1315 IDEM BERNARDUS. 1315 Dic, homo, cur abuteris Discretionis gratia? Cur
vitae viam deseris, Et tendis ad supplicia? Saluti praefers
otia, Et pretiosis vilia. Nec metu poenae flecteris, Nec spe
salutis traheris, Ut summa quaeras gaudia. Dic, homo, cur
abuteris Discretionis gratia? Quid valet
mundi gloria, Vide, quam sic amplecteris? Multa vides
indicia Quod scienter deciperis: Mundum qui fugit sequeris, Et
cum labente laberis Sequendo transitoria. Sic bona
permanentia Sub aure surda praeteris. Dic, homo, cur
abuteris Discretionis gratia? Certe, non
excusaberis Dissimulando talia. Nam si sic subterfugeris, Post
restat conscientia, Quae non tacet latentia: Et divina
judicia Declinare non poteris; Sed si convictus fueris, Patet
mortis sententia. Dic, homo, cur abuteris Discretionis
gratia? Non confidas de venia Si sero
poenitueris. Dies est peremptoria; Quam nisi tu
praeveneris Fructu condigni operis, Et reatum purgaveris; 1315 Erit tibi miseria Absque misericordia, In aeternum
cum miseris. Dic, homo, cur abuteris Discretionis
gratia? Ergo, vide, cum veneris In Judicis
praesentia, Qui tibi, prout egeris, Reddet ipse stipendia: Ne
gloriosa patria Tua te privent vitia. Nam si mundus
occurreris, Cum justis sociaberis In aeterna laetitia. Dic,
homo, cur abuteris Discretionis gratia? O
Christi longanimitas Et longa exspectatio! O mira Christi
bonitas, O quanta miseratio! O cordis induratio Et mortis
festinatio! Quid differs? cur non cogitas, Homo, quae vitae
brevitas? Cernat hoc meditatio, Quid nos primo
fuerimus. O vanitatum vanitas, Curarum
occupatio! O, cur ambitur dignitas? Cur opum cumulatio? Quo
tendit congregatio? Aut quid valet cupiditas? Est in sepulcro
foeditas, Et extra dealbatio. Cernat hoc meditatio, Quid nos
primo fuerimus O quae mortis acerbitas! Et
quanta trepidatio! Cum jam cogit mortalitas, 1316 Ut
fiat separatio. Quid prodest delectatio? Quid festiva
jucunditas? Quid nunc pro vita flagitas? O sera
recordatio! Cernat hoc meditatio, Quid nos primo
fuerimus. O servitus, quid
cogitas, Apparens in judicio? O arguens crudelitas Hostis, et
accusatio! O dolor et confusio! O horror, o obscuritas! O
poenarum aeternitas, Et ignis conflagratio! Cernat hoc
meditatio, Quid nos primo fuerimus. O
homo, cur nos festinas Ut detur tibi mansio, Qua felix
immortalitas, Et nulla trepidatio: Sed perpes exsultatio, Et
sanctorum societas, Ac permanet felicitas Et laeta Dei
visio? Cernat hoc meditatio, Quid nos primo
fuerimus. Cum sit omnis homo fenum, Et
post fenum fiat coenum, Utquid, homo, extolleris? Cerne quid es, et
quid eris, Modo flos es, et verteris In favillam
cineris. Per aetatum incrementa, Imo magis
detrimenta, Ad non esse traheris. Velut umbra, cum
declinat Vita surgit, et festinat; Claudit meta
funeris. 1317 Homo dictus es ab
humo; Cito transis, quia fumo Similis efficeris. Nunquam in
eodem statu Permanes, dum sub rotatu Hujus vitae
volveris. O sors gravis! o sors dura! O
lex dira, quam natura 1317 Promulgavit miseris! Homo
nascens cum moerore, Vitam ducis cum labore, Et cum metu
moreris. Ergo si scis qualitatem Tuae
sortis, voluptatem Carnis quare sequeris? Memento te
moriturum, 1318 Et post mortem id messurum, Quod hic
seminaveris. Terram teris, terram
geris, Et in terram reverteris, Qui de terra sumeris. Cerne
quid es, et quid eris, Modo flos es, et verteris In favillam
cineris.
|