0009 DE BEATO
GUERRICO ABBATE IGNIACENSI.(D. TISSIER, Bibliotheca Patrum Cisterc., t.
I, in Exordio Magno Cisterciensi, dist. 3, capp. 7, 8.)0009 907-908 Sanctae recordationis domnus Guerricus, quondam abbas Igniaci, dum
adhuc sub disciplina beati Bernardi monachus esset in Clara-Valle, et regalibus
sacrae doctrinae uberibus lactaretur, haud degenerem se tanti Patris filium
moribus et vita probabat. Tanto siquidem sublimius arcem virtutis conscendere
didicerat, quanto secretius magno Dei munere de incorruptionis titulo testimonio
conscientiae gloriabatur. Sicut enim hi quibus secreta tanti viri nosse datum
fuerat, astruebant, immaculatam incorruptionis tunicam duce gratia usque ad
exitum vitae conservavit. Porro quantae puritatis et integritatis fuerit vita et
conversatio ejus, quamque purissimum devotionis thymiama quotidie Deo in ara
cordis incenderat, Dominus gloriosis et manifestis indiciis declarare dignatus
est. Succedente vero tempore venerabilis Guerricus factus abbas Igniaci, qualem
se exhibuerit, quam strenue officium sibi commissum adimpleverit, non est
nostrae parvitatis edicere. In hoc tamen nimis contristabatur, et se ipsum valde
humiliabat, quod pene continue conventum fratrum deserere, et in infirmitorio
jacere causa debilitatis suae cogebatur; nec poterat ita fratribus suis exemplum
quotidiani laboris praebere. Verum quidquid minus habebat de exercitio
corporali, totum sincerae pietatis affectus, et ardens in Deum devotio
supplebat. Conqueritur ipse debilitatem et insufficientiam suam in quodam
sermone, ita dicens: «Amici venerunt ad me de via: sed non habeo quod ponam ante
illos.» Plane quam sanae verbis doctrinae fuerit, luculentissimi atque
disertissimi et vere spirituales Sermones ejus, quos in solemnitatibus
praecipuis in conventibus fratrum fecit, et a cantore ejusdem ecclesiae excepti
sunt, manifeste declarant. Cum autem
fidelis servus Domini Guerricus, fidelissima distributione conservis suis annona
Domini sui dispertita, plenus dierum et virtutum transiturus esset de hoc mundo
ad Patrem, tactus aegritudine, ipsiusque aegritudinis molestia ingravescente, ad
extrema deductus est. Curiosius vero cunctos angulos conscientiae suae eo
discutiente, ne quid forte esset quod perperam gestum et inemendatum districtum
sibi Judicem offensum redderet, et malignis spiritibus occasionem calumniandi
praeberet, recordatus est libelli Sermonum, quem fecerat: simulque memoriae
occurrit, Patres statuisse, nullum absque generalis capituli licentia libros
facere debere; et graviter ingemiscens convocatis fratribus dixit: «En, fratres,
dum vestris profectibus invigilare, vestraeque petitioni parere studui, crimen
inobedientiae, quod, testante sancto Samuele, quasi scelus idololatriae est,
incurri. Libellum nempe Sermonum, quem rogatu vestro dictavi, temerarie nimis
absque capituli generalis licentia edere praesumpsi. Quapropter quantocius illum
afferentes igne cremate, ne pro culpa inobedientiae ultricibus gehennae flammis
tradar consumendus.» Dei vero providentia accidit ut jam in aliis quaternulis
transcriptus esset liber, Deo aliquid melius pro nobis et in hoc aisponente: ne
videlicet sancta Ecclesia ipsius, et praecipue Cisterciensis ordo tantae
eruditionis gratia privaretur. Mirabili namque temperamento ita litteralis
scientiae lepos in volumine illo tumet, et Christianae simplicitatis humilitas
sic in eo resplendet, ut non modo minime onerosus, verum etiam gratiosus valde
sit legentibus. Porro ignitum eloquium Domini vehementer quod in Sermonibus
illis invenitur, ita movet, afficit et accendit legentem, ut ducissimus corde
sit, qui non ex eorum lectione compunctus ad meliora proficere
studeat.
|