0321 LIBER QUARTUS,
AUCTORE GAUFRIDO MONACHO CLARAE-VALLENSI. CAPUT PRIMUM. De reditu ejus ab
Urbe, et asportatis inde sanctorum reliquiis. Item de beneficiis diversis ejus
merito, sed ipso inscio, in alios collatis.0321D 1. Sicut sermone super Cantica canticorum vicesimo quarto servus
Domini Bernardus Clarae-Vallensis gratulatur, et gratias agit illi; tertio
quidem reditum ab Urbe suum clementior e coelo respexit oculus, et serenior
tandem vultus arrisit, quod quievisset rabies Leonina, accepisset finem malitia,
recepisset Ecclesia pacem. Tanta vero exsultatione Ecclesia illum Gallicana
recepit, ut non minorem videretur de suo reditu exhibere, quam de pace reddita
nuntiare laetitiam. Unde etiam mirari ipse saepiusque causari, quod dum sibi
post tam graves frequentias hominum et tumultus, velut ab exordio valefaciendum
saeculo judicaret, et tanquam 0322C de novo adoriendum sacrae
propositum conversationis; tunc potissimum uberioribus exciperetur 0322D gaudiis, obsequiis coleretur. Rediens autem Pater sanctus ab
Urbe, ex sanctorum Apostolorum martyrumque corporibus xenia secum attulit
pretiosa, haud modicum hunc sibi reputans fructum esse laboris. Inter quae beati
Caesarii dentem quonam modo receperit, memorandum. Cum enim integrum ei
praedicti martyris caput exhiberetur, ut tolleret inde quod vellet, dari petiit
dentem unum. Frustra vero aliquandiu fratres qui cum eo venerant laborantes,
concessum sibi trahere penitus non valebant. Fractis enim cultellis duobus aut
tribus quos applicuerant, nihilominus adhuc dens immobilis permanebat. Tum ille:
«Orandum nobis,» ait. «Nec enim habere possumus, nisi Martyr ipse concedat.»
Facta denique oratione reverenter accedens, 0323A incredibili
facilitate duobus tulit digitis, quod ferreis ante moveri non poterat
instrumentis. 2. Fratres autem Jerosolymitani Templi, fidelis
militiae professores, cum novam habere eo tempore domum in Urbe coepissent,
redeunte praedicto Patre specialique patrono suo, tunicam ejus pro eximia
benedictione servabant; apud quos eodem anno sacerdos quidam gravissima febre
correptus desperabiliter aegrotabat. Ut autem omnino deficiens devenisse visus
est ad extrema, portari sese in oratorium, et praedictam beati Viri tunicam
supponi sibi fecit, in sola positus exspectatione exitus mortis: cum subito
raptus in quemdam mentis excessum, ac veluti jam carne solutus, videre sibi
visus est corpus suum eodem quo jacebat in loco exanime, 0323B jam circumdatum multitudine sacerdotum, apertos tenentium
libros, et celebrantium exsequias ex more solemnes. 1131 Nec
mora, in vultu habituque praedicti Patris sancti reverenda quaedam persona
prodiens ex altari, manu illis innuit ut tacerent, voce pariter prohibens ne
mortuum reputarent, cujus vitam Clarae-Vallensi Abbati donaverat Deus. Confestim
denique ad se rediens, sanum se reperit, et quod viderat fratribus indicavit.
Qui quidem, ut a fidelibus viris nuper accepimus, hodieque superstes et in
partibus Aquitaniae degens, beneficium quod accepit sedulo confitetur, ipsius
praeconio, cujus merito vivens. Si quis hoc minus miratur, animadvertat de beato
Nicolao ex innumeris quibus est decoratus miraculis, in natalis ejus 0323C annua commemoratione tanquam eximium commendari, quod
imperatorem Constantinum ab interitu quorumdam longe constitutus per visum
deflexit. 3. Nec illud dissimile est quod annectimus. Abbas
Gerardus de Moris, quod est monasterium proximum Clarae-Valli, testatus est
nobis vidisse se eum aliquando psallentium fratrum circuire choros, et sicut
frequenter agebat, excitare torpentes, ita ut affectiosius et virilius
psalleretur quod reliquum fuit vigiliarum. Cumque die sequenti apud eum
familiariter causaretur tardius illum quam oportuerat ea nocte visitasse
psallentes: «Ego, ait, nocturnis horis corporeo occupabar incommodo: sed quo non
potuit corpus, spiritus venit.» 0323D Expavit ille audiens non
adfuisse in corpore, quem tamdiu ipse corporeo spectasset obtuitu, circumeuntem
utrumque chorum, et dormitantes quosque, ut consueverat, excitantem, et manum
singulis imponentem. 4. 0324A suis,
audivitque eum illi ductori suo dicentem: «Custodi mihi istum.» Jamque misit
etiam Dominus in cor ipsius infirmi quaedam verba, quae suae Clarae-Valli per
illum mandavit. Facto ergo mane, resedit qui moriturus illico putabatur,
mirantibusque omnibus, dominum Godefridum, tunc Priorem, nunc Lingonensem
episcopum vocari fecit. Cui praesenti inter caetera dixit: «Mandat vobis
Dominus, ut domos amplas faciatis, quae gentem possint capere, quam ipse multam
missurus est vobis: fratribusque grangiarum mandate, ut honeste se habeant,
formamque boni exempli hominibus saecularibus praebeant; quia vae ei per quem
unus retro abierit.» Post dies ferme viginti, cum eadem adhuc valetudine
desperabiliter laboraret, admirabilis 0324B Pater Bernardus
corpore absens, sed spiritu praesens, Claram-Vallem advenit, languentem
visitavit, matutinos hymnos circa eum cum ingenti fratrum multitudine
decantavit, noctemque illam ibidem juxta illum fecit, et mane facto, idem frater
sanus apparuit, modum etiam suae liberationis fratribus indicavit.> 5. Ad multorum aures famam credimus pervenisse viri venerabilis
Guillelmi, qui olim Montis-Pessulani dominus, nunc verus Christi pauper et
humilis monachus, degit in coenobio, quod Grandissilva
vocatur. Ipsius relatione didicimus, quod dicturi sumus, sicut ab ejus ore, cui
contigerat, se accepisse dicebat. In civitate Auxitanorum, quae metropolis est
Vasconiae, miles quidam 0324C infirmabatur Cujus cum inferiores
corporis partes a renibus et deorsum morbus saeviens occupasset, erat diebus
multis lecto decubans, non modica parte praemortuus. Compunctus denique et
confisus de misericordia Dei, ad Servum ejus, cujus circumquaque tam celebris
sese virtutum fama diffuderat, quocumque labore se praecipit deportari. Jam per
dies aliquot processerat, profeceratque non minus in fide et devotione, quam in
itinere ipso; cum miseratus hominem Deus, mirabiliter satis et infirmitati ejus
subvenire dignatus est, et parcere fatigationi. Occurrens enim quidam in via,
quisnam esset, aut quo tenderet inquisivit. Acceptaque itineris ejus
necessitate: «Ego, ait, ex parte 0324D illius Sancti praecipio
tibi, ut revertaris, sciens quod ubi domum veneris, 1132
sanus eris.» Persuasit illi Deus ut crederet, cujus nimirum dispositione omnia
gerebantur. Rediit, rediensque paulatim recepit eam, quae sibi promissa fuerat,
misericordiam, ut non prius domum pertingeret, quam plenariae donum perciperet
sospitatis. 6. 0325A tempus advenit, tam
graviter est afflicta, ut tam ipsa, quam domus omnis, de vita ejus penitus
desperarent: jamque omni reliqua supellectili pauperibus et ecclesiis delegata,
vestis etiam regia pararetur in qua sepeliretur, tanquam protinus moritura. Tum
subito recordata Hominis Dei, et nomen illius invocans plena fide, in ipsa
protinus invocatione sine periculo partum edidit desperatum. Nec distulit
legatum destinare fidelem, per quem gratias ageret celebri subventori, ipsum sic
natum, non immerito natum ejus appellans>. Verum ille,
quoties tale aliquid contigisset audire, non minus humiliter, quam jucunde
refutans, dicere consueverat: «Hoc certe mihi sic est imputandum, sicut ei qui
conscius omnino non fuit.» 0325B 7. In
monasterio, cui nomen est Bella-Vallis, prope urbem Chrysopolim, homo quidam a daemone vexabatur, mira eo
instigante faciens, mira loquens. Post multas igitur orationes fratrum, cum
improbe persisteret illa nequitia spiritualis, recordatus est venerabilis abbas
loci illius Pontius hodieque superstes, habere se stolam, qua beatus Pater
aliquandiu usus fuerat in oblatione hostiae salutaris. Nec cunctatus tulit
protinus arma potentia Deo, et fiducialiter aggressus est inimicum. Vix limen
attigerat cellulae, in qua miser homo jacebat, cum subito ille malignus
horrendis vocibus victum se profitens: «En, inquit, egredior, recedo protinus;
manere ultra non possum.» Respondente autem Abbate, «Per nomen Domini, et ipsius
beati Viri meritum, 0325C cujus haec stola fuit, tibi praecipio,
exi citius; ne moreris:» continuo daemon fugatur ab homine, homo liberatur a
daemone. Quis alter non periculose forsitan exsultasset, usque adeo sibi
spiritus esse subjectos ut cederent et absenti? Verum ille Abbate ipso nuntiante
nil motus magisque subsannans eos quod videbat magna super hoc admiratione
moveri, haec eadem verba respondit: «Quidni facile nos duo praevaluissemus in
unum? Leviter illum ejicere potuit Deus, praesertim cum ego, ut dicitis, ei
socius datus sim et adjutor.» Hujusmodi nempe responsis in hujusmodi rebus
saepius utebatur. Noverat siquidem verus et verax non ostentator, sed aemulator
humilitatis, efficacius dissuaderi posse hominibus quod stupebant, obliqua
quadam et artificiosa objectione, 0325D quam aperta excusatione,
quae humilitatem magis praedicabilem praeferendo, existimationem non minueret
hominum, sed augeret. Unde quodam loco ex propria loquens experientia: «Verus,
inquit, humilis vilis vult reputari, non humilis praedicari .» CAPUT
II. De spiritu prophetiae, et revelatione futurorum, qua
claruit.8. Illud quoque notissimum fuit, quod adhuc in
carne degens, apparens autem in spiritu, fratri cuidam obitus sui
praenuntiaverit diem. Infirmabatur 0326A novitius quidam frater
in Clara-Valle, bonae conversationis et bonae indolis adolescens. Nec longe
aberat dies, qua post annuam ex more probationem, novum indueret hominem, si non
prius hominem exuisset. Siquidem consummatus in brevi, explevit tempora multa:
placita enim erat Deo anima illius. Quinto igitur die ante ultimum diem suum,
visitante se fratre quodam , idem novitius exhilaratus plurimum, inter alia spiritualis gratiae
verba: «Ecce, inquit, quinta moriar die. Hodie enim mihi pater noster dominus
Abbas apparuit cum multitudine monachorum, et blanda consolatione refovens,
quinto die moriturum me esse dicebat.» Exiit sermo inter fratres, et antequam
1133 impleretur 0326B divulgatum est verbum.
Exspectabatur ab omnibus dies illa, sed prae omnibus ille beatus in
exspectatione sua fuit. Jam dies quinta inclinabatur ad vesperam, illius autem
spiritus magis ac magis elevabatur ad Dominum. Demum circa undecimam horam in
ipso mortis agone positus, obducto prorsus, ut assolet, lumine oculorum, et
nemini jam intendens, ad exitum festinabat. Interim visitans eum Pater sanctus,
velut ab alto somno revocat, et quasi retrahit commeantem, nec insalutatum abire
permittit. Ad cujus vocem aperiens oculos, et mirum in modum facie serenata,
aliquandiu intendebat in eum. Mirabamur omnes mortalem hominem, imo jam
morientem eatenus triumphare de morte, ut in ipso mortis articulo exsultaret in
gaudio, pulcherrime 0326C nobis exhibens illud poetae: Incipe, parve puer, risu cognoscere
matrem. (VIRG., Bucol. ecl. 4.) Tum vero consolans
eum Pater sanctus, nihil timere jubet, sed recto protinus cursu pertingere ad
Dominum Jesum Christum, et offerre ei humilem pauperis suae familiae
salutationem. Ad hanc vocemqua potuit capitis inclinatione et motu annuens
labiorum, iterum clausit oculos, et eadem hora in pace quievit. 9. Multa quidem huic famulo Dei revelata per Spiritum, multa sine
praecedenti revelatione mirabiliter ab eo praedicta cognovimus: ex quibus
exempli gratia pauca subnectimus. Cum esset aliquando Pater sanctus in urbe
Noviomensium in domo episcopi Simonis, adductus est ad eum Herveius de 0326D Baugenceio, puer admodum gratiosus, ortus ex regio sanguine, et
ipsius episcopi nepos. De quo sequenti nocte famulo suo Christus ostendit, quod
erat post tempora longa futurum: siquidem videbatur sibi tanquam in Missarum
celebratione angelo cuidam pacis osculum dare, quod ad puerum deferretur. Nec
dubius de revelatione eumdem Herveium renuntiaturum saeculo, et futurum
aliquando devotum Christi famulum promittebat. Quae promissio tam celebris
exstitit et vulgata, ut ipse quoque Herveius nobis postea fateretur, adolescenti
sibi ad omnes arguentis conscientiae stimulos semper 0327A occurrere, impossibile esse ut post Viri sancti tale promissum,
in saeculari habitu moreretur. Nec fraudatus est spe sua: siquidem venerabilis
Walerannus Ursi-Campi coenobii primus abbas monachum illum fecit, et angelico
functus officio, pacem quam ex ore Patris sancti ipse susceperat, communicavit
Herveio. Cujus talis postmodum apparuit conversatio, ut tali dignus oraculo
videretur. Nam et praedicto Waleranno in regimine monasterii Ursi-Campi ille successit; et novissime obitum suum imminentem sanus adhuc
et incolumis, eodem Waleranno per revelationem sibi annuntiante, praescivit
atque praedixit. 10. Et quod addimus, huic simile fuit. Patrem
sanctum fines Parisiorum aliquando peragrantem, 0327B ut ad ipsam
diverteret civitatem, episcopus Stephanus et caeteri omnes qui pariter aderant,
obnixe rogantes non poterant obtinere. Magno siquidem zelo, nisi causa gravis
urgeret, conventus publicos declinabat. Cumque vespere iter suum alias
ordinasset, mane ubi primum locutus est fratribus, dicere jubet episcopo. «Quia
Parisius ibimus, ut rogasti.» Conveniente igitur clero admodum copioso, sicut
semper ab eo solebant expetere verbum Dei, continuo tres ex illis compuncti
sunt, et conversi ab inanibus studiis ad verae sapientiae cultum, abrenuntiantes
saeculo, et Dei famulo adhaerentes: quorum ille primum intuens, cum subito inter
loquendum surgeret, peteretque vestigia ejus, inclinavit se modice, et fratri
cuidam propius assidenti in aure locutus 0327C est, dicens:
«Istum ego, sicut nunc video, venientem nocturna visione praevidi, propter quem
etiam Dominus nos adduxit.» Qui nimirum novitius in multa postmodum puritate et
devotione conversatus, plurimumque acceptus Deo et hominibus, in Clara-Valle
post annos aliquot beato fine quievit. Apparuerunt aliquando Viro Dei in
Trecensium urbe posito venerabiles ejus filii, jam quidem carne soluti,
Galdricus et Gerardus: quorum etiam secundum carnem alter germanus, alter
avunculus ejus exstiterat. Cumque velut accelerantes ocius pertransirent,
revocanti 1134 et retinere volenti respondebant, eundum sibi
pro fratre Gaufrido monacho, qui eorumdem a prima conversione socius, strenue
satis in multis coenobiis exstruendis militaverat 0327D Deo.
Continuo Pater sanctus excitatis fratribus accelerari jubet, et ad monasterium
veniens, ipso die, sicut eis praedixerat, eumdem Gaufridum jam positum reperit
in extremis. 11. 0328A tenerent vestigia, et nec sic gratiam obtinerent. Qua ex re Vir
Dei religiosa animositate permotus, die altera Regem durius increpans, quod
Domini sacerdotes sprevisset, libere quoque denuntiavit, quod eadem sibi nocte
fuerat revelatum: «Haec, inquit, obstinatio primogeniti tui Philippi regis morte
mulctabitur. Vidi enim te cum minore filio tuo Ludovico ad pedes episcoporum,
quos heri contempseras, inclinatum: et protinus intellexi, Philippo celeriter
facto de medio, pro Ludovici substitutione Ecclesiam, quam nunc opprimis, te
rogaturum.» Quod quidem non longe post miserabilis casus implevit: et decedente
Philippo, egit pater, ut is, qui feliciter hodie regnat, Ludovicus junior
ungeretur.> CAPUT III.
De variis futuris eventibus spiritu prophetico ab eo
praedictis0328B 12. Fidelissimum
principem Theobaldum comitem, in magna tribulatione probatum, non minus
mirabiliter quam misericorditer Dominus liberavit. Is nimirum potentissimus in
regno, et secundus a rege, totus tamen eleemosynis deditus, et studio pietatis
intentus, omniumque servorum Dei, sed specialiter Bernardi Clarae-Vallensis
amator devotissimus erat. Quem eatenus impugnari et affligi passus est Deus, ut
Rege pariter et vicinis potentibus fere cunctis adversus eum conjurantibus,
usque adeo de ejus evasione desperaretur, ut publice quoque jam insultaretur
religioni, pietati detraheretur, 0328C eleemosynis derogaretur.
Monachi et Conversi, inutiles ejus milites et balistarii dicebantur. Nec modo
apud extraneos, sed in ipsis quoque ejus civitatibus et castellis ejusmodi jam
blasphemiae personabant. Denique congregatis aliquando episcopis pluribus,
aliisque personis, praesente etiam Viro Dei, dum super his agerent et
colloquerentur, episcopus quidam eo tempore, auctoritate et opinione prudentiae
celeberrimus aiebat: «In manu Regis est comes Theobaldus, non est qui possit eum
eruere.» Respondente alio quodam antistite, «Est qui possit liberare eum:»
multum ille miratus quisnam crederetur posse, quaerebat. Demum audiens quia
potest eum eripere qui omnia potest Deus; non parum substomachans: «Potest,»
inquit, «si manifestus 0328D appareat, si clavam teneat, hinc
inde percutiat; sed hactenus ista non fecit.» In tanta igitur desperatione, cum
praedictum principem vehementer urgerent extranei, gravius tamen impugnarent qui
ab eo defecerant universi pene potentes homines sui; nec minus illum affligerent
pauci qui residui videbantur, ex aliorum defectu ipsi quoque suspecti:
Lingonensis episcopus Godefridus frequenter et familiariter Dei hominem
consulebat, quidnam sibi Dominus super his revelaret. Cui ille, cum jam saepius
respondisset, nihil sibi apparere nisi tribulationem super tribulationem, demum
aliquando 0329A sciscitanti, ait, quia quinto mense pax erit.
Sane ultima die quinti mensis reformata est pax, ipso quidem et orante, et
operante, ut non esset ambiguum ejus potissimum studio et merito piissimum illum
principem a tam gravibus imminentibusque periculis liberatum. 13. 1135 inimicitiae graves.
Causa erat, quod virum nobilem Gerardum de Monasteriolo, Rege prohibente, in
munitissimo oppido suo Comes obsidens, comprehenderat cum uxore ac liberis et
propinquis, ipsamque diruerat munitionem. Tractabat ergo Vir sanctus de
reformanda pace, multis ad hoc ipsum episcopis et principibus congregatis: 0329B cum subito Comes ille amaritudinis felle commotus, insalutatos
omnes relinquens, equo insiliit, et recessit. Confusis demque omnibus, jam
conventus in desperatione pacis solvebatur, et praedictus Gerardus accedens ad
Hominem Dei, licentiam postulabat, velut in mortem et carcerem rediturus. Sub
obsidibus enim ad colloquium illuc erat adductus. Cumque Vir Domini consolaretur
eum, gravius ille flens et ejulans: «Meam, inquit, minus doleo sortem: meos
omnes lugeo pariter morituros.» Compassus itaque Vir beatus: «Ne timeas, ait.
Certus esto quia Deus tibi tuisque subveniet, idque celerius quam valeas vel
sperare.» Siquidem recordatus visionis, quam veniens ad id colloquium viderat,
tanquam lecturum se Evangelium, a sancto 0329C episcopo Malachia
petere benedictionem, confisus est pacem sine dubio proventuram. Necdum Gerardus
ille limen domus attigerat a facie ejus egrediens, cum subito quidam occurrens,
redire comitem nuntiavit. Mirati sunt omnes, tam celerem audientes promissionis
effectum. Eadem etenim hora comes rediit, et pariter pax desiderata provenit.
Erat autem idem comes pro eodem negotio ex mandato summi Pontificis anathematis
vinculis innodatus; sed absolvendus humiliari, ut debuit, vel culpam super hoc
fateri suam, penitus recusavit: magis autem, ut erat plurimum animosus, Deum
sibi culpam hujusmodi nunquam remittere imprecabatur, innocentem se reputans et
injuste ligatum. Quamobrem 0329D discessit Pater sanctus non
parum tristis ab illo, dicens ei, siquidem litteras noverat, «In qua mensura
mensus fueris, remetietur tibi (Matth. VII, 2).» Eadem autem die,
causantibus super hac improbitate personis quibusdam, et principem illum
graviter errasse dicentibus, accensus zelo Dei Famulus, aiebat: «Graviter satis
haec temeritas punietur. Fieri omnino non potest, quin hoc eodem anno comes ipse
aut moriatur, aut evidentem aliam divinae indignationis sentiat ultionem.» Hoc
verbum et ex ipsis, et ex aliis audiere non pauci. Quod tam celeriter est
impletum, ut comes idem infra diem quintum decimum moreretur.> 14. Ingressus aliquando Servus Christi Germaniae regnum, festinabat
ad partes Moguntinorum, pacem 0330A reformaturus inter regem
Lotharium, et praedecessoris ejus imperatoris Henrici nepotes; Conradum
scilicet, qui Lothario postea successit in regnum, et Fridericum patrem hujus
Friderici, qui post Conradum electus obtinet hodie principatum. Venerabilis
autem metropolitanus Moguntinorum Albertus honorabilem quemdam clericum, nomine
Mascelinum, Viro Dei obviam misit. Hic igitur Mascelinus cum a domino suo missum
se esse diceret ad serviendum ei, paulisper intuitus illum Vir Dei: «Alius,
inquit, Dominus ad sibi serviendum te misit.» Expavit Teutonicus, et miratus
quid dicere vellet, firmius asserebat a domino suo Moguntino sese archiepiscopo
destinatum. Econtra Servus Christi: «Falleris, ait, major Dominus est, qui misit
te, 0330B Christus.» Tunc demum intelligens homo quorsum vellet
vibrare sermonem: «Putas, inquit, quod monachus fieri velim? Absit a me; non
cogitavi, nec ascendit super cor meum.» Nihilominus tamen renuente illo, Dei
Famulus affirmabat omnimodis fieri oportere, non quod ipse de se cogitaverat,
sed quod de eo disposuerat Deus. In eodem denique itinere conversus ad Dominum
saeculo valefecit, et cum aliis pluribus litteratis honoratisque personis, quas
collegit eo tempore Servus Christi, ipse quoque, sicut sibi praedictum fuerat,
secutus est eum. 15. Henricum quoque germanum regis Francorum,
qui Belvacensem hodie cathedram ornat, non dissimili Dominus conversione
mutavit. Accidit enim ut veniens idem Henricus ad Hominem Dei super 0330C quodam saeculari negotio locuturus, conventum etiam fratrum
visitans eorum sese orationibus commendaret. Cui Pater sanctus 1136 inter verba sanctae exhortationis: «Confido,» ait, «in
Domino, nequaquam in eo te moriturum in quo nunc positus es; sed velociter
experimento proprio probaturum, quantum tibi istorum prosit oratio quam
expetisti.» Quod eodem postmodum die non absque multorum admiratione completum
est, et de tanti juvenis conversione coenobium omni exsultatione repletum.
Lugentibus autem sociis, et familia tota, ac si mortuum illum cernerent,
ejulante, prae caeteris Andreas quidam Parisiensis Henricum ebrium, Henricum
vociferabatur insanum, nec conviciis, nec 0330D blasphemiis
parcens. Econtra sane, idem Henricus pro illius potissimum conversione Dei
Hominem dare operam precabatur. Cui Vir sanctus audientibus multis: «Dimitte,
ait, hominem; modo anima ejus in amaritudine est, nec pro eo multum sollicitus
sis, quia tuus est ille.» Cumque amplius spe concepta Henricus instaret ut
loqueretur Andreae, severius intuitus eum Vir Dei. «Quid hoc est, ait? nunquid
non jam dixi tibi, Tuus est ille?» Audiens haec Andreas, astabat enim et ipse,
sicut plurimum improbus erat, et a sacra conversatione vehementer abhorrens,
talia secum, ut hodieque fatetur, tacita cogitatione volvebat: «In hoc nunc scio
falsum te esse prophetam. Hoc enim certus sum quia locutus es verbum, et non
fiet. Hoc tibi ego coram Rege et principibus, 0331A in celebri
quocunque conventu improperare non parcam, ut tua omnibus falsitas innotescat.»
Caeterum quam mirabilis Deus in consiliis super filios hominum, ridens eorum
vana conamina, ut propositum suum quando, et quomodo ipse voluerit impleatur!
Siquidem die altera ibat Andreas mala omnia imprecans monasterio, ubi dominum
dimittebat, ipsam quoque desiderans vallem funditus subrui cum habitatoribus
suis. Nec parum moti sunt et mirati, qui praedictum Viri sancti de ipso
audierunt verbum, cum taliter videretur abire. Sed non diu pusillanimitatem
eorum et fidem modicam tentari passus est Deus. Illa tantum die procedens et
repellens quodammodo gratiam Dei, nocte proxima victus et quasi vinctus trahente
se et vim faciente 0331B Spiritu Dei, diem exspectare non potuit;
sed exsurgens ante diluculum, velociterque rediens ad monasterium, alterum nobis
Saulum, vel magis de Saulo altero Paulum alterum exhibebat. 16.
Inter caeteros quos de vana conversatione hujus saeculi per ministerium servi
sui Christus eripuit, de partibus Flandriae multi aliquando nobiles, multi
sapientes et litterati viri sub ipsius magisterio sacram professi sunt
servitutem: quorum primus videbatur Gaufridus ille de Perona, qui postmodum in
Clara-Valle Prioris officio functus est, et defunctus in eo. In quibus evidenter satis evangelicum illud impletum
est: Multi dicent vobis, Ecce hic est Christus, ecce
illic (Matth. XXIV, 23). Plurimis enim persuasionibus actum
est cum eis, ut aliam magis 0331C eligere professionem, et loca
alia debuissent, donec occurrit Dei Famulus jam prope dispersis: et in verbis
gratiae, quae procedebant de ore ejus, pristina omnis haesitatio facta de medio,
et omnium pariter in ipsius consilio irrefragabiliter est firmata voluntas. Quod
quidem non sine subita et penitus insperata quorumdam ex ipsis mutatione factum
est animorum. Denique cum jam Dei Hominem ad monasterium sequeretur praedictus
ille Gaufridus, gravissima coepit tentatione pulsari. Intuitus autem illum unus
e fratribus: «Quid est, inquit, quod facies tua exterminata, et tristitiae
quodam nubilo graviter obvoluta videtur?» Cui Gaufridus: «Scio, inquit, quod
nunquam amplius laetus ero.» Quod verbum cum ad Dei Famulum idem frater satis
anxius retulisset, 0331D videns ille sacram basilicam prope viam
per quam gradiebantur, in eam divertit, et ingressus orabat. Caeteris autem
deforis praestolantibus, Gaufridus ille gravatus taedio super lapidem
obdormivit. Demum cum ambo pariter surrexissent, ille de oratione, iste de
somno, apparuit idem Gaufridus tantum jucundior et hilarior caeteris, quantum
tristior prius. Cumque ei praedictus frater verbum moestitiae quod locutus
fuerat, amicabiliter improperaret: «Etsi tunc, inquit, dixi, Nunquam amplius
laetus ero; sed nunc dico, Nunquam amplius tristis ero.» 1137 17. Idem quoque Gaufridus primo tempore tirocinii sui pro
patre suo viro nobili et potenti, 0332A quem in saeculo
reliquerat, filiali pietate sollicitus, Patrem sanctum pro ejus conversione
rogare Dominum, affectuosius exorabat. Cui Vir Dei: «Ne timeas, inquit, ego
illum probatum monachum manibus meis in hac Clara-Valle sepeliam.» Utrumque
secutum est, et perfectus monachus factus est; et a Patre sancto, sicut ipse
praedixerat, in Clara-Valle sepultus. Tanquam enim mori illo ahsente non posset,
quinque mensibus infirmatus, et creberrimum, imo continuum responsum mortis in
se ipso habens, sustinuit donec Pater sanctus rediret, qui, ut olim promiserat,
eum traderet sepulturae. 18. 0332B quadam pace laborans,
et Regina in contrarium nitebatur. Cumque eam moneret desistere coeptis, et Regi
suggerere meliora, inter loquendum illa coepit conqueri super sterilitate sua,
humiliter rogans, ut sibi partum obtineret a Deo. At ille: «Si feceris, inquit,
quod moneo, ego quoque pro verbo quod postulas, Dominum exorabo.» Annuit illa,
et pacis non tardavit effectus. Qua reformata, praedictus Rex, nam verbum ei
Regina suggesserat, a Viro Dei promissum humiliter exigebat. Hoc autem tam
celeriter est impletum, ut circa idem tempus anno altero eadem regina
pepererit.> 19. Dominus abbas Rainardus Cisterciensis, quem ex
Clara-Valle assumptum Pater sanctus et ut filium amplectebatur, et reverebatur
ut patrem, ob quorumdam 0332C monasteriorum ordinationem
Provinciae partes intravit. De quo Vir Dei in Clara-Valle consistens, dum fratri
cuidam loqueretur, subita inspiratione permotus: «Dominus, ait, Cisterciensis,
aut mortuus est, aut in proximo moriturus.» Nec parum ille frater miratus est
audiens verbum: magis tamen obstupuit, cum ejusdem abbatis post dies paucos
audiret obitum nuntiari 20. 0332D hoc loquebantur. At ille intuens in eos: «Hic, inquit,
nulla unquam tentatione laborabit: iste vero, multa; sed tamen praevalebit.»
Utrumque sicut audivimus, sic vidimus: adeo ut frequentius alteri objiceremus,
cum aliquoties in tentatione pene deficeret, et inciperet jam abire, impossibile
esse ut vinceretur, quem Vir sanctus dixerat nulla tentatione vincendum.>
Pernoctabat aliquando Dei Famulus in oratione, in suo Clarae-Vallensi coenobio
constitutus, et solita intentione Dominum deprecabatur. Contigit autem eadem
hora pauperem quemdam, et vere pauperem spiritu, in cella hospitum mori, cujus
animam cum vocibus canoris in coelum 0333A deferri Pater sanctus
audivit: et interrogatis mane fratribus, qui adfuerant, illam fuisse horam
obitus ejus comperit, qua praedictas audierat in sublime tendentium
voces. CAPUT IV. De mirabilibus et variis beneficiis ab eo, praesertim in regno
Galliae, praestitis.21. Cum beatus episcopus
Malachias, cujus vitam virtutibus plenam Vir sanctus studiose descripsit, juxta
desiderium cordis sui in Clara-Valle beatam coelo animam reddidisset; offerens
pro ejus transitu venerabilis Abbas hostiam salutarem, gloriam ejus Domino
revelante cognovit, et eodem inspirante, sacrificio jam expleto, formam mutavit
0333B orationis, et collectam intulit, quae ad sanctorum
pontificum celebritates, non ad commendationes defunctorum pertinet, ita dicens:
«Deus, qui beatum Malachiam pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti,
tribue, quaesumus, ut qui pretiosae mortis ejus festa agimus, vitae quoque
imitemur exempla.» 1138 Deinde reverenter accedens, sacra
ejus vestigia devotissime osculabatur. Modum tamen et seriem visionis nec
cuiquam aperire, nec in ejusdem episcopi Vita scribere acquievit: hoc tantum
respondens, cum plurimum rogaretur, nimis ad propriam sui ipsius pertinuisse
personam. 0333C cum ad tumulum reverendissimi viri
Alberti episcopi Ostiensis, noviter ante defuncti,
pro commendatione ejus sacrificium laudis offerret, collectam similiter in fine
mutavit: de quo tamen quid vidisset, nec interrogatus est, nec confessus, cum
sine certa revelatione id fecisse minime videatur.> 22. Super
his quae ad gratiam pertinent sanitatum, tam multa insignia per hunc famulum
suum operatus est Christus, ut in eo quoque videretur exhiberi, quod de ipso
Joannes evangelista testatur: Si omnia scriberentur, ne ipsum
quidem mundum capere eos, qui scribendi fuerant, libros (Joan. XXI,
25). Caeterum nos saltem pauca de pluribus exempli gratia proferamus.
Castrum-Villanum accolae 0333D vocant, quod a Clara-Valle, ut
aiunt, sex milliariis distat: ubi mulier praegnans tempus omne transierat
pariendi, et aliquantis mensibus jam decursis, cum necdum pareret, amplius
mirabatur. Cujus eo usque dilatus est partus, ut morbus potius videretur, nec
jam crederetur esse praegnans, sed tumens. Quis enim credere posset infantulum
anno integro intra viscera posse materna teneri? Desperata igitur mulier ad
monasterium Viri Dei ducitur sic se habens. Sistitur ad portam misera, et
portario fratri causa tam miserabilis intimatur. Rogatus ille, et inaudito
compassus incommodo, supplex adiit Patrem 0334A sanctum,
fideliter ei necessitatem indicans mulieris, fideliter explens negotium
susceptae legationis. Et, o mira divinae virtutis operatio, mirabilius
accelerantis quod mirabiliter tardabatur! Tanquam enim hoc solum tanto tempore
nasciturus infans exspectaverit, hora eadem femina peperit, et praecurrente
remedio, ad portam rediens frater ille incommodum quod nuntiaverat, non
invenit. 23. Alio tempore in territorio Autissiodorensi, apud
oppidum quod Cona vocatur, mulier quaedam periclitabatur multis diebus, quod
venisset filius usque ad partum, et vires non haberet parturiens. Cumque
supervenisset interim Servus Christi, postulanti benedictionem, aquam benedictam
misit. Gustavit mulier, et confestim natus est puer: quem 0334B venerabilis episcopus Carnotensis Gaufridus baptizavit, Bernardi
ei nomen imponens. In eodem itinere et in territorio eodem, dum febricitantium
multitudo, sicut ubique solebant, a Dei Homine panem peterent benedictum,
Girardus quidam clericus ex castro, cui nomen est Clamiceium, male sciolus et
subsannans fidem populi blasphemabat. In ipsis autem verbis blasphemiae
gravissima febre correptus, usque Autissiodorum abeuntem sequi coactus est Virum
Dei: et poenitentiam agens apud eum, ipsam, cui detraxerat, multis obtinuit
precibus benedictionem. Tam multis vero gustata ejusmodi benedictio reddidit
sanitatem, ut solius Dei, cujus haec virtute fiebant, posset notitia
comprehendi. 0334C 24. Vidimus in Meldensi
territorio militem devotissimas referentem gratias Viro Dei, quod ad primum
gustum panis ab eo benedicti, plenam receperit sospitatem a febre quartana, qua
sic graviter laboraverat mensibus ferme decem et octo, ut in hora accessionis,
quasi phreneticus, nec matrem agnosceret suam. Virum quoque venerabilem
Gerardum, Lemovicensem episcopum, testantem audivimus, juvenem quemdam de
familia sua lethaliter in capite saucium, cum jaceret spumans et impos mentis,
immissa sibi in os buccellula panis, quem benedixerat Homo Dei, tam celerem
sensisse virtutem, ut incolumis surgeret ipsa hora. Neque illud tacendum, quod
ipsam quoque substantiam panis ab omni corruptionis injuria eadem benedictio
vindicabat; 0334D adeo ut plures viderimus, qui per septennium et
ultra eosdem servaverint panes, nec colore, nec sapore mutato. 1139 Ante hos paucos dies, venerabiles abbates, Girardus et
Henricus, de Sueciae partibus venientes, dum super his conferremus, testati sunt
nobis, panem ante annos undecim ejus benedictione signatum manere adhuc apud se
penitus incorruptum. Nec dissimilem apud aliquos nostrum usque hodie novimus, et
apud alios multos credimus esse repositum. Et nunc idoneum satis et evidens
hujus rei testimonium proferamus. 25. Vir magnus et magnifice
honorandus Danorum 0335A archiepiscopus Eskilus Patrem sanctum unico
venerabatur affectu, unica devotione colebat. Nec contentus est in filiis eum
videre, cum novum coenobium exstruxisset, et impetrasset ab eo desideratum
sacrae congregationis examen. Praevaluit apud eum desiderium vehemens, ut homo
tantae auctoritatis, et in insulis illis tam ecclesiastica quam saeculari
auctoritate singulariter potens, expositis suis omnibus, etiam semetipsum
periculis multis traderet et labori. Nam de expensis dicere non est magnum,
quamvis eumdem audierimus protestantem, quod expenderit in itinere ipso argenti
marcas amplius quam sexcentas. Venit ergo Claram-Vallem tam humilis et sublimis,
quem a finibus terrae non curiositas audiendae sapientiae, 0335B sed fidei zelus et plenitudo devotionis attraxerat. Ubi quantum
fleverit, qualem sese non modo erga eum, quem tam unice suspiciebat, sed etiam
erga minimos quoslibet fratrum exhibuerit, non est facile dictu. Demum rediturus
ad propria, ut benedictum a Dei Famulo panem referre possit, et diutius
conservare, humano sensu praecipit ut in clibano recoquatur, sicut solent qui
maria transeunt panem ferre biscoctum. Audiens autem Sanctus non est passus
errare hominem tam devotum, sed amicabiliter arguens in hac parte fidem ejus
modicam inveniri: «Itane, inquit, non poterit panem ipsum benedictio magis quam
recoctio conservare?» Et non acquievit benedicere illum, sed communem sibi panem
praecipiens exhiberi, benedixit, et dixit: 0335C «Ecce hunc tolle
tecum, nihil deinceps de corruptione sollicitus.» Tulit, et ad suos rediens
usque hodie gloriatur fidei suae defectum evidentissima rei veritate convinci.
Nec enim passus est Patris sancti non visitare sepulcrum, nec minus erga eum
nunc afficitur, nec minus quam olim in vivente confidit, nimirum quem verius
vivere omnino non ambigit. Confessus est etiam nobis de pane quem retulit, quod
nunc usque, cum jam tertius annus transierit, illaesum eum Beati viri fides et
benedictio custodivit. 26. Narraverunt etiam nobis viri
religiosi, qui cum eodem archiepiscopo venerant, miraculum dignum memoria nuper
factum in coenobio, quod, ut supra meminimus, in terra sua ipse fundavit 0335D . Erat enim, inquit, in
regione eadem adolescens nobilis, ipsius quoque archiepiscopi secundum carnem
propinquus, sed ob multa sua flagitia minus charus. Correptus autem gravissima
valetudine, visitationem ejus vix impetravit, et per manum ejus ad monasterium
quod fundaverat, ille se contulit. Ubi et cum maxima cordis compunctione
renuntians saeculo, per dies aliquot in humili et fidelissima confessione
persistens, magis ac magis eadem aegritudine laborabat. Qua demum invalescente
0336A exitum sibi imminere cognoscens, abbatis et fratrum
praesentiam miro amplectebatur affectu, mira eos devotione monebat, ut
spiritualia arma corriperent, egressuram protinus animam sibi commendatam
efficaciter protecturi, et exhibituri fideliter necessarium prorsus inter
imminentium hostium crudelissima tela conductum. Cumque in hujusmodi
supplicatione divinis jam Sacramentis munitus, et de eorumdem servorum Dei
patrocinio, et Domini miseratione piissima devotione praesumens, ac proinde
circumstantibus omnibus multam suae salutis relinquens fiduciam exspirasset,
offerebant fratres pro commendatione animae ejus, quam devotissime poterant,
Dominici corporis hostiam salutarem. 0336B 27.
Tum subito inimicus humanae salutis, ex ejusdem, 1140 sicut
indubitabile esse videtur, liberatione animae, quam ex multis diebus
irreparabiliter sese occupasse credebat, iram magnam concipiens, et eamdem,
permittente Deo, crudeliter satis exercens, unum e fratribus repentino furore
pervasit. Clamabat igitur horrendis vocibus miserabilis homo, et vix multorum
manibus tenebatur. Demum cum maximo quidem labore asportatus, et in lectulo
religatus, tam sua quam astantium membra dentibus appetens, dirissime vexabatur.
Nec illa quam prius nosset lingua, sed nova quadam, quam nec astantium quisquam
noverat, loquebatur. Et cum nihil quod diceret intelligerent, tam libere tamen
et sine offendiculo non inconcinnas eum 0336C audiebant edere
voces, ut indubitanter crederent quod lingua aliqua loqueretur. Post aliquantas
igitur horas, cum vehementer confusi fratres quid agere possent anxie
cogitarent, et studiose conquirerent; unus ex eis salubre consilium Domino
inspirante concipiens, sacra pignora ab ipso archiepiscopo eodem anno istic
deposita, videlicet de capillis et barba, et dentem unum beati patris nostri
Bernardi afferri monet, et ejus pectori superponi. Quod ut factum est, Germanica
lingua per os ejus coepit horrendis vocibus nequam spiritus exclamare: «Tollite,
tollite, amovete Bernardum.» Et dicebat: «Heu, quam ponderosus factus es,
Bernarde! quam gravis, quam intolerabilis factus es mihi!» Cumque haec et
similia 0336D aliquandiu clamitans loqueretur, factum est breve
silentium, et subito frater idem Domino miserante purgatus, aperuit oculos, ac
velut de gravi somno evigilans, circumstantes fratres et sua plurimum vincula
mirabatur, verecunde satis quidnam sibi vellent haec, vel quid accidisset,
interrogans. Ex ea igitur hora pristinam sanitatem mentis et corporis per beati
Patris merita sancta recepit, nil penitus quod in illo tam gravi casu fecerit
aut locutus fuerit, recordatus. Haec quidem a nobis de 0337A testimonio viri reverendissimi Eskili Danorum archiepiscopi ex
occasione panis a Dei Homine benedicti, non sine quadam anticipatione sunt
dicta. 28. Non
modo autem hominibus, sed pecoribus etiam et armentis tam frequenter ejus
benedictio profuit, ut monasterii sui cellerarium dure aliquando increparit,
quod sibi non indicans, mori animalia permisisset, unde fuerant pauperes
sustentandi. Dehinc ut solitus erat, benedixit sal, et animalibus jussit apponi,
et protinus lues orta cessavit. Quod in aliis quoque monasteriis vidimus et
cognovimus, ut audiens fratrum animalia mori, interdum etiam non rogatus, sed
ipse prior admonens eos eodem remedio subveniret. Gaudum dicitur 0337B locus quidam Caziacensium monachorum, ubi Vir sanctus cum
aliquando pernoctaret, exhibitum sibi juvenem claudum oratione et benedictione
sanavit, ita ut post dies paucissimos per eumdem locum redeunti incolumis et
devotus astaret. In eisdem partibus, vico cui nomen Algorrium, mulierem
phreneticam populus obtulit transeunti: cui manus imponens et orans, sanam
dimisit, et abiit. Hanc in eodem vico postea vidimus, Viro Dei cum gratiarum
actionibus occurrentem. 29. In remotis etiam regionibus,
quocunque eum Ecclesiae sanctae necessitas traxit, virtus est prosecuta
signorum. Apud Viride-Folium (sic enim dicitur castrum territorii Tolosani,
quod, ut superiore 0337C libro meminimus (cap. 6),
aliquando Pater sanctus introiens, multis ibidem virtutibus claruit) puer mancus
et claudus ex utero matris suae, ad cujusdam memoriam martyris, utriusque pedis
et alterius manus receperat sospitatem. Hujus alteram manum adhuc invalidam,
tanquam divinitus servatam sibi, Pater sanctus benedicendo sanavit, ut sanctorum
innotesceret particeps esse virtutis. Caturcium dicitur civitas Aquitaniae, per
quam Viro Dei ipso tempore transitus fuit. Ibi, praeter 1141
alia beneficia quae praestitit infirmantibus multis, unus de pueris episcopi
civitatis ipsius, qui ex vulnere gravi alterius oculi lumen amiserat, sub manu
ejus visum recepit. In pago quoque Engolismensi, loco cui nomen est Castellare,
post oblationem hostiae 0337D salutaris, astantibus venerabilibus
episcopis, Lamberto Engolismensi, et Gerardo Lemovicensi, puerum ex matris utero
claudum et mancum, cujus in modum pilae cubiti cum genibus umbilico, pedes autem
natibus adhaesissent, Dei Famulo offerebant. At ille singula membra, edito prius
signo crucis, attrectans, mira facilitate extendit protinus et sanavit.
Apprehendens denique manum ejus erexit illum, et dimisit libere gradientem.
Populus autem pro tantis nimirum virtutibus, magnis vocibus Dominum collaudabat.
Nam et die sequenti in pago Lemovicensi, in vico quem Sancti-Geniani <al. Germani nomine vocant, signa per eum plurima claruerunt.
Undique enim confluebant qui incommodis 0338A variis laborabant,
et virtus erat Domini ad sanandum eos. Ubi inter caeteros puer ferme decennis,
caecus ex utero matris suae, coram omni populo oblatus est Viro Dei. Qui in
digitos suos exspuens, et liniens oculos ejus, brevem fecit orationem, et in
nomine Christi aperuit oculos caeci nati. CAPUT V De variis miraculis a
beato Bernardo per Germaniam, Constantiae, Basileae, Francofurti, Treviris,
etc., patratis.30. Regnum quoque
Germaniae cum introisset aliquando Vir beatus, tam excellenter enituit in gratia
sanitatum, ut nec verbis exprimi, nec credi valeat si dicatur. Nam et testati
sunt qui adfuere in territorio Constantiensi, circa vicum quem Doniguem 0338B nominant, ex iis qui diligentius vestigarunt et viderunt oculis
suis, una die illuminatos ad ejus impositionem manus caecos undecim; sanatos
etiam mancos decem, et claudos erectos decem et octo. Caeterum ne fecisse nos
inopes copia videatur, ex innumera multitudine saltem pauca memoriae
commendamus, quae in locis celebrioribus facta noscuntur. Cum venisset
Constantiam Homo Dei, et undique se virtutum ejus fama diffunderet, abbas
Augiensis (quod intra lacum Lemanum antiquum exstat et nobile monasterium)
hominem, quem suis eleemosynis sustentabat, caecum misit ad eum, et confestim
videntem illum recepit. Heytereseim dicitur locus ad ejusdem dioecesim pertinens
civitatis, 0338C sed plurimum a civitate remotus. Ibi quoque,
sicut et in caeteris illius provinciae per quae transiit locis, multis in Servo
suo miraculis glorificatus est Deus: ubi etiam caecus natus sub manu ejus visum
recepit. Item alteri a nativitate surdo et muto auditus redditus est et loquela.
In civitate etiam Basilea cum ex more sermonem habuisset ad populum, ut
impleretur in eo quod de sanctis Apostolis legitur, qui videlicet profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem
confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI, 20), oblata est ei
femina muta, et confestim orante eo locuta est: oblatus est claudus, et
ambulavit: oblatus est caecus, et vidit. 31. Apud Spirensium
civitatem, praesente Romanorum rege Conrado, qui Dei Hominem ab ecclesia 0338D ad hospitium devotissime deducebat, offerebant puerum claudum,
rogantes ut ei manum imponere dignaretur. Quem signatum protinus erigens, super
pedes statuit, et libere gradiebatur, in Dei laudem acclamantibus universis. In
capella episcopi civitatis ipsius, rege ipso vidente, visum reddidit caecae
cuidam mulieri, et claudo nato gressum donavit. Multa quidem et alia in manu
ejus ibidem Christus effecit, sed ad exemplum pauca sufficiant. Nonnullos etiam
pauperculos pueros rex ipse devotus suis illi manibus offerens, de multorum
curatione meruit gratulari. Nec modo apud praedictam Spirensium urbem, sed apud
Francovadum Moguntinae dioecesis locum, innumeris virtutibus idem Dei servus
0339A effulsit. De tota siquidem regione quotquot patiebantur,
afferebant ad eum, et tantus erat concursus, 1142 ut
praedictus rex cum aliquando populum comprimentem coercere non posset, deposita
chlamyde Virum sanctum in proprias ulnas suscipiens, de basilica exportarit.
Inter plurimos sane qui ibi dem adepti sunt sanitatem, senex quidam paralyticus
de vicinia illa, homo notus et honoratus, multis suorum precibus, non sine multo
labore introductus est ad Hominem Dei: a quo post brevissimam, ut solebat,
orationem erectus protinus et sanatus, non modo incolumis, sed et fortis
apparuit, ut posses credere, si videres, non tam alteratum hominem esse, quam
alterum. Jamque eo viriliter procedente parabant alii tollere lectum ejus in quo
advectus 0339B erat, cum revocans eum unus ex circumstantibus
Hugo Tullensis Ecclesiae archidiaconus, evangelici illius paralytici memor: «Non
sic,» ait, «non sic vacuus reverteris, tolle grabatum tuum, et
ambula (Joan. V, 8).» Et imponens in humeros ejus, dimisit eum
libere procedentem: et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. Ibidem etiam
puer surdus et mutus ex utero matris suae, sublevatus per scalam, et in fenestra
accedens ad Virum Dei, sub manu ejus auditum recepit pariter et loquelam Sed et
paralytica quaedam mulier de eadem regione, dives et honorata, ibidem recepit
amissam ex multo tempore sospitatem. Dumque exsiliens ambularet, omnes quidem
laetati sunt qui videbant, sed prae caeteris exsultavere milites qui attulerant
0339C et obtulerant eam. Nam et ipsius sibi particeps esse
virtutis religiosa devotio videbatur. Per idem tempus transeunte Sancto prope
vicum in littore Rheni positum, quem Bobardum vocant, et varios per universam
provinciam curante languores, oblatus est paralyticus in grabato. Audita
siquidem fama virtutum, a praedicto vico in occursum ejus se fecerat apportari.
Cui in medio populi manus imponens, erexit hominem, incolumemque remisit ad
propria. 32. Eodem anno ingredienti urbem Treverensium Servo
Christi, ex more obviam ruit populus universus. Offerunt ei sorores duas. quae
ab annis quatuor, amborum lumen amiserant oculorum. 0339D Quarum
ille utrique imprimens signum crucis, visum reddidit lucis: et videntes Virum
Dei cum caeteris sequebantur. In ejusdem basilica civitatis, cum ad altare beati
Petri apostoli Vir apostolicae gratiae immortalem Hostiam immolasset, oblatus
est ei claudus, et ambulavit: oblatus est caecus, et vidit, oblata est surda
mulier, et audivit. Haec in somnis admonitam se esse dicebat, ut Dei Hominem
peteret, cujus beneficio receptura esset auditum. Apud Confluentiam, Trevirensis
dioecesis nobile castrum ad Mosellam fluvium, qui ibidem in Rhenum labitur, Dei
Famulus pertransibat: cumque paululum processisset, oblatum sibi et signatum
hominem claudum deponi jussit et ambulare, sed 0340A non fuit qui
obediret. Nec mora, claudus idem retractum femoris nervum clamat sponte laxari,
et dum nescit, extendi velut ab altero genu suum, quod quamlibet ante conatus,
nullo modo potuisset. Mirantur omnes, probatur sub omni velocitate quod dicitur:
deponitur illico, illico graditur, illico sanus et incolumis
innotescit. CAPUT VI.
De variis et illustribus miraculis Coloniae, Aquisgrani,
Leodii, Cameraci, el in Hispania factis.33. Non est
nobis Colonia transeunda. Magna est civitas: magna illic Dei Famulo virtus
adfuit; magna illum devotio coluit populorum. Ostenditur usque hodie in claustro
beati Petri, sicut a personis veridicis nuper accepimus, adolescens olim 0340B claudus, nunc libere gradiens, qui oblatus Viro Dei, ad
impositionem manus ejus gressum recepit, unde etiam filius ejus publice
cognominatur. Abbas Henricus de Suecia, cujus nos supra fecimus mentionem, nuper retulit nobis, feminam nobilem,
germani sui olim uxorem, cum post obitum viri sui prae dolore phrenesim
incurrisset, et multo tempore sic se habens, in vinculis teneretur, eidem Patri
sancto in praefata urbe oblatam, et vix tenuiter in turba circumstrepente
signatam, dum ex more ligata 1143 revehitur, mentem pristinam
atque integram recepisse salutem. In eadem etiam civitate filiam surdam eidem
Patri sancto parentes nobiles obtulerunt. Hanc aiebant a pueritia traditam
sanctimonialium monasterio feminarum, ibidem 0340C amisisse
prorsus auditum, et annos plures in eodem incommodo peregisse. Cujus aures signo
crucis edito Pater sanctus attrectans, protinus et auditum ei, et parentibus eam
reddidit audientem. Accedens inter haec mulier honorata, Coloniensis itidem
civis, quae alterius oculi lumen amiserat, plurima jam per quinquennium
inutiliter sese in medicos expendisse dicebat. Et ipsam quoque continuo per
signum crucis illuminans Vir beatus, quod gratis acceperat, gratis dedit. Sed et
matronam alteram in beati Petri basilica oblatam in lectulo, idem Christi servus
erexit protinus, et incolumem suis pedibus abire praecepit. Hujus ex multo
tempore nervi femorum fuerant sic retracti, ut nec erigi ullatenus posset, nec
consistere pedibus suis. 0340D Nam ex personis aliis perhibebant,
qui studiosius observarunt, ad ejusdem Viri sancti orationem et manus
impositionem, in civitate praedicta, intra triduum quod ibi fecit, duodecim
claudos erectos, mancos duos sanatos, quinque caecos illuminatos, loquelam
redditam mutis tribus, et decem surdis auditum. 34. Aquisgrani
sede regia, dum in illa famosissima toto Romanorum orbe capella Vir beatus
Missarum solemnia celebraret, claudo homini gressum, et caecis quatuor visum sub
manu ejusdem servi sui, Rex regum et Dominus dominantium reparavit, et potenti
virtute restituit. Eodem etiam 0341A tempore intra Leodiensium
fines, praeter innumera alia, quae brevitatis studio praeterimus, juxta oppidum
quod Fontanas vocant, orante eo aperuit Dominus oculos caeci nati. Hujus non
modo oculi caeci, sed etiam ipsae quoque palpebrae clausae et emortuae erant:
quas sacratissimis digitis suis aperiens Vir beatus, divino munere et vigorem
palpebris, et pupillis praestitit claritatem. Confestim denique idem puer lucem
miratus ignotam. maxima eum exsultatione clamabat: «Video diem, video omnes
homines, video capillatos.» Plaudens quoque manibus et tripudians: «Deus,
inquit, ex hoc jam non offendam ad lapides pedes meos.» In urbe etiam Cameraco
celebranti Missarum solemnia Viro Dei surdum et mutum a nativitate 0341B puerum offerebant. Quem audientem protinus et loquentem, qui
propius aderant, super gradum ligneum statuere, ut de eo loco eminentiori novo
sermone populum salutaret. Nec mirum quod mira plebis devotio, mira protinus
vociferatio sit secuta. Et haec quidem super iis quae in regno Germaniae in manu
Servi sui mirabiliter operatus est Deus, e pluribus pauca sufficiant. 35. Nam et in Hispaniis, ubi praesens ipse non fuit, sanctitatis ejus
indicia claruerunt. Cum enim fidelis servus et prudens, et pretiosum dominicae
crucis fructum undique colligeret, atque iterum propagaret ubique; contigit ut
de filiis suis in Hispanias mitteret, in illis quoque sicut in caeteris gentibus
fructum aliquem habere desiderans. De quorum 0341C numero
Albertus quidam faber in loco, cui nomen est Superadum, gravissima valetudine
occupatus, per multum jam tempus jacebat paralyticus in grabato. Interim per
abbatem suum incommodum suum nuntiat Patri sancto, et ut sui misereatur exorat.
Eadem autem die qua Vir beatus in Clara-Valle pro eodem paralytico ad petitionem
sui illius abbatis oravit, currente velociter verbo virtutis, et virtute
orationis, ille in Hispaniis repente convaluit, tanquam vas plenum aqua suo
sentiens capiti superfundi. Regressus quidem abbas cum praedictum fratrem
incolumem reperisset, diligenter sciscitatus ab eo modum et tempus suae
liberationis, certissime comperit orante 0341D in Galliis Dei
Famulo, illum in Hispaniis esse curatum. 36. Et quia semel ad
Hispanias vertimus stylum, illud quoque quod contigit de Viro Dei reverendissimo
Petro Asturiensi episcopo, prosequamur. Is quidem Petrus 1144
nobilis genere, monachus professione, pietate devotus, in coenobio quodam, quod
eo tempore ipse regebat, tam vehementi dolore capitis laborabat, ut nec Regulam
observare jejunii, nec sine pelliceis posset pileis
stare. Audiens autem celeberrimam virtutum famam quae 0342A per
Dei Hominem efficiebantur, per quemdam fratrem legationem mittit suae
supplicationis, et opem flagitat suae intercessionis. Cui Vir sanctus laneum
, quo ipse utebatur, pileum misit,
et promisit aegro capiti de Domini virtute remedium. Suscepit ille missam sibi
benedictionem maxima cum reverentia et devotione. Confitens enim quam sollicite
potuit delicta sua, et stola sese induens sacerdotali, ita demum velut Christi
fimbriam tangens, Servi Christi pileum sumpsit, et imposuit capiti suo. Nec
tardavit fidei fructus, et benedictionis effectus; sed miratus et ipse est,
celerem protinus sentiens medicinam, et extunc usque hodie ab hujusmodi languore
sanus et incolumis annuntiat omnibus quam experiri meruerit ipse virtutem. 0342B Nam et episcopus factus xenia illa divisit, partem mediam suis
secum in scriniis honorificentissime ferens, mediam in monasterio sub eadem
veneratione deponens; nec locum scilicet unde vocatus, nec sedem cui praelatus
est, volens tanta benedictione fraudari. CAPUT VII. De miraculis in patria
et vicinia Clarae-Vallis per beatum Bernardum factis.37. Ex hoc nobis ad ea quoque quae mirabiliter egit in regione
propria, redeundum. Nam in eo forte etiam plus quam propheta dici posse videtur,
quod propheticus ei non defuerit honor, ne in patria sua quidem. 0342C multo jam tempore, misero penitus et miserabili quodam incommodo
desperabiliter laborabat. Siquidem tanquam vivum aliquid et motabile intra
praecordia sentiens, et ex magna parte phreneticus, nec consolari poterat, aut
securus esse: nec quid timeret aut pateretur, agnoscere, nisi quod daemonium
esse suspicabatur. Talis ad Dei Hominem de Bavaria Claram-Vallem usque
perductus, ejus oratione perfectam meruit sospitatem. Cui etiam formam vitae et
mandata, quae deinceps observaret, idem Sanctus imponens, incolumem remisit ad
propria. Nam et usque in praesentem diem, sicut certa relatione didicimus, tam
obediens perseverat, ut non modo suis contentus sit stipendiis, sed operibus
0342D etiam pietatis intentus: ita ut mirabilior ejus morum
conversio, quam curatio videatur.> Musseium dicitur villa super Sequanam
fluvium, paucis a Clara-Valle milliaribus distans. Ex hac virum hydropicum ad
Dei Hominem adduxerunt. Cui manus imponens, et orans, proprio quoque cingulo
tumentem enormiter uterum ejus accinxit, praecipiens ut incolumitate recepta,
prestitutum sibi cingulum reportaret. Nec tardavit sanitas, sed paulatim tumor
abscessit. Denique circa vicesimum diem gracilis incolumisque reversus, cingulum
simul et 0343A gratias multas suo retulit curatori. Exeunti alio
tempore monasterii claustra, senem paralyticum ex proximo viculo, qui Mundivilla
dicitur, obtulerunt. Subsistens autem modice, et breviter orans, tetigit
hominem, et incolumem suis precibus abire praecepit. Quo abeunte, populus multus
qui in occursum Viri Dei confluxerat, non sine lacrymis Dominum collaudabat.
Item redeunti aliquando de via, prae foribus monasterii oblatus est puer surdus
et mutus. Exspuens igitur tetigit linguam ejus, et digitos immisit in aures.
Protinus autem aurium ejus obstacula facta de medio, et solutum est vinculum
oris ejus. 38. Malenvilla dicitur vicus, tribus circiter
milliariis a monasterio distans. Hunc quandoque 0343B pertransiens Vir beatus, mancam puellam tetigit et curavit, quam
nunc usque superstitem et incolumem esse nuper accepimus. 1145 Per idem tempus in finibus illis, apud castrum quod nominant
Burdemontem, duo milites de beati Patris virtutibus conferebant: sed minus
credulus alter, «Si hunc,» inquit, «sanaverit puerum, ex tunc firmius credam.»
Dicebat autem surdum quemdam et mutum, qui apud eos nutritus, nec locutus
fuisset aliquando, nec audisset. Post dies paucos transeunte propius Patre
sancto, ambo pariter puerum tollunt, et offerunt ei. Imposita igitur manu puero,
et signans os illius et aures, allocutus est eum, et loquentem protinus et
audientem dimisit. Apud Risnelmum oppidum regionis ejusdem usque modo 0343C cernere est adolescentem, Simonem nomine, satis notum, qui
praefato Dei famulo claudus oblatus est, et sub ejus manu gressum recepit.
Barrum super Albam dicitur oppidum, tribus, ut aiunt, leucis distans a
monasterio Clarae-Vallis. Ibi quoque saepius per hunc hominem Dei divinae
virtutis opera claruerunt. Siquidem praeter ea quae minus diligenter curavimus
vestigare, quod omnis nostra curiositas signorum multitudinem vinceretur,
quatuor illic claudos ad ipsius orationem et manus impositionem diversis
temporibus Christus erexit, caecos duos illuminavit, duobus aeque surdis et
mutis auditum praestitit et loquelam. Sed et juxta alterum Barrum super Sequanam
ad ejus tactum illuminatus 0343D est caecus, convaluit etiam
paralyticus, gressum recepit puer claudus ex utero matris suae. 39. Cum reverendissimus papa noster Eugenius tertius, ex monacho
Clarae-Vallensi et abbate Sancti-Anastasii in urbe Roma, ad apostolicam
assumptus cathedram, Gallias introisset; ibat cum eo Vir sanctus, nec minus
apostolica virtus in illo, quam in illo dignitas praeeminebat. Tantus enim ad
beatum Virum concursus erat incommodis variis laborantium, ut cum aliquando
summus Pontifex basilicam, ubi ille Missarum solemnia celebrabat, devotus
intrasset; expleto sacrificio, ex more accedentibus eis qui curam desiderabant,
paulo minus idem papa comprimeretur a turbis, et vix potuerit per 0344A ministrorum manus educi. E plurimis sane quae in ejusdem
apostolici Viri facta sunt comitatu, duo scribimus quae nos oblivisci ipsa quam
vidimus magnitudo laetitiae non permittit. Chaleta dicitur vicus inter Provignum
castrum, et Sequanam fluvium constitutus, ubi puer ferme decennis ab anno priore
paralyticus sic jacebat, ut nec ipsum caput flecteret, nisi ab altero moveretur.
Quem afferentes in culcitra mater ejus caeterique propinqui offerebant Viro
sancto, prope eumdem locum per stratam publicam transeunti. At ille signatum
erigens statuit supra pedes suos, et ire praecepit. Nec mora, exsiliit puer, et
ambulabat magnificans Deum: qui tamdiu Sanctum prosecutus est abeuntem, donec
ille invitum licet et renitentem redire praecepit. Ubi non immerito 0344B quidem magna admodum facta est admiratio, magna exsultatio
omnium qui videbant: sed prae caeteris frater junior in ipsius tanquam redivivi
oscula ruens, multos eorum ad lacrymas usque permovit. Hunc quidem puerum et
post annos quatuor in eodem vico beato Viro mater ejus offerens, sacros monebat
osculari pedes: «Hic est,» inquiens. «qui tibi vitam reddidit, et te
mihi.» 40. Eodem anno (an. 1148) apud Cistercium juxta morem
abbatibus congregatis, praedictus papa venerabilis adfuit, non tam auctoritate
apostolica praesidens, quam fraterna charitate residens inter eos, quasi unus ex
eis. Ubi cum ad cellulam, in qua jacebat, facto vespere et conventu soluto, Dei
Famulus divertisset, surdum ei puerum obtulerunt. 0344C Erat
autem puer ille de vicinia eadem, et sicut postea didicimus, ex longo ante
tempore vigilans in custodia gregis sui, subito terrore percussus, amiserat
prorsus auditum. Orans itaque Pater sanctus, et, puero manus imponens, utrum
audiat sciscitatur. At ille mira devotione proclamans, «Audio, domine, audio;»
tam firmiter amplexatus est eum, ut vix ab eo posset avelli. Auditum est verbum,
oblatus est puer summo pontifici aliisque personis, celeberrimumque hoc
miraculum fuit. Venerat Pater sanctus ad monasterium in dioecesi Bisuntina, cui
nomen est Charus-Locus, et erant cum eo ex abbatibus sui Ordinis multi, ubi
matrona quaedam de 1146 finibus illis ex multo jam tempore
clauda, 0344D in carro allata et oblata est ei. Orans vero
breviter, et signans eam in nomine Domini erexit et sanavit, ut eadem hora
incolumis remearet ad propria. Eodem tempore in monasterio Morimundo, quae est Cisterciensis ordinis abbatia una de primis, monachus
quidam jacebat usque adeo paralysi dissolutus, ut omnibus pene membris officio
proprio destitutis, non manum posset movere, non pedem. Interea superveniens Vir
beatus paralyticum visitat, manum postulatus imponit, et continuo opem sensit
aegrotus. Ut tamen gratius esset miraculum, velut gradatim prius alteram manum,
secundo alteram recuperavit. Exinde profecturus palliolo suo operuit
postulantem, et subito in brevi obtinuit 0345A etiam reliqui
corporis sospitatem. In monasterio Albae Ripae monachus quidam adolescens usum vocis amiserat, ut nec psallere
inter fratres, nec a quoquam, nisi multum proximo sibi, intelligi posset quid
loqueretur. Cui Vir sanctus, dum idem monasterium visitaret, aquam cum vino
benedicens potum dedit: et post paululum frigidus ex ejus pectore mira cum
suavitate sudor erupit. Deinde ipsa die ab eodem incommodo liberatus, psallere
coepit quasi unus de caeteris fratribus: et hoc illi beneficium usque hodie
perseverat. 0345B gavisus est, quia patruo ejus singulari
fuerat charitate devinctus, et consolatorias illi litteras misit. Contigit autem, ut eodem tempore idem juvenis febre correptus,
graviter laboraret. Susceptam igitur debita veneratione epistolam, fideli
devotione collo suo ob remedium salutis appendit, et usque modo gratulatur
perfectam se protinus obtinuisse sospitatem.> 41. Cum venisset
aliquando Pater sanctus ad monasterium Trium-Fontium, oblatus est ei clericus quidam ex his qui Regulares
nominantur, homo grandaevus et caecus. Imposuit ei manum, et brevem ex more
fecit orationem, et eadem hora videntem illum remisit ad ecclesiam suam. In
Trecensium urbe multa per hunc Dei famulum miracula 0345C claruerunt: e quibus duo quae praesentibus episcopis Godefrido
Lingonensi, et Henrico Trecensi facta sunt, memoramus. Puellam curvam, in
praedicti Trecensis episcopi domo, propinqui et noti cum multis ei precibus
offerebant. Tantus vero concursus erat, ut cum eam signatam Dei Famulus, ac si
molle lutum intra sacras manus mirabiliter formans erexisset, et erectam
incedere praecepisset, locus non potuerit inveniri. Demum super mensam magnam
quae prope posita erat, statuerunt illam, et erecta libere gradiebatur,
magnifice Dominum collaudantibus universis. Hanc quoque adhuc superstitem ab his
qui eam novere, nuper audivimus. In eadem urbe filiam mutam Patri sancto obtulit
mater, cui morbus epilepsiae loquendi ademerat facultatem. 0345D Nec mora, Servo Christi imponente ei manum, solutum est vinculum
oris ejus, et loquebatur recte. In ejusdem urbis dioecesi loco, cui nomen
Domnamant, cum Vir sanctus Missarum solemnia celebrasset, caecum illi filium
obtulit pater. Exspuens autem in digitos suos, et palpebras ejus liniens, eadem
hora videntem illum reddidit patri suo. Nec longe ab eodem vico, apud oppidum
Argillerias, post Missarum similiter celebrationem feminam claudam, quae ibidem
multo tempore mendica vivebat, cum basilicam egrederetur, signans et sanans,
0346A populum multum qui undique fuerat congregatus, admiratione
et exsultatione replevit. In exitu quoque oppidi quod Rosnaium vocant,
paralyticum hominem sic extenuatum corpore, ut solam circumferre videretur
pallidae mortis imaginem, impositum plaustro transeunti Viro Dei offerunt. Is
quoque ubi signatus est, deponi et incedere jussus, plaustrum suum suis pedibus
incolumis sequebatur, vehementer stupentibus et in Dei laudem acclamantibus
universis. 42. Alio tempore proximum castrum Brenam transiens,
obvium habuit populum multum, sicut ubique semper et undique in ipsius occursum
confluebat innumera 1147 multitudo. Ubi cernentibus cunctis,
feminam claudam ex eodem oppido tetigit 0346B et erexit, quam et
ibidem postea vidimus occurrentem ei cum caeteris, et prae caeteris gratias
referentem. In pago Senonico apud castrum quod Triangulum vocant, inter Missarum
sacra solemnia, femina cujus ibidem per annos decem caecitas omnibus innotuerat,
sub manu Viri Dei, mirantibus omnibus, visum recepit. Apud Monasteriolum quoque,
ubi Yona et Sequana confluunt, praesente piissimo principe comite Theobaldo,
aliisque astantibus non paucis potentibus viris, offerenti divina sacrificia
Viro Dei paralyticam feminam obtulerunt: quam expletis solemnibus tangens et
erigens, ipsa hora sanam remisit ad propria, ita ut suis illa pedibus abeunte,
grabatum in quo fuerat apportata, in eadem basilica vacuum videremus. Ejusdem
quoque 0346C dioecesis castrum Joviniacum transeunti eidem famulo
Christi, in strata publica caecam feminam offerebant: substitit, et breviter
orans eidem feminae manus imposuit, et Dominus aperuit oculos ejus. Ut autem
videre visa est, et exsultatio magna secuta est omnium qui aderant, et clamantes
alter ad alterum, «Anna videt, Anna videt» (hoc enim eidem feminae nomen erat),
copiosius undique confluebant. 43. Interea Vir sanctus
accelerans declinabat turbas, et egrediebatur, cum juvenis quidam, altero oculo
caecus ab utero matris suae, secutus est, et consecutus est eum. Qui quidem et
ipse continuo ad ejus benedictionem visum recepit, et geminata 0346D est laetitia populi prosequentis. Chableia nomen est vico, qui insignem
beati Martini basilicam habet. Nam et fundus ipse ad possessionem spectat 0347A ecclesiae Turonensis, ubi corpus jacet ejusdem gloriosissimi
confessoris. Hunc vero vicum Dei Famulo transeunti claudum adolescentem populus
offerebat: quem ad ejus orationem erectum protinus, et libere gradientem, ad
praedictam beati Martini basilicam deduxerunt, magnifice Dominum collaudantes,
qui Martini sui spiritum suscitaverat in Bernardo. CAPUT VIII. De variis signis et
miraculis promiscue editis, de quorum eventu prius in visu edoctus
fuerat.44. Nonnullas etiam sanitates, quas in manu
fidelis Servi sui mirabiliter Christus effecit, per visum ei mirabilius
praeostendit; multas ipse, cum fierent, animi virtute persensit: ad aliquas
etiam 0347B spiritu suggerente non rogatus accessit. E quibus, ne
videatur in immensum processisse narratio, exempla pauca subjicimus, illud etiam
e regione monentes, ne quis forte tam breviter scribi opera tanta miretur:
siquidem multa ex his in tam brevi fieri vidimus, ut tam celeriter ea proloqui
nequeamus. Et cum dici soleat nihil esse facilius dicto; huic tamen Dei famulo
per gratiam quam acceperat, signa facere magis facile videbatur, quam nobis
facta narrare. Egredienti aliquando monasterium Patri sancto homo quidam de
finibus illis occurrens, sanandum filium offerebat. Nam intra monasterium quidem
infirmis imponere manum difficilius acquiescebat, ne
videlicet, si concursus illuc hominum fieret, quies coenobii turbaretur, et
disciplina periret. 0347C Erat autem praedictus puer ille fatuus
et mentis inops, claudus quoque, et surdus. et mutus. Qui eadem hora per ipsius
orationem et manus impositionem ab omni simul incommodo liberatus, audiebat,
loquebatur, et ambulabat, et sanae mentis effectus, a priori penitus
inquietudine et furore cessabat. Cumque eumdem jam incolumem filium pater
devotus ad oratorium beatae Dei Genitricis cum gratiarum actione deduceret,
loquebantur mutuo fratres, de tam multiplici 1148 unius
incommodo pueri conquirentes. 45. Ad quos Pater sanctus:
«Flagellum, inquit, Dei erat, et maligni spiritus dira vexatio. Vidi enim nocte
praeterita hoc eodem in loco: erat autem 0347D juxta fluvium
Albam, ubi sanatus est puer: hic, inquit, vidi oblatum mihi puerum talem,
exeunte ab eo spiritu nequam, omnem protinus recipere sospitatem, usumque
membrorum.» Addidit etiam Vir beatus de eadem scilicet visione: «Cumque paululum
processissem in eodem itinere, quo nunc pergimus, juxta proximum vicum (dicebat
autem de eo quem nominant Longum-Campum) offerebatur mihi puella clauda, et
Dominus ei gressum reddebat.» Audierunt et mirati sunt fratres, futuri magis
attoniti exspectatione miraculi, quam recordatione praeteriti. Quid enim unquam
simile mundus audivit? Ventum est ad locum, inventa est ibi protinus puella
clauda exspectans Dei Hominem transiturum, 0348A et a simul
transeuntibus, juxta verbum quod ipse dixerat, exspectata. Oblata igitur ab eis
qui attulerunt eam, signata ab Homine Dei, ex Dei munere gressum recepit, et
ibat gratias agens. 46. Anno altero causa exstitit ut Vir
sanctus Lingonas peteret; inter episcopum et clerum civitatis illius orta gravi
admodum simultate. Ubi cum prima die inefficaciter laborasset, et mane facto
pararet abire, dicebat fratribus, «Quia vidi per visum noctis introeunti mihi
ecclesiam offerri claudam feminam. et sanari.» Post unam fere horam, cum iterum
clerici convenissent, praeter spem omnium reformata pace multis precibus
coegerunt illum beati Mammerti martyris intrare basilicam; et quia fames
invaluerat. populum ad eleemosynam exhortari. 0348B Ubi inter
loquendum (sicut praedixerat) oblata est ei clauda mulier. et erecta. mirantibus
quidem omnibus, sed eis amplius, qui sicut videbant factum, ita sese
recordabantur audisse futurum. 47. In pago Treverensi antiquum
exstat coenobium, quod Rutinense vocatur: ubi celebrante aliquando Missarum
solemnia Viro Dei, innumerabilis aderat multitudo. Interea Guntranus de Sura,
quod est oppidum eidem proximum monasterio, claudam feminam fecit afferri. Haec
ex multo jam tempore repens humi, erigi penitus non valebat; sed scabellula
tenens manibus, renes emortuos post se trahere consueverat. Cum autem prae
multitudine populi ad Dei Hominem introduci femina non valeret, in basilica
media repente convaluit; et exsiliens 0348C ambulabat, non sine
lacrymis agens gratias Deo: cujus scabellula populus jubilans tulit protinus ad
altare, ut sisterent ea Domino, et Bernardo servo ejus. De cujus nobis curatione
confessus est Pater sanctus, quod praecedenti nocte sibi praeostensa fuisset.
Videbatur enim sibi in eadem basilica, in medio populi circumstantis,
clandestinus et ignotus ejusmodi feminam tangere et transire, ac protinus eamdem
videre sanatam, plurimum sibi ipse congratulans et exsultans, quod agnitus non
fuisset. Eadem etiam die rutilavit Rutinae in beati Viri praesentia lux
coelestis, cujus benedictio aliis quoque claudis duabus feminis gressum, visum
reddidit caecis aeque duabus. Saepissime vero contigit, ut inter orandum 0348D indubitanter Dei Servus agnosceret virtutem adesse divinam.
Cujus tamen modum cognitionis nullis se posse verbis exprimere fatebatur.
48. Nonnunquam vero cum signasset aliquos et transisset, sanatos
esse dixit, et regressus aliquis ex his qui audierant, sicut dictum erat,
invenit. Egressus aliquando Basileam urbem, surdum quemdam signaverat, et
transierat. Cumque paululum processisset, vocans Alexandrum Coloniensem:
«Revertere, ait, quaere utrum audiat homo.» Rediit ille, et illum reperit
audientem. Similiter ipso die cum signasset alium caecum altero oculo et abiret:
«Deus, inquit, aperuit oculum ejus.» Hoc etiam praedictus Alexander, cum ad
inquirendum 0349A reflexisset iter, ita esse cognovit. Iste est
Alexander, qui in eisdem diebus ad Viri Dei sacra monita, ostensionemque
virtutum, cum aliis ferme triginta saeculo valefecit, et secutus est eum: a quo
etiam post modicum tempus abbas est ordinatus in monasterio Tolosanae dioecesis,
quod Grandis-Silva vocatur. In Constantiensi quoque dioecesi prope 1149 castrum Frieborg, cum homini caeco in via manum imposuisset,
remisit qui videret eum, et inventus est videns. Quod de duobus aliis caecis in
pago Coloniensi prope monasterium, quod Brumvillare dicitur, similiter fecit; et
cum videre renuntiarentur, confessus est se quoque sensisse virtutem. 49. In territorio etiam Senonensi, in oppido quod 0349B Sancti-Florentini nomine vocant, oblata est Viro Dei mulier
surda: cui manus imponens, per spiritum sensit virtutis effectum, cum illa adhuc
stupida et tumultuosa (ut est genus istud), et, ut ipsa ante solebat, nihil se
audire clamaret. Mane autem facto, cum nec illa rediret, nec alter aliquid
indicaret de ea; sciens Sanctus divinam illi misericordiam adfuisse, accersiri
feminam jubet. Inventa igitur auditum recepisse, venit glorificans Deum, et Dei
Famulo gratias agens. Egrediebatur idem pater Metensium civitatem, et ex more
devotus eum populus deducebat, cum episcopo eorum Stephano, et fratre ejus
Rainaldo Barrensi comite, aliisque personis tam ex clericali, quam ex militari
ordine multis. Interim causa exstitit ut rogaret nobilem virum Henricum 0349C de Salmis super verbo quodam, quod ipse ei episcopus et alii qui
convenerant, suggerebant, ut videlicet Metensi civitati et populo pacem daret,
cui graviter inimicabatur. Ille vero renuere penitus et abjurare, nec ullis
precibus flecti. Inter haec supervenientes alii offerebant beato Viro hominem
surdum, obsecrantes ut ei manum imponere dignaretur. At ille fidei zelo
succensus, sicut interdum ob causas necessarias terror quidam et auctoritas
supra hominem in ejus facie rutilabat, conversus ad militem: «Tu nos, inquit,
audire contemnis, quos continuo coram te audiet surdus.» Et imponens manus
homini, signavit eum, et in aures ejus digitos misit. Quo protinus audiente,
pavens Henricus 0349D et tremens ruit ad pedes Hominis Dei,
humiliter satisfaciens, et libere annuens quidquid fuerat postulatus 50. Transiens aliquando servus Christi Brenam oppidum, mendicantem in
platea vidit feminam caecam. Quam aliquantisper intuitus, cum ex more a
transeuntibus eleemosynam flagitaret: «Tu, inquit, petis argentum, et Deus tibi
visum donabit.» Accedens ergo tetigit eam, et oculos ejus aperuit. Quae
beneficium sentiens insperatum, non minus misericordiae magnitudinem, quam lucem
insolitam mirabatur. Inter primas propagines, quas haec abundantissima 0350A vitis emisit, in Remorum paroecia monasterium Igniacense
plantatum feliciter radicavit. Quod aliquando visitans idem Sanctus, vicum
Maternae fluvio proximum, quem Rivolium nominant, pertransibat. 1150 Vir quoque magnificus, et devotissimus ejus amator, Samson
Remorum archiepiscopus, comitabatur illum, solita veneratione deducens. Senex
autem claudus ad mendicandum positus erat in via, cui unus e fratribus
eleemosynam dedit. Secutus Abbas sanctus, cum jam hominem pertransisset,
convertit se; et paulisper intendens in eum, quid patiatur interrogat
circumstantes, et sibi illum praecipit exhiberi. Suspicati homines quod esset ei
amplius aliquid ipse daturus: — «Domine, inquiunt, claudus est, nec moveri 0350B potest; nos ad eum feremus quod volueris dare.» Quo respondente
verbum et dicente, «Tollite eum, et afferte ad me;» primo quidem prae
admiratione mutuo sese intuebantur, ignorantes quid esset facturus. Demum
agnoscentes eum, clamabant ad invicem: «Abbas est Clarae-Vallis, et protinus
illum sanabit.» 51. Nimirum solitus erat, quoties poterat,
operam dare ne in vicis agnosceretur, et interdicere sociis ne cui ex
occurrentibus manifestarent eum, aut de eo aliquid loquerentur; sed quaerentibus
quis transiret, dicerent monachos esse, aut aliquem de personis simul euntibus
nominarent. Igitur agnito Dei Famulo ruunt undique, et levantes hominem ferunt,
et offerunt ei. Qui imponens utramque 0350C manum capiti ejus, et
in coelum suspiciens ac breviter orans, deponi illum jubet, et ambulare.
Excusante eo et dicente, «Non possum: — Ego tibi, ait, in nomine Domini et ejus
virtute praecipio, vade, et sanus esto jam ab hac hora.» Quid plura? Statim
depositus, statim sanatus est, statim libere gradiebatur repletus stupore et
exstasi in eo quod contigerat sibi. Sed et vicini ejus et noti pariter
congratulantes Dominum collaudabant, qui miserabilis hominis et meritum simul et
votum abundantia suae pietatis excessit. Unde etiam usque hodie locus ab incolis
demonstratur, ubi signum tam evidens divinae virtutis effulsit, ubi senex
claudus ex multis annis, tota inferiori corporis sui parte 0350D praemortuus, et a renibus deorsum omni prorsus membrorum
destitutus officio, dum stipem postulat, sanitatem recepit. Hic fuit Viri sancti
novissimus in Remorum partes ingressus: siquidem factum est hoc ante sacram ejus
depositionem corporis anno uno. De qua felicium ejus actuum felicissima
consummatione erit nobis jam, sed sub alia narratione dicendum. Nimis enim
fallitur, si quis arbitratur hujus sanctissimi viri facta mirifica posse cuncta
narrari: et tam necesse est multa sileri, quam impossibile omnia
comprehendi.
|