0415 LIBER
SEPTIMUS Excerptus ex libro cui titulus: Exordium
magnum Cisterciense, distinct. 1, 2, 4, 6. 1196 CAPUT PRIMUM De apparitione monachi defuncti et revelatione salvandorum e
Clara-Valle, Bernardo facta.0415A 1.
Postquam, divina largiente gratia, vinea Domini sabaoth, Cisterciensis videlicet
ecclesia, propagines 0415B suas emittere coepit, fundatis jam
domibus de Firmitate, et de Pontiniaco, tertio loco in nomine sanctae et
individuae Trinitatis, ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinto decimo
fundata est domus Clarae-Vallis, cui etiam beatae memoriae dominus Stephanus
Cisterciensis abbas beatissimum patrem nostrum Bernardum primum ordinavit
abbatem: de cujus admirabili conversatione, singulari sanctitate, speciali
signorum atque virtutum praerogativa, liber licet Vitae plenius edisserat, tamen
aliqua, quae illic praetermissa sunt, ad memoriam tanti Viri simul et ad
aedificationem legentium scribere congruum puto, ne in hoc libello, qui de viris
virtutum cuditur, splendidissimam columnam, 0415C cui universitas
Ordinis nostri innititur, sub silentio transisse videamur. 2.
Accidit aliquando in Clara-Valle, dum Missa in conventu celebraretur, eodem
venerabili Patre praesente, ut, lecto Evangelio, sacerdotis manibus lavandis
aqua per negligentiam deesset; quae cum aliquantulum diutius exspectaretur,
conventus interim versis vultibus ad Orientem stabat. Cumque Pater sanctus in
stallo suo inter gradum presbyterii staret, monachus quidam ante paucos dies
defunctus ei visibiliter apparuit; et stans contra eum, caput quasi redarguendo
movere coepit: quem Famulus Dei videns, agnovit, et quare caput contra se
agitaret, quaesivit. Cui ille: «O si sciretis quantos et quales socios haberetis
in coelis! profecto 0415D caveretis vobis ab omni negligentia.»
Quod verbum Sanctus gratanter audiens respondit: «Verene putas quod omnes qui in
hoc monasterio sunt fratres, salvabuntur?» «Etiam, inquit, salvabuntur. Et non
solum ipsi, sed et omnes qui in Ordine nostro obedienter et humiliter fuerint
conversati, salvabuntur.» Recordatus vero pius Pater cujusdam fratris, quem pro
negligentia et duritia cordis sui frequentius corripi oportebat, et ob hoc super
eo multum contristabatur, subintulit dicens: 0416A «Nunquid de
salute fratris illius certi aliquid nosti?» Respondit: «Nec ipsi deerit
misericordia Dei.» Quo audito Vir Domini vehementer gavisus est, et tanto
alacrius cum fratribus suis propter verba labiorum Domini custodiebat vias
duras, quanto certius 0416B spem mercedis aeternae sinu suo
repositam tenebat. CAPUT II. De quodam fratre defuncto, orationibus et
Missarum oblationibus e purgatorii poenis liberato.3.
Defunctus est quadam vice Conversus quidam in Clara-Valle. Cumque concurrentibus
fratribus commendationis officium ex more fieret, monachus quidam senior, magnae
religionis vir, audivit turbas daemonum per catervas suas incedentium, cum magni
strepitus vociferatione 1197 clamare, et dicere: «Eia bene,
eia modo bene! solummodo de hac mala valle unam animam in nostrae sortis partem
acquisivimus.» Cum vero idem senior, qui haec 0416C audierat, per
noctis quietem sopori membra dedisset, frater defunctus ei in visu apparuit
tristi et lugubri vultu, dicens ad eum: «Quia audisti heri daemones de meis
suppliciis exsultantes, veni et vide, quam terribili tormento Dei omnipotentis
justo judicio traditus sum.» Et duxit eum ad puteum quemdam magnae latitudinis
et horrendae profunditatis, et dixit ei: «Ecce in hunc puteum frequenter a
daemonibus mittor, quorum tanta est crudelitas, ut si optio daretur, mallem
centies ab hominibus, quam semel a daemonibus hic immergi.» 4.
Mane autem facto, dum quae audierat et viderat praefatus senior beato patri
Bernardo retulisset, licet ipse quoque per spiritum ea cognovisset, ingemuit, et
ait: «Scio quia nisi gravis causa existeret, 0416D nunquam
daemones talem ausum praesumpsissent.» Itaque capitulum fratrum ingressus, coram
omnibus calamitatem fratris defuncti exponit: dehinc salubri exhortatione
singulorum conscientias conveniens, monebat ut cautius in via sanctae religionis
ambularent; multam esse malitiam daemonum erga omnes Christianos, tamen
praecipue contra monasticae religionis professores, affirmans. Post haec fratris
animae in suppliciis constitutae subvenire eos attentius monens, psalmis et
orationibus 0417A Missarum quoque celebrationibus iram Domini
placare hortatur, si forte pius Pater pulsatus precibus eorum per salutaris
hostiae immolationem, tyrannicam daemonum superbiam debellare, et ab eorum
nequitia fratris animam dignaretur liberare. Quod cum fratres devotissime
facerent, paucis evolutis diebus idem frater defunctus supradicto seniori
iterato apparuit, hilaritate vultus statum suum melioratum esse significans.
Quaerente vero sene, quomodo se haberet, respondit: «Deo gratias, bene.» Rursus
requisitus, quomodo liberatus esset, ait: «Veni et vide.» Et continuo introduxit
eum in oratorium ejusdem loci, ubi ad singula altaria sacerdotes stabant,
hostiae immolationem summa devotione celebrantes. «Ecce, inquit, haec sunt arma
0417B gratiae Dei, quibus ereptus sum: haecce est virtus
misericordiae Dei, quae invincibilis permanet. haec est Hostia illa singularis,
quae totius peccata mundi tollit. Et vere dico tibi, quod his armis gratiae Dei,
huic virtuti misericordiae Dei, huic hostiae salutari, non est quidquam quod
resistere valeat, nisi cor impoenitens.» Evigilans autem senex, de liberatione
animae fratris oppido gavisus est: modum quoque visionis ejusdem caeteris
fratribus exponens, tanto eos devotiores ad immolationem hostiae salutaris
reddidit, quanto certius ejus efficaciam in fratris ereptione meruerant
experiri. CAPUT
III. De visione beato Bernardo oblata, quae diversa in choro
psallentium merita ipsi repraesentabat.0417C 5. Intererat aliquando nocturnis vigiliis Pater sanctus, ea puritate
et devotione qua solebat, Deo tantum nota et sibi. Cumque morosa psalmodiae
modulatio vigilias protelaret, aperuit Dominus oculos ejus: et ecce respiciens
vidit singulos Angelos juxta singulos monachos stantes, et quod quisque eorum
psallebat, in schedulis more notariorum, tam diligenter excipientes, ut nec
minimam syllabam, quantumcunque negligenter prolatam, omitterent. Scribebant
vero diverso modo. Nam quidam eorum scribebant auro, alii argento, nonnulli
atramento, aliqui etiam aqua, quidam vero penitus nihil scribebant. Spiritus
autem qui haec revelabat intelligentiam quoque diversitatis scripturae cordi
ejus inspirabat. Qui enim auro 0417D scribebant, ferventissimum
in Dei servitio studium, et absolutam cordis intentionem, in his quae
psallebantur, significabant. Qui autem argento, minorem quidem fervorem, puram
tamen psallentium devotionem declarabant. Qui vero atramento, continuum
quorumdam bonae voluntatis usum in psalmodia, licet non cum multa devotione,
notabant. Sed qui aqua scribebant, exprimebant eos qui somnolentia seu pigritia
1198 pressi, vel variis cogitationibus a se abducti, videntur
quidem aliquid sonare, sed cor eorum longius abstractum, non concordat voci. Et,
o mira Dei clementia! sicut enim nullum malum impunitum, ita nullum bonum,
quantumcunque modicum, quantumcunque negligenter factum, erit irremuneratum.
Caeterum illi qui nil scribebant, lamentabilem 0418A quorumdam
duritiam cordis redarguebant, qui obliti professionis suae, timoris Dei
immemores, aut lethali somno prona se voluntate immergunt, aut certe vigilantes
clauso ore, vanis et noxiis cogitationibus, non ex infirmitate, sed ex
voluntaria intentione occupantur, et in conspectu Domini contra legis praeceptum
apparere vacui non pertimescunt. Pater itaque sanctus qui haec videbat,
recordatus sententiae illius, quoniam omnes administratorii
spiritus sunt, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt
salutis (Hebr. I, 14), sicut proficientium congratulabatur
fervori, sic paterno pietatis affectu deficientium miserabatur
tepiditati. CAPUT IV De divinis hymnis pie et devote canendis,
et quam id gratum angelis.0418B 6.
Celebrabantur aliquando solemnes vigiliae, et Vir Domini cum caeteris fratribus
aderat. Cumque hymnus, «Te Deum laudamus,» cantaretur, vidit sanctos Angelos
multa claritate fulgentes, mira etiam vultus alacritate devotos, qui utrumque
chorum percurrentes, modo hunc, modo illum excitabant; cantantibus aderant, et
quasi congratulantes astabant, et ut divinus ille hymnus cum devotione
percantaretur, modis omnibus elaborare satagebant. Intellexit ergo Vir sanctus,
hymnum illum vere esse familiarem ipsis, quos tanta instantia videbat operam
dare, quatenus a fratribus ad honorem Dei cum fervore devotionis cantaretur.
Cuidam etiam fratri 0418C spirituali videre concessum est, dum
idem hymnus inciperetur, quod ab ore incipientis flamma magni splendoris
erumpebat, et sursum conscendebat. CAPUT V. De pusillanimitate
fratrum, notabili verbo ad fiduciamdivinae misericordiae per beatum Bernardum
erecta.7. Loquente aliquando verbum Dei fratribus
beato Bernardo, cum vehementer vitia corriperet, terroremque tremendi judicii
Dei mentibus incuteret, sensit in spiritu quosdam de sedentibus graviter in
conscientiis suis turbari, et fere in barathrum desperationis prolabi. Tunc vero
spiritu fraternae charitatis 0418D totus flammescens, mirantibus
omnibus qui aderant, in haec verba prorupit: «Quid est quod in conscientiis
vestris turbamini, fratres mei? Utquid enormitatem, et innumerositatem criminum
vestrorum sic intuemini, ut inexhausta viscera miserationum Domini
obliviscamini? In veritate dico vobis, quod si filius ille perditionis Judas,
qui vendidit et tradidit Dominum, in hac Christi schola sederet, et huic Ordini
incorporatus esset, per poenitentiam veniam consequeretur.» Audito itaque tam
magnifico consolationis verbo, non solum illi qui prae pusillanimitate spiritus
jam fere desperabant, sed et omnes qui aderant, in spem divinae gratiae
respirantes Dominum glorificabant. CAPUT VI. De monacho quodam
veritatem sacramenti Corporis et Sanguinis Christi negante, sed cura Bernardi
mirabiliter ad fidem perducto.0419A 8.
Quidam monachus hujus sancti Patris, per fallacias daemonum, et per proprii
sensus simplicitatem, in tantam cordis inopiam devenerat, ut diceret panem et
vinum aqua mistum, quae proponuntur in altari, nequaquam transubstantiari posse
in verum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi. Quapropter vivifica
Sacramenta, tanquam nihil profutura sibi, sumere despiciebat. Notatus denique a
fratribus, quod Sacramentis 1199 altaris non participaret,
convenitur secreto a senioribus suis. Requisitus causam non negat: dicit
Sacramentis se 0419B nequaquam fidem adhibere. Quibus docentibus
et monentibus, dum non acquiesceret, nec sanctarum Scripturarum testimoniis in
medium prolatis crederet, ad venerabilem Abbatem res delata est. Cumque vocatus
venisset, et Abbas sanctus secundum datam sibi sapientiam infidelitatem illius
confutaret, ille respondit: «Ego nullis assertionibus ad hoc potero induci, ut
panem et vinum, quae in altari proponuntur, credam verum esse corpus et
sanguinem Christi; et propterea scio me in infernum descensurum .» 9.
Quod audiens Vir Dei, sicuti semper rebus in arcto positis mirabilem solebat
auctoritatem ostendere, dixit: «Quid? monachus meus in infernum descendet?
Absit! Si tu fidem non habes, per virtutem 0419C obedientiae
praecipio tibi, vade, communica fide mea.»
O pium Patrem! o vere sapientem medicum animarum, per unctionem gratiae docentem
se de omnibus, qualiter infirmantium tentationibus mederi deberet! Non dixit,
«Fuge, haeretice; vade, damnate; recede, perdite:» sed confidenter dixit, «Vade,
communica fide mea:» credens indubitanter, parvulum filium suum, quem sacri
desiderii vulva parturiebat, donec Christus in eo formaretur, sicut nequaquam a
visceribus charitatis suae, sic nec a fundamento fidei suae alienum existere.
Constrictus itaque virtute obedientiae monachus, penitus sine fide, ut sibi
videbatur, ad altare accessit: communicavit, sanctique Patris merito confestim
0419D illuminatus, fidem Sacramentorum recepit; quam etiam
intemeratam usque ad diem mortis suae conservavit. CAPUT VII. De
crucifixo Bernardum amplexante.10. Dominus Menardus
abbas de Moris, quod est monasterium vicinum Clarae-Valli, vir religiosus,
mirabilem quamdam rem, quasi de alio, retulit familiaribus suis, quam tamen
sibimet evenisse putamus; ita dicens: «Notus est mihi monachus, qui beatum
Bernardum abbatem aliquando reperit in 0420A ecclesia solum
orantem. Qui cum prostratus esset ante altare, apparebat ei quaedam crux cum suo
crucifixo super pavimentum, posita coram illo, quam idem vir beatissimus
devotissime adorabat, ac deosculabatur. Porro ipsa majestas, separatis brachiis
a cornibus crucis, videbatur eumdem Dei famulum amplecti, atque astringere sibi:
quod cum monachus ille aliquandiu cerneret, prae nimia admiratione stupidus
haerebat, et quasi extra se erat. Tandem vero metuens ne Patrem suum sanctum
offenderet, si eum, veluti secretorum suorum exploratorem, ita sibi de proximo
imminere conspiceret, silenter abscessit, intelligens nimirum ac sciens de illo
homine sancto, quod vere supra hominem esset tota ipsius oratio, atque
conversatio.» CAPUT VIII. De beneficio seu gratia quadam
epileptico divinitus impetrata.0420B 11. Exiit aliquando Pater sanctus ad visitandum fratres suos metentes
in agro. Sed quoniam infirmus erat, et pedes ire non poterat, perrexit asello.
Porro monachus quidam cum eo tunc ambulans, atque asinum minans, cum ab olim
pateretur caducum morbum, subito coram eo in ipso itinere corruit, et coepit ab
eadem epilepsia graviter torqueri: quo viso Vir sanctus condoluit ei; unde et
deprecatus est Dominum pro eo, ut passio illa non apprehenderet amplius
improvisum. Igitur ex eodem tempore usque in diem mortis suae, per viginti et eo
amplius annos, quibus postea supervixit, datum est ei quod 0420C antea non habebat, quodque caeteris epilepticis vix contingit.
Quoties enim ex eodem morbo cadere debebat, passionem ipsam per aliquantum
temporis spatium 1200 praesentiebat, ita ut opportune posset
lecto decumbere, et repentini casus elisionem jugiter praecavere. Et quidem
Pater sanctus, qui hoc ei munus a Domino impetravit credimus quia perfectam ei
sanitatem obtinere potuisset, si hoc saluti animae expedire cognovisset. Sed
quia homo ille gravis moribus ad portandum, et duri admodum cordis erat, cui
salvando et virga correctionis et baculus consolationis semper necessaria
videbantur, concessum est ei misericorditer, ut subitanei casus periculum
praesciendo jugiter declinaret, et salutiferi 0420D morbi stimulo
non careret. CAPUT IX. De quodam moribundo, ex mandato beati
Bernardi mortem differente.12. Quidam de fratribus
Clarae-Vallis, cum esset positus in extremis, ingressus est ad eum visitandum
beatus Bernardus post Completorium; et videns hominem morti proximum, jamjamque
migraturum, dixit ad eum. «Nosti, charissime frater, quod conventus noster modo
fatigatus est labore; et jam post modicum habet ad vigilias surgere: quod 0421A si te interim obdormiente oporteat illum suam interrumpere
dormitionem, nimis vexabitur, et praegrandes vigilias minus solemniter
exsequetur. Ut ergo bene tibi sit, et aeternaliter vivas in terra viventium, ad
quam ingrederis possidendam, in nomine Domini nostri Jesu Christi praecipio
tibi, quatenus usque ad horam divini officii exspectes nos.» Cui aeger
respondit: «Faciam, domine, libenter, ut imperasti, si tamen voto meo tuis
precibus suffrageris.» Abiit itaque abbas sanctus cum silentio in dormitorium:
et ille qui extremum fere anhelitum trahebat, non obiit ante terminum
constitutum. Mox itaque ut signum ad vigilias pulsari coepit, pulsata est etiam
tabula, et ille decessit. Quod non modo de isto fratre, sed etiam de pluribus
aliis pluries accidit, ut ad 0421B nutum et voluntatem beatissimi
Patris eorum finis protelaretur. CAPUT X. De fratre magis rei
familiaris, quam fraternae charitatis studioso, et in poenam extra Claram-Vallem
mortuo.13. Cum audisset aliquando Vir Domini, quemdam
de filiis suis spiritualibus, virum bonum et religiosum, missum ab eo in
Normanniam, desperata ibidem aegritudine laborantem, decrevit mittere et
reducere eum ad se, ut devotus frater in nidulo suo moreretur, et desiderata
sibi sepultura non privaretur. Verumtamen unus de fratribus ejus carnalibus,
nomine Guido, nitebatur huic obviare consilio; quia 0421C cum
esset unus ex provisoribus Clarae-Vallis, intendebat, ut credo, parcere sumptui
et labori. Qui cum pertinaciter hujusmodi persuasioni insisteret, dixit ad eum
beatus Bernardus: «Nunquid major cura est tibi de pecunia vel jumentis, quam de
fratribus tuis? Quia ergo non vis ut fratres nostri nobiscum requiescant in
valle ista, nec tu ipse requiesces in ea.» Et factum est ita: nam idem Guido,
quamquam alias vir bonus et religiosus esset, tamen ut sermo Sancti impleretur,
non est consummatus in Clara-Valle; sed apud Pontiniacum praeventus aegritudine
lecto decubuit, ibique disponente Deo terminum vitae, et locum sepulturae
accepit. CAPUT
XI. De sancto Bernardo, spiritu suis in Clara-Valle fratribus
praesente, etiam dum foris ageret.0421D 14. Venerabilis pater Bernardus cum aliquando per annos tres moratus
fuisset in urbe Roma atque in partibus Italiae, pro sedando schismate Petri
Leonis, in quo videlicet tempore eumdem famulum suum Christus Dominus magnifice
honestavit, tandem reversus Claram-Vallem, 1201 statim post
factam orationem, capitulum fratrum intravit: et quia fatigatus ex itinere, diu
loqui non poterat, brevem quidem sermonem, sed consolatione plenum protulit, ita
dicens: «Benedictus Deus, qui vos dilectissimos fratres meos mihi reddidit, et
me 0422A qualemcumque patrem vestrum vobis. Et ego quidem,
filioli, quamvis per hoc triennium visus fuerim longe remotus a vobis, non tamen
puteris me semper absentem fuisse. Sciamus enim quod tribus vicibus interim
reversus sum ad vos, visitans domum istam, officinasque perambulans, et semper
exhilaratus et consolatus abscessi, videns unanimitatem atque instantiam vestram
in proposito Ordinis vestri.» 15. Innumera sunt alia quae iste
famulus Dei dixit et fecit, in quibus manifeste apparebat eum prophetali gratia
praeditum, multoties ibi praesentem esse spiritu, ubi absens corpore videbatur;
multaque abscondita et etiam longius posita Domino revelante cognoscere, quae
ipsum latere videbantur. 0422B Haec autem significavit nobis
dominus Gerardus, quondam abbas Longi-Pontis, qui unus ex antiquis senioribus
Clarae-Vallis, dicta et facta sancti Patris rimari studiose satagebat. Ipso
quoque referente audivimus, quod iste Dei Sanctus, dum in quodam monachorum
capitulo Verbum Dei praedicaret, duo ex fratribus, qui aderant, viderunt eum in
subsellio, in quo residebat, in aere suspensum, et quasi mensura unius pedis a
terra sublevatum. CAPUT XII De gratia beato Bernardo divinitus
concessa, qua absens suorum necessitates noverat.16.
Iste fidelis et prudens dispensator annonae Dominicae quodam tempore pro causis
Ecclesiae solito 0422C diutius foris moratus fuerat. Siquidem pro
pace facienda, pro schismate resarciendo, pro haeresibus confutandis, frequenter
ex mandato summi Pontificis, licet invitissimus, exire cogebatur. Explicitis
itaque causarum nexibus, pro quibus exierat, ad monasterium revertitur, et quam
citius opportunitas datur cellam Novitiorum ingreditur; quatenus novelli et
teneri filioli, quos lacte nutriebat, quanto diutius sacrae exhortationis ipsius
dulcedine caruerant, tanto copiosius ab uberibus consolationis ejus
reficerentur. Quaquaversum enim sanctus Pater exibat, verbum Dei seminabat super
omnes aquas: et vix unquam absque fenore spiritualis lucri redibat; implens
cellam probationis multitudine Novitiorum, 0422D quorum numerus
aliquando ad centum extendebatur, ita ut ad horas divini officii, Novitiis
chorum replentibus, exceptis paucis senioribus, qui disciplinae providebant,
monachi foris stare cogerentur . 17. Cum ergo, sicut praediximus, cellam Novitiorum
intrasset, et in lingua sua illa placabili et aedificatoria cunctos hilares, et
ad observantiam sacri propositi ferventiores reddidisset, unum ex eis seorsum
revocans dixit ad eum: «Fili charissime, unde tibi haec tristitia, quae intimos
recessus cordis tui tam perniciose depascitur?» Novitio autem prae verecundia
vix aliquid loqui audente, ait ille vere mitis et 0423A humilis
corde, qui se pastorem, et non mercenarium omnibus exhibere noverat: «Scio, fili
dilectissime, scio quae circa te aguntur; et propterea paterno pietatis tibi
compatior affectu. In hac namque tanta mora absentiae meae, cum desideratissima
semper mihi fratrum meorum praesentia corporali carere compulsus fuissem, et per
Domini gratiam concessum mihi esset, ut quod corporaliter non poteram,
spiritualiter supplerem; rediens in spiritu singulas circuirem officinas,
qualiter se fratres haberent, diligentius explorans, etiam ad cellam Novitiorum
accessi: in qua cum universos in timore Dei exsultantes, et ad poenitentiae
labores accinctos invenissem, te solum nimia tristitia deperire considerans,
ingemui. Cumque blandiendo tibi te mihi astringere 0423B vellem,
tu me aversatus, et faciem a me avertens, amarissime fiebas, ita 1202 ut cuculla nostra lacrymis tuis infunderetur.» Haec dicens
Pater sanctus, et spiritualibus monitis aggressus captivum, moerorem fugavit, et
in spiritualis laetitiae libertatem, jam pene tristitia absorptum
revocavit. 18. Vere mirabilis Deus in sanctis suis: vere
ineffabilis Deus, et ineffabilia opera ejus. Quid enim in hoc beatissimo Patre
nostro magis admirer, nescio: an quod tantam et tam insolitam gratiam a Domino
percipere non semel, sed pluries meruit: seu quod tam excellentem gratiam
percipiens, non eam apud se servavit, teste conscientia; sed nec paucis
familiaribus suis eam revelavit, quod certe et ipsum sine periculo vix fieri
posse videretur. Verum in publico 0423C conventu, sicut supra
retulimus, coram universitate fratrum, eam sibi collatam esse manifestavit, et
tamen mentem adeo in timore Dei solidatam habuit, ut vanitatis spiritu nequaquam
pulsari timeret. Invenitur etiam in Gestis hujus beati
Viri, quod adhuc in carne degens, Novitio cuidam in Clara-Valle graviter
aegrotanti, cum multitudine monachorum in spiritu apparuit, praedicens ei quod
quinta die foret moriturus; et quod ipsa quinta die, sole jam ad occasum
vergente, visitans eum jussit confidere, et nihil timere, sed recto protinus
cursu pertingere ad Dominum Jesum Christum, et offerre ei humilem suae
Clarae-Vallensis familiae salutationem. Ad quam vocem Novitius, qua potuit
capitis inclinatione, et motu annuens labiorum, clausis oculis 0423D eadem hora obdormivit in Domino. CAPUT XIII. De
vocatione plurium clericorum Parisiensium ad religionem.19. Quadam praeterea die cum vir Domini Bernardus, causa exigente
Parisios adiisset <alias, Parisius adesset> rogatu
clericorum ingressus est de more scholas eorum. Quibus ostendens formam verae
philosophiae, monebat eos attentius de mundi contemptu, et subeunda pro Christo
Domino voluntaria paupertate. Explicito vero sermone, cum nemo ex eis
converteretur, tristis egressus est, eo quod praeter votum, et praeter 0424A solitum id ei accidisset: veniensque ad domum cujusdam
archidiaconi, qui eum ad hospitium suum traxerat, recessit in oratorium ibidem
constitutum. Cumque coepisset orare in spiritu vehementi, validissima
compunctione totus in lacrymas resolutus est; ita ut gemitus et singultus, quos
cohibere non poterat, foris audiri contingeret. Quo comperto praefatus
archidiaconus a sociis ejus requirere coepit, quaenam esset causa tanti
moeroris. Respondens autem unus ex eis, vir religiosus, quondam abbas Fusniaci,
nomine Rainaldus, qui secretorum Famuli Dei magis conscius erat, et ejus etiam
relatu ista cognovimus, dixit ad eum: «Homo iste mirabilis, totus igne
charitatis accensus, et totus in Deum absorptus, nihil aliud in mundo desiderat,
nisi tantummodo, 0424B ut valeat errantes ad viam veritatis
reducere, et eorum animos Christo acquirere: et quia modo verbum vitae seminavit
in scholis, et de conversatione clericorum fructum verbi sui non
recepit, Deum sibi putat iratum, cujus hodie in sua praedicatione non sensit
respectum. Hinc ista procella gemituum; hinc effusio lacrymarum: proinde hinc
certissime spero, quod hodiernam sterilitatem crastinae satisfactionis ubertas
grandi fenore compensabit.» 20. Mane itaque facto cum scholas
repetisset praedicator egregius, ad nutum Domini navem cogitationis duxit in
altum, et sacrae Scripturae retia laxavit in capturam. Finito vero sermone,
plurimi ex eisdem clericis per manum illius sese Domino reddiderunt. Quos ille
protinus de mundi periculo, tanquam 0424C de marinis fluctibus
extractos, et vehiculis conductis impositos in salvatorium Clarae-Vallis inferre
non distulit. Tandem egressus de civitate cum comitatu suo usque ad villam
Sancti-Dionysii venit, ibique pernoctavit. Summo vero mane, cum eum recto
itinere profecturum fratres illius aestimarent, 1203 dixit:
«Redeundum est nobis omnibus Parisius, quia sunt adhuc ibi aliqui ex nostris,
quos etiam oportet nos inde abducere, et jungere huic ovili dominico, ut fiat
unus grex, et unus Pastor.» Cum ergo coepissent introire civitatem, vidit
clericos tres a longe in occursum ejus venientes, dixitque ad socios suos:
«Expedivit nos Dominus; jam in viam nostram proficiscemur. En isti sunt clerici,
propter quos venimus.» Illi vero accedentes, cum 0424D eum adesse
cognoscerent, gavisi sunt gaudio magno, et dixerunt: «O quam desideratus
advenis, beatissime Pater, quia propositum nostrum erat adire te, et vix
putabamus abeuntem consequi posse!» Qui respondens, dixit ad illos: «Et ego
noveram, dilectissimi; propterea festinabam cum panibus occurrere fugientibus
vobis. Gradiamur itaque simul, eroque per gratiam Dei ductor itineris vestri.»
Adjunctis ergo caeteris supra nominatis, secuti sunt Hominem sanctum adhaerentes
ei, et sub disciplina magisterii ejus spiritualem militiam exercentes cunctis
diebus vitae suae. CAPUT XIV. De mirabili dono prophetiae in sancto
Bernardo, et de praedictionibus ejus impletis.0425A 21. Ad benedictionem hujus sancti patris Bernardi,
quidam aliquando Novitii ejus veterem hominem cum actibus suis exuentes, novum
qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis, induerunt; de
quibus Vir beatus in spiritu Dei loquens praedixit, omnes eos gratiam
spiritualis dignitatis adepturos, nomen et officium abbatis sortituros. Cumque
succedentibus annis, temporibus opportunis in singulis eorum verbum prophetiae
hujus effectui manciparetur, unus ex eis, nomine Petrus, quem in Suecia ad domum
Novae-Vallis Abbas sanctus direxerat, post obitum ipsius per annos quamplurimos,
0425B usque ad senectam, imo pene decrepitam aetatem absque hoc
munere gratiae vixit, eo quod simplicioris esset naturae; et ad tantum officium
administrandum minus idoneus existimaretur. Sed quid? nunquid vel in extremis
finibus mundi latens, vel gravioris aetatis incommoda sustinens, omnipotentiam
sancti Spiritus effugere potuit, quominus impleretur de eo, quod per os
prophetae sui Bernardi idem Spiritus tanto ante praedixerat? 22. Denique per tanti temporis spatium, cum jam fere in oblivionem
venisset, quod de hoc columbinae simplicitatis homine Pater sanctus praedixerat,
accidit ut fratres de quadam domo Novae-Vallis, in insula, quae Gotlandia
dicitur, sita, destituti pastore, 0425C secundum generalem
consuetudinem Ordinis ad matrem suam recurrerent, quatenus per providentiam et
sollicitudinem patris abbatis domui ipsorum dignus dispensator constitueretur.
Et volente Domino, sine cujus nutu nec folium arboris, nec unus passerum in
terram cadit; tam patri abbati, quam caeteris, qui electioni intererant,
placuit, ut praedictum senem in hanc partem sollicitudinis assumerent, qui tanto
fiducialius de pietate Dei sanctissimique Patris sui meritis confideret, quanto
humilius de sua insufficientia diffideret. Quod ubi factum est, et verbum quod
olim Sanctus praedixerat, ad memoriam revocatum, ubique divulgatum est; mirati
sunt omnes qui audierunt, dicentes promotionem tam senis et simplicis hominis ad
hoc tantum divina dispensatione 0425D fuisse provisam, ne ex
omnibus, quae per spiritum prophetiae locutus est Homo Dei, unum saltem iota vel
unus apex incassum prolata viderentur. CAPUT XV. De latrone a crucis
supplicio per sanctum Bernardum liberato, sed cruci religiose deinceps
addicto.23. Contigit aliquando, eumdem Dei famulum pro
quibusdam negotiis adire comitem Theobaldum. 1204. Cum
appropinquaret oppido, ubi ille tunc erat, obviam habuit turbam hominum
copiosam, qui jubente Comite latronem quemdam facinorosum atque famosum ad
supplicium pertrahebant. Quo 0426A viso clementissimus Pater
apprrehendens manu sua lorum, quo erat miser astrictus, ait tortoribus ejus:
«Dimittite mihi sicarium istum: ego enim volo manibus meis suspendere eum.»
Audiens autem Comes adventum Hominis Dei, festinavit illico occurrere ei: miro
namque devotionis affectu semper eum dilexit, atque eum honoravit. Cumque
videret funem in manu ejus, quo latronem post se trahebat, exhorruit vehementer,
et dixit: «Heu, venerabilis pater, quid est quod facere voluisti? utquid enim
furciferum istum millies condemnatum a porta inferi revocasti? nunquid eum
salvum facere poteris, quia jam totus diabolus factus est? Desperata est penitus
correptio illius, nec unquam bene facere poterit, nisi moriendo. Sine ergo,
domine pater; 0426B sine perditionis hominem perditum iri,
quoniam de pestifera vita ejus multorum vita periclitatur.» 24.
Respondens autem Pater sanctus dixit: «Scio quidem, virorum optime, scio hunc
latronem esse sceleratissimum, omniumque tormentorum acerbitate dignissimum. Non
me ergo existimes hujusmodi peccatorem impunitum velle relinquere; quin potius
cogito ipsum tortoribus tradere, et dignam ex eo capere ultionem, quae utique
tanto dignior erit, quanto diuturnior. Tu illum decreveras brevi supplicio et
momentaneo interitu consummari: sed ego eum faciam diuturno cruciatu, et morte
longissima mori. Tu furcis appensum per unum, aut per plurimos dies mortuum in
patibulo manere permitteres: 0426C ego crucifixum per annos
plurimos faciam in poenis jugiter vivere et pendere.» Quo audito Princeps
christianissimus siluit, nec ausus est ultra contradicere sermonibus Sancti.
Protinus ergo benignissimus Pater exuta tunica sua, ex ea induit captivum suum,
et attonsa coma capitis ejus sociavit illum
ovili dominico, de lupo faciens agnum, de latrone conversum. Qui veniens cum eo
ad Claram-Vallem, factus est deinceps obediens usque ad mortem, pulchre nominis
sui etymologiam exprimens in constantia propositi sui: Constantius enim
vocabatur. Itaque triginta, nisi fallor, et eo amplius annos in ordine
supervivens, migravit ad Dominum, qui eum per merita beatissimi Patris nostri a
duplici morte, corporis videlicet et animae, misericorditer 0426D eripere dignatus est. CAPUT XVI. Qua reverentia sanctus
Bernardus susceptus est Mediolani.25. Domno Rainaldo,
cujus supra mentionem fecimus, indicante cognovimus, quod famulus Dei Bernardus,
cum venisset aliquando Mediolanum pro reconciliando schismate Petri Leonis, cum
tanta exsultatione universorum susceptus est, ut tota civitas fere per unam
leucam rueret in occursum ejus. Multi vero eorum per quatuor aut quinque
milliaria processerunt. Ita denique sibi in ipso complacuerunt, 0427A ut cum eum antea non vidissent, ingressum in urbem mox in
archiepiscopum unanimi consensu raperent potius, quam eligerent. Quod cum ille
recusasset, parati erant omnino vim facere, nisi fuga latenter evasisset. Cum
ergo ibi sederet in quadam amplissima domo, tanta circa eum erat hominum
multitudo, ut nullus ingredi posset. Interea quidam de civibus ejusdem urbis,
vestitu et vultu honorabilis, cum Dei Hominem omnimodis adire cuperet, et
nusquam aditum reperiret, mediis se turbis ingessit, manibus ac pedibus reptans,
et super colla sedentium gradiens, quousque ad ipsum quem desiderabat
perveniret. Cumque apprehendisset pedes ejus, coepit eos mira devotione
amplecti, et deosculari. Quod videns supradictus Rainaldus, 0427B qui propius assidebat, accessit ut amoveret eum, sciens utique
quia Vir sanctus hujusmodi 1205 venerationibus et obsequiis
nimis gravabatur. Ille vero conversus dixit ad eum: «Dimitte me, obsecro,
dimitte me videre et tangere hominem proximum Deo, et vere apostolicum virum:
dico enim tibi, et in fide christiana testificor, quia vidi illum inter
Apostolos Christi.» Quod audiens monachus ille miratus est, et cupiens plenius
nosse, volebat ab eo inquirere modum visionis hujus, sed prae pudore propter
astantes non praesumpsit: verumtamen magnam exstitisse revelationem ipsam
certissime credidit, pro qua vir ille tam vehementer affectus erat erga Famulum
Dei. CAPUT XVII.
De petulantia haeretici cujusdam, Bernardo insultantis, lepide
retusa et confusa.0427C 26. Quodam
tempore, cum legatus domini Papae, aliqui quoque episcopi pro confutanda haeresi
Manichaeorum ad partes Tolosanas sanctum Domini Bernardum secum traherent,
paraverunt ei fratres equitaturam solito meliorem, quae tam longo itineri
sufficere posset. Qui cum ad illas partes comitantibus episcopis devenisset,
Henricus quidam, quondam monachus niger, tunc autem apostata vilis, et eorumdem
haereticorum princeps, cognito adventu Famuli Dei, veritus est a facie ejus,
sciens quod non posset resistere sapientiae et spiritui qui in eo loquebatur.
Proinde maturata fuga delituit, et minime 0427D potuit usquam eo
tempore reperiri. Ibi quoque glorificavit Dominus servum suum in conspectu
totius populi et principum terrae, faciens quotidie per manus illius signa et
prodigia magna in plebe. Nec facile credi potest, quanta turbarum infinitas
apostolicum virum tota die prosequebatur, dum alii eruditionem, alii curationem,
universi ab eo benedictionem postularent. Quadam igitur die, praesente
innumerabili hominum multitudine, cum eos copiosius de fide catholica
conservanda, et de immunda 0428A haereticorum societate vitanda
commonuisset, contigit quemdam adesse de haereticis illis, qui potentior
caeteris atque prudentior videbatur: qui cum amaro oculo cerneret venerationem,
quam Dei Famulo populus impendebat, moliebatur aliquid agere, unde claritatem
opinionis ejus aliquatenus obnubilaret, et daret maculam in gloriam illius.
Jamque expletis omnibus, quae ad praesens necessaria videbantur, Vir Dei equum
suum ascenderat, ut abiret; et ecce, praedictus haereticus, quasi coluber
tortuosus, erecto capite venit ante Hominem Dei, et clamans coram omnibus ait:
«Domine abbas, sciatis quia caballus magistri nostri, qui tam malus vobis
apparet, non ita cervicosus et pinguis est, sicut iste sonipes vester.» Quo
audito, Vir mitis et patiens 0428B respondit ei mox tranquillo
vultu et animo, dicens: «Non diffiteor, amice, quod astruis. Verumtamen scire te
convenit, quia jumentum istud, de quo mihi insultas, brutum est animal, unum
utique ex illis quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Quod si pro
libitu suo comedit, atque pinguescit; nihil inde justitia laeditur, nihil Deus
offenditur: quia jumentum, quod suum est, facit. Proinde non erimus arguendi in
judicio Dei, ego et magister tuus de cervicibus jumentorum, sed unusquisque de
collo suo judicabitur. Nunc ergo, si placet, respice collum meum, et vide si
grossius sit collo magistri tui, unde me juste forsitan reprehendere poteris.»
Hoc itaque dicto caputium exuit, et 0428C capite
denudato usque ad humeros, apparuit ipsius collum, ut erat productum et gracile:
quod quamvis esset carnibus exesum et tenue, erat tamen ex dono coelesti
pulchrum et candidum nimis, sicut collum oloris, quod cum viderent universi qui
aderant, laetati sunt laetitia magna, benedicentes Dominum, qui dedit in ore
Famuli sui tam paratum et conveniens responsum, unde confunderetur et
obstrueretur os loquentis iniqua. 1206 CAPUT XVIII. De caeco, mirabili fiducia et devotione erga psa sancti Patris
absentis vestigia, visum recipiente.27. Dum adhuc in
eadem regione reverendissimus Pater moraretur, et tanquam ex Apostolis unus
circuiret per castella et civitates evangelizando 0428D et
curando omnes languores, haereticorum quoque turpissima deliramenta redarguendo,
convincendo, confutando: accidit ut caecus quidam in vicinia eadem, comperta
fama virtutum atque signorum, quae per manus Hominis Dei multiplicabantur per
dies, spe recuperandae sanitatis animatus, eumdem Dei famulum adire decreverit,
si forte beneficio coelestis gratiae, quae per ipsum miseris mortalibus copiose
tribuebatur, sibi quoque caecitatis caligine detersa lumen dulce restitueretur.
Accelerans itaque, 0429A et ubinam Sanctum Dei reperire posset,
sollicitus inquirens, audivit eum in quodam celebri conventu, in medio magnae
multitudinis consistere, verbumque vitae disseminare. Quo cum pedibus offendens,
et anhelus currens pervenisset, tristi rumore percellitur, quoniam Vir Domini
jam inde recesserat, et ad alia loca transmigraverat. Quid tamen ageret?
siquidem desiderium recipiendae sanitatis cum eum ulterius currere compelleret,
densissimae tenebrae quae ejus oculos obsederunt, pigrum et minus expeditum
reddebant. Cumque in defectione mentis multa tristitia tabesceret, subito divina
gratia inspiratus, et de meritis beatissimi Viri spem toto corde concipiens,
circumstantibus ait, «Rogo per misericordiam Dei, ducite me ad 0429B locum illum, in quo hominem Dei stetisse certissime scitis.»
Quod cum benevolentia eorum, qui aderant, continuo consecutus fuisset; veniens
ad locum, toto corpore in terram prosternitur, mira devotione pulverem ipsum, in
quo sacra Veri Dei vestigia steterant, deosculando, Dominique misericordiam per
merita Servi sui enixius implorando. Quod cum diutius faceret, et de ipso
pulvere fide plenus oculos suos confricaret, repente miserante Domino, qui
sanctitatem Famuli sui, licet absentis, etiam in hac gratia declarare dignatus
est, lumen oculorum recepit. Quod factum non solum Catholicis fidei orthodoxae
firmamentum contulit, verum etiam malegloriis haereticis confusionis et
opprobrii notam adauxit. Caeterum quis digne referre sufficiat, 0429C quam fundatus in humilitate, submissus in timore, pavidus
circumspectione fuerit hic Vir beatus, in omni gloria et honore, quo colebatur a
populis, tribubus, et linguis, quocunque eum negotiorum ecclesiasticorum causa
devenire contigisset? Ut enim de caeterarum regionum nationibus taceam, quae
catholicae fidei puritate illustrabantur, certe hi ipsi Gasconiae populi, quos
de faucibus profundissimae haereseos Pater sanctus verbo praedicationis, signis
etiam et prodigiis admirandis, tanquam de ventre inferi revocabat, ipsum tanto
devotionis venerabantur fervore, ut cedens aliquando importunitati eorum, et in
cathedra residens, seipsum voluntati eorum exponeret. Tantaque 0429D fuit multitudo irruentium populorum benedictionem poscentium, ac
sacras manus deosculantium, ut tenerrima prorsusque attenuata carne ipsius
compressionem et impetum crebro deosculantium ferre non valente, manus et
brachia sacra in modum pugnorum intumescerent, et unde alii benedictionem sibi,
per virtutem quae de illo exibat, procurabant, inde ipse debilitatus, et penitus
conquassatus, graves corporis molestias sustineret. Per omnia benedictus Deus,
qui his novissimis diebus in Cisterciensi Ordine, tam perfectae religionis et
consummatae justitiae hominem suscitare dignatus est, per quem monasticus Ordo
in antiquam sacrae religionis vigorem refloresceret, et Ecclesia Dei per
apostolicam 0430A gratiam ipsi collatam divinae misericordiae
beneficia plurima consequeretur. 1207 CAPUT XIX. De impio quodam et blasphemo, a mortuis per beatum Bernardum
resuscitato.28. Terram Jerosolymorum tempore quodam
occupantibus Sarracenis, beatus Bernardus (cujus animam christianae desolationis
gladius acerbitate singulari perfoderat) circumquaque discurrens, ad ulciscendam
Salvatoris injuriam, et ad expugnationem gentis incredulae, turmas fidelium non
verbis tantum, sed signis et virtutibus hortabatur. Accidit autem cum in
Alemanniam deveniret, et egredientem die quadam de Friburg, oppido memorabili in
partibus Brisgaudiae constituto, a quodam Henrico 0430B viro
nobili et adhuc juvenculo, ad quamdam mansionem ipsius, ubi erat in vespera
pernoctandum, deduci, praeeunte copiosa multitudine, et sequente. Cum autem idem
Henricus accepto jam crucis signaculo non equitare, sed pedes proposuisset
incedere, donec expensarum apparatu collato, propositae peregrinationis iter
arriperet: nihilominus Abbas sanctus ipsum ascenso equo secum comitari
praecepit. Ascenso igitur equo secutus est protinus Abbatem. Videns hoc, et
invidens quidam vir Belial, serviens ejusdem Henrici, homo totius pravitatis
amator, et boni totius incredulus, in servum Dei coepit graviter blasphemare, et
dominum suum talibus insequi maledictis: «Ite modo, et 0430C diabolum illum sequimini, et ipse vos diabolus apprehendat.» A
latere vero duae mulierculae venientes, inter se tertiam deportabant, pedum et
quorumdam membrorum destitutam officio et contractam, Virumque Dei rogare
volebant, ut calamitatem infirmae et bajularum angustias curationis optatae
remedio relevaret. 29. Porro Henricus hanc intuens et misertus.
«Aegram,» inquit, «super collum equi mei mihi porrigite, et vos ad servum Domini
properantes subsidium implorate.» Praefatus vero serviens ad hoc etiam pietatis
opus domini sui indignans et impatiens, usquequaque ipsum invectione arguit
acriore, quia ad incantatorem et maleficum et mentium eversorem esset miseram
delaturus. Cui 0430D Henricus: «Non,» inquit, «sed defero, ut ad
benedictionem Viri Dei recuperet sanitatem, et ex certissima ejus salutis
fiducia tibi polliceor, quod si non eam sanaverit, equum cui insideo, tibi
dabo.» Verbum igitur hoc ille gratanter et gratulanter accipiens, tota
diffidentia faciendae virtutis risit pariter et irrisit, tam de curatione
diffidens, quam de equi adeptione praegaudens. Illa vero dum ad Sanctum Domini
delata fuisset, et desideratam sibi benedictionem illius adepta, illico surrexit
incolumis, alieno jam, sicut hactenus, ministerio non gestanda. Viso hoc
serviens stupefactus, in impetu spiritus maligni, quem gerebat in pectore,
festinavit praeire parumper, ut conversus in faciem Viri 0431A Dei, quidquid nequius vel turpius aspirante Satana concepisset
interius, in ipsum toto conamine maledicens et convicians jactitaret. Verum
ultione Domini protinus concurrente, ipse retro corruit resupinus, et cervice
collisa spiritum exhalavit. Unde subito lamentandae mortis ejus dolore perculsus
Henricus, casum lugubrem et occasum nuntiavit Abbati, supplicans ut cum paulum
processisset, ad tam triste spectaculum remearet, dicente quoque eodem Henrico:
«Hoc ei propter vos accidit, quoniam in vos blasphemus esse et contumeliosus non
timuit.» «Heu, inquit, nolit hoc Dominus, ut propter me quispiam
moriatur.» 30. Retrogressus igitur ad orationem, in qua sola in
omni difficultate fidebat, se contulit, et ad 0431B longitudinem
unius Pater noster, super eum silenter oravit; et mox
praecepit adstantibus illum erigere: qui erectus, utpote jam defunctus, caput,
carens cervicis suffragio, agebat miserabili circumflexu. Rursusque ait:
«Tenete, tenete firmiter ei caput.» Demum appropinquans, et saliva sua, cujus
medicinali unctione persaepius utebatur, loca laesurae deliniens et consignans:
«In nomine Domini, ait, surge.» Et iterum: «In nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti Deus tibi spiritum tuum reddat.» Ille vero recepto mox spiritu
factus est in animam viventem, vel potius redivivam, 1208
mirantibus prae gaudio, et in coelum voces ac laudes tollentibus universis qui
aderant, et viderant tam manifeste mortuum revixisse. Interrogatus 0431C denique ab eodem Sancto Dei, quomodo victurus, quid acturus
esset in reliquum: «Domine, ait, modo quo jusseris vivam, faciamque quidquid
praecipies, quidquid voles.» Ab astantibus utrum esset jam mortuus
: «Mortuus, inquit, eram, et sententiam damnationis acceperam, ac
nisi Abbas sanctus festinasset accurrere, eram ad inferna ducendus.» Ad
exhortationem quorumdam astantium crucis accepit signaculum, et cum caeteris
Jerosolymam est profectus. Henricus iste in eodem itinere Deo et beato Bernardo
se reddidit, et in Clara-Valle postmodum monachus ejus fuit. Hoc ipse miraculum
cum fidelibus oculis esset intuitus, crederetque scriptoribus vitae sancti
Patris esse 0431D notissimum; deprehenso tandem fuisse silentio
missum, indoluit, et ad gloriam Dei et Sancti sui, juxta quod praesentanee
fuerat contemplatus, narravit, ut in quanta gloria sit habendus, quem ita
glorificavit Altissimus, audiat et intelligat omnis generatio in saeculum
saeculi secutura. CAPUT XX. De Alexandro canonico et doctore
Coloniensi, per sanctum Bernardum ad religionem mirabiliter
vocato.31. Apud Coloniam-Agrippinam, quae est insignis
metropolis Germaniae secundae, fuit magister quidam Alexander nomine,
canonicus, doctorque famosissimus in eadem urbe. Accidit autem ut Dei 0432A famulus beatus Bernardus Clarae-Vallensis abbas jubente Eugenio
papa Germaniam ingrederetur, Jerosolymitanum iter Conrado imperatori, et populo
terrae praedicaturus. Cumque ibidem signis et virtutibus innumeris coruscaret,
videns Imperator mirabilia magna quae Dominus per eum ostendebat, compunctus
corde, crucis signum de manu illius accepit, Jerosolymam profecturus. Nec
distulit hoc idem facere infinita hominum multitudo, ita ut incredibili fidei
ardore succensi scissuras et fimbrias de vestimentis Famuli Dei, qui propter hoc
ipsum nova frequenter accipere cogebatur, undique certatim diriperent, seque
infelices arbitrarentur, quicunque de indumentis ejus cruces habere non
mererentur. Multi quoque ex eis nobiles et sapientes 0432B viri
per manum illius sese Domino reddiderunt, qui in Claram-Vallem ab eo deducti, et
monachi facti, maximum deinceps in Ecclesia Dei fructum Deo attulerunt. Ex
quibus etiam erat unus supra memoratus vir nobilis Alexander, qui eo tempore
vivens, et saecularis scientiae typho turgens, divitiarum quoque et transitorii
honoris infulis adornatus, nihilominus conversionem, quam non cogitabat, sed
Deus qui comprehendit sapientes in astutia sua, mirabili hoc ordine, sicut
sequentia declarabunt, adimplevit. 32. Cum enim beatissimus
pater Bernardus ipsum de conversione monuisset, ille saeculari scientia vel
opulentia tumens, respondit se ad praesens nihil minus cogitare vel velle, quam
habitum sumere monachalem. 0432C Eadem igitur nocte, cum membra
sopori dedisset, apparuit ei in visione idem homo, erigens eum de grabato, in
quo graviter languens jacere videbatur, ac restituere sanitati. Deinde tulit
habitum suum, quo erat ipse indutus, et ex eo contexit Alexandrum: qui cum
eumdem habitum semel et secundo rejectum ab humeris indignanti animo repulisset,
tertia tandem vice collo ejus injectum, et corpori valenter astrictum compulsus
est retinere. Deinde Pater sanctus baculum, quem manu tenebat, ipsius manui
tradens, futurae praelationis gratiam denotavit, et ita abire praecepit.
Evigilans autem Alexander, nihil adhuc pro hujusmodi revelatione mollescere
poterat, sed in eadem animi duritia persistebat. 0432D 33. Eodem vero die cum ille beatissimus Abbas ad mensam
recumberet, oblatus est ei piscis, qui perca nominatur, ut ex eo reficeretur.
Quo viso Vir Dei, erectis in coelum oculis, super eumdem piscem diutius oravit,
et benedicens illum praefato Alexandro pro pitantia transmisit: quem cum ille
gustare inciperet, ad primum illico 1209 morsum meruit in
semetipso feliciter experiri, quantae virtutis esset oratio Famuli Dei. Nam
repente mutatus in alium virum, compunctus est valde, et coepit super eumdem
piscem lacrymas fundere. Mirabatur vero seipsum, nesciens quid haberet, vel cur
fleret. Tandem recordatus visionis, quam nocte 0433A praeterita
viderat, intellexit a Domino gratuita ejus miseratione se esse praeventum. Unde
supernae vocationi ex intimo corde gratias agens, beato Dei Famulo incontinenti
se reddidit. A quo benigne susceptus, et in Clara-Valle monachus factus, et
deinde Grandis-Silvae pastor effectus, adeo in sanctitate vitae profecit, ut
postmodum fieret Cisterciensis coenobii abbas, ac totius Ordinis Pater
universalis . Haec nos, sicut ab eodem Dei famulo Alexandro audivimus, fideli
relatione deprompsimus. CAPUT XXI. De mira sacerdotis concubinarii,
et monachi quondam Clarae-Vallensis, conversione.34.
Monachus quidam de monasterio ejus et disciplina exiens, rejecto habitu,
suadente diabolo ad 0433B saeculum rediit, et paroeciam quamdam
regendam suscepit. Erat quippe sacerdos: et quia saepe peccatum peccato punitur,
desertor Ordinis in vitium labitur libidinis. Concubinam, sicut multis
consuetudinis est, ad sibi cohabitandum accepit, de qua et liberos genuit.
Accidit ut post annos plurimos, miserante Domino, qui neminem vult perire,
sanctus Abbas per villam, in qua morabatur idem monachus, transiret, et ad domum
illius hospitandi gratia diverteret. Quem ille cognoscens, et quasi proprium
patrem cum multa reverentia excipiens, devote ministravit, et tam ipsi, quam
jumentis necessaria copiose procuravit: non tamen cognitus est ab Abbate. Mane
cum Vir sanctus dictis matutinis paratus esset ad eundum, nec posset loqui
sacerdoti, 0433C eo quod matutinis surgens isset ad ecclesiam,
ait filio ipsius sacerdotis: «Vade, defer nuntium istud domino tuo.» Erat autem
puer idem mutus a nativitate. Qui praecepto obediens, et praecipientis sentiens
in se virtutem, ad patrem cucurrit, et sancti Patris verba verbis valde absolute
expressit, dicens: «Haec et haec mandat tibi Abbas.» Pater primam filii vocem
audiens, et prae gaudio lacrymans, ut secundo ac tertio eadem verba repeteret,
admonuit; et quid sibi Abbas fecerit, inquisivit. Cui ille: «Nihil aliud mihi
fecit, sed solummodo mihi dixit: Vade, dic domino tuo verba haec.» Ad tam
evidens miraculum sacerdos compunctus, festinanter ad sanctum Virum venit, seque
cum lacrymis 0433D ad pedes illius prostravit: «Domine, inquit,
pater, monachus vester talis ac talis fui, et tali tempore a tali monasterio
recessi. Rogo igitur Paternitatem vestram, ut liceat mihi redire vobiscum ad
monasterium, quia Deus in adventu vestro visitavit cor meum.» Cui sanctus:
«Exspecta me hic, et ego peracto negotio citius revertens ducam te mecum.»
Timens ille mortem, quam prius non timebat, respondit: «Domine, timeo interim
mori.» Ad haec ille: «Hoc, inquit, pro certo scias, quia si in tali conditione
ac proposito mortuus fueris, coram 0434A Deo monachus
invenieris.» Recessit, illumque recenter mortuum ac sepultum audiens, sepulcrum
aperire praecepit; dicentibus quid vellet facere, respondit: «Volo videre utrum
in sepulcro jaceat monachus, an clericus.» Clericum, inquiunt, in habitu
saeculari sepelivimus.» Rejecta terra, non in veste qua sepultus fuit, sed in
tonsura et in habitu monachi cunctis apparuit: et magnificatus est ab omnibus
Deus. 1210 CAPUT XXII. De vocatione Arnulfi viri
nobilis in Flandria, et poenitentia ipsi a beato Bernardo
imposita.35. Dum reverendissimus pater Bernardus
aliquando provinciam Flandriae intrasset, et retia Dei quaquaversum in capturam
animarum laxasset, et 0434B nobiles et litteratos viros multos de
fluctibus saeculi ad littus conversionis attraheret, inter caeteros illustris
quidam Arnulfus nomine de Majorca, dives et delicatus nimis, secreto in manibus
ejus se reddidit. Fuit autem utriusque consilium rem silentio tegere propter
quaedam impedimenta saeculi, usque ad ultimum diem quo egressurus esset de terra
et cognatione sua. Erat enim magnus paterfamilias, ornatus filiis et fratribus,
tantisque divitiis irretitus, ut absque suorum damno et scandalo gravi abrumpere
se non posset, nisi prius domum sapienter et caute disponeret. Interea vero dum
silentium istud tenerent omnia, et arcani hujus negotii causam ipsi duo soli in
mundo scirent, factum est verbum Domini ad quemdam rusticum armentarium, cum
0434C boves minaret ad aratrum, dicens: «Vade, dic Arnulfo de
Majorca, ut secum ducat te in Claram-Vallem, quo proxime iturus est ad
conversionem; et tu cum eo convertere.» Audivit vero vocem, sed neminem videbat.
Facta autem hac voce, coepit pauper ille attentius orare, ut si a Domino sermo
fuisset, revelaret iterum auriculam ejus. Et adjecit secundo loqui ad ipsum,
repetens eumdem sermonem. Accepto itaque secunda vice oraculo, venit ad
praetaxatum virum, et ait: «Verbum mihi ad te dominum meum.» A quo cum fuisset
ductus in partem, procidit ad genua ejus, dicens: «Obsecro te per Christum
Dominum nostrum, ut ducas me ad Claram-Vallem tuam, ut salves tecum animam meam;
0434D et si scire desideras, Dominus pius et misericors secreta
tua, causa salutis meae, mihi revelare dignatus est.» 36.
Audiens autem nobilis ille paterfamilias verba ista, miratus et laetatus est
valde; acceptumque hominem conduxit ad seipsum: quem etiam postmodum individuum
comitem itineris pariter et conversionis habuit, habiturus, ut credimus,
consortem aeternae retributionis. Explicitis itaque negotiis, pro quibus moram
fecerat, venit Claram-Vallem, tam submissus humilitate, 0435A quam sublimis divitiarum affluentia: multaque eidem monasterio
de suis facultatibus contulit, sed et aliis nonnullis coenobiis dona etiam
largitus est. Sanctus vero Bernardus de conversione ejus multum exhilaratus,
talem de eo in conventu fratrum sententiam protulit: «De conversione fratris
Arnulfi nec minus glorificandus est Christus, quam de resuscitatione Lazari
quatriduani, eo videlicet quod in deliciis tantis clausus atque sepultus, velut
in tumulo jacebat, et quasi vivens mortuus erat.» Huic autem confitenti cum
gemitu et lacrymis multis delicta universa, quae in mundo contraxerat, beatus
Bernardus intuens cordis ejus amarissimam contritionem, et ad omne opus bonum
spontaneam voluntatem, injunxit ei ut orationem dominicam tribus 0435B
vicibus diceret, atque in suo proposito deinceps usque ad mortem perduraret. Quo
ille audito, contristatus respondit: «Ne, quaeso, irrideas famulum tuum,
beatissime pater.» «In quo te,» ait, «irrideo?» At ille ait: «Jejunia septem
annorum, vel decem quoque, non sufficerent, mihi etiam humiliato in sacco et
cinere; et tu mihi praecipis orationem dominicam tertio dicere, et in Ordine
perseverare?» Et sanctus ad eum: «Ergone tu me melius nosti, quid te oporteat
facere ut salveris? An tibi forte parum videtur, Ordinem tenere, et in ipso
usque ad mortem perseverare?» Ille vero respondit: «Absit ab anima mea tam
iniqua praesumptio: sed propter Deum obsecro, ne mihi parcas in praesenti, ut
melius parcas in 1211 futuro; 0435C et talem
nunc impone poenitentiam, quatenus post mortem carnis ad requiem sine poena
perveniam.» Cui beatus Pater ait: «Fac ut locutus sum, et securum te facio quia
deposita mole corporis mox ad Deum sine molestia pervolabis.» Hoc itaque
responso quasi divinitus accepto confortatus est nimis, adeo ut deinceps nulla
tentationum violentia, nulla infirmitatis molestia posset a cursu desiderii sui,
quo totus in Deum pergebat, aliquatenus retardari. 37. Erat
autem circa observantias Ordinis et custodiam cordis et sollicitus, et timoratus
nimis, ita ut neminem vidisse me recolam`tam studiosum conscientiae propriae
mundatorem. Mirabantur siquidem 0435D omnes, praesertim
confessionum illius auditores, quotidianam instantiam, vel potius
importunitatem, qua eos quiescere non sinebat, sicut nec ipse quiescere poterat
confitendo, plangendo, plorando nonnunquam de otioso sermone aut signo, si
quando illi vel raro subreperet: verum etiam super vana et levi aliqua
cogitatione, quod caeteri hominum, exceptis paucis perfectis, parvipendere
solent, seipsum scrupulosissime dijudicabat, et quasi de crimine arguebat. Quia
vero veraciter 0436A scriptum est: Quem diligit
Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr.
XII, 6), nunquam huic venerabili viro paternae misericordiae correctio
defuit, semper in eo vitia carnis resecans, et virtutes animae pullulare et
fructificare faciens. Denique per plures annos usque ad exitum suum gravibus et
diuturnis incommodis flagellatus est, quae omnia non solum aequanimiter
tolerabat, verum etiam gloriabatur in illis, sicut in omnibus divitiis. Factum
est quodam tempore, dum conquassatus et debilitatus esset usquequaque, ita ut
non sine gravi dolore inclinis stare posset, nec propter hoc unquam omitteret,
ut non ad omnem «Gloria» decantationem profunde et devote divinae majestati
inclinando reverentiam exhiberet, ut vespertina 0436B synaxis in
ecclesia celebraretur. Ipso stante retro in choro juxta quemdam monachum virum
aeque sanctissimum, ecce angelus Domini apparuit ibi in specie pulcherrimi
monachi adolescentis, cuculla indutus nive candidiore, quem tamen idem Arnulfus
minime videbat. Cumque more solito ad «Gloria» psalmi devote inclinaret, angelus
Domini stabat coram eo, et supplicantis caput suppositis manibus sustentabat.
Quem cum praedictus monachus collateralis ejusdem fratris Arnulfi cerneret, et
ex fulgore vultus et habitu angelum esse deprehenderet, laetatus est valde super
angelico aspectu, accessitque ut teneret eum, et devote amplexaretur. Cumque
expansis manibus vellet tenere atque constringere sibi, ille subito evanescens
recessit 0436C ab eo: sed subito iterum apparens stetit in alio
loco. Videns vero illum monachus, denuo cucurrit ad eum: et simili modo
nitebatur apprehendere eum: sed mox angelo disparente, et protinus alibi
reapparente, frustratus est homo a conatu suo. Quod cum pluries factum fuisset,
tandem angelus ex toto disparuit, et qui se videndum obtulerat, teneri omnino
non pertulit. 38 Laborabat aliquando athleta Dei Arnulfus
doloribus viscerum, quibus frequenter nimium arctabatur: et erat languor
fortissimus, ita ut deficiente vitali spiritu pene usque ad mortem
angustiaretur. Cumque aliquandiu mutus et insesibilis jaceret, de vita ipsius
desperatum est, et ob hoc oleo 0436D infirmorum inunctus est. At
ubi primum respirare potuit, erumpens in vocem confessionis et laudis, ait:
«Vera sunt omnia quae dixisti, Domine Jesu.» Quod cum saepius iteraret,
stupentibus qui aderant, et percunctantibus quomodo se haberet, aut quare ista
diceret, nihil aliud respondebat, nisi, quia vera sunt omnia quae locutus est
Deus. Quidam autem ex ipsis dicebant, quod prae acerbitate doloris cerebro
turbatus esset, et quasi aliena loqueretur. Quibus ille respondit: «Non est ita,
fratres, sed sano 0437A capite et mente sobria dico, quia vera
sunt omnia, quae locutus est Dominus Jesus.» At illi dixerunt: «Et nos hoc verum
esse fatemur: sed tu cur nunc ista commemoras?» Respondit: «Dominus dicit in
Evangelio, quia si quis affectibus parentum et divitiis mundi propter amorem
ipsius renuntiaverit, centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam aeternam in
futuro (Matth. XIX, 29). Ego itaque vim sermonis 1212 hujus in praesenti experior, et centuplum meum jam nunc in
hac vita recipio. Siquidem immensa doloris istius acerbitas adeo mihi sapit
propter spem divinae miserationis, quae in ea reposita est mihi, ut hac ipsa
caruisse me nolim pro centuplicata mundi substantia, quam reliqui. Quod si ego
peccator et indignus, ita confiteor, adeo 0437B laetificor etiam
in angustiis meis: quomodo, putamus, sancti et perfecti viri tripudiant et
exsultant in consolationibus suis? Vere etenim spirituale gaudium, quod modo est
in spe, centies millies exsuperat saeculare gaudium, quod nunc est in re. Si
quis autem saeculum relinquens, et ad conversionem veniens, centuplum istud
accipere non meretur, constat profecto quod adhuc omnia perfecte non reliquit,
sed ex propria voluntate, quae est mala proprietas, secum retinet aliquid.» Hoc
illo dicente, mirati sunt universi ab homine laico et illitterato sententiam
talem esse prolatam; nisi quia manifeste dabatur intelligi quia Spiritus
sanctus, qui eum flagellari in corpore graviter permittebat, intus suaviter in
anima inungebat: cujus nimirum sacratissima 0437C unctio,
quemcunque tetigerit hominem, docet de omnibus quae oportet. Iste ergo vir
sanctus, cum jam de manu Domini suscepisset duplicia pro omnibus peccatis suis,
tandem longo cruciatus martyrio et tanquam aurum in fornace probatus,
pacatissimo somno obdormivit in Domino: de quo certissime credimus quia juxta
beati Bernardi sententiam, mox ut a corpore exivit, ad Deum sine poena pervenit.
Quid ergo huic pauperi Christi unquam defuit in die certaminis sui? qui secundum
prophetam confidens in Domino, mutavit fortitudinem carnis in robur spiritus,
non considerans quid caro posset, sed quid Ordo et Regula praeciperet: et quasi
signaculum posuit super cor 0437D suum verbum consummans et
abbreviatum, quod a sancto Patre acceperat, ut scilicet pro omnibus peccatis
suis Ordinem servaret. CAPUT XXIII. De monacho quodam laico sub disciplina
Bernardi fervore ad perfectionem virtutum anhelante.39. Non glorietur, ait Dominus per prophetam,
sapiens in sapientia sua, neque dives in divitiis suis; sed in
hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quoniam ego sum Dominus
(Jerem. IX, 23, 24). Hanc divinae scientiae formulam perfectius
imitati sunt hi, qui sub beato patre nostro Bernardo in Clara-Valle coelestis
philosophiae disciplinis imbuebantur, non 0438A solum litterati
et in mysteriis sacrae legis eruditi viri multi, verum etiam laici et
illitterati quamplures. Qui etsi humanae scientiae fabricam, per quam ad
perfectionis culmen niterentur, minime consecuti sunt, habebant tamen gratiam
illuminantem, et Spiritum vivificantem, qui de omnibus quae oportebat, saeculari
scientia incomparabiliter efficacius eos docebat. Talium quidam monachus laicus,
non littera doctus, sed spiritu, cum esset fervens in opere Dei, charismatumque
meliorum haud segnis aemulator, didicerat sancti Spiritus magisterio, non altum
sapere, sed semetipsum in omnibus humiliare, sacrae religionis studia, quae in
moribus contubernalium suorum duce humilitate sedulus scrutabatur, magna et
praeexcelsa 0438B aestimare; suas vero virtutes, quibus non
mediocriter pollebat, eorum comparatione prorsus despicere. Sicque factum est ut
eminentia sanctae humilitatis illos praecelleret, quibus in aliis virtutibus
fortassis impar non erat; dum, quod rarum valde in humano genere est, continue
quod sibi deesset vel quibus alii florerent virtutibus, non invidiosus, sed pius
scrutator attenderet. 40. Contigit autem ut taliter affectus,
quadam vice solemnibus fratrum vigiliis interesset. Tum vero lethali negligentia
seu somnolentia propulsata, consuetudinaria corripiens arma, quibus ad
debellandum inimicum nihil efficacius esse sciebat, coepit sibi peccata
proponere, negligentias quotidianas 0438C districte discutere; se
miserum, se reum, se peccatorem coram oculis summae Majestatis accusare,
consequenter etiam fratrum suorum, sicut solebat, vitam conversationemque
magnificare et beatificare. 1213 Caeterum unum quem gratia
virtutum multos alios excellere non semel notaverat, secretario cordis humiliter
inducens, ipsius humilitatem, charitatem, patientiam, et continentiam,
caeteraque spiritualis gratiae charismata, quae in illo servo Dei inveniebat,
religioso usque ad unguem scrutinio rimabatur, seque in ejus comparatione
nonnisi pulverem et cinerem reputabat. Denique sanctae humilitatis ardorem, quem
in tam sublimi contemplatione ceperat, ferre non valens, summo diluculo, 0438D tempore quo regulariter loqui posset, vix exspectato,
reverendissimum patrem Bernardum, signo in auditorium trahit, veniam petit,
circumfusa sibi moestitia internum prodens cordis dolorem. Requisitus quid
causae haberet: «Vae, inquit, misero peccatori, omnibus bonis prorsus vacuo, ut
qui hac nocte in illo tali fratre nostro triginta virtutes, quibus omnibus
pollet, numeravi, quorum ne ultimam quidem seu minimam in me mendico reperire
praevaleo. Rogo ergo te, domine pater, ut digneris intercedere pro me ad
Dominum, quatenus tuis sanctis meritis et precibus virtutum opera consequi
merear, quae peccatis meis exigentibus hactenus habere non potui.» 0439A 41. Audiens
spiritualis magister altissimam discipuli humilitatem, cujus religionem optime
noverat, licet ipse qui ea clarus erat, felici ignorantia se eam habere
nesciret, gavisus est gaudio magno valde, desiderans et optans cunctos sibi
commissos ita semper in virtutibus proficere, ut tam religiosa infirmitatis suae
consideratione se proficere quodammodo nescirent. Quanta vero admiratione dignum
censuerit tantae humilitatis praeconium, per hoc evidentius innotuit, quod in
Sermonibus in conventu fratrum habitis, ejusdem fratris aliquoties debita cum
laude meminit; asserens nullam ex omnibus virtutibus, quas idem vere monachus in
simplicitate cordis sui enumerarat, tantae fortassis excellentiae fuisse,
quantae pia contemplantis 0439B erat humilitas, qui
negligentiores et infirmiores quosque juxta se positos nec videbat, nec
attendebat, solos illos pertinaci studio prae oculis habens, quos vita et
moribus spectabiles esse sciebat, quatenus eorum comparatione sibimetipsi vita
sua in oculis suis vilesceret. CAPUT XXIV. De mirabili dono
visionis propheticae, qua aliorum arcana, etiam absentium,
cognovit.42. Instabat aliquando sanctissima solemnitas
Assumptionis, si recte memini, intemeratae et immaculatae virginis Dei
genitricis Mariae; et fratres grangiarum Clarae-Vallis, ob reverentiam tantae
diei, ad abbatiam festinabant. Verum in una ex iis grangiis, quae viciniores
erant, fuit Conversus quidam 0439C religiosus ac timens Deum, qui
etsi pro simplicitate sua perfectiora quaeque sacrae religionis apprehendere
nequibat, bonae tamen voluntatis et devotionis existens, piissimam Dei
Genitricem dominam nostram sincero venerabatur affectu. Cum autem magister
grangiae ordinaret quisnam ad abbatiam ire deberet, vel qui ob tutelam domi
remanerent, inter caeteros qui remansuri erant, eidem fratri cura custodiendarum
ovium commissa est: quam commissionem licet aegerrime ferret, quoniam sperabat
et multum desiderabat, divinis hymnis et cantilenis spiritualibus interesse,
quos in honorem Reginae coeli a sancto illo conventu devotissime persolvendas
fore sciebat; nihil tamen ausus contradicere, 0439D obedientissime paruit imperanti. Unde accidit ut devotio sancta,
quam mente conceperat, quamque per inquietudinem terrenae occupationis, quam
obedientia injunxerat, perdere timebat; eadem obedientia promptam voluntatem
ipsius remunerante, velut ignis scintillans et aestuans, in praecordiis ejus
magis ac magis dilatata, ferventior efficeretur. 43. Nocte
itaque sacratissimae celebritatis, dum sollicitus excubias supra gregem suum in
pascuis quiescentem servaret, factum est ut sonitus signi matutinalis, quo
fratres ad divinas laudes persolvendas in coenobio excitabantur, quodque ob
conticinii silentium procul audiri poterat, aures ipsius 0440A reverberaret. Tum vero concaluit cor ejus 1214 in ipso, et in meditatione ipsius exarsit ignis, cogitantis
sanctae illius multitudinis frequentiam, sed et fervorem ac devotionem, qua
scilicet sincero affectu piissimae Matri misericordiae coelestis harmoniae odas
in commune persolverent; seu qualiter singuli quique ad se in secreto suo
ejusdem beatae Virginis patrocinium votis et suspiriis implorarent. Protinus
ergo exsurgens, tantaeque devotionis pro modulo suo particeps effici cupiens,
versus illam plagam coeli, qua monasterium situm erat, vultu et animo intentus
stabat. Dehinc consuetudinariis precibus, quae Conversis vice matutinarum
statutae sunt, quanto potuit devotius expletis; cum in paupere armariolo cordis
sui enixius quaereret quid 0440B precis, seu quid laudis sanctae
Theotoco dominae nostrae offerret, unde protelatas et in longum valde productas
fratrum vigilias aliquo modo recompensare potuisset; nihil aliud praeter
salutationem ejusdem piae Dominae, quam utcunque didicerat, se scire invenit.
Hanc itaque tanquam verbum consummans et abbreviatum, in quo plenitudo totius
devotionis inveniri posset, assumens, et oculos ad coelum dirigens, venias veniis, suspiria suspiriis, salutationesque
salutationibus superaddidit; et in tali negotio reliquum noctis, et diluculi
partem sine taedio transegit. Divina namque cooperante gratia, quae tantum
fervorem in corde sui pauperis accenderat, identitas mater fastidii, noverca
devotionis, miro et contrario modo fastidium propulsabat, 0440C et devotionem exacuebat, dum verba illa suavissima, et omni
melle dulciora simplici corde prolata, itidemque crebrius repetita, favorem et
gratiam universalis Dominae oranti et suspiranti celerius impetrarunt. 44. Denique quod non frustra in gemitu suo laboraverit, nec incassum
misericordiam a Matre misericordiae quaesierit, Dominus reverendissimo abbati
Bernardo per spiritum revelare dignatus est: qui divinis hymnis expletis,
sacrisque mysteriis in honore praecelsae Dei genitricis et virginis Mariae a
singulis sacerdotibus devotissime celebratis, cum in consentu fratrum ob tantae
solemnitatis praerogativam commendandam sermonem faceret, Spiritus 0440D sancti gratia vehementer ignitum, inter caetera sic ait: «Et
quidem, fratres mei dilectissimi, dubitare fas non est, vos Domino Jesu Christo
vero regi, necnon et speciali patronae nostrae gloriosae virgini Matri ipsius
sanctum beneplacens et acceptabile devotionis nostrae sacrificium hac nocte
obtulisse; ideoque fructum laboris vestri, mercedem aeternam apud Dominum, et
eamdem benignissimam Protectricem nostram vobis repositam esse certissima fide
tenere debetis. Verumtamen scire vos volo, unum ex minoribus et simplicioribus
fratribus nostris Conversis, quem obedientia hac nocte in montibus et silvis
istis sub dio tantae festivitatis gaudia celebrare coegerat, tam jucundum, tam
devotum, 0441A tam festivum Dominae nostrae matutinarum
exsolvisse servitium, ut nullius nostrum, quantumcumque suspensa contemplatio
seu intensa devotio, ipsius devotioni, quam non alta contemplationis sublimitas,
sed submissa sanctae simplicitatis humilitas effecit, praeferri potuerit.» Quo
audito mirati sunt universi, praecipue vero non solum mirati, sed et gratulati
sunt, et vehementer aedificati fratres laici, quos obedientia tam festivis, quam
privatis diebus frequenter in diversa opera trahebat: certissime scientes,
quoniam sicut septa claustri et parietes templi sanctum non faciunt timorem
Domini negligentem, sic etiam negotia, quae causa terrenae necessitatis
obedientia injunxerit, nihil obesse poterunt puras manus in oratione 0441B levanti, puraque conscientia Domino servire
cupienti. CAPUT
XXV De monachi tertio apostatantis conversione, monitis et
precibus sancti patris Bernardi obtenta, ejusdemque paterna castigatione, et
felici morte.45. Conversus quidam, cum de domo
Clarae-Vallis levitate sua tertio fuisset egressus tertioque receptus, tandemque
salutaribus monitis, et sanctis precibus beati Bernardi abbatis compunctus,
coepit apostasiae suae praecipitium, in quo jam tertio graviter periclitatus
fuerat, 1215 totis medullis cordis horrere, et quid
poenitentiae vel satisfactionis Domino pro tam enormi reatu suo offerre posset,
enixius quaerere. Et inspirante Domino cogitavit 0441C
et intellexit ad promerendam veniam delictorum, et ad obtinendam gratiam
virtutum nihil efficacius, nihil in conspectu Domini acceptabilius esse
sacrificio cordis contriti, et spiritus humiliati, quod solum regno coelorum vim
facere praevalet. et formidabilem cunctis divinae justitiae districtionem
gemitibus inenarrabilibus flectere consuevit. Haec itaque pietatis arma
corripiens, et seipsum contra semetipsum erigens, primo quidem universas Ordinis
observantias sine dissimulatrice negligentia, quantum potuit, observare studuit,
et insuper quotidianis precibus et lamentis praeterita sua peccata diluere
sollicitus fuit, salubri prorsus exemplo stantes, ne laberentur, lapsos, ut
erigerentur, informans. 0441D 46. Caeterum
disponente Domino, qui fortioribus peccatis fortiora solet adhibere medicamina,
quique ineffabili pietate sua quandoque vasa contumeliae transfert in vasa
honoris et gratiae, ingressa est putredo in ossibus fratris praedicti, et
percussus est circa femora ulcere pessimo, apostemate canceroso, et crescente in
dies angustia languoris, totus contabuit, ita ut carnibus circa locum ulceris
undique corrosis, ossa nudata patescerent, et vulnera vermibus scaturirent.
Annis itaque pluribus in grabato carceratus, et divinae animadversionis
flagellis humiliter subditus, quot horis vivebat, totidem pene interitionibus
subjacebat. Erat ergo patienti animae miserabilis dolor et 0442A angor a facie putrescentis corporis sui, simulque servitoribus
ejus angustia cordis immensa, prae horrore et fetore, quem tabiosum ulcus
continue exhalabat. Sed laboris et patientiae hujus nihilominus remuneratio
copiosa penes Deum utrisque reposita. Satagebat autem frater idem infirmus et
doloribus et pressuris suis semper gratias agere, corde credens, et ore
confitens, sese recipere longe adhuc imparia meritis. 47. Cum
autem jam ad purum fuisset in eo scoria excocta peccati, ut secundum Sapientis
dictum, ablata rubigine de argento egrederetur vas purissimum (Prov. XXV,
4); tandem educta est anima illa beata conflatorio purgationis, et velut
argentum igne examinatum, munda et nitida, cum caeteris 0442B misericordiae vasis translata est ad palatium summi Regis. Sed
antequam de lacu miseriae et de luto faecis educeretur, ad consolationem omnium
vere poenitentium meruit in hac vita praelibare fructum laboris et patientiae
suae, et nescio quid ineffabile de illa superna dulcedine, ad quam sine fine
fruendam in proximo erat admittenda, praegustare. Qua gustata tanquam musto
coelesti inebriatus, protinus erupit in jubilum praeconii coelestis, et serenata
facie coepit idiota, et qui nunquam cantare aut legere didicerat, cum suavissima
melodia quosdam novos multumque delectabiles hymnos ac modulos cantare de
canticis Sion. 48. Facta autem hac voce, convenit multitudo
fratrum videre cum grandi miraculo hominem tantis 0442C miseriis
et calamitatibus oppressum, in ipso mortis accessu cantando ac tripudiando
insultantem, et quodammodo dicentem: Ubi est, mors, victoria
tua? (I Cor. XV, 55.) Ecce ego magnus peccator, et pauperculus
homuncio, quoniam stigmata Domini Jesu in corpore meo pro nomine ipsius
patienter sustinui, te, larvalis umbra, mater moeroris, exterminatrix gaudii et
perditrix vitae, non timeo, sed potius contemno, sciens te absorptam et penitus
annihilatam in victoria crucis Domini nostri Jesu Christi. Ita ergo praecentor
noster modulizans, et Alleluia quod in plateis coelestis Jerusalem frequentatur,
quodammodo praeoccupans, quid post mortem carnis facturus esset, in carne adhuc
corruptibili 0442D positus praesago miraculo declaravit: sicque
laetabundus et laudans, in voce exsultationis et confessionis beatam animam
illam exhalavit. De cujus felici consummatione beatus Bernardus hilaratus,
sermonem devotissimum ad fratres in capitulo fecit, commendans in eo dignum
poenitentiae fructum, et admirabilem patientiam ejus omnibus proponens
exemplum. 1216 CAPUT XXVI. De sancto Bernardo,
securitatem sive fiduciam cujusdam moribundi redarguente, seu potius
tentante.49. Conversus quidam de fratribus
Clarae-Vallis, innocentis vitae, et conversationis honestae, cum graviter
aliquandiu aegrotasset, tandem ad extrema 0443A devenit.
Introivit autem ad eum gratia visitationis beatus Bernardus, et confortans eum
ait: «Confide, fili, quia migraturus es jam nunc de morte ad vitam, de labore
temporali ad requiem sempiternam.» Ille vero cum ingenti fiducia respondit:
«Quidni pergam ad Dominum et Creatorem meum? Vere confido, et quantum de
misericordia Domini mei Jesu Christi praesumere audeo, certus sum quia cito
visurus sum bona Domini in terra viventium.» Porro beatus Bernardus, ut erat
medicus sapiens, pastorque sollicitus, timens homini rusticano, ne tam fida
responsio de praesumptionis magis temeritate, quam de conscientiae puritate
procederet, ait: «Signa cor tuum, frater, signa cor tuum: quid est quod locutus
es? Unde tibi subrepere potuit 0443B tantae praesumptionis
audacia? Enimvero tunc es ille pauperculus et miserabilis homo, qui cum nihil
aut prope nihil haberes in saeculo, necessitate forsitan magis, quam timore Dei
cogente ad nos confugisti, multis precibus tandem aditum impetrando? Nos vero
causa Dei collegimus inopem, et parem te fecimus in victu et vestitu,
caeterisque commoditatibus, his qui nobiscum sunt sapientibus atque nobilibus
viris; et factus es quasi unus ex illis. Quid igitur tribuisti Domino pro
omnibus istis? Et ecce non sufficit ingratitudini tuae gratis accepisse te tot
beneficia de manu Domini, nisi et regnum ipsius haereditario, jure vindices
tibi, quod nullus unquam regum vel principum, quantislibet 0443C auri et argenti molibus potuit comparare.» 50.
Ad haec ille respondens blando vultu et tranquillo animo, dixit: «Bene, pater
charissime, bene utique perorasti, et vera sunt omnia quae dixisti: verumtamen,
si jubes, loquar ad te dominum et patrem meum, et paucis aperiam unde mihi
pauperi et misero suggeri potuit tantae, non praesumptionis, sed, ut ego spero,
devotionis occasio. Nam si vera est illa praedicatio vestra, quam nobis saepius
inculcastis, quod scilicet regnum Dei non carnis nobilitate, non terrenis
divitiis possidetur, sed sola obedientiae virtute acquiritur; hanc unam
sententiam, tanquam verbum abbreviatum a Domino, sedula commemoratione apud me
continui, ponens 0443D illud quasi signaculum super cor meum,
assidue meditando; et super brachium meum, sollicite operando. Quaerite, si
placet, ab omnibus magistris et sociis, quibus me obsequi ac servire jussistis,
et si cuiquam illorum aliquando inobediens fui, si de fratribus nostris quempiam
verbo aut signo, vel quolibet alio modo, quantum in me fuit, contristavi. Quod
si operam dedi omnibus in Christo obedire, omnibus servire, cunctosque per Dei
gratiam diligere, quis prohibere me potest, ut de misericordia ipsius non
confidam?» 51. Beatus itaque Pater cum tale responsum ab homine
rusticano accepisset, gavisus est gaudio magno, et ait: «Vere beatus es, fili
charissime, quia caro et sanguis non revelavit tibi sapientiam 0444A hanc, sed Pater coelestis ipse te docuit, ipse posuit animam
tuam ad vitam, rectissimoque tramite perduxit ad patriam. Jam ergo securus
ingredere, quoniam patefacta est tibi janua vitae.» Defuncto itaque fratre et
exsequiis celebratis, venerabilis Pater de conversatione et consummatione ejus
sermonem in capitulo luculentum sua illa devotione et facundia peroravit,
omnesque illius exemplo ad amorem obedientiae mirabiliter accendit. Vehementer
namque affectus fuit in responsione illius; et magis congratulabatur ei super
obedientiae virtutem, et super ipsius animi puritatem, quam si vidisset eum
signis et prodigiis coruscantem. 1217 CAPUT XXVII. De conventu fratrum in Sueciam per sanctum Bernardum misso, qui et
uni eorum promisit, fore ut in Clara-Valle moreretur, et
sepeliretur.0444B 52. Postquam aquila
illa grandis magnarum alarum, multarumque plumarum, magnus videlicet pater
Bernardus, magnus meritis, sublimis sanctae contemplationis alis, ornatus
varietate virtutum, medullam cedri, id est perfectionem religionis, quam de
summitate Libani, id est de altitudine divinae gratiae, acceperat, in solitudine
Vallis absinthialis plantavit, quatenus eadem Vallis mediante amaritudine
poenitentiae verteretur in Claram-Vallem: coepit jam religio ipsa transplantari
super aquas multas, id est, diversarum nationum cervicosas ac tumidas
voluntates, tanquam coeruleos undarum vortices, ad verae pietatis cultum
inclinare. 0444C Volens autem idem venerabilis Pater, in populis
aquilonarium partium, sicut et in gentibus caeteris, aliquem fructum habere,
petente religiosa femina regina Sueciae conventum fratrum ad illas partes
direxit. Cumque monachi et conversi, qui ad hoc denominati fuerant, ut hominibus
rudibus et indomitis formam religionis et disciplinae traderent, nimio moerore
consternati, precibus quibus valebant, agerent, ne tanti Patris praesentia
carituri ad exteras et barbaras mitterentur regiones, sanctus Abbas respondit:
«Quid est hoc, dilectissimi fratres, quod facitis? u quid irrationalibus
fletibus et precibus affligitis animam meam? Aut nunquid voluntatem meam, et non
potius voluntatem Dei, cui omnes 0444D obtemperare debemus,
sequor in hoc negotio?» Erant autem coram eo posita vestimenta et vasa sacra
caeteraque utensilia, ad ministerium divini officii pertinentia, quae iidem
fratres, qui mittendi erant, secum ferre debebant. Volens itaque certos eos
reddere, quoniam a Domino egressus esset sermo, elevavit pelvim, quae ad
recipiendam aquam sacerdotis manibus fundendam deputata erat, et digitum fundo
ejus imprimens dixit: «Ecce hoc vobis erit signum, quod Spiritus Domini miserit
vos.» Mirum in modum rigor et inflexibilitas aeris teneritudini digiti ejus
cedere visa est, adeo ut cujus quantitatis sacer articulus fuit, usque hodie
liquido valeat dignosci: quantum autem intus cessisse, tantum foris aequalitatem
excessisse videtur. In 0445A testimonium enim tanti miraculi,
eadem pelvis in secretario domus, quam tunc Pater sanctus ordinavit, summa cum
reverentia servatur. Porro praedicti fratres videntes perspicuam divinae gratiae
praesentiam adesse, stimulos edacis tristitiae reprimentes, gavisi sunt: et
licet remotissimas, et in ultimo climate aquilonaris brumae abstrusas nationes,
non sine quodam horrore spiritus adire possent, tamen eamdem gratiam Dei,
meritis et precibus sancti Patris nostri intervenientibus, se comitaturam pia
confidentia praesumebant 53. Erat vero inter caeteros
adolescens quidam honestae indolis, et columbinae simplicitatis, Gerardus
nomine, oriundus de provincia Germaniae secundae, civitate Trajecto; qui
impatientius aliis 0445B dolens, cum lacrymis dixit ad Virum Dei:
«Beatissime pater, ego miserabilis juvenculus relicta domo paterna, spretisque
omnibus quae mihi in hoc saeculo desiderabilia et amabilia esse poterant,
religionis amore Paternitatem tuam adii, sperans me tua dulcissima praesentia
debere perfrui, tuis doctrinis et exemplis informari, tuis meritis et precibus
adjuvari, subque sanctae hujus multitudinis umbraculo, a turbine tentationum, et
ab aestu juvenilium desideriorum tutari; quodque votis omnibus exopto, inter
sacra corpora fratrum nostrorum in hoc coemeterio quiescentium diem exspectare
novissimum. Et ecce ejicis me hodie a facie tua, sacrique collegii hujus
consortium perdo; et insuper desiderata 0445C mihi sepultura
privabor. Hinc prorsus, hinc vehementer doleo, quia cor meum conturbatum est in
me.» 54. Compassus adolescenti Vir beatus, afflictam moerore
animam affatu blando mulcere curavit, et quae post annos quinquaginta futura
erant spiritu prophetico praevidens, ait ad eum: «Vade, fili charissime, quo te
Spiritus sanctus 1218 mittere dignatur, et in agro dominico
tanquam strenuus operator labora. Ego tibi in nomine Domini polliceor, et
securum te facio, quia, sicut desideras, in Clara-Valle morieris, et coelestis
Sponsi gloriosum adventum una nobiscum praestolaberis.» Hanc ergo tam beatam pii
Patris sponsionem, velut arrham sui desiderii, frater ille suscipiens, gavisus
est 0445D valde, sciens utique nec falli posse, nec fallere velle
hominem, quem sapientiae et veritatis secretarium esse manifesta signorum et
prodigiorum declarabant indicia. Ivit itaque, et in domo quam cum caeteris
fratribus initiare mittebatur, Prioris et cellerarii administrationes strenue
percurrens, divina largiente gratia nomen pariter et officium abbatis sortitus
est. Cujus dignitatis apicem licet invitus conscenderet, malens in humili loco
salvari, quam in sublimi periclitari, susceptum tamen religiosissimae
conversationis nitore decoravit. Quia vero propter paucitatem clericorum vix
aliquis de terra convertebatur, Dominus fideli servo suo de partibus Germaniae
et Angliae litteratas et discretas personas mittebat, per quas disciplina
monasticae religionis 0446A in regno illo fundata crescebat, et
fructificabat competenter in populis, qui monachi quidem nomen audierant, sed
monachum antea non viderant. Ipse etiam dominus abbas cellerario suo, Abraham
nomine, viro prudenti, universa domus ordinatione in temporalibus cunctisque
negotiis exterioribus commissis, totum se spiritualibus studiis mancipavit:
animabus lucrandis intendere, in servitio Dei vigil et sollicitus inveniri,
frequens esse in labore, dum alias vacaret, frequens etiam in lectione,
corporale subsidium de communi quaerere, et per omnia formam pietatis, et
religionis fratribus suis studens exhibere. 55. Tanta quoque
mansuetudinis et patientiae gratia pollebat, ut cum quadam vice monachus 0446B quidam, quem pro culpa castigarat, maligno spiritu afflatus,
descendentem eum per gradus dormitorii pugno tam valide percussisset, ut dolor
non modicus ictui succederet; tantae perversitatis hominem non solum non
ejiceret, seu gravi culpae subjiceret, sed e contrario seorsim eum trahens
veniam coram ipso peteret, supplicans ut rancorem quem adversus se habebat,
propter Deum dimitteret. Caeterum quidquid virtus, quidquid religionis, tam in
se, quam in subditis suis deprehendebat, non hoc suae industriae, sed gratiae
Dei, meritisque sanctissimi patris sui Bernardi tribuebat. 56.
Jam vero si forte agendorum causa negotiorum certa necessitas eum de monasterio
progredi 0446C postulasset, tantum se ac talem in omni disciplina
et continentia saecularibus exhibebat, ut tam rex, quam principes terrae illius,
sicut revera hominem Dei ipsum venerarentur et colerent, et audito eo multa
facerent, et libenter eum audirent. Dux etiam terrae illius, vir strenuus et
potens, se ad reverentiam beati viri submittebat, fastigiumque principatus sui
celsitudini sanctitatis ipsius adeo humiliabat, ut aliquoties familiaribus suis
diceret: «Quacumque hora abbatem Gerardum me videre considero, tanto timore
concutior, ac si omnia secreta et abstrusa pectoris mei pateant oculis
ejus.» 57. Cum autem jam senuisset, et usque ad decrepitam
aetatem pervenisset, quadragesimum in praelatione complens annum, variis quoque
infirmitatibus 0446D corpus ejus quateretur, coeperunt eum
fratres rogare, quatenus sicut communiter multo tempore cum eis vixerat, ita
etiam sepulturae locum apud ipsos sortiri dignaretur. Quibus vir Domini
respondit: «Ne, quaeso, loquamini ita, filii mei: oportet modis omnibus ut in
Clara-Valle moriar, et secundum sponsionem Deo dilecti Patris mei, cum sanctis
qui ibi pausant in pace, in id ipsum dormiam et requiescam.» Causantibus illis,
et dicentibus, «Quomodo te, Pater, illuc reducere poterimus, cum praeter
veteranae senectutis incommoda tot et tantis infirmitatibus quassatus et
debilitatus sis, ut vix ad proximos terminos Danorum spirantem te pervenire
posse putemus?» cum multa fiducia respondit: «Verbum Dei validum et forte, vivum
0447A et efficax, quod per os reverendissimi Viri auribus meis
infusum, penetralibus cordis mei arrham bonae spei hujus qua 1219 feror, indidit, prosperos in hoc itinere successus
praestabit; vos tantum quod praecipio, implere curate.» Itaque gestario inter
duos equos composito, in eo collocatur, et non sine grandi miraculo a finibus
orbis per tanta terrarum spatia, per tot maris et fluminum pericula
Claram-Vallem pervenit, ibique in infirmitorio aliquandiu recubans, in bona
confessione spiritum exhalavit. Accepit vero desideratae sepulturae locum juxta
beatae memoriae domni benedicti Humberti tumbam, qui eum familiariter in vita
sua dilexerat. Cujus decessum cum rex Sueciae comperisset, cum gemitu
protestatus est 0447B regnum et terram suam dignam non fuisse, ut
in ea tanti viri sacra ossa requiescere debuissent. CAPUT XXVIII. De
felicissima morte sancti patris Bernardi, et operatione miraculorum eidem per
abbatem Cisterciensem inhibita.58. Dilectus Deo et
hominibus venerabilis pater Bernardus, dum in Clara-Valle sua feliciter
consummasset dies suos, plenus dierum, sed plenior virtutum, requievit in pace:
ad cujus exitum episcopi et abbates, aliique religiosi viri multi convenere.
Cumque biduum exsequiae celebrarentur, tanta multitudo hominum convenit, ut pene
nulla episcopis, nulla fratribus reverentia haberetur. Nam gratia sanitatum quae
affuerat vivo, nunquam recessit a defuncto. 0447C Cum enim
sanctum corpus sacerdotalibus indumentis decenter ornatum, revelata facie,
manibus quoque discoopertis in medio positum esset, frater quidam diuturno et
gravi morbo epilepsiae detritus, reverenter et humiliter accedens, Patrem
sanctum, tanquam adhuc viventem, lacrymosis precibus, ut sui misereretur, orare
coepit. Nec poterat pius Pater adhuc in medio filiorum positus, tam gravem filii
sui calamitatem dissimulare; sed tanquam diceret, «Fiii, ego dormio, et cor meum
vigilat;» continuo quod petebatur, per gratiam Dei concessit. Nam ex illa hora
frater idem perfecte convaluit, et Abbatem sanctum vivere post mortem felici
experientia didicit. Pridie etiam quam reconderetur 0447D pretiosissimus ille thesaurus, puer quidam de proximo viculo
advenit, prae siccitate nervorum aridum habens brachium et manum contractam:
cujus aetati et debilitati, qui praesentes aderant, compassi, tanto hunc
fiducialius ad sacri corporis tactum invitavere post horam orationis nonam,
quanto id minus innocens aetas per se praesumere audebat. Ubi vero brachium
aridum brachio sancto, et manus contracta manui benedictae applicata est,
repente vigore naturae redeunte, brachium convaluit, et manus libere extendens,
et reflectens digitos sub oculis totius multitudinis, quae sacrum funus
quaquaversum circumdederat, perfectae sanitati restituta est. In cujus curatione
tantus illico factus est clamor omnium qui aderant, vociferantium in 0448A laude Dei, ut vix eum potuerit fratrum disciplina reprimere.
Superveniente nocte allatus est alius toto corpore debilis, procubuit loculo, et
coram psallentibus erectus est, et deductus ad altare. 59.
Enimvero dominus Cisterciensis, qui cum pluribus aliis abbatibus sui Ordinis ad
exsequias Viri Dei venerat, considerans tantam importunitatem tumultuantis
populi, et ex praesentibus futura conjiciens, vehementer timere coepit, ne, si,
crebrescentibus signis, tam intolerabilis turba populorum concurreret, eorum
improbitate disciplina periret Ordinis, et sanctae religionis fervor in eodem
loco tepesceret. Quapropter habita super hoc deliberatione, reverenter accedens,
per virtutem obedientiae, ne signa ulterius faceret, inhibuit. Sed 0448B cum dicat Apostolus de Domino nostro Jesu Christo, quia factus
est obediens Patri usque ad mortem (Philip. II, 8); et ipsius
exemplo Legislator noster sanctus Benedictus obedientiam nobis usque ad mortem
in regula proponat (Cap. 7): sancta et vere humilis anima Patris
nostri, mortali homini etiam post mortem carnis obediens fuit. Nam signa quae
tunc jam radiare coeperant, ita cessavere, ut ex illa die et deinceps nunquam
publica miracula facere visus sit, 1220 licet quibusdam
fidelibus, praecipue sui Ordinis fratribus, pro variis incommoditatibus ad se
clamitantibus usque hodie deesse non possit. Namque sola illa signa, quae
disciplinam Ordinis per turbas concurrentium populorum minuerent, domnum
Cisterciensem fieri noluisse, 0448C manifestum est. 60. Evolutis dehinc post transitum beati Viri pluribus annis, erat in
partibus Italiae matrona quaedam, quam correptam spiritus malignus atrociter
vexare coepit. Quo tam lamentabili casu propinqui et amici ejus vehementer
consternati, si quid remedii foret, sedula meditatione pensare coeperunt. Erat
autem in vicinia eorum coenobium quoddam Ordinis Cisterciensis: et sicut
mentibus in angustia constitutis spes undecumque concepta solet parare fiduciam,
ad eamdem domum daemoniacam illam causa curationis ducere communi consilio
decreverunt. Quod et factum est. Sistitur misera ad portam, et aliqui ex simul
comitantibus, qui tantum 0448D malum abbati et fratribus
nuntiarent, opemque flagitarent, mittuntur. Abbas vero quosdam de senioribus,
quos magis noverat spirituales, assumens, cum cruce dominica et sanctorum
reliquiis egreditur ad patientem. Cumque malignus ille spiritus per Domini
crucem et sacra sanctorum pignora conjuratus non moveretur, recordatus est abbas
se habere venerandas reliquias de capillis et barba sancti Bernardi, quos eodem,
ni fallor, anno ad capitulum vadens, in Clara-Valle pro benedictione acceperat,
et ad tutelam continue secum ferebat: et nihil dicens, manus sub cuculla
silenter misit, quatenus extractis his reliquiis daemonem per has urgeret. Quod
pestifer ille lynceis oculis deprehendens, coepit continuo scabellum pedibus
tenere, 0449A sputa jacere, totius quoque corporis indecenti
motu, quid intus pateretur, prodebat invitus; et erumpens in vocem: «Eia,
inquit, abbatule, quid vis facere? quid modo mali contra me sub illa veste tua
machinaris? Frustra niteris, incassum laboras: serva Bernardum tuum, nec enim
proficies quidquam.» Dicente vero abbate, «Per Domini gratiam, et hujus
sanctissimi Viri merita modo egredieris;» ille respondit: «Quid? an excidit tibi
quod prohibitum est ei signa facere? Hoc ergo sciens, securus in hoc meo
domicilio requiesco.» Audiens ergo abbas et fratres, qui cum eo erant, haec
verba, valde mirati sunt, quod scilicet spiritus nequam interdictum illud in
scutum suae defensionis tam celeriter invenerit. Haec nos de virtutibus beati
Bernardi 0449B abbatis breviter perstrinximus, Domini
misericordiam postulantes, quatenus dulcissimi Patris meritis et precibus nos ab
omni malo custodiat, et post tanti patroni sacra vestigia divinae gratiae spicas
legentes, aeternae vitae participio non fraudari concedat. CAPUT XXIX. Epilogus
librorum de vita et gestis sancti patris Bernardi.61.
Fortissimorum athletarum Christi, virorum in Ordine Cisterciensi illustrium, dux
et signifer exstitit beatae memoriae dominus Stephanus, qui decimo anno
instituti Ordinis Cisterciensis, pastoralis curae officium in eadem domo
suscipiens, et propagandae religionis desiderio fervens, cum per continuos 0449C quatuordecim annos paucitatis suae taedio tam ipse, quam fratres
ejus vehementer afflicti fuissent; quinto decimo demum anno, divina desuper
aspirante gratia, nostris temporis apostolum beatissimum Bernardum cum turba
fratrum et sociorum ejus ad tirocinii spiritualis probationem suscipere meruit,
Domino ad dilatandum Cisterciensem Ordinem per universas occidui orbis plagas,
ex die illa et deinceps, copiosissimam dante benedictionem. Iste reverendissimus
pater Stephanus post aliquantos annos fratres beati Bernardi ad aedificandum
domum Clarae-Vallis mittens, ipsum venerabilem virum sanctum Bernardum, in
juvenili adhuc aetate constitutum, sed sapientiae et religionis maturitate 0449D multos canos transcendentem, ideoque reverendum, illis
abeuntibus praefecit abbatem; jam tunc, ut credimus, Spiritu revelante
praenoscens, quantae proceritatis, quantaeque pulchritudinis cedrus illa futura
esset in 1221 paradiso Ecclesiae Dei, quantae etiam
multitudinis coetus, ex diversis mundi partibus collectus, sub umbra condensarum
frondium, id est multiplicium meritorum ejus, ab aestu carnalium illecebrarum
foret refrigerandus. 62. Sed quis aestimare sufficiat, quam
grandis multitudinis fuerit beatorum ille coetus, vel ex quam diversis
provinciis et insulis coadunatus? Nempe, ut de mediterraneis Italiae, Germaniae,
Galliaeqne provinciis taceam, ipsae extremae insulae Hiberniae, 0450A Britanniae, Daciae et Sueciae, quae finem orbis faciunt, ad hunc
coetum perficiendum crebras personas mittebant; et propter Abbatem sanctum etiam
locum sanctum celebri devotione venerabantur. Ut etiam de Conversis taceam,
quorum longe copiosior erat numerus, quam monachorum; post decessum beati Viri
simul in uno loco reperti libelli professionum octingenti octoginta octo,
exceptis quampluribus aliis, qui negligentia et longinquitate temporis dilapsi,
non poterant inveniri. Ubi vero aliqui de hoc sacro coetu, disciplinae vomere
exculti, virtutumque seminibus receptis adeo profecissent, ut jam fructificare,
aliisque prodesse posse sperarentur; sicut ex diversis regionibns colligebantur,
ita etiam mox ad diversas regiones causa aedificandorum 0450B coenobiorum emittebantur. Sicque fiebat, ut licet persaepe
nonagenarium, nonnunquam vero centenarium numerum excederent Novitii; nunquam
tamen sacer ille conventus nimiae multitudinis angustias pateretur 63. Sanctae recordationis dominus Henricus, Vitae-Scholae, quod est
coenobium in Dacia de linea Clarae-Vallis, primus abbas, referre solebat, quia
cum esset Novitius in Clara-Valle, et nonaginta tirones in cella probatoria sub
disciplina beati Bernardi instituerentur; quadam vice discumbentibus eis
intravit ad visitandos filios suos idem piissimus Pater, quem sequebatur.
Conversus cum sporta inciso caseo plena: et accedens ad praefatum Henricum, qui
tunc Prior Novitiorum erat, dulcissima 0450C manu sua frustum
casei posuit ante eum, commonitorium hoc verbum dicens: «Frater, comede; grandis
enim tibi restat via.» Dehinc fidelis minister magni illius Patrisfamilias, qui
faciet servos suos discumbere, et transiens ministrabit illis, per ante
universos Novitios transiens, ac singulis pitantiam charitatis porrigens,
eumdemque sermonem per singulos repetens, et corpora eorum jucunde refecit, et
mentes ad sollicitudinem arctae et angustae viae, quam terere coeperant,
excitavit. Licet vero frequenter viri virtutum de sacro collegio Clarae-Vallis,
ad propagandam Cisterciensis Ordinis disciplinam, per distincta orbis climata
emitterentur; nunquam tamen aut Iberici aestus, aut Scythici frigoris horror,
0450D seu altera quaelibet inclementia coeli, animos eorum
inclinare poterat, ut non formam Ordinis, quam in Clara-Valle didicerant, in
habitu et victu, caeterisque corporis necessariis virili constantia retinerent,
pulchre Horatianum illud sibi vindicantes: Constantes animi, quos non locus alterat
alter. 64. Nec solum diversarum provinciarum
episcopi et magnates coenobia de disciplina Viri Dei in suis regionibus fundari
postulabant, sed etiam superbarum urbium populi ex discipulis ejus
archiepiscopos et episcopos sibi eligebant: felices se arbitrantes, si de tantae
perfectionis fonte, pastores animabus suis providere potuissent: cum tamen
perfectae 0451A ejusdem multitudinis perfectissimus institutor
hanc apud Deum et homines specialem gratiam obtinuisset, ut cum dignissimus
esset cogi, et aliquoties in archiepiscopum vel episcopum electus fuisset,
minime tamen de amica sibi paupertate raptus, dignitatis hujus apice contra
voluntatem suam insigniri cogeretur. Sed quare nos ista de caeteris urbibus
replicamus, cum ipsum caput mundi, ipsa quae est caeterarum omnium Ecclesiarum
mater, sancta Romana Ecclesia, de hac humili societate, de hac beati Bernardi
disciplina, summum Pontificem in plenitudinem potestatis assumpserit, et ipsa
apostolica curia cardinales aliquos in partem sollicitudinis adsciverit? Tua
sunt haec, Christe Domine, opera, qui glorificantes te, et mandatis tuis
obsecundantes, 0451B ita glorificas, ut servi tui, qui secundum
praeceptum Apostoli, subjiciunt se omni humanae creaturae propter te (I
Petr. II, 13), pleno pietatis judicio super omnem mortalem naturam,
exaltentur a te. 1222 65. Caeterum postquam
Clara illa Vallis primum et clarissimum Abbatem suum post unum et triginta annos
ad superni Imperatoris transmisit palatium, ut jure tanto esset potentior ad
subveniendum, quanto summae Majestatis faciem vicinius contemplaretur; per
sanctos successores ejus, sanctae religionis vigor conservatus, in eadem
gloriosa domo illibatus, duravit, sicut in temporibus venerabilis ac Deo digni
viri domini Petri
ejusque successoris domini Garnerii, postea Lingonensis episcopi, divina favente
gratia nobis probare concessum 0451C est. Testis enim nobis est
Dominus, quia cum in Clara-Valle disciplinis claustralibus et sacri Ordinis
observantiis subditi essemus, tantum ibi religionis et gravitatis, tantumque
puritatis et honestatis vidimus, ut saepius in gratia Dei exsultantes diceremus
in cordibus nostris, quia si ipse legislator noster beatissimus Benedictus,
cujus Regulam professi sumus, in carne viveret, et per seipsum sanctum illum
conventum regeret, districtius sacri Ordinis instituta in illo loco observari
non potuissent, Incuria nempe vel levitas seu dissolutio, quae est ruina
Ordinis, locum ibi penitus non habebant; sed vernantium virtutum, fraternaeque
charitatis aemulatio ibi sancta vigebat: quodque magis mirum est, 0451D adhuc singulos austeriori aliqua castigatione cogere praelatis
opus non erat, quia quasi haereditaria successione ad se transmissum tenebat
sancta illa congregatio, vitia declinare, et virtutibus operam dare. Vidimus ibi
etiam ex discipulis beati Bernardi seniores, morum gravitate, religionis
integritate, prudentia et simplicitate reverendos; beatae memoriae domnum
Gerardum Priorem, domnum Gaufridum ejusdem sancti Viri notarium, plurimumque ab
eo dilectum dominum Hugonem de Monte-Felici, dominum Petrum Catalaunensem,
caeterosque tam monachos, quam conversos, qui a temporibus beati Viri, usque ad
nostram aetatem durantes, et exemplum devotionis et fervoris reliquo corpori
sanctae 0452A illius fraternitatis effecti, facile in sua amabili
conversatione monstrabant, quantae perfectionis plenitudo in Clara-Valle primis
diebus effulserat; quandoquidem paucorum seniorum strenuum in sacri Ordinis
observantiis exercitium, paucorum admodum devotio potuerit imitari. 66. Sed ecce dum de puritate religionis, quae non solum in
Clara-Valle, sed etiam in Cistercio, caeterisque bene ordinatis domibus
Cisterciensis Ordinis multos ad culmen perfectionis primis diebus provexit,
loquimur; quid a praefato venerabili viro domno Gerardo Priore in capitulo
Clarae-Vallis aliquando audivimus, non sine multo timore et tremore
reminiscimur. Is namque dum quadam vice ad morum gravitatem, disciplinaeque
custodiam, melliflua 0452B nos admonitione adhortaretur,
asserebat anteriori tempore animas fratrum defunctorum cuidam spirituali viro,
ejusdem coenobii monacho, visibiliter apparuisse, seque poenalibus locis
deputatos, miserabili querimonia prodidisse: non quia gravius aliquod peccatum
commisissent, sed quia quotidianas negligentias vitare minore sollicitudine,
quam oportuerat, curassent. Si ergo beatis illis temporibus, quibus negligentia
vix per rimulas intrabat, rubiginem culpae, districti Judicis animadversio
poenalis, nimiumque molesta rasura abradebat: quid de nostrorum temporum miseria
sentiendum, et quando negligentia non jam per rimulas, sed per rimas, vel potius
per rupturas tepiditatis irrumpit? Quapropter, ne forte post negligentiam et
torporis incuriam 0452C mors malitiae et iniquitatis intret per
fenestras nostras, quoniam tempus, quod omnia consumit, etiam religionem
enervat, cum procliviores sint homines ad sectanda vitia potius quam virtutes;
discussa totis viribus ignavia, vestigiis praecedentium patrum viriliter
inhaerere satagamus, eorum memoriam in cordibus nostris versando, eorumque
sacros actus frequenter et libenter relegendo: quatenus per rectitudinem operis
ipsorum nobis fortitudo operis, quasi de speculo lucidissimo appareat; sicque
salubri verecundia confusi, discamus bona etiam quae agimus, omnino imperfecta
reputare, atque ad ampliorem justiciae perfectionem semper anhelare. Si quis
vero multum proficere volens, sed non valens, 0452D ideoque
taedio affectus remissius agere coeperit, audiat quid sanctus pater Bernardus
1223 dicat: «Nolo,» inquit, «repente fieri summus: paulatim
proficere volo.» Si ergo in studio proficiendi non continuo sequitur effectus,
est tamen omni proficere volenti quodam prodire tenus, si non datur ultra:
solumque nolle proficere, totius negligentiae et dissolutionis, atque ad
extremum mortis et damnationis occasio est. 67. Obsecro itaque
eos qui ista lecturi sunt, per Dominum nostrum Jesum Christum, ne sola haec
curiositate legisse velint, sed diligenti consideratione pensent, quid in suis
moribus a norma justitiae, quae in sanctis patribus insigniter refulsit,
exorbitet et 0453A quidquid in se a tramite verae religionis
alienum repererint, totum hoc in quotidiano vitiorum et virtutum conflictu ad
lineam veritatis corrigere festinent. Nam sicut jure omnium hominum
stolidissimus censetur, qui ad arborem viriditate foliorum atque ubertate
fructus pulcherrimam veniens, foliorum inanitate ventrem farciret, et ab
utilitate fructus jejunus remaneret: eadem rationis aequitate stultissimus
reputatur, qui venustissimam et fecundissimam seriem strenuae conversationis
patrum sanctorum relegens, velut chronica tantum, vel annales regum, ad solam
curiosam notitiam rerum eam transcurrit, et nihil ex his quae legit, ad
accendendum in se compunctionis fervorem, ad detergendam conscientiae suae
rubiginem, et ad librandam morum 0453B suorum inaequalitatem manu
sanctae devotionis decerpit. Neque enim propterea patrum praecedentium
laudabilia gesta describuntur, ut vanae et inquietae curiositati serviatur: sed,
ut per ea rudes instruantur, infirmi confortentur, lascivi gravitatem sectentur,
duri corde compungantur, devoti ad perfectionem informentur, et ut per
aedificationem et consolationem legentium 1224 sancta
Ecclesia roboretur, et laus Dei, cujus dona sunt bona nostra, per gratiarum
actionem amplificetur. 68. Caeterum in hac sola parte veniam a
studiosis lectoribus petimus, quod aliquibus in locis sensum, vel summam
verborum quae dicta sunt, retinentes, eamdem summam competenti formula orationis
0454A vestire curavimus: nam de rebus ipsis absit, ut, quantum in
nobis fuit, minimum saltem articulum aliter, quam rei eventus fuit, mentiendi
libidine laesa conscientia poneremus. Ipse autem aeternus Deus, aeterni Dei
Filius, Dominus noster Jesus Christus, qui in diebus humilitatis suae
sacramentum perfectae poenitentiae sanciens, et fundamentum verae religionis
jaciens ait: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum,
et tollat crucem suam, et sequatur me; (Matth. XVI, 24);
quique extremis diebus istis, quando senescente jam mundo, fides fluctuat, spes
titubat, charitas frigescit, incentivum sancti amoris sui per Cisterciensis
Ordinis puritatem multorum cordibus infudit, et ejusdem sacri Ordinis
splendidissimam columnam, reverendissimum scilicet patrem 0454B nostrum sanctum Bernardum in Clara-Valle erexit: ipse, inquam,
Dominus ac Deus noster per merita et intercessionem sanctorum patrum, de quorum
vita et moribus ad aedificationem posterorum aliqua conscripsimus, donet nobis
ita vestigiis eorum inhaerere, ita simplicitatis et innocentiae sensum retinere,
ita per continentiam carnis in humilitate vera roborari; ut ad illam aeternae
beatitudinis gloriam, ad quam eosdem patres indubitanter credimus pervenisse,
etiam nos, cooperante gratia Dei, quandoque pervenire mereamur, praestante eodem
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus
per immortalia saecula saeculorum. Amen.
|