1327 RHYTHMI VETERES DE VITA MONASTICA. (FABRIC. Bibliotheca mediae et infimae latinitatis, ad calcem tomi
III. — In codicibus nonnullis Bernardo tribuuntur.) 1327 904
2. Si vis esse coenobita, Hujus vitae vitam vita, Ut sis
re pro nomine. Tuae mentis sordes munda, Ut sit Deus laus
jucunda In utroque homine. Solus Deus
diligatur, Cui soli relinquatur, Omnis laus et gloria. Honor,
virtus et potestas Ipsi sit, cujus majestas Replet, regi
omnia. Non est tuum honorari Velle homo,
vel laudari, Cum sis vitae miserae Quidquid hic honoris
captas, Nisi totum Domino aptas, Perdis tuum
vivere. Non tam facile honores, Si
sentirent et labores, Affectarent clerici. Volens praeesse, non
prodesse Perdit ipse suum esse, Poena dignus
duplici. Ad honores sunt parati, Ad
labores sunt ingrati, Jam juvenes cum senibus. Totum datur
dignitati, Parum aut nil sanctitati, His nostris
temporibus. Sic et vita laicorum Parum
differt a porcorum Consuetudinibus. 1327 Supra modum
epulantur. Intus, foris excaecantur, Pleni mali
moribus. De salute animarum Rarus sermo,
sed terrarum Amplitudo quaeritur. Qui vero plus potest
ditari, Vel in altum sublimari, Hic beatus
dicitur. Mundus finem jam minatur, Qui tot
malis inquinatur, Quod praedixit Veritas: Charitas jam
refrigescit, Omnis sanctus obmutescit, Abundat
impietas. Potens ridet impotentem, Sic
astutus innocentem, Adolescens veterem. Vir a pari
supplantatur, Patri puer adversatur, Dives spernit
pauperem. Sanctus is hodie putatur, Qui
nunc minus inquinatur Malis et criminibus. Formam vitae si
requiris, Non hanc quaeras jam in viris, Sed in
voluminibus. Periit lex a
sacerdote, Pereunt virtutes totae, A sene consilium. Multos
habemus doctores, Paucissimos factores In vita
mortalium. 1328 Hanc vitae
captivitatem, Si manentem civitatem Hic haberem,
plangerem. Haec est plane civitas, In qua nesciretur
veritas, Hic si semper viverem. Heu! heu!
homo cur creatur, Cum tot malis inquinatur; Velit, nolit,
moritur. Quod est bonum, hoc vitare, Vel quod malum, hoc
amare Vir infelix cogitur. Hinc nemo jam
mirari Debet, si hic consolari Omnis justus renuit. Imo satis
est dolendus, Et a Deo respuendus, Qui non mundum
respuit. In hoc tantum consolatur Vere
sanctus, et beatur, Quia mundus transiet. De hoc casu flete
mundi, Deque peccatis o immundi, Quorum dolor
veniet. Ad te ergo revertere, Homo a te
desciscens misere, Cur sis factus, considera. Deus sibi te
similem Fecit, sed tu dissimilem Te facis, augens
scelera. Consors quondam angelorum, Legem
tenes jumentorum, Ipsis factus similis. 1329 Esca
ventri, venter escis, Has et hunc frenare nescis, Propter quod es
fragilis. Surge miser, qui
dormitas, Imitare coenobitas Antiquorum temporum: Qui tenentes
viam vitae, Comtempserunt non invite Opes, vires
corporum. Erant mundo crucifixi Cum
vitiis, et transfixi Charitatis gladio. Vitam hanc
parvipendebant, Nam coelesti adhaerebant, Magno
desiderio. Corpus satis
castigabant, Lectionibus vacabant, Et orabant jugiter: Nunquam
erant otiosi, Omnibus affectuosi. Vade, fac
similiter. Et conserva te
devotum, Quidquid vides fuge totum, Paupertatem elige. Non te
locus vilitatis Angat, vel extremitatis, Sed nesciri
dilige. Te praelato subjugabis: Quidquid
jubet, observabis, Et hoc voluntarie. Praelatorum noli
judicare Facta, sed vitare Debes fel
invidiae. Temetipsum
reprehende, Diligenter et attende Ne quemquam unquam
judices 1329 Pro te reddens rationem, Antequam
proferas sermonem, Ut teipsum vindices. Erit tibi salutare, Si amari, et amare Omnem hominem
studeas. Quidquid facis, reprobatur Apud Deum, nec
laudatur, Nisi pacem teneas. Diligantur
juvenes, Venerentur seniores, Esto charus omnibus. Non
accipias personam, Sed amabis vitam bonam In cunctis
hominibus. Et gaudere cum gaudente, Bonum
est, Paulo dicente, Et flere cum flentibus. Ordinatus
ordinatis Patiens inordinatis Eris tuis
fratribus. Corporum infirmitates, Sic et
morum paupertates, Patienter tolera. Neque velis
apparere Magnus, neque laudem habere In hac vita
misera. Cave ne sis singularis, Sed
quaecunque operaris, In commune facias. Canta, psalle, lege,
ora, Sicut omnes, et labora, Vive, et non
alias. Primus eris ad laborem, Tardus
autem ad furorem, 1330 Et ad iram ultimus. Omnibus
subjiciaris, Nunquam aliud loquaris, Quam quod habet
animus. Omnem horam occupabis Hymnis,
psalmis, et amabis Tenere silentium. Super hoc
orationem Diliges, et lectionem, Nutricem
claustralium. Habens vestitum et
victum, Ut fert Apostoli dictum, Nihil quaeras amplius. De
colore ne causeris, Si sit vilis, tunc laeteris, Et sic eris
sobrius. Cave ne sis curiosus In vestitu,
nec gulosus In diversis epulis. Sic non eris somnolentus, Nec
in potu vinolentus, Nec vacabis fabulis. Nimis est periculosum, Esse claustralem verbosum, Cum
silere debeat. Joci quidem sunt ferendi Nunquam tamen
referendi, Quos proferre pudeat. Omne
fugias peccatum, Si videre vis pacatum Salvatorem
omnium. Ipsum corde, ore ora: Ut in die et mortis hora, Tibi
sit auxilium. Amen.
|