PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0219

VENERABILIS GUIGONIS MAJORIS CARTHUSIAE PRIORIS QUINTI EPISTOLAE QUAEDAM.

0219

ADMONITIO.

Tres Guigonis epistolas Horstius in Appendicem retulit, propterea quod Guigo ipse magnam habuerit cum S. Bernardo necessitudinem, ut patet vel maxime ex epistola 11 ad eum scripta. His tribus epistolis quartam adjicimus ex tomo primo nostrorum Analectorum. Animus erat ejusdem Guigonis Meditationes, quae in Bibliotheca Patrum exstant, et primaria Carthusiensium Statuta, ab eodem scripta, etiam exhibere hoc loco. Verum nos ab ejusmodi consilio revocavit plus justo jam excedens alienorum Operum congeries. De Guigone pluro ad Bernardi epistolam 11.

EPISTOLA I. AD HAIMERICUM CARDINALEM ET CANCELLARIUM. Monet duos esse hostes, quibuscum maxime sit pugnandum, et contra Ecclesiae adversarios non armis corporalibus, sed humilitate et poenitentia utendum.

0219D

Domino et amico in Christo reverendissimo, 0220D sedis apostolicae cancellario HAIMERICO, amici (si tamen dignum est) ejus, et sui Carthusienses fratres, terrena despicere, et amare coelestia.

Quam grata fuerit nobis vestra praesentia, etc. Vide Patrologiae tom. CLIII, col. 595.

EPISTOLA II. AD HUGONEM S. MILITIAE PRIOREM. Docet qua ratione bellum spirituale sit agendum.

0221A

Dominis et amicis in Christo charissimis ac reverendissimis, HUGONI Sanctae Militiae priori, et omnibus qui reguntur ejus consilio, servi et amici Carthusiae fratres, spiritualium simul et corporalium christianae religionis hostium victoriam plenariam, et pacem per Christum Dominum nostrum.

Quoniam in revertendo, etc. Vide ubi supra col. 598.

EPISTOLA III. AD INNOCENTIUM PAPAM II. Consolatur summum pontificem adversus schismatis molestias.

Domino et patri charissimo ac reverendissimo 0222A apostolicae Sedis summo pontifici INNOCENTIO, servi et filii Carthusiae pauperes, illam quam mundus dare non potest pacem; suaeque paternitatis devotam servitutem, et non necessarium licet obsequium

Multas ad vestri apostolatus sacratas aures preces, etc. Vide in Innocentio II ad an. 1143.

EPISTOLA IV. AD FRATRES DURBONENSES. De supposititiis beati Hieronymi epistolis.

Amicis et fratribus in Christo dilectissimis, LAZARO Durbonensi priori, et caeteris in eadem eremo Deo famulantibus, Carthusiae prior vocatus GUIGO, aeternam a Domino salutem.

Inter caetera catholicorum virorum, etc. Vide Patrologiae tom. CLIII, col. 593.