0367 HORSTII PRAEFATIO IN
LIBRUM SEQUENTEM, De miraculis per sanctum Bernardum
editis.I. Inter Sanctos miraculorum
gloria celebres, eminere mihi Bernardus videtur, aut paucos sibi habere pares.
Ut vel hinc facile sit obstruere loquentium iniqua et miracula posterioris aevi
cavillantium ora. Nimirum non desunt etiam nunc Pharaones, qui obdurant corda
sua ad visa vel audita tot prodigia, ne cogantur agnoscere Deum mirabilem in
sanctis suis: sunt quoque nunc serpentes et aspides surdae obturantes aures
suas, ne audiant vocem incantantis sapienter. Quin etiam hodie reperire est
caecos et contumaces Pharisaeos, aut pejores, qui potestati Satanae isthaec
ausint ascribere. Nempe otiosa censent miracula post claram Evangelii lucem toto
orbe diffusam, et quae postmodum facta, etiam a viris fide dignissimis
accepimus, etsi toto orbe spectante et attestante, haec ipsi inter fabulas et
figmenta, imo inter praestigias deputant. O caecum et miserum hominum genus! qui
videntes non vident, et audientes non intelligunt. Sed non est abbreviata manus
Domini etiam hodie facere per fideles servos suos, quae sensum et naturam
superent, cum ita necessum fuerit. Hoc vero definire, nostrum non est, sed ejus
qui omnia in pondere et mensura facit, cujus sapientia attingit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Temerarium et impium foret, hic
leges ac limites divinae potentiae seu povidentiae praefigere. Hanc ipsam
tantummodo sancti Bernardi vitam inspicite, vos, 1163-1164 inquam, sanctorum gloriae mastiges,
cujus sanctitatem prorsus eximiam, praeter quam quod scripta ejus, nedum gesta,
ad vivum exprimunt, tot ac tanta irrefragabilis fidei testimonia comprobant, ut
vel ipsa calumnia eam inficiari non audeat, sed et invitis, ac quantumvis
invitis venerationem extorqueat. Miracula vero, etsi alias indubia, ac
infallibilia sanctitatis argumenta non sint, in Bernardo tamen vitae sanctimonia
et miraculorum gratia, tam arcto sibi foedere connexa fuere, ut aut stolidos,
aut impios esse necesse sit, qui vel alterutram, vel utramque Viro sancto
detrahere ausint. II. Quocirca alii
aliis eum ornent elogiis: ego libens omnibus applaudo, quia nullum par ejus
meritis invenio. Attamen Thaumaturgum per excellentiam non possum non appellare,
visis scilicet tot ejus miraculis, et operantis tam familiariter, nec minus
mirabiliter in eo virtutis divinae testimoniis. Esto, sit non nemo sanctorum,
qui hunc sibi titulum longi temporis praescriptione vindicet: non aegre tamen is
Bernardum in hujus tituli et honoris consortium recipiet. Quamvis vindicandae
sibiipsis hac in parte laudis et gloriae nulla viris sanctis aemulatio esse
soleat. Bernardus certe studiose eam semper a se amoliri solitus est, sciens
illi omnem deberi gloriam, qui operatur omnia in omnibus, et facit mirabilia
magna solus. Nostrum nihilominus est, Deum laudare in sanctis suis, eoque
diligentius recolere miracula, quae divina virtute, cum Dei gloria, 0369 aut fidei ac religionis confirmandae causa, aut christiani populi
salus id exigeret, sancti homines fecerunt, ne fine suo frustretur, si a nobis
neglecta, aut inofficioso, seu potius irreligioso silentio praeterita fuerint.
Praecipuus autem finis est, divinam asserere gloriam, ostendere potentiam, et
orthodoxam potissimum fidei veritatem, seu ad confutandos incredulos, seu ad
confirmandos fideles astruere. Ut vero jam alia infinita praeteream, per unum
certe Bernardum tam frequentia et illustria ad astruenda fidei argumenta edita
video, ut illis Richardi de Sancto-Victore (lib. I de Trinitate, cap.
2) verbis christiano cuivis, si quando infidelitatis
tentatione quatitur, cum Deo agere liceat: «Domine, si error est, a teipso
decepti sumus. Nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt, et
talibus, quae nonnisi per teipsum fieri possunt. Certe a summae sanctitatis
viris sunt nobis tradita et cum summa et authentica attestatione probata teipso
cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.» Ita ille. Vereor ne
excursus sit longior: non possum tamen quin sancti Gregorii Magni
(homil. 11, in Ezechielem) verba valde hic
opportuna recenseam. Ille postquam miracula sanctorum comparasset propugnaculis,
virtutes eorumdem clypeis, quibus utrisque etiam nunc Christiani sese muniant ac
defendant, sic ait: «Hi itaque (viri sancti) quam vera de Deo dixerint,
testantur miracula, quia talia per illum non facerent, nisi de illo vera
narrarent: et quam pii, quam humiles, quam benigni exstiterint, eorum testantur
operationes. Si igitur de fide tentamur, quam ex illorum praedicatione
concepimus, loquentium miracula conspiciamus, et in fide quam ab eis accepimus
confirmamur. Quid ergo illorum miracula, nisi nostra sunt propugnacula? quia et
muniri per illa possumus, et tamen haec in manu arbitrii nostri non tenemus. Nam
talia facere non valemus,» etc. Haec paulo prolixius afferre visum in gratiam
eorum qui parum tribuunt aut fidunt miraculis, et sanctorum gloriam calumniis
lacerant, nec honorant quos Deus sic voluit honorare. Spero haec non ingrata aut
inutilia lectori fore: certe ingenuus Bernardi cultor non improbabit. III. His ab Horstio dictis addere licet, adeo
Bernardi miracula illustria et omnibus ipso vivente, imo ante praedicationem
crucis seu sacrae expeditionis, de qua in libro sequenti, comperta fuisse, ut
Berengarius, ille Abaelardi discipulus et defensor, in Apologia pro magistro
suo, quantumvis Bernardo infensus, ea ut indubitata agnoscat. «Jam dudum,»
inquit, Bernardum alloquens, «sanctitudinis tuae odorem ales per orbem fama
dispersit, praeconizavit merita, miracula declamavit. Felicia jactabamus moderna
saecula, tam corusci sideris venustata nitore; mundumque, jam debitum
perditioni, tuis meritis subsistere putabamus. Sperabamus in linguae tuae
arbitrio coeli sitam clementiam, aeris temperiem, ubertatem terrae, fructuum
benedictionem. Caput tuum nubes tangebat; et, juxta vulgare proverbium, rami tui
umbras montium transcendebant. Sic diu vixisti, sic Ecclesiam castis
institutionibus informasti, ut ad semicinctia tua rugire daemones autumaremus,
et beatulos nos tanto gloriaremur patrono.» Haec ille, testimonium vel invitus
veritati perhibens: etsi in consequentibus Bernardum traducat, quod Abaelardum
impugnaverit.
|