0301 LIBER TERTIUS,
AUCTORE GAUFRIDO MONACHO QUONDAM CLARAE-VALLENSI, ET S. BERNARDI NOTARIO, POSTEA
ABBATE. 1115 PRAEFATIO.0301B Clarissimi patris nostri Bernadi Clarae-Vallensis abbatis memoriam
viri insignes, ad laudem Christi 0301C et multorum
aedificationem, litteris commendarunt. Inventa sane materia uberi, prout cuique
licuit, et certior ei gestorum innotuit veritas, non eam totam, sed partes
aliquas digessere. Videtur autem nonnullis, quod multo minus eum silere debuerat
<al. debeat> puer sanctitatis ipsius, dignationis filius,
benignitatis alumnus: quem ab ejus uberibus post annos circiter tredecim (quod
sine singultu nec meminisse debeo, nec proferre queo) sola tandem, quae sola
potuit, mors avulsit. In quo tibi utinam sibi complaceat etiam nunc, Pater
sancte, sicut aliquando videbatur et aliquandiu complacere! Et quis alter tibi
tam debitor, quis tam obnoxius, quis tam tuus? Momordit, fateor, et dure
momordit mors improba; sed non totum pariter deglutivit. Amputavit, 0301D non exstirpavit; sine misericordia portionem, quae se
contingebat, accepit. Tulit aspectum, tulit eloquium, corporale etiam tulit
obsequium: sed non rapuit fidem praesentis etiam nunc opitulationis, non
absorbuit spem futurae aliquando visionis, non denique in praeteritorum memoria
altius radicatum filialis assumpsit devotionis affectum. Caeterum mihi quidem,
ut optime novi, praesertim tanto idonea operi, nec scientia, nec eloquentia
suppetit. Sed tua sane magnalia, et tuas digne eloqui laudes, non Origenis
ingenium, non Ciceronis lingua sufficeret, 0302B nec desperandum
tamen, quod tuorum magis operum fructus carpere prudens lector, quam verborum
nostrorum folia indigna debebit: ut illorum 0302C magis suavitate
gustata, quam istorum ariditate culpata, non tam nequiter ista mordeat, quam
illos delectabiliter edat. Nam et securius et sincerius visa solent, quam audita
narrari; et in tertium vas transfusa facilius coacescunt. Sed et dulcius ea
bibitur aqua, quae ab exiguo licet alveo fontis hauritur, quem confestim
repleverit vena scaturiens, quam quae ex rivo tollitur longius jam progresso,
vel ex flumine etiam copioso. Inde est quod intactis eorum libris, qui de
ejusdem beatissimi Patris nostri initiis, seu etiam mediis conscripserunt ne
tanquam super alienum aedificasse videar fundamentum, circa ea potissimum noster
sermo versatur, quibus pene omnibus praesens adfui: interdum etiam, licet pauca
interserens, quae fidelissima 0302D 1116
fratrum, qui aderant, relatione cognovi. Verumtamen opus istud libellis tribus
partitum lector inveniet. Quorum primus quidem ea maxime quae ad habitum, mores,
atque doctrinam hujus beati Patris videntur pertinere, prosequitur. Secundus
autem virtutes multas per eum factas eloquitur. Tertius in ejusdem bono fine
completur. Illud etiam admonendum, in rerum narratione gestarum cohaerentiam
similitudinis magis, quam temporis observari: siquidem nec signa ipsa, nec opera
quaedam eo ordine scripta quo facta sunt; sed interdum aliqua, 0303A prout occurrere locis opportunioribus videbantur, inserta.
Firmior enim videtur, et haberi acceptior solet oratio, quae suis innititur et
illustratur exemplis, velut fabrica quaedam idoneis fulta columnis. Nonnulla
quoque transposita sunt, ut similibus aliis jungerentur, et quae erant ejusdem
generis, sibi aptius cohaererent. Verum haec in duobus quidem libellis
prioribus: nam in tertio pene per omnia ordini ipsi ipsius temporis series
narrationis obsequitur: CAPUT PRIMUM. De moribus et virtutibus sancti
Bernardi summatim.1. Innumeris quidem signis atque
miraculis, ut Orbis comperit universus, fidelem famulum suum Bernardum
Clarae-Vallensem Deus glorificavit abbatem, 0303B sicut gloriosus
semper in sanctis suis, et in sua mirabilis est majestate. Caeterum, sicut
Malachiam sanctum idem ipse commendat, primum maximumque miraculum, quod
exhibuit, ipse fuit. Serenus vultu, modestus habitu, circumspectus in verbis, in
opere timoratus, in sacra meditatione assiduus, in oratione devotus, et (sicut
alios ipse monebat, crebra siquidem experientia persuasus) de omni re magis
fidens orationi, quam industriae propriae vel labori. Magnanimus in fide, longanimis in spe, profusus in charitate,
summus <al. profundus> in humilitate, praecipuus in
pietate. In consiliis providus, in negotiis efficax, nunquam tamen minus, quam
in otio otiosus. Jucundus ad opprobria, ad obsequia verecundus. Suavis moribus,
meritis sanctus, miraculis 0303C gloriosus; affluens denique
sapientia, et virtute, et gratia apud Deum et homines. Cujus sanctae animae
adjutorium simile sibi fecerat Deus, et speciali praeventum benedictione corpus
aptaverat. Apparebat in carne ejus gratia quaedam, spiritualis tamen potius quam
carnalis. In vultu claritas praefulgebat, non terrena utique, sed coelestis: in
oculis 1117 angelica quaedam puritas, et columbina
simplicitas radiabat. Tanta erat interioris ejus hominis pulchritudo, ut
evidentibus quibusdam indiciis foras erumperet, et de cumulo internae puritatis
et gratiae copiosae perfusus homo quoque exterior videretur. Corpus omne
tenuissimum, et sine carnibus erat; ipsa quoque subtilissima cutis in genis
modice rubens. 0303D In illo nimirum quidquid caloris inerat
naturalis, assidua meditatio et studium compunctionis attraxerat. Caesaries ex
flavo colorabatur et candido. Barba subrufa, circa finem vitae ejus respersa
canis. Statura mediocritatis honestae, longitudini tamen vicinior apparebat.
Alias autem thesaurus iste in vase fictili erat, contrito penitus et undique
conquassato. Laborabat siquidem caro ejus multiplicibus infirmitatum incommodis,
ut in eis virtus animi perficeretur. Quarum periculosior quidem in meatu
arctissimi gutturis, nil penitus siccum, vix solidum aliquid admittentis:
molestior erat defectus stomachi, viscerumque corruptio. Hae continuae illi,
praeter alias saepius incidentes. Summum ejus studium 0304A fugere admirationem, et tanquam unum sese agere caeterorum. At
prosequebatur gloria fugientem, sicut e regione captantes sese alios fugere
consuevit. Proverbium illud in ore ei frequenter, semper in corde: «Qui hoc
facit quod nemo, mirantur omnes.» Quo nimirum intuitu vitam regulamque communem
amplius aemulabatur, nil in suis actibus praeferens observantiae singularis. Ob
hoc denique et cilicium, quod pluribus annis occulte gestaverat, ponere maluit,
quam ut ferre sciretur; minus illum latere velle contestans, cui cum caeteris
ejusdem professionis sibi communia non sectatur. In ipsis tamen communibus erat
illi singularis puritas, et devotio non communis. Nihil negligens, et minima
quaeque cum studio et intentione 0304B tractabat. Ex propria
siquidem experientia definire solitus sapientem, cui quaeque res sapiunt prout
sunt. 2. A primis fere annis sic evasit illecebras gulae, ut
ipsam quoque saporum discretionem ex magna parte perdiderit. Quoties pia sibi
ministrantium fraude deceptus, liquores pro aliis alios sumpsit? Nam et oleum
sibi per errorem aliquando propinatum bibit, et penitus ignoravit. Nec prius id
cognitum, quam superveniens quidam labia ejus miraretur inuncta. Cibus ejus
buccella panis, in aqua calida penitus emolliti, cum exiguis sorbitiunculis
erat. Modicus ille quidem: sed non modicam ejus partem crudam rejiciebat
stomachus, ne qua illi foret in cibo voluptas, quem sumere periculum, 0304C sumptum tenere dolor, rejicere miseria. Sic nimirum fideli
servo, juxta desiderium cordis sui, dispensatio superna providerat, ut nec
fructus ei deesset abstinentiae singularis, et odiosam semper admirationem
declinaret sub umbra necessitatis. De vino quidem saepius nobis ipse dicebat,
decere monachum, quando sumere oporteret, sic gustare illud, ne exinanisse
calicem notaretur. Quod sic ipse servabat, quoties sibi vinum patiebatur apponi,
ut non modo post unum potum, sed post totum qualecunque prandium, suum vasculum,
in quo ei propinabatur, vix aliquando videretur minus plenum a mansula
reportari. Minus quidem stare poterat, sed erat sedens pene jugiter, et
rarissime movebatur. Quoties subtrahere se negotiis poterat, aut orans, 0304D aut legens, aut scribens; aut insistens doctrinae, et fratrum
aedificationi; aut in sacra meditatione persistens. In quo nimirum studio
spirituali obtinuerat gratiam singularem, ut non taedium in illo, non
difficultatem aliquam sustineret: libere secum habitans, et deambulans in
latitudine cordis sui, et ibidem exhibens Christo (ut monere alios ipse solebat)
coenaculum grande stratum. Omnis ei ad meditandum hora brevis, locus omnis
congruus erat. Frequenter tamen, licet sic affectus, divino urgente metu, imo
regente spiritu, studium hoc lucris uberioribus postponebat; doctus quaerere non
quod sibi erat utile, sed quod multis. Alioquin in quolibet coetu hominum vel
tumultu, nisi ejus intentionem 0305A causa deposceret, tota
facilitate 1118 animum colligens, interiori quadam, quam
ubique ipse sibi circumferebat, solitudine fruebatur, nihil prorsus attendens
quod sonaret vel appareret exterius. CAPUT II. De visitatione Hugonis
Gratianopolitani episcopi, et Cartusianorum; deque mira in Bernardo sensuum
custodia.3. Cum jam Dei Famulus annos aliquot in
Clara-Valle peregisset, subiit animum ejus, ut sanctum Hugonem Gratianopolitanum
episcopum, et Cartusienses fratres devotionis gratia visitaret: quem praedictus
episcopus tam gratanter et tam reverenter suscepit, divinam intelligens in
ejusdem hospitis visitatione praesentiam, ut prostratus solo tenus adoraret.
0305B Videns autem servus Christi episcopum aetate grandaevum,
celebrem opinione, sanctitate conspicuum, coram se procidentem, vehementer
expavit: et ipse quoque pariter corruens ante eum, ita demum susceptus in osculo
pacis, humilitatem suam tanti viri veneratione confusam non sine gravi gemitu
causabatur. In cujus pectore singularem obtinuit ex eo tempore locum, ut fierent
deinceps duo illi filii splendoris cor unum et anima una, et se invicem
fruerentur in Christo. Sicut enim regina Saba de Salomone testatur (III
Reg. X, 6, 7), uterque sese in altero longe amplius, quam fama vulgasset,
invenisse gratulabatur. 4. Cartusiae quoque a viro
reverendissimo Guigone Priore, et a caeteris fratribus eodem affectu et 0305C eadem veneratione susceptus est Servus Christi, exsultantibus
illis in gaudio, quia qualem eum per epistolam prius noverant, talem invenerunt
et praesentem. Caeterum cum in reliquis omnibus aedificarentur, unum fuit, quod
praedictum Priorem Cartusiensem aliquatenus movit, stratura videlicet animalis,
cui idem Vir venerabilis insidebat, minus neglecta, minus praeferens
paupertatem. Nec silentio pressit aemulator virtutis quod mente conceperat: sed
locutus uni e fratribus, aliquatenus super hoc moveri sese confessus est et
mirari. Cumque ille ad Patrem sanctum quod audierat retulisset; non minus ipse
miratus, quale illud esset stramentum quaerebat, quod ita scilicet a Clara-Valle
Cartusiam 0305D usque venisset, ut nunquam illud vidisset,
nunquam considerasset, et usque in horam illam quale esset, omnino nesciret.
Neque enim suum erat animal illud, sed a quodam monacho Cluniacensi avunculo
suo, et in sua vicinia demorante, fuerat commodatum; et erat sicut sibi sternere
ille solebat. Quod verbum saepe dictus Prior audiens, in eo potissimum
mirabatur, quod sic ille Dei famulus foris oculos circumcidisset, intus animum
occupasset, ut quod ipse primo offenderat visu, hoc ille tanti itineris spatio
non vidisset. 0306A Juxta lacum etiam Lausanensem totius diei
itinere pergens, penitus eum non vidit, aut se videre non vidit. Cum enim
vespere facto de eodem lacu socii colloquerentur, interrogabat eos, ubi ille
lacus esset: et mirati sunt universi. 5. Desideraverat tamen ab
initio omni modo subtrahere se negotiis, et nusquam egredi, sed in monasterio
residere. Quod et postmodum ex defectu corporis occasionem invenisse se reputans
opportunam, aliquando statuit, et aliquandiu tenuit, donec illum exire coegit
necessitas gravis Ecclesiae Dei, et summi Pontificis, atque omnium abbatum sui
Ordinis jussio,
quibus per omnia tanquam patribus deferebat ipse omnium pater. Ex quorum etiam
mandato, novissimis quidem annis, 0306B praeter cucullam et
tunicam, laneo panno in
modum chlamydis decurtatae, et pileo simili utebatur, inter tantos languores
corporis et labores nullis unquam uti pellibus acquiescens. In vestibus ei
paupertas semper placuit, sordes nunquam. Nimirum animi fore indices aiebat, aut
negligentis, aut inaniter apud se gloriantis, aut gloriolam foris affectantis
humanam. Incessus ejus 1119 et habitus omnis modestus et
disciplinatus, praeferens humilitatem, redolens pietatem, exhibens gratiam,
exigens reverentiam, solo visu laetificans et aedificans intuentes. De risu
dicimus quod ex ore ejus frequenter audivimus, dum cachinnos religiosorum
hominum miraretur, «non meminisse se a primis annis suae conversionis aliquando
sic risisse, ut 0306C non potius ad ridendum, quam ad reprimendum
sibi vim facere oporteret; et risui suo stimulum magis adhibere, quam
frenum.» CAPUT III. De rara in eo sermonis cura, modestia, simul et gratia; deque
dignitatum fuga.6. Vocem illi in invalido corpore
validam satis intelligibilemque contulerat, qui in opus praedicationis
segregaverat illum ex utero matris suae. Sermo ei, quoties opportuna
inveniebatur occasio, ad quascumque personas de aedificatione animarum, prout
tamen singulorum intelligentiam, mores et studia noverat, quibusque congruens
auditoribus erat. Sic rusticanis plebibus loquebatur, ac si semper in rure 0306D nutritus: sic caeteris quibusque generibus hominum, velut si
omnem investigandis eorum operibus operam impendisset. Litteratus apud eruditos,
apud simplices simplex, apud spirituales viros perfectionis et sapientiae
affluens documentis; omnibus se coaptabat, omnes cupiens lucrifacere Christo.
Cautus erat artificiosissime observare quod ad papam Eugenium scribens, de sui
cordis plenitudine eructavit. «Nugae si incidant interdum, inquit, ferendae
fortassis, referendae nunquam. Interveniendum caute et prudenter nugacitati.
Prorumpendum sane 0307A in serium quid, quod non modo utiliter,
sed et libenter audiant, ut supersedeant otiosis.» 7. Quam vero placabilem et persuasibilem, quamque
eruditam linguam dederit ei Deus, ut sciret quem et quando deberet proferre
sermonem, quibus videlicet consolatio vel obsecratio, quibus exhortatio
congrueret vel increpatio, nosse poterunt aliquatenus qui ipsius legerint
scripta, etsi longe minus ab eis qui verba ejus saepius audierunt. Siquidem
diffusa erat gratia in labiis ejus, et ignitum eloquium ejus vehementer, ut non
posset ne ipsius quidem stylus, licet eximius, totam illam dulcedinem, totum
retinere fervorem. Mel et lac sub lingua ejus; nihilominus in ore ejus ignea
lex, juxta illud Cantici canticorum: Sicut vitta coccinea
labia tua, et eloquium 0307B tuum dulce (Cantic. IV,
3). Inde erat quod Germanicis etiam populis loquens miro audiebatur
affectu, et ex sermone ejus quem intelligere, utpote alterius linguae homines,
non valebant, magis quam ex peritissimi cujuslibet post eum loquentis
interpretis intellecta locutione, aedificari illorum devotio videbatur, et
verborum ejus magis sentire virtutem: cujus rei certa probatio tunsio pectorum
erat, et effusio lacrymarum. Utebatur sane Scripturis tam libere commodeque, ut
non tam sequi illas, quam praecedere crederetur, et ducere ipse quo vellet,
auctorem earum ducem Spiritum sequens. Quem nimirum ut in medio Ecclesiae
aperiret os ejus, sic impleverat Deus spiritu sapientiae et intellectus, ut
secundum quod in libro Job legitur, profunda quoque fluviorum 0307C scrutaretur, et abscondita proferret in lucem (Job XXVIII,
11). Nam et confessus est aliquando, sibi meditanti vel oranti sacram
omnem, velut sub se positam et expositam, apparuisse Scripturam. 8. Caeterum quam gratis evangelizaverit, quis digne praedicet? quis
digne miretur? Minus fore credidit, nullas sibi ab auditoribus transitorias
petere facultates, nisi oblatas saepius refutaret ecclesiasticas dignitates.
Parum illi fuit nulla quaerere stipendia militantem: ne insignia quidem recipere
acquievit. Denique velut alter David, processurus ad bellum, bellica arma sibi
graviora causatus est (I Reg. XVII, 39), quibus multos suo
praesertim tempore cerneret praegravari: et in simplicitate sua gloriosius 0307D triumphabat. Tantam enim gratiam virtus ei divina contulerat, ut
licet abjectus esse elegisset in domo Dei, uberius 1120 tamen
fructificaret in ea, quam alii quilibet in sublime porrecti; et lucens amplius
illustraret Ecclesiam velut de sub modio humilitatis suae, quam caeteri super
candelabra constituti. Nimirum quo humilior, eo semper utilior fuit populo Dei
in omni doctrina salutari, in quo tamen nunquam voluit locum tenere doctoris.
Beatus plane, qui, sicut ipse de quodam sanctorum ait, «legem dilexit, et cathedram non
affectavit.» Quam 0308A felicius siquidem in virtutum cathedra
sedere meruit, dum noluit praesidere in cathedris dignitatum: Denique sicut
justus et fortis in praedicatione evangelica laboravit, sicut prudens et
temperans cavit sibi semper ab ecclesiastica praelatione. Nec enim contumaciter
unquam renuit, sed frequenter et ad maximos electus honores, prudenter egit,
divina sibi cooperante gratia, ne aliquando cogeretur. Moyses quidem sanctus
cessit Aaron fratri suo pontificium; sed linguae erat impeditioris. Bernardum
nostrum non ab opere evangelistae necessitas aliqua, sed ab honore solo sola
humilitas revocavit. Merito proinde apud Deum et homines obtinuit gratiam
singularem, qui non modo sine sumptu temporalis facultatis, verum etiam sine
gradu ecclesiasticae dignitatis, non 0308B autem sine fructu
fraternae salutis Evangelium posuit; et populo Dei semper prodesse studuit,
nunquam praeesse sustinuit. Raro tamen, nisi forte ad loca proxima, ut
praedicaret exivit. Sed quoties eum necessitas aliqua traheret, seminabat super omnes aquas, publice et privatim annuntians
verbum Dei. Quod tamen ipsum ex mandato summi Pontificis actitabat; ad nutum
quoque praesulum caeterorum, ubicumque eorum aliquem contigisset adesse. Nimirum
quanto magnus erat, humilians se in omnibus, eo magis sacerdotibus deferebat,
quo plenius intellexerat, quae ministris Christi reverentia
deberetur. CAPUT IV. De infelici expeditionis in Orientem successu, et nato hinc contra
Virum sanctum murmure.0308C 9. Nec
tacendum quod ex praedicatione itineris Jerosolymitani grave contra eum
quorumdam hominum vel simplicitas, vel malignitas scandalum sumpsit, cum
tristior sequeretur effectus: quod tamen verbum dicere possumus ab eo quidem
initium non sumpsisse. Cum enim multorum jam animos permovisset audita
necessitas, a rege Francorum semel et iterum propter hoc expetitus, apostolicis etiam litteris monitus, nec sic acquievit
super hoc loqui, vel consilium dare, donec per ipsius tandem summi Pontificis
generalem epistolam jussus ab eo est tanquam Romanae Ecclesiae lingua exponere
populis atque principibus: cujus epistolae tenor fuit, ut in poenitentiam et remissionem
peccatorum iter 0308D arriperent, aut liberaturi fratres, aut
suas pro illis animas posituri. Haec et hujusmodi super hoc poterant veraciter
dici: sed dicendum potius id quod potius fuit. Evidenter enim verbum hoc
praedicavit, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed
quantis, et quam multiplicibus signis? Quanta vel numerare, nedum narrare
difficile foret. Nam et eodem tempore scribi coeperant, sed ipsa demum
scriptorem numerositas scribendorum, et materia superavit auctorem: nimirum cum
aliquando una die viginti, seu etiam plures ab 0309A incommodis
variis sanarentur, nec facile ab hujusmodi dies ulla vacaret. Denique plures eo
tempore Christus, per Servi sui tactum et orationem, ex ipsis etiam matrum
uteris caecos videre, claudos ambulare; aridos convalescere, surdos fecit
audire, et mutos loqui; mirabilius restituente gratia, quod minus praestitum
fuerat a natura. 10. Nec tamen ex illa profectione orientalis
Ecclesia liberari, sed coelestis meruit impleri et laetari. Quod si placuit Deo
tali occasione plurimorum eripere, si non Orientalium corpora a paganis,
Occidentalium animas a peccatis; quis audeat dicere illi, Quid fecisti sic? Aut
quis recte sapiens, illorum magis non doleat, qui ad priora, vel pejora forte
prioribus scelera redierunt, 1121 quam eorum mortem, 0309B qui in fructibus poenitentiae purgatas variis tribulationibus
Christo animas reddiderunt? Alioquin, quamlibet dicant Aegyptii, dicant filii
tenebrarum, qui veritatem nec videre valeant, nec proferre, Callide eduxit eos, ut interficeret in deserto (Exod.
XXXII, 12): patienter tolerat Christus Salvator opprobrium, quod tantarum
animarum salute compensat. Meminit hujus verbi ipse quoque venerabilis Pater,
inter caetera dicens: «Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur
hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens
excipio in me detrahentium linguas maledicas, et venenata spicula blasphemorum,
ut non ad ipsum perveniant. Non recuso inglorius fieri, ut non irruatur in Dei
gloriam (cap. 1).» Haec quidem ille in 0309C libro
de Consideratione secundo. Accidit autem, ubi primum de ejusdem exercitus
dissipatione lamentabilis intra Gallias insonuerat rumor, ut illuminandum Dei
Famulo filium caecum offerens pater, multis precibus vinceret excusantem. Et
imponens Sanctus puero manum, orabat ad Dominum, quatenus, si ab eo verbum
praedicationis illius exierat, si praedicanti Spiritus ejus adfuerat, in illius
illuminatione ostendere dignaretur. Dum vero post orationem orationis
praestolaretur effectum: «Quid facturus sum,» ait puer? «video enim.» Attollitur
illico clamor astantium. Plures enim non modo e fratribus, verum etiam e
saecularibus aderant, qui ut puerum videre videntem, multipliciter consolati,
Deo gratias referebant. 0309D 11. 0310A optimum militum Templi,
tunc ministrum, nunc etiam magistrum Militiae Templi, qui ipsius secundum carnem
avunculus erat. «Vae principibus nostris, ait. In terra Domini nihil boni
fecerunt: in suis, ad quas velociter redierunt, incredibilem exercent malitiam,
et non compatiuntur super contritione Joseph. Confidimus autem quia non repellet
Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet. Porro dextera Domini
faciet virtutem, et brachium suum auxiliabitur ei; ut cognoscant omnes quia
bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.»> Sed de his hactenus. CAPUT V. De erroribus Petri Abaelardi, et
Gilleberti Porretani opera sancti Bernardi confutatis.0310B 12. Jam et illud propter posteros memorandum,
quam multipliciter Ecclesiae sanctae Viri Dei doctrina profuerit in Catholicorum
moribus corrigendis, in schismaticorum furoribus comprimendis, in haereticorum
erroribus confutandis. Siquidem praeter eos quos docuit sobrie, et juste, et pie
vivere in saeculo; quantos etiam perfectius valedicere saeculo persuasit, vel ex
hoc liquet, quod non cessavit, quamdiu vixit, deserta saeculi, saeculi
desertoribus implere. Cujus ministerio videtur propheticum illud etiam
corporaliter exhiberi: Posuit desertum in stagna aquarum, et
terram sine aqua in exitus aquarum. Et collocavit illic esurientes, et
constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt
vineas, et fecerunt fructum nativitatis. 0310C Et benedixit eis,
et multiplicati sunt, et jumenta eorum non minoravit (Psal. CVI,
35-38). Sane in diebus schismatis generalis, quam fideliter Servus Domini
stetit in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus; quam
efficaciter stetit et placavit et cessavit quassatio; quam denique evidenter in
tempore irae factus est reconciliatio; non modo latius prosequendum. Sufficere
interim potest, si ipsius super hoc scribentis ad eum Innocentii papae 1122 verba ponamus: «Quam firma,» ait, «perseverantique
constantia causam beati Petri et sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae,
incandescente Petri Leonis schismate, fervor tuae religionis et discretionis
susceperit defendendam, et 0310D se murum inexpugnabilem pro domo
Dei opponens, animos regum ac principum, et aliarum tam ecclesiasticarum quam
saecularium personarum, ad catholicae Ecclesiae unitatem, et beati Petri, ac
nostram obedientiam, frequentibus argumentis, et ratione munitis reducere
laboraverit; magna, quae Ecclesiae Dei et nobis provenit, utilitas
manifestat.» In quibus autem pro fide
quoque quam magnifice egerit servis fidelis et prudens, breviter
intimandum. 13. Fuit in diebus illis Petrus Abaelardus magister
insignis, et celeberrimus in opinione scientiae, sed de fide perfide
dogmatizans. Cujus cum blasphemiis 0311A plena gravissimis
volitare undique scripta coepissent, profanas novitates vocum et sensuum viri
eruditi atque fideles ad Dei Hominem retulerunt. Qui nimirum solita bonitate et
benignitate desiderans errorem corrigi, non hominem confundi, secreta illum
admonitione convenit. Cum quo etiam tam modeste, tamque rationabiliter egit, ut
ille quoque compunctus ad ipsius arbitrium correcturum se promitteret universa.
Caeterum cum recessisset ab eo, Petrus idem consiliis stimulatus iniquis, et
ingenii sui viribus, plurimoque exercitio disputandi infeliciter fidens,
resiliit a proposito saniori. Expetens denique Senonensem Metropolitanum, quod
in ejus ecclesia celebrandum foret in proximo grande concilium, Clarae-Vallensem
causatur 0311B Abbatem suis in occulto detrahere libris. Addit
quoque paratum se esse in publico sua defendere scripta, rogans ut praedictus
Abbas dicturus, si quid haberet, ad Concilium vocaretur. Factum est ut
postulavit. Sed vocatus Abbas venire penitus recusavit, suum hoc non esse
renuntians. Postea tamen magnorum virorum monitis
flexus, ne videlicet ex ipsius absentia et scandalum populo, et cornua
crescerent adversario, demum pergere acquievit, tristis quidem, nec sine
lacrymis annuens, sicut in epistola ad papam Innocentium ipse testatur, in qua plenius lucidiusque negotium omne prosequitur. 14. Adfuit dies, et ecclesia copiosa convenit: ubi a Dei Famulo Petri
illius in medium scripta 0311C prolata sunt, et erroris capitula
designata. Demum illi optio data est, aut sua esse negandi; aut errorem
humiliter corrigendi; aut respondendi, si posset, objiciendis sibi rationibus
pariter et sanctorum testimoniis Patrum. At ille nec volens resipiscere, nec
valens resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur; ut tempus redimeret,
Sedem apostolicam appellavit Sed et postea ab egregio illo catholicae fidei
advocato monitus, ut vel jam sciens in personam suam nihil agendum, responderet
tam libere, quam secure, audiendus tantum et ferendus in omni patientia, non
sententia aliqua feriendus; hoc quoque omnimodis recusavit. Nam et confessus est
postea suis, ut aiunt, quod ea hora, maxima quidem 0311D ex parte
memoria ejus turbata fuerit, ratio caligaverit, et interior fugerit sensus. Nihilominus tamen Ecclesia quae
convenerat, dimisit hominem, mulctavit abominationem, a persona abstinens, sed
dogmata prava condemnans. Quando vero Petrus ille refugium inveniret in Sede
Petri, tam longe dissidens a fide Petri? Et ipsum ergo auctorem eadem sententia
cum erroribus suis apostolicus Praesul 0312A involvens, scripta
incendio, scriptorem silentio condemnavit. 15. Fuit item
Gillebertus, quem cognominavere Porretanum, Pictavorum episcopus, in sacris
Litteris plurimum exercitatus, sed sublimiora se etiam ipse scrutatus ad
insipientiam sibi. Siquidem de sanctae Trinitatis unitate et Divinitatis
simplicitate non simpliciter sentiens, nec fideliter scribens, discipulis suis
panes proponebat absconditos, furtivas propinabat aquas, nec facile quid
saperet, imo quantum desiperet, personis authenticis fatebatur. Timebat enim
quod apud Senonas Petrum ei dixisse ferunt: Tunc tua res agitur, paries cum proximus ardet.
1123 Novissime tamen cum jam fidelium super 0312B hoc invalesceret scandalum, cresceret murmur, vocatus ad medium
est, et librum tradere jussus, in quo blasphemias evomuerat, graves quidem, sed
verborum quodam involucro circumseptas. Igitur in Concilio, quod in urbe Remorum
papa venerabilis Eugenius celebravit, egit cominus adversus hunc Gillebertum
Ecclesiae sanctae suo tempore singularis athleta Bernardus: primo quidem totum
quod ille verborum cavillationibus occultare nitebatur, eliciens; deinde vero
tam suis ratiociniis, quam sanctorum testimoniis biduana disputatione
redarguens. Considerans sane nonnullos ex his qui praesidebant, jam quidem
animadvertentes blasphemiam in doctrina, adhuc tamen avertentes injuriam a
persona; accensus est zelo, et domesticam sibi Ecclesiam 0312C seorsum convocat Gallicanam. Communi denique consilio, a
patribus decem provinciarum, aliis autem episcopis et abbatibus plurimis,
dictante Viro Dei, novis dogmatibus opponitur symbolum novum. Cui etiam
subscribuntur nomina singulorum, ut eorum videlicet omnium sicut
irreprehensibilis fides, sic irreprehensibilis zelus caeteris innotescat. Ita
demum apostolico judicio et auctoritate universalis Ecclesiae error ille
damnatur; episcopus Gillebertus an eidem damnationi consentiat, interrogatur.
Consentiens, et publice refutans quae prius scripserat et affirmaverat,
indulgentiam ipse consequitur, maxime quod ab initio cautus fuisset ea lege
eamdem ingredi disceptationem, ut promitteret sine ulla sese 0312D obstinatione, pro Ecclesiae sanctae arbitrio, correcturum libere
suam opinionem. CAPUT
VI. De haeresi Henriciana in partibus Tolosanis repressa et
patratis ibidem miraculis.16. In partibus Tolosanis
Henricus quidam, olim
monachus, tunc apostata vilis, pessimae vitae, perniciosae doctrinae, verbis
persuasibilibus gentis 0313A illius occupaverat levitatem, et, ut
praedixit Apostolus de quibusdam, in hypocrisi loquens mendacium (I Tim.
IV, 2), fictis verbis de eis negotiabatur. Erat autem hostis Ecclesiae
manifestus, irreverenter ecclesiasticis derogans Sacramentis pariter et
ministris. Nec mediocriter in ea jam malignitate profecerat. Sic enim de eo
scribens Pater venerabilis ad principem Tolosanum, inter caetera ait: «Passim
inveniebantur jam Ecclesiae sine plebibus, plebes sine sacerdotibus, sacerdotes
sine debita reverentia, sine Christo denique Christiani. Parvulis Christianorum
Christi vita intercludebatur, dum Baptismi gratia negabatur. Ridebantur
orationes oblationesque pro mortuis, sanctorum invocationes, sacerdotum
excommunicationes, fidelium peregrinationes, basilicarum 0313B aedificationes, dierum solemnium vacationes, chrismatis et olei
consecrationes, et omnes denique institutiones ecclesiasticae spernebantur.»
(Epist. 241.) 17. Hac necessitate Vir sanctus iter
arripuit, ab ecclesia regionis illius saepius jam ante rogatus, et tunc demum a
reverendissimo Alberico Ostiensi episcopo et legato Sedis apostolicae persuasus
pariter et deductus. Veniens autem cum incredibili devotione susceptus est a
populo terrae, ac si de coelo angelus advenisset. Nec moram facere potuit apud
eos, quod irruentium turbas reprimere nemo posset: tanta erat frequentia diebus
ac noctibus adventantium, benedictionem expetentium, flagitantium opem.
Praedicavit tamen in civitate Tolosa per aliquot dies, et 0313C in caeteris locis, quae miser ille frequentasset amplius, et
gravius infecisset; multos in fide simplices instruens, nutantes roborans,
errantes revocans, subversos reparans, subversores et obstinatos auctoritate sua
premens et opprimens, ut non dico resistere, sed ne assistere quidem et apparere
praesumerent. Caeterum etsi tunc fugit haereticus ille et latuit, ita tamen
impeditae sunt viae ejus et semitae circumseptae, ut vix alicubi postea tutus,
tandem captus et catenatus episcopo traderetur 1124. In quo
itinere plurimis etiam signis in Servo suo glorificatus est Deus, aliorum corda
ab erroribus impiis revocans, aliorum corpora a languoribus variis sanans. 18. Est locus in regione eadem, cui Sarlatum nomen 0313D est, ubi sermone completo plurimos ad benedicendum panes, sicut
ubique fiebat, Dei Famulo offerebant. Quos ille elevata manu et signo Crucis
edito in Dei nomine benedicens: «In hoc,» inquit, scietis vera esse quae a
nobis, falsa quae ab haereticis suadentur, si infirmi vestri gustatis panibus
istis adepti fuerint sospitatem.» Timens autem venerabilis episcopus
Carnotensium magnus ille Gaufridus (siquidem praesens erat, et proximus Viro
Dei); «Si bona,» inquit, «fide sumpserint, sanabuntur.» Cui Pater sanctus de
Domini virtute nil haesitans: Non hoc ego dixerim,» ait, «sed vere qui
gustaverint, sanabuntur: ut proinde veros nos et veraces Dei nuntios esse
cognoscant.» Tam ingens multitudo languentium gustato eodem pane convaluit, ut
0314A per totam provinciam verbum hoc divulgaretur, et Vir
sanctus per vicina loca regrediens ob concursus intolerabiles declinaverit, et
timuerit illo ire. 19. Praecipuum <al.
primum> sane miraculum quod per Famulum suum in urbe Tolosa Christus exhibuit,
paralytici cujusdam clerici curatio fuit. Hunc in domo regularium clericorum
sancti Saturnini, quorum unus ipse erat, ad petitionem Abbatis et fratrum circa
noctis crepusculum, visitans Homo Dei, moribundum invenit hominem, qui extremum
spiritum trahere videretur. Consolatus itaque miserum, et data benedictione
egrediens, sicut postea confessus est, loquebatur in corde suo fidelis Servus ad
Dominum tam fiducialiter, quam fideliter, dicens: Quid exspectas, Domine Deus?
Generatio haec signa 0314B quaerit. Alioquin minus apud eos
nostris proficimus verbis, nisi abs te fuerint confirmata sequentibus signis.»
Eadem hora exiliit paralyticus de grabato, et accurrens secutus et consecutus
est eum, sacra vestigia devotione qua debuit amplexatus: cui subito procedenti
obvians ex concanonicis unus expavit et exclamavit, siquidem phantasma putabat.
Quando enim de lectulo eum crederet surgere potuisse? Egressam magis a corpore
ejus animam phantastice sibi apparuisse arbitratus aufugit. Sed ipsa demum tam
ei, quam caeteris, rei veritas fidem fecit. Egreditur exinde sermo inter
fratres, curritur ad spectaculum tam jucundum: ipse etiam inter primos accurrit
episcopus et legatus. Inde pergitur ad ecclesiam, eo ipso qui convaluerat
praeeunte: conclamatur 0314C in laudes Dei, eodem pariter
concinente, ruit undique populus, benedicitur Christus, triumphat fides,
infidelis quisque confunditur, exsultat pietas et impietas contabescit. Porro
Vir Dei cellam ubi manebat ingressus, diligenter omnes observari aditus,
obserari januas jubet, ne quis pateat introitus populo concurrenti. CAPUT VII. De
suavissimis beati Viri moribus, et praeclaris virtutibus, et quid de suis
miraculis sentiret.0314D 20. Cum autem
per totum ab eadem provincia reditum Viri sancti magis magisque signa
crebrescerent, et multiplicarentur in dies, non praetereundum quidnam ipse inter
haec animi gereret, qui a Christo humilitatem cordis et mansuetudinem
didicisset. Disputans enim secum in cogitationibus suis, et ex ipsa demum
locutus abundantia cordis sui, domesticis sibi religiosis quibusdam fratribus
aiebat: «Plurimum miror quidnam sibi haec miracula velint, aut quid visum sit
Deo talia actitare per talem. Nil mihi videor in sacris paginis super 1125 hoc genere legisse signorum. Siquidem facta sunt aliquando
signa 0315A per sanctos homines et periectos: facta sunt et per
fictos. Ego mihi nec perfectionis conscius sum, nec fictionis. Scio enim
sanctorum mihi non suppetere merita, quae miraculis illustrentur: confido autem
nec ad eorum sortem me pertinere, qui virtutes multas in nomine Domini
operantur, et a Domino ignorantur.» Haec et hujusmodi crebrius, secretiusque cum
viris spiritualibus conferebat. Novissime vero opportunum sibimet visus exitum
reperisse: «Scio, inquit, hujusmodi signa non ad sanctitatem unius, sed ad
multorum spectare salutem; et Deum in homine, per quem talia operetur, non tam
perfectionem considerare, quam opinionem: ut in eo commendet hominibus, quae
illi creditur inesse, virtutem. Neque enim pro eis fiunt haec, per quos fiunt;
0315B sed pro eis magis qui vident illa, vel sciunt. Nec eo fine
per eos ista Dominus operatur, ut ipsos probet caeteris sanctiores, sed ut
caeteros magis amatores et aemulatores faciat sanctitatis Nihil ergo mihi et
signis istis: quandoquidem meae illa famae magis, quam vitae noverim exhiberi;
nec ad meam fieri commendationem. sed ad commonitionem potius aliorum.» Satis,
ni fallimur, hujus viri mirabitur animum quisquis hoc diligenti consideratione
pensaverit, nec praestantius reputabit aestimator quisque fidelis, signa atque
prodigia mirabiliter operari, quam perpetrata taliter interpretari. Sibi quoque
non minus utile judicabit imitandos ejus affectus, quam mirandos actus, et morum
insignia, quam operum signa cognoscere. Sed ad haec quis idoneus? 0315C 21. In hujus siquidem pectore Viri Dei, pari
foedere puritas suavitasque consederant: satis quidem utraque mirabilis; sed
mirabilior utriusque complexus. Inde nimirum tam singulariter in unum hominem
totius Orbis vota pariter concurrebant, quod puritatem suavitas amabilem
faceret, suavitatem puritas acceptabilem; ut difficile fuerit aestimare, gratiae
an reverentiae amplius obtineret. Quis enim tam rigidae conversationis, qui
Clarae-Vallensem non sublimiter revereretur Abbatem? quis tam dissolutae, qui
non erga eumdem dulciter afficeretur? Dulcissimis enim affectibus plenum pectus
ipse gerebat: sed quam libere eos, quoties causa deposceret, coercebat,
humanissimus in affectione, magis tamen fortis in fide. Et ut, 0315D breve aliquod hujus rei proferamus exemplum, sicut ipse quoque
testatur in sermone super Cantica canticorum vicesimo sexto; siccis oculis
germani sui, et germani tam necessarii, tam dilecti, Gerardi videlicet,
celebravit exsequias, siccis oculis corpus ejus tradidit sepulturae, ne affectus
fidem vincere videretur. Nam extraneum quemlibet vix, aut nunquam sine lacrymis
sepelivit. Talem sibi illum uberius proinde fructificaturum manus divina
formaverat, ut austeritatem suavitas morum tolleret, auctoritatem sanctitas
conservaret. Cui enim vel tanta benignitas esset oneri, vel tanta bonitas non
esset honori? Legimus de Salomone, quod omnis terra desideravit videre vultum
illius. Grande praeconium: sed forsitan in hac parte non minus quam Salomon hic.
0316A Neque enim satis credibile est, Salomonem illum in omni
gloria sua tam universalem Orbis obtinuisse favorem, quam hunc in sua
humilitate. Imo vero difficile omnino videretur ex historiis aliquibus invenire
hominem unum, conversantem adhuc cum hominibus, in universa terra tam celebre et
amabile obtinuisse nomen a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. 22. Ut enim illas memoremus provincias, ex quibus usque hodie
monumenta certiora superesse noscuntur; et in Ecclesia orientali, et apud soles
occiduos Hibernorum, et a meridie in remotis finibus Hispaniarum, et ab aquilone
in insulis quae procul sunt Daciae Sueciaeque, celeberrima ejus opinio fuit.
Crebras undique recipiebat epistolas, et reddebat. 0316B Undique
ei xenia mittebantur, undique ejus benedictio petebatur. Postremo quasi vitis
abundantissima suos undique palmites propagavit, 1126 excepto
quod in terram Jerosolymitanam, quamvis locus esset a Rege paratus, ob incursus
Paganorum et aeris intemperiem, non acquievit mittere fratres suos. Neque vero
episcopus ille incongruum aliquid usurpasse videtur, qui post sacrum ejus
obitum, dum fratres consolaretur, inter caetera hoc quoque in ipsius prosecutus
est laudem, quia in omnem terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae
verba illius. Vincebat tamen sublimitatem nominis humilitas cordis: nec tantum
poterat universus eum mundus erigere, quantum se ipse dejicere solus. Summus
reputabatur ab omnibus, infimum ipse se 0316C reputans: et quem
sibi omnes, ipse se nemini praeferebat. Denique, sicut nobis saepius fatebatur,
inter summos quosque honores et favores populorum, vel sublimium personarum,
alterum sibi mutuatus hominem videbatur, seque potius reputabat absentem, velut
quoddam somnium suspicatus. Ubi vero simpliciores ei fratres, ut assolet,
fiducialius loquerentur, et amica semper liceret humilitate frui; ibi se
invenisse gaudebat, et in propriam rediisse personam. Innata ei a puero
verecundia usque ad diem perseveravit extremum. Inde erat, quod licet tam magnus
esset, et excelsus in verbo gloriae, numquam tamen (sicut saepe eum audivimus
protestantem) in quamlibet humili coetu sine metu et reverentia verbum fecit,
tacere 0316D magis desiderans, nisi conscientiae propriae
stimulis urgeretur, timore Dei, charitate fraterna. 23.
Patientiam ejus maxime quidem flagellis dominicis exercitatam novimus et
probatam: qui nimirum ab ipso suae conversionis initio usque ad diem sacrae
depositionis tanta sustinuit, ut vita ejus, his qui noverant, nonnisi quaedam
mortis protelatio videretur. Caeterum erga homines quoque, etsi rarior ei
occasio, minora forsitan patientiae potuit experimenta praestare, dicendum tamen
vel breviter, ne hujus quidem apparuisse eum virtutis immunem. Et quia genus hoc
patientiae solitus erat dicere tripartitum, videlicet ad verborum injurias, ad
damna rerum, ad corporis laesionem; de singulis saltem singula proponamus
exempla, quae interim nobis occurrunt. 0317A Scripserat aliquando
Dei Famulus ad episcopum aliquem de curia et concilio Regis, monens eum super quibusdam verbis regi
suadere, et consulere meliora. At ille vehementer exacerbatus, amarissimam ei
reddidit epistolam, dicens in ipsa salutatione prima, «Salutem, et non spiritum
blasphemiae;» tanquam videlicet Vir sanctus (quod horror est dicere) ex
blasphemiae spiritu illa scripsisset. Ad quod verbum mansuetissimus Christi
servus, memor Dominicae responsionis, Ego daemonium non
habeo (Joan. VIII, 49) (sicut hodieque exstans ejus epistola
continet): «Minime quidem, ait, spiritum blasphemiae habere me credo, sed nec
maledixisse cuiquam, aut maledicere velle me scio, praesertim principi populi
mei.» Nec minus postea charum 0317B nec minus familiarem eumdem
episcopum habuit, sed elogium illud praedictum apud eum sic fuit quasi non
dictum. 24. Abbas Farfensis conventum fratrum a Clara-Valle
vocaverat, monasterium eis aedificaturus: sed Romanus impedivit Antistes, et
sibi tollens eos in loco altero ordinavit. Unde plurimum dolens praedictus ille
vir magnus, et magnae devotionis, collectam pecuniam sexcentarum fere marcarum
argenti deposuit sub chirographo, quam ad Dei Hominem veniens obtulit ei, rogans
ut quod non meruerat in partibus suis, vel citra Alpes novum exinde coenobium
conderetur. Missum est pro argento, et totum prorsus amissum. Nec respondit
aliud 0317C Homo Dei, cum ei nuntiaretur, quam, «Benedictus Deus
qui nobis pepercit ab onere. Nam et illis,» inquit, «qui abstulere, levius
indulgendum. Sunt enim Romani: et pecunia videbatur immanis, ac vehemens fuit
ista tentatio.» Gratulari etiam consueverat, decem circiter monasteria, vel
aedificandis monasteriis loca congrua numerans, fraudulenter et violenter sibi
ablata, dum contendere nollet, 1127 et magis eum vinci, quam
alios vincere delectaret. 25. Veniens aliquando Claram-Vallem
clericus quidam, ex his quos Regulares vocant, importune satis instabat ut in
monachum reciperetur. Suadente Patre sancto ut ad suam reverteretur ecclesiam,
nec acquiescente recipere eum: «Utquid ergo, ait ille, 0317D in
libris tuis tantopere perfectionem commendasti, si eam desideranti opem renuis
exhibere?» Et maligno spiritu iracundiae vehementius instigatus, sicut postmodum
evidenter apparuit: «Jam,» inquit, «si illos tenerem, discerperem libros.» Cui
Vir Domini: «Puto,» ait, «in nullo eorum legisti, non possete in tuo claustro
esse perfectum. Morum correctionem, non locorum mutationem, si bene memini, in
libris omnibus commendavi.» Tum vero impetum faciens 0318A homo
velut insanus in eum, percussit maxillam ejus, idque tam graviter, ut succederet
statim rubor ictui, tumor rubori. Jam qui aderant in sacrilegum involabant: sed
praevenit eos Servus Domini clamans, et adjurans per nomen Christi nullatenus
eum tangere, sed educere caute, et curam ejus habere, ne ab aliquo ei vel in
aliquo noceretur. Quod tam districte praecepit, ut miser ille timens et tremens
absque omni injuria eductus sit et deductus. 26. Et quidem in
libertate spiritus Dei Famulus excellenter enituit, cum humilitate et
mansuetudine tamen, ut quodam modo videretur et vereri neminem, et omnem hominem
revereri. Increpatione rarius utebatur, monitis potius et obsecrationibus agens.
Quam vero invitus, et non ex cordis amaritudine 0318B verbum
proferret amarum, ex eo maxime animadvertebatur, quod perfacile hujusmodi
impetum cohiberet. Siquidem mirabatur hominum improbitatem, quos aliquando forte
turbatos, excusationem quamlibet rationabilem, satisfactionem quamlibet humilem
admittere gravat, quod ipsa suae turbationis passio miseros sic delectet, ut
oderint omne remedium; ut contineant aures, claudant oculos, objiciant manus, et
omnimodis satagant, ne semel orta commotio sedari valeat et sanari. Ejus tamen
objurgationem non minus facile aliquando compescebat gravis et turbulenta
responsio, quam humilis et modesta; ut ab aliquibus proinde diceretur cedenti
insistere, cedere resistenti. Dicebat 0318C enim, ubi resonat
utrimque modestia, dulce esse colloquium: ubi vel ex parte altera, utile: ubi ex
neutra, perniciosum. Ubi enim hinc inde duritia sonat, jurgium est, non
correctio; nec disciplina, sed rixa; ut deceat magis interim dissimulare
praelatum, et commotione sanata, utilius castigare subjectos; aut certe, si ita
res exigit, observare consilium Sapientis, quia stultus non
corrigitur verbis (Prov. XVIII, 2). Loquitur ipse de
increpationibus minus utiliter, minus patienter acceptis, in sermone super
Canticum canticorum quadragesimo secundo, inter caetera dicens: «Utinam neminem
objurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes;
mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem
urget charitas. 0318D Quod si arguero et fecero quod meum est,
illa autem procedens increpatio minime quod suum est faciat, neque ad quod misi
illam, sed revertatur ad me vacua tanquam jaculum feriens et resiliens, quid me
animi tunc habere putatis, fratres? Nonne angor? nonne torqueor? Et ut mihi
usurpem aliquid ex verbis Magistri, quia de sapientia non possum: prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio (Philipp. I,
23, 22): placerene mihi in eo quod locutus sum, 0319A quoniam quod debui, feci; an poenitentiam agere super verbo meo,
quia quod volui, non recepi.» Et infra: «Dicas forsitan mihi, quod bonum meum ad
me revertatur, et quia liberavi animam meam, et mundus sum a sanguine hominis,
cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a via sua mala, et viveret. Sed
etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii
intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione liberationem quaesierim, et non
magis illius! Quae enim mater, etiamsi omnem quam potuit curam et diligentiam
aegrotanti filio adhibuisse se sciat, si demum se frustratam viderit, et omnes
labores suos esse penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea 0319B unquam a fletibus temperabit?» Et haec hactenus. 1128 27. De caetero tantus aemulator erat
mansuetudinis et pacis; ut si forte improbus quisque petitor durius extorsisset
a negante responsum, haud facile deinceps cum eadem repulsa demitteretur inanis.
Siquidem velut naturaliter, ut fatebatur, oderat omne scandalum; et gravamen
cujuslibet hominis sustinere, ei admodum grave; non sentire impossibile erat.
Adeo neminem sprevit, nullius hominis scandalum parvipendit, etsi veritatem Dei,
justitiamque praetulerit. Nam et quoties oporteret noxios aliquorum vel
reprehendere actus, vel impedire conatus, tam considerate fiebat, ut abundanter
ipsi quoque qui laesi viderentur, haberent unde sibi pro 0319C eo
satisfacerent in cogitationibus suis. Sane vidimus ex ipsis quoque nonnullos, et
de quibus minus id videbatur posse sperari, ampliori devotione ejus post modum
vel obsequiis deservisse, vel etiam adhaesisse vestigiis. Dicitur tamen et
invidos habuisse, ut haberet meritum et ex eis. Caeterum tam singulariter
eminebat gloria nominis ejus, ut pestis illa magis desperatione, quam livore
tabesceret, et timeret agnosci. Quin etiam humilitate ejus et mansuetudine
vincebatur, beneficiis suffocabatur, obruebatur obsequiis. Nimirum doctus erat
vincere in bono malum, sicut ad quosdam fratres scribens, inter caetera ait:
«Adhaerebo vobis, etsi nolitis: adhaerebo etsi nolim ipse. Invitis praestabo,
ingratis adjiciam, honorabo et contemnentes me.» 0319D 28. Usque
adeo siquidem omnes homines germano amplectebatur affectu, ut eorum scandalo,
sicut ipse fateri solebat, gravius ureretur, quibus nullam videretur occasionem
scandali praebuisse. Plus enim piissimum pectus gratuitum affligebat alterius
scandalum, quam propriae immunitas conscientiae solabatur. Siquidem minus
sperabat posse sanari quod unde procederet non videbat; magnum sibi e regione
solatium fore perhibens, quoties inveniret unde satisfacere posset, vel homini
pro se, vel Deo pro homine non sine occasione turbato. Erga omnium quidem
hominum spirituale commodum incommodumve amplius afficiebatur: et summum ei
desiderium, summum gaudium erat animarum 0320A fructus, conversio
peccatorum. Et corporeas tamen necessitates piissimo miserabatur affectu; cujus
tanta erat humanitas, ut non modo hominibus, sed irrationabilibus etiam
animantibus, avibus compateretur et feris. Nec compatienti deerat virtutis
effectus. Contigit enim aliquoties, ut iter agens, fugientem, et (ut videbatur)
protinus capiendum vel lepusculum a canibus, vel aviculam ab accipitribus, signo
crucis edito mirabiliter liberaret, diceretque sequentibus frustra sese conari,
nec ullatenus se praesente hujusmodi exercere posse rapinam. CAPUT VIII De scriptis
sancti Bernardi, et animi ejus effigie in ipsis expressa.0320B 29. Haec nos quidem de sacris moribus Patris
nostri pro modulo nostro sub brevitate perstrinximus. Caeterum longe eminentius
in suis ille libris apparet, et ex litteris propriis innotescit, id quibus ita
suam videtur expressisse imaginem, et exhibuisse speculum quoddam sui, ut illud
quoque Ambrosianum merito illi posse videatur aptari: «Laude sua ipse se sonet,
et laureatus spiritu scriptis coronetur suis.» Si quis enim nosse desiderat,
quam sollicitus ab initio sui ipsius dijudicator et scrutator exstiterit, primum
opus illius de gradibus Humilitatis inspiciat. Inde si quaeritur piae mentis
religiosa devotio, transeundum ad homilias in Laudibus Virginis Matris; et illum
quem de 0320C Diligendo Deo edidit librum. Si fervens contra
suorum vel aliorum vitia zelus, legatur is quem Apologeticum vocat. Si vigil
eodem in zelo circumspecta discretio, de Praecepto et Dispensatione disserens
audiatur. Quam vero fidelis cujuslibet piae conversationis commendator
exstiterit et adjutor, Exhortatorius ad milites Templi Sermo declarat. Quam non
ingratus gratiae Dei, ex his liquet quae de Gratia et Libero Arbitrio tam
fideliter, quam subtiliter disputavit. Quam liber in voce, quam disertus, et in
rerum superiorum pariter 1129 inferiorumque scientia
locuples, in his quae ad papam Eugenium de Consideratione scripsit, diligens
considerator agnoscet. Quam devotissimus praedicator alienae sanctitatis, tam
diligenter episcopi 0320D sancti Malachiae vitam prosecutus
ostendit. Nam et in Sermonibus super Cantica, et investigator mysteriorum, et
morum aedificator magnificus innotescit. In Epistolis, quas ad diversas personas
ob negotia diversa dictavit, prudens lector advertet, quo fervore spiritus
justitiam omnem dilexerit, omnem aeque oderit injustitiam. 30.
Fidelis etenim servus Christi non quaerebat aliquid suum: quidquid tamen erat
Christi, sic curabat ut suum. Quae enim scelera non arguit? quae odia non
exstinxit? quae scandala non compescuit? quae schismata non resarcivit? quas
haereses non confutavit? Quid vero sanctum, quid honestum, quid pudicum, quid
amabile, quid bonae famae, quid 0321A virtutis, aut laudabilis
disciplinae, suis ortum in qualibet regione diebus non roboravit ejus
auctoritas, non fovit charitas, diligentia non promovit? Quid ante promotum
dilatari amplius non optavit? quid forte collapsum non totis pro loco et tempore
viribus egit ut repararetur? Quis malitiam quamcumque disponens ejus zelum et
auctoritatem non timuit? Quis proponens quodcumque bonum, ejus, si potuit, non
consuluit sanctitatem, non desideravit favorem, opem non flagitavit? Quis ad
sacrum in ejus pectore habitantis templum divinitatis, de quacumque tribulatione
fideliter clamaturus accessit, et inefficaciter laboravit? Moestus ab eo
solatium, afflictus auxilium, consilium anxius, aeger remedium, pauper subsidium
reportabat. Ita sese omnium 0321B fecerat servum, ac si toti
genitus Orbi: ita tamen liber ex omnibus conscientiae suae curam gerens, tanquam
soli deditus curae et custodiae cordis sui. 31. (I Cor. XII): et si quis
diligenter quaerat, inveniet diversos ab initio Dei famulos in diversis
enituisse muneribus. Legimus enim viros in fide magnificos, multiplicibus
claruisse miraculis: alios spiritum habuisse propheticum, et 1130 futura quasi praesentia, occulta velut sub oculis posita
mirabiliter cognovisse. Alios nihilominus antiquorum litterae protestantur
graviori abstinentiae deditos, parcimoniam coluisse: alios in humilitatis
proposito, spretis dignitatibus hujus saeculi, auctori saeculi plurimum
placuisse:
alios in doctrina 0321C verbi ad salutis scientiam plurimos
erudisse; ut secundum promissionem Scripturae sanctae, luceant 0322A quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII,
3.) Alii quoque in aedificandis coenobiis laborantes, amplificaverunt
nomen sanctitatis: alii in sedandis scandalis et turbinibus hujus saeculi
promovendisque Ecclesiae Dei negotiis efficaciter occupati, utiles in actione:
alii in sacris meditationibus spiritualiter feriati, sublimes in contemplatione
fuerunt. Quid horum nostro videbitur defuisse Bernardo? Imo quid horum tam
insigne in eo non fuit, ut ad commendationem satis esset, etiamsi caeterorum
aliquid non adesset? Nam etsi multiplicibus Ecclesia sui temporis tam in supra
memoratis negotiis, quam in aliis pluribus actionis ejus utilitatem meruit
experiri: magnifice tamen etiam gratia contemplationis in eo tam ex visionibus
et revelationibus Domini, 0322B quam ex scriptis suis, quae
spiritualibus exuberant sensibus, elucescit. Porro monasteriorum fructus, quae
per eum Dominus ordinavit, tam copiosus et evidens, humanis sese ingerit oculis,
ut nullis egeat litteris commendari. Magis autem et ex ipsa quoque eorumdem
multitudine coenobiorum omnis deinceps generatio certum capere poterit
documentum, quantos collegerit ad servitium Christi, qui tam multos undique
propagavit. Quod ad reliqua spectat, de humilitate ejus, et dignitatibus
refutatis, sed et de tenuissimo victu, superius prosecuti, ex his quae ad
prophetiam pertinent ostensionemque virtutum, sub alio quidem principio
curabimus annotare perpauca de multis.> Et nunc igitur jam super his, quae in
signis exterioribus, et multiplici virtutum exhibitione 0322C consistunt, secundus, ut praemissum est in praefatione, libellus
aliquanta narrabit.
|