PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0467

ADMONITIO IN RELIQUOS SCRIPTORES VITAE S. BERNARDI.

0467 1233-1234 I. Superioribus libris visum est mantissae loco adjicere auctores subsequentes, qui de gestis sancti Bernardi scripserunt. Primus est Alanus, ex abbate Aripatorii episcopus Autissiodorensis ab anno 1153 ad 1161: quo anno ad Claram-Vallem denuo se recepit, ibidem mortuus anno 1181. Is ex quinque prioribus libris praemissis continuam rerum a Bernardo gestarum seriem contexuit, adhibitis propriis auctorum verbis, quos ad temporum ordinem utcunque reduxit. Nam ubi Gaufridus in lib. III, cap. 4, infelicem expeditionis Jerosolymitanae exitum praeponit synodo Senonensi contra Abaelardum habitae, quae decem annis praecessit: Alanus contra expeditioni synodum praeponit. Item idem Gaufridus in ejusdem libri I, cap. 6, Gilberti Porretani confutationem in concilio Remensi factam refert ante Bernardi praedicationem contra Henricum haereticum; et post ea omnia Bernardi ex Urbe reditum lib. IV, cap. 1. Haec autem omnia recto ordine describuntur ab Alano, qui etiam sancti Doctoris testamentum, ab aliis scriptoribus omissum, primus commemorat. Sane Gaufridus ipse in Praefatione libri tertii fatetur, in sua narratione «cohaerentiam magis similitudinis rerum gestarum, quam temporis observari.» Quin etiam ex eodem Alano Gaufridi Carnotensis episcopi vulgatum annorum calculum emendare licet. Cum enim is Alberico cardinali Ostiensi episcopo et legato, in Tolosanas partes adversus Henricum haereticum, «diebus,» inquit Alanus, «Eugenii exortum,» et quidem anno 1147 proficiscenti, una cum Bernardo comes Gaufridus adhaesisse dicatur; extrema Gaufridi vitae periodus non quidem ad annum 1138, ut praefert Gallia Christiana, referenda est, sed post annum 1147 differenda, id est, in annum sequentem: tum quia Gaufridus legationis munere, quod Innocentius papa II post annum 1131 ipsi commisit, functus est per quindecim annos, ex Actis episcoporum Carnutensium editis Analectorum tomo II; tum quia Goslenus, ejus nepos et in sede Carnutensi successor, in litteris monasterio Josaphatensi anno 1151 concessis, annum sui episcopatus tertium dicit. Quid in reliquis Alanus praestiterit, docet ejus Praefatio ad Pontium Clarae-Vallensem abbatem quintum: qui anno 1158 Gaufrido successit; post annos quatuor ad sedem Claromontensem promotus. Ac proinde ad annum circiter 1170 revocanda haec Alani scriptio, de quo vide plura in notis ad epistolam 280.

II. Secundus auctor, qui Alanum proxime subsequitur, ab erudito Petro Francisco Chiffletio Parisiis editus anno 1679 inter quatuor Opuscula, videtur ipsi esse Gaufridus, ille, cujus tres posteriores de S. Bernardi Vita libros cum parte altera Miraculorum superius retulimus. Nec levis de auctore conjectura. Is quippe in cap. 6 testatur, se «in corpore» Bernardi «epistolarum primam eam» constituisse, quae ad Robertum scripta est, ob miraculum, quod «ab ipsius ore, qui scripsit eam in pluvia sine pluvia,» acceperat: quod quidem videtur fuisse notarii officium, quo Gaufridus fungebatur. Idem auctor de se addit cap. 9, conversionem suam contigisse ex sermone quem in scholis Parisiensibus Vir sanctus habuit. Id si Gaufrido aptari potest, Sermo ille de Conversione ad clericos, qui inter Opuscula tomo secundo habetur, anno 1140 assignandus est: siquidem Gaufridus ipso anno ad conversionem venit, nempe anno tertio decimo ante Bernardi obitum, ut ipse in Praefatione ad librum tertium de Vita ejus testatur. Certe eodem fere modo loquitur Gaufridus tum in Praefatione ad librum tertium, tum in Sermone de S. Bernardo, ubi de sua ipsius conversione, atque auctor in Vitae sequentis cap. 6. Porro ex hoc auctore tantum Excerpta quaedam retulit Chiffletius, quod caetera cum aliis auctoribus convenirent, et quidem de verbo cum ea parte libri sexti miraculorum, quae ipsum Gaufridum habet auctorem. Haec porro censet vir doctus quaedam collectanea fuisse de vita et rebus gestis Bernardi, ac veluti materiem scribendae ejus historiae praeparatam: cujus historiae primum et secundum librum cum elaborassent duo viri eruditi et graves, Guillelmus et Ernaldus; noluerit Gaufridus pios eorum labores opere suo obscurare: sed intactis quae illi tractaverant, reliquam sancti Bernardi vitam tribus libris prosecutus sit, ad priores duos adnectendis. Haec sane verisimilia.

III. Excerptis Gaufridi (sic eum postmodum appellabimus) succedent libri duo Joannis Eremitae de Vita itidem sancti Bernardi, sed imperfecti: quos Chiffletius mox laudatus vulgavit eo in Opusculo, quod Diatribae de illustri S. Bernardi genere praemisit. Joannes ex nomine Eremita dictus videtur, non ex vitae professione. Nec fortasse monachus fuit, sed «apud quosdam discipulorum ejus,» scilicet Bernardi, «olim assiduus, adhuc puer,» ut de se ipse testatur in Praefatione secunda ad Herbertum Turritanum in Sardinia episcopum: nam prima ad Petrum Tusculanum episcopum scripta est. Ex hac duplici praefatione tempus, quo Petrus hos libros scribebat, colligi potest. Herbertus quippe libros suos scribebat anno 1178: quo anno Petrus ab Alexandro III creatus est cardinalis episcopus Tusculanus. Adde quae habet Joannes de Roberto abbate, Bernardi consanguineo, «qui magis,» inquit lib I, num. 5, «quam sexaginta septem annis in monasterio sub jugo disciplinae regularis vixit.» Ergo post annum 1180 scribebat Joannes, cum Robertus non ante annum 1113 Bernardo se adjunxerit, ante oblatus in monasterio Cluniacensi.