0369 LIBER
SEXTUS, Seu miracula a sancto Bernardo per Germaniam, Belgium Galliamque
patrata, anno 1146, in tres partes distributa, quae singulae suos praeferunt
auctore NARRATIO HERBERTI ABBATIS COENOBII MORENSIS,
De libro Miraculorum S. Bernardi, per insigne miraculum
servato.0369A 1165
Visitante nuper venerabili abbate Clarae-Vallensi Petro
monasteria sua, quae in
Remensi provincia, flante spiritu Dei, venustissime florent, nos quoque cum illo
profecti venimus die quadam una cum ipso ad monasterium Vallis-Regis. Invenimus autem ibidem miraculorum sancti
Bernardi multitudinem copiosam, quae propter legentium taedium in codice vitae
ejus inseri non potuerunt. Nam si prolixius scriberentur, plurima inde volumina
conficerentur. Hunc ergo Miraculorum librum, quem in Clara-Valle non habere
comperimus, acceptum mutuo nobiscum ferre curavimus, ut eum transcribi
faceremus. Portabatur autem in mantica, cum aliis 0370A septem
libris, tam majoris quam minoris voluminis. Venientibus itaque nobis ad
monasterium Longi-Pontis, contigit ut eorumdem librorum portitor equus cum
caeteris ad aquam duceretur. Qui dum incaute dimissis habenis vadum excederet,
lapsus in profundum stagni fluctuando et natanto ferme unius horae spatio huc et
illuc anxie pervagabatur. Exclamantibus autem qui aderant, quod equus ille
librorum atque vestimentorum sarcinam habens cum puero superposito mergeretur;
accurritur undique ut ei succurratur. Interim autem quadrupes, et ipse puer sub
aqua latebant, nisi quod ora protensa modice superius apparebant. Quidam vero
juvenis indumentis 0371A exutus, et natando diutius insecutus
pereuntes, eripere voluit, sed fugiente caballo minime potuit. Tandem vero quaesita et de longe adducta navicula, miserante Domino,
reducti et liberati sunt simul adolescentulus 1166 et
caballus, non modo viventes, verum etiam salvi et alacres: mantica vero
continens ipsos libros inventa est aquis, in modum utris, plena atque distenta.
Quae dum postmodum incuria ministrorum clausa diutissime permaneret, tandem ea
reserata inventi sunt libri a minimo usque ad maximum, ita madefacti atque
deleti, ac si in profundo stagni diutius jacuissent. Verumtamen solus ille
Miraculorum liber, cum tamen caeteris aqua imbutis atque submersis esset
immistus, ita repertus 0371B est incorruptus et siccus, ita
pulcher ac floridus, ut minime tunc extractum de vivario crederes, sed potius
assumptum de armario diceres. Nam quemadmodum usque hodie cernitur, ne unam
quidem in 0372A eo litterulam magnam vel modicam aquae stilla
delevit, aut tetigit; cum caeteri, sicut dictum est, libri ita fluctibus
oblitterati, et pellium more confecti viderentur, ut nullis deinceps usibus
judicarentur apti. Unde mirati et magna jucunditate repleti, gratias egere
multimodis divinae clementiae, qui dilecti sui Bernardi merita veneranda voluit
etiam nunc hujusmodi signo glorificare. Nos quoque magnifice consolati, proprium
damnum de submersione librorum non modo levissime, verum etiam laetissime
tulimus: quippe qui in ejus restitutione, jucunda vere piscatione, tantum et
tale miraculum de immensitate aquarum cum libris extulimus. Et quidem duplex
nobis incubuit exsultandi materia: tum pro ipsa miraculorum gloria commendata,
de quorum 0372B certitudine praesenti miraculo certiores
existimus; tum pro ipsa pueri vita donata, cujus liberationem sanctissimi
confessoris hujus precibus et meritis attribuendam esse non
dubitamus. PHILIPPI DE CLARA-VALLE PRAEFATIO IN EUMDEM LIBRUM, Ad Samsonem archiepiscopum Remensem.0371 0371B Charissimo Patri et domino SAMSONI, Dei gratia
Remorum archiepiscopo, frater PHILIPPUS de Clara-Valle, ambulare a claritate in
claritatem tanquam a Domini Spiritu. Multa esset praesumptio,
si non multa esset dilectio, 0371C quod vestrae praesumo scribere
Sublimitati. Quid enim servus ad dominum, discipulus ad magistrum, ad episcopum
monachus? Nihil mihi et illi, cum illum summa dignitas, me vilitas alta
componat. Sepultus inter homines, non est revocandus ad homines, nec revocari
debet ad phaleras gloriamque verborum, qui silentium imposuit ori suo. Scitis et
vos, domine pater, quia scribere nec monacho in usu, nec indocto in promptu, nec
poenitenti esse debeat in affectu. Durum quoque est, ut cum alii vacent et
videant quoniam ipse est Dominus, ego stylum tabulasque involvam, quem non
ignoratis durioris poenitentiae martyrio confringendum. In veritate didici nihil
esse efficacius ad promerendum divitias 0371D gratiae Domini,
quam sedere et tacere, et semper humilibus consentire. Humilitas virtutum
regina, primogenitum filium suum silentium parit; in quo, et de quo cultus
justitiae pendet, justo attestante qui ait: Cultus justitiae
silentium (Isai. XXXII, 17). Sed nimis progredior et
interrumpendus est cursus sermonis; quia fortassis incommoda praelibatio 0372B est, si quos pluribus debetis oculos detineam pagina longiori.
Id ipsum autem quando praesumpsisset pusillitas, vel pusillanimitas mei, servi
vestri, nisi praevenisset vel intervenisset vestra humilis sublimitas, imo
sublimis humilitas, amantissime pater? Rogatis 0372C igitur, ut
scribam vobis quae comperta habeo de miraculis patris nostri, amici vestri, qui
vos diligit non verbo neque lingua, sed opere et veritate. Et illa quidem
egebant diligentiori disputatione et doctiori disputatore; cum illa tamen ego
non scripserim, sed collegerim: certus autem quod auribus meis audierim et 1167 perspexerim oculis universa; ipsa tamen, quae in itu et
reditu Stampensis collocutionis effecit, ego nec vidi, nec audivi, sed viderunt
et audierunt qui ministri fuerunt sermonis et quibus credo sicut oculis meis.
Ego enim tunc intravi scholam Jesu, et valedixi saeculo in saeculum et in
saeculum saeculi. Decrevimus autem et haec, et alia quae fideli stylo a
principio itinerarii 0372D ipsius excerpta sunt, alicui de
linguis insignibus et religiosis commendare, qui potenti virtute verborum facta
lucida perducat in lucem. Vos quoque, cum hanc epistolam susceperitis, orate pro
Philippo vestro, qui vester ero, quandiu fuero, in visceribus Jesu
Christi. PARS
PRIMA Auctore Philippo monacho
Clarae-Vallensi.0373 CAPUT PRIMUM. De profectione
Bernardi Constantiam versus; item de personis et nominibus eorum qui miraculorum
oculati testes fuerunt.0373A 1. Cum in
regno Teutonicorum verus crucis servus Bernardus verbum crucis annuntiaret,
necesse fuit ut regi Conrado pro quodam pacis negotio loqueretur. Occurrit autem
Franckevoert, quod in territorio Moguntino super Mogum situm est castrum, et a
Francorum vado nomen accepit. Ibidem quoque Constantiensis episcopus, Hermannus
nomine, vir religiosus adfuit, obnixius supplicans ut ad partes suas ascendere
dignaretur. Cujus petitioni multa quidem negotia resistebant; maxime tamen
Clarae-Vallensium suorum intima sollicitudo et praecordialis 0373B affectus, ad quos redire omnimodo festinabat: neque enim
filiorum uteri sui mater poterat oblivisci, sed toto fere anno avelli a se
viscera sua gravissime querebatur. Vicit tamen constantia domini Constantiensis,
cum opportune, importune, modo per se, modo per Regem et episcopos supplicaret.
Sic nimirum intolerabile sibi indicat vir benignissimus pro se anxios
contristari. Magis autem praevaluit timor Domini, et spiritus ejus suggerens
apertum sibi esse ostium magnum. Hoc enim studium ejus, haec consuetudo est, ut
licet animum habeat affectione plenissimum, nullum tamen apud eum propria
obtineat affectio locum in deliberatione faciendorum, sed totum sibi vindicet
divinae inquisitio 0373C voluntatis. Acquievit ergo venire cum
episcopo. Et Dominica prima adventus Domini ingressi sumus fines episcopatus
Constantiensis; et in villa cui nomen est Kentingen <al.
Kentzigen, prope Friburgum Brisgoiae>, maxima populi
devotione suscepti. Multa ex hoc divinae miracula virtutis claruerunt, quae,
etsi nos tacuerimus, lapides clamabunt. Propterea qui praesentes fuimus, dignum
duximus annotare ea vitandae gratia confusionis, et dubitationis abigendae.
Singulorum enim praescripsimus nomina; et singuli quod vidimus et audivimus,
certa veritate testamur. Eramus autem cum eo ego, Hermannus Constantiensis
episcopus, et Eberhardus <al. Everardus> capellanus ejus
<al. meus>; abbates duo Baldowinus, et Frowinus; monachi quoque duo,
0373D Gerardus, et Gaufridus: clerici tres, Philippus Leodiensis
archidiaconus, Otto, et Franco: quibus additus 0374A est in ipso
itinere Alexander Coloniensis. Romam enim proficiscebatur; sed videns opera
divinae virtutis, et audiens crebram Patris exhortationem compunctus est et
conversus. Singulorum nomina ex praescriptione primarum invenies
litterarum. CAPUT II.
De miraculis per beatum Bernardum factis Friburgi, Basileae,
locisque vicinis.2. HERMANNUS EPISCOPUS. Mihi sacerdos
villae Herenheim, ob hoc ipsum vocatus, indicavit hominem caecum jam annis
decem, qui de domo sua erat, Dominica prima Adventus
signatum in transitu, ubi domum 1168 rediit statim
illuminatum esse. Hoc ab alio prius audieram et in tota regione certissimum 0374B est. EBERHARDUS. Ego a duobus honestis viris, quorum alter
sacerdos, alter monachus erat, audivi duos in villa Lapenheim <al. Kipenheim> ipsa die signatos similiter illuminatos.
PHILIPPUS. Secunda feria me praesente caecus senex adductus est in ecclesiam, et
post manus impositionem, sicut omnes audistis, illuminatum eum populus
acclamavit. FROWINUS ABBAS. Ego hominem illum videntem vidi, et frater Gaufridus
mecum. FRANCO. Tertia feria in Frienburg puerum caecum mater obtulit mane in
hospitio; dumque reportaret eum post manus impositionem, jussit pater inquiri a
puero an videret: et ego ipse secutus sum; et cum interrogassem puerum, clare se
videre respondit: quod 0374C et in multis probatum est
argumentis. GAUFRIDUS. Statim ut ingressi sumus ecclesiam, adolescens claudus
per signum vitae gressum accepit. EPISCOPUS. Omnes vidimus cum ante altare cum
populus in Dei laudibus acclamaret. EBERHARDUS. Ego illa ipsa die tres alios
claudos erectos vidi. FRANCO. Mulierem caecam, quae in ingressu ecclesiae
illuminata est et populo praesentata, omnes vidistis. GAUFRIDUS Et puellam,
cujus arida manus restituta est sanitati, de qua inter oblationes cantatum est.
GERARDUS. Ego ipsa die puerum illuminatum vidi. OTTO. Quarta feria, cum post
Missarum celebrationem Pater regrederetur ecclesiam, mulieris manus aridas
tetigit, quae post paululum incolumitatem recepit. Cantum omnes audistis: ego et
Franco vidimus 0374D ipsas manus. GAUFRIDUS. Sic et puero, cum
egrederetur vicum, manus reddita est coram omnibus 0375A nobis.
Sed et mulier clauda, quam Patris jussu, dum consequi nos non valeret, reversus
Henricus noster super equum suum attulerat, nobis videntibus, gressum recepit in
ipso loco, ubi puella clauda ex utero coeperat ambulare, et simul duae
currebant. FRANCO. In ipso itinere puellae cuidam manus arida restituta est. Et
ego ei baculum Abbatis tradidi, et fortiter eum tenebat. 3.
EPISCOPUS. Quid illud omisistis, quod prima die in Frienburg pro divitibus
jussit fieri orationem, ut auferret Deus velamen de cordibus ipsorum; quia,
pauperibus accedentibus, ipsi crucem suscipere cunctarentur? Neque enim otiosa
fuit oratio; sed, ut scitis, ditissimi quique, etiam pessimi, vici illius
signati sunt. PHILIPPUS. Meministis etiam 0375B caeci illius
senis, qui in via signatus est, et quemadmodum sensit Pater sanctus exisse
virtutem, non a se quidem, sed a verbo virtutis et signaculo vitae: remisit
enim, cum paululum processissemus, qui inquirerent an videret, et inventus est
videns. GAUFRIDUS. Ipse nobis secreto confessus est, quod saepius futura erga
eos, quos signabat, beneficia praesentiret: et de surdis illis mulieribus, quae
eadem illa die in villa Crocingen, per quam transivimus, videntibus nobis
auditum receperunt, ad tactum Prioris, sicut ex ipsius ore audivi, locutus est
Deo, quod nullum adhuc surdum hac vice beneficium sensisse cognovisset, et sine
haesitatione tetigit eas. EBERHARDUS. Ego cum duabus illis etiam adolescentem
vidi, qui in ipsa hora fuerat illuminatus. 0375C EPISCOPUS.
Herzeretheim quarta feria mane, post missarum solemnia, puellam, cui restituta manus est,
ego obtuli. PHILIPPUS. Et ego puerum surdum et mutum ab utero, quem protinus
audistis recte loquentem et audientem clare. 4. EPISCOPUS. Ego
ipse allocutus sum puerum, ubi signatus est: et libere statim respondit, et
omnes audistis populi vociferationem. GAUFRIDUS. Unde ei verba quae nunquam
audierat? EPISCOPUS. Ab eo qui linguas infantium facit disertas. GERARDUS. Hoc
erat quod praecedente vespera secreto colloquentibus Pater dixerat, neminem
adhuc mutum in hac vita se vidisse loquentem. Et post 0375D paululum: «Cum soleant, inquit, qui muti sunt a nativitate,
etiam surdi esse; mirum valde est an aliquando sic curentur, ut linguam, quam
penitus ante non noverant, subito intelligant et loquantur. PHILIPPUS. Puellam
claudam, quae ibidem erecta est, et gressum recepit, et puerum illuminatum omnes
vidimus. FROWINUS ABBAS. Infantulum caecum mater attulerat, et signatus
receperat 1169 visum; sed illa adhuc nesciebat, donec ego
puero pomum obtuli, et extensa manu apprehendit illud. Et ex hoc probatus est
videre. 0376A EBERHARDUS. Cum educeretur Vir sanctus de ecclesia,
imo deportaretur magis, ante ostium me praesente et vidente claudum signavit, et
tulit baculum ejus, et ille exsiliens ambulabat. PHILIPPUS. Caecum a nativitate
puerum, cujus, dum egrederemur, Pater beatus aporuit oculos, et ego vidi, et
populus multus qui aderat, et nos fere omnes. Similiter ex media parte corporis
paralyticum, cui etiam osculum dedit post signaculum, et statim sanus factus est
coram nobis; nam et manum ejus aridam ante curaverat. In villa Stieng caeca ab
annis quatuor mulier in aquae transitu illuminata est coram populo, et omnes
fere vidimus eam. GERARDUS. Ego in eadem via puellam vidi, cujus manus arida
sanata est, videntibus et acclamantibus 0376B multis. 5. EPISCOPUS. Sexta feria, Basileae, post sermonem habitum et datas
cruces, mulier muta oblata est Viro Domini: cujus cum tetigisset linguam, statim
solutum est vinculum oris ejus, et loquebatur recte. Hanc ego vidi, et ei
locutus sum; sed claudum qui antea gressum receperat, de quo sic acclamavit
populus, quis vestrum vidit? OTTO. Omnes vidimus eum. EBERHARDUS. Ego et milites
domini mei ipsa die, id est sexta feria, puerum vidimus, quem ad hospitium
sancti Viri caecum mater adduxerat et reducebat videntem. GERARDUS. Multa eo
maxime die facta sunt, quae prae tumultu scire nequivimus. Audivi enim ipsum
dicentem, quod caecos eo die tetigisset, quos credebat omnino illuminatos 0376C esse, aut cito illuminandos. EPISCOPUS. Sabbato juxta castrum
Rinvel, puer claudus erectus est: et ego, cum audivissem vociferationem,
praecedebam enim, redii et inveni ambulantem claudum in medio populi
exsultantis. EBERHARDUS. Secking vespere sabbati, dum ingrederetur ecclesiam
Homo Dei, puer, cujus erant nervi cervicis indurati, et caput erigere aut
circumducere non valebat, oblatus est, et ubi signatus est rediit solutis
nervis, erexit caput et libere circumspexit. Serviens meus, qui in ipso hospitio
pernoctavit et puerum vidit, mihi hoc indicavit, cum aliis sociis meis. 6. GAUFRIDUS. Ipsa est villa, ubi mane die Dominica, puero manus
restituta est; et alter claudus 0376D a nativitate gressum
recepit; et duo claudi, alter vir, et altera mulier, in egressu villae erecti
sunt, et baculis quibus sustentabantur abjectis, libere incedebant magnificantes
Dominum. Nec longe processeramus, et ecce mulieris manus invalida signata est,
et sanata. Omnes hoc vidimus, et ad singula clamor factus est, et exsultatio
magna. Hominem etiam mente captum, quem in eadem villa Pater signaverat, et
statim quietum ac sane loquentem et agentem gratias vidimus, et ex hoc sanum
permansisse audivimus. Redeuntes juxta 0377A eamdem villam
sacerdoti locuti sumus; et dixit ex his de quibus certi erant, ipsa die ibi aut
erectos aut illuminatos. Vesperi quoque, ut dux Conradus occurrit, claudus puer
coram eo et militibus gressum recepit, videntibus etiam nobis. EPISCOPUS. Ibidem
contigit, quod modo sileo, sed suo loco a vobis velim commemorari. EBERHARDUS.
Ipso die in ingressu ecclesiae Doningen, alterum claudum erectum vidimus et
ambulantem. Mane secunda feria, ex utero claudus in ingressu ejusdem ecclesiae,
me praesente et vidente, gressum recepit. Puer quoque, quem in hospitio nostro
mane mutum videramus, coram nobis locutus est. Sed et hospita nostra nobis
testabatur, neptem suam, quae quadraginta annis caeca fuerat, a quarto anno
aetatis 0377B suae, ipsa die illuminatam. GERARDUS. Ego in
hospitio die ipsa puerum caecum illuminatum vidi. PHILIPPUS. Et ego
adolescentulam caecam, quae prope villam illuminata est, quam et ex nostris, et
ex populo multi viderunt. 7. GAUFRIDUS. Multa eo die vidimus,
quorum jam non possumus recordari. Unum tamen occurrit, ipsa quam vidi laetitiae
magnitudine ad memoriam revocante. Dico autem de muliere, quam diu claudam in
villa quadam, per quam transivimus, erectam vidimus omnes. EBERHARDUS. Ego cum
militibus domini mei contuli, et ex his quae tam illi viderunt, quam ego ipse,
numeravimus triginta sex miracula, quae facta sunt ipso die. Caeci 1170 undecim illuminati sunt: claudis decem et octo gressus 0377C redditus est: mancis undecim manus restitutae: surdus unus
audivit. Si plus in summa veniunt quam triginta sex, inde est, quod prius
personas numeraveram, modo signa. Nam erga puellam unam multa sunt facta, quae
caeca, clauda utroque pede, et muta erat et alteram manum aridam habens: ad
multa etiam alia cantantem audivimus populum qui sequebatur nos; sed quia
reverti nequivimus, non vidimus ea. 8. PHILIPPUS. Tertia feria
Schafhusen multa amisimus, quia tumultus intolerabilis erat, et omnino abstinere
oportuit Patrem a benedictione infirmorum, et fugere, adeo se populus invicem
comprimebat. EBERHARDUS. Ego ipse ante altare rogabam 0377D obnixius, ne cui manus imponeret, prorsus ignorans qua ratione
posset educi. PHILIPPUS. In ingressu tamen ecclesiae clauda gressum receperat,
me praesente, et populi cantum omnes audistis. Vidimus et alteram claudam, quae
egredientibus nobis de villa supra montem signata est, et confestim solutis
nervis, libere ambulavit. EBERHARDUS. Me vidente in eadem villa surdus recepit
auditum, et mulier gressum, quae clauda fuerat utroque pede. Audivi etiam a
milite quodam domini mei, qui in ipsa turba Sanctum Domini defendebat, et
praesens erat omni hora, quod aridum brachium cujusdam sanatum sit, et claudus
ambulaverit. EPISCOPUS. Feria quarta mane in ingressu ecclesiae, me praesente et
vidente cum populo, et fratribus nostris, 0378A claudus utroque
pede, et manum habens unam aridam, ab utroque incommodo liberatus est, et libere
ambulabat, et movebat manunt. PHILIPPUS. Caecum puerum, qui ibidem illuminatus
est, ego vidi. CAPUT
III. De miraculis Constantiae, et per viciniam a beato
Bernardo editis.9. BALDOWINUS ABBAS. Ubi Rhenum
transivimus, cantus ille quem audistis, omnes enim in altera parte remanseratis,
populo praeoccupante naves, fuit pro erectione claudi cujusdam pueri, quem ego
vidi. GAUFRIDUS. Caecum senem, qui in eodem itinere, dum transiremus villam,
lumen recepit, ego vidi, et mulierem claudam longo jam tempore, quae sub 0378B manu benedicentis exsiliit: cui sic congratulabantur omnes qui
noverant eam prius; curru enim venerat, et pedibus revertebatur. PHILIPPUS.
Puerum utroque brachio impotentem Pater signaverat, cujus dum alterum brachium
extendisset, unus ex militibus alterum, dum ei offerre vellet, coram omnibus
nobis extendit. GAUFRIDUS. Omnes vidistis quantum exsultavit mulier insolitam
lucem mirata, quae juxta lacum illuminata est. EPISCOPUS. Puerum paralyticum
parte media signatum atque sanatum milites nostri se vidisse testantur. Filium
quoque militis cujusdam, cujus erat manus arida, ut videbatur, fere duodennem,
cum adduceretur ego vidi: statim vero cantantes audivi, et inquisivi quid
accidisset. Miles autem quidam respondit sanatam manum filii domini 0378C sui. ALEXANDER. Ego hunc sanatum vidi. GAUFRIDUS. Ego alterum
vidi pauperem adolescentulum, cui manus arida restituta est, in villa proxima
Constantiae. 10. FROWINUS ABBAS. Quae Constantiae facta sunt,
prae tumultu pauci viderunt: ego tamen caecum illum, qui feria quinta ante
altare illuminatus est, vidi. Abbas Augiensis adduci praeceperat eum cujus
mendicus erat. Puer quoque de hospitio nostro, quem ego ipse adduci feceram,
ipsa die signatus, claudus enim erat, gressum recepit. Sed et pro tribus aliis
signis in ecclesia cantatum est, et campanae pulsatae sunt, licet nemo nostrum
viderit quid ageretur. GAUFRIDUS. Nulla sic ignoravimus, sicut ea quae
Constantiae 0378D facta sunt, quia nemo nostrum se turbis
immiscere audebat: et nos haec quae vidimus, loqui proposuimus. Ex eis quae
feria sexta facta sunt, nihil vos vidisse arbitror ipsa die. Nam Sabbato mane
inter oblationes puerum vidimus cum multa devotione gratias agentem Patri, cujus
oratione ipsa feria sexta amissum recepit gressum. Cujus devotionem Vir sanctus
intuens, ad meipsum conversus, ait: «Non est inventus 1171
qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi puer iste.» Prius autem in ipsa
oblatione, adolescens surdus jam duodecim annis, sicut ipse confessus est, sub
manu signantis beneficium sentiens exclamaverat in gaudio et exsultatione, quod
recepisset auditum. Omnes eum vidimus; aliqui etiam ex nostris locuti sunt ei.
Sic ei 0379A mulierem claudam, quae ibidem gressum recepit,
vidimus, et puellam claudam, quae similiter est erecta. Altera quoque puella
quae surda erat, ibidem recepit auditum. Haec, ut scitis, Constantiae in capella
domini episcopi facta sunt Sabbato. 11. PHILIPPUS. In solio,
cum jam pararet exire, mulieris manus invalida sanata est, et hanc ego vidi.
BALDOWINUS ABBAS. Ego adolescenti illi qui in exitu civitatis auditum receperat,
locutus sum, cum populus exsultans vociferaretur. PHILIPPUS. Vespere Sabbati in
hospitio apud Winterthur puellam mutam vidistis, cum eam mater adduceret; et
quomodo postea redierit loquens, ipsi scitis: de multis enim interrogata libere
respondit. Nam mane Dominica die prae tumultu omnes existis ecclesiam, nec
vidistis 0379B quae fiebant, licet clamorem populi vociferantis
audiretis. Ego autem vidi puerum media parte corporis paralyticum, cui et
brachium, et manum, et tibiam simul, et pedem, quae omnia invalida erant, virtus
divina restituit ad Patris benedictionem. Duabus quoque claudis, alteri quidem
pede uno, alteri vero utroque, gressus redditus est, et has praesens vidi.
ALEXANDER. Ipsa die in via nobis videntibus puer claudus gressum, et mulier
surda auditum recepit; sed prope Turegum coram multis qui occurrerant,
claudus erectus est. GAUFRIDUS. Turegi secunda feria mane in ecclesia caeca
mulier illuminata est. Hanc ego vidi caecam cum adduceretur; et cum manus ei
imponeretur praesens adfui, et protinus illuminatam vidimus universi. FRANCO. In
eadem 0379C ecclesia, puella clauda gressum recepit, et mutus
loquelam praesentibus et videntibus nobis. PHILIPPUS. Similiter et puella caeca,
visum. Multa quoque ibidem facta sunt, quae nemo ex nobis videre potuit prae
tumultu. 12. GERARDUS. Ubi fluvium Lindemach transivimus, cui superpositus est vicus ille,
infra dimidium milliare, duo pueri manci manus, mutus unus loquelam, surdus unus
auditum, senex caecus visum, coram omnibus receperunt. Haec nos omnia vidimus,
et certissime ac diligentissime probavimus acclamante ad singula multitudine,
quae Sanctum Domini deducebat in laetitia et exsultatione. PHILIPPUS. In ipso
itinere clauda erecta est, quam in humeris deportatam 0379D ubi
signavit: Pater, deponi jussit et ambulare. Haec erat cui sic congratulabantur
vicinae mulieres, et omnes qui noverant eam. Sed et surdus quidam ipsa die juxta
viculum per quem transivimus, coram nobis recepit auditum. GERARDUS. Feria
tertia profecti mane a viculo cui nomen Birbovermesdorff, priusquam fluvium
Rufam transivimus, duas mulieres claudas vidimus in itinere erectas. Utriusque
directionem Pater, dum eas agitaret, sine ulla haesitatione cognovit. Substitit
enim, et utramque deponi fecit, et libere ambulabant magnificantes Deum.
ALEXANDER. Ipso die juxta viculum puer intorto et 0380A rigido
collo, sanatus est coram nobis, et libere caput movebat. EBERHARDUS. Unum
omisistis quod ego vidi, et populus multus villae quae dicitur Frichen, omnes
enim praecedebatis. Ibi clericus quidam de villa quae dicitur Seckingen,
obnixius rogavit Sanctum Domini, dum ingrederetur villam, ut aliquod faceret
signum, quia populus durissimus erat: et ecce mulierem, claudam ab annis
viginti, offerebant; quam, ubi signavit Pater, jussit deponi, et libere
ambulavit. 13. ALEXANDER. Mane quara feria apud castrum
Rinvelt, ubi pernoctaveramus, priusquam intravit Vir sanctus ecclesiam, in atrio
exteriori intortum collum pueri sanavit: et puellae manum invalidam reddidit
sospitati. GAUFRIDUS. In ecclesia, post missae celebrationem, puellam ei
obtulimus, quae ex utero 0380B matris suae caeca, vix lucem solis
videre poterat, nec aliud discernere. Cujus oculos sputo linivit Pater beatus,
et continuo clare vidit, et omnia discernebat. Ibidem quoque surdus auditum, et
caecus quidam visum recepit. ALEXANDER. Puer etiam alter, 1172 cujus nervi cervicis obdurati et retracti caput circumducere
non sinebant, in ecclesia sanatus est ipsa hora. In via quoque, contracta mulier
et omnino impotens, quam in ventilabro deportaverant in occursum sancti Viri, ut
signata est, exsiliit clamitans, et facta est laetitia magna in populo. Sed et
prope Basileam, vir quidam, qui graviter audiebat, clarum recepit auditum. 14. Quinta feria ante lucem egressi festinavimus Ronascle. In ipso
autem itinere surdus quidam recepit 0380C auditum, et puer altero
oculo caecus, vidit utroque: nec latuit Patrem, sed cum paululum pertransisset
eos, misit qui scrutarentur, et inventum est ita. EBERHARDUS. Cum misisset te,
inquit ad Alexandrum, ut videres an puer illuminatus esset, conversus ad me qui
propius incedebam, ait: «Deus aperuit oculum pueri illius.» Sexta feria in
ecclesia Ronascle, ubi intravit, puer allatus est, altero oculo parum, altero
nihil videns: et continuo clare vidit utroque. Omnes vidimus eum. Nam continuo
etiam alio signo conclamatum est, et dicebant caecum illuminatum esse, sed
videre eum nequivimus prae tumultu. FRANCO. Puerum quemdam claudum, qui post
sermonem habitum ad plebem, erectus est in ipsa 0380D ecclesia,
de quo etiam vociferati sunt, ego ambulantem vidi in medio populi acclamantis.
EPISCOPUS. Sabbato in ecclesia Berche post missarum celebrationem, clericus
altero oculo caecus jam per quinquennium, visum recepit. Et ego eum vidi agentem
gratias et exsultantem. OTTO. Prius ibidem convaluerat puer intortum habens
collum, cujus, sub manu Patris, nervi crepuerunt et relaxati sunt, et pueri
pater et puer ipse incredibiliter laetabantur. Omnes audistis cantantem populum:
ego puerum vidi. GERARDUS. Adolescentem, cujus arida erat manus cum brachio
toto, et ibidem curatus est; omnes vidimus. 0381A Et puellam,
quae Dominica quarta Adventus Argentinae in ecclesia post missarum celebrationem erecta est:
de qua sic exsultabat pater, sic populus acclamabat. PHILIPPUS. Ipsa die,
priusquam navem ingrederemur, puer claudus erectus est, et coram populo libere
ambulabat, et qui aderant vociferabantur cum gaudio, sicut omnes audistis.
Secunda feria in navi proficiscebamur, et non poterant accedere qui
infirmabantur. Vespere tamen Bagenbach in hospitio mulier clauda gressum
recepit. GERARDUS. Ipsa hora, qua mulier supervenit, querebamur invicem nihil
nos ea die vidisse: et illa statim sine baculo ambulare coepit gratulabunda et
laudans. CAPUT IV. Beatus Bernardus venit Spiram in vigilia Natalis Domini ad
conventum Imperatoris et principum, et de miraculis ibidem
patratis.0381B 15. Tertia feria,
vigilia fuit Dominicae Navitatis, et navi venimus Spiram: ibi enim diem festum
celebravit rex Conradus, ibi coronatus est: ibi adfuit episcoporum principumque
conventus. Illuc Pater sanctus advenit, inter principes quosdam pacem cupiens
reformare; quorum inimicitiis ab exercitu crucis Christi multi detinebantur.
Verumtamen non crebra solent in illis conventibus apparere miracula, nec
dignatur Deus, ubi tantus est concursus multitudinis curiosae, revelare gloriam
suam. Sed non fuit otiosus Patris adventus: ibi enim factum est, ut ipsius
verbis utar, miraculum miraculorum. Siquidem Rex signatus est praeter spem
omnium, qui 0381C convenerant: cucurrit velociter sermo vivus et
efficax; vere ibi probatum est quod cor regis in manu Dei est. Prius enim apud
Frankenvoert Regem secreto convenerat Vir beatus, admonens ut ipse
saluti propriae provideret in tempore misericordiae uberis. Cui, cum
respondisset nullum sibi hujus militiae inesse propositum, tacuit Vir
mansuetissimus dicens, non esse parvitatis suae importunius instare regiae
majestati. Sic et Spirae cum in sermone publice jam secundo Regem, sicut prius,
peregrinationis admonuisset ex nomine, die tertia cum beati Joannis festivitas
ageretur, secreto aggressus cum solita mansuetudine, suggerens providendum
omnino, ne sic praeteriret eum poenitentia levis, brevis, 1173 0381D honorabilis, salutaris, quam ad
salvandos peccatores divina pietas excogitaverat. A quo hoc tandem responsum
obtinuit, quod deliberaret secum et consuleret suos, sequenti die su er hoc
responsurus. 0382A Exinde intra Missarum solemnia, beati Patris
animum coepit Spiritus stimulare divinus, ut praeter morem, nullo rogante,
diceret, non oportere sine sermone praeterire diem. Quid multa? locutus est, et
in fine sermonis Regem, non ut regem, sed ut hominem tota libertate convenit.
Proponebat enim futurum judicium, hominem ante tribunal Christi astantem,
imperantem Christum, et dicentem: «O homo! quid debui tibi facere, et non feci?»
Ex hoc autem numerans regni culmen, divitias, consilia, virilem animum et
corporis robur; his et hujusmodi verbis commovit hominem, ut in medio sermone
non sine lacrymis exclamaret: «Agnosco prorsus divina munera gratiae; nec
deinceps, ipso praestante, ingratus inveniar: paratus sum servire 0382B ei, quandoquidem ex parte ejus submoneor.» Dixit, et ecce
populus rapiens verbum de ore loquentis, exclamat in laudem Dei, et resonabat
terra in voces eorum. Continuo signatus est Rex, et vexillum ab altari per manum
Patris suscepit, quod ipse in exercitu Domini manu propria deportaret. Signatus
cum eo nepos ejus dux Fridericus junior; signati alii principes, quorum non est
numerus. Ipsa autem die juxta capellam, ubi Pater sanctus Missam celebravit,
puer claudus me praesente gressum recepit. 16. EBERHARDUS. Sabbato mane, cum
Innocentium festus ageretur dies, exeunti de hospitio Patri sancto occurrebam,
adducens mecum militem qui 0382C signari volebat, et ecce in
media turba puerum caecum intuens: «Quid vult, inquit, puer iste?» Cujus verba
cum minus intellexissem, quod Romana lingua loqueretur: «Adduc, inquit, puerum
ad me.» Factum est ut imperavit, et confestim signatus puer visum recepit. Egoi
pse in multis probavi quod clare videret. GERARDUS. Post Missae celebrationem in
capellam, quae dormitorio canonicorum adjacet, inductus Vir Dei, virum signavit
uno caecum oculo, et visum statim recepit: cujus et caecitas prima, et
illuminatio secunda diligentissime probata est. Sic et surdum, dum ab ecclesia
rediret, impresso crucis signaculo fecit audire, immittens digitos in aures
ejus: et hoc vidimus, et probavimus. EPISCOPUS. Sic et caecum illum, qui
Dominica 0382D ante altare illuminatus est, dum graduale
cantaretur, quem ego ipse obtuleram. EBERHARDUS. Multa ibidem facta arbitror
quae non vidimus. Saepe enim cantantem audivimus populum, et nemo ex 0383A nobis irrumpere potuit, ut videret quid ageretur. Unum tamen
surdum, qui ibidem recepit auditum ego vidi, et ego obtuli eum. CAPUT V. De aliis
miraculis Spirae factis.17. PHILIPPUS. Ipso die
conventus factus est, ubi manifeste Spiritus adfuit: neque hinc cuiquam dubitare
licebit. Convocavit enim Rex omnes principes et milites qui signati erant,
simulque residentibus universis, exhortatus est eos Pater sanctus, non humanis
sermonibus, sed divinis. Ubi vero egressi fuimus, et Rex ipse cum principibus
Sanctum Domini deducebat, ne comprimerent eum turbae, puer claudus oblatus est
ei coram Rege. At ille signo crucis edito puerum erigit, et jubet coram omnibus
0383B ambulare. Quanta laetitia, quanta exsultatione puer
deductus sit, quis loquatur? Conversus autem Pater sanctus ad Regem: «Propter
vos, inquit, factum est hoc, ut noveritis quia Deus vere vobiscum est, et
acceptum est ei quod coepistis.» Ipsa hora priusquam egrederemur hospitium,
puella erecta est, et caeca mulier illuminata. EBERHARDUS. Mane secunda feria,
cum ad ecclesiam Vir sanctus proficisceretur, multitudo languentium 1174 impediebat nos, et omnes praecedere jussimus. Nec mora,
claudus quidam ante altare erectus est: utrum esset signatus, ignoro. Ambulantem
tamen vidi, et ligni pedem in ecclesia pendentem. OTTO. In capella Regis ipso
praesente puer claudus ex utero gressum recepit. EBERHARDUS. Eadem die alii duo,
claudus alter, et 0383C alter curvus, erecti, et me praesente ad
majorem ecclesiam ab universo populo sunt deducti. Nam vociferationem et
sonantes campanas omnes audistis. Vix redieram domum, et ecce iterum clamor,
iterum compulsatio. Festinavi ad ecclesiam, et duos iterum claudos adduxerant,
qui ipsa hora receperant gressum. 18. GERARDUS. Vespere, dum
rediret Pater a curia Regis, multitudo languentium hospitii januas obsidebat:
quos in ordinem fecimus residere, et singulos tetigit ac sanavit. Ibi puer
claudus ex utero gressum recepit. Alter caecus uno oculo illuminatus, et vir
claudus ab annis decem erectus. Hos ego vidi statim sanatos sub manu
benedicentis. Unus e fratribus 0383D nostris, unum adhuc surdum
qui auditum recepit, se vidisse testatur, et mulierem gratias referentem, quod a
dolore capitis convaluisset. EBERHARDUS. Feria tertia puer caecus illuminatus
est, quem ego vidi. PHILIPPUS. Item vir quidam in praesentia Regis et principum,
unius oculi visum recepit. In ipso loco factum est unde plurimum
congratulabamur, eo quod praesens esset dux quidam Graecus, missus a Rege
Constantinopolitano. Hic in capella Regis loquebatur Patri nostro, cum mulier
caeca oblata est: ubi vero signata est coram eo, statim illuminata est, et homo
ille compunctus est plurimum in hoc verbo. Sic et circa vesperam astante 0384A Rege, et ipso Duce, et principibus multis, puer claudus
offerebatur. Protinus autem fiducialiter loquens vir fidelis, audientibus
omnibus ait: «In nomine Jesu Christi tibi praecipio, surge et ambula.» Sonuit
vox virtutis, et secuta est virtus: surgensque puer, libere ambulabat, et prius
quidem trementibus membris vel tibiis ibat, sed paulatim sub oculis omnium
roborabatur. 19. GERARDUS. Anselmus episcopus Havenbergensis
in fronte et faucibus gravissime patiebatur, ut vix aliquid gustare
posset, aut loqui. Hic ergo rogabat beatum Virum dicens, «Quia deberes etiam me
curare.» Cui jucunde respondens: «Si eamdem, inquit, haberes fidem, quam habent
mulierculae, posset tibi forte prodesse.» At ille: «Et 0384B si
ego, ait, fidem non habeo, salvum me faciat fides tua.» Tandem signavit eum
Pater et tetigit: et continuo dolor, omnisque tumor abscessit. PHILIPPUS. Victa
est curiositas nostra, quia crebra miracula quotidie coruscant. In octavis
Nativitatis Mariae, dum ad ecclesiam proficisceremur, in claustro canonicorum
puer claudus gressum recepit, et coram ipso Patre nostro ambulabat exsultans.
GERARDUS. Inter Missarum solemnia curvus puer erectus est: et hunc vidi cum ad
altare deduceret mater incolumem, ut offerret pro adepta salute candelam. OTTO.
Post Missarum celebrationem mulier clauda gressum recepit, quam nos vidimus
omnes ambulantem. GERARDUS. Multa quidem et hac die, et sequenti collata
beneficia languentibus vidit Rex ipse, vidit curia, 0384C vidit
universa civitas Spirensis, a cujus memoria deleri non poterunt in aeternum.
Nostra quidem schedula, ubi haec annotaveramus, negligentia cujusdam fratris
amissa est: parcat ei Deus. Tria tamen occurrunt memoriae; nam caetera
investigare non vacat. Feria quinta pueri duo, quorum uterque oculi unius lumen
amiserat, in hospitio illuminati sunt, et paralyticus curatus est, quem
deportaverant in grabato. PHILIPPUS. In capella Regis, dum perficeretur
reconciliatio, pro qua nominatim venerat Pater beatus, signavit hominem, cujus
caput sine intermissione tremebat, et sanatus est ipsa hora. Puer etiam claudus
ibidem erectus est. GERARDUS. Vespere in hospitiis 1175 duo
caeci illuminati 0384D sunt coram nobis. Mane sexta feria coram
nobis caecus visum recepit. 20. Sed eundum est nobis; et qui
haec deportaturus est, nuntius jam festinat. Quaerimus proinde, quid dominus
episcopus reservavit. EPISCOPUS. Optime factum est, ut me commoneres: nam mihi,
fateor, prorsus memoria exciderant. Sagittarius quidam serviens ducis Conradi,
cum nobis Dux occurrisset, detrahebat verbo crucis, et sanctum Dominum
blasphemabat, dicens: «Quia non plus ille signa facit quam ego.» Ubi ergo ad
imponendam manum infirmis Pater substitit, accessit homo, et vidit cui
derogaverat: statim cecidit 0385A exanimis, et diu jacuit sine
sensu. ALEXANDER. Ego illi proximus eram quando cecidit, et equus quidem
immobilis stabat. Iniquus autem ille impulsus, subito virtute divina cecidit
retro. Obstupuimus omnes, et advocavimus Patrem: nec prius ille miser surrexit,
quam descendens et orans erigeret eum. Sic in seipso cognita virtute, cui prius
detrahebat, incredulus, sequenti die signatus est ad praeceptum Patris nostri,
in exercitum Domini profecturus. 0386A EPISCOPUS. Per omnia
benedicta miseratio Domini, qui novissimae huic generationi unum saltem ex
antiquis sanctis reservavit, ut tanquam lucerna ardentissima temporis hujus
tenebras vita, doctrina, miraculis consecraret. Felices vos, qui sub pennis ejus
speratis, et satiamini ab uberibus consolationis ejus! felix congregatio, quae
tanto Patre laetatur; cujus nos miseri saeculares tenui saltem notitia
gloriamur! PARS SECUNDA. Auctoribus variis.0385 CAPUT VI. Epistola Monachorum Clarae-Vallensium et comitum sancti Bernardi
ad clericos ecclesiae Coloniensis.0385B Dominis et amicis suis clericis ecclesiae Coloniensis, salutem dicunt
fratres et amici eorum, Everhardus, Gerardus, et Gaufridus monachi qualescunque;
Philippus Leodicensis, Volmarus Constanstiensis, et caeteri tirones spiritualis
militiae, quos Vir sanctus eripuit de medio Babylonis. 21. Ante
omnia decet nos ex ipsis medullis cordium tibi gratias agere, Domine Deus
noster. Multiplicasti enim super nos misericordiam tuam, et magnificasti facere
nobiscum, immemor omnium iniquitatum nostrarum, quibus digne puniendis 0385C nec ipsa quidem gehenna sufficeret. Et unde hoc nobis,
peccatoribus utique pessimis omnium, quos tua ordinante patientia, tellus invita
cogitur sustinere? unde hoc nobis, ut sub tantae sanctitatis patrocinio
respiremus? O vere inaestimabilis cumulus miserationis! o incomprehensibilis
divinae pietatis abyssus! Accumulavit gratiae suae munera super Virum quem
elegit, ut ad eum colligat undique desperatissimos peccatores, in quo securius
habeant sibi repositam sanctitatem. Vos autem, charissimi, usquequo gravi corde?
(Psal. IV, 3.) Nonne si in Tyro et Sidone factae essent virtutes,
quae in vobis factae sunt his diebus, egissent poenitentiam in cinere et
cilicio? (Matth. XI, 21.) Ad signum unum aliquando conversa legimus
de populo, utique durae 0385D cervicis, hominum tria millia, cum
in porta templi mendicantem claudum de ore Petri prolata vox virtutis ambulare
fecisset (Act. III, XIV). Quantos in brevi civitas Coloniensis
vidit erectos? Et multi quidem de populo, ad quod vocabantur, conversi sunt, et
oblatam sibi a summo Pontifice indulgentiam, et indictam poenitentiam
devotissime susceperunt. 22. Sed certe, nisi abundaverit
justitia vestra plus quam eorum, non intrabitis in regnum coelorum 0386B (Matth. V, 20). Laici de mundo sunt: licite
cogitant quae mundi sunt. Apostolis dictum est: Vos de mundo
non estis, sed ego vos elegi de mundo (Joan. XV, 19): quorum
vos hodie occupatis loca, quorum stipendiis vivitis, quorum potestatem tenetis,
quorum auctoritate polletis, quorum vobis vindicatis honorem; cum quibus, ut
pace vestra dixerimus, communia vobis 1176 sunt omnia,
praeter conversionem et conversationem, praeter opera et voluntatem, praeter
vitam denique et opinionem. Si in terra pasci gregem viderit, quis miratur?
Pastorem autem similiter incurvari deorsum, similiter inhiare terrenis, et quae
inferius sunt quaerere, nunquid non ridiculum est, et abusio magna? At nunc erubesce, Sidon, ait mare (Isai. 0386C XXIII, 4): Publicani et peccatores
praecedunt vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31). Desperata est
plaga cleri hujus: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
Ditata est Ecclesia terrenis possessionibus, sed virtutibus spoliata. Neque enim
longa eis esse potuit cohabitatio, ex quo pauper factus propter nos Rex gloriae
ita paupertatem elegit ut diceret: Nisi quis renuntiaverit
omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV,
53). Heu! heu! videmus venenum additum Ecclesiae, sicut dictum est
Ludovico, quem nominatis Pium, qui praecipue ditavit ecclesias. Legimus enim in
historia ejus, quod audierit vocem dicentem sibi: «Venenum Ecclesiae
addidisti.» An forte vobis videtur absonum, venenum interpretari 0386D divitias? Christus etiam in Evangelio spinas vocat (Marc. IV, 18, 19): et Apostolus
eas laqueum definit esse diaboli.
Quicunque, inquit, divites volunt fieri in hoc saeculo,
incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9).
Evadant ergo, qui volunt fieri pauperes, et secure decantent, quia Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal.
CXXIII, 7). Agnoscite vocem jucundam, qui laqueum hunc transilistis:
fratres vestros loquimur, qui adhuc inter vos solo tantum corpore detinentur.
0387A Neque enim otiosus fuit, videlicet ad clerum, sermo Domini,
ut magis inexcusabiles sint, qui adhuc in perditione persistunt: imo facilius
trahat caeteros funiculus triplex, qui difficile rumpitur; cum verbo et signis,
etiam proximorum accedat exemplum. Protrahunt epistolam, ut videtis, ubertas
materiae et desiderium fervens, quo vos omnes habere cupimus socios in
visceribus Jesu Christi. Veruntamen supersedendum est nobis, praesertim quod
copiosius haec et efficacius ab ipso Patre nostro annuntiata sunt vobis, Domino
cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Multi ex vobis curiose
legerunt exemplar libelli, quod ad illustrem Henricum, regium spiritu magis quam sanguine, misimus de signis
quae vidimus a prima Dominica 0387B Adventus usque ad discessum
nostrum a curia, quae nuper Spirae habita est. Multi adhuc petunt, ut quae facta
sunt apud vos, non ne ligamus adjungere: quod haec vobis dulcius sapiant quae
praesentes ipsi vidistis. Quod triplex nobis consideratio persuasit, ut et novi
fratres, dum saecularibus adhuc terminandis negotiis detinentur, in lectione hac
recalescant; et caeteri cogitent quale sit quod admittunt, qui tanto Patri, quem
profecto, ubi Deus sustulerit, multi lacrymabiliter plangent, quod eum
dissimulaverint, dum vocaret, animas suas committere, aut illecti voluptatibus
nolunt, aut trepidant cordis pusillanimitate retracti. Sed et habeat, ut dignum
est, nobilis ecclesia Coloniensis memoriale sempiternum earum rerum, quarum 0387C praesentia meruit exaltari. Non quidem ut nostrum hoc scriptum
reservandum sit; sed ut luculentius haec et dignius scribant, qui scientiam
habent, et possunt diligentiam adhibere. Nec dubitamus multo plura et apud vos,
et in itinere miracula claruisse, quam tunc potuerimus nosse, aut possimus nunc
recordari. Sed certissima tantum et probatissima scripsimus: ea quoque addere
proposuimus, quae singulis adhuc diebus per fidelem servum et devotum famulum
virtus Omnipotentis mirabiliter operatur. Sed et pauca ex his, quae vidimus a
Spira usque ad Coloniam, huic annotationi praemittenda credidimus, ut priori
narrationi ista cohaereant. Nonnulla quoque ex his quae praesentes viderunt 0387D venerabiles abbates Theodoricus Campensis, et Herwinus
Steinveldensis, sicut ab eis accepimus, sub eorum nominibus sunt
descripta. 1177 CAPUT VII. De miraculis a Spira Coloniam
usque per beatum Bernardum editis.23. Jam quia
reverendus episcopus Constantiensis abest, locum ejus clericus ipsius, noster
jam frater, Wolkemarus suppleat in hac relatione, et primus 0388A ipse loquatur. WOLKEMARUS. Utinam inter nomina electorum nomen
meum jubeat Deus ascribi! Utinam in libro vitae vel ultimum inveniatur ipsius
oratione et meritis, in cujus laude praesenti, primum id fieri vestrae placuit
Sanctitati. Sexta igitur feria, sicut prioris libri finis declarat, soluta est
curia Spirae, et nos Wormaciam festinavimus: ubi Pater sanctus, licet obnixius
rogaretur, moram facere noluit dicens: «Quia oportet me et aliis civitatibus
evangelizare.» Transierat enim per Wormaciam ante duos menses, et sermone habito
innumerabilem ibi signaverat populum signaculo militiae christianae. Prius tamen
quam egrederemur die sabbati, infirmos tetigit, qui convenerunt: ubi inter manus
meas surdi duo, quos offerebam, astante populo et acclamante 0388B auditum sibi redditum fatebantur cum multa exsultatione.
PHILIPPUS. In itinere puer claudus erectus est, quem omnes vere vidistis.
GAUFRIDUS. Secunda feria, die festo Epiphaniae apud castrum Gruzenach,
regrediens ab ecclesia Pater beatus, puerum tetigit et erexit, quem sex annis
penitus claudum fuisse parentes sui, et alii plures de populo circumstante, qui
eum noverant, testabantur. Hunc nos ipsi statim vidimus ambulantem, dum ad
ecclesiam deduceretur, in laudem Dei acclamantibus universis. WOLKEMARUS. Tertia
feria Pichenbach (sic enim nominant viculum ubi pernoctavimus) die Apparitionis
mane tria apparuerunt miracula, quae praesens vidi oculis meis. Siquidem in
ingressu ecclesiae 0388C surdus oblatus est, a quo statim Vir
Domini sacratis digitis suis surditatem repulit, et immisit auditum. In ingressu
quoque gressum puella altero pede clauda recepit. Necdum exierat villam Pater
beatus, et ecce offerunt ei paralyticum in grabato, qui, audita fama virtutum
ejus a vico magno, qui supra Rhenum situs est, et nominatur Bobardus, plaustro
sese fecerat deportari: et hunc quoque signavit, tetigit, et erexit, et ad
propria misit incolumem. 24. GAUFRIDUS. In parochia Treverensi
situs est famosissimus vicus, ubi Rhenus et Mosella confluunt, unde et
Confluentia nominatur. Ibi multa coram omni populo ostensa sunt signa, quae
nostram notitiam aut memoriam effugerunt. Claudum tamen 0388D puerum, qui in ecclesia sancti Florini post Missarum
celebrationem erectus est, memini me vidisse. Sed et caecum ibidem illuminatum
asserit Fredericus noster, qui ab eodem vico secutus est Sanctum Domini una cum
Adulfo optimo adolescente. Hic, ignorantibus propinquis et amicis, nobiscum
transiit Mosellam, indutus tantum superpelliceo, sicut venerat ab ecclesia
sancti Castoris, in qua canonicus erat. Reliquit alter Joseph pallium cum
adultera, 0389A fugitque Aegyptios, et effugit. In eodem itinere
cum paululum processissemus, claudus quidam notissimus in terra illa equo
advehebatur. Hujus ita nervus femoris aruerat, ut replicato genu quantum mensura
est palmi unius, tibia illa brevior altera videretur. Signavit autem eum Vir
sanctus, et nihil haesitans de virtutis effectu deponi jussit, et ambulare; sed
non fuit qui obediret, forte quia minus speraverunt id qui astabant, aut quia
minus intellexerunt verbum. Siluit ergo Pater, sed non siluit vox virtutis:
subito siquidem exclamavit homo laxari sentiens nervum, et extendi genu super
equum quo vehebatur. Statim vero depositus libere ambulabat magnificans Deum, et
tota illa die suum secutus est curatorem. Alter quoque, cujus similiter femoris
0389B nervus aruerat, ut vix summis digitis pedis unius terram
tangeret, sanatus est in via eadem, ita ut libere talum deponeret, et sine
baculo graderetur. WOLKEMARUS. Feria quinta apud viculum Riegemach, mane
priusquam egrederemur, me praesente puer quidam gressum recepit, qui sex annis
claudus exstiterat, sicut ab ipsis parentibus ejus accepi. Ibidem 1178 etiam mulier surda audivit, et vir caecus illuminatus est,
cui unus tantum oculus erat, et hic quoque ad nihilum valens. 25. GAUFRIDUS. Memor sit in aeternum diei hujus civitas Coloniensis,
qua suscipere meruit Hominem sanctum, quem semper optaverat. Quia tamen
insperatus advenit, minor eo die fuit frequentia populorum. 0389C Sic nimirum gloriae calcator humanae solemnes semper
exceptiones, quoad in se est, fugere consuevit, et elegit magis occulte ingredi
civitates. Raro tamen id potest, quia sequitur major gloria repellentem. Mane,
sexta feria, priusquam ingrederemur ecclesiam, in hospitio nostro mulier caeca
oculo uno ab annis decem, ad tactum beatae manus coram nobis visum recepit. Haec
in ecclesia statim praesentata est clero, et diu jacuit ante altare gratias
agens Deo. Interea puer quoque caecus in ipso hospitio est illuminatus. Ex quo
ingressus ecclesiam Pater sanctus ad altare beatae Mariae, quod in orientali
parte locatum est, Missam celebravit: ubi vero complevit, coram omni populo
puella caeca illuminata est, et matrona dives et nota in civitate, cujus crura
arida ab 0389D annis tribus extendi penitus non valebant,
resolutis nervis ad signum vitae sine dilatione stetit erecta. In pulpito
quoque, dum sermonem habiturus ad populum ascendisset, caecus senex visum
recepit. Multa quidem et alia signa facta sunt in ipsa die, et saepius
acclamabant. Sed nemo nostrum inquirendi exstitit curiosus. Sabbato quoque multa
in hospitio vidimus, et cognovimus ea; sed, quia annotare negleximus
superveniente multitudine caeterorum, nobis jam penitus exciderunt. Verba tamen
quae ad clerum habuit (neque enim exire voluit ad populum ea die), et quomodo
formam hanc clericorum, imo vitam prorsus informem, omnibus divinarum
testimoniis Scripturarum probaverit esse contrariam, non omnibus eis arbitror
excidisse. «Vos, inquit, propheta 0390A notabat, cum diceret: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non
flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia (Psal. LXXII, 5, 6).
Et Isaias eodem spiritu, imo Deus per Isaiam: Misereamur,
inquit, impio, et non discet facere justitiam; in terra
sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini (Isai. XXVI,
10). Et expressius ac nominatim in alio propheta: Principes populi mei, inquit, ejicientur de
domibus deliciarum propter pessimas voluntates suas, et cleri eorum non
proderunt eis.» Sed haec alias. Jam ad narrationis ordinem
revertamur. CAPUT VIII.
De variis miraculis Coloniae-Agrippinae factis.26. Dominica, priusquam Missa celebraretur, caecus quidam per
signaculum lucis et vitae illuminatus 0390B et adductus est ad
altare. Ea siquidem die ad promissum sermonem convenerat populus inaestimabilis,
quantum nemo clericorum sese aliquando in ecclesia illa vidisse dicebat.
Celebravit autem Missam Pater sanctus ad altare beati Petri, quod in occidentali
parte situm, obtinet in ecclesia principatum. Ibi post Missae celebrationem,
innumera coram omnibus miracula contigerunt. Honorata mulier et notissima in
civitate, quae per quinquennium uno oculo caeca, multa sese in medicos fatebatur
inutiliter expendisse, sub manu signantis visum recepit. Altera quoque similiter
illuminata est. ABBAS CAMPENSIS. De multis quae ibidem vidi, duo tantum
occurrunt memoriae. Dico autem de puella surda et 0390C muta quae
confestim audivit et locuta est: et de juvene claudo, quem ad servi sui
orationem divina virtus erexit. HERVINUS ABBAS STEINVELDENSIS. In platea ubi
sermonem habuit Vir beatus, eo quod ecclesia populum capere non sustineret,
nobis astantibus caecus quidam visum, et mancus aridae manus simul et brachii
adeptus est sanitatem. ABBAS CAMPENSIS. Ubi finito sermone domum regressi sumus,
ex quo januam intravit exteriorem, priusquam hospitii limen attingeret, me
praesente, curvum erexit puerum: mulieri insanae reddidit mentem: claudam
ambulare fecit, et caecam uno oculo matronam Pater beatus illuminavit. GERARDUS.
Haec fuit de qua sic 1179 mirabatur unus e fratribus nostris,
quod et diviti beneficium tam facile praestaretur; 0390D et vere
digna fuit omni admiratione celeritas. Prius enim quam signata videretur,
illuminatam se esse clamavit. 27. EBERHARDUS. Ex quo pransi
sumus, nunquam nobis illa die miracula defuerunt. Et haec quidem certius
novimus, diligenter probavimus ea. Stabat enim Vir sanctus in fenestra, et per
scalam offerebantur infirmi: siquidem ostium domus aperire nullus audebat;
tantus erat impetus et tumultus. Ibi quoque filia divitis cujusdam viri
notissimi in civitate auditum recepit, quem ex multis annis prorsus amiserat.
Hanc in claustro quodam parentes ante locaverant, sed remiserant eam
sanctimoniales, eo quod penitus amisisset auditum. Diu quoque sic manserat nihil
audiens, donec ad tactum sacratae 0391A manus Deus aperuit aures
ejus. Post paululum quoque contracta mulier erecta est, et ambulalat. GERARDUS.
Puerum curvum, qui erectus est ipsa die, et caecos multos qui illuminati sunt,
omnes vidistis. WOLKEMARUS. Ego ex iis quos vidi, et quorum memini, numeravi
quinque, quosdam uno oculo caecos, quosdam utroque. ABBAS CAMPENSIS. Circa
vesperam illuminata est mulier, quae post manus impositionem duabus aut tribus
horis residebat caeca. Tandem abire volens, nec habens a quo deduceretur,
palpabat miserabiliter ad parietem cum fletu et ejulatu. Omnes miserabamur eam,
sed statim congratulati sumus. Acclamavit enim subito, quia videret: et
festinantes ad eam multis hoc probavimus argumentis. 0391B 28. GERARDUS. Dum haec intus agerentur, ego foris astabam, nec
ullatenus poteram introire: ab hora nona, usque ad vesperam sic permansi cum
quibusdam fratribus nostris, nec accedere quidem valens ad ostium, vel ad
scalam; tanta erat undique multitudo. Vix tandem nocte secedentibus turbis
ingressus, vidi confestim hominem surdum qui recepit auditum. Ubi coenavimus,
quia languentium convenerat multitudo, rogavimus Patrem, ut ad signandos eos
egrederetur. Protinus autem puellis duabus surdis et mutis ad tactum sacratae
manus coram nobis Deus auditum reddidit et loquelam. EBERHARDUS. Ibidem puer
quidam, et matrona de civitate ipsa, ambo claudi, ambo erecti sunt. PHILIPPUS.
Secunda feria summo mane, vir surdus auditum, et caeca 0391C puella visum recepit. Post paululum quoque mulier caeca
illuminata est, et tantus ibi tumultus factus est et concursus, ut vix potuerit
in hospitium retrahi Vir beatus: et nescio an fuerit ibi majus miraculum, quam
quod evaserit incolumis. GERARDUS. Circa horam tertiam exiturum virum Dei
exoptabat languentium multitudo, eo importunius instantes, quo modicum jam
tempus viderentur habere. Egressus igitur in plateam signavit ex ordine
residentes, et sub oculis omnium ipsa hora quatuordecim sunt sanati: claudi
septem, surdi quinque, puer mancus, et mulier caeca, optatum quique beneficium
perceperunt. Ad singula populus acclamabat, et in laudes Dei voces tonant per
nubila: «Christ, uns genade. 0391D Kyrie, eleison. Die Heiligen
alle helffen uns.» 29. Porro archiepiscopus civitatis in ipso residebat hospitio, et
coram eo quoque Pater sanctus ubi egressus est, puerum caecum illuminavit. ABBAS
CAMPENSIS. Ex hoc jam turba erat intolerabilis, ut nemini prorsus egredi domum
ingredive liceret. Consilium ergo fuit, ut in domum archiepiscopi deduceretur,
liberius exinde profecturus. Ibi vero nobilis puer filius sororis advocati
Coloniensis, ex longo jam surdus et mutus, coram omnibus nobis per manus
impositionem recepit auditum pariter et loquelam. Ibidem quoque caecus quidam
visum, et alter cujus erat crus aridum et inutile, adeptus est 0392A sanitatem. Sed et puella quaedam, cujus adhaeserat lingua
faucibus, et vix poterat loqui, curata est ipsa hora soluto vinculo oris. Horum
omnium testes sumus, testis est civitas Coloniensis. Neque in angulo facta sunt,
sed in publico, ut ab omnibus Deus glorificetur, qui in sanctis suis gloriosus
est. Si quis forte aut incredulus aut curiosus exstiterit, multa ex his facile
ei probare licebit, praesertim quae in personis facta sunt non infimis, nec
ignotis. 1180 CAPUT IX. De miraculis in itinere, Colonia
Leodium usque, id est Juliaci, Aquisgrani, Trajecti, factis.30. Vix tandem egressi Coloniam venimus Brunwiler, quod est
monasterium duobus a civitate millibus distans. In via quoque praesente populo
Coloniensi, 0392B qui devotione debita Sanctum prosequebatur,
surdi duo oblati sunt quorum Deus aperuit aures, cum injecisset Pater beatus
digitos, et ore sacrato inspirasset auditum. EBERHARDUS. Tertia feria, mane in
ecclesia beati Nicolai, in ipsius siquidem honore dedicatum est monasterium
Brunwiler, quod Nigrum-Villare interpretatur, coram altari puer
caecus illuminatus est, quem offerebat dominus abbas Campensis. Vix adhuc
exsultantis populi siluerat vociferatio, et ecce surdus et mutus auditu donatus
est, et loquela. WOLKEMARUS. Alter etiam surdus astantibus nobis recepit
auditum. ABBAS CAMPENSIS. Primum quod in via ipso die vidimus miraculum, aridi
cujusdam brachii et manus restitutio fuit. GERARDUS. Crebra vidimus in ipso die
miracula: 0392C plena siquidem erat populis, et campus omnis
nobis civitas erat. Secundum, nisi fallor, miraculum fuit caecus uno oculo, qui
confestim illuminatus est. In ipso autem loco contigit unde magis constupuimus
universi. Obtulit enim mulier filiam jam adultam, quam ex utero surdam et mutam
esse dicebat, et id ipsum multi ex circumstantibus, qui eam noverant,
testabantur. Haec autem per manus impositionem curata est ipsa hora, et audivit,
et locuta est libere coram nobis. Nec longius adhuc processeramus, quando vir
surdus recepit auditum. GAUFRIDUS. Usque ad haec miracula ego turbas
praecedebam: audiens autem tam crebros populi cantus substiti, et quae deinceps
facta sunt in itinere diligentissime 0392D probavi. Surda et
caeca mulier audivit et vidit; surdi tres audierunt, clauda una ambulavit;
illuminati sunt quinque caeci, alii quidem uno oculo, alii vero utroque; et
unius quidem pueri, qui omnino caecus erat, illuminationem certi sumus Patrem
sanctum in spiritu cognovisse. Substitit enim et ad eum conversus, inquiri fecit
utrum videret. 31. ABBAS CAMPENSIS. Sic et de caeco alio
fecerat prius, et meipsum, cum pertransissem, remiserat ad inquirendum: cumque
redirem, et illuminatum eum nuntiassem, «Et ego senseram,» inquit. Vespera
venimus Juliacum, quod a Julio Caesare castrum aedificatum, et ejus nomine est
insignitum. 0393A Ingressus autem ecclesiam Pater beatus, et
intuitus mulierem claudam jacentem coram altari, novo quodam fervore spiritus,
ita ut omnes miraremur, apprehendit manum ejus, et elevavit eam quanta fide,
tanta etiam facilitate. Sic et in atrio ecclesiae, cum ingrederetur, coram nobis
et omni populo caecum illuminavit. GERARDUS. Mane in ecclesia post Missae
celebrationem caecus puer visum recepit, et vir surdus, auditum. Honorata
quaedam mulier, neptis Comitis Juliaci, ab annis quinque altero oculo nihil,
altero tam parum videns, ut vix posset sine duce tenere viam, ubi signata est,
clare vidit utroque. Advocatus etiam castri illius viginti annis vixerat caecus,
et illuminatus est ipsa die. Multa quidem et alia facta sunt, saepiusque
clamabat populus suum 0393B illud, «Christ, uns genade,» et in
castro, et in itinere: sed nobis e plurimis pauca sufficiunt. EBERHARDUS. In
via, quorum ego memini, surdus puer auditum recepit; mulier caeca, visum; altera
quoque clauda, gressum, coram omnibus nobis. Est autem Aquisgranum sedes,
celeberrimus et amoenissimus locus, voluptati corporum accommodatior, quam
animarum saluti: siquidem prosperitas stultorum occidit illos, et vae domui
indisciplinatae. Non ad destructionem loquor, sed utinam legat qui corrigat!
utinam et aliquis ipsorum recogitet, et convertatur, et vivat! Illic ergo in
capella regia, ad altare beatae Mariae, feria quinta, puella caeca visum
recepit: ego ipse Patri astabam, sed tantus illico tumultus ut cedere oporteret.
PHILIPPUS. Claudus 0393C quidam senex ibidem erectus est, cujus
baculos in ipsa statim ecclesia ad testimonium suspenderunt. Hunc ego ipse diu
repuleram, ad quid vellet accedere, aut quid expeteret ignorans. 1181 EBERHARDUS. Mulieres duae, quarum manus omnino aruerant,
ibidem sanatae sunt ipsa hora. 32. ABBAS CAMPENSIS. Alterius
quidem manum Pater sanctus sua extendit manu, sed altera sanata est velut in
fimbria vestimenti. Stabat enim post tergum ejus, et conquerebatur quod ad manum
accedere non valeret. Cui ego: «Applica,» inquam, «vestimento ejus manum, si
forte palpare possis.» Fecit ut ei consului, subitoque coepit tenere cucullam:
et dum traheret eam, digiti extendebantur, 0393D et sanata est
statim. GERARDUS. Nusquam in itinere illo sic compressus <al. comprehensus> est Pater, ut in capella illa, quia locus
angustus erat, et turba impellebat turbam, sicut unda solet undam praecipitare.
Propter hoc multa ex his quae facta sunt, ignoramus. Gerardus noster, tunc
canonicus ipsius ecclesiae, qui eadem die praebendam saeculumque pariter
reliquit, illuminatos ibidem asserit caecos quinque. WOLKEMARUS. Trajectum
vocatur locus, 0394A ubi quondam sedes Leodiensis erat a
beatissimo confessore Servatio a Tungrensi civitate translata. Illic feria
quarta pernoctavimus in Ecclesia beatae Mariae. Mane vero feria quinta post
Missae celebrationem, in eminentem locum Patrem deduximus, ut sine oppressione
sanaret infirmos. Ego illi proximus eram, et quae fiebant novi plenius, et
diligentius universa probavi. Ibi caeci illuminati sunt quinque, vir surdus
audivit, mutus locutus est. Item surdus alter auditum, et manci manuum
incolumitatem receperunt. GERARDUS. Ipso die in hospitio surdus et mutus puer
oblatus est: cumque signaret eum Pater sanctus, honestus quidam juvenis
Conradus, Coloniensis canonicus, abrenuntians saeculo sese reddebat in manus
ejus. Elevavit se ut susciperet eum, et 0394B continuo puer
locutus est, et audivit. Populus autem praestolabatur foris: et ecce puer
audiens et loquens parentibus redditur, et sequitur exsultatio copiosa. Notus
enim erat in civitate puer: et hoc famosissimum fuit in populo. Nec mora, etiam
clauda mulier gressum recepit; tres quoque caeci illuminati sunt, et singuli
quique deducti in populum cum laetitia et exsultatione. 33.
PHILIPPUS. Cum egrederetur Vir sanctus Trajectum, causa exstitit ut ad ecclesiam
beati Servatii declinaret pro negotio fratris Norberti qui canonicus erat
ejusdem ecclesiae: sed is continuo et praebendae abrenuntiavit et saeculo. In
ipso autem itinere puer claudus erectus est coram nobis. In ecclesia quoque
beati Servatii offerentes claudum 0394C hominem Patri nostro,
rogabant ut ei manum imponeret. At ille: «Nescio, inquit, si displicebit beato
Servatio, si id in domo ejus praesumimus.» Acclamantibus omnibus et dicentibus,
«Domine, non displicebit: — In nomine,» inquit, «Domini nostri Jesu Christi et
beati Servatii surge, et sta super pedes tuos.» Surrexit igitur sine mora et
cunctatione, et facta est laetitia magna in populo. Heri facta sunt haec apud
Trajectum. Hodie Leodii clerus convenerat universus, qui in civitate illa
copiosissimus est, et in camera episcopi Patrem praestolabantur, ut sermonem
haberet ad eos: et ecce praevenit eos Dominus sermone virtutis, et claudus
quidam clericus ab renibus deorsum sic 0394D dissolutus, ut
omnino non posset stare super pedes suos, oblatus est Viro Dei. At ille debilia
membra signans et attrectans: «Ambula, inquit, in nomine Jesu Christi.» Protinus
autem confortatus ambulare coepit. Et egressus est sermo in clerum, et
exclamaverunt: «Tua sunt haec, Christe, opera, qui sanctos tuos ita glorificas.»
Ipsi gloria et imperium nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen PARS TERTIA Auctore Gaufrido monacho
Clarae-Vallensi.0395 CAPUT X. Epistola Gaufridi
monachi Clarae-Vallensis ad Hermannum episcopum Constantiensem.0395A Domino dilectissimo et reverendissimo Patri
HERMANNO, Dei gratia Constantiensi episcopo, puer sanctitatis ejus GAUFRIDUS
Clarae-Vallis monachus qualiscunque, in orationibus suis filiorum meminisse
suorum. 1182. Ea quidem miracula, quae a
Spira usque Leodium facta vidimus et cognovimus, ad clerum Coloniensem eo
descripsimus modo, quo priora fuerant ante descripta, ut, ad instar collationis,
vicissim ea, quibus adfuimus, singuli loqueremur. Quia ergo libelli illius
exemplar vestram, pater beatissime, diligentiam effugere non poterit, ut 0395B confido, reliqua describere, et Sanctitati vestrae dirigere non
neglexi. Multa quidem nos et ex prioribus ignorasse certissimum est. Nemo quippe
in transcursu prosequi poterit universa. Maxime tamen nocuit, ubi Teutonicorum
exivimus regionem, quod cessaverat vestrum illud, «Christ, uns genade:» et non
erat qui vociferaretur. Neque enim secundum vestrates propria habet cantica
populus Romanae linguae, quibus ad singula quaeque miracula referrent gratias
Deo. Multa proinde tecta silentio ad nostram non pervenere notitiam: licet ex
his quoque quae certissime novi, omiserim non pauca scienter, veritus equidem ne
forte quamlibet curioso pareret copia tanta fastidium. Illud sane non tam vobis
loquor, de cujus credulitate non dubito, quam 0395C caeteris, in
quorum manus haec poterunt devenire: nihil me scripsisse, nisi quod aut vidi
oculis meis, aut fratrum nostrorum qui praesentes fuerunt certissima relatione
cognovi. CAPUT XI. De miraculis Leodii, Gemblaci, Villarii, Montibus, Valencenis,
etc., factis.35. Igitur Dominica post octavas
Ephiphaniae, et secunda feria, Leodii mansimus, dum Philippus noster ea quibus
tenebatur implicitus, saecularia negotia consummaret. Factum est autem dominica
die, cum ad altare beatae Mariae, in majori ecclesia Pater sanctus Missarum
solemnia celebrasset coram universo populo, puer oblatus est, quem ex utero
claudum esse dicebant: ubi vero signavit tibias ejus 0395D et
renes tetigit, apprehendens manum ipsius erexit eum protinus, et deduxit.
Conclamatum est statim a clero, «Te Deum laudamus:» sed mugitus fletuum et
singultus vociferationem laudis evicit. Dabat pro cantu lacrymas plebs ignara
canendi. Duas 0396A quoque aridas manus ibidem tetigit et
curavit, ut sensum pariter motumque reciperent. Necdum ab altari dimotus, senem
caecum per signum crucis illuminavit, et alterum claudum ambulare fecit in facie
totius ecclesiae, quae convenerat. Feria secunda in domo episcopi mane, post
Missarum celebrationem, caecus uno oculo juvenis ad tactum sacrae manus
illuminatus est, et sub manu signantis exsiliit clamitans, quia visum recepit.
Nec mora, afferebatur alter utroque oculo caecus, et hic quoque ibidem
illuminatus est ipsa hora. Aderat autem episcopus civitatis, explorator diligens
omnium quae fecerat. Audiens igitur adolescentem illuminatum se esse
gratulabundis vocibus acclamantem, ut probaret an verum esset, de multis
interrogabat 0396B eum, et incunctanter ille ad singula
respondebat. Ipsa die circa horam sextam exiit Pater sanctus ut signaret
aegrotos, et ibi statim claudus quidam gressum recepit. Audientes autem quia
semel exisset ad infirmos in spatiosiorem domum, multo plures prioribus
pervenerunt. Post horam igitur nonam egressus ad eos, signavit ex ordine
residentes. Et continuo ex his, de quibus certi sumus illuminati sunt caeci
quinque, et claudi tres receperunt gressum, digne admirantibus universis:
vespere quoque in capella episcopi surdus quidam recepit auditum. Tertia feria
priusquam egrederemur, tres in ipsa episcopi domo claudi erecti sunt, mulieres
duae et puer unus. Multa quidem et alia signa Leodii et in itinere facta sunt:
sed e multis pauca 0396C sufficiant. 36. Feria
quarta profecti ab oppido cui nomen Huy, festinavimus ad monasterium quod
Gembolium
vocant. In ipso autem itinere senex caecus uno oculo, et adolescens eodem
laborans incommodo, ambo simul illuminati sunt. Feria quinta mane in monasterio
praedicto Gembolio, puer claudus oblatus est Viro Dei, et confestim signatus ab
eo gressum recepit, et coram omnibus ambulabat. Post paululum quoque in ingressu
ejusdem vici, puer alter pedibus manibusque contractus, sub oculis 1183 omnium utrorumque membrorum adeptus est sanitatem. Nec longe
processerat, et ecce puer mutus ex utero offerebatur in via: et hunc quoque
signavit et sanavit, statimque solutum est vinculum 0396D oris
ejus, et loquebatur recte. In ipso itinere oblati sunt surdi duo, et qui mutum
fecerat loqui, surdos fecit etiam audire. Novum in partibus illis aedificatur
monasterium, cui Villare nomen est, et ante paucos menses illuc Pater sanctus
congregationem 0397A miserat monachorum. Voluit ergo plantationem
novellam vel in transitu visitare, et peregrinantes filios consolari. Factum est
autem cum monasterio appropinquare coeperat, claudam mulierem tetigit, signavit,
erexit, et praecepit libere ambulare. Duabus quoque claudis in ipso loco
gressum, et juveni cuidam amissum unius oculi visum reddidit coram fratribus
ipsis, et aliis plurimis qui convenerant. 37. Exinde festinabat
ad oppidum, cui Fontanae nomen est, ubi Philippus noster apud propinquos suos
eum rogaverat hospitari. In eodem vero itinere offerebant ei caecum a nativitate
puerum, qui nec ipsas quidem poterat aperire palpebras oculorum. Desperarant
omnes, etiam qui plurima viderant 0397B maximaque miracula: at
ille nihil cunctatus manum imposuit puero, factaque oratione brevissima, ut
solebat, digitis suis palpebras ejus aperuit, et sciscitatus est an videret. Cui
puer: «Video, inquit, domine, video vos; et omnes homines video capillatos.»
Plaudensque et vehementer exsultans aiebat: «Deus, Deus, ultra non offendam ad
lapidem pedes meos.» Feria sexta, Fontanis priusquam egrederemur, puellae
contracta et arida manus sanata est et extensa. In via quoque juxta vicum
quemdam, puer claudus gressum recepit. Ex hoc accessimus ad castrum quod
nominant Bins, unde tanta occurrit hominum multitudo, ut totam camporum
planitiem populus operiret. Illic puerum claudum humeris offerebant, quem Vir
Domini signans 0397C deponi jussit ut ambularet. Vix potuit novis
gressibus via parari; tantus erat concursus, tantusque tumultus: depositus tamen
ambulare coepit in medio populi, et deducentes eum in liberum campum plurimi
successerunt. Aderat enim mater, aderant propinqui ejus et multi qui noverant
eum, ipsa sua exsultatione fidem miraculo facientes. Interim sane dum
secessisset cum puero pars non modica populi, geminata laetitia est, et alter
quoque puer similiter claudus similiter gressum recepit. Tertius in eadem
planitie claudus vir erectus est, et coram omnibus ambulabat, et currebat
gratulabundus et laudans. Prope idem castrum caecus unus illuminatus est, et
surdi duo receperunt auditum 0397D ipso loco ubi substiterat, ut
populo benediceret, et dimitteret eos. Mons vocatur castrum primum in provincia
Haynonensium, ubi sexta feria pernoctavimus. Illic mane sabbato, priusquam
proficisceremur, senex quidam de proxima villa multis eorum qui aderant, et
Philippo nostro non incognitus, quod a multis jam annis amiserat, oculorum lumen
recepit. Sed et puer quidam scholaris caecus altero oculo illuminatur tanta
celeritate, ut non prius amoveret Pater beatus manum, quam puer clamaret,
«Video, domine,» stupentibus universis. 38. Haec in hospitio
facta sunt coram venerabili episcopo Cameracensi Nicolao, et clericis ejus
etiam, et multis religiosis viris qui de tota provincia 0398A occurrerant Viro Dei. Iisdem quoque astantibus, cum egrederetur
castrum, mulieris aridam manum sanavit, et gressum reddidit claudo. Plurima ipso
die miracula coruscaverunt, adeo ut multa ex ipsis a memoria elaberentur. Horum
tamen certissime recordamur. Surdae duae auditum receperunt in via, et puer
quidam unius oculi visum. Nec longe processeramus, et ecce in campo mulier
amissum ex longo unius oculi lumen recepit. In eadem strata, capellula quaedam
est duobus a praedicto castro millibus distans: illuc in occursum Viri Dei
venerabilis convenerat multitudo, ut faciem ejus videret, et susciperet
benedictionem. Nec fraudavit Dominus populi sui devotionem, quin desiderata eis
virtutis suae magnalia demonstraret, 0398B Ibidem enim coram
ommibus senex quidam, qui viginti, ut dicebatur, annis caecus manserat, factus
est 1184 videns, et mulier surda audivit non sine multa
ipsorum et populi exsultatione. Alio quoque in loco cum substitisset, oblati
sunt pueri duo, quorum uterque uno tantum videbat oculo, et mulier surda. Nec
ante dimotus est, quam et pueris visum, et mulieri reddidisset auditum. Adhuc
autem in eodem itinere prope torrentem Huns ante transitum puer caecus
illuminatus est: post transitum duae surdae receperunt auditum. Jam
appropinquabamus hospitio, et ecce clauda mulier per manus impositionem gressum
recepit coram multitudine copiosa plebis, quae in occursum beati Viri de tota
venerat regione. Alii quoque debiles et 0398C aegroti desiderata
adepti sunt beneficia. Sed longum est singula quaeque referre. Valencenas
nominant oppidum, ubi ea nocte mansimus, oppidum grande et populosum. Illic
sane, priusquam ingrederemur hospitium, mulierem claudam, notissimam populo,
signans et erigens Pater sanctus, fecit coram omnibus ambulare. Inde profecti,
dominica die venimus Cameracum. CAPUT XII. De miraculis Cameraci, etc.,
patratis.39. Plurima autem et in castro ipso, et in
itinere miracula contigerunt: sed e pluribus pauca collegimus. In ecclesia beati
Joannis, post Missae celebrationem, puer surdus et mutus ex utero matris 0398D suae audivit, et locutus est, et admiratae sunt turbae. Hic
juxta me resederat mutus et surdus, et coram me praesentatus audivit et locutus
est ipsa hora. Vix cessaverat cieri jubilatio, et ecce senex claudus erectus est
et ambulabat. Ibidem contigit, unde prae caeteris miraculis obstupuimus. Puer
enim caecus a nativitate, opertis albugine oculis (si tamen oculi dicendi erant
quibus nec color, nec officium, nec ipsa saltem cavitas inerat oculorum), ad
impositionem beatae manus visum recepit. Multis hoc indiciis probavimus, vix
credentes oculis nostris, quod talibus oculis visus posset inesse. In ipso loco
etiam arida mulieris manus adepta est sanitatem. Ex hoc cum beatum Virum turbae
comprimerent, vix deductus est in domum Regularium canonicorum. 0399A Ibi quoque plurima languentium beneficia contulit: sed haec sunt
quorum certissime recordamur. Claudi duo ibi erecti sunt, puer caecus et mulier
caeca visum receperunt 40. Secunda feria in urbe Cameracensi,
in ecclesia beatae Mariae ad altare sublimius Pater sanctus Missarum solemnia
celebravit, ut in eminentiori loco positum videre posset populus, et non
comprimeret. Accedentibus ergo caeteris ad oblationem, puer adductus est surdus
et mutus ex utero matris suae. Hic in proximo vico natus, multis eorum qui
astabant non incognitus erat. Coeperant autem, qui adduxerant, obsecrare Hominem
Dei, ut puero manum imponere dignaretur: sed nos concursum populi metuentes,
prohibuimus, dicentes, ut finita 0399B Missa, adducerent eum.
Praevenit tamen exspectationem virtutis effectus. Offerens enim puer, sacratam
manum ex more osculatus est, et pertransiit. Nec mora, accedens unus ex
militibus praedicti fratris episcopi interrogavit puerum dicens: Oz tu? quod latine interpretatur, «Audis tu?» Protinus autem
ad ipsum puer quoque respondit dicens: Oz tu? Surdus
nimirum ex utero ea tantum loquebatur, quae ex ore interrogantis audivisset.
Addidit ergo miles loqui ad eum, et docebat invocare Deum et beatam Virginem
nominare, etc. Singula vero incunctanter puero respondente, qui propius astabant
clerici convenerunt: cognitaque miraculi veritate, levaverunt vocem
magnificantes et laudantes Deum qui dedit potestatem talem hominibus. Elevatus
0399C puer salutat populum, et exsultat in gaudio civitas
Cameracensis, loquentem audiens puerum, qui ex utero matris suae nec locutus est
aliquando, nec audivit. Ipsa die in domo episcopi, ubi Virum sanctum magna cum
devotione susceperat, puellae manus invalida ad tactum ejus sanata est et
extensa. Vespere quoque claudam longo tempore filiam pater obtulit, et recepto
gressu laetus reduxit ad propria. Tertia feria aridas manus duas sanavit, et
mulier clauda experta est quia efficax in Bernardi manu gratia 1185 curationum. Puerum quoque caecum, cum jam egrederetur,
illuminavit in porta, et in campo adolescentem surdum fecit audire, et mutum
loqui coram universo clero et populo civitatis. 0399D 41. Valcellam vocant monasterium tribus ab ipsa civitate
millibus distans, quod idem Pater noster missis olim a Clara-Valle fratribus
aedificaverat. Illic feria tertia pernoctavit, nolens fraudare filios
visitatione et consolatione paterna. In ipso sane monasterio mane feria quarta,
priusquam egrederetur, militem quemdam de regione eadem, qui a diebus multis
debilis pedibus simul et cruribus ambulare non poterat, benedictionis virtute
sanavit, referentem gratias ad sua remisit incolumem. In via quoque surdus vir
aure altera recepit auditum. In oppido cui nomen Gom, juxta monasterium
canonicorum Regularium, quod Montem-Sancti-Martini vocant, novo temporis nostri
Martino claudam puellam offerebant. At ille signo crucis edito: «Vade, 0400A inquit, in nomine Jesu Christi.» Statim vero deposita exsiliit,
et ambulabat, currens et laudans Deum. Feria quinta in monasterio quod
Humblerias vocant, paralyticam media parte corporis filiam pater obtulit Viro
Dei. Haec et manus, et brachii, et tibiae simul et pedis, etiam et linguae
officium morbo invalescente perdiderat: ubi vero signavit eam Pater beatus,
sanata est, evidentissime loquens et ambulans, et libere movens manus. Ipsa die
Laudunum venimus, ubi sexta feria in monasterio beati Joannis (illic enim
hospitabatur) coram omnibus vir surdus auditum recepit. Sabbato quoque Remis,
cum jam pararetur iter, caecum uno oculo puerum per signum crucis Pater sanctus
illuminavit, astante clericorum et civium multitudine. CAPUT XIII. De
miraculis in itinere versus Claram-Vallem editis.0400B 42. Dominica die festum erat Purificationis beatae
Mariae: et Francorum rex Ludovicus, devotissimus et christianissimus princeps,
Catalaunum occurrebat Viro Dei. Plurimi quoque ex principibus utriusque regni
convenerant, et legati regis Romanorum, et Wolfonis inclyti ducis, ut de via
Jerosolymitana communi consilio tractaretur: quo Vir Domini colloquio sic
detentus est per biduum illud, ut ad populum exire nequiverit, licet
vehementissime desideraretur. Oportebat enim generale bonum votis anteferre
privatis. Egredienti vero feria tertia, mulier quaedam occurrit aridae manus
postulans curationem: et juxta fidem ejus factum est ei, ut fieret 0400C ipsa hora sana. Et hoc quidem miraculum jam inter vicinos et
notos factum est, ne quis objiceret illud de Evangelio: Quanta
audivimus facta in Capharnaum? fac et hic in patria tua (Luc. IV,
23). Aderat enim venerabilis episcopus Lingonensis Godefridus, beati Viri
quondam filius professione, nunc pater officii dignitate. Aderant et principes
quidam, et milites terrae nostrae non pauci. Quarta feria, cum jam desideratae
Valli magis appropinquaret desideratus et ipse, multiplicata sunt miracula
manifesta: ut plus quam propheta probaretur, propheticus honor non deerat, ne
ipsa quidem in patria sua. Ipsa siquidem die in vico Campaniae cui nomen
Davamant, in honore beatae Agathae, cujus festivitas 0400D agebatur, Missarum solemnia celebravit. Necdum secesserat ab
altari, et ecce vir quidam caecum filium offerebat, cujus oculos sputo liniens
tetigit, et illuminatus est ipsa hora. 43. In oppido cui nomen
Rosnay, languidum et penitus debilem virum plaustro deportabant, cui solum
videbatur superesse sepulcrum: et huic quoque coram omni populo et militibus
multis manum imponens, ambulare eum fecit sine dilatione; et stupentibus
universis, quo prius fuerat deportatus, plaustrum sequebatur incolumis.
Similiter et puerum, qui et ipse a diebus multis ne unum quidem passum poterat
ambulare, signavit, ubi castrum est egressus; et statim libere ambulavit. In
eadem strata, aliud situm est castrum, quod Brena 0401A ab
indigenis nominatur. Illic transeunte viro Dei, per orationem et benedictionem
ejus puella clauda gressum recepit. Ubi vero egressus est, stipem quaerebat ab
eo caeca mulier et mendica. Intuens 1186 autem Vir in eam
misericorditer, «Tu, inquit, argentum quaeris, sed Deus tibi visum restituet:»
accedensque signavit eam, et coram omnibus illuminata est ipsa hora. Interrogata
vero quandiu caeca fuisset, ab his undecim annis nihil penitus se vidisse
respondit. Sic apostolicus Vir apostolicum imitatus exemplum, et petitionem
mendicantis, et spem liberalitate sanctissima superavit. Nec longe processerat,
et ecce puer uno oculo caecus benedictionem flagitat, tactum requirit. Quid ei
negaret, qui dederat non petenti? Nihil cunctatus signavit 0401B oculum caecum, et eum quo videre solebat manu claudens movit
digitum coram eo, et quid ageret inquisivit. Audientes peregrini quidam quod
Homo Dei transiret, socium suum surdum ei cum precibus obtulerunt: cujus aures
sputo liniens, et immittens digitos suos, auditum reddidit ei ipsa hora. Exinde
cum paululum processisset, secutus homo eum, gratias egit, et signum crucis ab
eo accepit, ut in exercitum Domini proficisceretur. 44. Ipsa
die venimus Barrum super Albam, quod nominatissimum oppidum est, tribus a
Clara-Valle millibus distans. Quinta igitur feria Vir sanctus Missarum solemnia
celebravit in ecclesia sancti Nicolai. Illic ad nova divinae virtutis magnalia
obstupuere Barrenses. Addidit adhuc magnificare
0401C famulum suum Dominus, et oculos pueri caeci nati sub manu
ejus aperuit. In eadem basilica post Missarum celebrationem, puella contracta,
cujus tali adhaeserant renibus, erecta est, et libere ambulabat. Altera quoque
puella, quae stare omnino non poterat, ibidem adepta est sanitatem. Item mulier
clauda gressum recepit, et quam cito signata est, virtutem sentiens, jussit
pulsari campanas, sicut ad singula quaeque miracula faciebant. In eodem loco,
duo surdi et muti a nativitate receperunt auditum pariter et loquelam: alter
quidem puer, alter adolescens erat notissimus in oppido illo. Adhuc autem surdus
unus auditum recepit, et puella ex utero matris suae impos manibus, sanata 0401D est ipsa hora. Alteri quoque manum aridam ante domum
eleemosynariam, cum jam proficisceretur, restituit sanitati. Ipsa die
dispensator bonus multiformis gratiae Dei fuit redditus Clarae-Valli, reportans
manipulos pretiosos, instar patriarchae Jacob cum duabus turmis regrediens. Nam
et triginta secum adduxit, et totidem fere, facto jam voto et constituta die,
venturos praestolabatur. Quid ergo dicemus ad haec? Felix nimirum, cujus oratio
tam accepta, tam salubris tactus, sermo tam vivus et efficax invenitur! felix
anima, quam implevit Dominus oleo gratiae prae participibus suis! felix 0402A lingua tot animarum medens vulneribus desperatis! felix manus
gratia sanitatum, et tot virtutum affluens signis! CAPUT XIV. De miraculis
Clarae-Valli, Trecis, Stampis, Senonis, et vicinis locis per Bernardum
patratis.45. Paucos dies Clarae-Valli faciens Pater
sanctus, ne intromitterentur infirmi, fratrum quieti providens, interdixit. Ipsa
tamen die qua exiturus erat, juvenem Lingonensem, cujus auris altera ab annis
multis penitus obsurduerat, venerabilis episcopus noster obtulit: et confestim
audivit homo, et gratias egit celeri medicinae. Egrediens autem pater monasterii
januam, invenit languentium multitudinem caecorum, claudorum, aridorum;
plurimique 0402B in tumultu illo sub manu signantis desideratam
adepti sunt sanitatem. Ubi vero montem ascendit, obvium habuit puerum surdum et
mutum, qui diebus multis inter fratres nostros Fontarciae manserat, tantum
innuens eis. Hujus linguam sputo liniens, et auribus ejus immittens digitos
suos, Deum nominare jussit, coepitque puer paulatim loqui: sed adhuc vox in
gutture laborabat. Quod advertens unus ex fratribus nostris, rursum obtulit eum,
rogans ut gutturi ejus manum imponeret. Statimque locutus est libere, cum multis
lacrymis gratias agens Deo. Tandiu siquidem surdus et mutus exstiterat, ut ei
nomen proprium penitus excidisset, et nesciret quis vocaretur. Vix recordatus
civitatis nomen unde fuerat oriundus, Parisiensem 0402C se esse
dicebat. In eodem itinere surdus alter audivit, pueri duo claudi gressum 1187 receperunt; et prope Mundivillam (sic enim vocatur viculus,
duobus ferme a monasterio millibus distans) curatus est paralyticus senex nobis
astantibus, turbis acclamantibus vehementer. Villa super Arnam nominatur, ubi
pernoctavimus ipsa die. Mane vero in basilica post missae celebrationem
adolescens altero crure contractus, ubi a Viro Dei signatus est, extendit
nervum, et coram omni populo gradiebatur exsultans. In eodem vico ingressus
hospitium, et irruentibus multis, caecum uno oculo puerum, et puellam mutam a
nativitate, consueta benedictione sanavit. Siquidem et puer illuminatus, 0402D et puella locuta est audientibus et admirantibus universis. In
platea quoque cum detineret eum populus egredientem, sanati sunt manci duo:
quorum alter etiam unius oculi lumen recepit amissum, duplicique liberatus
incommodo duplex gaudium reportavit. 46. Eadem die juxta
castrum Barrum, quod alluit Sequana fluvius, coram multitudine copiosa plebis,
quae de tota regione convenerat, curati sunt puer caecus, et vir caecus, puella
manca, et paralyticus senex. Hunc in plaustro detulerant, et ab annis sex sic
elanguisse dicebant, ut nec sedere 0403A quidem, nec sine alio
posset mutare latus. In ingressu villae, quam Bargonium vocant, erectus est puer
claudus ex utero matris suae: in egressu quoque mulier quaedam amissum ab annis
quatuor gressum recepit. Nec longe progressi eramus, et ecce currebat post nos
mulier caeca uno oculo: et haec quoque ubi pervenit ad virum Dei, ab eo signata
est continuo, et visum recepit, et revertebatur gratulabunda et laudans. In
ingressu dioecesis Tricassinae, in vico cui Fulceriae nomen est, oblatus a
populo puer a nativitate surdus et mutus, ab utroque morbo sanatus est ipsa
hora. In via quoque, cum egrederemur, puellae manum a nativitate aridam et
contractam benedicta Bernardi manus extendit, quasi esset cerea: et sanata est
statim, ita 0403B ut teneret fortiter baculum, quem tradidimus
ei. Mirabantur omnes, qui deducebant Sanctum Dei, viri de eadem regione nobiles
et potentes. Magis autem mirati sunt, juxta vicum qui Wanda vocatur, puellam
claudam, mutam ex utero matris suae, benedictione percepta ambulantem videntes,
audientesque loquentem. 47. Altera autem die in majori ecclesia
Trecensi congregatus est populus innumerabilis, ut audiret a Dei Homine verbum
ejus. Factus est ergo tumultus intolerabilis comprimentium sese turbarum, et
periculum metuens egressus est Vir beatus; cumque in hospitium episcopi se
recepisset, sequebatur eum languentium multitudo, et pro foribus exspectabat.
0403C Ingressa est autem puella clauda, et sub oculis omnium
signante Viro Dei adepta est sanitatem et libere ambulavit. Erat autem nota in
civitate puella, et ex propinquis ejus aderant eadem hora nonnulli. Post
paululum quoque caecus uno oculo puer illuminatus est: et alii duo, quorum erant
aridae manus, sanati sunt admirantibus et exsultantibus universis. Vespere
quoque exspectantes infirmos juxta cancellum ecclesiae seorsum poni praecipiens,
exivit ad eos, et signavit ex ordine residentes. Aderant autem venerabiles
episcopi Godefridus Lingonensis, qui fere omnia, quae scribimus, praesens vidit,
et Henricus Trecensis: aderant clerici et laici de civitate non pauci. Coram his
omnibus puella clauda et muta oblata est viro Dei. 0403D Cumque
signatam apprehensa manu deduceret, loqui coepit, et ait: «Non possum, domine,
ambulare, non possum.» Obstupuimus omnes: iterum signari rogavimus eam, et
gressum quoque recepit. Ibidem quoque caecum oculum pueri sputo liniens,
illuminavit. Mulierem claudam ab annis quindecim, quae in ecclesia beatae Mariae
a sanctimonialibus alebatur, signans et attrectans curavit protinus: ita ut quod
ante non poterat, et sederet, et libere graderetur. Exsultans igitur vehementer
tulit baculos, quibus antea utebatur, in beati Petri ecclesia suspendendos. Item
juvenis quidam, ejusdem ecclesiae servus, amissum ab annis quinque ibidem 0404A recepit auditum. In eadem civitate facta sunt quae sequuntur.
Faber quidam longa aegritudine claudicans, ut sine baculo incedere omnino non
posset, ubi 1188 a beato Patre signatus est, laetus rediit
gradiens pedibus suis. Deinde mulier epilepticam ei obtulit filiam, cui morbus
ille loquendi prorsus ademerat facultatem: cui Vir beatus manus imponens
signavit eam, statimque locuta est coram nobis. 48. Mane
egressus Trecas, dum transiret Vir sanctus villam, quam Prunetum vocant, oblatus
est ei puer, cujus pedem retracti nervi torserant in perversum, ita ut ambulare
omnino non posset. Acclamabant autem qui convenerant, levantes manus in coelum,
dum Vir Domini puerum attrectaret. 0404B Nec mora, signatum pedem
omni facilitate detorquens, deponi jubet: et coram omnibus ambulare coepit
incolumis. In oppido quoque, quod Romana lingua Triangulum vocant, post Missarum
celebrationem feria sexta, coram omnibus ad altare adducta est mulier caeca
ejusdem indigena castri. Cumque ei Vir beatus imposuisset manum, interrogata a
circumstantibus, «Jam cito videbo,» inquit: et post paululum, «Video, ait,
clare, omnes vos video; benedictus Deus qui fecit mecum misericordiam.» Altera
quoque illuminata est, quam ab annis decem caecam fuisse testabantur. Ibidem
clauda mulier gressum recepit, et mutus loquelam, acclamantibus omnibus,
maximeque illius castri, qui nulla prius 0404C similia viderant.
Ipsa die transeunti prope castrum Braium (quod Lutum interpretatur) occurrit vir
quidam filiam portans in humeris. quae nec loqui unquam potuerat, nec stare
supra pedes suos: statimque sub omnium oculis ab utroque est incommodo
liberata. 49. Apud Monasteriolum, ubi Iona fluvius in Sequanam
influit, praesente comite Theobaldo, et multis aliis nobilibus pariter et
ignobilibus, mulieres tres, prima auditum recepit, secunda amissum ab annis
septem unius oculi visum, tertia paralytica sanitatem. Haec in grabato in
ecclesiam fuerat deportata: et ubi signata est, et jussa stare supra pedes suos,
in medio populi stetit incolumis, et relicto grabato suo gratulabunda repetiit
domum 0404D suam. Ipso die apud Moretum oppidum, juxta leprosorum
domos, surdum et mutum a nativitate puerum offerebant, cujus statim aures
apertae sunt, et solutum vinculum oris ejus. Ubi vero castrum egressi, flumen
transivimus quod Luten vocant occurrit Viro Dei populus innumerabilis: et
ibi quoque puer, quem bene noverant circumstantes, amissam loquelam ejus
benedictione recepit. 50. Stampis negotio Jerosolymitanae
expeditionis, et regni Franciae, tam ipse quam caeteri qui convenerant,
intendebant. Reddidit tamen illic auditum surdo: phrenetico, quem ligatum
attulerant, mentem; 0405A mulieribus duabus visum, alteri quidem
unius oculi, alteri utriusque. Exiens quoque, finito concilio, caecam puellam
per signum crucis illuminavit. Apud viculum Messam, qui tribus a Stampis
milliaribus distat, coram universo populo qui convenerat, surdis duobus, viro et
vetulae mulieri, restituit auditum. Milliacum oppidum transiens ipsa die,
mulierem languidam et viribus corporis adeo destitutam, ut nec ambulare, nec
stare posset, signavit atque sanavit; propriisque pedibus est reversa, quae
fuerat apportata pedibus alienis. Illic etiam clericus quidam amissum unius
oculi lumen adeptus est, et puer claudus incessum: sic et Moreti vir caecus uno
oculo, qui Viro Dei occurrebat ingredienti, confestim illuminatus est ad ejus
benedictionem. 0405B Senonis, quae Galliae olim maxima civitas
erat, in conspectu Cleri qui ad eum fuerat congregatus, mulierem surdam et
caecam per manus impositionem auditu donavit: et praeter alia, quae scribere
supersedimus vitantes prolixitatem; ingredienti oppidum, cui Joviniacum nomen
est, oblata est mulier caeca. Confestim in habitum versa privatione, de caeca
facta est videns, exiitque sermo in populum, et undique acclamabant, «Anna
videt:» quia omnes noverant eam. Ubi vero egressi sumus, geminata est populi
laetitia, et sub oculis omnium puer a nativitate caecus uno oculo, negatum a
natura munus adeptus est gratiae beneficio. 1189 CAPUT XV. De miraculis Autissiodori, Molismi, etc., factis.0405C 51. Adveniens igitur Autissiodorum Vir
beatissimus, orationis causa monachorum basilicam introivit, ubi pretiosus ille
thesaurus jacet, ubi Germani gloriosi corpus sacratissimum requiescit.
Regredienti vero mulier clauda, quae genibus tantum et manibus gradiebatur,
occurrit in porta, tenensque vestigia ejus misericordiae viscera miserabili
supplicatione pulsabat: cujus renes et genua signo crucis edito Vir beatus
attrectans, elevavit eam in nomine Domini, et ad sanctissimi Confessoris altare
misit suis pedibus gradientem. Ipsius etenim nomen, dum mulier elevaretur,
universus qui convenerat populus invocabat. Hoc in civitate illa notissimum
celeberrimumque miraculum fuit. 0405D Omnibus siquidem nota erat
mulier illa, et tribus ferme annis in grabato viderant eam deportari. Hospitatus
est autem Vir sanctus in domo episcopi, et illic quoque videntibus multis aridam
manum mulieris extendit libere, et sanavit. Sic et mane, cum egrederetur, simili
incommodo laboranti beneficium simile contulit manus benedicta. Ipsa die
Cableiam pertranseunti claudum puerum offerebant, quem sanatum protinus, et
erectum in beati Martini ecclesiam deduxerunt. Ad eum siquidem et illa ecclesia
pertinet, et vicus ipse, quem in Bernardo revixisse mirabantur. Adhuc enim
prosequentibus 0406A eum turbis, puella clauda et alteram manum
invalidam habens, ab utroque incommodo liberata est coram eis. In castro
Tornodorensi, eadem die videntibus nobis in hospitio mulier caeca uno oculo per
signum crucis illuminata est; et exiit magnificans Deum. In ecclesia etiam beati
Aniani feria quarta, dum ad oblationem inter Missarum solemnia resedisset,
obtulerunt puerum caecum: cujus statim oculos sub manu fidelis servi, divina
virtus aperuit. Similiter et puella caeca, cum jam egrederemur castrum, coram
omnibus, qui prosequebantur beatum Virum, amissum ab annis multis signante eo
visum recepit, et altera caeca uno oculo illuminata est prope fluvium qui
Armantia nominatur. 52. Ipsa die Molismum venimus, quod est
monasterium 0406B unde egressi sunt olim Patres nostri, a quibus
Cisterciensis ecclesia sumpsit exordium. Exstat liber Usuum Cisterciensium, ubi plenius id scriptum diligens
lector inveniet. Illic ergo, ut dictum est, quarta feria Virum Domini magna cum
devotione susceperunt; cumque in hospitio resedisset, vir quidam caecus uno
oculo ingressus est, et genu flexo misericordiam precabatur: ubi vero signavit
eum sacris digitis, caecum tetigit oculum, et confestim illuminatus est, et
gratias egit Deo. Factum est autem post unam horam, cum advesperasceret,
essetque inclinata jam dies, egressus est Vir beatus ut signaret infirmos qui
pro foribus exspectabant. Primus illic convaluit puer caecus oculo dextro, qui
signatus sinistrum claudebat oculum quo prius videre 0406C solebat, et clare discernens omnia sciscitantibus nobis,
quidquid ostenderetur continuo respondebat. Id ipsum tribus aliis eodem
laborantibus incommodo, per manum Bernardi sui beneficium praestitit Deus;
puellae videlicet, et seniori viro et mulieri, similique et in eis probatum est
diligentia. Adhuc autem in ipso loco puellula debilis pedibus et clauda ex utero
matris, sanata est per manus impositionem, et exsultabat in gaudio mater, quod
tunc primo stantem eam et ambulantem cernere mereretur 53.
Feria quinta egredientem Molismense coenobium Hominem Dei, devotione debita
prosequens innumerabilis multitudo, quae de tota convenerat 0406D regione, mulierem claudam quae plaustro subvecta fuerat, ubi
signata est ab eo, suis gradientem pedibus gratulabunda reduxit. In eodem
itinere dum silvam ingrederemur, adolescens surdus auditum, et mulier quaedam
amissum ab annis duodecim alterius oculi visum, per manus Hominis Dei
impositionem receperunt, praesentibus et videntibus multis. Occurrentes deinde
viri duo, et ipsi quoque 1190, quod amiserant, singulorum
lumen adepti sunt oculorum. Nec longe processeramus, et ecce concurrentibus
turbis undique puer claudus, quem attulerant, ad tactum beati Viri sanatus est,
et libere 0407A gradiebatur exsultans. Confinium dicitur villa
nostris proxima finibus, per quam transivimus ipsa die. Ibi quoque sub oculis
omnium qui convenerant, puerum caecum et mulierem claudam ex utero matris suae
signans Vir Domini et attrectans, amissum reddidit alteri visum, alteri novum
contulit gressum. Ingredienti denique Claram-Vallem unus de nostris occurrit,
adducens surdum et mutum puerum, qui in monasterio diebus jam quindecim Sancti
praestolabatur adventum. Nec fraudatus est a desiderio suo puer fidelis, sed
continuo ut signatus est, recepit auditum pariter et loquelam. Et primo quidem
vix potuit nominare Deum; ac deinde praecipientibus nobis invocare coepit beatae
Virginis nomen: tandemque soluto penitus oris vinculo omnia loquebatur, ubertim
0407B gaudii lacrymas fundens. Multi etiam fratrum qui eum
noverant prius, nec audientem penitus nec loquentem, locuti sunt in auribus
ejus, et audierunt eum ad plenum verba omnia formantem. Interrogatus autem
quandiu mutus et surdus pertransisset: «Tertius, inquit, annus transivit ex quo
obsurdui et obmutui, et eram innuens tantum.» Et haec dicens cum lacrymis
benedicebat Dominum qui fecerat cum eo misericordiam. Ipsi et nos pro tanto
Patre et patrono quantas possumus gratias referimus, glorificantes semper et
laudantes Deum qui est super omnia benedictus in saecula. CAPUT XVI. De
miraculis quibusdam Treviri, Rutilae, et Francofurti per Bernardum
editis.0407C 54. Sexto kalendas
aprilis, ingrediente Viro Dei Treverim, obviam ruit ex more populus universus;
et ecce offerebant ei puellulas sorores duas ex eadem civitate, alteram quinque,
alteram quatuor annis miserabili caecitatis incommodo laborantes: ubi vero
signavit eas Vir sanctus, ambae illuminatae sunt; et in ecclesiam beati Petri
deductae, ubi eadem hora Missarum solemnia celebravit. Illic eas vidit clerus et
populus: illic probavimus diligenter miraculi veritatem. Consummato demum
sacrificio, Vir Domini juxta altare resedit, ut super aegros manus imponeret et
bene haberent. Protinus autem claudus oblatus est, et ambulavit: oblatus est
caecus, et vidit: oblata est mulier surda, et 0407D audivit. Et
haec quidem in somnis admonitam se esse dicebat, ut festinaret ad eum, cujus
benedictione receptura esset auditum. Non dubito quin et alia multa diligens
inveniat investigator: sed haec ad memoriam arbitror posse sufficere. Adhuc
tamen in domo archiepiscopi puerum caecum uno oculo coram nobis illuminatum
certissime recordamur. 55. Veritus autem molestam vobis esse
brevitatem, ex his quoque quae Rutilae facta sunt, nonnulla subjunxi. Viderat
Pater sanctus in somnis, quod nobis secretius intimavit mulierem claudam in
ecclesia quaerentem se, cum nec ab ea, nec a populo cognosceretur. Gloriabatur
autem quod ignotus esset, et accedens clanculo signabat eam, 0408A et pertransibat: subitoque admirans illa erigebatur. Hujus autem
visionis effectus apparuit manifestus. Siquidem dum in ecclesia illa Missarum
solemnia celebraret Vir beatus, allata est contracta mulier, quae a diebus
multis per terram repens erigi penitus non valebat, sed genibus et scabellulis,
quae gestabat manibus, utcunque gradiebatur. Guntrannus de Sirco, quod super
Mosellam situm est castrum, a praedicto monasterio paululum distans, mulierem
illam in ecclesia fecerat deportari. Necdum ad beati Patris manum accesserat, et
ecce accessit ad eam spiritus ejus occulte, sicut praeviderat, subitoque curvata
exsiliit, et ambulabat laudans et magnificans Deum. Videns autem populus, qui
claudam prius noverat eam, exclamavit in laude Dei; 0408B tollentesque scabellula ad altare protinus detulerunt, ut
sisterent eam 1191 Domino, et Bernardo servo ejus. Ibidem
sane ad tactum ejus mulier de eodem vico clauda ab annis septem, et puellula
contracta, cujus obstupuerant nervi femoris utriusque, ut extendere genua, aut
erecta stare non posset, desideratum gressum coram omnibus receperunt. Oblati
sunt ei vir quoque caecus et mulier caeca, et confestim edito signaculo crucis
ab utroque repulit tenebras, et utrisque lucem restituit. Sed forte haec nostra
descriptio, licet studiosis brevior, obliviosis prolixior videatur. Et ipsis
itaque providentes, instar proverbii, quae dicta sunt, perstringamus. Resultabat
canoris vocibus ecclesia Treverensis ad Bernardi tactum ambulante claudo,
audiente 0408C surda, caeco vidente. Duas quoque sorores caecas
idem Vir Domini in ingressu civitatis illuminavit; et in domo, puerum caecum uno
oculo. Rutilavit Rutilae in Bernardi praesentia lux coelestis, cujus benedictio
claudis duabus gressum, visum reddidit caecis aeque duobus. In eadem ecclesia,
mulier clauda, quae genibus et scabellulis ferebatur, erecta est, priusquam
perveniret ad Hominem Dei. 56. Residebat aliquando Frankenvoert
in solio Pater sanctus, et per fenestram ad manum ejus admittebantur infirmi,
quorum innumerabilis multitudo undique fuerat congregata. Et ecce oblatus est
inter caeteros adolescens quidam surdus et mutus ex utero matris suae: cui Vir
beatus manum imponens 0408D confestim curavit eum, et libere
audiebat, et loquebatur. Nullam tamen noverat linguam, sed ea tantum proferebat
verba, quae ex colloquentis ore audivisset. Hoc fuit quod maxime nostrum movit
Hugonem, ut describi hoc miraculum postularet: sed nos multa similia videramus.
In ipso quoque solio matrona quaedam dives et honorata de regione eadem
deportata est, quae ex longo tempore jacuerat paralytica. Et hanc quoque signans
Homo Dei, tenuit manum ejus et erexit eam, praecipiens ut libere ambularet in
nomine Domini nostri Jesu Christi, et in virtute Spiritus sancti. Dixit, et
factum est; exsiliensque ambulabat. Tunc vero acclamabant omnes; sed specialiter
exsultabant milites qui propriis humeris deportaverunt, quam 0409A videbant regredientem pedibus suis. Nimirum videbatur sibi
quodammodo miraculi particeps pia devotio. Et haec quoque excitavit amicum
nostrum, ut sileri miraculum hoc, nefarium judicaret. 57.
Tertium autem simile est huic. Erat siquidem in proximo vico vir paralyticus ab
annis octo, notus omnibus, et omnium dignus miseratione. Neque enim movere
poterat membra, nec si domus in qua jacebat undique flagrare coepisset incendio.
Hic ergo coram nobis et aliis quampluribus qui beato Patri tunc assidebant,
subvectus in culcitra, depositus est coram eo: cujus debilia membra edito
signaculo salutis attrectans, confestim erexit eum, et tam perfecte curatus est,
ut ad exercitum Domini profecturus illico susciperet signum crucis; 0409B nimirum, cujus virtutem tantam et tam celerem esset expertus.
Cumque tollerent alii lectum ejus, «Non sic, ait venerabilis Hugo, sed magis
ipse portabit:» et imponens in humeros ejus dimisit eum, et tam viriliter
ambulabat, ac si nihil prius sustinuisset incommodi. Quartum quod describi Hugo
miraculum postulabat, puellae cujusdam erectio fuit. Hanc in hospitium vespere
obtulerunt humeris deportantes. Cujus cum signaret genua Vir beatus, contractos
et obduratos quasi in modum virgae ligneae nervos sentiens, «Heu, inquit; hujus
ex toto retracti sunt nervi, et flectere genua, imo flexa extendere omnino non
potuit.» Et certe sic erat, nec poterat a diebus multis gradi pedibus, sed
manibus et pedibus reptabat utcunque. Igitur 0409C ad Patris
benedictionem laxatus est statim nervus uterque, et elevavit eam unus e
fratribus; ipse vero tenebat tibias, et paulatim extendebantur: cumque ambulare
coepisset incolumis, obstupuimus vehementer omnes, sed et Sanctus ipse prae
admiratione se signans, Domino virtutum gratias referebat. 1192 CAPUT XVII. De miraculis quae Tulli per beatum Bernardum
contigerunt.58. Jam ad ea quae Tulli facta sunt,
veniamus. Quater siquidem hoc in anno Vir sanctus illam ingressus est civitatem;
nec unquam transiit absque miraculis. Primum siquidem Dominica ante Pentecosten
0409D in ecclesia beati Stephani ad altare majus Missas
celebranti, oblatus est puer caecus notus in civitate eadem, qui per manus
impositionem visum recepit; et hunc usque hodie Tullensis habet ecclesia
virtutum beati Bernardi speculum testimoniumque fidele. Secundo quoque accedens
civitati, proximam villulam, quam Calmas nominant, pertransibat. Et ecce ruit
obvia plebs devota, aquam afferens signandam atque benedicendam, quam protinus
evangelici instar miraculi sapore pariter et odore vini benedictione ipsa
donavit: et qui gusta verunt, omnibus perhibent testimonium. Unde et nunc in
tota regione illa certissimum est celeberrimumque miraculum, apud villam Calmas
sub Bernardi manu aquam in vinum esse mutatam. Nam 0410A super
vestem cujusdam sparsum est vinum novum, dum undique concurrentes certatim
traherent vasculum, et multis diebus vini pretiosissimi servavit odorem. 59. Tertio deinde praedictam Tullensium civitatem ingressus timuit
turbas, et quia grandis ei restabat via, nocte egredi festinavit. Idipsum autem
suspicati nonnulli de populo observabant eum, nec exire vel nocte potuit sine
turba: inter quos oblata est paralytica mulier in grabato, quam protinus elevans
Vir beatus, in nomine Domini signavit, atque sanavit. Hujus quoque curatio
universae innotuit civitati, quam nimirum adhuc hodie incolumis mulier
inhabitat, quae in ea diu jacuerat paralytica. Similiter autem et altera mulier
caeca uno oculo, 0410B quae ad eum deducta est extra civitatem,
signante eo visum recepit, quod in hoc adventu verissime certissimeque
probavimus. Nuper sane apud beatum Aprum Vir Domini susceptus hospitio,
monasterium illud plurimis miraculis illustravit, claudum erigens puerum,
auditum surdo reddens adolescenti; tres quoque caecos, uno visionis munere
donans in ipsius nomine qui Trinus adoratur et Unus: ubi plurima quoque miracula
claruisse non dubito, sed haec coram me facta novi certius, fiducialiusque
scripsi. EPISTOLA
GAUFRIDI MONACHI CLARAE-VALLENSIS, Quaedam sancti Bernardi
miracula recensens.Magistro suo charissimo
Archenfredo, et utrique 0410C Capitulo, fratribus suis uterinis,
frater Gaufridus, memores ejus esse, qui diligit vos in veritate. 1. Nullis mihi ad te, magister, verborum blanditiis utendum esse
certis experimentis cognovi. Latere enim non potuit familiarem filium, quem prae
caeteris fovere solebas tenerius, et amplecti charius, non quod dignum, sed quia
indignum esse sentires: adhaerentem, inquam, lateri tuo latere non potuit, quam
parum acceptes eos qui verba venantur, sentiens plane cum Apostolo, regnum Dei
non esse in sermone, sed in virtute (I Cor. IV, 20.) Utquid ergo
verba multiplicantur? Tu scis, domine, quia amo te; tu scis quia tuis et tuorum
orationibus egeo, et quantum diligam, et quantum 0410D egeam, non
ignoras. Sileo proinde de me ipso, sciens quod scienti me scribam. Caeterum cum
memor sum in quanta sollicitudine reliquerim vos, et totam pariter
Claram-Vallem, eo quod dubia videretur domini Abbatis de itinere isto voluntas,
scribo vobis de quo magis praesumo, quae in eo vidimus et audivimus, ut habeatis
consolationem, et vestris eam nihilominus praebeatis. Hoc autem scitote nihil me
scribere, nisi veritate compertum. 2. Dum appropinquaremus
Pictavim, coepit dominus Abbas infirmari, ita ut paulo minus eum poenitere
inciperet oneris, non itineris hujus. Ibi ad nostram et ipsius consolationem
facta vox ad eum in visione cantans: 1193 Et domus impleta est ex odore unguenti (Joan. XII,
3). Erat autem 0411A cantus ut versiculi, et tantummodo
punctum ultimum deerat in hunc modum: Et domus impleta est
ex odore unguenti. Quo defectu quid significatum credamus, sequentia
manifestant. Altera die cum iterum decubaret, sic in os ejus missum est canticum
novum, Laetabitur justus in Domino (Psal. LXIII,
11), ut evigilans saepius nil aliud posset cogitare. Pictavi, dum nocte
sederemus, et ipse cum candela solus deambularet, exstincta est candela, et
abbas Chari-Loci vidit eum sine lumine ambulantem. Proinde autem cum sonitu
quodam, ut ipse confessus est, candela reaccensa est, et ardentem eam usque ad
nos deportavit. 3. In urbe Burdegali res facta est digna
miraculo, quod obstinatissimos animos clericorum convertit, 0411B ut concederent in sede episcopali Regulares ordinari canonicos,
pro qua re per septem annos excommunicati parvipendebant omnino: ita ut
quinquennium exsularet archiepiscopus, vacaret ecclesia, reditus illi violenter
diriperent, et tam exosus esset omni populo archiepiscopus, ut in ingressu etiam
omnibus nostris exprobrarent, dicentes, «Quoniam isti sunt de patronis
archiepiscopi.» Sed mutavit animos eorum sermo Dei vivus et efficax, praeter
spem universorum, qui noverant negotii difficultatem et obligationes pessimas
nimis. In castro quod dicitur Bragerach, allatus est ad eum vir nobilis,
gravissima infirmitate laborans, et ex illa hora convaluit, ut postea didicimus.
0411C Homo civitatis illius, pauper et inops, laudat hodie nomen
Domini, qui longa infirmitate fractus viribus, laborare non poterat, aut operari
quidquam: sed benedicto pane vescens, cum per aliquot dies sequeretur nos,
fortis et incolumis est reversus. In Caturcensi urbe quidam serviens episcopi
percussus in capite, oculi unius lumen amiserat: sed signante eo visum recepit.
Ibidem burgensis quidam bibit aquam ab eo benedictam, et visum est ei ac si
projiceretur super caput plenum vas aquae; et ex hora convaluit a febre, qua per
septem annos laboraverat. 4. Jam vero Petragorici populi
devotionem quis explicet? Paulo minus suffocabant eum; adeo ut necesse habuerit
clam discedere ab eis. In Tolosana 0411D urbe satis devote
susceptus est; sed per paucos dies plus quam satis, et etiam plus quam nimis
fuere devoti. Paucos quidem habebat civitas illa, qui haeretico faverent: de
textoribus, quos Arianos ipsi nominant, nonnullos. Ex his vero qui favebant
haeresi illi plurimi erant, et maximi civitatis illius. Denique non longe ante
adventum nostrum unum e ditioribus civitatis illius cum uxore ejus seduxerant,
ut relicta substantia sua et parvulo filio in villam secederent, quae haereticis
plena est, et nullis deinceps propinquorum persuasionibus 0412A reduci potuerant. Vocatus est ergo Henricus, vocati sunt Ariani:
et pollicitus est populus, quod nemo eos deinceps susciperet de caetero, nisi
venirent et palam loquerentur. Fugas Henrici, et Arianorum latibula longum est
enarrare. Fugerunt siquidem qui in civitate erant Ariani, audientes signa et
mirabilia quae fiebant. Fautores eorum abnegaverunt eos, et credimus omnino
perfecte liberatam civitatem ab omni haereticae contagio pravitatis. De
militibus promisere nonnulli, quod deinceps expellerent, et non manu tenerent
eos. Si qui vero cupidi fuerint, et aliter voluerint agere, haereticorum munera
diligentes, data est sententia in haereticos et in fautores eorum, atque in
omnes qui manu tenuerunt eos, ut 0412B neque in testimonio, neque
in judicio suscipiantur, nemo communicet in convivio, neque in commercio.
Henricum fugientem secuti et persecuti sumus, sed ille eo amplius fugiebat. 5. In ipsis sane castellis quae seduxerat, locutus est dominus Abbas,
et libenter audiente populo crediderunt qui erant praeordinati ad vitam. Milites
quidem nonnullos invenimus obstinatos, sed non tam errore, ut nobis videtur,
quam cupiditate et voluntate mala. Oderunt enim clericos; et gaudent facetiis
Henrici, et quia id loquitur eis unde occasionem habeant et excusationem
malitiae suae. Omnes tamen affirmabant quod deinceps non manu tenerent eum,
siquidem domini Abbatis colloquium 0412C 1194
refugisset. Data proinde sententia est in haereticum et in fautores ejus, et
patefacta est omni populo pessima ejus vita, et quomodo in Pisano concilio omnes
quas nunc praedicat haereses abjuraverit, et redditus domino Abbati, litteras
acceperit ab eo in Clara-Valle, ut ibi monachus fieret. Credimus annuente Domino
malitiam ejus finiendam brevi. Terra tam multiplicibus errorum doctrinis
seducta, opus haberet longa praedicatione: sed dominus Abbas nec tanto labori
sufficere videtur, et multo magis timet molestus esse fratribus suis; et hic
est, ni fallimur, ejus quem praediximus puncti defectus in cantu versiculi quem
audivit. 6. Acceptis ergo a Clara-Valle multis hinc inde
litteris, cum omni festinatione revertetur: et credimus 0412D annuente Deo quod non longe post octavam Assumptionis beatae
Mariae visuri sitis desiderium, merito desirabilem virum. Utinam enim nossemus
quantum et quam inaestimabile donum dederit nobis Deus Patrem sanctum, advocatum
fidelem, patronum potentem, pastorem bonum, plenum gratia et virtutibus coram
Deo et omni saeculo! Denique quod in certis locis virtutes occultet humilitate,
certis didicimus experimentis, quando per ejus discessum continuo sanabantur
infirmi, uti sic esset illis bene, ut ipsum nemo magnificaret. Ubi vero 0413A necesse fuit, maluit, ut ipse confessus est, sustinere proprium
periculum, quam saluti eorum non providere. 7. Erat in ecclesia
sancti Saturnini, in qua hospitabamur, canonicus quidam Regularis, Joannes
nomine, peritissimus medicae artis. Is ergo septem, ut dicebatur, mensibus
decubans, a sancto Pascha ita languebat, ut quotidie solum ejus obitum
exspectarent. Defecerant tibiae ejus, ita ut nequaquam viderentur puerilibus
brachiis grossiores. Specialiter sane dextri femoris nervus aruerat, ut a sancto
Pascha ad modicum quidem posset extendere genu. Languebat miser semivivus, et
quotidie responsum mortis habens in se ipso, et ne ad urinam quidem aut
egestionem surgere omnino valebat. Ob 0413B fetorem denique et
languorem extra monasterium factus, erat in burgo collocatus, non sustinentibus
canonicis praesentiam ejus. Rogat ergo obnixius ut prope dominum Abbatem
deferatur, et portant sex viri in grabato in cameram, quae proxima erat hospitio
nostro. Ibi visitatus a domino Abbate, confessus est ei peccata sua, et pro sua
liberatione et sanitate obnixius obsecrabat. Ubi ergo benedixit ei dominus
Abbas, exivit de camera, et ivimus nos quoque cum eo. Ibat autem secum cogitans
et dicens tanquam servus fidelis: «En, Domine, signa quaerunt, et nihil
proficimus aliter; quousque dissimulaveris?» Et continuo exsiliens ille cucurrit
post nos, ita ut vix ingressi essemus hospitium, 0413C quando
sequentem nos vidimus, et ambulantem, ut ipse dicebat, non viribus, sed virtute
divina. Exinde pergit ad ecclesiam gratias agens Deo, et fratres cantantes cum
eo, «Te Deum laudamus.» Quanta devotione domini Abbatis oscularetur pedes, scire
potest nemo, nisi qui vidit. 8. Puer quidam septennis, ut
dicebatur, languens inter brachia matris ignorantis quaenam esset passio, cum
benedictus a domino Abbate reverteretur, continuo vomuit lapidem, quem multi
quoque viderunt, et sanus factus est ex illa hora. In ipsa civitate hominem jam
senem, qui unius oculi lumen amiserat, per signum crucis illuminavit. Sic et
puerum, qui utroque oculo caecus erat, alterum vero jam majoris aetatis caecum
similiter illuminavit. Fuit 0413D in ipsa urbe mulier quaedam,
quae subitum in capite dolorem sentiens dixit, «Quia non comedam donec veniam ad
Virum Dei:» dehinc cum cogeret eam vir ejus ut comederet, ubi primum gustavit
panem, paulo minus suffocata, et arctata gutture pervasa est a daemonio. Exinde
per triduum non poterat comedere aut bibere quidquam, donec praesentata domino
Abbati, benedictum panem et aquam sumpsit de manu ejus. Praecepit deinde dominus
Abbas, ut juxta nos in capella pernoctaret, volens ad eam sine turba venire
secretius. In nocte vero conqueri coepit vehementius, ita ut nunc quidem daemon,
nunc femina loqueretur, et modo in sinistram, 1195 modo in
dexteram partem vertebatur lingua, secundum quod mutabatur loquentis persona.
Dicebat 0414A daemon audientibus universis qui astabant, «Quia
non egrediar donec veniat Abbas, donec veniat Abbaticulus.» Admonitus interim
dominus Abbas in somnis venit ad eam; et quam in tanto cruciatu invenerat,
quietam omnino dimisit. Et protinus mane facto celebrans Missarum solemnia,
dedit ei communionem sanctam, et incolumem remisit in domum suam 9. Ex his qui manus habebant intortas in partem alteram, et digitos
in partem replicatos, tres sanavit Tolosae, tres in confiniis ejus. Allata est
enim ad eum puella quaedam dum oblationem susciperet; et signans manum, atque
apprehendens digitos cum omni facilitate aperuit. Id ipsum quoque de duobus
aliis fecit, nisi quod alterius, cujus erat manus contracta utraque, 0414B erubescens propter episcopos qui praesentes erant, parumper
aperuit, et sic tradidit militi cuidam de Templo qui praesens erat, ut ipse
perficeret. Quartum ab hoc incommodo liberavit infantem quem dam apud
Dameyseriam, vidente domino Engolis mensi episcopo, et stupente quod ubi
signavit manum et dimisit, ipsa quasi esset chorda quaedam, in bonum statum
conversa est, et digiti aperiri coeperunt. Ibidem sane in hora eadem et surdum
fecit audire, et mutum loqui. Quintum mancum sanavit in castro quod dicitur
Viride-Folium, ubi sedes est satanae; et ipse pessimi, ni fallor, haeretici puer
erat. Sextum sanavit in castro quod dicitur Sanctus-Paulus, quos ex servientibus
domini legati remanere 0414C in terra aliena febris gravissima
coegisset, nisi subvenisset eis coelestis medicina panis benedicti. 10. In Albigensi civitate factum est, quod caeteris non immerito
miraculis credimus praeferendum. Erat enim populus civitatis illius super omnes
qui in circuitu ejus sunt, haeretica pravitate contaminatus, ut audivimus; ita
ut domino legato, qui per biduum ante nos venerat, cum asinis et tympanis
exierint obviam, et cum signa pulsarent ad populum convocandum, ad Missarum
solemnia celebranda, vix convenere triginta. Tertia die dominus Abbas cum multa
populi laetitia susceptus est. Sed tanta mala de illis audierat, ut penitus non
acceptaret devotionem eorum. Sequenti vero die, cum 0414D beati
Petri solemnitas esset, tanta ad audiendum verbum Dei multitudo convenit, ut non
caperet eos grandis ecclesia. Quos allocutus dominus Abbas: «Seminare, inquit,
veneram, sed praeoccupatum a semine pessimo agrum inveni. Verumtamen, quia
rationalis est ager, Dei enim agricultura vos estis, ecce ostendo vobis semen
utrumque, ut sciatis quid eligere debeatis.» Et incipiens a Sacramento altaris
per singula capitula, quid haereticus praedicaret, quaeve esset fidei veritas,
diligentius exponebat. Demum interrogavit eos quid eligerent: et respondens
omnis populus coepit abominari et detestari haereticam pravitatem, et cum gaudio
suscipere verbum Dei, et catholicam veritatem. «Poenitemini, inquit, igitur
quicunque contaminati estis, redite ad Ecclesiae 0415A unitatem.
Et ut sciamus quis poenitentiam agat et suscipiat verbum vitae, levate in coelum
dextras in signum catholicae unitatis.» Factum est ergo, ut 0416A levantibus omnibus dextras in coelum cum exsultatione, ipse
sermoni finem imponeret. Et nos quoque epistolam terminemus.
Valete.
|