0971 S.
BERNARDI ABBATIS DE DILIGENDO DEO LIBER SEU TRACTATUS AD HAIMERICUM S. R. E.
CARDINALEM ET CANCELLARIUM. 582 ADMONITIO IN OPUSCULUM
VIII.1. Etsi opusculum sequens unum ex
primis est libris a Bernardo compositis, nullum tamen fere aut Bernardo dignius,
aut religioni utilius ab eo scriptum existimo. Quid enim dignius doctore
catholico, aut reipublicae christianae utilius quam praedicare, inculcare, imo
et propugnare primum et maximum mandatum, ex quo caetera pendent, sine quo
caetera nihil prosunt; illud, inquam, mandatum, quod in dies impetunt atque
labefactare moliuntur amor cujusque proprius, cupiditas et perversae hominum
interpretationes? Quapropter perpetuis tenebris digna est Apologia Berengarii,
temerarii illius Abaelardi discipuli ac defensoris, qui Bernardo impudenter
insultat ob editum ab eo tractatum de Diligendo Deo, cum «de hoc,» inquit, «nemo
dubitet,» non quaevis muliercula, non quivis extremus idiota. Verum suos semper
adversarios habuit divinus amor: cujus praeceptum si verbis Christiani haud
negant, at factis plerique pernegant; imo quidam etiam pravis interpretationibus
ita redigunt ad nihilum, ut hodie in quaestionem adducere, et quidem dubitare
impune liceat, num Deus optimus, maximus, creator, conservator ac redemptor,
aliquo speciali, vel semel in vita, amoris actua quovis christiano sit
diligendus. Non ergo in vanum Bernardus divinum hoc praeceptum Haimerico
cardinali, quasi quoddam operae pretium, commendare aggressus est hoc in
opusculo docens, cap. 2, n. 6, diligendum esse Deum «sine modo;» inexcusabilem
esse omnem «etiam infidelem, si non diligat Dominum Deum suum ex toto corde,
tota anima, tota virtute.» Porro fidem tanto plus indicere amandum, quanto et se
ipso pluris aestimandum quivis intelligit. «Quod si totum me,» inquit, cap. 5,
n. 15, in persona omnium, «debeo pro me facto, quid addam jam et pro me refecto,
et refecto hoc modo?» 2. In hoc ergo
libro sanctissimus divini amoris praeco et doctor, ejus modum, causas, originem,
gradus, et obligationem accurate ac pathetice describit. Modum, ut diligatur
«sine modo,» hoc est omni meliori quo possumus modo: causas, meritum Dei et
commodum nostrum: originem, ex amore proprio in amorem Dei, usque ad oblivionem
et contemptum sui: gradus, amorem sui, amorem Dei propter se, tum propter ipsum,
ac demum, castum et purum; hoc est amorem proprium, mercenarium, filialem ac
beatificum: obligationem denique, quae pertinet ad gentiles, Judaeos, sed maxime
ad Christianos. Totus vero tractatus est de amore qui consistit in affectu: quem
etsi dicat perfecte in hac vita impleri non posse, ita ut omnem excludat timorem
et cupiditatem; esse tamen ait finem et scopum in quem indesinenter ac irremisse
ferri teneamur. Denique hunc ipsum amorem 0973 ex dono Dei nobis
provenire, non ex affectu innato; sic enim exclamat cap. 6, n. 16: «Deus meus,
adjutor meus, diligam te pro dono tuo et modo meo, minus quidem justo, sed plane
non minus posse meo. Qui etsi quantum debeo non possum, non possum tamen ultra
quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis, nunquam tamen prout
dignus haberis.» Haec tota hujusce libelli doctrina et aeconomia. 3. Eamdem doctrinam Bernardus passim aliis in locis
inculcat, ut in sermone de Quadruplici Debito, qui est vigesimus secundus inter
Diversos: nec aliam tradit in sermone quinquagesimo super Cantica, ubi duplicem
distinguit charitatem, unam «in actu» alteram «in effectu.» Et «de illa quidem,
quae operis est, datam esse legem hominibus, mandatumque formatum. Nam in
affectu, inquit, quis ita habeat ut mandatur? Ergo illa mandatur ad meritum,
ista ad praemium.» Nimirum praecipitur charitas seu amor Dei ex toto corde, tota
anima, tota virtute: ita ut amor sit perennis, indeficiens, perfectus, a nulla
re creata retardatus et imminutus: quod non continget nisi in altera vita. Alia
autem charitas in effectu eo spectat, ut omnes actiones nostras ad Deum
referamus. Nam tantum abest ut charitas in effectu ex Bernardi mente amorem
affectus excludat ut contra ipsum includat. Neque enim effectivum (ut vocant)
amorem siccum, inanem, pure externum et Judaicum probat Bernardus, sed internum
exigit cum 583 opere conjunctum:
internum quidem cum charitas et amor sit; cum opere vero, cum sit in effectu.
Hanc autem esse Bernardi eo in loco sententiam manifeste demonstrant quae ibi
sequuntur. «Non hoc dico,» ait, «ut sine affectione simus et solas moveamus
manus ad opera. Legi inter alia quae scribit Apostolus, mala et gravia hominum
mala, hoc quoque annumeratum, scilicet sine affectione.» Qualem porro ad opera
charitatis affectionem requirat, statim docet Vir sanctus, praemisso triplicem
esse affectionem: primam «quam caro gignit;» secundam «quam ratio regit;»
tertiam «quam condit sapientia;» tum subdit: «Igitur per secundam opera fiunt,
et in ipsa charitas, sed non illa affectualis quae sale sapientiae condita
pinguescens, magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini: sed quaedam
potius actualis, quae etsi nondum dulci illo amore reficit, amore tamen ipsius
amoris vehementer accendit.» Haec est illa charitas in effectu quam a Deo
praeceptum dicit Bernardus, inferior quidem tertia seu beatifica quae «primam
eliminat, secundam remunerat,» ut ibidem ait: «Sic ergo dilectio alia quaevis
debita superans, quasi sola regnare debet in nobis; ut quidquid debetur
caeteris, sibi vindicet et ex dilectione omnia faciamus,» inquit Vir sanctus
sermone duodecimo in psalmum XC, n. 7. Haec de argumento
sequentis libelli. 4. Caeterum directus
a Bernardo est Haimerico seu Aimerico S. R. E. cardinali et cancellario, ut
praeferunt manuscripti codices omnes, praeter unum Colbertinum, qui «Ascelinum»
habet, sed mendose, teste vel ipso Berengario, Abaelardi apologista, qui
Aimericum praefert. Scriptus est autem liber sub pontificatu Honorii II, a quo
Haimericus creatus est cancellarius. Gaufridus in libro tertio de Vita Bernardi,
capite octavo: «Si quaeritur piae mentis religiosa devotio, transeundum ad
homilias in Laudibus Virginis matris, et illum quem de Diligendo Deo edidit
librum.» Erat autem Haimericus Gallus ex oppido Castra apud Biturigas, anno 1121
a Callisto II creatus cardinalis, ab Honorio II cancellarius sub annum 1126,
mortuus anno 1141, singularis Bernardi amicus, ex aliis
epistolis. 584 PRAEFATIO.0973A Viro
illustri domino HAIMERICO, ecclesiae Romanae diacono cardinali et cancellario,
BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, Domino vivere, et in Domino mori. Orationes a me, et non quaestiones poscere solebatis: et quidem ego
ad neutrum idoneum me esse confido. Verum illud indicit professio, etsi non ita
conversatio: ad hoc vero (ut verum fatear) ea mihi deesse video, quae maxime
necessaria viderentur, diligentiam et ingenium. Placet tamen, fateor, quod pro
carnalibus spiritualia repetitis, si sane apud locupletiorem id facere
libuisset. Quia vero doctis et indoctis pariter in istiusmodi excusandi mos est,
0974A nec facile scitur, quae vere ex imperitia, quaeve ex
verecundia excusatio prodeat, si non injucti operis obeditio probat: accipite de
mea paupertate quod habeo, ne tacendo philosophus puter. Nec tamen ad omnia
spondeo me responsurum. Ad id solum quod de diligendo Deo quaeritis, respondebo
quod ipse dabit. Hoc enim et sapit dulcius, et tractatur securius, et auditur
utilius. Reliqua diligentioribus reservate. CAPUT I. Quare et quomodo
diligendus sit Deus.1. Vultis ergo a me audire, quare
et quomodo diligendus sit Deus? Et ego: Causa diligendi Deum, Deus est; modus,
sine modo diligere. Estne 0975A hoc satis? Fortassis utique, sed sapienti. Caeterum si et
insipientibus debitor sum (Rom. I, 14); ubi sat est dictum
sapienti, etiam illis gerendus mos est. Itaque propter tardiores idem profusius,
quam profundius repetere non gravabor. Ob duplicem ergo causam Deum dixerim
propter seipsum diligendum: sive quia nihil justius, sive quia nil fructuosius
diligi potest. Duplicem siquidem parit sensum, cum quaeritur de Deo, cur
diligendus sit. Dubitari namque potest quid potissimum dubitetur; utrumnam, quo
suo merito Deus, aut certe quo nostro sit commodo diligendus. Sane ad utrumque
idem responderim; non plane aliam mihi dignam occurrere causam diligendi ipsum,
praeter ipsum. Et prius de merito videamus. Multum quippe meruit de nobis, qui
et 0975B immeritis dedit seipsum nobis. Quid enim melius seipso
poterat dare vel ipse? Ergo si Dei meritum quaeritur, cum ipsum diligendi causa
quaeritur, illud est praecipuum: quia ipse prior dilexit nos. Dignus plane qui
redametur, praesertim si advertatur, quis, quos, quantumque amaverit. Quis enim?
Nonne is cui omnis spritus confitetur: Deus meus es tu,
quoniam bonorum meorum non eges? (Psal. XV, 2.) Et vera hujus
charitas majestatis, quippe non quaerentis quae sua sunt. Quibus autem tanta
puritas exhibetur? Cum
adhuc, inquit, inimici essemus, reconciliati sumus
Deo (Rom. V, 10). Dilexit ergo Deus, et gratis, et inimicos.
Sed quantum? Quantum dicit Joannes: Sic Deus dilexit mundum,
ut Filium unigenitum daret (Joan. III, 16): et Paulus, Qui proprio, 0975C ait, Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum (Rom.
VIII, 32). Ipse quoque Filius pro se, Majorem,
inquit, charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis
pro amicis suis (Joan. XV, 13). Sic meruit justus ab impiis,
summus ab infimis, ab infirmis omnipotens. Sed dicit aliquis: Ita quidem ab
hominibus; sed ab angelis non ita. Verum est, quia necesse non fuit. Caeterum
qui hominibus subvenit in tali necessitate, servavit angelos a tali necessitate:
et 585 qui homines diligendo, tales fecit ne tales
remanerent; ipse aeque diligendo dedit et angelis, ne tales
fierent. CAPUT II. Deus quantopere ab homine mereatur amari, ob bona tum corporis,
tum animae. Quomodo ea agnoscenda et habenda citra donantis
injuriam.0975D 2. Quibus haec palam
sunt, palam arbitror esse et cur Deus diligendus sit: hoc est, unde diligi
meruerit. Quod si infideles haec latent, Deo tamen in promptu est ingratos
confundere super innumeris beneficiis suis, humano nimirum et usui praestitis,
et sensui manifestis. Nempe quis alius administrat cibum omni vescenti, cernenti
lucem, spiranti flatum? Sed stultum est velle modo enumerare quae innumera esse
non longe ante praefatus sum: satis est ad exemplum praecipua protulisse, panem,
solem 0976A et aerem. Praecipua dico, non quia excellentiora, sed
quia necessariora; sunt quippe corporis. Quaerat enim homo eminentiora bona sua
in ea parte sui, qua praeeminet sibi, hoc est in anima quae sunt dignitas,
scientia, virtus. Dignitatem in homine liberum arbitrium dico: in quo ei nimirum
datum est caeteris non solum praeeminere, sed et praesidere animantibus.
Scientiam vero, qua eamdem in se dignitatem agnoscat, non a se tamen. Porro
virtutem, qua subinde ipsum a quo est, et inquirat non segniter, et teneat
fortiter cum invenerit. 3. Itaque geminum unumquodque trium
horum apparet. Dignitatem siquidem demonstrat humanam non solum naturae
praerogativa, sed et potentia dominatus: quod terror hominis super cuncta
animantia 0976B terrae imminere decernitur. Scientia quoque
duplex erit, si hanc ipsam dignitatem, vel aliud quodque bonum in nobis, et
nobis inesse, et a nobis non esse noverimus. Porro virtus et ipsa aeque bifaria
cognoscetur, si auctorem consequenter inquirimus, inventoque inseparabiliter
inhaeremus. Dignitas ergo sine scientia non prodest; illa vero etiam obest, si
virtus [al. ista] defuerit: quod utrumque ratio declarat
subjecta. Habere enim quod habere te nescias, quam gloriam habet? Porro nosse
quod habeas, sed quia a te non habeas ignorare, habet gloriam, sed non apud
Deum. Apud se autem glorianti dicitur ab Apostolo: Quid habes
quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non 0976C acceperis? (I Cor. IV, 7.) Non ait
simpliciter: Quid gloriaris? sed addit, quasi non acceperis, ut asserat reprehensibilem, non qui in
habitis, sed qui tanquam in non acceptis gloriatur. Merito vana gloria
nuncupatur hujusmodi, veritatis nimirum solido carens fundamento. Veram enim
gloriam ab hac ita discernit: Qui gloriatur, ait, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), hoc est in
veritate. Veritas quippe Dominus est. 4. Utrumque ergo scias
necesse est, et quid sis, et quod a te ipso non sis: ne aut omnino videlicet non
glorieris, aut inaniter glorieris. Denique si non
cognoveris, inquit, te ipsam, egredere post greges
sodalium tuorum (Cant. I, 7). Revera ita fit. Homo factus in
honore, cum honorem ipsum non intelligit, 0976D talis suae
ignorantiae merito comparatur pecoribus, velut quibusdam praesentis suae
corruptionis et mortalitatis consortibus. Fit igitur ut sese non agnoscendo
egregia rationis munere creatura, irrationabilium gregibus aggregari incipiat,
dum ignara propriae gloriae, quae ab intus est, conformanda foris rebus
sensibilibus, sua ipsius curiositate abducitur: efficiturque una de caeteris,
quod se prae caeteris nihil accepisse intelligat. Itaque valde cavenda haec
ignorantia, qua de nobis minus nobis forte sentimus: sed non minus, imo et plus
illa qua plus nobis tribuimus: quod fit, si bonum quodcunque in nobis 0977A esse et a nobis decepti putemus. At vero super utramque
ignorantiam declinanda et exsecranda illa praesumptio est, qua sciens et prudens
forte audeas de bonis non tuis tuam quaerere gloriam: et quod certus 586 es a te tibi non esse, inde tamen alterius rapere non
verearis honorem. Prior equidem ignorantia gloriam non habet: posterior vero
habet quidem, sed non apud Deum. Caeterum hoc tertium malum quod jam scienter
committitur, usurpat et contra Deum. In tantum denique ignorantia illa
posteriori haec arrogantia gravior atque periculosior apparet, quo per illam
quidem Deus nescitur, per istam et contemnitur: in tantum et priori deterior ac
detestabilior, ut cum per illam pecoribus, per istam et daemonibus sociemur. Est
quippe superbia 0977B et delictum maximum, uti datis tanquam
innatis; et in acceptis beneficiis gloriam usurpare beneficii. 5. Quamobrem cum duabus istis, dignitate atque scientia, opus est et
virtute, quae utriusque fructus est, per quam ille inquiritur ac tenetur, qui
omnium auctor et dator merito glorificetur de omnibus. Alioquin sciens et non
faciens digna, multis vapulabit. Quare? Utique quia noluit intelligere ut bene
ageret: magis autem iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXV, 4,
5), dum de bonis, quae a se non esse ex scientiae dono certissime
comperit, boni Domini gloriam servus impius captare sibi, imo et raptare
molitur. Liquet igitur et absque scientia dignitatem esse omnino inutilem, et
scientiam absque virtute 0977C damnabilem. Verum homo virtutis,
cui nec damnosa scientia, nec infructuosa dignitas manet, clamat Deo et ingenue
confitetur: Non nobis, inquiens, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal.
CXIII, 9). Hoc est: Nil nobis, o Domine, de scientia, nil nobis de
dignitate tribuimus; sed tuo totum, a quo totum est, nomini deputamus. 6. Caeterum pene a proposito longe nimis digressi sumus, dum
demonstrare satagimus, eos quoque qui Christum nesciunt, satis per legem
naturalem ex perceptis bonis corporis animaeque moneri, quatenus Deum propter
Deum et ipsi diligere debeant. Nam ut breviter, quae super hoc dicta sunt,
iterentur: quis vel infidelis ignoret, suo corpori non ab alio in 0977D hac mortali vita supradicta illa necessaria ministrari, unde
videlicet subsistat, unde videat, unde spiret, quam ab illo, qui dat escam omni
carni (Psal. CXXXV, 25); qui solem suum oriri facit super bonos et
malos, et pluit super justos et injustos? (Matth. V, 45.) Quis item
vel impius putet alium ejus, quae in anima splendet, humanae dignitatis
auctorem, praeter illum ipsum, qui in Genesi loquitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram?
(Gen. I, 26.) Quis alium scientiae largitorem existimet, nisi aeque
ipsum, qui docet hominem scientiam? (Psal. XCIII, 10.) Quis rursum
munus sibi aliunde virtutis aut putet datum, aut speret dandum, quam de manu
itidem Domini virtutum? Meretur ergo amari propter se ipsum Deus, et ab
infideli: qui etsi 0978A nesciat Christum, scit tamen seipsum.
Proinde inexcusabilis est omnis etiam infidelis, si non diligit Dominum Deum
suum ex toto corde, tota anima, tota virtute sua. Clamat nempe intus ei innata,
et non ignorata rationi justitia, quia ex toto se illum diligere debeat, cui se
totum debere non ignorat. Verum difficile, imo impossibile est, suis scilicet
quempiam, liberive arbitrii viribus semel accepta a Deo, ad Dei ex toto
convertere voluntatem; et non magis ad propriam retorquere, eaque sibi tanquam
propria retinere, sicut scriptum est, Omnes quae sua sunt
quaerunt (Philipp. II, 21): et item, Proni
sunt sensus et cogitationes hominis in malum (Gen. VIII,
21). CAPUT III.
Christiani quantos habeant stimulos amandi Deum prae
infidelibus.0978B 7. Contra quod plane
fideles norunt, quam omnino necessarium habeant Jesum, et hunc crucifixum: dum
admirantes et amplexantes supereminentem scientiae charitatem in ipso, id vel
tantillum quod sunt, in tantae dilectionis et dignationis vicem non rependere
confunduntur. Facile proinde plus diligunt, qui se amplius dilectos intelligunt:
cui autem minus donatum est, minus diligit. Judaeus sane, sive paganus, 587 nequaquam talibus aculeis incitatur amoris, quales Ecclesia
experitur, quae ait, Vulnerata charitate ego sum: et
rursum, Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore
langueo (Cantic. II, 4, 0978C 5). Cernit regem
Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua (Cant. III,
11); cernit Unicum Patris, crucem sibi bajulantem; cernit caesum et
consputum Dominum majestatis; cernit auctorem vitae et gloriae confixum clavis,
percussum lancea, opprobriis saturatum, tandem illam dilectam animam suam ponere
pro amicis suis. Cernit haec, et suam magis ipsius animam gladius amoris
transverberat, et dicit: Fulcite me floribus, stipate me
malis, quia amore langueo. Haec sunt quippe mala punica, quae in hortum
introducta dilecti sponsa carpit ex ligno vitae, a coelesti pane proprium
mutuata saporem, colorem a sanguine Christi. Videt deinde mortem mortuam, et
mortis auctorem triumphatum. 0978D Videt de inferis ad terras, de
terris ad superos captivam duci captivitatem, ut in nomine Jesu omne genu
flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II,
10). Advertit terram, quae spinas et tribulos sub antiquo maledicto
produxerat, ad novae benedictionis gratiam innovatam refloruisse. Et in his
omnibus, illius recordata versiculi, Et refloruit caro mea, et
ex voluntate mea confitebor ei (Psal. XXVII, 7); passionis
malis, quae de arbore tulerat crucis, cupit vigere [al.
jungere] et de floribus resurrectionis, quorum praesertim fragrantia sponsum ad
se crebrius revisendam invitet.. 8. Denique ait: Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus; lectulus noster
floridus (Cantic. I, 15). Quae lectulum monstrat, satis quid
desideret aperit: 0979A et cum floridum nuntiat, satis indicat,
unde quod desiderat obtinere praesumat. Non enim de suis meritis, sed de
floribus agri, cui benedixit Deus. Delectatur floribus, Christus, qui in
Nazareth et concipi voluit, et nutriri. Gaudet sponsus coelestis talibus
odoramentis, et cordis thalamum frequenter libenterque ingreditur, quod
istiusmodi refertum fructibus, floribusque respersum invenerit. Ubi suae
videlicet aut passionis gratiam, aut resurrectionis gloriam sedula inspicit
cogitatione versari, ibi profecto adest sedulus, adest libens. Monumenta
siquidem Passionis, fructus agnosce quasi anni praeteriti, omnium utique retro
temporum sub peccati mortisque imperio decursorum, tandem in plenitudine
temporis, apparentes. Porro autem Resurrectionis insignia, 0979B novos adverte flores sequentis temporis, in novam sub gratia
revirescentis aestatem, quorum fructum generalis futura resurrectio in fine
parturiet sine fine mansurum. Jam, inquit, hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in
terra nostra (Cant. II, 11, 12): aestivum tempus advenisse cum
illo significans, qui de mortis gelu in vernalem quamdam novae vitae temperiem
resolutus, Ecce, ait, nova facio
omnia (Apoc. XXI, 5): cujus caro seminata est in morte,
refloruit in resurrectione; ad cujus mox odorem in campo convaliis nostrae
revirescunt arida, recalescunt frigida, mortua reviviscunt. 9.
Horum ergo novitate florum ac fructuum, et pulchritudine [al. plenitudine] agri suavissimum spirantis odorem, ipse
quoque Pater in Filio innovante 0979C omnia delectatur, ita ut
dicat: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui
benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Bene pleni, de cujus
plenitudine omnes accepimus. Sponsa tamen familiarius ex eo sibi, cum vult,
flores legit, et carpit poma, quibus propriae aspergat intima conscientiae, et
intranti sponso cordis lectulus suave redoleat. Oportet enim nos, si crebrum
volumus habere hospitem Christum, corda nostra semper habere munita fidelibus
testimoniis, tam de misericordia scilicet morientis, quam de potentia
resurgentis; quomodo David aiebat: Duo haec audivi, quia
potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12,
13). Siquidem utriusque rei testimonia credibilia facta sunt nimis;
Christo utique 0979D moriente propter delicta nostra, et
resurgente propter justificationem nostram, et ascendente ad protectionem
nostram, et mittente Spiritum ad consolationem nostram, et quandoque redituro ad
consummationem nostram. Nempe in morte misericordiam, potentiam in
resurrectione, utramque in singulis exhibuit reliquorum. 588 10. Haec mala, hi flores, quibus sponsa se interim stipari
postulat et fulciri, credo sentiens facile vim in se amoris posse tepescere et
languescere quodammodo, si non talibus jugiter foveatur incentivis, donec
introducta quandoque in cubiculum, diu cupitis excipiatur amplexibus, et dicat:
Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexata est
me (Cantic. II, 6). Sentiet quippe tunc et probabit universa
0980A dilectionis testimonia, quae in priori adventu, tanquam de
sinistra dilecti, acceperat, prae multitudine dulcedinis amplexantis dexterae
contemnenda, et omnino jam quasi subtus habenda. Sentiet quod audierat: Caro non prodest quidquam; spiritus est qui vivificat
(Joan VI, 64). Probabit quod legerat: Spiritus
meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Quod vero
sequitur, Memoria mea in generatione saeculorum
(Eccli. XXIV, 27, 28); hoc dicit, quia quandiu stare praesens
cernitur saeculum, in quo generatio advenit, et generatio praeterit, non deerit
electis consolatio de memoria, quibus nondum de praesentia plena refectio
indulgetur. Unde scriptum est, Memoriam abundantiae suavitatis
tuae eructabunt: haud dubium, quin hi, quos paulo superius 0980B dixerat, Generatio et generatio laudabit opera
tua (Psal. CXLIV, 7, 4). Memoria ergo in generatione
saeculorum, praesentia in regno coelorum. Ex ista glorificatur jam assumpta
electio: de illa interim peregrinans generatio consolatur. CAPUT IV. Quinam ex
Dei recordatione consolationem capiant: quive magis ad ejus amorem
idonei.11. Sed interest, quaenam generatio ex Dei
capiat recordatione solamen. Non enim generatio prava et exasperans, cui
dicitur, Vae vobis, divites, qui habetis consolationem
vestram (Luc. VI, 24); sed quae dicere veraciter potest, Renuit consolari anima mea. Huic plane et credimus, si secuta
adjecerit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal.
LXXXVI, 3, 4). Justum 0980C quippe est, ut quos praesentia
non delectant, praesto eis sit memoria futurorum: et qui de rerum fluentium
qualibet affluentia despiciunt consolari, recordatio illos delectet
aeternitatis. Et haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium non quae
sua sunt, sed faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Dei ergo
quarentibus et suspirantibus praesentiam, praesto interim et dulcis memoria est,
non tamen qua satientur, sed qua magis esurient unde satientur. Hoc ipsum de se
cibus ipse testatur, ita dicens, Qui edit me, adhuc
esuriet (Eccli. XXIV, 29): et qui eo cibatus est, Satiabor, inquit, cum apparuerit gloria
tua (Psal. XVI, 15). Beati tamen jam nunc qui esuriunt et
sitiunt justitiam, quoniam quandoque ipsi, 0980D et non alii,
saturabuntur (Matth. V, 6). Vae tibi, generatio prava atque
perversa! vae tibi, popule stulte et insipiens, qui et memoriam fastidis, et
praesentiam expavescis! Merito quidem: nec modo enim liberari vis de laqueo
venantium, siquidem qui volunt divites fieri in hoc saeculo, incidunt in laqueum
diaboli (I Tim. VI, 9); nec tunc a verbo aspero poteris liberari. O
verbum asperum, o sermo durus! Ite, maledicti, in ignem
aeternum (Matth. XXV, 41). Durior plane atque asperior illo,
qui quotidie nobis de memoria passionis in Ecclesia replicatur: Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, habet vitam
aeternam. Hoc est, qui recolit mortem meam, et exemplo meo mortificat
membra sua quae sunt super terram, habet vitam aeternam: hoc est, 0981A si compatimini, et conregnabitis. Et tamen plerique ab hac voce
resilientes et abeuntes hodieque retrorsum, respondent non verbo, sed facto: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? (Joan. VI,
55, 61.) Itaque generatio quae non direxit cor suum et non est creditus
cum Deo spiritus ejus (Psal. LXXVII, 8), sed magis sperans in
incerto divitiarum, verbum modo crucis audire gravatur, ac memoriam passionis
sibi judicat onerosam. Verum qualiter verbi illius pondus in praesentia
sustinebit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo, et angelis ejus? Super quem profecto ceciderit lapis iste,
conteret eum. At vero generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI,
2): qui utique cum Apostolo, sive 589 absentes, sive
praesentes, contendunt placere 0981B Deo (II Cor. V,
9). Denique audient, Venite, benedicti, Patris mei
(Matth. XXV, 34), etc. Tunc illa quae non direxit cor suum, sero
quidem experietur, quam in illius comparatione doloris jugum Christi suave, et
onus leve fuerit, cui tanquam gravi et aspero duram cervicem superbe subduxit.
Non potestis, o miseri servi mammonae, simul gloriari in cruce Domini nostri
Jesu Christi, et sperare in pecuniae thesauris; post aurum abire, et probare
quam suavis est Dominus. Proinde quem suavem in memoria non sentitis, asperum
procul dubio in praesentia sentietis. 12. Caeterum fidelis
anima et suspirat praesentiam inhianter, et in memoria requiescit suaviter; et
donec idonea sit revelata facie speculari gloriam 0981C Domini,
crucis ignominia gloriatur. Sic profecto, sic sponsa et columba Christi pausat
sibi interim, et dormit inter medios cleros, sortita jam in praesentiarum de
memoria abundantiae suavitatis tuae, Domine Jesu, pennas deargentatas,
innocentiae videlicet pudicitiaeque candorem; et sperans insuper adimpleri
laetitia cum vultu tuo, ubi etiam fiant posteriora dorsi ejus in pallore auri
(Psal. LXVII, 14): quando in splendoribus sanctorum introducta cum
gaudio, sapientiae plenius fuerit illustrata fulgoribus. Merito proinde jam nunc
gloriatur, et dicit, Laeva ejus sub capite meo, et dextera
illius amplexabitur me (Cantic. II, 6): in laeva reputans
recordationem illius charitatis, qua nulla major est, quod animam suam posuit
pro amicis suis; in dextera vero beatam 0981D visionem, quam
promisit amicis suis, et gaudium de praesentia majestatis. Merito illa Dei et
deifica visio, illa divinae praesentiae inaestimabilis delectatio in dextera
deputatur, de qua et delectabiliter canitur: Delectationes
dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). Merito in laeva
admirabilis illa memorata et semper memoranda dilectio collocatur, quod donec
transeat inquitas, super eam sponsa recumbat et requiescat. 13.
Merito ergo laeva sponsi sub capite sponsae, super quam videlicet caput suum
reclinata sustentet, hoc est mentis suae intentionem, ne inclinetur et
incurvetur in carnalia et saecularia desideria: quia corpus quod corrumpitur,
aggravat animam: et 0982A deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem (Sap. IX, 15). Quid namque aliud faciat
considerata tanta et tam indebita miseratio, tam gratuita et sic probata
dilectio, tam inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, tam stupenda dulcedo?
quid, inquam, haec omnia faciant diligenter considerata, nisi ut considerantis
animum, ab omni penitus pravo vindicatum amore, ad se mirabiliter rapiant,
vehementer afficiant, faciantque prae se contemnere, quidquid nisi in comtemptu
horum appeti non potest? Nimirum proinde in odore unguentorum horum sponsa
currit alacriter, amat ardenter; et parum sibi amare sic amata videtur, etiam
cum se totam in amore perstrinxerit. Nec immerito. Quid magnum enim tanto et
tanti repensatur amori, si pulvis exiguus 0982B totum se ad
redamandum collegerit, quem illa nimirum Majestas in amore praeveniens, tota in
opus salutis ejus intenta conspicitur? Denique sic Deus
dilexit mundum ut Unigenitum daret (Joan. III, 16); haud
dubium quin de Patre dicat. Item, Tradidit in mortem animam
suam (Isai. LIII, 12); nec dubium quod de Filio loquatur. Ait
et de Spiritu sancto: Spiritus Paracletus, quem mittit Pater
in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero
vobis (Joan. XIV, 26). Amat ergo Deus, et ex se toto amat,
quia tota Trinitas amat: si tamen totum dici potest de infinito et
incomprehensibili, aut certe de simplici. CAPUT V. Christiano quantum
incumbat debitum amoris.0982C 14.
Intuens ergo haec, credo, satis agnoscit quare Deus diligendus sit, hoc est,
unde diligi mereatur. Caeterum infidelis non habens Filium, nec Patrem proinde
habet, nec Spiritum sanctum. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat
Patrem qui missit illum (Joan. V, 23); 590 sed
nec Spiritum sanctum quem misit ille. Is itaque mirum non est, si quem minus
agnoscit, minus et diligit. Attamen et ipse totum ei sese debere non ignorat,
quem sui totius non ignorat auctorem. Quid ergo ego, qui Deum meum teneo vitae
meae non solum gratuitum largitorem, largissimum administratorem, pium
consolatorem, sollicitum gubernatorem; sed insuper etiam copiosissimum
redemptorem, aeternum conservatorem, 0982D ditatorem,
glorificatorem? sicut scriptum est, Copiosa apud eum
redemptio (Psal. CXXIX, 7): et item, Introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa
(Hebr. IX, 12): et de conservatione, Non
relinquet sanctos suos; in aeternum conservabuntur (Psal. XXXVI,
28): et de locupletatione, Mensuram bonam, et
confertam, et coagitatam, et superefluentem dabunt in sinum vestrum
(Luc. VI, 38): et rursum, Nec oculus vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus
se (I Cor. II, 9): et de glorificatione. Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui
reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae
(Philipp. III, 20, 21): et illud, Non sunt
condignae passione hujus 0983A temporis ad futuram gloriam, quae
revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18): et iterum, Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis
nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis,
non contemplantibus quae videntur, sed quae non videntur (II Cor. IV,
17, 18). 15. Quid retribuam Domino pro omnibus his?
Illum ratio urget et justitia naturalis totum se tradere illi, a quo se totum
habet, et ex se toto debere diligere. Mihi profecto fides tanto plus indicit
amandum, quanto et eum me ipso pluris aestimandum intelligo: quippe qui illum
non solum mei, sed sui quoque ipsius teneo largitorem. Denique nondum tempus
fidei advenerat, nondum innotuerat in carne Deus, obierat in cruce, prodierat de
sepulcro, 0983B redierat ad Patrem: nondum, inquam, commendaverat
in nobis suam multam dilectionem, illam de qua jam multa locuti sumus, cum jam
mandatum est homini diligere Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, tota
virtute sua (Deut. VI, 5), id est ex omni quod est, quod scit, quod
potest. Nec tamen injustus Deus, suum sibi vindicans opus et dona. Utquid enim
non amaret opus artificem, cum haberet unde id posset? Et cur non quantum omnino
posset, cum nihil omnino nisi ejus munere posset? Ad haec, quod de nihilo, quod
gratis, quod in hac dignitate conditum est; et debitum dilectionis manifestius
facit, et exactum justiorem ostendit. Caeterum quantum putamus adjectum
beneficii, cum homines et jumenta salvavit, quemadmodum 0983C multiplicavit misericordiam suam Deus? (Psal. XXXV, 7,
8.) Nos dico, qui mutavimus gloriam nostram in similitudinem vituli
comedentis fenum (Psal, CV, 20), peccando comparati jumentis
insipientibus (Psal. XLVIII, 13). Quod si totum me debeo pro me
facto, quid addam jam et pro refecto et refecto hoc modo? Nec enim tam facile
refectus, quam factus: siquidem non solum de me, sed de omni quoque quod factum
est, scriptum est, Dixit, et facta sunt (Psal.
CXLVIII, 5). At vero qui me tantum et semel dicendo fecit, in reficiendo
profecto et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura; nec tantum dura, sed
et indigna. Quid ergo retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
(Psal. CXV, 12.) In primo opere me mihi dedit; in secundo, se: 0983D et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo, et redditus, me
pro me debeo, et bis debeo. Quid Deo retribuam pro se? Nam etiam si me millies
rependere possem, quid sum ego ad Deum? CAPUT VI. Brevis anacephalaeosis
et summa praedictorum.16. Hic primum vide, quo modo,
imo quam sine modo a nobis Deus amari meruerit; qui (ut paucis quod dictum est
repetam) prior ipse dilexit nos, tantus, et tantum, et gratis tantillos, et
tales. En quod in principio dixisse me memini, modum esse diligendi Deum, sine
modo diligere. Denique cum dilectio quae tendit in Deum, tendat in immensum,
0984A tendat in infinitum (nam et infinitus Deus est et
immensus); quisnam, 591, quaeso, debeat finis esse nostri,
vel modus amoris? Quid quod amor ipse noster non jam gratuitus impenditur, sed
rependitur debitus? Amat ergo immensitas, amat aeternitas, amat supereminens
scientiae charitas; amat Deus, cujus magnitudinis non est finis (Psal.
CXLIV, 3), cujus sapientiae non est numerus (Psal. CXLVI,
5), cujus pax exsuperat omnem intellectum (Philipp. IV, 7):
et vicem rependimus cum mensura? Diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum
meum, et refugium meum, et liberator meus (Psal. XVII, 2, 3): et
meum denique quidquid optabile atque amabile dici potest. Deus meus, adjutor
meus, diligam te pro dono tuo, et modo meo, minus quidem justo, 0984B sed plane non minus posse meo: qui etsi quantum dobeo non
possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare
dignaberis: nunquam tamen prout dignus haberis. Imperfectum meum viderunt oculi
tui: sed tamen in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16),
qui quod possunt faciunt, etsi quod debent non possunt. Satis, quantum reor,
apparet, et quonam modo Deus diligendus sit, et quo merito suo. Quo, inquam,
merito suo: nam quanto, cui sane appareat? quis dicat? quis
sapiat? CAPUT VII. Non sine fructu et praemio diligi Deum; et terrenis non satiari
humani cordis appetitum.0984C 17. Nunc
quo nostro commodo diligendus sit, videamus. Sed quantum est et in hoc videre
nostrum ad id quod est? Nec tamen quod videtur tacendum est, etsi non omnino
videtur ut est. Superius, cum propositum esset, quare, et quomodo diligendus sit
Deus, duplicem dixi parere intellectum id quod quaeritur, Quare: ut, aut quo suo
merito, aut quo nostro commodo diligendus sit, utrumlibet quaeri posse perinde
videatur. Dicto proinde de merito Dei, non prout dignum ei, sed prout datum est
mihi; superest ut de praemio, quod item dabitur, dicam. Non enim sine praemio
diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu diligendus sit. Vacua namque vera
charitas esse non potest, nec tamen mercenaria est; quippe non quaerit quae sua
0984D sunt (I Cor. XIII, 5). Affectus est, non
contractus: nec acquiritur pacto, nec acquirit. Sponte afficit, et spontaneum
facit. Verus amor seipso contentus est. Habet praemium, sed id quod amatur. Nam
quidquid propter aliud amare videaris, id plane amas, quo amoris finis
pertendit, non per quod tendit. Paulus non evangelizat ut comedat, sed comedit
ut evangelizet: eo quod amet, non cibum, sed Evangelium (I Cor. IX,
18). Verus amor praemium non requirit, sed meretur. Praemium sane necdum
amanti proponitur, amanti debetur, perseveranti redditur. Denique in rebus
inferioribus suadendis, invitos promissis vel praemiis invitamus, et non
spontaneos. Quis enim munerandum hominem putet, ut faciat 0985A quod et sponte cupit? Nemo, verbi causa, conducit aut esurientem
ut comedat, aut sitientem ut bibat, aut certe matrem ut parvulum allactet filium
uteri sui. An vero quis putet prece vel pretio quempiam commonendum suam ipsius
vel sepire vineam, vel arborem circumfodere, vel structuram propriae domus
erigere? Quanto magis Deum amans anima, aliud praeter Deum sui amoris praemium
non requirit? Aut si aliud requirit, illud pro certo, non Deum diligit. 18. Inest omni utenti ratione naturaliter pro sua semper aestimatione
atque intentione appetere potiora, et nulla re esse contentum, cui quod deest,
judicet praeferendum. Nam et qui, verbi gratia, uxorem habet speciosam,
petulanti oculo vel animo 0985B respicit pulchriorem: et qui
veste pretiosa indutus est, pretiosiorem affectat, et possidens multas divitias,
invidet ditiori. Videas jam multis praediis et possessionibus ampliatos, adhuc
tamen in dies agrum agro copulare, atque infinita cupiditate dilatare terminos
suos. Videas et qui in regalibus domibus, amplisque habitant palatiis,
nihilominus quotidie conjungere domum ad domum, et inquieta 592 curiositate aedificare, diruere, mutare quadrata rotundis.
Quid homines sublimatos honoribus? annon insatiabili ambitione magis ac magis
totis viribus conari ad altiora videmus? Et horum omnium idcirco non est finis,
quia nil in eis summum singulariter reperitur vel optimum. Et quid mirum si
inferioribus et deterioribus contentus non sit, qui citra 0985C summum vel optimum quiescere non potest? Sed hoc stultum et
extremae dementiae est, ea semper appetere, quae nunquam, non dico satient, sed
nec temperent appetitum: dum quidquid talium habueris, nihilominus non habita
concupiscas, et ad quaeque defuerint, semper inquietus anheles. Ita enim fit ut
per varia et fallacia mundi oblectamenta vagabundus animus inani labore
discurrens fatigetur, non satietur: dum quidquid famelicus inglutierit, parum
reputet ad id quod superest devorandum, semperque non minus anxie cupiat quae
desunt, quam quae adsunt laete possideat. Quis enim obtineat universa? Quanquam
et modicum id quod quisque cum labore obtinuerit, cum timore possederit, certus
0985D quidem non sit quando cum dolore amittat,
certus autem quod quandoque amittat. Sic directo tramite voluntas perversa
contendit [al. cum tendit] ad optinum, festinat ad id unde possit
impleri. Imo vero his anfractibus ludit secum vanitas, mentitur iniquitas sibi.
Si ita vis adimplere quod vis, hoc est, si illud apprehendere vis, quo
apprehenso nil jam amplius velis, quid tentare opus est et caetera? Curris per
devia, et longe ante morieris, quam hoc circuitu pervenias ad optatum. 19. Hoc ergo in circuitu impii ambulant, naturaliter appetentes unde
finiant appetitum, et insipienter respuentes unde propinquent fini: fini dico,
non consumptioni, sed consummationi. Quamobrem non beato fine consummari, sed
consumi vacuo labore 0986A accelerant, qui rerum magis specie,
quam auctore delectati, prius universa percurrere, et de singulis cupiunt
experiri, quam ad ipsum curent universitatis Dominum pervenire. Et quidem
pervenirent, si quandoque voti compotes effici possent, ut omnia scilicet,
praeter omnium principium, unus aliquis obtineret. Ea namque suae cupiditatis
lege, qua in rebus caeteris non habita prae habitis esurire, et pro non habitis
habita fastidire solebat; mox omnibus quae in coelo, et quae in terra sunt
obtentis et contemptis, tandem ad ipsum procul dubio curreret, qui solus deesset
omnium Deus. Porro ibi quiesceret: quia sicut citra nulla revocat quies: sic
nulla ultra jam inquietudo sollicitat. Diceret pro certo: Mihi
autem adhaerere Deo bonum est. Diceret, 0986B Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?
et item, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum
(Psal. LXXII, 28, 25, 26). Sic ergo (ut dictum est) ad id quod
optimum est, quivis cupidus perveniret, si quidem ante, quod citra cupit,
assequi posset. 20. Verum quoniam id omnino impossibile
praestruit et vita brevior, et virtus infirmior, et consors numerosior; longo
profecto itinere et casso labore desudant, qui dum quaecunque desiderant,
attingere volunt, ad cunctorum desiderabilium nequeunt pertingere finem. Et
utinam attingere universa animo, et non experimento vellent! Hoc enim facile
possent, et non incassum. Nam et animus sensu quidem 0986C carnali tanto velocior, quanto et perspicacior, ad hoc datus
est, ut illum ad omnia praeveniat; nihilque audeat contingere sensus, quod
animus praecurrens ante utile non probaverit. Hinc enim arbitror dictum, Omnia probate, quod bonum est tenete (I Thess. V,
21); ut videlicet ille huic provideat, nec is suum votum, nisi ad illius
judicium consequatur. Alioquin non ascendes in montem Domini, nec stabis in loco
sancto ejus, pro eo quod in vano acceperis animam tuam (Psal. XXIII, 3,
4), hoc est animam rationalem: dum instar pecoris sensum sequeris,
ratione quidem otiosa, et non resistente in aliquo. Quorum itaque ratio non
praevenit gressus, currunt, sed extra viam: ac proinde Apostoli spreto consilio,
non sic currunt ut apprehendant (I Cor. 0986D XI,
24). Quando etenim apprehendant, quem 593 apprehendere
nisi post omnia nolunt? Distortum iter, et circuitus infinitus, cuncta primitus
attentare velle. 21. Justus autem non ita. Audiens nempe
vituperationem multorum commorantium in circuitu (multi enim sunt viam latam
pergentes, quae ducit ad mortem), ipse sibi regiam eligit viam, non declinans ad
dexteram vel ad sinistram. Denique attestante propheta, Semita
justi recta est, rectis callis justi ad ambulandum (Isai. XXVI,
7). Hi sunt, qui salubri compendio cauti sunt molestum hunc et
infructuosum vitare circuitum, verbum abbreviatum et abbrevians eligentes, non
cupere quaecunque vident, 0987A sed vendere magis quae possident,
et dare pauperibus. Beati plane pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum
(Matth. V, 3). Omnes quidem currunt (I Cor. IX, 24);
sed inter currentes discernitur. Denique novit Dominus viam justorum, et iter
impiorum peribit (Psal. I, 6). Ideo autem melius est modicum justo
super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI, 16), quoniam quidem,
ut Sapiens loquitur et insipiens experitur, qui diligit
pecuniam, non saturabitur pecunia (Eccle. V, 9): qui autem esuriunt et sitiunt justitiam,
ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Justitia siquidem ratione
utentis spiritus cibus est vitalis et naturalis: pecunia vero sic non minuit
animi famem, quomodo nec corporis ventus. Denique si famelicum hominem apertis
faucibus 0987B vento, inflatis haurire buccis aerem cernas, quo
quasi consulat fami, nonne credas insanire? Sic non minoris insaniae est, si
spiritum rationalem rebus putes quibuscunque corporalibus non magis inflari,
quam satiari. Quid namque de corporibus ad spiritus? Nec illa sane
spiritualibus, nec isti e regione refici corporalibus queunt. Benedic, anima
mea, Domino, qui replet in bonis desiderium tuum (Psal. CII, 1, 5).
Replet in bonis, excitat ad bonum, tenet in bono; praevenit, sustinet, implet.
Ipse facit ut desideres; ipse est quod desideras. 22. Dixi
supra: Causa diligendi Deum, Deus est. Verum dixi: nam et efficiens, et finalis.
Ipse dat occasionem, ipse creat affectionem, desiderium ipse 0987C consummat. Ipse fecit, vel potius factus est ut amaretur: ipse
speratur, amandus felicius, ne in vacuum sit amatus. Ejus amor nostrum et
praeparat, et remunerat. Praecedit benignior, rependitur justior, exspectatur
suavior. Dives est omnibus qui invocant eum: nec tamen habet quidquam se ipso
melius. Se dedit in meritum, se servat in praemium, se apponit in refectione
animarum sanctarum, se in redemptione distrahit captivarum. Bonus es, Domine,
animae quaerenti te (Thren. III, 25): quid ergo invenienti? Sed
enim in hoc est mirum, quod nemo te quaerere valet, nisi qui prius invenerit.
Vis igitur inveniri ut quaeraris, quaeri ut inveniaris. Potes quidem quaeri et
inveniri, non tamen praeveniri, Nam etsi dicimus, Mane oratio
mea praeveniet te 0987D (Psal. LXXXVII, 14);
non dubium tamen quod tepida sit omnis oratio, quam non praevenerit inspiratio.
Dicendum jam unde inchoet amor noster, quoniam ubi consummetur, dictum
est. CAPUT VIII. De primo gradu amoris, quo diligit homo se propter
se.23. Amor est affectio naturalis una de quatuor
.
Notae sunt: non opus est nominare. Quod ergo naturale est, justum quidem foret
primo omnium auctori deservire naturae. Unde et dictum est primum et maximum
mandatum: Diliges Dominum 0988A Deum tuum
(Matth. XXII, 37), etc. Sed quoniam natura fragilior atque
infirmior est, ipsi primum imperante necessitate compellitur inservire. Et est
amor carnalis, quo ante omnia homo diligit se ipsum propter se ipsum, sicut
scriptum est: Prius quod animale, deinde quod spirituale
(I Cor. XV, 46). Nec praecepto indicitur, sed naturae inseritur:
quis nempe carnem suam odio habuit? (Ephes. V, 29.) At vero si
coeperit amor idem, ut assolet, proclivior esse, sive profusior, et necessitatis
alveo minime contentus, campos etiam voluptatis 594 exundans
latius visus fuerit occupare; statim superfluitas obviante mandato cohibetur,
cum dicitur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum
(Matth. XXII, 39). Justissime quidem, ut consors naturae non sit
exsors et gratiae, 0988B illius praesertim gratiae, quae naturae
insita est. Quod si gravatur homo fraternis, non dico necessitatibus subvenire,
sed voluptatibus deservire; castiget ipse suas, si non vult esse transgressor.
Quantum vult, sibi indulgeat; dum aeque et proximo tantumdem meminerit
exhibendum. Frenum tibi temperantiae imponitur, o homo, ex lege vitae et
disciplinae, ne post concupiscentias tuas eas, et pereas, ne de bonis naturae
hosti servias animae, hoc est libidini. Quam justius atque honestius communicas
illa consorti, id est proximo, quam hosti? Et quidem si ex Sapientis consilio a
voluptatibus tuis averteris (Eccli. XVIII, 30), et juxta doctrinam
Apostoli victu vestituque contentus (I Tim. VI, 8), paulisper
suspendere non gravaris amorem tuum a carnalibus desideriis, quae 0988C militant adversus animam (I Petr. II, 11); sane
quod subtrahis hosti animae tuae, consorti naturae puto non gravaberis
impertiri. Tunc amor tuus et temperans erit, et justus, si quod propriis
subtrahitur voluptatibus, fratris necessitatibus non negetur. Sic amor carnalis
efficitur et socialis, cum in commune protrahitur. 24. Si autem
dum communicas proximo, forte tibi defuerint etiam necessaria, quid facies? Quid
enim, nisi ut cum omni fiducia postules ab eo qui dat omnibus affluenter, et non
improperat (Jacobi I, 5); qui aperit manum suam, et implet omne
animal benedictione? (Psal. CXLIV, 16.) Dubium siquidem non est,
quod adsit libenter in necessariis, qui plerisque 0988D et in
superfluis non deest. Denique ait: Primum quaerite regnum Dei
et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Luc. XII,
31). Sponte daturum se pollicetur necessaria, superflua restringenti, et
proximum diligenti. Hoc quippe est primum quaerere regnum Dei, et adversus
peccati implorare tyrannidem, pudicitiae potius ac sobrietatis subire jugum,
quam regnare peccatum in tuo mortali corpore patiaris. Porro autem et hoc
justitiae est, cum quo tibi est natura communis, naturae quoque cum eo munus non
habere divisum. 25. Ut tamen perfecta justitia sit diligere
proximum, 0989A Deum in causa haberi necesse est. Alioquin
proximum pure diligere quomodo potest, qui in Deo non diligit? Porro in Deo
diligere non potest, qui Deum non diligit. Oportet ergo Deum diligi prius, ut in
Deo diligi possit et proximus. Facit ergo etiam se diligi Deus, qui et caetera
bona facit. Facit autem sic. Qui naturam condidit, ipse et protegit. Nam et ita
condita fuit, ut habeat jugiter necessarium protectorem, quem habuit et
conditorem: ut quae nisi per ipsum non valuit esse, nec sine ipso valeat omnino
subsistere. Quod ne sane de se creatura ignoret, ac proinde sibi (quod absit)
superbe arroget beneficia creatoris, vult hominem idem conditor alto quidem
salubrique consilio tribulationibus exerceri: ut cum defecerit homo, et
subvenerit Deus, 0989B dum homo liberatur a Deo, Deus ab homine,
ut dignum est, honoretur. Hoc enim dicit: Invoca me in die
tribulationis, eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15).
Fit itaque hoc tali modo, ut homo animalis et carnalis, qui praeter se neminem
diligere noverat, etiam Deum vel propter se amare incipiat, quod in ipso
nimirum, ut saepe expertus est, omnia possit, quae posse tamen prosit; et sine
ipso possit nihil. CAPUT
IX. De secundo et tertio gradu amoris.26. Amat ergo jam Deum, sed propter se interim adhuc, non propter
ipsum. Est tamen quaedam prudentia scire quid ex te, quid ex Dei adjutorio
possis, 0989C et ipsi servare te infensum [id
est inoffensum], qui te tibi servat illaesum. At si frequens ingruerit
tribulatio, ob quam et frequens ad Deum conversio fiat, et a Deo aeque frequens
liberatio consequatur; nonne, etsi 595 fuerit ferreum pectus,
vel cor lapideum toties liberati, emolliri necesse est ad gratiam liberantis,
quatenus Deum homo diligat, non propter se tantum, sed et propter ipsum? Ex
occasione quippe frequentium necessitatum crebris necesse est interpellationibus
Deum ab homine frequentari, frequentando gustari, gustando probari quam suavis
est Dominus. Ita fit ut ad diligendum pure Deum plus jam ipsius gustata alliciat
suavitas, quam urgeat nostra necessitas; ita ut exemplo Samaritanorum, dicentium
mulieri quae adesse Dominum 0989D nuntiaverat, Jam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus, et
scimus quia ipse est vere Salvator mundi (Joan. IV, 42);
ita, inquam, et nos illorum exemplo carnem nostram alloquentes, dicamus merito:
Jam non propter tuam necessitatem Deum diligimus; ipsi enim gustavimus et scimus
quoniam suavis est Dominus. Est enim carnis quaedam loquela necessitas, et
beneficia quae experiendo probat, gestiendo [al.
gustando] renuntiat. Itaque sic affecto, jam de diligendo proximo implere
mandatum, non erit difficile. Amat quippe veraciter Deum, ac per hoc quae Dei
sunt. Amat caste, et casto non gravatur obedire mandato, castificans magis cor
suum, ut scriptum est, in obedientia charitatis (I Petr. I, 22).
Amat juste, et mandatum justum 0990A libenter amplectitur. Amor
iste merito gratus, quia gratuitus. Castus est, quia non impenditur verbo, neque
lingua, sed opere et veritate. Justus est, quoniam qualis suscipitur, talis et
redditur. Qui enim sic amat, haud secus profecto, quam amatus est, amat;
quaerens et ipse vicissim, non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, quemadmodum
ille nostra, vel potius nos, et non sua quaesivit. Sic amat qui dicit: Confitemini Domino quoniam bonus (Psal. CXVII,
1). Qui Domino confitetur, non quoniam sibi bonus est, sed quoniam bonus
est; hic vere diligit Deum propter Deum, et non propter seipsum. Non sic amat de
quo dicitur: Confitebitur tibi cum benefeceris ei
(Psal. XLVIII, 19). Iste est tertius amoris gradus, quo jam propter
se ipsum Deus diligitur. CAPUT X. De quarto gradu amoris cum nec seipsum
diligit homo nisi propter Deum.0990B 27. Felix qui meruit ad quartum usque pertingere, quatenus nec
seipsum diligat homo nisi propter Deum. Justitia tua, Deus, sicut montes Dei
(Psal. XXXV, 7). Amor iste mons est, et mons Dei excelsus. Revera
mons coagulatus, mons pinguis (Psal. LXVII, 16). Quis ascendet in
montem Domini? (Psal. XXIII, 3.) Quis dabit mihi pennas sicut
columbae, et volabo et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Factus est in
pace locus iste, et habitatio haec in Sion (Psal. LXXV, 3). Heu
mihi quia incolatus meus prolongatus est! (Psal. CXIX, 5.) Caro et
sanguis, vas luteum, terrena inhabitatio quando capit hoc? quando 0990C hujuscemodi experitur affectum, ut divino debriatus amore
animus, oblitus sui, factusque sibi ipsi tanquam vas perditum, totus pergat in
Deum, et adhaerens Deo unus cum eo spiritus fiat (I Cor. VI, 17).
et dicat: Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et
pars mea Deus in aeternum? (Psal. LXXII, 26.) Beatum dixerim
et sanctum, cui tale aliquid in hac mortali vita raro interdum, aut vel semel,
et hoc ipsum raptim, atque unius vix momenti spatio experiri donatum est. Te
enim quodammodo perdere, tanquam qui non sis, et omnino non sentire teipsum, et
a teipso exinaniri, et pene annullari, coelestis est conversationis, non humanae
affectionis. Et si quidem e mortalibus quispiam ad illud raptim 0990D interdum (ut dictum est) et ad momentum admittitur, subito
invidet saeculum nequam, perturbat diei malitia, corpus mortis aggravat,
sollicitat carnis necessitas, defectus corruptionis non sustinet, quodque his
violentius est, fraterna revocat charitas. Heu! redire in se, recidere in sua
compellitur, et miserabiliter exclamare, Domine, vim patior,
responde pro me (Isa. XXXVIII, 14): et illud, Infelix ego homo, quis 596 me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII,
24.) 28. Quoniam tamen Scriptura loquitur, Deum omnia
fecisse propter semetipsum; erit profecto ut factura sese quandoque conformet et
concordet Auctori. Oportet proinde in eumdem nos affectum quandocunque transire:
ut quomodo Deus omnia 0991A esse voluit propter semetipsum, sic
nos quoque nec nosipsos, nec aliud aliquid fuisse, vel esse velimus, nisi aeque
propter ipsum, ob solam videlicet ipsius voluntatem, non nostram voluptatem.
Delectabit sane non tam nostra, vel sopita necessitas, vel sortita felicitas,
quam quod ejus in nobis, et de nobis voluntas adimpleta videbitur: quod et
quotidie postulamus in oratione cum dicimus, Fiat voluntas
tua, sicut in coelo, et in terra (Matth. VI, 10). O amor
sanctus et castus! o dulcis et suavis affectio! o pura et defaecata intentio
voluntatis! eo certe defaecatior et purior, quo in ea de proprio nil jam
admistum relinquitur: eo suavior et dulcior, quo totum divinum est quod
sentitur. Sic affici, deificari est. Quomodo stilla aquae modica, multo infusa
vino, 0991B deficere a se tota videtur, dum et saporem vini
induit, et colorem; et quomodo ferrum ignitum et candens, igni simillimum fit,
pristina propriaque forma exutum; et quomodo solis luce perfusus aer in eamdem
transformatur luminis claritatem, adeo ut non tam illuminatus, quam ipsum lumen
esse videatur: sic omnem tunc in sanctis humanam affectionem quodam ineffabili
modo necesse erit a semetipsa liquescere, atque in Dei penitus transfundi
voluntatem. Alioquin quomodo omnia in omnibus erit Deus, si in homine de homine
quidquam supererit? Manebit quidem substantia, sed in alia forma, alia gloria,
aliaque potentia. Quando hoc erit? quis hoc videbit? quis possidebit? Quando
veniam, et apparebo 0991C ante faciem Dei? (Psal. XLI,
3.) Domine Deus 0992A meus, tibi dixit cor meum,
exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI,
8). Putas, videbo templum sanctum tuum? 29. Ego puto non
ante sane perfecte impletum iri, Diliges Dominum Deum tuum ex
toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth.
XXII, 37); quousque ipsum cor cogitare jam non cogatur de corpore, et
anima eidem in hoc statu vivificando et sensificando intendere desinat, et
virtus ejusdem relevata molestiis, in Dei potentia roboretur. Impossibile namque
est tota haec ex toto ad Deum
colligere, et divino infigere vultui, quandiu ea huic fragili et aerumnoso
corpori intenta et distenta necesse est subservire. Itaque in corpore spirituali et immortali, in
corpore integro, placido, placitoque, 0992B et per omnia subjecto
spiritui, speret se anima quartum apprehendere amoris gradum, vel potius in ipso
apprehendi: quippe quod Dei potentiae est dare cui vult, non humanae industriae
assequi. Tunc, inquam, summum obtinebit facile gradum, cum in gaudium Domini sui
promptissime et avidissime festinantem nulla jam retardabit carnis illecebra,
nulla molestia conturbabit. Putamusne tamen hanc gratiam vel ex parte sanctos
martyres assecutos, in illis victoriosis corporibus adhuc constitutos? Magna vis
prorsus amoris illas animas introrsum rapuerat, qua ita sua corpora foris
exponere, et tormenta contemnere valuerunt. At profecto doloris acerrimi sensus
non potuit non turbare serenum, 0992C etsi non
perturbare. CAPUT XI.
Haec amoris perfectio non competit etiam solutis animabus
beatorum, ante resurrectionem.0993A 30.
Quid autem jam solutas corporibus? Immersas ex toto credimus immenso illi pelago
aeterni luminis, et luminosae aeternitatis. Sed si (quod non negatur) velint sua
corpora recepisse, aut certe recipere desiderent et sperent; liquet procul dubio
necdum a seipsis penitus immutatas, quibus constat 597 necdum
penitus deesse de proprio, quo vel modice intentio reflectatur. Donec ergo
absorpta sit mors in victoria, et noctis undique terminos lux perennis invadat
et occupet usquequaque, quatenus et in corporibus gloria coelestis effulgeat;
non possunt ex toto animae seipsas exponere, et transire in Deum, 0993B nimirum ligatae corporibus etiam tunc, etsi non vita vel sensu,
certe affectu naturali, ita ut absque his nec velint, nec valeant consummari.
Itaque ante restaurationem corporum non erit ille defectus animorum, qui
perfectus et summus est ipsorum status: nec carnis jam sane consortium spiritus
requireret, si absque illa consummaretur. Enim vero absque profectu animae nec
ponitur corpus, nec resumitur. Denique pretiosa in conspectu Domini mors
sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Quod si mors pretiosa, quid vita,
et illa vita? Nec mirum, si corpus jam gloriae conferre videtur spiritui, quod
et infirmum et mortale constat ipsi non mediocriter valuisse. O quam verum
locutus est qui dixit, diligentibus Deum omnia cooperari in bonum (Rom.
VIII, 28). Valet 0993C Deum diligenti animae corpus suum
infirmum, valet et mortuum, valet et resuscitatum: primo quidem ad fructum
poenitentiae, secundo ad requiem, postremo ad consummationem. Merito sine illo
perfici non vult, quod in omni statu in bonum sibi subservire persentit. 31. Bonus plane fidusque comes caro spiritui bono, quae ipsum aut si
onerat, juvat; aut si non juvat, exonerat; aut certe juvat, et minime onerat.
Primus status laboriosus, sed fructuosus: secundus otiosus, sed minime
fastidiosus: tertius et gloriosus. Audi et sponsum in Canticis ad profectum hunc
trimodum invitantem. Comedite, inquit, amici, et bibite; et inebriamini, charissimi (Cantic.
V, 1). Laborantes in 0993D corpore vocat ad cibum: jam
posito corpore quiescentes ad potum invitat: resumentes corpora, etiam ut
inebrientur impellit: quos et vocat charissimos, nimirum charitate plenissimos.
Nam et in caeteris, quos non charissimos, sed amicos appellat, differentia est:
ut hi quidem qui in carne adhuc gravati gemunt, chari habeantur pro charitate
quam habent: qui vero jam soluti carnis compede sunt, eo sint chariores, quo et
promptiores atque expeditiores facti ad amandum. Porro prae utrisque merito
nominantur et sunt charissimi, qui recepta jam secunda stola, in corporibus
utique cum gloria resumptis, tanto in Dei feruntur amorem liberiores et
alacriores, quanto et de proprio nil jam residuum est, quod eos aliquatenus
sollicitet vel retardet. Quod 0994A quidem neuter sibi reliquorum
statuum vindicat; cum et in priori corpus cum labore portetur, et in secundo
quoque non sine proprietate aliqua desiderii exspectetur. 32.
Primo ergo fidelis anima comedit panem suum, sed heu! in sudore vultus sui. In
carne quippe manens adhuc ambulat per fidem, quam sane operari per dilectionem
necesse est: quia si non operatur, mortua est. Porro ipsum opus cibus est,
dicente Domino: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris
mei (Joan. IV, 34). Dehinc carne exuta jam pane doloris non
cibatur; sed vinum amoris, tanquam post cibum, plenius haurire permittitur, non
purum tamen, sed quomodo sub sponsi nomine in Canticis dictum legitur: bibi vinum meum cum lacte meo 0994B (Cantic. V, 1). Vino enim divini amoris etiam tunc
anima suavitatem naturalis immiscet affectionis, qua resumere corpus suum,
ipsumque glorificatum desiderat. Aestuat ergo jam tunc sanctae charitatis potata
vino, sed plane nondum usque ad ebrietatem: quoniam temperat interim ardorem
illum hujus lactis permistio. Ebrietas denique solet evertere mentes, atque
omnino reddere immemores sui. At non ex toto sui oblita est, quae adhuc de
proprio corpore cogitat suscitando. Caeterum hoc adepto, quod solum utique
deerat, quid jam impedit a se ipsa quodammodo abire, et ire totam in Deum, eoque
sibi penitus dissimillimam fieri, quo Deo simillimam effici donatur? Tum demum
ad crateram admissa sapientiae, illam de qua legitur, Et calix
meus 598 inebrians 0994C quam praeclarus est! (Psal. XXII, 5.) quid
mirum jam si inebriatur ab ubertate domus Dei, cum nulla mordente cura de
proprio, secura bibit purum et novum illud cum Christo in regno Patris
ejus? 33. Hoc vero convivium triplex celebrat Sapientia, et ex
una complet charitate, ipsa cibans laborantes, ipsa potans quiescentes, ipsa
regnantes inebrians. Quomodo autem in convivio corporali ante cibus quam potus
apponitur, quoniam et tali ordine natura requirit; ita et hic. Primo quidem ante
mortem in carne mortali labores manuum nostrarum manducamus, cum labore quod
glutiendum est masticantes: post mortem vero in vita spirituali 0994D jam bibimus, suavissima quadam facilitate quod percipitur
colantes: tandem redivivis corporibus in vita immortali inebriamur, mira
plenitudine exuberantes. Haec pro eo quod sponsus in Canticis dicit: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, charissimi.
Comedite ante mortem, bibite post mortem, inebriamini post resurrectionem.
Merito jam charissimi, qui charitate inebriantur: et merito inebriati, qui ad
nuptias Agni introduci merentur, edentes et bibentes super mensam illius in
regno suo, quando sibi jam exhibet gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam,
neque rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 27). Tunc prorsus
inebriat charissimos suos, tunc torrente voluptatis suae potat (Psal.
XXXV, 9): quoniam quidem in complexu illo 0995A arctissimo
et castissimo sponsi et sponsae, fluminis impetus laetificat civitatem Dei
(Psal. XLV, 5). Quod non aliud esse arbitror quam Dei Filium, qui
transiens ministrat, quemadmodum ipse promisit (Luc. XII, 37): ut
ex hoc jam justi epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in
laetitia (Psal. LXVII, 4). Hinc illa satietas sine fastidio: hinc
insatiabilis illa sine inquietudine curiositas: hinc aeternum illud atque
inexplicabile desiderium, nesciens egestatem: hinc denique sobria illa ebrietas,
vero, non mero ingurgitans, non madens vino, sed ardens Deo. Ex hoc jam quartus
ille amoris gradus perpetuo possidetur, cum summe, et solus diligitur Deus: quia
nec nos ipsos jam nisi propter ipsum diligimus, ut sit ipse praemium amantium
se, praemium aeternum 0995B amantium in aeternum. CAPUT XII. De
charitate ex epistola ad Cartusianos scripta.34.
Memini me dudum ad sanctos fratres Cartusienses scripsisse epistolam, ac de his
ipsis in ea gradibus inter caetera disseruisse (Epist. 11).
Forte autem alia ibi, etsi non aliena, de charitate locutus sum; et ob hoc
quaedam illorum huic [al. hujus] quoque sermoni subjungere non
inutile duco: praesertim cum facilius ad manum habeam transcribere jam dictata,
quam nova iterum dictare. Illa, inquam, vera et sincera est charitas, et omnino
de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta fatenda est procedere, qua
proximi bonum, aeque ut nostrum, 0995C diligimus. Nam qui magis,
aut certe solum diligit suum, convincitur non caste diligere bonum, quod utique
propter se diligit, non propter ipsum. Et hic talis non potest obedire
prophetae, qui ait: Confitemini Domino, quoniam bonus
(Psal. CXVII, 1). Confitetur quidem, quia fortasse bonus est sibi,
non autem quoniam bonus est in se. Quapropter noverit in se dirigi illud ab
eodem propheta opprobrium: Confitebitur tibi, cum benefeceris
ei (Psal. XLVIII, 19). Est qui confitetur Domino quoniam
potens est, et est qui confitetur quoniam sibi bonus est, et item qui confitetur
quoniam simpliciter bonus est. Primus servus est, et timet sibi; secundus,
mercenarius, et cupit sibi; tertius, filius, et defert patri. Itaque et qui
timet, et cupit, utrique pro se agunt. Sola quae 0995D in filio
est charitas, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Quamobrem
puto de illa dictum, Lex Domini immaculata, convertens
animas (Psal. XVIII, 8): quod sola videlicet sit, quae ab
amore sui et mundi convertere possit animum, et in Deum dirigere. Nec timor
quippe, nec amor privatus convertunt animam. Mutant interdum vultum, vel actum;
affectum nunquam. Facit quidem nonnunquam 599 etiam servus
opus Dei: sed quia non sponte, in sua adhuc duritia permanere cognoscitur. Facit
et mercenarius: sed quia non gratis, propria trahi cupiditate convincitur. Porro
ubi proprietas, ibi singularitas, ibi angulus: ubi vero angulus, ibi sine dubio
sordes sive rubigo. Sit itaque servo sua lex, timor ipse quo constringitur; sit
sua mercenario cupiditas, qua et 0996A ipse arctatur, quando
tentatur abstractus et illectus. Sed harum nulla, aut sine macula est, aut
animas convertere potest. Charitas vero convertit animas, quas facit et
voluntarias. 35. Porro in eo eam dixerim immaculatam, quod nil
sibi de suo retinere consuevit. Cui nempe de proprio nihil est, totum profecto
quod habet, Dei est: quod autem Dei est, immundum esse non potest. Lex ergo
Domini immaculata, charitas est: quae non quod sibi utile est, quaerit, sed quod
multis. Lex autem Domini, dicitur, sive quod ipse ex ea vivat, sive quod eam
nullus, nisi ejus dono possideat. Nec absurdum videatur, quod dixi etiam Deum
vivere ex lege: cum non alia quam charitate dixerim. Quid vero in summa et beata
illa Trinitate 0996B summam et ineffabilem illam conservat
unitatem, nisi charitas? Lex est ergo, et lex Domini, charitas, quae Trinitatem
in unitate quodammodo cohibet, et colligat in vinculo pacis. Nemo tamen me
aestimet charitatem hic accipere qualitatem, vel aliquod accidens (alioquin in
Deo dicerem, quod absit, esse aliquid quod Deus non est), sed substantiam illam
divinam: quod utique nec novum, nec insolitum est, dicente Joanne, Deus charitas est (Joan. IV, 8). Dicitur ergo
recte et charitas, et Deus, et Dei donum. Itaque charitas dat charitatem,
substantiva accidentalem. Ubi dantem significat, nomen substantiae est: ubi
donum, qualitatis. Haec est lex aeterna, creatrix et gubernatrix universitatis.
Siquidem in pondere, 0996C et mensura, et numero per eam facta
sunt universa, et nihil sine lege relinquitur, cum ipsa quoque lex omnium sine
lege non sit, non tamen alia quam se ipsa: qua et seipsam etsi non creavit,
regit tamen. CAPUT XIII.
De lege propriae voluntatis et cupiditatis, servorum et
mercenariorum.
36. Caeterum servus et mercenarius habent legem, non a Domino, sed quam ipsi
sibi fecerunt: ille Deum non amando, iste plus aliud amando. Habent, inquam,
legem non Domini, sed suam; illi tamen, quae Domini est, subjectam. Et quidem
suam sibi quisque legem facere potuerunt: non tamen eam incommutabili aeternae
legis ordini subducere potuerunt. Tunc 0996D autem dixerim
quemque sibi fecisse suam legem, quando communi et aeternae legi propriam
praetulit voluntatem, perverse utique volens suum imitari Creatorem: ut sicut
ipse sibi lex, suique juris est, ita is quoque se ipsum regeret, et legem sibi
suam faceret voluntatem. Grave utique et importabile jugum super omnes filios
Adam, heu! inclinans et incurvans cervices nostras, adeo ut vita nostra inferno
appropinquarit (Psal. LXXXVII, 4). Infelix ego homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) quo utique
premor, et pene opprimor, ita ut nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus
habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Sub hoc onere
gravatus gemebat qui dicebat: Quare me posuisti contrarium
tibi, et factus sum mihimet ipsi 0997A gravis? Ubi dixit,
Factus sum mihimet ipsi gravis, ostendit quod lex ipse
sibi esset, nec alius hoc quam sibi ipse fecisset. Quod autem loquens Deo,
praemisit, Posuisti me contrarium tibi;
Dei se tamen non effugisse legem indicavit. Hoc quippe ad aeternam justamque Dei
legem pertinuit, ut qui a Deo noluit suaviter regi, poenaliter a seipso
regeretur: quique sponte jugum suave et onus leve charitatis abjecit, propriae
voluntatis onus importabile sustineret invitus. Miro itaque et justo modo
aeterna lex fugitivum suum et posuit sibi [al. eidem ipsi] contrarium, et
retinuit subjectum: dum videlicet nec justitiae 600 pro
meritis legem evasit; nec tamen cum Deo in sua luce, in sua requie, in sua
gloria remansit, subjectus potestati, et submotus felicitati. Domine 0997B Deus meus, cur non tollis peccatum meum, et
quare non aufers iniquitatem meam? (Job VII, 20, 21.) ut
abjecta gravi sarcina propriae voluntatis, sub levi onere charitatis respirem;
nec jam servili timore coercear, nec mercenaria cupiditate illiciar: sed agar
spiritu tuo, spiritu libertatis, quo aguntur filii tui, qui testimonium reddat
spiritui meo, quod et ego sim unus ex filiis (Rom. VIII, 14-16),
dum eadem mihi lex fuerit quae et tibi; et sicut tu es, ita et ipse sim in hoc
mundo. Hi siquidem, qui hoc faciunt quod ait Apostolus, Nemini
quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8);
procul dubio sicut Deus est, et ipsi sunt in hoc mundo: nec servi aut mercenarii
sunt, sed filii. CAPUT
XIV. De lege charitatis filiorum.0997C 37. Itaque nec filii sunt sine lege, nisi forte
aliquis aliter sentiat propter hoc quod scriptum est: Justis
non est lex posita (I Tim. I, 9). Sed sciendum, quod alia est
lex promulgata a spiritu servitutis in timore; alia a spiritu libertatis data in
suavitate. Nec sub illa coguntur esse filii; nec sine ista esse patiuntur. Vis
audire quia justis non est lex posita? Non accepistis,
ait, spiritum servitutis iterum in timore. Vis audire
quod tamen sine lege charitatis non sint? Sed accepistis,
inquit, spiritum adoptionis filiorum (Rom. VIII,
15). Denique audi justum utrumque de se fatentem, et quod non sit sub
lege, nec 0997D tamen sit sine lege. Factus
sum, inquit, his qui sub lege erant, quasi sub lege
essem; cum ipse non essem sub lege: his qui sine lege erant, tanquam sine lege
essem; cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi (I Cor.
IX, 21). Unde apte non dicitur, Justi non habent legem, aut, Justi sunt
sine lege: sed, Justis non est lex posita; hoc est, non
tanquam invitis imposita, sed voluntariis eo liberaliter data, quo suaviter
inspirata. Unde et pulchre Dominus, Tollite, ait, jugum meum super vos (Matth. XI, 29): ac si
diceret, Non impono invitis, sed vos tollite si vultis; alioquin non requiem,
sed laborem invenietis animabus vestris. 38. Bona itaque lex
charitas, et suavis: quae non solum leviter suaviterque portatur, sed etiam
servorum 0998A et mercenariorum leges portabiles ac leves reddit,
quas utique non destruit, sed facit ut impleantur, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V,
17). Illam temperat, istam ornat, utramque levigat. Nunquam erit charitas
sine timore, sed casto: nunquam sine cupiditate, sed ordinata. Implet ergo
charitas legem servi, cum infundit devotionem: implet et mercenarii, cum ordinat
cupiditatem. Porro timori permista devotio ipsum non annullat, sed castificat.
Poena tantum tollitur, sine qua esse non potuit dum fuit servilis; et timor
manet in saeculum saeculi castus et filialis. Nam quod legitur, Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV,
18); poena intelligenda est, quae servili, ut diximus, nunquam deest
timori, illo scilicet genere locutionis, 0998B quo saepe causa
ponitur pro effectu. Deinde cupiditas tunc recte a superveniente charitate
ordinatur, cum mala quidem penitus respuuntur, bonis vero meliora praeferuntur,
nec bona nisi propter meliora appetuntur. Quod cum plene per Dei gratiam
assecutum fuerit, diligetur corpus, et universa corporis bona tantum propter
animam, anima propter Deum, Deus autem propter seipsum. CAPUT XV. De quatuor
gradibus amoris, et felici statu patriae coelestis.39.
Verumtamen quia carnales sumus, et de carnis concupiscentia nascimur, necesse
est ut cupiditas vel amor noster a carne incipiat; quae si recto ordine
dirigitur, quibusdam suis gradibus duce gratia 0998C proficiens,
spiritu tandem consummabitur: quia non prius quod spirituale, sed quod animale,
deinde quod 601 spirituale (I Cor. XV, 46). Et
prius necesse est portemus imaginem terrestris, deinde coelestis. In primis ergo
diligit seipsum homo propter se; caro quippe est, et nil sapere valet praeter
se. Cumque se videt per se non posse subsistere, Deum quasi sibi necessarium
incipit per fidem inquirere, et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum,
sed propter se, non propter ipsum. At vero cum ipsum coeperit occasione propriae
necessitatis colere et frequentare, cogitando, legendo, orando, obediendo,
quadam hujuscemodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit,
consequenter et dulcescit: 0998D et sic gustato quam suavis est
Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum, non jam propter se, sed
propter ipsum. Sane in hoc gradu diu statur: et nescio si a quoquam hominum
quartus in hac vita perfecte apprehenditur, ut se scilicet diligat homo tantum
propter Deum. Asserant hoc si qui experti sunt: mihi, fateor, impossibile
videtur. Erit autem procul dubio, cum introductus fuerit servus bonus et fidelis
in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21), et inebriatus ab ubertate
domus Dei (Psal. XXXV, 9). Quasi enim miro quodam modo oblitus sui,
et a se penitus velut deficiens, totus perget in Deum: et deinceps adhaerens ei,
unus cum eo spiritus erit (I Cor. VI, 17). Arbitror hoc sensisse
Prophetam cum diceret: Introibo in potentias Domini; 0999A Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX,
16). Sciebat profecto cum introiret in spirituales potentias Domini,
exutum se iri universis carnis infirmitatibus: ut jam nil de carne haberet
cogitare, sed totus in spiritu memoraretur justitiae Domini solius. 40. Tunc pro certo singula Christi membra dicere poterunt de se, quod
Paulus aiebat de capite: Etsi cognovimus secundum carnem
Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nemo ibi
se cognoscet secundum carnem: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
Non quod carnis illic substantia futura non sit; sed quod carnalis omnis
necessitudo sit defutura, carnisque amor amore spiritus absorbendus; et
infirmae, quae nunc sunt, humanae affectiones in divinas quasdam habeant
commutari. Tunc 0999B sagena charitatis, quae nunc tracta per hoc
mare magnum et spatiosum ex omni genere piscium congregare non desinit, cum
perducta ad littus fuerit, malos foras mittens, bonos solummodo retinebit
(Matth. XIII, 47, 48). Siquidem in hac vita ex omni genere piscium
intra sinum suae latitudinis charitatis rete concludit: ubi se pro tempore
omnibus conformans, omniumque in se sive adversa, sive prospera trajiciens, ac
sua quodammodo faciens, non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum
flentibus 1000A consuevit (Rom. XII, 15). Sed cum
pervenerit ad littus, velut malos pisces omne quod triste patitur, foras
mittens, sola quae placere et jucunda esse poterunt, retinebit. Nunquid enim
tunc, verbi gratia, Paulus aut infirmabitur cum infirmis, aut uretur pro
scandalizatis (II Cor. XI, 29), ubi scandala et
infirmitas procul erunt? Aut certe lugebit eos qui non agent [al. habent]
poenitentiam (II Cor. XII, 21), ubi certum est nec peccantem fore,
nec poenitentem? Absit autem ut vel eos qui ignibus aeternis cum diabolo et
angelis ejus deputandi sunt, plangat et defleat in illa civitate, quam fluminis
impetus laetificat, cujus et diligit Dominus portas super omnia tabernacula
Jacob: quod videlicet in tabernaculis, etsi quandoque gaudetur de victoria,
laboratur tamen in 1000B pugna, et plerumque periclitatur de
vita: in illa autem patria nulla prorsus admittatur adversitas sive tristitia,
quemadmodum de illa canitur, Sicut laetantium omnium habitatio
est in te (Psal. LXXXVI, 2, 7): et rursum, Laetitia sempiterna erit eis (Isai. LXI, 7).
Denique quomodo misericordiae recordabitur, ubi memorabitur justitiae Dei
solius? Proinde ubi jam non erit miseriae locus, aut misericordiae tempus;
nullus profecto esse poterit miserationis affectus.
|