0999 S. BERNARDI ABBATIS DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO TRACTATUS, AD
GUILLELMUM ABBATEM SANCTI-THEODERICI. 602 ADMONITIO IN
OPUSCULUM IX.Hoc opusculum Bernardus ante
annum 1128 composuit, id est ante annum aetatis suae tricesimum octavum. Agit de
Gratia et Libero Arbitrio, ex occasione cujusdam collationis cum homine nescio
quo, cui sanctus Doctor nimium gratiae tribuisse visus fuerat, quasi nihil
reliqui libero arbitrio faceret in actibus humanis. Praecipuus ergo libri scopus
est, quae sint gratiae, quae liberi arbitrii partes in negotio salutis. Hic
multa docentur de libero arbitrio Dei, angeli, et hominis, integri, lapsi, et
beati: item de gratia primi hominis ante et post lapsum. Parvus liber, sed qui
plus succi et solidae doctrinae contineat, quam magna librorum volumina, quae de
hoc theologico argumento pertractant. Stilus vegetus, vivaci ingenio et lumine
plenus: verba propria et materiae accommoda; oratio facilis, non arte quaesita,
sed quasi naturalis; non obesa et exilis, sed pinguis et nervosa: elegans,
concinna, et jucunda; non trivialibus scholae verbis languens, non barbara, aut
inculta. Non ita pressa, ut parce et guttatim fluat; nec tamen ita profusa, ut
torrentis instar, quasi rupto aggere et siccato alveo, erumpat: sed pari tenore
et gravi majestate aequaliter profluens, fontem indicat indeficientem, qui non
ex alieno plenus sit, sed ex proprio, imo ex Dei dono, atque ex continua
Scripturae meditatione, praesertim Apostoli, n. 48. De isto opusculo Gaufridus
in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo, agens: «Quam non ingratus,»
inquit, «gratiae Dei, ex his liquet, quae de Gratia et Libero Arbitrio, tam
fideliter, quam subtiliter disputavit.» Nec praetermittenda verba epistolae
quinquagesimae secundae, ad Haimericum cardinalem, quae sub annum 1128 scripta
est: «Quaesivit a me praefatus episcopus» Gaufridus Carnotensis «aliqua ex
nostris Opusculis quae vobis mitteret: sed non fuit ad manum, quod vestro dignum
crederem studio. Libellum tamen de Gratia et Libero Arbitrio nuper edidi: illum
vobis libenter mittam, cum vos velle cognovero.» Directus est libellus Guillelmo
Sancti-Theoderici abbati, singulari Bernardi amico, ad quem Apologia superius
edita, et epistolae complures. Nullam capitum divisionem habent codices
antiquiores, sed recentiores. Vulgatum et receptam satius retinere visum
est. 603 PRAEFATIO.1001A Domno
GUILLELMO abbati Sancti-Theoderici, frater BERNARDUS. Opusculum
de gratia et Libero Arbitrio, quod illa, qua scitis, occasione nuper aggressus
sum; eadem gratia [al. Deo] adjuvante peregi ut potui.
Vereor au tem, ne aut grandia minus digne locutus inveniar, aut pertractata a
pluribus superfluo retractasse. Proinde illud legite primus, et si judicatis,
solus: ne si proferatur in medium, magis forte scriptoris publicetur temeritas,
quam lectoris aedificetur charitas. Quod si palam fieri utile probaveritis, tunc
si quid obscurius dictum adverteritis, quod in re obscura, servata congrua
brevitate, dici planius potuisset, non sit vobis pigrum aut emendare per vos,
aut mihi resignare 1001B emendandum, si fraudari non vultis
promissione illa Sapientiae, quae ait: Qui elucidant me, vitam
aeternam habebunt (Eccli. XXIV, 31). CAPUT PRIMUM. Ad boni
operis meritum, una cum gratia Dei, concurrere liberi arbitrii
consensum1. Loquente me coram aliquando, et Dei in me
gratiam commendante, quod scilicet ab ipsa me in bono et praeventum agnoscerem,
et provehi sentirem, et sperarem perficiendum: Quid tu ergo, ait unus ex
circumstantibus, operaris; aut quid mercedis speras vel praemii, si totum facit
Deus? Quid enim, inquam, tu consulis? Da, inquit, gloriam Deo, qui gratis te
praevenit, excitavit, initiavit; et vive digne 1001C de caetero,
quo te probes et perceptis beneficiis non ingratum, et percipiendis idoneum. Et
ego: Bonum, inquam, consilium das, sed si dederis et posse teneri. Siquidem non
est ejusdem facilitatis scire quid faciendum sit, et facere: quoniam et diversa
sunt, caeco ducatum, ac fesso praebere vehiculum. Non quicunque ostendit viam,
praebet etiam viaticum itineranti. Aliud illi exhibet qui facit ne deviet; et
aliud qui praestat ne deficiat in via. Ita nec quivis doctor, statim et dator
erit boni quodcunque docuerit. Porro duo mihi sunt necessaria, doceri ac juvari.
Tu homo recte quidem consulis ignorantiae: sed, si verum sentit Apostolus, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII,
26). Imo vero qui mihi per os tuum ministrat consilium, ipse necesse est
ministret 1002A et per suum Spiritum adjutorium, quo valeam
implere quod consulis. Ecce enim jam ex ejus munere velle adjacet mihi,
perficere autem non invenio (Id. VII, 18); sed nec aliquando me
inventurum confido, nisi qui dedit velle, det et perficere pro bona voluntate
(Philipp. II, 13). Ubi ergo, ais, sunt merita nostra; aut ubi est
spes nostra? Audi, inquam: Non ex operibus justitiae quae
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (I Tit.
III, 5). Quid enim? Tu forte putaveras tua te creasse merita, tua posse
salvari justitia, qui nec saltem Dominum Jesum dicere potes nisi in Spiritu
sancto (I Cor. XII, 3)? Itane oblitus es quis dixerit: Sine me nihil potestis facere? (Joan. XV, 5) et:
Neque currentis, neque volentis, sed miserentis est Dei?
(Rom. IX, 16.) 1002B 2. Quid igitur
agit, ais, liberum arbitrium? Breviter respondeo: Salvatur. Tolle liberum
arbitrium, et non erit quod salvetur: tolle gratiam, non erit unde salvetur.
Opus hoc sine duobus effici non potest: uno a quo fit; altero cui, vel in quo
fit. Deus auctor est 604 salutis, liberum arbitrium tantum
capax: nec dare illam, nisi Deus; nec capere valet, nisi liberum arbitrium. Quod
ergo a solo Deo, et soli datur libero arbitrio; tam absque consensu esse [al. effici] non potest accipientis, quam absque gratia
dantis. Et ita gratiae operanti salutem cooperari dicitur liberum arbitrium, dum
consentit, hoc est dum salvatur. Consentire enim salvari est. Proinde pecoris
spiritus salutem hujuscemodi minime capit, 1002C eo quod illi
voluntarius consensus desit, quo salvanti videlicet Deo placide obtemperet, sive
jubenti acquiescendo, sive pollicenti credendo, sive reddenti gratias agendo.
Enim vero aliud est voluntarius consensus, aliud naturalis appetitus. Posterior
quippe nobis communis est cum irrationalibus: nec valet consentire spiritui,
carnis irretitus illecebris. Et fortassis ipse est, qui alio nomine ab Apostolo
sapientia carnis appellatur, ubi ait: Sapientia carnis inimica
est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest (Id. VIII,
7). Hunc ergo, ut dixi, communem habentes cum bestiis, consensus
voluntarius nos discernit. Est enim habitus animi, liber sui. Siquidem non
cogitur, non extorquetur. Est quippe voluntatis, non necessitatis; nec negat se,
nec praebet 1003A cuiquam, nisi ex voluntate. Alioquin si
compelli valet invitus, violentus est, non voluntarius. Ubi autem voluntas non
est, nec consensus. Non enim est consensus, nisi voluntarius. Ubi ergo
consensus, ibi voluntas. Porro ubi voluntas, ibi libertas. Et hoc est quod dici
puto liberum arbitrium. CAPUT II. Quid liberum arbitrium, seu in quo
consistat libertas.3. Sed ut manifestius fiat quod
dicitur, et competentius ad id quod volumus veniamus, paulo altius aestimo
repetendum. In rebus naturalibus [al. materialibus] non
est id vita, quod sensus; non sensus, quod appetitus; nec ille, quod consensus.
Quod ex singulorum definitionibus clarius elucebit. Est enim in quolibet corpore
vita, internus ac naturalis 1003B motus, vigens tantum
intrinsecus. Sensus vero, vitalis in corpore motus, vigens et extrinsecus.
Appetitus autem naturalis, vis in animante, movendis avide sensibus attributa.
Verum consensus, nutus est voluntatis spontaneus, vel certe (quod superius
dixisse me memini) habitus animi, liber sui. Porro voluntas est motus
rationalis, et sensui praesidens, et appetitui. Habet sane, quocunque se
volverit, semper rationem comitem, et quodammodo pedissequam: non quod semper ex
ratione, sed quod nunquam absque ratione moveatur, ita ut multa faciat per ipsam
contra ipsam, hoc est quasi per ejus ministerium, contra ejus consilium sive
judicium. Unde est illud: Prudentiores sunt filii hujus 1003C saeculi filiis lucis in generatione sua (Luc. XVI,
8); et rursum: Sapientes sunt ut faciant mala
(Jerem. IV, 22). Neque enim prudentia seu sapientia inesse
creaturae potest, vel in malo, nisi utique per rationem. 4. Est
vero ratio data voluntati ut instruat illam, non destruat. Destrueret autem, si
necessitatem ei ullam imponeret, quominus libere pro arbitrio sese volveret,
sive in malum consentiens appetitui, aut nequam spiritui; ut sit animalis, non
percipiens, vel certe et persequens ea quae sunt spiritus Dei: sive ad bonum
gratiam sequens, et fiat spiritualis; quae omnia dijudicans, ipsa a nemine
judicetur. Si, inquam, horum quodlibet prohibente ratione voluntas non posset,
605 voluntas jam non esset. Ubi quippe necessitas, jam non
voluntas. Quod si ex 1003D necessitate, et absque consensu
propriae voluntatis, justa, injustave fieri possent; rationalis creatura, aut misera profecto esse nulla
ratione deberet; aut beata penitus non posset, cui nimirum in utravis parte id
deesset, quod solum in ea miseriae, sive beatitudinis capax est, id est
voluntas. Caetera siquidem, quae supra memorata sunt, vita, sensus, vel
appetitus, nec miserum per se faciunt, nec beatum. Alioquin et arbores ex vita,
et pecudes etiam ex reliquis duobus, vel miseriae possent esse obnoxiae, vel
idoneae beatitudini: quod omnino impossibile est. Communem itaque habentes,
vitam quidem cum arboribus, sensum vero et appetitum, et aeque vitam 1004A cum pecoribus; id quod dicitur voluntas, nos ab utrisque
discernit. Cujus voluntatis consensus, utique voluntarius, non necessarius, dum
aut justos probat, aut injustos, etiam merito beatos facit vel miseros. Is ergo
talis consensus ob voluntatis inamissibilem libertatem, et rationis quod secum
semper et ubique portat, indeclinabile judicium, non incongrue dicetur, ut
arbitror, liberum arbitrium, ipse liber sui propter voluntatem, ipse judex sui
propter rationem. Et merito libertatem comitatur judicium: quoniam quidem quod
liberum sui est, profecto ubi peccat, ibi se judicat. Est autem judicium, quia
juste profecto, si peccat, patitur quod nolit, qui non peccat nisi velit. 5. Caeterum quod sui liberum non esse cognoscitur, 1004B quo pacto vel bonum ei, vel malum imputatur? Excusat nempe
utrumque necessitas. Porro ubi necessitas est, libertas non est: ubi libertas
non est, nec meritum, ac per hoc nec judicium. Excepto sane per omnia originali
peccato, quod aliam constat habere rationem. De caetero quidquid hanc non habet
voluntarii consensus libertatem, procul dubio et merito caret, et judicio.
Proinde universa quae sunt hominis, praeter solam voluntatem, ab utroque libera
sunt, quia sui libera non sunt. Vita, sensus, appetitus, memoria, ingenium, et
si qua talia sunt, eo ipso subjacent necessitati, quo non plene subdita sunt
voluntati. Ipsam vero quia impossibile est de se ipsa sibi non obedire (nemo
quippe aut non vult 1004C quod vult, aut vult quod non vult),
etiam impossibile est sua privari libertate. Potest quidem mutari voluntas, sed
nonnisi in aliam voluntatem, ut nunquam amittat libertatem. Tam ergo non potest
privari illa, quam nec se ipsa. Si poterit homo aliquando, aut nihil omnino
velle, aut velle aliquid, et non voluntate; poterit et carere libertate
voluntas. Hinc est quod insanis, infantibus, itemque dormientibus, nihil quod
faciant, vel bonum, vel malum, imputatur: quia nimirum sicut suae non sunt
compotes rationis, sic nec usum retinent propriae voluntatis, ac per hoc nec
judicium libertatis. Cum igitur voluntas nil liberum habeat nisi se, merito non
judicatur nisi ex se. Siquidem nec tardum ingenium, 1004D nec
labilis memoria, nec inquietus appetitus, nec sensus obtusus, nec vita languens,
reum per se statuunt hominem, sicut nec contraria innocentem; et hoc non ob
aliud, nisi quia haec necessarie, ac praeter voluntatem posse provenire
probantur. CAPUT III.
Triplicem esse libertatem, Naturae, Gratiae,
Gloriae.6. Sola ergo voluntas, quoniam pro sui
ingenita libertate, aut dissentire sibi, aut praeter se in aliquo consentire,
nulla vi, nulla cogitur necessitate; non immerito justam vel injustam,
beatitudine seu miseria dignam ac capacem creaturam constituit; prout scilicet
justitiae, injustitiaeve consenserit. Quapropter 1005A hujusmodi
voluntarium liberumque consensum, ex quo et omne sui (ex his quae dicta sunt)
constat pendere 606 judicium; puto non incongrue id esse, ut
supra definivimus, quod solet liberum arbitrium appellari: ut liberum ad
voluntatem, arbitrium referatur ad rationem. Sed sane liberum, non illa
libertate, de qua dicit Apostolus: Ubi spiritus Domini, ibi
libertas (II Cor. III, 17). Est enim illa libertas a peccato,
sicut alibi dicit: Cum enim servi essetis peccati, liberi
fuistis justitiae. Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis
fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom.
VI, 20-22). Quis vero in carne peccati a peccato sibi vindicat
libertatem? Hac ergo libertate dictum merito nequaquam opinor liberum 1005B arbitrium. Est item libertas a miseria, de qua itidem Apostolus:
Et ipsa, inquit, creatura liberabitur a
servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII,
21). Sed nunquid et istam sibi quispiam in hac mortalitate praesumit? Et
hac itaque liberum nominari arbitrium non immerito abnuimus. Est vero, quam
magis ei congruere arbitror libertatem, quam dicere possumus a necessitate, eo
quod necessarium voluntario contrarium esse videatur: siquidem quod ex
necessitate fit, jam non est ex voluntate, et e converso similiter. 7. Cum igitur, prout interim potuit occurrere nobis, triplex sit
nobis proposita libertas, a peccato, a miseria, a necessitate; hanc ultimo loco
positam contulit nobis in conditione natura, in primam restauramur 1005C a gratia, media nobis reservatur in patria. Dicatur igitur prima
libertas Naturae; secunda, Gratiae; tertia, Vitae vel Gloriae. Primo nempe in
liberam voluntatem ac voluntariam libertatem conditi sumus, nobilis Deo
creatura: secundo reformamur in innocentiam, nova in Christo creatura: tertio
sublimamur in gloriam, perfecta in spiritu creatura. Prima ergo libertas habet
multum honoris; secunda, plurimum etiam virtutis; novissima, cumulum
jucunditatis. Ex prima quippe praestamus caeteris animantibus; in secunda
carnem, per tertiam mortem subjicimus. Vel certe sicut in prima subjecit Deus
sub pedibus nostris oves et boves et pecora campi: ita quoque per secundam 1005D spirituales bestias hujus aeris, de quibus dicitur, Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal.
LXXIII, 19), prosternit aeque et conterit sub pedibus nostris: in ultima
tandem nos ipsos nobis plenius submissurus per victoriam corruptionis et mortis,
quando scilicet novissima destruetur mors, et nos transibimus in libertatem
gloriae filiorum Dei: qua libertate Christus nos liberabit, cum nos utique
tradet 1006A regnum Deo et Patri. De hac enim, et item de illa
quam diximus a peccato, puto quod Judaeis aiebat: Si vos
Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36).
Liberum arbitrium liberatore indigere significabat: sed plane qui illud
liberaret non a necessitate, quam, voluntas cum esset, penitus non noverat; sed a peccato, in quod
tam libere, quam voluntarie corruerat; simulque a poena peccati, quam incautum
incurrerat, invitumque ferebat: quo utroque malo liberari omnino non poterat,
nisi per illum, qui solus hominum factus est inter mortuos liber (Psal.
LXXXVII, 6), liber videlicet a peccato inter peccatores. 8. Solus namque inter filios Adam libertatem sibi vindicat a peccato,
qui peccatum non fecit, nec inventus 1006B est dolus in ore ejus
(I Petr. II, 22). Porro et a miseria, quae est poena peccati,
habuit nihilominus libertatem, sed potentia, non actu. Nemo quippe tollebat
animam ejus ab eo, sed ipse ponebat eam (Joan. X, 18). Denique,
teste propheta: Oblatus est quia ipse voluit (Isai.
LIII, 7); sicut et cum voluit natus ex muliere, factus sub lege, ut eos
qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). Fuit itaque et ipse
sub lege miseriae: sed fuit quia voluit, ut liber inter miseros et peccatores
utrumque jugum fraternis a cervicibus excuteret. Habuit itaque totas tres
libertates, primam ex humana simul et divina natura, reliquas ex divina
potentia. Quarum duas posteriores utrum et primus homo in paradiso habuerit, vel
quomodo et quatenus eas habuerit, postea 1006C videbimus. 607 CAPUT IV. Qualis libertas
competat animabus sanctis carne solutis: quaeve Deo, et omni creaturae rationali
communis.9. Hoc autem indubitanter sciendum, utramque
plenam atque perfectam perfectis inesse animabus carne solutis, cum Deo pariter
et Christo ejus, atque Angelis supercoelestibus. Nam sanctis animabus, etsi
necdum corpora receperunt, deest quidem de gloria; sed nihil prorsus inest de
miseria. Verum libertas a necessitate aeque et indifferenter Deo, universaeque
tam malae, quam bonae rationali convenit creaturae. Nec peccato, nec miseria
amittitur, vel minuitur; nec major in justo est, quam in peccatore, 1006D nec plenior in angelo, quam in homine.
Quomodo namque ad bonum per gratiam conversus humanae voluntatis consensus, eo
libere bonum, et in bono liberum hominem facit, quo voluntarius efficitur, non
invitus pertrahitur: sic sponte devolutus in malum, in malo nihilominus tam
liberum, quam spontaneum constituit, sua utique voluntate 1007A ductum, non aliunde coactum ut malus sit. Et sicut coelestis
angelus, aut etiam Deus ipse, permanet libere bonus, propria videlicet
voluntate, non aliqua extrinseca necessitate: sic profecto diabolus aeque libere
in malum et corruit, et persistit, suo utique voluntario nutu, non alieno
impulsu. Manet ergo libertas voluntatis, ubi etiam fit captivitas mentis, tam
plena quidem in malis, quam in bonis, sed in bonis ordinatior; tam integra
quoque pro suo modo in creatura, quam in Creatore, sed in illo potentior. 10. Quod autem homines solent conqueri, et dicere: Volo habere bonam
voluntatem, et non possum; nequaquam huic praescribit libertati, ut quasi vim
aut necessitatem in hac parte voluntas patiatur: 1007B sed plane
illa libertate, quae dicitur a peccato, se carere testantur. Nam qui vult habere
bonam voluntatem, probat se habere voluntatem: non enim vult habere bonam, nisi
per voluntatem. Quod si voluntatem, et libertatem; sed libertatem a necessitate,
non a peccato. Nempe ut non valeat, cum velit, habere bonam, sentit quidem sibi
deesse libertatem, sed profecto libertatem a peccato, quo utique dolet premi,
non peremi, voluntatem. Quanquam jam procul dubio utcunque bonam habet, ubi
habere vult. Bonum quippe est quod vult; nec posset bonum velle, nisi bona
voluntate: sicut nec velle malum, nisi mala voluntate. Cum bonum volumus, bona
est voluntas: cum malum volumus, mala est 1007C voluntas.
Utrobique voluntas, et ubique libertas: cedit siquidem voluntati necessitas. Cum
autem non valemus quod volumus; sentimus quidem ipsam quodammodo libertatem
peccato esse captivam, vel miseram, non tamen amissam. 11. Ex
hac ergo tantum libertate, qua liberum est voluntati se ipsam judicare: vel
bonam, si bono; vel malam, si malo consenserit (quippe quae in neutro, nisi
certe volendo, consentire se sentit), liberum arbitrium credimus nominari. Nam
ex illa quae dicitur a peccato, congruentius forsitan liberum consilium; et item
ex illa quae dicta est a miseria, liberum potius complacitum posset dici, quam
liberum arbitrium. Arbitrium quippe judicium est. Sicut vero judicii est
discernere quid liceat, vel quid non 1007D liceat: sic profecto
consilii probare quid expediat, vel non expediat: sic complaciti quoque experiri
quid libeat, vel non libeat. Utinam tam libere nobis consuleremus, quam libere
de nobis judicamus! ut quemadmodum libere per judicium licita illicitaque
decernimus; ita per consilium et licita, tanquam commoda, nobis eligere; et
illicita, tanquam noxia, respuere 608 liberum haberemus. Jam
enim non solum liberi arbitrii, sed et liberi procul dubio consilii, ac per hoc
et a peccato liberi essemus. Sed quid si totum, solumque quod expediret vel
liceret, etiam liberet? Nonne liberi quoque esse complaciti merito diceremur,
quippe qui ab omni proinde, quod displicere potest, hoc est ab omni nos miseria,
liberos sentiremus? Nunc autem cum multa per judicium 1008A vel
admittenda, vel omittenda esse decernamus, quae tamen per consilium nequaquam
pro judicii rectitudine aut eligimus, aut contemnimus; rursumque non omnia, quae
tanquam recta et commoda consulte observamus, etiam ut beneplacita libenter
amplectimur, sed insuper quasi dura ac molesta vix aequanimiter ferre
perduramus: liquet quia liberum nec consilium habemus, nec complacitum. 12. Alia questio est, si vel ante peccatum in primo homine habuimus:
quod loco suo discutietur. Certissime autem habituri sumus, cum Deo miserante
obtinebimus quod oramus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et
in terra. Hoc nempe complebitur, quando in quod nunc cunctae passim
rationali 1008B (ut jam dictum est) creaturae commune videtur,
liberum scilicet a necessitate arbitrium, erit etiam in electis hominibus (uti
jam in sanctis est Angelis) et cautum a peccato, et tutum a miseria, probantibus
tandem triplicis libertatis felici experientia, quae sit bona voluntas Dei, ac
beneplacens, et perfecta. Quod quia necdum est, sola interim plena integraque
manet in hominibus libertas arbitrii. Nam libertas consilii ex parte tantum, et
hoc in paucis spiritualibus, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis, quatenus jam non regnet peccatum in eorum mortali corpore.
Porro ut non regnet, libertas facit consilii; ut tamen non desit ex integro,
captivitas est liberi arbitrii. Cum autem venerit 1008C quod
perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est: hoc est, cum plena fuerit
libertas consilii, nulla jam erit captivitas arbitrii. Et hoc est quod quotidie
petimus in oratione, cum dicimus Deo: Adveniat regnum
tuum (Matth. VI, 10). Regnum hoc necdum ex toto pervenit in
nos. Quotidie tamen paulatim adventat, sensimque in dies magis ac magis dilatat
terminos suos, in his duntaxat, quorum per Dei adjutorium interior homo
renovatur de die in diem. In quantum ergo regnum gratiae dilatatur, in tantum
peccati potestas minuitur. In quantum vero minus est adhuc propter corpus mortis
quod aggravat animam, et ob necessitatem terrenae inhabitationis utique
deprimentis sensum multa cogitantem; necesse habent etiam qui perfectiores in
hac 1008D mortalitate videntur, confiteri et dicere: In multis offendimus omnes (Jacobi III, 2): et,
Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus,
et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Quapropter orant
et ipsi sine intermissione, dicentes: Adveniat regnum
tuum. Quod non erit vel in ipsis consummatum, quousque peccatum non solum
non regnet in eorum mortali corpore, sed nec sit omnino, nec esse possit in
immortali jam corpore. CAPUT V. An libertas a miseria, seu complaciti,
detur in hoc saeculo.13. Jam de libertate complaciti
in hoc saeculo nequam quid dicemus? ubi vix sufficit diei malitia sua; ubi omnis
creatura ingemiscit, et parturit usque 1009A adhuc, vanitati
nimirum subjecta non volens (Rom. VIII, 22, 20); ubi vita hominis
tentatio est super terram (Job VII, 1): ubi viri quoque
spirituales, qui primitias spiritus jam acceperunt, ingemiscunt et ipsi intra
semetipsos, exspectantes redemptionem corporis sui (Rom. VIII, 23).
Numquidnam inter ista locus ullus est hujuscemodi libertati? Quid, inquam,
liberum 609 nostro relinquitur complacito, ubi totum occupare
videtur miseria? neque enim vel innocentia seu justitia; quemadmodum a peccato,
ita etiam a miseria tutae esse hic poterunt, ubi justus exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
(Rom. VII, 24.) Et item: Factae sunt mihi
lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI, 4). Ubi noctes
diesque in moerore continuantur, 1009B nullum profecto temporis
spatium complacito vacuum relinquitur. Denique qui pie volunt vivere in Christo,
ipsi magis persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12); quoniam
judicium a domo Dei incipit. Quod et praecipit: A meis, inquiens, incipite
(Ezech. IX, 6, et I Petr. IV, 17). 14. Sed, etsi
non virtus, vitium forte in tuto est, et aliqua interim ex parte frui potest
complacito, cavere miseriam. Absit. Nam qui laetantur cum male fecerint, et
exsultant in rebus pessimis, tale est quod faciunt, quale cum rident frenetici.
Nulla autem verior miseria, quam falsa laetitia. Denique in tantum miseria est,
quod videtur felicitas in hoc saeculo, ut Sapiens dicat: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii
(Eccle. VII, 3). Est 1009C quidem in bonis corporis
nonnulla jucunditas, videlicet in edendo, bibendo, calefaciendo, caeterisque
talibus fomentis vel tegumentis carnis. Sed nunquid vel ista vacant aliquatenus
a miseria? Bonus est panis, sed esurienti; potus delectat, sed sitientem;
denique saturato cibus potusque jam nequaquam sunt grata, sed gravia. Tolle
famem, et panem non curabis; tolle sitim, et limpidissimum fontem, ac si
paludem, respicies. Similiter umbram non quaerit nisi aestuans; solem non curat
nisi algens, sive caligans. Alioquin nihil horum libebit, si non praecesserit
urgens necessitas. Quae si perfecte tollatur e rebus, statim in taedium atque
molestiam convertetur ipsa quoque, quae videtur in his esse, jucunditas.
Fatendum igitur et in hac parte, omne quod 1009D praesentis vitae
est, occupare miseriam: nisi quod in tribulationibus continuis graviorum
laborum, leviores utique sint qualiscunque consolatio: et dum forte pro
tempore ac rerum eventibus vicissim sibi gravia leviaque succedunt, minorum
experientia, aliqua miseriae videtur interpolatio; ut cum aliquando, post
experta plura gravissima, in minus forte molesta evaditur, felicitas
putetur. 15. Attamen fatendum est eos, qui per excessum
contemplationis rapti quandoque in spiritu, quantulumcunque de supernae
felicitatis dulcedine degustare 1010A sufficiunt, toties esse
liberos a miseria, quoties sic excedunt. Hi plane (quod negandum non est) etiam
in hac carne, raro licet raptimque, complaciti libertate fruuntur, qui cum Maria
optimam partem elegerunt, quae non auferetur ab eis (Luc. X, 42).
Qui enim jam tenent quod auferendum non est, experiuntur utique quod futurum
est. Sed quod futurum est felicitas est: porro felicitas et miseria eodem
tempore simul esse non possunt. Quoties igitur per spiritum illam participant,
toties istam non sentiunt. Itaque in hac vita soli contemplativi possunt
utcunque frui libertate complaciti: et hoc ex parte, et parte satis modica,
viceque rarissima. Porro libertate consilii fruuntur etiam quilibet justi; ex
parte quidem, sed non modica. Caeterum libertas 1010B arbitrii,
ut supra liquido apparuit, cunctis pariter ratione utentibus convenit; non
minor, quantum in se est, in malis, quam in bonis; tam plena in hoc saeculo,
quam et in futuro. CAPUT
VI. Ad volendum bonum gratiam omnino esse
necessariam.16. Sed et hoc satis aperte monstratum
esse puto, quod haec ipsa tamen libertas tamdiu quodammodo captiva tenetur,
quamdiu illam duae aliae libertates minime, aut minus plene comitantur; nec
aliunde noster ille defectus venit, de quo Apostolus: Ut non
quaecumque vultis, ait, illa faciatis (Galat.
V, 17). Velle siquidem 610 mest nobis ex libero
arbitrio, non etiam posse quod volumus. Non dico velle bonum, 1010C aut velle malum: sed tantum velle. Velle etenim bonum, profectus
est; velle malum defectus. Velle vero simpliciter, ipsum est quod vel proficit,
vel deficit. Porro ipsum ut esset, creans gratia fecit; ut proficiat, salvans
gratia facit, ut deficiat, ipsum se dejicit. Itaque liberum arbitrium nos facit
volentes, gratia benevolos. Ex ipso nobis est velle, ex ipsa bonum velle.
Quemadmodum namque aliud est timere simpliciter, aliud timere Deum; et aliud
amare simpliciter, aliud est amare Deum: quippe timere et amare, simpliciter
quidem prolata, affectiones; cum additamento autem virtutes, significant: ita
quoque aliud est velle, aliud velle bonum. 17. Simplices namque
affectiones insunt naturaliter 1010D nobis, tanquam ex nobis:
additamenta ex gratia. Nec aliud profecto est, nisi quod gratia ordinat, quas
donavit creatio: ut nil aliud sint virtutes nisi ordinatae affectiones. Scriptum
est de quibusdam, quod illic trepidassent timore, ubi non erat timor
(Psal. XIII, 5). Timor fuit, sed inordinatus. Ordinare illum
volebat Dominus in discipulis, cum diceret: Ostendam vobis
quem timere debeatis (Luc. XII, 5); et David: Venite, ait, filii, audite me, timorem
Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12). Item de amore inordinato
arguebat homines qui dicebat: 1011A Ego lux
veni in hunc mundum; et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem
(Joan. III, 19). Idcirco postulat sponsa in Canticis, dicens: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4).
Similiter quoque de inordinata voluntate arguebantur, quibus dicebatur: Nescitis quid petatis. Sed ad lineam rectitudinis edocti sunt
distortam reducere voluntatem, cum audierunt: Potestis bibere
calicem, quem ego bibiturus sum? (Marc. X, 38.) Et tunc quidem
verbo, sed postmodum etiam exemplo voluntatem ordinare docebat, cum orans
instante passione ut transferretur ab eo calix, statim subjiceret: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis (Matth.
XXVI, 39). A Deo igitur velle, quomodo et timere, quomodo et amare,
accepimus in conditione naturae, ut essemus aliqua 1011B creatura: velle autem bonum, quomodo et timere Deum, quomodo et
amare Deum, accipimus in visitatione gratiae, ut simus Dei creatura. 18. Creati quippe quodammodo nostri in liberam voluntatem, quasi Dei
efficimur per bonam voluntatem. Porro bonam facit, qui liberam fecit; et ad hoc
bonam, ut simus initium aliquod creaturae ejus: quoniam expedit profecto nobis
magis omnino non fuisse, quam nostros permanere. Nam, qui voluerunt sui esse,
utique sicut dii, scientes bonum et malum; facti sunt, non tantum jam sui, sed
et diaboli. Itaque libera voluntas nos facit nostros; mala, diaboli; bona, Dei.
Ad hoc pertinet quod dicitur: Novit Dominus qui sunt ejus
(II Tim. II, 19). Nam illis qui ejus non sunt, Amen dico vobis, inquit, nescio 1011C vos (Matth. XXV, 12). Cum ergo per malam
voluntatem sumus diaboli, quodammodo interim non sumus Dei: sicut cum per bonam
voluntatem efficimur Dei, desinimus jam esse diaboli. Nemo siquidem potest duobus dominis
servire (Id. VI, 24). Caeterum sive Dei sumus, sive diaboli;
non tamen similiter desinimus esse et nostri. Manet quippe utrobique libertas
arbitrii, per quam maneat et causa meriti: quatenus merito vel puniamur mali,
quod tanquam liberi ex propria voluntate efficimur: vel glorificemur boni, quod
nisi aeque voluntarii esse non possumus. Sane diabolo nostra nos mancipat
voluntas, non ipsius potestas: Deo subjicit ejus gratia, non nostra voluntas.
Nostra quippe voluntas bona (quod 1011D fatendum est) a bono Deo
creata, perfecta tamen non erit, quousque suo Creatori perfecte subjecta sit.
Absit autem, ut ipsi sui ipsius perfectionem, Deo autem tantum creationem
tribuamus; cum longe nimirum melius sit esse perfectam, quam factam: et dictu
ipso nefas videatur, Deo quod minus, nobis quod excellentius sit attribuere.
Sentiens denique Apostolus quid ex natura esset, quid ex gratia exspectaret,
aiebat: 611 Velle adjacet mihi, perficere
non invenio (Rom. VII, 18). Sciebat profecto, velle quidem
sibi inesse ex libero arbitrio. sed ut ipsum velle perfectum haberet, gratiam se
habere 1012A necessariam. Si enim velle malum, defectus quidam
est voluntatis; utique bonum velle, profectus ejusdem erit: sufficere vero ad
omne quod volumus bonum, ipsius perfectio. 19. Ut ergo velle
nostrum, quod ex libero arbitrio habemus, perfectum habeamus; duplici gratiae
munere indigemus, et vero videlicet Sapere, quod est voluntatis ad bonum
conversio; et pleno etiam Posse, quod est ejusdem in bono confirmatio. Porro
perfecta conversio est ad bonum, ut nil libeat nisi quod deceat vel liceat;
perfecta in bono confirmatio, ut nil desit jam quod libeat. Tunc demum perfecta
erit voluntas, cum plene fuerit bona, et bene plena. Habet siquidem duplex in se
bonum ab initio sui: unum quidem generale ex sola creatione, quod 1012B a bono scilicet Deo non potuit creari nisi bona, secundum quod
vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I, 31);
alterum speciale ex libertate arbitrii, in qua ad imaginem utique ipsius qui
creavit, est condita. Quod si duobus his bonis accedat et tertium, conversio
scilicet ad Creatorem; reputabitur non immerito perfecte bona: bona nimirum in
universitate, melior in suo genere, optima in sui ordinatione. Est autem
ordinatio, omnimoda conversio voluntatis ad Deum, et ex tota se voluntaria
devotaque subjectio. Huic vero tam per fectae justitiae debetur, imo jungitur
gloriae plenitudo: quia sic se comitantur duo ista, ut nec justitiae possit
haberi perfectio, nisi in plena gloria; nec gloriae plenitudo, absque perfecta
justitia. Merito 1012C denique talis justitia non erit sine
gloria, cum gloria vera non sit, nisi de tali justitia. Unde recte dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Matth. V, 6). 20. Haec autem
sunt illa duo quae supra nominavimus, verum Sapere, et plenum Posse: ut Sapere
ad justitiam, Posse referatur ad gloriam. Sed Verum et Plenum addita sunt,
alterum ad distinctionem sapientiae carnis, quae mors est (Rom. VIII,
6); itemque sapientiae mundi, quae stultitia apud Deum (I Cor. III,
19), qua et sapientes apud semetipsos sunt homines, sapientes, inquam, ut faciant malo
(Jerem. IV, 22): alterum ad illorum differentiam, de quibus
dicitur: Potentes potenter tormenta patientur (Sap.
VI, 7). Nam verum Sapere, aut plenum 1012D Posse omnino
non inveniuntur, nisi ubi libero arbitrio jam illa duo conjuncta sunt, quae item
superius memoravimus, liberum videlicet consilium, liberumque complacitum. Solum
profecto dixerim vere sapientem, pleneque potentem, cui jam non tantum velle
adjacet ex libero arbitrio, sed ex reliquis quoque duobus invenit et perficere;
dum nec velle valeat quod malum sit, nec carere quod velit: quorum alterum est
ex libertate consilii, id est verum Sapere; alterum ex libertate complaciti,
scilicet plenum Posse. Sed quis talis est ac tantus in 1013A hominibus, qui in hoc glorietur? Aut ubi, aut quando istud
obtinetur? Nunquidnam in hoc saeculo? Sed si quis esset hujusmodi, major esset
Paulo, qui confitetur dicens: Perficere autem non
invenio. Nunquid Adam in paradiso? Sed si habuisset, nunquam exsulasset [al. exsul esset] a paradiso. CAPUT VII. Utrum primi homines in
paradiso trina illa libertate praediti fuerint, et post peccatum.21. Nunc locus est pervidendi quod supra distulimus; utrum scilicet
totas tres illas quas diximus libertates, id est, arbitrii, concilii,
complaciti; vel aliis nominibus, a necessitate, a peccato, a miseria, 1013B primi homines in paradiso habuerint: an tantum duas, an unam
solummodo. Et de prima quidem nulla jam quaestio est, si meminerimus quam aperte
et justis eam et peccatoribus inesse aequaliter, ratio superior edocuerit. De
duabus reliquis quaeritur non immerito, an unquam eas Adam habuerit, aut ambas,
aut vel 612 unam. Nam si nullam habuit, quid amisit? Arbitrii
utique libertatem tam post peccatum, quam ante semper tenuit inconcussam. Si
ergo nil amisit, quid ei obfuit ejectum fuisse de paradiso? Quod si unam
quamlibet illarum habuit, quomodo amisit? Nam certum est quia ex quo peccavit,
nec a peccato prorsus, nec a miseria manens in corpore, liber fuit. Caeterum
nullatenus, quamcunque illarum semel acceperit, amittere potuit. 1013C Alioquin perfectum nec Sapere, nec Posse, juxta quod quidem duo
haec superius definita sunt, habuisse convincitur; qui nimirum et velle potuit
quod non debuit, et recipere quod noluit. An dicendus est aliquo quidem modo
illas habuisse, sed quia non plenarie, potuisse amittere? Habet siquidem
unaquaeque illarum duos gradus, superiorem et inferiorem. Superior libertas
consilii est, non posse peccare: inferior, posse non peccare. Item superior
libertas complaciti, non posse turbari: inferior, posse non turbari. Itaque
inferiorem utriusque libertatis gradum simul cum plena libertate arbitrii homo
in sui conditione accepit, et de utroque corruit cum peccavit. Corruit autem de
posse non peccare in non posse non peccare, amissa ex toto 1013D consilii libertate. Itemque de posse non turbari in non posse
non turbari, amissa ex toto complaciti libertate. Sola remansit ad poenam
libertas arbitrii, per quam utique caeteras amisit; ipsam tamen amittere non
potuit. Per propriam quippe voluntatem servus peccati factus, merito perdidit
libertatem consilii. Porro per peccatum factus debitor mortis, quomodo jam
libertatem valebat retinere complaciti? 22. De tribus ergo
libertatibus quas acceperat, abutendo illa quae dicitur arbitrii, reliquis sese
privavit. In eo autem abusus est, quod illam cum accepisset ad gloriam,
convertit sibi in contumeliam, 1014A juxta testimonium Scripturae
dicentis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus
est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal.
XLVIII, 13). Soli inter animantia datum est homini posse peccare, ob
praerogativam liberi arbitrii. Datum est autem, non ut proinde peccaret, sed ut
gloriosior appareret si non peccaret, cum peccare posset. Quid namque gloriosius
ei esse poterat, quam si de ipso diceretur quod Scriptura perhibet, dicens: Quis est hic, et laudabimus eum? Unde ita laudandus? Fecit enim mirabilia in vita sua. Quae? Qui
potuit transgredi, inquit, et non est transgressus;
facere mala et non fecit (Eccli. XXXI, 9, 10). Hunc ergo
honorem quamdiu absque peccato fuit, servavit; amisit, cum peccavit. Peccavit
autem, quia liberum 1014B ei fuit: nec aliunde profecto liberum,
nisi ex libertate arbitrii, de qua utique inerat ei possibilitas peccandi. Nec
tamen fuit culpa dantis, sed abutentis, qui ipsam videlicet facultatem convertit
in usum peccandi, quam acceperat ad gloriam non peccandi. Nam etsi peccavit ex
posse quod accepit; non tamen quia potuit, sed quia voluit. Nec enim
praevaricante diabolo et angelis ejus, etiam alil praevaricati sunt: non quia
non potuerunt, sed quia noluerunt. 23. Peccantis igitur lapsus,
non dono ascribendus est potestatis, sed vitio voluntatis. Lapsus tamen ex
voluntate non aeque ex voluntate resurgere jam liberum habet: quia, etsi datum
fuit voluntati 1014C posse stare ne caderet, non tamen resurgere
si caderet. Non enim tam facile quis valet exire de fovea, quam facile in eam
labi. Cecidit sola voluntate homo in foveam peccati: sed non ex voluntate
sufficit ei posse resurgere, cum jam, etsi velit, non possit non
peccare. CAPUT VIII. Libertatem arbitrii remanere post peccatum.
24. Quid ergo? Periit liberum arbitrium, quoniam non potest non peccare?
Nequaquam: sed liberum perdidit consilium, per quod prius habuit [al. habebat] posse non peccare: quomodo et quod jam non valet
utique non turbari, inde misero accidit, quod complaciti 613
quoque libertatem amiserit, 1014D per quam et ante habuit posse
non turbari. Manet ergo, etiam post peccatum, liberum arbitrium; etsi miserum,
tamen integrum. Et quod se per se homo non sufficit excutere a peccato sive
miseria, non liberi arbitrii signat destructionem. sed duarum reliquarum
libertatum privationem. Neque enim ad liberum arbitrium, quantum in se est,
pertinet, aut aliquando pertinuit posse, vel sapere, sed tantum velle: nec
potentem facit creaturam, nec sapientem, sed tantum volentem. Non ergo si
potens, aut sapiens, sed tantum si volens esse desierit, liberum arbitrium
amisisse putanda erit. Ubi enim non est voluntas, nec libertas. 1015A
Non dico si velle bonum, sed si velle omnino creatura desierit; fatendum sine
contradictione, ubi non jam ex voluntate bonitas, sed ipsa ex toto voluntas
periit, etiam liberum deperire arbitrium. Quod si velle bonum tantum non poterit
[al. tantum perit], signum est quod ei desit
liberum, non arbitrium, sed consilium. Si autem non quidem velle, sed ad id quod
jam vult bonum, ei posse defuerit; noverit sibi deesse liberum complacitum, non
liberum periisse arbitrium. Si ergo liberum arbitrium ita ubique sequitur
voluntatem, ut nisi illa penitus esse desinat, isto non careat: voluntas vero
sicut in bono, ita etiam in malo aeque perdurat: aeque profecto et liberum
arbitrium tam in malo, quam in bono integrum perseverat. Et quomodo voluntas
1015B etiam posita in miseria non desinit esse voluntas, sed
dicitur, et est misera voluntas, sicut et beata voluntas: ita nec liberum
arbitrium destruere, sive, quantum in se est, aliquatenus imminuere poterit
quaecunque adversitas vel necessitas. 25. Sed licet ubique
pariter sine sui diminutione perduret; non tamen pariter sicut de bono potuit
per se in malum corruere, ita quoque per se de malo in bonum poterit respirare.
Et quid mirum si jacens non valet per se resurgere, quod stans in aliquod melius
nullo suo conatu valebat proficere? Denique, dum adhuc duas alias libertates ex
aliqua parte secum haberet, non potuit de inferioribus illarum 1015C gradibus ad superiora ascendere, hoc est de posse non peccare,
et de posse non turbari, ad non posse peccare, et non posse turbari. Quod si
libertatibus illis etiam utcunque adjutum, non praevaluit tamen de bono in
melius se extendere: quanto minus eisdem prorsus destitutum, de malo in id quod
fuit bonum, poterit per se ipsum emergere? 26. Habet igitur
homo necessarium Dei virtutem, et Dei sapientiam Christum, qui ex eo quod
sapientia est, verum ei Sapere reinfundat, in restaurationem liberi consilii; et
ex eo quod virtus est, plenum Posse restituat, in reparationem liberi
complaciti: quatenus ex altero perfecte bonus, peccatum jam nesciat; ex altero
plene beatus, nil adversum sentiat. Sed sane ista perfectio in futura vita 1015D
exspectetur, quando utraque nunc amissa libertas, libero arbitrio plene [al.,
plenarie] restaurabitur; non quomodo justo cuivis in hoc saeculo, quantumcunque
perfecto; non quomodo vel ipsis primis hominibus datum fuit eas habere in
paradiso: sed sicut jam nunc angeli possident in coelo. Interim vero sufficiat
in hoc corpore mortis atque in hoc saeculo nequam, ex libertate quidem consilii
peccato non obedire in concupiscentia: ex libertate autem complaciti adversa non
formidare pro justitia. Est autem in hac carne peccati et in hac diei malitia
non mediocre Sapere, peccato, etsi non [al. nondum] ex toto carere,
certe non consentire: et est Posse non 1016A parvum, adversa,
etsi necdum feliciter omnino non sentire, viriliter tamen pro veritate
contemnere. 27. Discendum sane hic interim nobis est ex
libertate consilii jam libertate arbitrii non abuti, ut plene 614 quandoque frui possimus libertate complaciti. Sic profecto
Dei in nobis reparamus imaginem: sic antiquo honori illi capessendo, quem per
peccatum amisimus, per gratiam praeparamur. Et beatus qui de se audire
merebitur: Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim
mirabilia in vita sua: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere
malum, et non fecit (Eccli. XXXI, 9, 10). CAPUT IX. Imaginem et
similitudinem Dei, ad quam conditi sumus, in triplici libertate
consistere.1016B 28. Puto autem in his
tribus libertatibus ipsam, ad quam conditi sumus, Conditoris imaginem atque
similitudinem contineri: et imaginem quidem in libertate arbitrii, in reliquis
autem duabus bipartitam quamdam consignari similitudinem. Hinc est fortassis,
quod solum liberum arbitrium sui omnino defectum seu diminutionem non patitur,
quod in ipso potissimum aeternae et incommutabilis divinitatis substantiva
quaedam imago impressa videatur. Nam, etsi habuerit initium, nescit tamen
occasum, nec de justitia vel gloria capit augmentum: nec de peccato sive miseria
detrimentum. Quid aeternitati similius, quod non sit aeternitas? Porro in aliis
duabus libertatibus, quoniam non solum ex parte minui, 1016C
sed et ex toto amitti possunt; accidentalis quaedam magis similitudo sapientiae
atque potentiae divinae, imagini superducta cognoscitur. Denique et amisimus
illas per culpam, et per gratiam recuperavimus; et quotidie quidem alii plus,
alii minus, aut in ipsis proficimus, aut ab ipsis deficimus. Possunt etiam sic
amitti, ut jam non valeant recuperari: possunt et ita possideri, ut nec amitti
queant aliquando [al. aliquo modo], nec minui. 29. Hujus bipartitae similitudinis sapientiae et potentiae Dei, non
quidem in gradu summo, sed qui ipsi tamen esset proximior, homo conditus est in
paradiso. Quid enim vicinius ad non posse peccare, vel turbari (in quo utique
jam sanctos Angelos stare, 1016D et Deum semper esse dubium non est),
quam posse et non peccare, et non turbari, in quo homo profecto creatus est? A
quo illo per peccatum, imo nobis in illo et cum illo corruentibus, rursus per
gratiam, non quidem ipsum, sed pro ipso quemdam inferiorem gradum recepimus.
Neque enim hic possumus penitus esse sine peccato, seu miseria: possumus tamen,
gratia juvante, nec peccato superari, nec miseria. Quanquam tamen Scriptura
loquatur: Omne quod natum est ex Deo non peccat (I
Joan. III, 9). Sed hoc dictum est de praedestinatis ad vitam: non quod
omnino non peccent, sed quod peccatum ipsis non imputetur, quod vel punitur
condigna 1017A poenitentia, vel in charitate absconditur. Charitas quippe cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV,
8); et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et
quorum tecta sunt peccata; et: Beatus vir cui non
imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI 1, 2). Divinae ergo
similitudinis summum gradum summi angeli tenent, nos infimum: Adam tenuit
medium, porro daemones nullum. Supernis nempe spiritibus datum est sine peccato
et miseria perdurare: Adae autem absque his quidem esse, sed non etiam
permanere: nobis vero ne esse quidem absque his, sed ipsis tantum non cedere.
Caeterum diabolus et membra ejus, sicut nunquam volunt reluctari peccato, sic
nunquam possunt poenam declinare peccati. 1017B 30. Cum ergo istae duae libertates, consilii scilicet atque
complaciti, per quas rationali creaturae vera sapientia et potentia ministratur,
ita Deo, prout vult, dispensante, quibusque pro causis, locis, temporibus,
varientur, quatenus in terris modice, in coelestibus plenarie, mediocriter in
paradiso, apud inferos 615 nullatenus habeantur; libertas
vero arbitrii de ipso, quo condita est, statu aliquatenus non mutetur, sed
aequaliter semper (quantum in se est) a coelis, terris, inferis possideatur:
merito illae similitudini, haec imagini deputantur. Et quidem apud inferos, quod
utraque libertas perierit, illae scilicet quae ad similitudinem pertinere
dicuntur, Scripturarum testatur auctoritas. Nam verum illic Sapere, quod utique
de consilii libertate concipitur, 1017C omnino non esse, locus
ille manifestat, ubi legitur: Quodcumque potest manus tua
facere; instanter [al. constanter] operare: quia nec
opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos, quo tu properas
(Eccle. IX, 10). Porro de potentia, quae per libertatem complaciti
datur, Evangelium sic loquitur: Ligatis manibus ac pedibus,
projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13).
Quid enim [al. nempe] est manuum pedumque ligatio, nisi
omnimoda potestatis ablatio? 31. Sed dicit aliquis: Quomodo non
est ibi aliquod Sapere, ubi mala quae tolerantur, cogunt poenitere malorum quae
facta sunt? Nunquid aut in tormentis quispiam non poenitere; aut poenitere 1017D mali, non esse sapere potest? Hoc autem recte opponeretur, si
opus tantum peccati, et non etiam voluntas mala puniretur. Nulli quippe dubium
est, quod nemo in tormentis positus actum iterare peccati delectetur. Verumtamen
si voluntas etiam in tormentis mala perdurat, quid ponderis habet operis
abnegatio, ut ideo sapere quis putetur, quod jam in mediis flammis luxuriari non
libeat? Denique: In malevolam animam non introibit
sapientia (Sap. I, 4). 1018A Unde autem
probabimus quod mala et in poenis voluntas perseveret? Certe, ut caetera
omittam, nollent omnino puniri. Justum est autem puniri, qui punienda gesserunt.
Nolunt igitur quod justum est. Sed qui non vult quod justum est, justa ejus
voluntas non est. Eo ergo injusta, ac per hoc et mala est voluntas, quo
justitiae non concordat. Duo sunt quae injustam comprobant voluntatem, vel cum
peccare, vel cum impune peccasse libet. Quibus ergo peccare libuit quamdiu
licuit; et cum jam non possunt, inultum manere volunt quod peccaverunt: quid in
hoc sapientiae verae, quid bonae voluntatis apparet? Sed esto, poenitet eos
peccasse: nunquid non tamen, si optio detur, malint adhuc peccare, quam poenam
sustinere peccati? Et tamen illud iniquum est, hoc 1018B justum.
Quando vero voluntas bona magis quod iniquum, quam quod justum est eligeret?
Caeterum non vere poenitent, qui non tam dolent se sibi vixisse, quam hoc ipsum
jam non posse. Denique foris ostenditur quid intus agatur. Nam quamdiu corpus
vivi: in flamma, tamdiu constat in malitia persistere voluntatem. Itaque de
similitudine, quae in consilii, et item complaciti libertate continetur, apud
inferos penitus nihil est, nec esse potest, imagine tamen etiam illic per
liberum arbitrium immobili permanente. CAPUT X. Similitudinem divinae
imaginis in nobis reformari per Christum.32. Sed neque
in hoc saeculo aeque inveniri uspiam 1018C posset similitudo, sed
adhuc hic foeda et deformis jacuisset imago, si non evangelica illa mulier
lucernam accenderet, id est, Sapientia in carne appareret, everreret domum,
videlicet vitiorum, drachmam suam requireret quam perdiderat (Luc. XV,
8): hoc est, imaginem suam, quae nativo spoliata decore, sub pelle
peccati sordens, tanquam in pulvere latitabat; inventam tergeret, et tolleret de
regione dissimilitudinis; pristinamque in speciem reformatam, similem faceret
illam in gloria sanctorum, imo sibi ipsi per omnia redderet quandoque conformem,
cum illud Scripturae videlicet impleretur: Scimus qui cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Et revera cui potius 1018D id operis
congruebat, quam Dei Filio, 616 qui cum
sit splendor gloriae [al. omit.
gloriae], et figura substantiae Patris, portans verbo universa, ex utroque
facile munitus apparuit, et unde reformaret deformem, et unde debilem
confortaret: dum et de splendore figurae fugans tenebras peccatorum [al. vitiorum], redderet sapientem;
et ex virtute verbi contra tyrannidem daemonum potentem efficeret. 33. Venit ergo ipsa forma, cui conformandum erat 1019A liberum arbitrium: quia ut pristinam reciperet formam, ex illa
erat reformandum, ex qua fuerat et formatum. Forma autem, sapientia est:
conformatio, ut faciat imago in corpor, quod forma facit in orbe. Porro illa attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter (Sap. VIII, 1). Attingit a fine
usque ad finem, hoc est a summo coelo usque ad inferiores partes terrae, a
maximo angelo usque ad minimum vermiculum. Attingit autem
fortiter, non quidem mobili discursione, vel locali
diffusione, vel subjectae creaturae tantum officiali administratione: sed
substantiali quadam et ubique praesenti fortitudine, qua utique universa
potentissime movet, ordinat, administrat. Et haec omnia nulla sui cogitur facere
necessitate. Nec enim aliqua in his laborat 1019B difficultate:
sed disponit omnia suaviter placida voluntate. Vel certe attingit a fine usque ad finem, hoc est ab ortu creaturae
usque ad finem destinatum a Creatore: sive in quem urget natura, sive quem
accelerat causa, sive quem concedit gratia. Attingit
fortiter, dum nihil horum evenit, quod non, prout vult, potenti praeordinet
providentia. 34. Sic ergo et liberum arbitrium suo conetur
praeesse corpori, ut praeest sapientia orbi attingens et
ipsum a fine usque ad finem fortiter; imperans scilicet
singulis sensibus et artubus tam potenter, quatenus non sinat regnare peccatum
in suo mortali corpore, nec membra sua det arma iniquitati, sed exhibeat servire
justitiae. Et ita jam non erit homo servus peccati, cum peccatum non fecerit: a
quo 1019C utique liberatus, jam libertatem recuperare consilii,
jam suam incipiet vindicare dignitatem, dum divinae in se imagini condignam
vestierit similitudinem, imo antiquam reparaverit venustatem. Curet autem haec
agere, non minus suaviter quam fortiter, hoc est non ex tristitia aut ex necessitate; quod
est initium, non plenitudo sapientiae: sed prompta et alacri voluntate, quod
facit acceptum sacrificium; quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor.
IX, 7). Sicque per omnia imitabitur sapientiam, dum et vitiis resistet
fortiter, et in conscientia requiescet suaviter. 35. Verum
cujus ad talia provocamur exemplo, indigemus et auxilio: quo ipsi videlicet per
ipsam conformemur, atque in eamdem imaginem transformemur 1019D a
claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (I Cor. III, 18).
Ergo si a Domini Spiritu, jam non a libero arbitrio. Nemo proinde putet ideo
dictum liberum arbitrium, quod aequa inter bonum et malum potestate aut
facilitate versetur, cum cadere per se quidem potuerit, non autem resurgere,
nisi per Domini Spiritum. Alioquin nec Deus, nec angeli sancti, cum ita sint
boni, ut non possint esse mali; nec praevaricatores item angeli, cum ita sint
mali, ut jam non valeant esse boni; liberi arbitrii 1020A esse
dicentur. Sed et nos illud post resurrectionem amissuri sumus, quando utique
inseparabiliter alii bonis, alii malis admisti fuerimus. Caeterum nec Deus caret
libero arbitrio, nec diabolus: quoniam quod ille esse non potest malus, non
infirma facit necessitas, sed firma in bono voluntas, et voluntaria firmitas:
quodque is non valet in bonum respirare, non aliena facit violenta oppressio,
sed sua ipsius in malo obstinata voluntas, ac voluntaria obstinatio. Nunc igitur
ex eo potius liberum arbitrium dicitur, quod sive in bono, sive in malo, aeque
liberam faciat voluntatem: cum nec bonus quispiam, nec item malus dici debeat,
aut esse valeat, nisi volens. Tali jam ratione non incongrue dicetur ad bonum
617 se, et ad malum habere aequaliter: quod utrobique 1020B videlicet par sit ei, non quidem in electione facilitas, sed in
voluntate libertas. CAPUT XI. Libero arbitrio nihil
derogari per gratiam, neque pertentationem.36. Hac
sane dignitatis, ut dictum est, praerogativa rationalem
singulariter creaturam Conditor insignivit, quod quemadmodum ipse sui juris
erat, suaeque ipsius voluntatis non necessitatis erat quod bonus erat: ita et
illa quoque sui quodammodo juris in hac parte existeret, quatenus nonnisi sua
voluntate, aut mala fieret, et juste damnaretur; aut bona maneret, et merito
salvaretur. Non quod ei propria posset sufficere voluntas ad salutem; sed quod
eam nullatenus sine sua voluntate consequeretur. 1020C Nemo
quippe salvatur invitus. Nam quod legitur in Evangelio: Nemo
venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum (Joan. VI, 44); item
in alio loco: Compelle intrare (Luc. XIV,
23); nihil impedit: quia profecto quantoscunque trahere, vel compellere
videatur ad salutem benignus Pater, qui omnes vult salvos fieri (I Tim.
II, 4); nullum tamen judicat salute dignum, quem ante non probaverit
voluntarium. Hoc quippe intendit, cum terret aut percutit, ut faciat
voluntarios, non salvet invitos: quatenus dum de malo mutat voluntatem in bonum,
transferat, non auferat libertatem. Quanquam tamen non semper inviti trahimur:
nec enim caecus aut fessus contristatur cum trahitur. Et Paulus ad manus tractus
est Damascum, utique non invitus (Act. IX, 8). Trahi denique 1020D
specialiter volebat [al. spiritualiter],
quae et hoc ipsum magnopere flagitabat in Canticis: Trahe
me, inquit, post te; in odorem curremus unguentorum
tuorum (Cantic. I, 3). 37. Deinde quod e
regione scriptum est: Unusquisque tentatur a propria
concupiscentia abstractus et illectus (Jac. I, 14,); et illud:
Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IV, 15); et item
illud Apostoli: Invenio aliam legem in membris 1021A meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in
legem peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23); haec
omnia putari possunt cogere voluntatem, et praeripere libertatem. At vero
quantislibet quis intus forisve tentationibus urgeatur, libera profecto semper,
quantum ad arbitrium spectat, voluntas erit: libere quippe de suo nihilo minus
consensu judicabit. Quantum autem pertinet ad consilium, sive complacitum,
carnis interim concupiscentia, vitaeque miseria reluctante, minus quidem se
liberam sentit: sed prorsus non malam, dum malo non consentit. Denique Paulus,
qui captivum se in legem peccati trahi conqueritur, haud dubium quin ex minus
plena libertate consilii: consensum tamen sanum, atque in bono quoque jam ex
magna 1021B parte se habere liberum gloriatur, Jam non ego, inquiens, operor illud.
Unde hoc confidis, o Paule? Quoniam consentio, inquit,
legi Dei, quoniam bona est; et rursum: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
(Rom. XX, 16, 22). Oculo existente simplici, totum corpus lucidum
esse praesumit. Sane consensu tractum licet peccato, vel captivum miseria,
liberum se in bono profiteri non dubitat. Unde et fidens generaliter infert: Nihil ergo damnationis est his qui sunt in Christo Jesu
(Rom. VIII, 1). CAPUT XII. An negans fidem metu mortis ac poenarum,
excusetur a culpa, vel destituatur libero arbitrio. Ubi negatio Petri
discutitur.38. Sed videamus de his qui poenarum
mortisve 1021C timore fidem verbo tenus negare compulsi sunt: 618 ne forte juxta hanc assertionem, aut culpa non fuerit, quod
vel voce negaverunt; aut cogi in culpam et voluntas potuerit, ut vellet
videlicet homo quod eum et nolle constiterit; et sic perierit liberum arbitrium.
Quod quia impossibile erat (velle quippe et nolle idem eodem tempore non
poterat), quaeritur unde malum nequaquam volentibus malum debuit imputari. Neque
enim tale est hoc, quale originale peccatum: quo non solum non consentiens,
verum plerumque et nesciens, alia ratione constringitur necdum renatus
baptismate. Exempli causa, veniat in medium Petrus apostolus: ipse quippe visus
est negare Veritatem contra propriam voluntatem; siquidem aut negare, aut mori
necesse erat. 1021D Mori timens negavit. Negare nolebat, sed
magis nolebat mori. Itaque invitus quidem: sed negavit tamen, ne moreretur. Quod
si lingua, et non voluntate loqui homo compulsus est quod nolebat: non tamen
velle aliud quam volebat. Lingua mota est contra voluntatem: sed nunquid et
mutata voluntas? Quid enim volebat? Prorsus quod erat, Christi esse discipulus.
Quid loquebatur? Non novi hominem (Matth. XXVI,
72). Cur ita? Mortem evadere volebat. Sed quid istud criminis fuit? Duas
apostoli tenemus voluntates: unam, qua voluit non mori, penitus inculpabilem;
alteram, et multum laudabilem, 1022A qua sibi
complacebat quod esset christianus. In quo ergo culpabitur? An in eo quod
mentiri, quam mori maluit? Haec plane voluntas reprehensione digna fuit, quia [al. qua] corporis magis, quam animae voluit servare vitam. Os
nempe quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Et peccavit ergo,
et non absque consensu propriae voluntatis, infirmae quidem et miserae, sed
plane liberae. Peccavit autem, non spernendo aut odiendo Christum, sed se nimis
amando. Nec in hunc perversum amorem sui, voluntatem metus ille subitus
compulit; sed esse convicit. Jam tunc procul dubio talis erat, sed nesciebat,
cum ab illo quem latere non poterat, audivit: Priusquam gallus
cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 34). Illa itaque
voluntatis infirmitas per incussum 1022B timorem nota, non orta,
notum fecit quatenus se, quatenus Christum amaverit. Notum autem non Christo,
sed Petro. Nam Christus et ante sciebat quid esset in homine. Quatenus ergo
Christum diligebat, vim prorsus (quod negandum non est) passa est illa voluntas,
ut contra se loqueretur: quatenus vero se, voluntarie procul dubio consensit, ut
pro se loqueretur. Si Christum non amasset, non negasset invitus: verum si se
amplius non amasset, non aliquatenus negasset. Fatendum igitur hominem fuisse
compulsum, voluntatem propriam etsi non mutare, occultare tamen: compulsum,
inquam, non quidem recedere ab amore Dei; cedere tamen aliquantulum amore sui. 1022C 39. Quid ergo? forte dissoluta est tota superior
assertio de libertate voluntatis, quia nimirum inventa est cogi potuisse
voluntas? Est plane: sed si cogi ab alio potuit quam a se ipsa. Quod si sese
ipsa coegit, compulsa, et compellens; ubi amittere ibi et recipere visa est
libertatem. Vim quippe, quam ipsa sibi intulit, a se pertulit. Porro quod a se
voluntas pertulit, ex voluntate fuit. Quod ex voluntate fuit, jam non ex
necessitate, sed voluntarium fuit. Si autem voluntarium, et liberum. Quem sua
denique ad negandum voluntas compulit, compulsus est quia voluit: imo non
compulsus est, sed consensit, et non alienae potentiae, sed propriae voluntati,
illi utique, qua mortem omnimodis evadere voluit. Alioquin quando vox
mulierculae linguam sacram in verba formare nefanda 1022D valuisset, si non linguae domina voluntas annuisset? Denique cum
se a sui postmodum nimio illo temperavit amore, et Christum coepit, ut debuit,
toto corde, tota anima, tota virtute diligere; jam nullis valuit minis 619
vel poenis extorqueri aliquatenus voluntati [al. voluntas] dare linguam arma iniquitati, sed potius
audacter accommodans veritati. Obedire inquit, oportet Deo magis quam hominibus (Act. V,
29). 40. Est sane gemina compulsio, secundum quod aut
pati aliquid, aut agere contra propriam cogimur voluntatem. Quarum passiva
quidem (sic enim prior 1023A illa recte nominatur)
potest nonnunquam fieri absque consensu voluntario patientis, sed activa
nunquam. Proinde malum quod fit in nos, sive de nobis, non est imputandum nobis,
si tamen invitis. Caeterum quod fit a nobis, jam non sine culpa est voluntatis.
Velle plane convincimur, quod non fieret, si nollemus. Est ergo compulsio
quaedam etiam activa: sed non habet excusationem, cum sit et voluntaria.
Cogebatur christianus negare Christum, et quidem dolens, non tamen nisi volens.
Volebat nimis [al. nimirum] gladium vitare ferientis; atque illa
talis voluntas intus praesidens os aperiebat, non gladius qui foris apparebat.
Porro talem esse illam voluntatem convincebat gladius, non cogebat. Ipsa igitur
se in culpam, non gladius impellebat. Denique in 1023B quibus
sana erat voluntas, occidi poterant, flecti nequibant. Hoc est quod eis
praedictum fuerat, Facient in vos quaecunque voluerint
(Marc. IX, 12); sed in membra, non corda. Non vos facietis quae
voluerint: sed ipsi facient, vos patiemini. Membra cruciabunt, sed voluntatem
non mutabunt: saevient in carnem, animae autem non habebunt quid faciant. Sit licet
patientis corpus in potestate torquentis, sed voluntas est libera. Infirma si
fuerit, saeviendo cognoscent; non esse cogent, si non fuerit. Sane infirmitas
ejus a se ipsa est, sanitas vero non a se, sed a Domini Spiritu. Sanatur autem,
cum renovatur. 41. Porro renovatur, cum, quemadmodum docet
Apostolus: Speculando gloriam Dei in eamdem imaginem 1023C transformatur a claritate in claritatem, hoc est de virtute
in virtutem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III,
18). Inter quem utique divinum spiritum, et carnis appetitum, tenet
medium quemdam locum id quod dicitur in homine liberum arbitrium, id est, humana
voluntas: et tanquam in devexo latere montis admodum ardui inter utrumque
pendens, ita in [al. ita] appetitu infirmatur per carnem,
ut nisi sedulo spiritus adjuvet infirmitatem ejus per gratiam, non solum non
valeat justitiae, quae est juxta prophetam sicut montes
Dei (Psal. XXXV, 7), ascendendo de virtute in virtutem,
apprehendere culmen: sed etiam de vitio semper in vitium suo ipsius pondere
devoluta ruat in praeceps; praegravata 1023D nimirum non solum
lege peccati originaliter membris insita, verum et consuetudine terrenae
inhabitationis usualiter affectionibus inolita. Quod humanae voluntatis
videlicet utrumque gravamen uno breviter versiculo Scriptura commemorat, dicens:
Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Et haec duo
hujus mortalitatis mala, sicut non nocent, sed exercent non consentientes: 1024A sic non excusant, sed damnant consentientes, ut nec salus, nec
damnatio ulla ratione sine praecedenti consensu voluntario possit haberi; ne qua
forte ex parte praescribi videatur libertati arbitrii. CAPUT XIII. Merita
hominis mera esse Dei munera.42. Quamobrem id quod in
creatura dicitur liberum arbitrium, aut juste profecto damnatur, dum ei ad
peccatum nulla vi praejudicetur extrinseca: aut misericorditer salvatur, cui ad
justitiam nulla virtus sufficit sua. Sane in his omnibus cogitet lector 620 originalis peccati prorsus excipi rationem. De caetero,
libero arbitrio nec extra ipsum quaeratur damnationis causa, quod jam non damnat
nisi propria culpa; nec ab ipso salutis merita, quod sola salvat 1024B misericordia. Cujus quippe conatus ad bonum, et cassi sunt, si a
gratia non adjuventur; et nulli, si non excitentur. Caeterum in malum, dicente Scriptura, Proni sunt
sensus et cogitationes hominis (Gen. VIII, 21). Proinde non ei
a se, ut dictum est, sed desursum potius a Patre luminum descendere merita
putentur: si tamen inter data optima et dona perfecta, ipsa merito per quae
salus aeterna conquiritur, merita deputentur. 43. Deus namque
rex noster ante saecula, cum operatus est salutem in medio terrae, dona sua quae
dedit hominibus, in merita divisit et praemia: ut et praesentia per liberam
possessionem nostra interim fierent merita, et futura per gratuitam sponsionem
exspectaremus, imo expeteremus ut debita. Utraque 1024C Paulus
commemorans: Habetis, inquit, fructum
vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI,
22): item: Et nos ipsi, ait, primitias spiritus habentes, ingemiscimus adoptionem exspectantes
filiorum Dei (Rom. VIII, 23); primitias spiritus vocans
sanctificationem, id est virtutes, quibus in praesentiarum sanctificamur a
spiritu, ut merito consequamur adoptionem. Rursum in Evangelio, eadem saeculo
abrenuntianti promittuntur, ubi dicitur: Centuplum accipiet,
et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Itaque non
liberi arbitrii, sed Domini est salus; imo ipse salus, ipse et via est ad
salutem, qui ait: Salus populi ego sum (Psal.
XXXIV, 3): qui item perhibet: Ego sum via
(Joan. XIV, 6). Se fecit viam, qui et salus erat et vita, ut non
glorietur omnis 1024D caro. Si ergo bona viae sunt merita, sicut
et patriae salus et vita, et verum est quod ait David: Non est
qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3), illum
videlicet unum de quo item dicitur: Nemo bonus, nisi solus
Deus (Marc. X, 18): Dei sunt procul dubio munera tam nostra
opera, quam ejus praemia; et qui se fecit debitorem in illis, fecit et nos
promeritores ex his. Ad quae tamen condenda merita 1025A dignatur
sibi adhibere creaturarum ministeria, non quibus egeat, sed quibus per hoc, vel de
quibus prosit.
44. Operatur ergo illorum salutem, quorum nomina sunt in libro
vitae, aliquando per creaturam sine ipsa, aliquando per creaturam contra ipsam,
aliquando per creaturam cum ipsa. Multa profecto fiunt hominibus salubria per
insensibilem, et item per irrationalem creaturam: quae idcirco dixi fieri sine
ipsa, quod non queat, intellectu carens, esse vel conscia. Multa quoque multorum
saluti utilia facit Deus per malos, sive homines, sive angelos: sed quoniam
invitos, ideo contra ipsos. Nam, dum nocere cupientes juvant, quantum aliis
valet utilis actio, tantum ipsis perversa nocet intentio. Porro 1025B per quos et cum quibus operatur Deus, boni sunt vel angeli, vel
homines, qui quod vult Deus, et agunt pariter, et volunt. Qui enim bono, quod
opere complent, voluntate consentiunt, opus omnino quod per eos Deus explicat,
ipsis communicat. Unde Paulus, cum bona plurima, quae Deus per ipsum fecerat,
enarrasset: Non autem ego, ait, sed
gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Potuit dicere: Per me, sed
quia minus erat, maluit dicere, mecum: praesumens se non
solum operis esse ministrum per effectum; sed et operantis quodammodo socium per
consensum. 45. Videamus nunc secundum triplicem Dei
operationem, quam posuimus, quid creatura quaeque 1025C pro suo
ministerio mereatur. Et illa quidem, per quam, et sine qua fit quod fit, quid
mereri potest? quid illa contra quam fit, nisi iram? quid et cum qua fit, nisi
gratiam? In prima itaque nulla, in sequenti mala, in ultima bona merita
conquiruntur. Nec enim pecudes, 621 cum per eas bonum aut
malum quodcunque fit, boni quidpiam merentur, aut mali. Non habent quippe unde
bono malove consentiant. Multo autem minus lapides; cum nec sentiant. Caeterum
diabolus, vel homo malus, cum vigeant et vigilent ratione, jam quidem merentur,
sed nonnisi poenam, pro eo quod a bono dissentiant. Paulus autem, qui volens
evangelizat, ne, si invitus, dispensatio ei tantum credita sit (I Cor. II,
17); et quicunque similiter sapiunt: quoniam quidem ex 1025D consensu voluntatis obediunt, repositam sibi esse confidunt
coronam justitiae. Utitur ergo Deus in salutem suorum irrationabili, et item
insensibili creatura, tanquam jumento vel instrumento, quae jam expleto opere
nusquam erunt. Utitur creatura rationali, sed malevola, quasi disciplinae virga,
quam, correcto filio, in ignem projiciet tanquam sarmentum inutile. Utitur et
angelis et hominibus bonae voluntatis, tanquam commilitionibus et coadjutoribus
suis, quos peracta victoria amplissime munerabit. Denique et Paulus de se,
suisque similibus, audacter pronuntiat: Coadjutores enim Dei
sumus (I Id. III, 1026A 9). Ibi itaque Deus
homini benigne merita constituit, ubi per ipsum, et cum ipso, boni quidpiam
operari dignanter instituit. Hinc coadjutores Dei, cooperatores Spiritus sancti,
promeritores regni nos esse praesumimus, quod per consensum utique voluntarium
divinae voluntati conjungimur. CAPUT XIV. Quid gratiae, quid libero arbitrio id
negotio salutis attribuendum.46. Quid igitur? hoc ergo
totum liberi arbitrii opus, hoc solum ejus est meritum quod consentit? Est
prorsus. Non quidem quod vel ipse consensus, in quo omne meritum consistit, ab
ipso sit: cum 1026B nec cogitare (quod
minus est, quam consentire) aliquid a nobis, quasi ex nobis
sufficientes simus (II Cor. III, 5). Verba sunt non mea, sed
Apostoli, qui omne quod boni esse potest, id est cogitare, et velle, et
perficere pro bona voluntate, attribuit Deo (Philipp. II, 13), non
suo arbitrio. Si ergo Deus tria haec, hoc est bonum cogitare, velle, perficere,
operatur in nobis: primum profecto sine nobis; secundum, nobiscum; tertium, per
nos facit. Siquidem immittendo bonam cogitationem, nos praevenit; immutando
etiam malam voluntatem, sibi per consensum jungit: ministrando et consensui
facultatem, foris per apertum opus
nostrum internus opifex innotescit. Sane ipsi nos praevenire nequaquam possumus.
Qui autem bonum neminem 1026C invenit, neminem
salvat quem non praevenit. A Deo ergo sine dubio nostrae fit salutis exordium,
nec per nos utique, nec nobiscum. Verum consensus, et opus, etsi non ex nobis,
non jam tamen sine nobis. Neque primum itaque, in quo quippe nos nil facimus;
nec ultimum, quod et plerumque extorquet aut timor inutilis, aut simulatio
damnabilis; sed tantum medium nobis reputatur in meritum. Sola nempe interdum
bona voluntas sufficit: caetera non prosunt, si sola defuerit. Non prosunt
dixerim, sed agenti, non cernenti. Valet itaque intentio ad meritum; actio, ad
exemplum; utramque praeveniens cogitatio, tantummodo ad excitandum [alias,
exercitandum.] 47. Cavendum ergo, ne
cum haec invisibiliter intra 1026D nos ac nobiscum actitari
sentimus, aut nostrae voluntati attribuamus, quae infirma est; aut Dei
necessitati, quae nulla est; sed soli gratiae, qua plenus est. Ipsa liberum
excitat arbitrium, cum seminat cogitatum; sanat, cum immutat affectum; roborat,
ut perducat ad actum; servat, ne sentiat defectum. Sic autem ista cum libero
arbitrio operatur, ut tantum illud in primo praeveniat, in caeteris comitetur;
ad hoc utique praeveniens, ut jam sibi deinceps cooperetur. Ita tamen quod a
sola gratia coeptum est, pariter ab utroque 622 perficitur:
ut mistim, 1027A non singillatim; simul, non vicissim; per
singulos profectus operentur. Non partim gratia, partim liberum arbitrium, sed
totum singula opere individuo peragunt. Totum quidem hoc, et totum illa; sed ut
totum in illo, sic totum ex illa. 48. Credimus placere lectori,
quod a sensu Apostoli nusquam recedimus; et quaquaversum evagetur oratio, in
eadem pene ipsius verba frequenter recidimus. Quid enim nostra aliud sonant quam
illud: Ergo neque volentis, neque currentis, sed miserentis
est Dei? (Rom. IX, 16.) Quod sane non ideo dicit, quasi quis
velle aut currere possit in vanum: sed quod is qui vult et currit, non in se,
sed in eo a quo accepit et velle, et currere, debeat gloriari. Denique ait: Quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV, 7,)
1027B Crearis, sanaris, salvaris. Quid horum tibi ex te, o homo?
quid horum non impossibile libero arbitrio? Nec creare qui non eras, nec
justificare peccator, nec mortuus poteras te ipsum resuscitare: ut caetera
praetermittam bona, quae aut sanandis necessaria sunt, aut salvandis reposita.
Quod dicimus, de primo patet et ultimo. Sed et de medio nemo dubitat, nisi qui
ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, justitiae Dei non est
subjectus (Rom. X, 3). Quid enim? Agnoscis creantis
potentiam, salvantis gloriam [al., gratiam]; et sanantis ignoras
justitiam? Sana me, ait, et sanabor;
salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es (Jerem. XVII,
14). Iste justitiam Dei agnoscebat, a quo aeque sperabat, tam sanari a
peccato, quam a miseria liberari: et ideo 1027C laudem suam
illum, non se, merito statuebat: Propter hoc, et David ingeminans: Non nobis, inquit, Domine, non nobis, sed
nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9): quod utramque a Deo
stolam, et justitiae scilicet exspectaret, et gloriae. Quis est qui ignorat Dei
justitiam? Qui se ipsum justificat. Quis est qui se ipsum justificat? Qui merita
sibi aliunde, quam a gratia praesumit. Caeterum, qui fecit quod salvaret, etiam
dat unde salvet. Ipse, inquam, merita donat, qui fecit quibus donaret. Quid retribuam, inquit, Domino pro
omnibus, non quae tribuit, sed quae retribuit mihi?
Et quod est, et quod justus est a Deo esse confitetur: ne, si utrumlibet
negaret, utrumque perderet, amittendo utique unde justus est, et sic 1027D damnando quod est. Sed sic vel tertio loco invenit quod vicissim
rependeret: Calicem, ait, salutaris
accipiam. Calix salutaris, sanguis est Salvatoris. Ergo, si deest tibi
omnino de tuo, quod vel secundis Dei donis retribuas, unde tibi salutem
praesumis: Nomen Domini, inquit, invocabo (Psal. CXV, 12, 13), quod nimirum
quicunque invocaverit salvus erit (Rom. X, 13). 49. Igitur qui recte sapiunt, triplicem confitentur operationem, non
quidem liberi arbitrii, sed divinae gratiae in ipso, sive de ipso. Prima,
creatio; secunda, reformatio; tertia est consummatio. Primo namque 1028A in Christo creati sumus in libertatem voluntatis: secundo
reformamur per Christum in spiritum libertatis; cum Christo deinde consummandi
in statum aeternitatis. Siquidem quod non erat, in illo creari oportuit qui
erat; per formam reformari deformem; membra non perfici nisi
cum capite. Quod utique tunc complebitur, cum omnes occurremus in virum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV,
13): quando apparente Christo vita nostra, apparebimus et nos cum ipso in
gloria (Coloss. III, 4). Cum igitur consummatio fieri habeat de
nobis, sive etiam in nobis, non autem a nobis; creatio vero facta sit et sine
nobis: sola, quae nobiscum quodammodo fit propter consensum voluntarium nostrum,
in merita nobis reputabitur reformatio. 1028B Ipsa sunt jejunia
nostra, vigiliae, continentia, opera misericordiae, caeteraque virtutum
exercitia, per quae utique constat interiorem hominem nostrum renovari de die in
diem: dum et intentio terrenis incurvata curis, de imis paulatim ad superna
resurgit; et affectio circa carnis desideria languens, sensim in amorem spiritus
convalescit; et memoria veterum operum turpitudine sordens, novis bonisque
actibus candidata in dies hilarescit. In his namque tribus interior renovatio
623 consistit: rectitudine scilicet intentionis, puritate
affectionis, recordatione bonae operationis, per quam sibi bene conscia memoria
enitescit. 50. Verum haec cum certum sit divino in nobis 1028C actitari Spiritu, Dei sunt munera: quia vero, cum nostrae
voluntatis assensu, nostra sunt merita. Non enim vos
estis, inquit, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis (Matth. X, 20): et Apostolus: An experimentum ejus quaeritis, inquit, qui
in me loquitur Christus? (II Cor. XIII, 3.) Si ergo Christus,
aut Spiritus sanctus loquitur in Paulo, non etiam itidem operatur in ipso? Non enim loquor, ait, quae per me non
efficit Deus (Rom. XV, 18). Quid ergo? si non Pauli, sed Dei
loquentis in Paulo, vel operantis per Paulum, et verba sunt, et opera; ubi jam
Pauli merita? ubi est quod tam fidenter aiebat: Bonum certamen
certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona
justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex? 1028D (II Tim. IV, 7, 8.) An in eo forte confidit sibi
coronam esse repositam, quod per ipsum illa fiebant? Sed multa per malos, sive
angelos, sive homines, fiunt bona; nec tamen reputantur illis in merita. An quia
potius et cum ipso, hoc est cum ejus bona voluntate, fiebant? Nam si invitus, inquit, evangelizavero,
dispensatio mihi credita est: si autem volens, gloria est mihi (I
Cor. IX, 17). 51. Caeterum si vel ipsa voluntas, de qua
omne meritum pendet, ab ipso Paulo non est; quo pacto eam, quam sibi repositam
praesumit, coronam vocat justitiae? An quoniam juste, jam et ex debito
requiritur, 1029A quodcunque vel gratis promittitur? Denique ait:
Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum
servare (II Tim. I, 12). Dei promissum, suum appellat
depositum: et quia credidit promittenti, fidenter promissum repetit. Promissum
quidem ex misericordia, sed jam ex justitia persolvendum. Est ergo quam Paulus
exspectat, corona justitiae: sed justitiae Dei, non suae. Justum quippe est ut
reddat quod debet: debet autem quod pollicitus est. Et haec est justitia, de qua
praesumit Apostolus, promissio Dei: ne si hanc contemnens, suam velit statuere,
justitiae Dei non sit subjectus, cujus tamen suae justitiae ipsum Deus voluit
habere consortem, ut et coronae faceret promeritorem. In eo enim sibi justitiae
consortem, et coronae statuit promeritorem; 1030A
cum operum, quibus erat illa repromissa corona, habere dignatus est coadjutorem.
Porro coadjutorem fecit, cum fecit volentem, hoc est suae voluntati
consentientem. Itaque voluntas in auxilium, auxilium reputatur in meritum. Si
ergo a Deo voluntas est; et meritum. Nec dubium quin a Deo sit et velle, et
perficere pro bona voluntate. Deus igitur auctor est meriti, qui et voluntatem
applicat operi, et opus explicat voluntati [al., voluntatis]. Alioquin,
si proprie appellentur ea, quae dicimus nostra merita; spei quaedam sunt
seminaria, charitatis incentiva, occultae praedestinationis indicia, futurae
felicitatis praesagia, via regni, non causa regnandi. Denique, quos
justificavit, non quos justos invenit, hos et magnificavit (Rom. VIII,
30).
|