PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0469

SECUNDA VITA SANCTI BERNARDI ABBATIS AUCTORE SEU COMPILATORE ALANO QUONDAM EPISCOPO AUTISSIODORENSI.

1235 PROLOGUS AUCTORIS.

0469A

Venerando Patri PONTIO, Dei providentia Clarae-Vallis abbati, frater ALANUS Autissiodorensis ecclesiae humilis quondam sacerdos, aeternam in Christo salutem.

Vitae beatae recordationis Bernardi Clarae-Vallis abbatis, virtutibus et miraculis tam admirandae quam imitandae, plures in describendo exstiterunt auctores, sumpta nimirum materia, quae se copiosa inquirentibus offerebat. Quod autem nos ex eadem narratione nonnulla omittentes, et apponentes perpauca, breviori perstringimus schedula; non tam praesumptio, quam, ut credimus, ratio persuasit Primo quod scriptorum, tametsi vera sint, prolixitas onerosa solet esse legentibus. Deinde quod Godefridus, 0469B venerabilis Lingonicae sedis antistes, ejusdem patris Bernardi secundum carnem propinquus, secundum spiritum in conversione socius et in laboribus coadjutor, quaedam in pagina, quam breviandam suscepimus, minus veritati consona denotabat, utpote qui ab infantia cum Sancto illo nutritus, visa melius, quam alius narrata didicerat. Morte vero idem venerabilis sacerdos praeventus, quod inde coeperat et optaverat, imperfectum reliquit. Sed et in serie ipsa descriptionis multiplex sensuum recapitulatio est, dum plures eadem saepe dixerunt, etsi aliquando dissimilibus verbis. Necnon etiam, si quis diligenter advertat, ibidem quaedam aspera inserta reperiuntur, verbi gratia contra ecclesiasticae et saecularis potestatis authenticas sublimesque 0469C personas. Absit autem ut quidquam asperum vel amarum Oliva illa, suavitatem in domo Domini fructificans, erga quempiam reddat! cujus studii semper fuit, dum vixit in saeculo, omnes homines mansuetudinis suae oleo demulcere. Sane narrationis nostrae veritas non incertam apud nos obtinet firmitatem, cum etiam plura ex his quae vel ex ejus ore sacratissimo, vel fideli religiosorum relatu comperta cognovimus, sicut et miraculorum multitudinem scienter praetereuntes, studio brevitatis duximus sequestranda. Si igitur puritatis vestrae examini nostra placuerit abbreviatio, subtractis vel appositis aut emendatis quae vestrae visa fuerint Sanctitati, cum Dei beneplacito, vestroque favore, 0469D ni fallimur, sine offendiculo poterit transcribenda exponi. Sin autem; nostrae humilitatis est, idem 0470A opusculum penes nos potius occultare quam prodere, ne minime profutura timere velle pandere videamur.

CAPUT PRIMUM. De parentibus, pueritia et moribus sancti Bernardi.

1. Bernardus Burgundiae partibus, Fontanis oppido patris sui oriundus fuit, parentibus claris secundum saeculi dignitatem, sed dignioribus ac nobilioribus secundum christianae religionis pietatem. Pater ejus Tescelinus, vir antiquae et legitimae militiae fuit, cultor Dei, justitiae tenax. Evangelicam namque, secundum instituta Praecursoris Domini, militiam agens, neminem concutiebat, nemini faciebat calumniam, contentus stipendiis suis (Luc, III, 14), quibus ad omne opus bonum abundabat. 0470B Sic consilio et armis serviebat temporalibus dominis suis, ut etiam Domino Deo suo non negligeret reddere quod debebat. Mater ejus Alaidis ex castro cui 1236 nomen Mons-Barrus, et ipsa in ordine suo apostolicam regulam tenens, subdita viro (Ephes. V, 22), sub eo secundum timorem Dei domum suam regebat, operibus misericordiae insistens, filios enutriens in omni disciplina. Septem quippe liberos genuit, non tam viro suo quam Deo; sex mares, feminam unam; mares omnes monachos futuros, feminam sanctimonialem. Deo namque, ut dictum est, non saeculo generans, singulos mox ut partu ediderat, ipsa manibus propriis Domino offerebat. Propter quod etiam alienis uberibus nutriendos committere illustris femina refugiebat, 0470C quasi cum lacte materno materni quodammodo boni infundens eis naturam. Cum autem crevissent aliquandiu sub manu ejus, eremo magis quam curiae nutriebat, non patiens delicatioribus assuescere cibis, sed grossioribus et communibus pascens; et sic eos praeparans et instituens Domino aspirante, quasi continuo ad Dei servitium transmittendos.

2. Haec cum in ordine filiorum tertium Bernardum haberet in utero, somnium vidit praesagium futurorum, catellum scilicet totum candidum, in dorso subrufum, et latrantem, in utero se habere. Super quo territa vehementer, cum religiosum quemdam virum consuluisset, continuo ille spiritum prophetiae concipiens, quo David de sanctis praedicatoribus 0470D Domino dicit, Lingua canum tuorum ex inimicis (Psal. LXXVI, 24), trepidanti et anxiae respondit: 0471A «Ne timeas; optimi catuli mater eris, qui domus Dei custos futurus, magnos pro ea contra inimicos fidei editurus est latratus. Erit enim egregius praedicator, et tanquam bonus canis, gratia linguae medicinalis in multis multos morbos curaturus est animarum.» Quo responso mulier pia et fidelis quasi a Deo suscepto, laeta efficitur, et jam tunc in amorem nondum nati tota transfunditur, cogitans eum sacris Litteris erudiendum tradere, secundum modum visionis et interpretationis, qua ei de illo tam sublimia promittebantur.

3. Quod et factum est. Mox enim ut felici partu edidit, non modo obtulit eum Deo, sicut de aliis agere consueverat: sed, sicut legitur de sancta Anna matre Samuelis, que petitum a Domino et 0471B acceptum filium in tabernaculo ejus destinavit perpetuo serviturum (I Reg. I), sic et ipsa eum in Ecclesia Dei acceptabile obtulit munus. Unde et quam citius potuit, in ecclesia Castellionis, quae postmodum ipsius Bernardi opera a saeculari conversatione in Ordinem regularium canonicorum promota cognoscitur, magistris litterarum tradens erudiendum, egit quidquid potuit ut in eis proficeret. Puer autem et gratia plenus, et ingenio naturali pollens, cito in hoc matris desiderium implevit. Nam in litterarum quidem studio supra aetatem et prae coaetaneis suis proficiebat; sed in rebus saecularibus jam mortificationem futurae perfectionis velut naturaliter inchoabat. Erat quippe simplicissimus in saecularibus, amans habitare secum, publicum fugitans, 0471C mire cogitativus, parentibus obediens et subditus, omnibus benignus et gratus, domi simplex et quietus, foris rarus, et, ultra quam credi possit, verecundus, nusquam multum loqui amans, Deo devotus, ut puram ei pueritiam suam conservaret; litterarum etiam studio deditus, per quas in Scripturis Deum disceret et cognosceret.

1237 CAPUT II. De ejus pietate, misericordia, ac studio castitatis.

4. Cum adhuc puerulus gravi capitis dolore vexaretur, decidit in lectulum. Adducta autem ad eum est muliercula, quasi dolorem mitigatura carminibus. Quam cum ille appropinquantem sentiret cum quibusdam carminalibus instrumentis, cum 0471D indignatione magna exclamans, a se repulit et abjecit.

5. Aderat aliquando solemnis illa nox Nativitatis Dominicae, et ad solemnes vigilias omnes, ut moris est, parabantur. Cumque celebrandi nocturni officii hora aliquantisper protelaretur, contigit sedentem exspectantemque Bernardum cum caeteris inclinato capite paululum soporari. Adfuit illico puero suo se revelans pueri Jesu sancta nativitas, tenerae fidei suggerens incrementa, et divinae in eo inchoans mysteria contemplationis. Apparuit enim ei velut denuo procedens sponsus e thalamo suo. Apparuit ei quasi iterum ante oculos suos nascens ex utero matris Virginis Verbum infans, speciosus forma prae filiis hominum, et pueri sancti in se rapiens 0472A nimine jam pueriles affectus. Persuasum autem esse animo suo fateri solebat quod eam crediderit tunc horam fuisse Dominicae nativitatis. Sed et facile erat advertere his qui ejus auditorium frequentaverunt, in quanta eum benedictione ea hora praevenerit Dominus, cum in his quae ad illud pertinent sacramentum et sensus ei profundior, et sermo copiosior suppetere videretur. Unde et postmodum in laudem ejusdem Genitricis et Geniti, et sanctae ejus Nativitatis, insigne edidit opusculum, inter initia operum suorum seu tractatuum, sumpta materia ex eo Evangelii loco ubi legitur: Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae (Luc. I, 26), et caetera quae ibi sequuntur. Neque illud tacendum, quod ab ipsis jam puerilibus 0472B annis, si quos poterat nummos habere, clandestinas faciens eleemosynas, pro aetate, imo supra aetatem pietatis opera sectabatur.

6. Cum autem aliquanto tempore evoluto, proficiens aetate et gratia apud Deum et homines, puer Bernardus de pueritia transiret in adolescentiam, mater ejus liberis fideliter educatis, et vias saeculi ingredientibus, quasi peractis omnibus quae sua erant, feliciter migravit ad Dominum. Obdormivit autem psallentibus clericis, qui convenerant; et ipsa psallens, ut in extremis quoque, cum jam vox ejus audiri non posset, adhuc moveri labia viderentur, et lingua palpitans Dominum confiteri. Demum inter litaniae supplicationes, cum diceretur, «Per passionem et crucem tuam libera eam, Domine,» 0472C elevans manum signavit se, et emisit spiritum, ita ut manum non posset deponere quam levarat. Ex hoc Bernardus suo jam more, suo jure victitare incipiens, eleganti corpore, grata facie praeeminens, suavissimis ornatus moribus, acri ingenio praeditus, acceptabili pollens eloquio, magnae spei adolescens praedicabatur. Cui, tanquam ingredienti saeculum, plures se viae saeculi ipsius offerre coeperunt, et in omnibus assurgere prosperitates vitae hujus, et magnae spes undique arridere. Obsidebant animum juvenis benignum sodalium dissimiles mores, et amicitiae procellosae similem sibi efficere gestientes. Quae si ei dulcescere perstitissent, necesse erat amarescere illi, quod in hac vita dulcius cordi 0472D ejus insederat, castitatis amorem. Cui praecipue invidens coluber tortuosus, spargebat laqueos tentationum, ac variis occursibus calcaneo ejus insidiabatur.

7. Circa idem tempus instinctu daemonis, in lectum dormientis injecta est puella nuda. Quam ille sentiens, cum omni pace et silentio, partem ei lectuli, quam occupaverat, cessit, et in latus alterum se convertit, ac dormivit. Misera vero illa aliquandiu jacuit, sustinens et exspectans, deinde palpans et stimulans. Novissime cum immobilis ille persisteret, illa, licet impudentissima esset, erubuit, et horrore ingenti atque admiratione perfusa, relicto eo surgens aufugit. Contigit item ut cum sociis aliquantis apud matronam aliquam Bernardus hospitaretur. 0473A Considerans autem mulier adolescentem decorum aspectu, capta est 1238 laqueo oculorum suorum, et in concupiscentiam ejus exarsit. Cumque tanquam honoratiori omnium, seorsum ei fecisset lectulum praeparari, surgens ipsa de nocte impudenter accessit ad eum. Quam Bernardus sentiens, nec consilii inops, clamare coepit: «Latrones, latrones.» Ad quam vocem fugit mulier, familia omnis exsurgit, lucerna accenditur, latro quaeritur, sed minime invenitur. Ad lectulos singuli redeunt, fit silentium, fiunt tenebrae sicut prius, pausant caeteri, sed non illa misera requiescit. Exsurgit denuo, et Bernardi lectulum petit; sed denuo ille proclamat, «Latrones, latrones.» Quaeritur iterum latro, latet iterum, nec ab eo qui solus 0473B noverat publicatur. Usque tertio improba mulier sic repulsa, vix tandem, seu metu, seu desperatione victa cessavit. Cum autem die sequenti iter agerent, arguentes Bernardum socii, quosnam toties ea nocte latrones somniaverit, perquirebant. Quibus ille: «Veraciter, inquit, aderat latro, et mihi castitatem hospita subripere nitebatur.»

CAPUT III. Mundi contemptum ac fugam concipit, aliisque persuadet.

8. Inter haec tamen cogitans et perpendens, quod vulgo dicitur, non esse tutum diu cohabitare serpenti, fugam meditari coepit. Videbat enim mundum et principem ejus exterius multa sibi offerentem, multa 0473C promittentem, magnas res, spes majores, sed fallaces omnes, et vanitatem vanitatum, et omnia vanitatem. Veritatem vero ipsam interius jugiter audiebat clamantem, et dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Perfectius vero relinquere mundum deliberans, coepit inquirere et investigare, ubi certius et purius inveniret requiem animae suae sub jugo Christi. Inquirenti autem occurrit Cistercii innovatae monasticae religionis nova plantatio, messis multa, sed operariis indigens, cum vix adhuc aliquis conversionis gratia illuc declinaret, ob nimiam vitae ipsius et paupertatis austeritatem. Quae tamen cum animum vere Deum quaerentem minime 0473D terrerent, posthabita omni haesitatione ac timore, illuc vertit intentionem, posse se aestimans omnino ibi delitescere et abscondi. Ubi vero de conversione tractantem fratres ejus, et qui carnaliter eum diligebant, persenserunt, omnimodis agere coeperunt, ut animum ejus ad studium possent divertere litterarum, et amore scientiae saecularis saeculo arctius implicare. Qua nimirum suggestione, sicut fateri solebat, propemodum retardati fuerant ejus gressus. Et cum aliquando ad eosdem pergeret fratres, in obsidione castri, quod Granceium dicitur, cum Hugone duce Burgundiae constitutos, coepit in hujusmodi cogitatione vehementius anxiari. Inventaque in itinere ecclesia quadam, divertit, et ingressus oravit cum multo imbre lacrymarum, expandens manus in coelum, 0474A et effundens cor suum ante conspectum Domini Dei sui. Ea igitur die firmatum est propositum cordis ejus.

9. Nec vero surda aure percepit vocem dicentis. Qui audit, dicat, Veni (Apoc. XXII, 17). Siquidem ab illa hora, sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, hinc inde prius viciniora quaeque corripiens, postmodum in ulteriora progreditur: sic ignis quem Dominus miserat in cor servi sui, volens ut arderet, primo fratres ejus aggreditur, solo minimo, ad conversionem minus adhuc habili, seniori patri ad solatium derelicto; deinde cognatos, et notos, socios et amicos, et de quibuscunque poterat esse spes conversionis. Primus omnium Galdricus avunculus ejus, absque 0474B dilatione aut haesitatione, in sententiam ivit nepotis, et consensum conversionis; vir honestus et potens in saeculo, et in saecularis militiae gloria nominatus, dominus castri in territorio Aeduensi, quod Tuillium dicitur. Continuo etiam Bartholomaeus occurrens junior caeteris fratribus, et necdum miles, sine difficultate, eadem hora salutaribus monitis dedit assensum. Porro Andreas, Bernardo etiam ipse junior, et novus eo tempore miles, verbum fratris difficilius admittebat, donec subito exclamavit: «Video matrem meam.» Visibiliter siquidem ei apparuit, serena facie, subridens et congratulans proposito 1239 filiorum. Itaque et ipse continuo manus dedit, et de tirone saeculi factus 0474C est miles Christi. Guido vero primogenitus fratrum conjugio jam alligatus erat, vir magnus, et prae aliis jam in saeculo radicatus. Hic primo paululum haesitans, sed continuo rem perpendens et recogitans, conversioni consensit, si tamen conjux annueret. Verum id quidem de juvencula nobili, et parvulas filias nutrienti, pene impossibile videbatur. At Bernardus de misericordia Domini spem concipiens certiorem, incunctanter ei spopondit, aut consensuram feminam, aut celeriter morituram. Demum eum omnimodis illa renueret, vir ejus magnanimus, imo jam ea praeventus virtute fidei, in qua postmodum excellenter enituit, virile consilium Domino inspirante concepit, ut abjiciens quidquid habere videbatur in saeculo, vitam institueret agere 0474D rusticanam, laborare scilicet manibus propriis, unde suam sustentaret, et uxoris vitam, quam invitam dimittere non licebat. Interim supervenit Bernardus, qui undique alios atque alios colligens discurrebat. Nec mora, flagellatur praedicta Guidonis uxor infirmitate gravi. Et cognoscens quia durum esset sibi contra stimulum calcitrare, accersito Bernardo veniam deprecatur, et prior ipsa conversionis petit assensum. Denique juxta morem ecclesiasticum separata a viro, interveniente parili voto castitatis, in coetum sanctimonialium transiit feminarum, religiose serviens Deo usque ad mortem.

10. Secundus natu post Guidonem Girardus erat, miles in armis strenuus, magnae prudentiae, benignitatis eximiae, et qui ab omnibus diligeretur. Qui 0475A caeteris, ut dictum est, primo auditu et prima die acquiescentibus, levitatem reputans, ut mos est sapientiae saecularis, obstinato animo salubre consilium et fratris monita repellebat. Tum Bernardus fide jam igneus, et fraternae charitatis zelo mirum exasperatus in modum. «Scio, inquit, scio, sola vexatio dabit intellectum auditui.» Digitumque lateri ejus apponens, «Veniet, inquit, dies, et cito veniet, cum lancea, Interi huic infixa, pervium faciet iter ad cor tuum, consilio salutis tuae, quod modo aspernaris; et timebis quidem, sed minime morieris.» Sic dictum, et sic factum est. Paucissimis interpositis diebus circumvallatus ab inimicis, captus et vulneratus, juxta verbum fratris, lanceam gestans ipsi lateri, eidemque infixam loco, cui 0475B Bernardus digitum applicuerat, trahebatur, et mortem quasi jam praesentem metuens, clamabat: «Monachus sum, monachus sum Cisterciensis.» Nihilominus tamen captus et reclusus in custodia est. Vocatus est Bernardus per celerem nuntium, sed non venit. «Sciebam, inquit, et praedixeram quod durum foret ei contra stimulum calcitrare: nec tamen ad mortem ei vulnus hoc, sed ad vitam.» Et factum est ita: siquidem de vulnere praeter spem cito convaluit; propositum vero seu votum, quod voverat, non mutavit. Cumque jam liber ab amore saeculi hostilibus adhuc vinculis teneretur, et hoc solum esset quod ejus propositum retardaret, in hoc etiam cito adfuit ei misericordia Dei. Venit frater ejus laborans ut erui posset, et non profecit. 0475C Et cum nec loqui ei permitteretur, accedens ad carcerem clamavit: «Scito, frater Girarde, quia ituri sumus in proximo, et monasterium introituri. Tu vero, quandoquidem exire non licet, hic monachus esto, sciens quod vis et non potes, pro facto reputari.» Cumque Girardus magis ac magis anxiaretur, paucis diebus interpositis audivit vocem dicentem sibi in somnis: «Hodie liberaberis.» Erat autem sacrum Quadragesimae tempus. Circa vespertinam itaque diei horam cogitans quod audierat compedes suas tetigit, et ecce ferrum ex parte in manu ejus crepuit; ut minus jam teneretur, et aliquatenus incedere posset. Sed quid ageret? Erat ostium obseratum, et pro foribus pauperum multitudo. 0475D Surrexit tamen, et non tam spe evadendi quam jacendi taedio, seu curiositate tentandi, accedens ad ostium subterraneae domus, in qua vinctus et clausus erat, mox ut pessulum tetigit, sera tota inter manus ejus collapsa est, et ostium domus apertum. Exiensque pedetentim, sicut homo compeditus ad ecclesiam, ubi adhuc vespertina celebrabantur officia, pertendebat. Porro mendici qui pro foribus domus astabant, videntes quod fiebat, et divinitus exterriti, in fugam versi sunt, nihil clamantes. Cumque jam ecclesiae propinquaret, egrediens quidam de familia domus captivitatis suae, germanus illius 1240 a quo custodiebatur, vidensque ad ecclesiam properantem, «Tarde, inquit, Girarde, venisti.» Expavescente Girardo, «Festina, ait: 0476A adhuc superest quod audias.» Oculi quippe ejus tenebantur, nec prorsus quid ageret intelligebat. Demum ad altiores gradus ecclesiae cum adhuc compeditum data manu Girardum sublevasset, introeunte illo ecclesiam, tunc primum quid ageretur agnovit, et conatus eum retinere non potuit. Hoc modo Girardus a captivitate amoris saeculi hujus, et captivitate filiorum saeculi hujus liberatus, votum quod voverat fideliter exsolvit. In quo potissimum notum fecit Dominus, a quanta perfectione et sanctae conversationis gratia iste Dei famulus Bernardus coeperit, qui in ejus spiritu, qui fecit quae futura sunt, quod erat futurum videre potuit quasi jam factum. Praesentialiter quippe in latere fratris ei lancea apparebat, quando digitum applicuit, sicut 0476B postmodum ipse confessus est, cum ab his interrogaretur, quibus celare non poterat.

11. Cum die quadam Bernardus cum caeteris, secum in eodem spiritu congregatis, quamdam intrasset ecclesiam, apostolicum illud capitulum legebatur: Fidelis Deus, quia qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Quod devotus juvenis haud secus accepit, quam si de coelo sonuisset. Exsultans itaque spiritualis jam pater regeneratorum in Christo fratrum suorum, et manum Domini secum operantem intelligens, coepit ex hoc praedicationi insistere, et quoscunque poterat aggregare. Coepit novum hominem induere, et cum quibus de litteris saeculi 0476C seu de saeculo agere solebat, de seriis et conversione tractare, ostendens gaudia mundi fugitiva, vitae miserias, celerem mortem, vitam post mortem, seu in bonis seu in malis perpetuam fore. Quid multa! Quotquot ad hoc praeordinati erant, operante in eis gratia Dei et verbo virtutis ejus, et oratione et instantia servi ejus, primo cunctati, deinde compuncti, alter post alterum credebant et consentiebant. Inter quos adjunctus est ei Hugo Matisconensis, qui postea raptus a Pontiniaco coenobio, quod ipse ibidem abbas aedificavit, Autissiodorensi Ecclesiae praefuit merito et honore pontificis. Hic audiens de conversione socii et amici charissimi Bernardi, flebat quasi perditum, quem saeculo mortuum audiebat. Ubi autem data est utrique primo facultas 0476D mutui colloquii, post dissimiles lacrymas et gemitus dissimilium dolorum, verba verbis coeperunt conferri, et res rebus comparari. Cumque inter ipsa verba familiaris amicitiae Hugoni infunderetur spiritus veritatis, aliam jam faciem habere coeperunt verba mutuae collocutionis. Datis itaque dexteris in sodalitium novae vitae, longe dignius veriusque facti sunt cor unum et anima una in Christo, quam in saeculo ante fuissent. Post paucos autem dies nuntiatur Bernardo subversum ab aliis eumdem Hugonem a proposito resilire. Qui opportunitate inventa, quod magnus quidam episcoporum conventus illis in partibus haberetur, festinat ut revocet pereuntem, iterumque parturiat. Observantes autem praedicti sodales et subversores Hugonis, viso Bernardo 0477A praedam ambiunt suam, et omnem ei loquendi adimunt facultatem, omnem aditum intercludunt. At ille, cum ei loqui non posset, clamabat pro eo ad Dominum. Quo orante cum lacrymis, subita et vehemens inundatio pluviae mox erupit. Consederant autem in campo, quod aer serenus esset, et nil tale sperarent. Dispersi igitur omnes ad repentinum imbrem, vicum proximum petunt. At Bernardus Hugonem tenens: «Mecum, ait, sustinebis hujus pluviae guttas.» Cumque soli remansissent, Dominus reddidit eis continuo et aeris et animi serenitatem. Ibi renovatum est foedus et propositum confirmatum, quod non potuit deinceps violari.

12. Videbat ista peccator, et irascebatur, dentibus suis fremebat et tabescebat; justus autem confidens 0477B in Domino, gloriose de saeculo triumphabat. Jamque eo publice et privatim praedicante, matres filios abscondebant, uxores detinebant maritos, amici amicos avertebant; quia voci ejus Spiritus sanctus tantae dabat vocem virtutis, ut vix aliquis aliquem teneret affectus. Crescente siquidem numero eorum qui in hanc conversionis unanimitatem consenserant, sicut de primitivis Ecclesiae filiis legitur: Multitudinis eorum erat cor unum, et anima una in Domino (Act. IV, 32), et habitabant 1241 unanimiter simul, nec quisquam aliorum audebat se conjungere eis (Act. V, 12, 13). Erat enim eis Castellioni domus una propria et communis omnium, ubi conveniebant, et cohabitabant, et colloquebantur, quam ingredi vix audebat qui non esset de coetu 0477C eorum. Sed et si quis intrabat, videns et audiens quae ibi gerebantur, convincebatur ab omnibus, dijudicabatur ab omnibus: et adorans Dominum, et confitens quod Deus vere esset in illis, aut ipse unanimitati eorum adhaerebat, aut recedens flebat semetipsum, illos autem beatificabat. Hoc enim illis temporibus, et in illis erat partibus inauditum, ut alicujus adhuc in saeculo commorantis conversio praesciretur. Ipsi vero quasi mensibus sex, post primum propositum in saeculari habitu stabant, ut perinde plures congregarentur, dum quorumdam negotia per id temporis expediebantur.

13. Cum autem jam suspecta esse inciperet multitudo, ne quem de numero eorum subriperet is qui 0477D tentat, placuit Deo super hoc revelare quid futurum esset. Aspiciebat enim quidam eorum in visu noctis, et videbat quasi omnes consedisse in domo una, et per ordinem singulos quasi communicare de cibo quodam miri candoris et saporis: quem caeteris omnibus optime suscipientibus et cum gaudio magno, duos ex omni numero illo notabat a cibi illius participatione vacuos remansisse. Alter namque eorum nec sumebat; alter quidem sumere videbatur, sed tanquam minus caute sumeret, spargebatur. Utrumque vero postea probavit eventus. Alter enim priusquam ventum esset ad rem, conversus retrorsum abiit, et in saeculum rediit: alter coepit quidem cum caeteris opus bonum, sed non perfecit.

CAPUT IV Bernardus cum sociis Cistercium ingreditur, ubi de ejus mortificatione tempore tirocinii.

0478A

14. Jam vero adveniente die reddendi voti et complendi desiderii, egressus est de domo paterna Bernardus pater fratrum suorum, cum fratribus suis, filiis suis spiritualibus, quos verbo vitae Christo genuerat. Videns autem Guido primogenitus fratrum suorum Nivardum fratrem suum, minimum puerum, cum pueris aliis in platea: «Eia, inquit, frater Nivarde, ad te solum respicit omnis terra possessionis nostrae.» Ad quod puer non pueriliter motus: «Vobis ergo, inquit, coelum; mihi terra? Non ex aequo divisio haec facta est.» Quo dicto abeuntibus illis, modico post tempore et ipse fratres secutus, nec a 0478B patre, nec a propinquis seu amicis potuit detineri. Supererat de Deo dicata domo illa pater cum filia, de quibus etiam suo loco dicemus. Eo tempore novellus et pusillus grex Cisterciensis sub abbate degens, viro venerabili Stephano cum jam graviter taedio ei esse inciperet paucitas sua, et omnis spes posteritatis decideret, in quam sanctae illius paupertatis haereditas transfunderetur, venerantibus omnibus in eis vitae sanctitatem, sed refugientibus austeritatem; repente divina hac visitatione tam laeta, tam insperata, tam subita laetificatus est, ut in die illa responsum hoc a Spiritu sancto accepisse sibi domus illa videretur: Laetare, sterilis, quae non pariebas; erumpe et clama, quae non parturiebas: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1): de 0478C quibus postmodum visura es filios filiorum usque in multas generationes.

15. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo decimo tertio, a constitutione domus Cisterciensis quindecimo, servus Dei Bernardus annos natus circiter duo et viginti <al. tres et viginti>, Cistercium ingressus cum sociis amplius quam triginta, sub abbate Stephano, suavi jugo Christi collum submisit. Ab illa autem die dedit Dominus benedictionem, et vinea illa Domini sabaoth dedit fructum suum, extendens palmites suos usque ad mare, et ultra mare propagines ejus. Haec quidem fuere Viri Dei conversionis sancta principia. Conversationis autem ejus insignia, quomodo vitam angelicam 0478D gerens in terris vixit, neminem enarrare posse puto, qui non vivat de spiritu, de quo ille vixit. Solius quippe donantis et accipientis est nosse, quantum ab ipso mox conversionis exordio praevenerit eum Dominus in benedictionibus dulcedinis suae; quanta repleverit gratia electionis, quomodo 1242 ab ubertate domus suae inebriaverit eum. Ingressus est autem domum illam pauperem spiritu, et eo adhuc tempore absconditam ac pene nullam, intentione ibi moriendi a cordibus et memoria hominum, et spe delitescendi et latendi tanquam vas perditum; Deo aliter disponente, et eum sibi in vas electionis praeparante, non solum ad Ordinem monasticum confortandum ac dilatandum, sed ad portandum nomen suum coram regibus et gentibus, et usque ad extremum terrae. 0479A Ipse vero nil tale de se aestimans aut cogitans, potius ad custodiam cordis sui et propositi constantiam hoc semper in corde, saepe etiam in ore habebat: «Bernarde, ad quid venisti?» Et sicut de Domino legitur, quia coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1): a prima die in cellam Novitiorum ingressus sui, ipse coepit agere in semetipso quod alios erat docturus.

16. Ipse cum Novitius esset, in nullo sibi parcens, instabat omnimodis mortificare non solum concupiscentias carnis, quae per corpus fiunt, sed et sensus ipsos per quos fiunt. Cum enim jam interiori sensu illuminati amoris, dulcius ac frequentius sentire inciperet desursum sibi spirantem suavitatem, sensui illi interiori timens a sensibus corporis, vix tantum 0479B eis permittebat, quantum sufficeret ad exterioris cum hominibus conversationis societatem. Quod cum continui usus instantia in consuetudinem mitteret, consuetudo ipsa quodammodo vertebatur in naturam: totusque absorptus in spiritum, saepe <al. spe> tota in Deum directa intentione, seu in meditatione spirituali tota occupata memoria, videns non videbat, audiens non audiebat; nihil sapiebat gustanti, vix aliquid sensu aliquo corporis sentiebat. Jam quippe annum integrum exegerat in cella Novitiorum, cum exiens inde ignoraret adhuc an haberet domus ipsa testudinem, quam solemus dicere caelaturam. Multo tempore frequentaverat intrans et exiens domum ecclesiae, cum in ejus capite, ubi tres erant, unam tantum fenestram esse arbitraretur. 0479C Curiositatis enim sensu mortificato, nil hujusmodi sentiebat; vel si eum forte aliquando contingebat videre, memoria, ut dictum est, alibi occupata non advertebat. Sine memoria quippe sensus sentientis minus efficax est

CAPUT V. De Bernardi dotibus, et corporis habitu.

17. Natura quoque non dissentiebat in eo a gratia, ut in eo quoque impletum quodammodo videretur esse quod legitur: Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam; et cum magis essem bonus, veni ad corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20). Ad contemplanda quippe spiritualia quaeque 0479D seu divina, cum gratia spirituali, naturali quadam virtute pollebat ingenii; sortitusque est etiam ipse in hoc animam bonam, sensualitatem non curiose lascivam, nec superbe rebellem, sed congaudentem spiritualibus bonis et studiis, et in eis quae ad Deum sunt, sponte subditam spiritui et servientem: corpus etiam nullius contaminatum consensu flagitii, ad serviendum spiritui in servitio Dei aptissimum instrumentum. Apparebat in carne ejus gratia quaedam, spiritualis tamen potius quam carnalis: in vultu claritas praefulgebat, non terrena utique, sed coelestis: in oculis angelica quaedam puritas, et columbina simplicitas radiabat. Tanta erat interioris ejus hominis pulchritudo, ut evidentibus quibusdam indiciis foras erumperet, et de cumulo internae 0480A puritatis et gratiae copiosae perfusus homo quoque exterior videretur. Corpus omne tenuissimum et sine carnibus erat. Ipsa etiam subtilissima cutis in genis modice rubens; illo nimirum quidquid caloris inerat naturalis, assidua meditatio, et studium sacrae compunctionis attraxerat. Caesaries ex flavo colorabatur et candido; barba subrufa, circa finem vitae ejus respersa canis. Statura mediocritatis honestae, longitudini tamen vicinior apparebat. Sed cum caro in eo ex dono praevenientis gratiae, adjutorio subsequentis naturae, et usu bono spiritualis disciplinae, vix jam aliquid concupisceret adversus spiritum, hoc est, quod spiritum laederet; spiritus supra vires, supra virtutem carnis et sanguinis tanta adversus carnem concupiscebat, ut infirmum 0480B animal cadens sub onere, resurgere non valeret.

1243 CAPUT VI. De fundatione Clarae-Vallis, et Bernardi ordinatione in abbatem.

18. Cum autem placuit ei, qui eum segregavit a saeculo, et vocavit, ut ampliore gratia revelaret in eo gloriam suam, et multos filios Dei qui erant dispersi, per eum congregaret in unum; misit in cor abbatis Stephani ad aedificandum domum Clarae-Vallis mittere fratres ejus. Quibus abeuntibus ipsum praefecit abbatem, mirantibus sane illis, tanquam maturis et strenuis viris, et timentibus ei tum pro tenerioris aetate juventutis, tum pro corporis infirmitate, et minori usu exterioris occupationis. 0480C Erat autem Clara-Vallis locus in territorio Lingonensi, non longe a fluvio Alba, antiqua spelunca latronum, quae Absinthialis vallis antiquitus dicebatur. Ibi ergo in loco horroris et vastae solitudinis consederunt viri illi virtutis, facturi de spelunca latronum, templum Dei et domum orationis. Ubi simpliciter aliquanto tempore Deo servierunt in paupertate spiritus, in fame et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis multis. Pulmentaria saepius ex foliis fagi conficiebantur. Panis instar prophetici illius ex hordeo et milio et vicia erat, ita ut aliquando religiosus vir quidam appositum sibi in hospitio ubertim plorans clam asportaverit, quasi pro miraculo omnibus ostendendum, quod inde viverent 0480D homines, et tales homines. At virum Dei minus ista movebant. Summa ei sollicitudo de salute multorum, quae a prima die conversionis suae usque in finem tam singulariter sacrum illius pectus noscitur possedisse, ut erga omnes animas maternum gerere videretur affectum. Erat ergo vehemens in praecordiis ejus sancti desiderii et sanctae humilitatis conflictus. Modo enim seipsum dejiciens, fatebatur indignum, per quem fructus aliquis proveniret: modo oblitus sui aestuabat flagrantissimo ardore, ita ut nullam sibi nisi ex multorum salute consolationem posse admittere videretur. Sane fiduciam charitas pariebat, sed eamdem castigabat humilitas.

19. Contigit aliquando peractis vigiliis, ut egressus 0481A foras, et loca vicina circuiens, oraret ad Dominum, quatenus acceptum haberet obsequium suum et fratrum suorum. Subito vero stans in ipsa oratione, modice interclusis oculis, vidit undique ex vicinis montibus tantam diversi habitus et diversae conditionis hominum multitudinem in inferiorem vallem descendere, ut vallis ipsa capere non posset. Quae visio quid portenderit, jam omnibus manifestum est. Hac ergo Vir Domini visione magnifice consolatus, exhortatus est fratres suos, commonens eos de misericordia Dei nunquam desperare.

20. Cum autem quadam die Girardus frater ejus, cellarius domus, apud eum conquereretur ad necessaria fratrum multa deesse; Vir Dei, quantum interim ad praesentes angustias sufficere posset, inquisivit. 0481B Ille vero duodecim <al. undecim> libras respondit. Tunc dimittens eum, ad orationem confugit. Post paululum vero rediens Girardus, mulierem quamdam de Castellione foris esse, et velle ei loqui nuntiavit. Ad quam cum egrederetur, procidens ad pedes ejus eadem mulier, duodecim librarum benedictionem ei obtulit, orationum suffragia implorans viro suo periculose aegrotanti. Quam breviter allocutus, dimisit a se: «Vade, inquiens, sanum invenies virum tuum.» Illa vero abiens in domum suam, sicut andierat, sic invenit. Abbas vero consolans pusillanimitatem cellarii sui, ad sustinendum Dominum de caetero reddidit fortiorem. Nec tantum semel hoc, sed saepe, cum hujusmodi instaret necessitas, ei certum est divinum 0481C adfuisse auxilium, unde non sperabatur. Propter quod viri prudentes, intelligentes manum Domini esse cum eo, teneritudinem mentis ejus, quasi a deliciis paradisi nuper egressi, rerum exteriorum sollicitudine inquietare pertimescebant, eas ipsi intra semetipsos, ut poterant, digerentes, et eum tantummodo de spiritualibus et interioribus consulentes

1244 CAPUT VII. De Bernardi praedicatione, et patris ac sororis conversione.

21. Ipse si quando pro aedificatione sermonem ad eos habebat, hominibus supra hominem loquens, vix intelligebatur. Tamen juxta sententiam sancti 0481D Job, nefas putantes contradicere sermonibus Sancti (Job. VI, 10), non excusabant infirmitatem suam, sed accusabant. Cumque ad nutum arguentis humiliarentur qui arguebantur, coepit etiam spirituali magistro adversus fratres humiles et subjectos zelus suus esse suspectus. Unde factum est ut fieret magistra magistri pia humilitas discipulorum. Cogitabat enim eos multo meliora et viciniora saluti suo in silentio meditari, quam ab ipso audirent; devotius et efficacius salutem suam operari, quam ex ejus exemplo acciperent. Timebat vero ex praedicatione sua eos scandalizari potius, quam aliquid aedificationis concipere. Cumque super hoc turbaretur et constristaretur, et diversae cogitationes ascenderent in cor ejus; post multos cogitationum 0482A fluctus et cruciatus cordis, decrevit ab exterioribus omnibus ad interiora se recolligere, et in solitudine cordis et secreto silentii continere, donec misericordiae suae super hoc ei suam revelaret Dominus voluntatem. Paucis autem postea evolutis diebus, vidit in visu noctis personam quamdam cum claritate sibi astantem, et magna auctoritate praecipientem, fiducialiter loqui quidquid ei suggereretur in apertione oris sui; quoniam non ipse esset qui loqueretur, sed Spiritus Dei loqueretur in eo. Et extunc manifestius in eo et per eum loquens Spiritus sanctus, et sermonem ei potentiorem et sensum ei in Scripturis abundantiorem suggerens, apud auditores quoque gratiam ei addidit et auctoritatem. Inde erat quod tam confidenter quam utiliter loquebatur 0482B ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ut, dum praedicaret verbum Dei, quidquid afferebat in medio, sic patens et placens efficiebat, et circa id unde agebatur, efficax ad movendum, ut mirarentur omnes in verbis gratiae quae procedebant de ore ejus.

22. Praefatus quoque pater illius, qui domi remanserat, veniens ad filios suos, appositus est ad eos. Qui cum aliquantum tempus ibi fecisset, obiit in senectute bona. Soror quoque eorum in saeculo nupta et saeculo dedita, cum in divitiis et deliciis saeculi periclitaretur, tandem aliquando inspiravit ei Deus ut fratres suos visitaret. Cumque venisset quasi visura venerabilem Bernardum fratrem suum, et adesset cum comitatu superbo et apparatu; ille 0482C detestans et exsecrans eam tanquam rete diaboli ad capiendas animas, nullatenus acquiescebat exire ad videndum eam. Quod audiens, illa confusa et compuncta vehementer, cum nullus ei fratrum suorum occurrere dignaretur, tota in lacrymas resoluta: «Et si peccatrix sum, inquit, pro talibus Christus mortuus est. Quia enim peccatrix sum, idcirco colloquium et consilium bonorum requiro. Et si despicit frater meus carnem meam, ne despiciat servus Dei animam meam. Veniat, praecipiat; quidquid praeceperit, facere parata sum.» Hanc ergo promissionem audiens, exiit ad eam cum fratribus suis frater ejus. Et quia eam a viro separare non poterat, primo verbo omnem mundi gloriam in cultu 0482D vestium et in omnibus saeculi pompis interdixit; et formam vitae matris suae, in qua multo tempore vixerat cum viro, ei indixit; et sic eam dimisit. Illa vero obedientissime parens praecepto, rediit ad propria, mutata repente secundum omnipotentiam dexterae Excelsi. Stupebant autem omnes adolescentulam nobilem, delicatam, subita mutatione in habitu et victu, in medio saeculi vitam ducere eremiticam, instare jejuniis, et vigiliis, et continuis orationibus, et ab omni saeculo prorsus se facere alienam. Biennio sic vixit cum viro suo: qui etiam virtute ejus perseverantiae victus, tandem liberam a se dimittens, facultatem ei concessit serviendi Deo cui se probavit. Illa vero optata libertate potita, monasterium Julleium adiens, cum sanctimonialibus inibi Deo servientibus 0483A reliquum vitae suae Deo vovit: ubi tantam ei Dominus 1245 gratiam contulit sanctitatis, ut non minus animo, quam carne illorum probaretur virorum Dei esse germana.

CAPUT VIII. Abbas consecratur a Guillelmo episcopo Catalaunensi, qui valetudinis ejus curam suscipit

23. Cum autem missus noviter Claram-Vallem Bernardus ordinandus esset, et sedes Lingonensis vacaret, ad quam ordinatio ipsa respiciebat; quaerentibus fratribus, quo eum ducerent ordinandum, obtulit se bona fama venerabilis Catalaunensis episcopi, opinatissimi illius magistri Guillelmi de Campellis, illucque eum transmittendum definiunt Sicque factum est. Abiit autem Catalaunum assumpto 0483B secum Elbodone monacho quodam Cisterciensi. Intravit ergo praedicti episcopi domum juvenis exesi corporis et moribundi, habitu quoque despicabilis, subsequente monacho seniore, et magnitudine et robore corporis eleganti; aliis ridentibus, aliis rem, sicut erat, interpretando venerantibus. Cum autem quaereretur quis eorum esset abbas; Episcopus primus oculos in eum apertos habens, agnovit servum Dei, et suscepit eum sicut servus Dei. Cum enim primo in privato colloquio, omni melius locutione prudentiam juvenis magis magisque proderet verecundia loquendi; intellexit vir sapiens divinam visitationem in adventu hospitis sui, nec defuit hospitalitatis pia instantia: sumptaque familiaritatis fiducia et libertate loquendi, habito ad alterutrum 0483C sancto colloquio, melius eum commendabat conscientia, quam verba. Ex illa ergo die et ex illa hora facti sunt cor unum et anima una in Domino, in tantum ut efficeretur Clarae-Vallensium non sola domus Episcopi, sed per ipsum tota civitas Catalaunensis. Quin etiam Remensis provincia et Gallia tota per eum in devotionem excitata est, et reverentiam Viri Dei. Ab illo siquidem tanto episcopo caeteri didicerunt suscipere eum et revereri tanquam angelum Dei, ita ut futuri temporis praesensisse in eo gratiam videretur homo tantae auctoritatis, sic affectus erga ignotum monachum, et monachum tantae humilitatis.

24. Modico vero post tempore transacto, cum eousque infirmitas Abbatis ingravesceret, ut jam 0483D nonnisi mors, aut omni morte gravior vita speraretur, ab eodem Episcopo visitatus est. Cumque viso eo Episcopus se non solum vitae ejus, sed et sanitatis spem habere diceret, si concilio ejus acquiescens, secundum infirmitatis suae modum, aliquam corpori suo curam pateretur impendi; ille vero a rigore vel usu consuetudinis suae minus facile flecti posset; profectus Episcopus ad capitulum Cisterciense, ibi coram pauculis abbatibus qui convenerant, pontificali humilitate et sacerdotali charitate toto corpore in terram prostratus, petiit et obtinuit, ut toto anno uno in obedientiam sibi traderetur. Quid enim tantae humilitati in tanta posset auctoritate 0484A negari? Reversus itaque Claram-Vallem, extra claustra et terminos monasterii domunculam unam fieri et praecepit, ordinans et mandans in cibo et potu, sive in aliquo hujusmodi, circa eum nullam teneri Ordinis districtionem, nullam de tota cura domus ad eum referri sollicitudinem, sed sibi eum vivere ibi secundum modum ab eo praestitutum. Sic igitur ex praecepto episcopi et abbatum feriatus ab omni sollicitudine domus, Deo vacabat et sibi, quasi in deliciis paradisi exsultans. Regium autem illud cubiculum considerantibus tantam sui reverentiam incutiebat, ac si altare Dei ingrederentur. Sane cuidam homini rusticano traditus erat ab episcopo ad obediendum, qui se curaturum eum jactitans pollicebatur. Et licet tam graviter infirmaretur, offerebantur 0484B ei cibi quos sanus quis vix prae angustia famis attingeret, admirantibus et tabescentibus qui videbant. Ipse autem in quem haec fiebant, indifferenter cuncta sumens, aeque omnia approbabat. Sensu quippe corrupto, et emortuo pene sapore, vix aliquid discernebat. Solam enim aquam sibi sapere dicebat, eo quod dum sumeret, fauces ei et guttur refrigerabat.

1246 CAPUT IX. De visione transferendae Clarae-Vallis, ac mira ejus sub Bernardo disciplina.

25. Nocte quadam solito attentius orando effuderat super se animam suam, cum tenuiter soporatus, voces audivit tanquam transeuntis multitudinis copiosae. Evigilans autem, et easdem voces 0484C plenius audiens, cellam quoque in qua jacebat egressus, prosecutus est abeuntes. Haud procul aberat locus, densis adhuc spinarum vepriumque frutetis abundans, sed nunc longe mutatus ab illo. Super hunc aliquandiu stabant velut alternantes chori, hinc inde dispositi, et Vir sanctus audiebat et delectabatur. Cujus tamen mysterium visionis non prius agnovit, quam translatis post aliquot annos non sine divinis revelationibus aedificiis monasterii, eodem in loco positum oratorium cerneret, ubi voces illas audierat.

26. Erat tunc temporis videre Clarae-Vallis aurea saecula, cum viri virtutis, olim divites in saeculo et honorati, in paupertate Christi gloriantes, Ecclesiam Dei plantarent in sanguine suo, in labore et 0484D aerumnis, in fame et siti, in frigore et nuditate, et angustiis multis; sanctae illi valli eam, quam postea habuit, praeparantes sufficientiam et pacem. Erat cernere quasi novos coelos in terra, et antiquorum Aegyptiorum monachorum, patrum nostrorum, antiquas semitas, et in eis recentia sanctorum vestigia. Prima facie ab introeuntibus Claram-Vallem per descensum montis, Deus in domibus ejus cognoscebatur, cum in simplicitate et humilitate aedificiorum, simplicitatem et humilitatem inhabitantium vallis muta loqueretur. Denique in valle illa hominibus plena, in qua nemini otiosum esse licebat, omnibus laborantibus et singulis circa 0485A injuncta occupatis, media die mediae noctis silentium a supervenientibus inveniebatur, praeter laborum sonitus, vel si fratres in laudibus Dei occuparentur. Porro silentii ipsius ordo et fama tantam etiam apud saeculares homines supervenientes sui faciebat reverentiam, ut etiam ipsi, non tantum prava vel otiosa, sed aliquid etiam quod ad rem attineret, ibi loqui vererentur. Loci vero ipsius solitudo inter opaca silvarum, et vicinorum hinc inde montium angustias, in quo servi Dei latebant, speluncam illam sancti patris Benedicti quodammodo repraesentabat, in qua aliquando a pastoribus inventus est; ut cujus imitabantur vitam, habitationis etiam ejus ac solitudinis formam aliquam habere viderentur. Omnes quippe etiam in multitudine 0485B solitarii ibi erant. Vallem namque illam plenam hominibus ordinis ratione charitas ordinata singulis solitariam faciebat, quia sicut unus homo inordinatus, etiam cum solus est, ipse sibi turba est; sic ibi unitate spiritus, et regularis lege silentii in multitudine hominum ordinata, solitudinem cordis sui singulis ordo ipse defendebat. Domibus vero et habitaculis simplicibus victus inhabitantium persimilis erat. Haec ergo fuit in tempore illo sub abbate Bernardo et magisterio ejus in clarissima et charissima valle illa spiritualium schola studiorum, hic fervor regularis disciplinae, omnia Deo faciente et ordinante, et tabernaculum aedificante, secundum exemplar quod ei superius monstratum est.

CAPUT X. De mira Bernardi mortificatione in somno, cibo, potu et labore, ac de studio sacrarum Scripturarum.

0485C

27. Et utinam post rudimenta primae conversationis, circa semetipsum talem se exhibuisset qualem erga caeteros, tam benignum, tam discretum, tam sollicitum. Sed continuo cum ab annuae illius obedientiae vinculo solutus et sui juris effectus est, velut arcus distentus ad pristinum rigorem, et sicut torrens detentus et dimissus ad prioris cursus consuetudinem reversus est, quasi repetens a semetipso poenas diusculae illius quietis, et damna laboris intermissi. Videres hominem imbecillem et languidum conari et aggredi quaecunque vellet, minus considerare quid posset; sollicitum pro omnibus, circa seipsum negligentem; 0485D omnibus aliis in omnibus 1247 obedientissimum, sed de ipso vix aliquando seu charitati, seu potestati obedientem. Semper enim priora sua nulla reputans, majora moliebatur, ad non parcendum corpori, et ad studiis spiritualibus robur addendum, cerpus suum variis infirmitatibus per se attenuatum, jejuniis insuper et vigiliis sine intermissione atterendo.

28. Quid dicemus de sommo, qui in caeteris hominibus solet esse refectio laborum et sensuum, aut mentium recreatio? A principio suae conversionis vigilabat, quoad vixit, ultra possibilitatem humanam; nullumque tempus magis se perdere conquerebatur, quam quo dormiebat, idoneam satis reputans comparationem mortis et somni, ut sic 0486A dormientes videantur mortui apud homines, quomodo apud Deum mortui dormientes. In ipso namque tenuem victum tenuis somnus comitabatur. In neutro indulgebat corpori suo satietatem; nisi quod in utroque sumpsisse aliquid, sat ei erat. Quantum enim ad vigilias, modus erat ei vigiliarum, non totam noctem ducere insomnem. Porro ad comedendum vix aliquando voluptate trahebatur, sed solo timore defectus. Etenim comesturus, priusquam comederet, sola cibi memoria satur erat. Sic accedebat ad sumendum cibum, quasi ad tormentum. Laborabat siquidem caro ejus multiplicibus infirmitatum incommodis, ut in eis virtus animi perficeretur. Quarum periculosior quidem in meatu arctissimi gutturis nil penitus siccum, vix 0486B solidum aliquid admittentis; molestior erat defectus stomachi, viscerumque corruptio. Hae continuae, praeter alias saepius incidentes. Natura enim ejus cum tenerae nimis semper et delicatae complexionis fuisset, jejuniis multis et vigiliis, frigore et labore, durioribus et continuis exercitiis attrita, corrupto stomacho, crudum continuo per os quod ingerebatur rejiciebat. Quod si quiddam naturali decoctione digestum transfundebatur ad inferiora, ibi nihilominus partibus illis corporis non minoribus infirmitatum incommodis obsessis, nonnisi cum gravi tormento egrediebatur. Si quid autem residuum erat, ipsum erat alimentum qualecunque corporis ejus, non tam ad vitam sustentandam, 0486C quam ad differendam mortem. Semper autem post cibum quantum comedisset, quasi pensare solebat: si quando vel ad modicum mensuram solitam excessisse se deprehendisset, non impune patiebatur. Sed et usus parcimoniae sic ei versus fuerat in naturam, ut si aliquando corporalis sibi cujuslibet refectionis plus aliquid solito vellet indulgere, vix posset.

29. Orabat stans die noctuque, donec genua ejus infirmata a jejunio, et pedes ejus a labore inflati, corpus sustinere non possent. Multo tempore, et quandiu occultum esse potuit, cilicio ad carnem usus-est: ubi vero sciri contigit, continuo illud abjiciens, ad communia se convertit. Summum enim erat ei studium fugere admirationem, et tanquam 0486D unum sese agere caeterorum. At persequebatur gloria fugitantem; sicut e regione captantes eam, fugere consuevit. Proverbium illud in ore ei frequenter, semper erat in corde: «Qui hoc facit quod nullus, mirantur omnes.» Quo nimirum intuitu vitam regulamque communem amplius aemulabatur, nil in suis actibus praeferens observantiae singularis. In ipsis tamen communibus erat illi singularis puritas, et devotio non communis.

30. Cibus ejus cum pane lac vel aqua decoctionis leguminum, vel pultes, quales infantibus fieri solent; aliquando buccella panis in aqua penitus emolliti cum exiguis sorbitiunculis erat. Caetera vel ejus infirmitas non recipiebat, vel parcimoniae studio ipse recusabat. Vino si quando utebatur, raro 0487A et nimis modico, cum magis aquam et infirmitati suae et appetitui competere testaretur. Videbant eum, et conversationem ejus medici mirabantur, tantamque vim eum in seipso causabantur inferre naturae, ac si agnus ad aratrum alligatus arare cogeretur. Nam cum crebra illa ex corruptione stomachi per os ejus indigestae cruditatis eruptio aliis inciperet esse molestior, maxime autem in choro psallentium, non tamen illico collectas fratrum deseruit; sed juxta locum stationis suae, procurato ac defosso in terra receptaculo, doloris illius sic aliquandiu, prout potuit, necessitatem illam transegit. At ubi ne hoc quidem permisit intolerantia rei, tunc demum 1248 collectas deserere, et seorsum secum habitare compulsus est, nisi quantum consolationis 0487B gratia, sive disciplinae claustralis, aut certa necessitate conventui eum fratrum oportebat interesse.

31. Sic autem fuit ab initio spiritu validus, corpore infirmus; nil tamen indulgentiae circa corporis quietem seu refectionem, nil remissionis de communi labore vel opere fieri sibi aliquando acquiescens. Caeteros namque sanctos arbitrabatur et perfectos; se vero sicut novitium et incipientem nequaquam emeritorum perfectorumque indulgentiis et remissionibus indigere, sed fervore novitio, et Ordinis districtione, et rigore disciplinae. Propter quod communis vitae seu conversationis ferventissimus aemulator, cum opus aliquod manuum actitarent fratres, quod seu minor usus ei, seu imperitia 0487C denegabat; fodiendo, seu ligna caedendo, et propriis humeris deportando, vel quibuslibet aeque laboriosis laboribus illud redimebat. Ubi vero vires deficiebant, ad viliora quaeque opera confugiens, laborem humilitate recompensabat. Et mirum in modum is qui tantam in contemplatione rerum spiritualium ac divinarum acceperat gratiam, circa talia non solum occupari patiebatur, sed et plurimum delectabatur. Sed et mortificata, ut dictum est, sensualitate, ipse privilegio majoris gratiae in virtute spiritus simul et totus quodammodo exterius laborabat, et totus interius Deo vacabat: in altero pascens conscientiam; in altero, devotionem.

32. Laboris ergo tempore et intus orabat, seu 0487D meditabatur absque intermissione exterioris laboris, et exterius laborabat absque jactura interioris suavitatis. Nam quidquid in Scripturis spiritualiter sentiebat, maxime in silvis et in agris meditando et orando se accepisse confitebatur: et in hoc nullos aliquando se magistros habuisse, nisi quercus et fagos joco illo suo gratioso inter amicos dicere solebat. Feriatus autem a labore vel opere exteriori, jugiter aut orabat, aut legebat, aut meditabatur. Ad orandum si se solitudo offerret, ea utebatur; sin autem, ubicunque seu apud se, seu in turba esset, solitudinem cordis ipse sibi efficiens, ubique solus erat. Canonicas autem Scripturas simpliciter ac seriatim libentius ac saepius legebat; nec ullis magis quam ipsarum verbis eas intelligere se dicebat, 0488A et quidquid in eis divinae sibi elucebat veritatis aut virtutis, in primae sibi originis fonte magis, quam in decurrentibus expositionum rivis sapere testabatur. Sanctos tamen et orthodoxos earum expositores humiliter legens, nequaquam sensibus eorum suos sensus aequabat, sed subjiciebat formandos: et vestigiis eorum fideliter inhaerens, saepe de fonte, unde illi hauserant. et ipse bibebat.

CAPUT XI. De mirabilibus a Deo per ipsum in infirmitate patratis, ob quae a suis increpatur.

33. Sic voluit Sapientia Dei per infirma hominis illius, tot tantaque confundere fortia mundi hujus. Quid enim aliquando pro infirmitate qualibet ejus remansit imperfectum, quod per eum secundum 0488B datam sibi gratiam fieri oporteret? Quis nostra aetate, quantumvis robusti corporis et accuratae valetudinis, tanta aliquando fecit, quanta iste moribundus et languidus, ad honorem Dei et sanctae Ecclesiae utilitatem? O quantum postea numerum hominum verbo et exemplo traxit de saeculo, non solum ad conversionem, sed ad perfectionem! Quantas ex eis per totum christianum orbem constituit domos, ceu civitates refugii! Quicunque enim peccaverunt ad mortem, et aeternae mortis rei judicandi fuerant, reminiscuntur, et convertuntur ad Dominum, et fugiunt ad eas, et salvantur in eis. Sed et quae bona innumeris hominibus singillatim praestitit, pro causa, pro persona, pro loco, pro tempore, quis enumeret? Vita vero ejus, quae 0488C omnibus proponebatur imitanda, frugalis continentiae exemplo carere non debuit. In quo Servus Dei etsi nimietate forsitan excessit, piis certe mentibus non de nimietate, sed de fervore exemplum reliquit. Sane non confundebatur ex hoc accusare seipsum, utpote qui 1249 verebatur omnia opera sua, arguens se quod servitio Dei et fratrum suorum abstulerit corpus suum, dum indiscreto fervore imbecille illud reddidit ac pene inutile.

34. Infirmus tamen, in opere Dei potens factus est. Virtus namque Dei vehementius in infirmitate ejus refulgens, digniorem quamdam apud homines ei effecit reverentiam, et in reverentia auctoritatem, et in auctoritate obedientiam. Jam tunc enim ad 0488D opus praedicationis divinitus aptabatur, ad quod, ut supra dictum est, ex utero matris suae cum testimonio divinae revelationis olim fuerat praesignatus (cap. 1, n. 2). Et primum quidem circa resuscitandum in monastico Ordine antiquae Religionis fervorem, primitias juventutis suae dedicavit, exemplo et verbo intra septa monasterii ad fratrum salutem omni studio vacans. Postmodum cum eum a communi conversatione conventus, infirmitatis necessitas plus solito sequestraret; haec prima coepit esse occasio, ut quasi hominibus de saeculo expositus, quorum jam ad eum multitudo magna confluebat, ipse etiam praesentiam suam liberius eis ac liberalius accommodans, verbum vitae praedicaret. Cumque longius a monasterio pro causis Ecclesiae communibus 0489A interdum obedientia traheretur; et quocumque veniret, de Deo silere non posset, et agere quae Dei sunt non cessaret: sic in brevi apud homines innotuit, ut Ecclesia Dei tam utili membro in corpore suo reperto uti ad quodcunque oportebat, non dissimularet. Ab eo tempore copiosius addita est ei de die in diem manifestatio spiritus, qui erat in eo ad utilitatem; sermo scilicet fecundior sapientiae et scientiae cum gratia prophetiae, et operationes virtutum, et diversarum opitulationes sanitatum.

35. Erant autem hujus beati viri fratres et filii spirituales mirantes super his, quae audiebant et videbant de eo. Nec tamen more carnalium in gloriam elevabantur humanam, sed juvenili ejus aetati 0489B et novae adhuc conversationi, spirituali sollicitudine metuebant. In quo nimirum zelo Galdricus avunculus ejus, et Guido primogenitus fratrum, caeteros anteibant; ut ipsos tanquam geminos quosdam stimulos carnis suae, ne gratiarum magnitudo eum extolleret, accepisse divinitus videretur. Neque enim parcebant verbis durioribus, exagitantes teneram verecundiam ejus, calumniantes etiam bene gesta, signia omnia annihilantes, et hominem mansuetissimum, nihilque contradicentem, frequenter usque ad lacrymas improperiis et opprobriis affligentes. Narrare solebat venerabilis episcopus Lingonensis Godefridus, sancti Viri et propinquus sanguine, et in conversione socius, et extunc per omnia individuus comes, primo miraculo quod 0489C per manum ejus fieri vidit, praedictum germanum ejus adfuisse Guidonem. Erat enim eis transitus per Castrum-Nantonis in territorio Senonum, et juvenis quidam, cujus pedem fistula occupaverat, praedicti patris Bernardi tactum et benedictionem cum multa supplicatione petebat. Signatus autem statim convaluit, et post paucissimos dies regressi per idem oppidum, sanum atque incolumem invenerunt. Caeterum saepe dictus beati Viri frater ne ipso quidem poterat compesci miraculo, quominus increparet eum, et praesumptionis argueret, quod acquieverit tangere hominem: tanta siquidem charitate pro eo sollicitus erat.

36. Cum autem aliquantum in Clara-Valle tempus 0489D vir Domini Bernardus explesset, contigit virum nobilem, ipsius secundum carnem propinquum, Josbertum de Firmitate, quod est oppidum proximum Clarae-Vallensi monasterio, graviter infirmari. Qui subito praeoccupatus, amisit penitus intellectum pariter et loquelam. Unde et filius ejus Josbertus junior et omnes simul amici eo magis affligebantur dolore, quod sine Confessione et Viatico vir magnificus et magnifice honoratus obiret. Cucurrit nuntius ad Abbatem; neque enim tunc in monasterio erat. Venit, et invenit eum jam triduo sic jacentem. Compassus autem homini, sed et motus lacrymis filii ejus, et simul lugentium caeterorum, confisus de misericordia Dei, sermonem magnificum protulit eis, dicens: «Notum est vobis quod homo iste in 0490A pluribus gravavit ecclesias, oppressit pauperes, offendit Deum. Si mihi 1250 creditis, ut ecclesiis restituantur ablata, et usurpatae in gravamen pauperum consuetudines dimittantur; loquetur adhuc, et suorum confessionem faciet delictorum, divina quoque suscipiet Sacramenta devotus.» Mirantur omnes, laetatur filius, familia omnis exsultat; quidquid praecipit Homo Dei, firmiter ei promittitur et impletur. Verum frater ejus Girardus et Galdricus avunculus, qui erant cum eo, non parum territi et turbati, secretius eum super tali promissione conveniunt, durius arguunt, acrius invehuntur. Quibus breviter simpliciterque respondens: «Facere, inquit, potest facile Deus, quod difficile credere vos potestis.» Itaque post secretam orationem ad oblationem 0490B sacrificii immortalis accessit. Quo offerente nuntius supervenit qui indicaret, praefatum Josbertum, libere jam loquentem, rogare obnixius ut Vir Dei festinaret ad eum. Cui post oblatum Sacrificium venienti cum lacrymis et gemitu peccata confessus, divina Sacramenta suscepit, et duobus aut tribus post haec diebus vivens et loquens. ea maxime quae praeceperat Abbas sanctus, constituit sine ulla retractatione servari. Sed et disposuit domui suae, et eleemosynas dedit: et sic demum christiano more in bona spe misericordiae Dei animam exhalavit. Et hoc quidem signum in manu servi sui effecit Christus mundo celebre.

CAPUT XII. De Galdrici curatione, et morte, ac fratris impatientis e Purgatorio liberatione.

0490C

37. Circa idem tempus accidit ut avunculus ejus Galdricus, qui zelo piae sollicitudinis, ejus mansuetudinem, sicut praediximus, duris increpationibus obruebat, gravissimis febribus laboraret. Demum ingravescente morbo, ipsa doloris magnitudine superatus, Abbatem humili supplicatione compellit, ut sui misereatur, et opem sibi ferat quam caeteris consuevit. At ille, cujus spiritus super mel dulcis, primum leniter breviterque commemorans crebras super hujusmodi objurgationes ipsius, et imponens ei, ne forte haec diceret tentans eum, persistenti tamen manum imponit, et febrem abscedere jubet. Nec mora, ad imperium ejus reliquit eum febris, expertum 0490D in semetipso quod in caeteris arguebat. Idem quoque Galdricus cum in Clara-Valle aliquantos jam peregisset annos, fervens spiritu et totius boni aemulator, ex hac luce migravit. Qui ante unam fere horam mortis turbatus ad momentum, et toto corpore terribiliter motus infremuit: sed ad pristinam statim serenitatem reversus, vultu deinceps placidissimo exspiravit. Noluit autem Dominus sollicitum Abbatis animum hujus rei cognitione fraudari: siquidem post aliquot dies idem Galdricus apparens ei in visu noctis, cum omnia erga se prospera esse sciscitanti responderet, et in magna sese gratularetur felicitate locatum; demum interrogatus est, quidnam sibi voluit tam acerba illa in morte, tamque repentina commotio. Dicebat autem, quod 0491A ea hora duo spiritus nequam velut in puteum horrendae profunditatis eum praecipitare parassent, unde territus ita contremuit: sed beato Petro accurrente ereptus, nihil sensit deinceps laesionis.

38. Longum esset cuncta narrare, quae super his qui ex hac vita discesserant, et eorum felicitate, seu etiam necessitate, divina ei gratia revelare ab ipsis initiis consuevit. Unum tamen ex eis fuit, quod ob fratrum commonitionem aliquoties etiam ipse Pater commemorare solebat. Frater quidam bonae intentionis, sed durioris erga caeteros fratres conversationis, et minus compatiens quam deberet, in monasterio defunctus est. Post paucos autem dies Viro Dei apparuit vultu lugubri et habitu miserabili, significans non ad votum sibi cuncta succedere. Interrogatus 0491B autem ab eo quid sibi esset, quatuor dilaceratis sese traditum querebatur. Ad quod verbum continuo impulsus est, et quasi praecipitanter expulsus a facie Viri Dei. Qui gravius ingemiscens, post tergum ejus clamavit: «Praecipio, inquit, tibi in nomine Domini, ut qualiter tecum agatur in proximo mihi iterum innotescas.» Et conversus ad orationem pro eo, et oblationem hostiae 1251 salutaris, aliquos etiam fratrum, quorum ampliorem noverat sanctitatem, eidem subvenire monebat. Nec vero destitit, donec, sicut praeceperat, per aliam revelationem cognita ejus liberatione meruit consolari.

CAPUT XIII. De Bernardi morbo, et raptu ante tribunal Dei, ac morbi curatione.

0491C 39. Infirmabatur aliquando ipse Vir Dei, et velut rivulus quidam phlegmatis incessanter ab ejus ore confluebat: unde exhausto corpore usquequaque deficiens, paulo minus ad extrema devenit. Convenerunt itaque filii et amici ejus velut ad exsequias tanti Patris. Cumque extremum jam trahere spiritum videretur, in excessu mentis ante tribunal Domini sibi visus est praesentari. Adfuit et satan ex adverso improbis eum accusationibus pulsans. Ubi vero ille omnia fuerat prosecutus, et Viro Dei pro sua fuit parte dicendum; nihil territus aut turbatus, ait: «Fateor, non sum dignus ego, nec propriis possum meritis regnum obtinere coelorum. Caeterum duplici jure illud obtinens Dominus meus, 0491D haereditate scilicet Patris et merito passionis, altero ipse contentus, alterum mihi donat; ex cujus dono jure illud mihi vindicans non confundor.» In hoc verbo confusus inimicus, conventus ille solutus, et Homo Dei in se reversus est. Cumque ex hoc magis dissolutionem sui corporis imminere speraret, visio altera longe dissimilis est secuta. Siquidem velut in littore quodam positus, videbatur sibi navem, quae se transveheret, exspectare. Cumque applicuisset navis ad littus, festinabat ingredi, et illa cedens impingebat in aquam. Usque tertio ita faciens, tandem relicto eo navis ibat, et non revertebatur. Intellexit autem protinus necdum tempus suae migrationis adesse. Adhuc tamen crescebat dolor, eo utique magis molestus, quominus jam eum spes imminentis 0492A exitus solabatur. Contigit autem advesperascente jam die, ut caeteris fratribus, juxta consuetudinem accedentibus ad lectionem collationum, solus Abbas cum duobus fratribus sibi assistentibus remaneret in diversorio in quo jacebat. Cumque vehementius affligeretur, et supra vires dolor excresceret, advocans alterum e duobus, jubet citius oratum ire. Excusantem denique et dicentem, «Non sum ego talis orator;» obedientiae auctoritate compellit. Itum est, et oratum ad altaria, quae in eadem basilica erant tria: primum, in honore beatae Dei Genitricis; duo circumposita, in honore beati Laurentii martyris, et beati Benedicti abbatis. Eadem igitur hora adfuit Viro Dei praedicta beata Virgo, duobus illis stipata ministris, beato scilicet Laurentio et 0492B beato Benedicto. Aderant autem in ea serenitate et suavitate quae eos decebat, et tam manifeste, ut ex ipso introitu cellulae personas quoque discerneret singulorum: imponentesque ei manus, et loca doloris attactu piissimo lenientes, omnem protinus aegritudinem depulerunt. Siccatus est enim illico phlegmatis rivus, et dolor omnis abscessit.

CAPUT XIV. De quotidiano ejus exercitio, eximiisque virtutibus, ac de modo concionandi.

40. Minus quidem jam stare poterat, sed erat sedens pene jugiter, et rarissime movebatur; quoties subtrahere se negotiis poterat, aut orans, aut legens, aut scribens, aut insistens doctrinae, et fratrum aedificationi, aut in sacra meditatione persistens. 0492C In quo nimirum studio spirituali gratiam obtinuerat singularem: ut non taedium in illo, non difficultatem aliquam sustineret, libere secum habitans et deambulans in latitudine cordis sui, et ibidem exhibens Christo (ut monere alios ipse solebat) coenaculum grande stratum. Frequenter tamen, licet sic affectus, divino urgente metu, vel charitatis compellente spiritu, studium hoc lucris uberioribus postponebat, doctus quaerere non quod sibi erat utile, sed quod multis. Desideraverat autem ab initio omni modo subtrahere se negotiis, et nusquam egredi, sed in monasterio residere. 1252 Quod et postmodum ex defectu corporis occasionem se reputans invenisse opportunam, aliquando statuit 0492D et aliquandiu tenuit, donec illum exire coegit necessitas gravis Ecclesiae Dei et summi Pontificis, atque omnium abbatum sui Ordinis jussio, quibus per omnia tanquam patribus deferebat. Ex quorum etiam mandato, novissimis quidem annis, praeter cucullam et tunicam, laneo panno in modum chlamydis decurtatae, et pileo simili utebatur; inter tantos languores corporis et labores nullis unquam uti pellibus acquiescens.

41. In vestibus ei paupertas semper placuit, sordes nunquam. Nimirum animi fore indices aiebat, aut negligentis, aut inaniter apud se gloriantis, aut gloriolam affectantis humanam. Incessus ejus et habitus omnis modestus et disciplinatus, praeferens humilitatem, redolens pietatem, exhibens gratiam, 0493A exigens reverentiam, solo visu laetificans et aedificans intuentes. De risu frequenter auditum est ex ore illius, dum cachinnos religiosorum hominum miraretur, non meminisse se a primis annis suae conversionis aliquando sic risisse, ut non potius ad ridendum, quam ad reprimendum sibi vim facere oporteret. De otiositate verborum vel nugis cautus erat artificiose observare, quod ad papam Eugenium scribens, de sui cordis plenitudine eructavit. «Nugae si incidant interdum, inquit, ferendae fortassis, referendae nunquam. Prorumpendum sane in serium quid, quod non modo utiliter, sed et libenter audiant, et supersedeant otiosis: interveniendum caute et prudenter nugacitati.» Tanto studio fugisse nugas, quanto odio persecutus sit detractiones, 0493B facile potest adverti.

42. Quam vero invitus, et non ex cordis amaritudine verbum proferret amarum, ex eo maxime animadvertebatur, quod perfacile ejusmodi impetum cohibebat. Siquidem mirabatur quorumdam improbitatem et duritiam hominum, quos aliquando forte turbatos excusationem quamlibet rationabilem, satisfactionem quamlibet humilem admittere gravat, quod ipsa suae turbationis passio sic eos delectet, ut oderint omne remedium, et omnimodis satagant, ne semel orta commotio sedari valeat et sanari. Increpatione rarius utebatur, monitis potius et obsecrationibus agens. Et quidem in libertate spiritus excellenter enituit, cum humilitate et mansuetudine tamen; ut quodam modo videretur et vereri 0493C neminem, et omnem hominem revereri. Quam vero placabilem et persuasibilem, quamque eruditam linguam dederit ei Deus, ut sciret quem et quando deberet proferre sermonem; quibus videlicet consolatio vel obsecratio, quibus exhortatio congrueret: nosse poterunt aliquatenus qui ipsius legerint scripta, etsi longe minus ab eis qui verba ejus saepius audierunt. Vocem in invalido corpore validam satis intelligibilemque ei contulerat, qui in opus praedicationis segregaverat illum ex utero matris suae. Sermo ei, quoties opportuna inveniebatur occasio, ad quascumque personas de aedificatione animarum, prout tamen singulorum intelligentiam, mores et studia noverat, quibusque congruens 0493D auditoribus erat. Sic rusticanis plebibus loquebatur, ac si semper in rure nutritus: sic caeteris quibusque generibus hominum, velut si omnem vestigandis eorum operibus operam impendisset. Litteratus apud eruditos, apud simplices simplex, apud spirituales viros perfectionis et sapientiae affluens documentis, omnibus se coaptabat, omnes cupiens lucrifacere Christo. Inde erat quod Germanicis etiam populis loquens, miro audiebatur affectu; et ex sermone ejus, quem intelligere, utpote alterius linguae homines, non valebant, magis quam expertissimi cujuslibet post eum loquentis interpretis intellecta locutione aedificari illorum devotio videbatur, et verborum ejus magis sentire virtutem. Cujus rei certa probatio tunsio pectorum 0494A erat et effusio lacrymarum. Tantam enim gratiam virtus ei divina contulerat, ut licet abjectus esse elegisset in domo Dei, uberius tamen fructificaret, quam plures alii in sublime porrecti, et lucens amplius illustraret Ecclesiam velut de sub modio suae humilitatis, quam multi super candelabrum constituti. Quoties eum necessitas aliqua foras monasterium trahebat, seminabat super omnes aquas, 1253 publice et privatim annuntians verbum Dei. Quod tamen ipsum ex mandato summi Pontificis actitabat, ad nutum quoque praesulum caeterorum, ubicunque eorum aliquem contigisset adesse, in omnibus eo magis sacerdotibus deferens, quo plenius intellexerat, quae ministris Christi reverentia deberetur. Innata enim erat ei a puero verecundia, quae et in 0494B eo usque ad diem perseveravit extremum. Inde erat, quod licet esset magnus et excelsus in verbo gloriae, nunquam tamen, sicut saepe testatus est, in quamlibet humili coetu sine metu et reverentia verbum fecit, tacere potius desiderans, nisi aut obedientia, aut conscientiae propriae stimulis urgeretur cum timore Dei et charitate fraterna.

CAPUT XV. De ejus fama sanctitatis, Clarae-Vallis incrementis, et fratrum suorum cura et amore.

43. Cumque dilectus Deo et hominibus Bernardus in illa valle sua, et vicinis civitatibus et regionibus, multis et magnis floreret virtutibus et miraculis, coepit magis ac magis in oculis omnium mirabilis et venerabilis apparere. Postmodum vero feliciter 0494C in eo proficiente et usu sanctae praedicationis, et exemplo conversationis, rete verbi Dei in manu piscatoris Dei tam copiosas piscium rationalium multitudines coepit concludere, ut de singulis ejus capturis navicula domus illius impleri posse videretur. Unde factum est, ut in brevi, majori miraculo prae omnibus, quae in hac vita gessit, miraculis, per unum hominem languidum, cooperante gratia Dei, obscura usque ad illud tempus illa vallis, re et nomine Clara-Vallis efficeretur. Jam vero ad eamdem claritatem confluente quotidie diversarum regionum et ordinum multitudine copiosa, de locis augustioribus vallis illius, domus claustralis habitationis non sine divinis quibusdam revelationibus translatae, 0494D spatiosiorem et planiorem locum inhabitantibus praebent. Jam domus Ordinis illius filiae, et filiae filiarum domus ipsius, citra ultraque Alpes et maria, deserta plurima impleverunt, quotidie confluentibus quibus locus erat quaerendus. Siquidem petebantur undique fratres, et mittebantur ab eo; cum beatos se aestimarent reges gentium et praesules Ecclesiarum, civitates et regiones, quaecunque de domo illa et disciplina Viri Dei meruissent contubernium aliquod adipisci. Nam usque ad barbaras nationes, in quibus naturalis feritas naturam quodammodo exuit humanam, Religio haec per eum profecta est, ubi per eam bestiae silvae homines fiunt, et cum hominibus assuetae conversari, discunt a finibus terrae cantare Domino canticum novum. Cooperante 0495A siquidem gratia Spiritus sancti, quocunque ibat, plenus redibat, et sua eum plenitudo comitabatur; et aliis abeuntibus, aliis succedentibus in locum ipsorum, nunquam in diebus ejus sanctae illius congregationis plenitudo minuebatur.

44. Nec tamen dimittebat suos, quos a se transmittebat: sed ubicunque essent, ipse semper paterna sollicitudine erat cum eis. Ad eum enim quotidie seu laeta, seu tristia filiorum suorum revertebantur. Saepe etiam sine omni relatione carnis et sanguinis ei divinitus innotescebat, quid circa aliquos eorum longe a se distantes ageretur; si quid eis providendum, si quid in eis emendandum fuisset, tentationes quoque et excessus eorum, infirmitates et obitus, et diversarum tribulationum 0495B incursus. Nam et pro absentium fratrum certis necessitatibus, praesentibus circa se fratribus saepe orationem indixit: nonnunquam etiam morientes in locis aliis ad ipsum per visionem accessisse noscuntur, benedictionem ejus et licentiam postulantes, nimirum agente hoc et obedientia missorum, et charitate mittentis. Aderat aliquando coram ipso monachus quidam Fusniacensis, continuo ad suos rediturus. Cumque accepto responso super his pro quibus venerat, jam ab eo egrederetur; in spiritu et virtute Eliae revocans eum Propheta Dei, et nomine fratris cujusdam de domo illa praemisso, de occultis quibusdam, audientibus nonnullis, mandavit illi ut ea corrigeret; sin autem, judicium super se Dei in 1254 proximo exspectaret. Stupefactus 0495C ille cui loquebatur, quis hoc ei dixerit, inquisivit. «Quisquis,» inquit, «dixerit mihi, tu vade, et dic quae ego dico tibi; ne, si dissimulaveris, te quoque involvat par poena peccati.» Guido frater hominis Dei, major natu inter fratres suos, cujus gravitatis et veritatis fuerit vir, omnes noverunt qui eum noverunt. Hic aliquando cum de hujuscemodi viris religiosis loqueretur, licet suo more et solito studio fraternas virtutes deprimeret, tandem cum eis, inter quos tunc sermocinabatur, nollet esse molestus: «Quae, inquit, nescio non dico vobis; sed unum scio et expertus sum, multa ei divinitus in oratione revelari.»

CAPUT XVI. De rebus gestis in accessu ad sanctum Hugonem et Cartusienses, ac Stephani de Vitreio ficta conversione.

0495D

45. Cum jam Dei Famulus annos aliquot in Clara-Valle peregisset, subiit animum ejus, ut sanctum Hugonem Gratianopolitanum episcopum, et Cartusienses fratres devotionis gratia visitaret. Quem praedictus sanctus episcopus tam gratanter et tam reverenter suscepit, divinam intelligens in ejusdem hospitis sui visitatione praesentiam, ut prostratus solo tenus adoraret. Videns autem Servus Christi episcopum aetate grandaevum, celebrem opinione, sanctitate conspicuum, coram se procidentem, expavit vehementer. Ipse quoque corruens ante eum, ita demum susceptus in osculo pacis, humilitatem suam tanti viri veneratione confusam non sine gravi 0496A gemitu causabatur. In cujus pectore singularem obtinuit ex eo tempore locum, ut fierent deinceps duo illi filii splendoris cor unum et anima una, et se invicem fruerentur in Christo. Cartusiae quoque a viro reverendissimo Guigone Priore venerabili, et a caeteris fratribus eodem effectu et veneratione susceptus est servus Christi, exsultantibus illis in gaudio, quia qualem eum per epistolam prius noverant, talem invenerunt et praesentem. Caeterum cum in reliquis omnibus aedificarentur, unum fuit quod praedictum Priorem Cartusiensem aliquatenus movit; stramentum videlicet animalis, cui idem Vir venerabilis insidebat, minus praeferens paupertatem. Nec silentio pressit aemulator virtutis quod mente concepit: sed locutus uni e fratribus ejus aliquantulum 0496B se moveri confessus est et mirari. Cumque ille ad Patrem sanctum quod audierat retulisset; non minus ipse miratus, quale illud esset stramentum quaerebat, eo quod a Clara Valle pergens usque Cartusiam, nunquam illud attendisset, et usque in horam illam quale esset omnino nesciret. Neque enim suum erat animal illud, sed a quodam monacho Cluniacensi commodatum, et erat sicut sternere sibi ille solebat. Quod verbum audiens Prior, in eo potissimum mirabatur, quod sic ille Dei famulus Abbas foris oculos circumcidisset, intus animum occupasset, ut quod ipse primo offenderat visu, hoc ille tanti itineris spatio non advertisset. Juxta lacum etiam Lausanensem totius diei itinere pergens, penitus non attendit, aut se videre non vidit. 0496C Cum enim vespere facto de eodem lacu socii colloquerentur, interrogabat eos, ubi lacus ille esset, et mirati sunt universi.

46. Cum Abbas sanctus memorati gratia Guilelmi episcopi Catalaunum frequentaret, rediens aliquando traxit secum multitudinem nobilium et litteratorum clericorum et laicorum. Quibus in domo hospitum demorantibus, dum novellas plantationes coelestibus rigaret eloquiis, supervenit portarius monachus, nuntians Stephanum de Vitreio magistrum eorum adesse ad renuntiandum saeculo, et cum eis manendum. Quis alius de talis viri a ventu non exsultasset? praesertim cum vallis illa hujuscemodi frumento non multum adhuc abundaret. Ipse 0496D vero revelante sibi Spiritu sancto insidias spiritualis nequitiae tacitus aliquantulum ingemiscens, erupit in vocem, mirantibus universis: «Malignus, ait, spiritus huc eum adduxit; solus venit, solus revertetur.» Obstupuere omnes, qui prius audito ejus adventu non se poterant capere prae laetitia. Verumtamen ne pusillos adhuc filios scandalizaret, suscepit hominem et de perseverantia, aliisque virtutum 1255 studiis studiose commonuit: et sciens et praevidens omnia promittentem nihil acturum, cum perseveraturis in cellam Novitiorum probandum intromisit. Vidit postea idem Stephanus (sicut confessus est), cum in cella Novitiorum demoraretur, maurulum quemdam puerum, ab oratorio se extrahentem. Ubi novem ferme mensibus 0497A degens, novissime tamen defecit; et ut de eo praedictum fuerat, sicut solus venerat, sic solus recessit.

CAPUT XVII. De mira Bernardi apud omnes auctoritate et fama.

47. Ut ergo ad hunc Dei hominem Abbatem sermo recurrat, tot et tanta sunt facta per eum miracula, ut si quis omnia velit aut verbo pronuntiare aut scripto, vel incredulitatem incredulis, vel fastidiosis possit generare fastidium. In omnibus autem verbis et operibus suis quam purus ei fuerit oculus intentionis, manifeste denuntiabat corpus lucidae ejus operationis. Cum enim mundi hujus fugerit semper honorem, omnium honorum non effugit auctoritatem. Cujus enim aliquando voluntati sic detulit, 0497B cujus consilio sic se humiliavit omnis potestas, tam saecularis quam ecclesiasticae dignitatis? Reges superbi, principes et tyranni, milites et raptores sic eum timebant et reverebantur, ut videatur in eis impletum quod in Evangelio legitur: Ecce, inquit Dominus discipulis suis, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc., X, 19). Porro inter spirituales et ubi spiritualia spiritualiter examinabantur, longe ei alia auctoritas erat. Loquente enim eo seu tractante, sensibus ejus humiliter vel intelligentiis submittebant caeteri sensus et intelligentias suas. In hujus pectore Viri Dei pari foedere puritas suavitasque consederant, satis quidem utraque mirabilis, sed mirabilior utriusque complexus. Inde est quod et 0497C puritatem in eo suavitas amabilem faciebat, et suavitatem puritas acceptabilem; ut difficile fuerit aestimare, gratiae an reverentiae amplius obtineret. Quis enim tam rigidae conversationis, qui Bernardum Clarae-Vallensem non revereretur abbatem? quis tam dissolutae, qui non erga eumdem dulciter afficeretur? Dulcissimis siquidem affectibus plenum pectus ipse gerebat; alios tamen arguens libere, quoties opus erat, in spiritu lenitatis. Humanissimus erat in affectione, magis tamen fortis in fide: et ut hinc breve proferatur exemplum, sicut ipse quoque testatur, germani sui Girardi et amici tam necessarii, siccis oculis celebravit exsequias, siccis oculis corpus ejus tradidit sepulturae, ne affectus fidem vincere 0497D videretur. Talem autem illum uberius perinde fructificaturum manus divina formaverat, ut austeritatem suavitas morum tolleret, auctoritatem sanctitas conservaret. Cui enim vel tanta benignitas esset oneri, vel tanta bonitas non esset honori?

48. Difficile omnino videtur ex historiis aliquibus invenire hominem unum conversantem adhuc cum hominibus in universa terra, tam celebre et amabile obtinuisse nomen a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Ut enim illas memoremus provincias, ex quibus monumenta certiora superesse noscuntur, et in ecclesia Orientali, et apud soles occiduos Hibernorum, et a meridie in remotis finibus Hispaniarum, et ab aquilone in insulis quae procul sunt Daciae Sueciaeque, celeberrima ejus opinio fuit. Crebras undique 0498A recipiebat epistolas, et reddebat. Undique illi xenia mittebantur, undique ejus benedictio petebatur. Unde non incongruum aliquid episcopus ille usurpasse videtur, qui post sacrum ejus obitum, dum fratres consolaretur, inter caetera quoque veraciter in ipsius prosecutus est laudem, quia in omnem terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba illius. Vincebat tamen sublimitatem nominis humilitas cordis. Denique, sicut saepius fatebatur, inter summos quosque honores et favores populorum vel sublimium personarum, alterum sibi mutuatus hominem videbatur, seque reputabat absentem, velut quoddam somnium suspicatus. Ubi vero simpliciores ei fratres, ut assolet, familiariter loquebantur, amica ejus humilitate fruentes, ibi se invenisse 0498B 1256 gaudebat, et in propriam rediisse personam. Et cum tanta Virum hunc sanctum apud Deum et homines commendarent sacrarum insignia virtutum, testimonia circumvallarent sanctitatis, charismata sancti Spiritus illustrarent; charitas, quae totum eum possidebat, patiens et benigna, sapientia vincebat malitiam, patientia impatientiam, superbiam humilitate.

CAPUT XVIII. Ejus auctoritate Innocentius papa suscipitur.

49. Laborabat ea tempestate sub schismate Petri Leonis Romana Ecclesia. Eapropter convocato Stampis colloquio (an. 1130), Abbas sanctus specialiter ab ipso Francorum rege, et praecipuis quibusque pontificibus accersitus, sicut postea fatebatur, 0498C non mediocriter pavidus et tremebundus advenit, periculum quippe et pondus negotii non ignorans. In itinere tamen consolatus est eum Deus, ostendens ei in visu noctis Ecclesiam magnam concorditer in Dei laudibus concinentem: unde speravit pacem sine dubio proventuram. Ubi vero ad locum ventum est, celebrato prius jejunio, et precibus ad Deum fusis, cum de eodem verbo tractaturi Rex et episcopi cum principibus consedissent, unum omnium consilium fuit, una sententia, ut negotium Dei, Dei Famulo imponeretur, et ex ore ejus causa tota penderet. Quod ille timens licet ac tremens, monitis tamen virorum fidelium acquiescens, suscepit; et diligenter prosecutis electiones ordinem, 0498D electorum merita, vitam et famam prioris electi, aperuit os suum, et Spiritus sanctus implevit illud. Unus ergo omnium ore locutus, suscipiendum ab omnibus summum pontificem Innocentium nominavit, et ratum esse omnes pariter acclamaverunt. Et decantatis ex more laudibus Deo, obedientiam deinceps polliciti, electioni Innocentii omnes pariter subscripserunt.

50. Interea idem dominus Papa multis in Pisis et Tuscia, et in aliis provinciis salubriter et potestative dispositis, valefaciens Pisanis et gratias agens, in Provinciam navigio delapsus est. Et Burgundiam transiens, Aurelianum Franciae urbem pervenit, ubi occurrentibus episcopis a rege piissimo Francorum Ludovico alacriter et honorifice susceptus est. Inde 0499A Carnotum deducitur: ibi gloriosus rex Anglorum Henricus ei cum maximo episcoporum et procerum comitatu a venerabili Abbate Clarae-Vallensi adductus occurrit; quem etiam Papam potenti ejusdem Abbatis admonitione persuasus in patrem suum et pastorem suscepit. Reversis interim de Germania domini Papae legatis, tam episcoporum quam regis Lotharii consensum et litteras deferentibus, postmodum apud Leodium eidem Romanorum regi occurrit. In omnibus his dominus Papa Abbatem sanctum a se separari non patiebatur, qui ubique opera pietatis exercens, oppressis patrocinia exhibebat. Itaque papa Innocentius a Rege honorifice susceptus est, sed velociter obnubilata est illa serenitas. Siquidem importune idem rex institit, tempus 0499B habere se reputans opportunum, episcoporum sibi restitui investituras, quas ab ejusdem praedecessore imperatore Henrico per maximos quidem labores et multa pericula Romana Ecclesia vindicarat. Nec consilium suppetebat, expavescentibus Romanis Regis potentiam, donec murum se opposuit Abbas sanctus. Audacter enim resistens Regi, verbum malignum mira libertate redarguit, mira auctoritate compescuit. Unde dominus Papa reversus, nec longas in Galliis faciens moras, praefato regi postea Romam occurrit, et ab eo in Lateranense palatium deductus est. Relicto igitur Romae Innocentio, alias Imperator digreditur. Intelligens vero Innocentius Romae sibi infructuosam eo tempore moram, rursus Pisas revertitur, ibique aggregatis totius occidentis 0499C episcopis, aliisque viris religiosis, magnae gloriae synodus celebratur. Adfuit per omnia consiliis et definitionibus Abbas sanctus, eique reverentia ab omnibus impendebatur.

1257 CAPUT XIX. De Mediolanensium reconciliatione, et miraculis ab ipso patratis.

51. Soluto concilio ad reconciliandos Mediolanenses dominus Papa Virum Dei, quem multis supplicationibus expetierant, a latere suo direxit (an. 1134), qui schisma per Anselmum in eadem urbe factum ablueret, et ad unitatem Ecclesiae devios revocaret. Transcenso itaque Apennino, ubi audierunt Mediolanenses Abbatem desideratum suis finibus propinquare, 0499D longe a civitate milliaribus septem omnis populus obviat: nobiles, ignobiles, equites, pedites, mediocres, pauperes, quasi de civitate migrarent, proprios lares deserunt, et distinctis agminibus incredibili devotione et reverentia Virum Dei suscipiunt. Omnes illius pariter delectabantur aspectu, felices se prae aliis judicantes, qui ejus possent frui auditu. Deosculabantur etiam pedes illius, licet hoc ille moleste acciperet: sed nulla poterat pronos et devotos ratione compescere, nulla interdictione repellere. Et cum tractatum esset in publico de negotio propter quod Vir Dei advenerat, oblita fortitudinis suae civitas, omnique ferocitate deposita, obedientiae se Abbatis substravit.

52. Pacatis igitur omnibus, reconciliata Ecclesia, 0500A firmatis inter plebes concordiae pactionibus, alia coeperunt ei nasci negotia. Insanienti quippe diabolo, et in quibusdam obsessis debacchanti, oppositum est Christi vexillum; et increpante Viro Dei, de possessis atriis, superveniente eminentiore virtute, territa et tremebunda diffugere daemonia. Inter eos igitur qui vexabantur, mulier grandaeva, civis Mediolanensis, et honorata quondam matrona, usque ad ecclesiam beati Ambrosii, post beatum Virum a multis tracta est. In cujus pectore pluribus annis diabolus sederat, et jamjam ita suffocaverat eam, ut visu et auditu et verbo privata, frendens dentibus, et linguam protendens, monstrum, non femina videretur. Sordida ei facies, vultus terribilis, flatus fetidus, inhabitatoris satanae colluvia testabantur. 0500B Hanc cum aspexisset Vir Dei, novit inhaerentem ei et inviscatum diabolum, nec facile egressurum de domo, quam tanto possederat tempore. Conversus igitur ad populum, cujus innumera aderat multitudo, orare jubet attentius, et clericis et monachis secum juxta consistentibus, mulierem ibidem jubet constitui et teneri. Illa vero reluctans, et vi diabolica non naturali virtute recalcitrans, non sine aliorum injuria ipsum Abbatem pede percussit. Quem diaboli ausum mansuete ille contempsit, ad expulsionem non indignatione irae, sed pacifica et humili supplicatione Deum invocat adjutorem, et ad immolationem hostiae salutaris accedit. Quoties tamen eamdem sacram hostiam signat, toties ad mulierem quoque conversus, eodem signo crucis 0500C edito, spiritum nequam athleta fortis impugnat. Nam et ille malignus, quoties adversus eum signum crucis intenditur, percussum se indicans, acrius saevit, et recalcitrans contra stimulum, quidnam toleret, prodit invitus. Expleta autem oratione dominica, efficacius hostem aggreditur Vir beatus. Patenae siquidem calicis sacrum Domini corpus imponens, et mulieris capiti superponens, talia loquebatur: «Adest, inique spiritus, Judex tuus; adest summa Potestas; jam resiste si potes. Adest ille qui pro nostra salute passurus: Nunc, inquit, princeps mundi ejicietur foras (Joan XII, 31). Hoc illud corpus quod de corpore Virginis sumptum est, quod in stipite crucis extensum est, quod in tumulo 0500D jacuit, quod de morte surrexit, quod videntibus discipulis ascendit in coelum. In hujus ergo Majestatis terribili potestate tibi, spiritus maligne, praecipio, ut ab hac ancilla ejus egrediens, contingere eam deinceps non praesumas.» Cumque eam invitus deserens, et manere ultra non valens, atrocius afflictaret malignus, tam magnam iram quam modicum tempus habens, rediens Pater sanctus ad altare, fractionem hostiae salutaris rite complevit, diffundendamque in populum pacem ministro dedit, et confestim pax et salus integra reddita est mulieri. Fugato 1258 diabolo, mulier mentis suae compos effecta, redditis cum ratione sensibus, revoluta intra fauces lingua Deum confessa, gratias egit, et intuita curatorem suum, pedibus ejus advoluta 0501A est. Ingens per ecclesiam attollitur clamor, personant aeramenta, benedicitur ab omnibus Deus, excedit veneratio modum, et servum Dei gratulabunda civitas, liquefacta charitate incredibiliter veneratur.

53. Jam Papiam advenerat, et fama virtutum adventum ejus praecesserat, et cum debito gaudio et apparatu tantae gloriae virum civitas laetabunda suscepit. Et ne diu populi desiderium dilatio suspenderet, qui sicut Mediolani miracula facta audierat, signum ab eo optabat videre: advenit repente post eum rusticus quidam, qui de Mediolano secutus eum fuerat, uxorem daemoniacam secum adducens, quam ante pedes ejus, lacrymabili voce intrinsecas protestans anxietates, deposuit. Nec mora in contumelias Abbatis per os miserae mulieris diabolus 0501B locutus est, et irridens servum Dei: «Non,» inquit, «me de canicula mea hic porrulos edens poterit expellere.» Multa in hunc modum in Virum Dei jaculabatur convicia, ut blasphemiis provocatus, impatienter ferret opprobria, et confunderetur in praesentia populi, cum indignis se audiret sermonibus lacessiri. Sed Vir Dei astum ejus intelligens, irrisorem irrisit, et ultionem non ipse expetens, sed ad Deum remittens, ad ecclesiam sancti Syri daemoniacam duci praecepit. Voluit quippe curationis illius gloriam dare Sancto, et primitias operationum virtuti ejus adscribi. At vero sanctus Syrus ad hospitem suum remisit negotium, nec in ecclesia sua quidpiam sibi deferens, intactum opus reduci voluit ad Abbatem. Reducitur igitur mulier 0501C ad Abbatis hospitium, garriente per os ejus diabolo et dicente: «Non me Syrulus ejiciet, non expellet Bernardulus.» Ad haec servus Dei respondit: «Nec Syrus, nec te Bernardus ejiciet, sed Dominus Jesus Christus.» Et conversus ad orationem, pro salute mulieris Domino supplicabat. Tum vero spiritus nequam, velut priori improbitate mutata: Quam libens, inquit, egrederer ab hac canicula, graviter molestatus in ea! quam libens egrederer! sed non possum.» Interrogatus causam: «Quia necdum vult magnus Dominus,» ait. Cui sanctus: «Et quis est magnus Dominus?» Et ille: «Jesus Nazarenus.» Ad quem rursum Vir Dei: «Unde enim Jesum nosti; aut si unquam vidisti eum? — Vidi, 0501D inquit.» «Ubinam eum vidisti? — In gloria. — Et tu in gloria fuisti? — Fui quidem. — Et quomodo inde existi? — Cum Lucifero, inquit, multi cecidimus.» Haec autem omnia voce lugubri per os vetulae audientibus omnibus loquebatur. Respondente autem Abbate sancto: «Nunquid in illam redire gloriam velles, et restitui in gradum pristinum?» Rursum voce mutata, et miro modo cachinnans: «Hoc, inquit, tardatum est.» Et nihil ultra locutus. Orante autem attentius Viro Dei, nequissimus ille victus abscessit, et mulier sibi reddita quantas potuit gratias egit. Revertitur igitur vir cum muliere, et per totam viam incolumitati ejus congaudens, exspectantibus amicis domui suae redditur. Laetabantur 0502A omnes qui ordinem rei gestae audierant, sed repente gaudium vertitur in moerorem: quia ubi domus suae limina mulier attigit, rursus intrat diabolus, et infestior solito miseram discerpit atrocius. Quid faceret miser maritus, quo se verteret, nesciebat. Cohabitare cum daemonio molestissimum: relinquere, impium videbatur. Surgit igitur, et assumpta secum muliere rursum Papiam revertitur. Ubi cum Virum Dei non invenisset, usque Cremonam prosequitur abeuntem. Indicat quid factum sit; et ut gratiam inveniat lacrymabiliter deprecatur. Nec deest piae petitioni Abbatis clementia, sed praecipit ut ecclesiam civitatis illius ingrediatur, orans exspectet donec ipse sequatur. Itaque memor promissi, circa noctis crepusculum, 0502B caeteris dormitum euntibus, ipse uno tantum prosequente ecclesiam ingreditur, et tota nocte illa orationi vacans, obtinuit a Domino quod petebat: et impetrata mulieri sanitate, jubet eam secure reverti ad propria. Sed cum illa reditum ad se diaboli, sicut jam experta fuerat, formidaret, collo ejus alligari chartulam haec verba continentem praecipit: «In nomine Domini nostri 1259 Jesu Christi praecipio tibi, daemon, ne hanc amodo mulierem praesumas contingere.» Quod mandatum sic expavit diabolus, ut mulieri regressae ad propria nunquam deinceps appropinquare praesumpserit.

CAPUT XX. De fuga dignitatum in Bernardo, ac discipulorum ad eas promotione.

0502C 54. Erat quidem caro infirma, sed spiritus promptus, et quo minus in corpore vel corporalibus poterat delectari, amplius delectabatur in Domino; nec aliqua saeculi hujus ambitione pulsabatur, qui solis coelestibus inhiabat. Quot ecclesiae destitutae pastoribus eum sibi in episcopum elegerunt? Elegit eum domestica mater Lingonensis ecclesia, elegit Catalaunensis. Intra Italiam civitas Januensis; et Mediolanum, Ligurum metropolis, hunc pastorem et magistrum optaverunt. Remis nobilissima Franciae civitas, secundae Belgicae provinciae caput, ejus praelationem ambivit. Omnibus his vocationibus postpositis, non sollicitavit animum ejus honor oblatus, nec motus est pes ejus ut se ad 0502D sublimia inclinaret. Promotionem tamen, quam in sua persona quoad potuit evitavit, in filiis, quos de diversis regionibus congregatos divino manciparat servitio, Dominus adimplevit. De his enim Roma Eugenium summum meruit habere pontificem: Praeneste Stephanum habuit totius gloriae virum: Ostia, virum magnum Hugonem. Prope urbem sub Osberto pontifice Nepa refloruit. In Tuscia Pisis magnum Ecclesiae lumen Balduinus praesul effulsit. Citra Alpes Lausannae datus est Amedeus, Seduno Guarinus, Lingonis Godefridus, Alanus Autissiodoro, Nannetis Bernardus; Belvacis, itemque Remis Henricus, Tornaco Gerardus, Eboraco Henricus, Andreas Atrebati: in Hibernia episcopi duo, re et nomine Christiani: in Alemannia, civitate 0503A Curia, Algotus, sapientia, aetate et gratia reverendus. In ipsa quoque Romana curia Henricus et Bernardus, alter presbyter, alter diaconus ordinati sunt cardinales. Haec luminaria de Clara-Valle et doctrina viri Dei Bernardi abbatis assumpta, fulgore religionis praedictas illustravere civitates.

CAPUT XXI. De ejus profectione in Aquitaniam, ac Guillelmi comitis conversione.

55. Rediens a montanis partibus Pater sanctus jam Alpes transcenderat (an. 1135), et descendebant in occursum ejus de summis rupibus pastores, et agreste hominum genus, et conclamabant a longe benedictionem petentes. Regredientes autem ad caulas cum gaudio, colloquebantur ad invicem: 0503B gratias Deo agentes quod Sanctum Domini vidissent, et optatae benedictionis gratiam accepissent. Inde Chrysopolim transiens, et usque Lingonas solemniter deductus, tandem Claram-Vallem advenit. Adsunt fratres congregati in unum, et mira devotione dilectum Patrem suscipiunt: agitur sine tumultu cum omni gravitate laetitia.

56. Laborabat adhuc eo tempore sub schismaticorum oppressione tota Burdegalensis provincia: et non erat qui posset resistere principi, qui, annuente Girardo Engolismensi episcopo et instillante in cor ejus dissensionis semina, factus erat schismatis defensor et auctor. Hic enim Girardus diu apostolicae Sedis in Aquitania legatione functus, et nunc a magistratu tanto dejectus, non poterat se pati suae 0503C solius Ecclesiae episcopum, qui se viderat totius Aquitaniae principem et magistrum. His igitur duobus ob hanc malitiam in unum convenientibus, quicumque susceptioni Petri Leonis non subscribebant, persecutionibus expositi, alii damnis, alii proscriptionibus mulctabantur, alii a sedibus propriis pulsi exsulare compellebantur. Audiens haec et hujusmodi vir venerabilis Gaufridus Carnotensis episcopus, cui a papa Innocentio Aquitaniae legatio fuerat commendata, vehementer indoluit, et succurrendum periclitanti Ecclesiae, postpositis aliis negotiis, sine ulla dilatione decrevit. Abbatem 1260 igitur Clarae-Vallensem petit et obsecrat, ut sibi ad tanta mala eliminanda succurrat. Assensit 0503D Vir Dei, et se in proximo congregationem monachorum in Britanniam, in locum quem juxta Nannetum comitissa Ermengardis paraverat, ducturum intimat, et promittit, disposita illa domo, se cum eo in Aquitaniam profecturum.

57. Ibant igitur simul, et pariter Nannetum venerunt. Erat autem in regione illa misera mulier, quae a quodam petulante diabolo vexabatur. Habebat autem virum, hujus tamen tam exsecrabilis commercii prorsus ignarum. Abutebatur igitur ea, etiam in eodem lecto cubante marito, invisibiliter impurissimus ille adulter, et incredibili vexabat libidine. Sex annis tantum latuit malum, nec detexit mulier perdita tanti criminis probrum. Septimo vero anno confusa est in se ipsa, et expavit propter 0504A timorem Dei, cujus judicio singulis momentis timebat intercipi et damnari. Confugit ad sacerdotes, et piaculum confitetur. Peragrat loca sancta, et sanctorum implorat suffragia: sed nulla ei confessio, nulla oratio, nulla eleemosynarum largitio suffragatur. Quotidie ut prius et importunius a daemone infestatur. Denique in publicum scelus tantum effusum est. Quo audito et cognito, maritus ejus contubernium exsecratur. Interea ad locum praedictum Vir Dei cum comitatu suo advenerat - cujus ut audivit adventum infelix mulier, se ad pedes ejus tremebunda projecit. Aperit ei lacrymis perfusa passionem horribilem, et ludificationem inveteratam, et quod nihil ei profecissent quaecunque sibi a presbyteris imperata fuerant. Addit sibi ab oppressore 0504B suo adventum ejus praedictum, et minaciter interdictum ne ante ejus veniret praesentiam, quia nihil ei prodesset; et ipse, recedente Abbate, qui fuerat amator, crudelissimus fieret persecutor. Audiens haec Vir Dei, blandis verbis consolatur mulierem, et de coelo promittens auxilium, praecipit ut die altera, jam enim nox instabat, confidens in Domino revertatur. Reversa mane, cum Viro Dei blasphemias et minas, quas eadem nocte ab incubo suo audierat, retulisset: «Ne cures, inquit Vir Dei, minas ejus; sed vade, tolle baculum hunc nostrum, et pone in lectulo tuo, et si quid potest, agat.» Egit mulier quod jussum fuerat, et recubans in lectulo suo signo crucis munita, juxta se baculum ponit. Adest ille continuo: sed nec ad consuetum 0504C opus, nec ad ipsum cubile praesumit accedere; minatur tamen acerrime, quod discedente Viro Dei, ipse in ejus supplicia reverteretur. Instabat dies dominica, et voluit Vir Dei per edictum episcopi populum in ecclesiam accersiri. Cumque ipsa die maximus populus ad ecclesiam convenisset, inter Missarum solemnia, comitantibus episcopis Gaufrido Carnotense episcopo et Brictio Nannetensi, ipse ad ambonem conscendit; et ut omnes qui in ecclesia erant, candelas accensas in manibus teneant, locuturus edicit. Quod et ipse cum episcopis et clericis faciens, inauditos diaboli ausus publice aperit, et fornicatorem spiritum, qui in tam horrenda inquinamenta, etiam contra naturam suam 0504D exarserat, cum omnium fidelium qui aderant subscriptione anathematisat, et auctoritate Christi tam ad illam, quam ad omnes mulieres deinceps interdicit accessum. Exstinctis itaque sacramentalibus illis luminibus, exstincta est deinceps tota virtus diaboli; et mulieri post confessionem communicanti, nunquam postea apparuit inimicus, sed irregressibiliter eliminatus aufugit.

58. Significatum est interim Comiti per viros illustres et ei familiares, quod Abbas Clarae-Vallensis, et episcopus Carnotensis, aliique episcopi et religiosi viri colloquium ejus expeterent; quorum erat studium, ut de pace sanctae Ecclesiae tractarent, persuasumque est illi ne tantorum devitaret colloquium, quia poterat fieri ut communicato cum 0505A eis consilio, et facile esset quod videbatur difficile, et quod videbatur impossibile, possibile redderetur. Itaque apud Partiniacum hinc inde conveniunt. Cumque ageretur de divisione Ecclesiae et de scissurae obstinatione, quae infra Alpes in sola Aquitania quasi nebulae corruptela consederat, multis modis et rationibus a servis Dei Comiti est intimatum, quod Ecclesia una est, et quidquid extra eam est, quasi extra 1261 Arcam judicio Dei necesse est interire et dilui. Adducta quoque exempla Dathan et Abiron, quos reatu schismatis terra vivos absorbuit (Num. XVI, 31, 32), nec tanto malo vindictam Dei aliquando defuisse monstratum est. His auditis, Comes ex parte sano usus est consilio, et respondit se in obedientiam Innocentii papae posse dare consensum: 0505B sed in restitutione episcoporum, quos de sedibus expulerat, nulla ratione posse induci; quoniam implacabiliter eum offenderant, et juraverat se eorum pacem nullo tempore suscepturum. Diu per internuntios protractus est sermo: et dum vicissim verbis se mutuo occupant, Vir Dei efficaciora arma corripiens, ad altare sanctum oblaturus et supplicaturus accedit. Intraverant ecclesiam quibus licebat divinis interesse mysteriis: Comes sustinebat pro foribus. Peractis igitur consecrationibus, et pace data et diffusa in populum, Homo Dei jam non se agens ut hominem, corpus Domini super patenam ponit, et secum tollit: atque ignea facie et flammeis oculis, non supplicans, sed minax foras egreditur, et verbis terribilibus aggreditur Ducem. «Rogavimus 0505C te, inquit, et sprevisti nos: supplicavit tibi in altero, quem jam tecum habuimus, conventu servorum Dei ante te adunata multitudo, et contempsisti. Ecce ad te processit Filius Virginis, qui est caput et dominus Ecclesiae, quam tu persequeris. Adest judex tuus, in cujus nomine omne genu curvatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Adest judex tuus, in cujus manus illa tua anima deveniet. Numquid et ipsum spernes? numquid et ipsum sicut servos ejus contemnes?» Lacrymabantur universi qui aderant, et orationibus intenti praestolabantur exitum rei, et omnium suspensa exspectatio aliquid divinum fieri coelitus exspectabat. Videns Comes Abbatem in spiritu vehementi procedentem, et sacratissimum 0505D Domini corpus ferentem in manibus, expavit et diriguit, membrisque tremebundis metu et dissolutis, quasi amens solo provolvitur: elevatus a militibus, rursum in faciem ruit, nulli quidpiam loquens, aut intendens in aliquem. Tum Vir Dei ad eum propius accedit, et pede pulsans acclinem surgere jubet, et stare supra pedes, et Dei audire sententiam. «Praesens est,» inquit, «Pictaviensis episcopus quem ab ecclesia sua expulisti: vade, reconciliare ei, et in osculo sancto pacis cum eo jungens foedera, ipse ad sedem suam eum reducito; et satisfaciens Deo, redde pro contumelia gloriam, et in universo principatu tuo divisos et discordes ad charitatis 0506A revoca unitatem. Subdere Innocentio papae, et sicut ei omnis obedit Ecclesia, tu quoque electo a Deo tanto Pontifici obedire non differas.» Audiens haec Comes auctoritate Spiritus sancti, et sanctorum Sacramentorum praesentia victus, nec audehat respondere nec poterat: sed statim in pacis osculo recepit episcopum, et eadem qua eum abjuraverat manu, cum totius exsultatione civitatis ad propriam sedem reduxit. Sed et deinceps Abbas cum Comite jam familiarius et suavius loquens paterne eum monuit ne ad tam impios et tam temerarios ausus ultra exsurgeret, ne Dei patientiam in tantis irritaret flagitiis, ne pacem factam in aliquo violaret. Pace itaque omni Aquitanicae Ecclesiae reddita, solus Girardus perseverabat in malis; sed non multo post adveniente 0506B die irae, in domo sua miserabiliter exstinctus est. Subita enim morte praeoccupatus, sine Confessione, sine Viatico reddidit spiritum. Tanto igitur malo obruto et schismate Girardi redacto in nihilum, Vir Dei cum gaudio magno Claram-Vallem revertitur.

CAPUT XXII. De iterata ejus profectione in Italiam, ac Rogerii Siculi obstinatione, et Petri Pisani reconciliatione.

59. His ita patratis (an. 1136), vix inter fratres suos circiter unum fecerat annum - et ecce litterae apostolicae Virum Dei evocant, et ut adsit laboranti Ecclesiae supplicant cardinales. Nihil obedientiae praeferens Vir Dei, valefaciens fratribus, flentibus universis 0506C discessit, et cum multa reverentia ubique susceptus, demum Romam pervenit. In cujus adventu tam dominus Papa, quam fratres laetati sunt, et communicatis cum eo consiliis secundum 1262 rerum proventus et statum causarum Abbas alia via opus aggreditur. Rex enim Siciliae Rogerius, qui solus jam ex principibus obedire papae Innocentio detrectabat, mittit ad eum, petens, ut ad se Abbatem mitteret Clarae-Vallensem: nihilominus idem petens a Petro Leonis, ut Petrum sibi Pisanum a suo latere delegaret. Aiebat autem se dissensionis, quae jamdiu induraverat, velle scire originem; et cognita veritate, aut corrigere errorem, aut sancire sententiam. Audierat enim Petrum Pisanum eloquentissimum esse, et in legum et canonum scientia pene nulli secundum. 0506D Unde putabat, quod si eloquentiae ejus in publico consistorio audientia praeberetur, declamationibus rhetoricis simplicitatem Abbatis obrui posse, et silentium ei vi verborum et pondere rationum imponi. Venit itaque pars utraque Salernum.

60. In illis diebus paraverat ad bellum idem Rogerius rex innumerabilem exercitum adversus Rannulfum ducem. Cum autem primus eorum, qui vocati fuerant, Abbas sanctus adveniens Regem in castris positum invenisset, utpote qui jam armatas produxerat acies, per multos dies ne committerent, impedivit, denuntians Regi: «Quia si conflictum inieris, victus et confusus abibis.» Novissime vero 0507A cum ejusdem regis plurimum crevisset exercitus, ignorans quod non multitudine foret eventus belli, Virum sanctum quaerentem ea quae pacis erant, ulterius audire contempsit. At ille ducem Rannulfum et Catholicorum aciem verbis potentibus adhortatus, sicut Regi fugam, sic illis victoriam pollicitus est et triumphum. Subito itaque viso Duce audacter obviam procedente Rex territus fugit, effusumque exercitum praedae et caedibus exposuit, innumeris militibus captis et interfectis, et ei juxta verbum Viri Dei omnia contigerunt. Cum enim ipse Abbas ad proximam villulam declinasset, et instaret orationi, repente fugientium et insequentium clamor auditur: siquidem per eumdem locum fugientem Regis exercitum Ranulfus dux persequebatur. Egressus 0507B itaque frater quidam ex his qui cum Abbate erant, uni ex militibus occurrit, et quid accidisset, interrogabat. At ille, siquidem litteras noverat: Vidi, inquit, impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. (Psal. XXXVI, 35, 36.) Nec mora, Dux ipse secutus, ut monachum vidit, sicut erat armatus, equo desiliit, et ejus pedibus advolutus, «Gratias, inquit, Deo et fideli servo ejus, quia non nostris viribus, sed ejus fidei collata haec victoria est;» iterumque insiliens equo hostes insequebatur.

61. Post finem praelii Vir Dei a villula ad quam declinaverat, venit Salernum; venit et Petrus Pisanus. Itaque stipata militibus curia Rex utramque 0507C partem accersiri, et de causae suae rationibus eloqui jubet. Prior itaque Petrus electionem Petri Leonis domini sui canonicam probare contendit, et verba sua multis legum et canonum assertionibus munire laborat. At vero Vir Dei non in sermone, sed in virtute regnum Dei esse intelligens: «Scio, inquit, Petre, virum te sapientem et litteratum esse: et utinam sanior pars et honestiora te occupassent negotia; utinam te patronum causa justior obtineret: sine dubio enim rationabilia te allegantem nulla posset impedire facundia. Et nos quidem, tanquam indocti et minus eloquentes, si causa fidei non urgeret, institutum silentium teneremus. Nunc autem cogit nos charitas eloqui, quia tunicam Domini, quam in 0507D tempore passionis nec ethnicus praesumpsit scindere, nec Judaeus, fautore hoc domino, Petrus Leonis lacerat et dirumpit. Una est fides, unus Dominus, unum Baptisma (Ephes., IV, 5). Nos neque duos dominos, nec geminam fidem, nec duo baptismata novimus. Ut ab antiquis ordiar, una arca tempore diluvii fuit: in hac octo animae caeteris omnibus pereuntibus evaserunt, et quotquot extra arcam inventi sunt, perierunt. Arcam hanc typum habere Ecclesiae nemo est qui ambigat. Arca alia nuper fabricata est; et cum sint duae, alteram necesse est esse adulteram; et in profundum demergi. Arca, quam regit Petrus, si ex Deo est, necesse est ut arca quam regit Innocentius, obruatur. Peribit ergo Orientalis Ecclesia, peribit Occidens 0508A 1263 totus, peribit Francia, peribit Germania, Iberi et Angli, et Barbara regna in profundum pelagi demergentur! Religio Camaldulensis, et Carthusiensis, et Cluniacensis, et Cisterciensis, et Praemonstratensis, aliaque innumerabilia servorum et ancillarum Dei collegia necesse est ut sub uno turbine corruant in abyssum! Episcopos, et abbates, et reliquos Ecclesiae principes pelagus vorax excipiet! Solus ex principibus mundi arcam Petri intravit iste Rogerius, et caeteris omnibus enecatis solus ipse salvabitur! Absit ut totius mundi religio pereat; et ambitio Petri, cujus vita palam est qualis exstiterit, regnum coelorum obtineat.» Ad haec verba tenens manum Petri, elevavit eum, et simul ipse surrexit: «Tutiorem, inquiens, si mihi 0508B credas, intrabimus arcam.» Et sicut jam pridem mente conceperat, salutaribus illum aggrediens monitis, cooperante gratia Dei, protinus persuasit ut ad Urbem rediens Innocentio papae reconciliaretur. Soluta concione venerabilis Abbas Romam revertitur, praedictum quoque Petrum Pisanum, et quosdam alios reconciliat Ecclesiae, et Innocentio papae confoederat.

CAPUT XXIII. Anacleto exstincto et schismate, Bernardus Canticorum explanationem resumit, ac Theobaldum comitem Regi reconciliat.

62. Aderat tempus quo divina clementia Petri Leonis interitu finem imponere schismati disposuerat 0508C (an. 1138). Eo tempore pars ipsius Papam sibi alterum statuerunt pro illo, quatenus videlicet opportunius per aliquam temporis moram papae Innocentio reconciliarentur. Quod sine mora per manum servi sui Abbatis Christus effecit. Nam et ille substitutus ad eumdem Virum Dei nocte se contulit, et ille nudatum usurpatis insignibus ad domini Innocentii pedes adduxit. Quo facto civitas gratulabunda laetatur, Innocentio Ecclesia redditur, Romanus populus, ut pastorem et dominum suum Innocentium veneratur. Abbas Clarae-Vallis in mira reverentia habetur, ab omnibus auctor pacis, et pater patriae praedicatur

63. Sedatis omnibus et compositis, vix paucis diebus potuit detineri, qui septem annis et ultra pro 0508D resarcienda eadem scissione sudaverat. Exeuntem Roma prosequitur, deducit clerus, honorat populus, universa nobilitas comitatur. Neque enim poterat sine communi moerore dimitti, qui colebatur amore communi. Rediens autem Pater sanctus ab Urbe, ex sanctorum Apostolorum martyrumque corporibus xenia secum retulit pretiosa, haud modicum hunc inter caetera sui reputans fructum esse laboris. Tanta vero exsultatione Ecclesia illum Gallicana recepit, ut non minorem videretur de suo reditu exhibere, quam de pace reddita nuntiare laetitiam. Sic igitur firmata pace Vir Dei ad suos regreditur, et quocumque rediens venit, specialiter a filiis cum ingenti gratulatione suscipitur. Meminit idem Pater illius temporis et operis in sermone super Cantica 0509A canticorum vigesimo quarto sic scribens: «Hoc demum, fratres, tertio reditum ab Urbe nostrum clementior oculus e coelo respexit; et vultus tandem serenior desuper arrisit nobis. Quievit Leonina rabies, finem accepit malitia, Ecclesia pacem recepit, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, qui eam per hoc fere octennium diro schismate conturbarat. Vestris desideriis donatus sum, vestris me profectibus paro: quorum vivo meritis, volo vivere studiis et saluti.» Hoc ipse de se quod vivebat, quod bona agebat, fratrum meritis totum adscribens, ad studia sancta reversus, coeptum amplectitur epithalamium. Quam efficaciter vero quamque evidenter in tempore irae facta fuerit reconciliatio, Innocentii papae super hoc scribentis ad eum 0509B verba demonstrant. «Quam firma, ait, perseverantique constantia causam beati Petri et sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae, incandescente Petri Leonis schismate, fervor tuae religionis et discretionis susceperit defendendam, et se murum inexpugnabilem pro domo Dei opponens, animos regum et principum et aliarum tam ecclesiasticarum, quam saecularium personarum ad catholicae Ecclesiae unitatem, et beati Petri ac nostram 1264 obedientiam frequentibus argumentis et ratione munitis inducere laboraverit; magna, quae Ecclesiae Dei et nobis provenit, utilitas manifestat.»

64. Post reditum Patris ab Urbe, vix per triennium optata quiete potitus, regno Franciae vehementer 0509C turbato ob simultates, quae inter regem Ludovicum et comitem Theobaldum emerserunt, rursus ad labores reformandae pacis expetitur. Is enim comes potens in regno, totus eleemosynis deditus, et studio pietatis intentus, omnium servorum Dei et sanctae religionis promptus amator, devotissimae sanctitatis ejus consiliis adhaerebat. Cumque adversus cum insurrexissent non solum vicini principes adjuncti potentiae Regis, verum etiam fere omnes sui recessissent ab eo; Comitis evasio in dispersionem jam venerat. Haec audiens Vir sanctus qui in talibus sibi parcere nesciebat, utpote pietatis visceribus affluens, decrevit se tantis malis opponere. Tandem multorum adjutus orationibus Religiosorum, assidue clamabat ad Dominum, et allegationibus 0509D divinis intercurrentibus, eo mediante detumuere procellae, et reversa est inter Regem et Principem tranquillitatis et pacis desiderata serenitas. De qua videlicet pace spem bonam ab initio Vir Dei conceperat, sicut quidam fratres sui se ab ipso audisse testati sunt, concito venturam ejusdem principis evasionem, quae quasi incredibilis videbatur, evidenter eis praedixisse.

CAPUT XXIV. De ejus patientia in morbis, contumeliis et bonorum jacturis.

65. Inter tantas itineris ac laborum fatigationes, quas Vir sanctus pro necessitatibus Ecclesiae Dei susceperat, quotidiana et multiplex eum avertere 0510A non cessabat infirmitas. Unde constat patientiam ejus maxime quidem flagellis dominicis exercitatam esse atque probatam. Nimirum ab ipso suae conversionis initio usque ad diem sacrae depositionis tanta sustinuit, ut vita ejus his qui noverant, nonnisi quaedam mortis protelatio videretur. Caeterum erga homines etsi rarior ei occasio minora forsitan patientiae potuit experimenta praestare, dicendum tamen vel breviter ne hujus quidem apparuisse eum virtutis immunem. Et quia genus hoc patientiae solitus erat dicere tripartitum; videlicet ad verborum injurias, ad damna rerum, ad corporis laesionem; de singulis saltem singula proponantur, quae interim exempla occurrunt. Scripserat aliquando idem Dei famulus ad episcopum aliquem 0510B de curia et de consilio Regis, monens eum super quibusdam negotiis Regi suadere et consulere meliora. At ille vehementer exacerbatus, amarissimam ei reddidit epistolam: ad quam Christi servus, dominicae benignitatis sedulus imitator, mansuetissime respondens, non minus postea charum, nec minus familiarem eumdem episcopum habuit; sed durum praesulis responsum apud eum sic fuit quasi non dictum.

66. Abbas Farfensis conventum fratrum a Clara-Valle vocaverat, monasterium eis aedificaturus. sed Romanus impedivit Antistes, et eos in loco altero ordinavit. Unde plurimum dolens praedictus ille vir magnus, et magnae devotionis, collectam pecuniam sexcentarum fere marcarum argenti deposuit 0510C in patria sua sub chirographo, quas ad Dei Hominem veniens obtulit ei, rogans ut mitteret pro argento; et quod non meruerat in partibus suis, vel citra Alpes novum exinde coenobium conderetur. Missum est pro argento, sed ad mandatum venerabilis Abbatis nihil inde redditum fuit. Nec respondit aliud Homo Dei cum ei nuntiaretur, quam, «Benedictus Deus qui nobis pepercit ab onere.» Gratulari etiam consueverat decem circiter monasteria, vel aedificandis monasteriis loca congrua numerans injuste sibi ablata, dum contendere nollet, et magis eum vinci, quam alios vincere delectaret.

67. Veniens aliquando Claram-Vallem clericus quidam habitu canonicus regularis, importune satis 0510D instabat ut in monachum reciperetur. Suadente Patre sancto ut ad suam reverteretur ecclesiam, nec acquiescente recipere 1265 eum: «Utquid ergo, ait ille, in libris tuis tantopere perfectionem commendasti, si eam desideranti opem renuis exhibere?» Et iracundiae spiritu vehementius instigatus, sicut postmodum evidenter apparuit: «Jam, inquit, si illos tenerem, discerperem libros.» Cui Vir Domini: «Puto, ait, in nullo eorum legisti, non posse te in tuo claustro esse perfectum. Morum correctionem, non locorum mutationem, si bene memini, in libris omnibus commendavi.» Tum vero impetum faciens homo velut insanus in eum, percussit maxillam ejus, idque tam graviter, ut 0511A succederet statim rubor ictui, tumor rubori. Jam qui aderant, in sacrilegum involabant: sed praevenit eos servus Domini, clamans et adjurans per nomen Christi nullatenus eum tangere, sed educere caute, et curam ejus habere, ne ab aliquo ei vel in aliquo noceretur. Quod tam districte praecepit, ut ille timens et tremens absque omni injuria eductus sit et deductus. Nimirum doctus erat vincere in bono malum. Sic et ad quosdam scribens , inter caetera ait: «Adhaerebo vobis, etsi nolitis: adhaerebo, etsi nolim ipse. Invitis praestabo, ingratis adjiciam, honorabo et contemnentes me.» Usque adeo siquidem omnes homines germano amplectebatur affectu, ut eorum scandalo, sicut ipse fateri solebat, gravius ureretur, 0511B quibus nullam videretur occasionem scandali praebuisse.

CAPUT XXV. De ejus moderata correptione, mansuetudine, charitate ac scriptis.

68. Caeterum objurgationem ejus non minus facile aliquando compescebat gravis et turbulenta responsio, quam humilis et modesta, ut ab aliquibus perinde diceretur cedenti insistere, cedere resistenti. Dicebat, ubi resonat utrique modestia, dulce esse colloquium; ubi vel ex parte altera, utile; ubi ex neutra, perniciosum. Ubi enim hinc inde duritia sonat, jurgium est, non correctio; nec disciplina, sed rixa: ut deceat magis interim dissimulare praelatum, et commotione sanata utilius 0511C castigare subjectos. Loquens etiam interdum ipse de increpationibus minus utiliter prolatis, minusve patienter acceptis, asserebat hora vespertina nullatenus utendum objurgationibus vel insistendum, ne frater turbatus noctem duceret insomnem, et solemnibus vigiliis minus se devotum exhiberet. In sermone etiam super Cantica canticorum quadragesimo secundo, inter caetera dicit: «Utinam neminem objurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes, mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem urget charitas. Quod si arguero et fecero quod meum est; illa autem procedens increpatio minime quod suum est faciat, neque ad 0511D quod misi illam, sed revertatur ad me vacua, tanquam jaculum feriens et resiliens: quid me animi tunc habere putatis, fratres? Nonne torqueor? Prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio, placerene mihi in eo quod locutus sum, quoniam quod debui, feci; an poenitentiam agere super verbo meo, quia quod volui non recepi.» Et infra: «Dicas forsitan mihi, quod bonum meum ad me revertatur, et quia liberavi animam meam, et mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a via sua mala, et viveret. Etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione liberationem 0512A quaesierim, et non magis illius. Quae enim mater, etsi omnem, quam potuit curam et diligentiam aegrotanti filio adhibuisse se sciat, si demum se frustratam viderit, et omnes labores suos esse penitus efficaces, illo nihilominus moriente, propterea unquam a fletibus temperabit? Et haec hactenus.

69. De caetero tantus aemulator erat mansuetudinis et pacis, ut si forte improbus quisque petitor durius extorsisset a negante responsum, haud facile deinceps cum eadem repulsa dimitteretur inanis. Siquidem velut naturaliter, ut fatebatur, oderat omne scandalum; et gravamen cujuslibet hominis sustinere ei admodum grave, 1266 non sentire impossibile erat. Plus ejus piissimum pectus 0512B gratuitum affligebat alterius scandalum, quam propriae immunitas conscientiae solabatur. Siquidem dolebat, et minus sperabat posse sanari, quod unde procederet non videbat; magnum sibi e regione solatium fore perhibens, quoties inveniret unde satisfacere posset, vel homini pro se, vel Deo pro homine, etiam sine occasione turbato. Adeo neminem sprevit, nullius hominis scandalum parvi pendit. Nam et quoties oporteret noxios aliquorum vel reprehendere actus, vel impedire conatus, tam considerate fiebat, ut ipsi quoque, qui laesi viderentur, abundanter haberent, unde sibi pro eo satisfacerent in cogitationibus suis. Ex ipsis autem nonnulli, et de quibus minus id videbatur 0512C posse sperari, ampliori devotione ejus postmodum vel obsequiis deservierunt, vel etiam adhaesere vestigiis. Erga omnium quoque hominum spirituale commodum incommodumve amplius afficiebatur; et summum ei desiderium, summum gaudium erat, animarum fructus et conversio peccatorum. Et corporeas tamen necessitates piissimo miserabatur affectu. Non solum corporum, sed etiam morum infirmitates in charitate patientissime supportabat. Nam eorum qui in hujusmodi laborabant, se maxime profitebatur abbatem, calamum quassatum non conterens, et linum fumigans non exstinguens.

70. Caeterum si quis nosse desiderat, quam sollicitus ab initio sui ipsius dijudicator et scrutator exstiterit, 0512D primum opus illius de Gradibus humilitatis inspiciat. Inde si quaeritur piae mentis religiosa devotio, transeundum ad Homilias in Laudibus Virginis matris, et ad illum quem de Diligendo Deo edidit librum. Si fervens contra suorum vel afiorum vitia zelus; legatur is, quem Apologeticum vocat. Si vigil in zelo cordis, et circumspecta discretio, de Praecepto et dispensatione disserens audiatur. Quam vero fidelis cujuslibet piae conversationis commendator fuerit et adjutor, exhortatorius ad Milites Templi Sermo declarat. Quam non ingratus gratiae Dei, ex his liquet quae de Gratia et Libero Arbitrio tam fideliter, quam subtiliter disputavit. Quam liber in voce, quam disertus et in rerum 0513A superiorum pariter inferiorumque scientia locuples; in his quae ad papam Eugenium de Consideratione scripsit, diligens considerator agnoscet. Quam devotissimus praedicator alienae sanctitatis, diligenter episcopi sancti Malachiae vitam prosecutus ostendit. Nam in Sermonibus super Cantica canticorum, et indagator mysteriorum, et morum aedificator magnificus innotescit. In Epistolis, quas ad diversas personas ob negotia diversa dictavit, prudens lector advertet, quo fervore spiritus justitiam omnem dilexerit, et omnem aeque oderit injustitiam. Fidelis etenim servus Christi non quaerebat aliquid suum; quidquid tamen erat Christi, sic curabat ut suum. Quid vero sanctum, quid honestum, quid pudicum, quid amabile, quid bonae famae, quid virtutis, 0513B aut laudabilis disciplinae, suis ortum in qualibet regione diebus non roboravit ejus auctoritas, non fovit charitas, diligentia non promovit? Quid ante promotum dilatari amplius non optavit? quid forte collapsum non totis pro loco et tempore viribus egit, ut repararetur? Quis ad sacrum in ejus pectore habitantis templum divinitatis de quacunque tribulatione fideliter clamaturus accessit, et inefficaciter laboravit? Moestus ab eo solatium, afflictus auxilium, consilium anxius, aeger remedium, pauper subsidium reportabat. Ita sese omnium fecerat servum, ac si toti genitus orbi: ita tamen liber ex omnibus conscientiae suae curam gerens, tanquam soli deditus curae et custodiae cordis sui. Eo praesente omnis sanctitas exsultabat, omnis erubescebat 0513C impietas, juxta illud: Videbunt recti, et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum (Psal. CVI, 42). Eo praesente celebris quisque conventus, velut quodam sole resplenduit, absente caliginosus et quodammodo mutus apparuit. Hujus denique medicinalis manus et lingua morbos utraque curabat: illa, corporum; ista, morum. Haec interim de moribus sancti Patris, licet ex parte, sub brevitate perstricta sufficiant.

1267 CAPUT XXVI. Abaelardum impugnat, et Henricum haereticum.

71. Cum jam multis pressus esset laboribus, nec minus quotidianis laboraret incommodis, jam inter 0513D fratres sibi requiem affectabat: sed divina providentia aliter providente, ut meritis ejus praemium cresceret, alterius certaminis ei labor accessit. Fuit enim in diebus illis Petrus Abaelardus, magister insignis, et celeberrimus in opinione scientiae: cujus scripta minus consona fidei, cum undique volitare coepissent, viri eruditi atque fideles nonnulla ex his capitula ad Dei Hominem retulerunt. Qui nimirum solita bonitate desiderans errorem corrigi, hominem non confundi, secreta illum admonitione convenit. Cum quo etiam tam modeste, tamque rationabiliter egit, ut ille quoque compunctus, ad ipsius arbitrium correcturum se promitteret universa. Cum itaque in hujus correctionis exspectatione 0514A Dei Famulus permaneret, eo penitus ignorante, consilio domini Henrici Senonensis archiepiscopi, dies est celebris constituta (an. 1140), qua praedictus magister et Abbas disputaturi super praefatis capitulis Senonis convenirent. Illa autem dies erat, qua idem pontifex Regi Franciae, et principibus, et universae plebi sanctas erat ostensurus reliquias: ad quam Abbas vocatus, venire penitus recusavit, non hoc suum, sed episcoporum, fidei negotium esse renuntians. Postea tamen magnorum virorum monitis flexus, et auctoritate tractus, tristis quidem, nec sine lacrymis, demum pergere acquievit, sicut in epistola ad Innocentium papam ipse testatur, ubi plenius lucidiusque negotium omne prosequitur . Adfuit dies ubi Rex et venerabilis Samson 0514B Remorum archiepiscopus, multique de episcopis utriusque provinciae cum copiosa ecclesia convenerunt. Porro quam magnifice egerit servus fidelis et prudens, et quam utiliter in illo conventu, ecclesia propter hoc congregata evidenter agnovit. Sed et Dominus papa Innocentius in epistola de hoc ad episcopos transmissa in Galliis plenius attestatur : qui videlicet Pontifex non multo post tempore viam universae carnis ingreditur. Eo defuncto, et successoribus ejus Coelestino et Lucio quam velociter consummatis, Eugenius papa Urbis efficitur.

72. In diebus pontificatus illius (an. 1147) Henricus quidam, qui olim exstiterat monachus, perniciosae doctrinae verbis persuasibilibus Tolosanae 0514C gentis occupaverat levitatem; et, sicut praedixit de quibusdam Apostolus, in hypocrisi loquens mendacium (I Tim. IV, 2), fictis verbis de eis negotiabatur. Erat autem hostis Ecclesiae manifestus, irreverenter ecclesiasticis derogans Sacramentis pariter et ministris. Adeo pravae suggestionis ejus malignitas invaluerat, quod omnes institutiones ecclesiasticae spernebantur. Hac necessitate Vir sanctus iter arripuit, ab Ecclesia regionis illius saepius jam ante rogatus, et tunc demum a reverendissimo viro Alberico Ostiensi episcopo et legato Sedis apostolicae persuasus pariter et deductus. Veniens autem, cum incredibili devotione susceptus est a populo terrae, ac si de coelo angelus advenisset. Nec moram facere 0514D potuit apud eos, quod irruentium turbas reprimere nemo posset; tanta erat frequentia diebus ac noctibus adventantium, benedictionem expetentium, flagitantium opem. Praedicavit tamen in civitate Tolosa per aliquot dies, et in caeteris locis quae Henricus ille frequentasset amplius, et gravius infecisset, multos in fide simplices instruens, nutantes roborans, errantes revocans, subversos reparans, subversores et obstinatos auctoritate sua premens et opprimens; ut non resistere, sed nec assistere quidem et apparere presumerent. Caeterum etsi tunc fugit a facie ejus haereticus ille, et latuit; ita tamen per gratiam Dei impeditae sunt viae ejus et semitae circumseptae, ut postea vix alicubi tutus, tandem 0515A captus et catenatus Tolosano episcopo traderetur.

73. In quo itinere plurimis signis in servo suo Abbate glorificatus est Deus, aliorum corda ab erroribus impiis revocans, aliorum corpora a languoribus variis sanans. Est locus in regione eadem, Sarlatum nomen est illi, ubi 1268 sermone completo plurimos ad benedicendum panes, sicut ubique fiebat, Dei Famulo offerebant. Quos ille elevata manu et signo crucis edito in Dei nomine benedicens: «In hoc, inquit, scietis vera esse quae a nobis, falsa quae ab haereticis suadentur, si infirmi vestri gustatis panibus istis adepti fuerint sospitatem.» Timens autem venerabilis episcopus Carnotensium, magnus ille Gaufridus; siquidem praesens erat, et proximus 0515B Viro Dei: «Si bona, inquit, fide sumpserint, sanabuntur.» Cui Pater sanctus de Domini virtute nil haesitans: «Non hoc ego dixerim,» ait; «sed vere qui gustaverint, sanabuntur, ut perinde veros nos et veraces Dei nuntios esse cognoscant.» Tam ingens multitudo languentium gustato eodem pane convaluit, ut per totam provinciam verbum hoc divulgaretur, et Vir sanctus per vicina loca regrediens, ob concursus intolerabiles declinaverit, et timuerit illo ire.

CAPUT XXVII. Quid Bernardus de mirabilibus a se factis sentiret. Ubi de Jerosolymitanae expeditionis infelici successu.

74. Cum autem per totum ab eadem provincia reditum 0515C Viri sancti magis magisque signa crebrescerent, et multiplicarentur in dies, non praetereundum quidnam ipse inter haec animi gereret, qui a Christo humilitatem cordis et mansuetudinem didicisset. Disputans enim secum in cogitationibus suis, et ex abundantia cordis locutus, domesticis sibi religiosis quibusdam fratribus aiebat: «Plurimum miror, quidnam sibi haec miracula velint, aut quid visum sit Deo talia actitare per talem. Nil mihi videor in sacris paginis super hoc genere legisse signorum. Siquidem facta sunt aliquando signa per sanctos homines et perfectos; facta sunt et per fictos. Ego mihi nec perfectionis conscius sum, nec fictionis. Scio enim sanctorum mihi non suppetere 0515D merita, quae miraculis illustrentur: confido autem nec ad eorum sortem me pertinere, qui virtutes multas in nomine Domini operantur, et a Domino ignorantur.» Haec et hujusmodi crebrius secretiusque cum viris spiritualibus conferebat. Novissime vero opportunum sibimet visus exitum reperisse: «Scio, inquit, hujusmodi signa non ad sanctitatem unius, sed ad multorum spectare salutem, et Deum in homine per quem talia operetur, non tam perfectionem considerare, quam opinionem, ut in eo commendet hominibus, quae illi creditur inesse, virtutem Neque enim pro eis fiunt haec per quos fiunt, sed pro eis magis qui vident illa vel sciunt. Nec eo fine per eos ista Dominus operatur, ut ipsos 0516A probet caeteris sanctiores, sed ut caeteros magis amatores et aemulatores faciat sanctitatis. Nihil ergo mihi et signis istis, quandoquidem meae illa famae magis quam vitae noverim exhiberi; nec ad meam fieri commendationem, sed ad commonitionem potius aliorum.» Satis, ni fallimur, hujus viri mirabitur animum, quisquis haec diligenti consideratione pensaverit; nec praestantius aut sublimius reputabit aestimator quisque fidelis signa atque prodigia per eum mirabiliter operari, quam perpetrata taliter ab eo interpretari. Sibi quoque non minus utile christianus animus judicabit, imitandos ejus affectus, quam mirandos actus; et morum insignia, quam operum signa cognoscere. Sic igitur divina cooperante gratia multipliciter Ecclesiae Dei Viri 0516B sancti doctrina profuit in Catholicorum moribus corrigendis, in schismaticorum furoribus comprimendis, in haereticorum erroribus confutandis.

75. Sane antequam idem Dei famulus a Tolosa rediret, multorum animos, et praecipue regis Ludovici Junioris, permovit Orientalis Ecclesiae audita necessitas (an. 1146). Propter quod servus Christi a praefato rege semel et iterum expetitur: nec sic acquievit voluntati et petitioni ejus, donec ipsius tandem summi Pontificis generalem epistolam jussus est ab eo exponere populis atque principibus. Cujus tenor epistolae fuit, ut in poenitentiam et remissionem peccatorum iter arriperent, aut liberaturi fratres, aut suas pro illis animas posituri. Nec tacendum quod ex praedicatione ejusdem 0516C itineris Jerosolymitani 1269 contra eumdem venerabilem Abbatem quidam minus intelligentes scandalizati fuerunt, quod tristior sequeretur effectus. Quod tamen verbum certum est, ut praediximus, ab eo quidem initium non sumpsisse. Meminit hujus verbi ipse quoque venerabilis Pater in libro de Consideratione ad Eugenium papam, inter caetera ita dicens: «Quasi levitate in opere isto usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed te jubente; imo per te, Deo.» Et post pauca: «Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi si dignetur me uti pro clypeo .»

CAPUT XXVIII. De Gisleberti Porretani confutatione, ac instante Bernardi morte.

0516D

76. Erat in tempore illo (an. 1148) magister Gislebertus Pictavorum episcopus, in sacris Litteris plurimum exercitatus; sed sublimiora se scrutatus, quasdam novitates et ipse conscripserat. Super quibus cum jam fidelium scandalum et murmur invalesceret, in Remensi concilio, a venerabili Eugenio papa celebrato, vocatus ad medium est, et librum tradere jussus. Ibi venerabilis Abbas adversus novitates per biduum agens, sanctorum testimoniis tam modeste, quam fideliter eas redarguebat. Demum apostolico judicio et auctoritate universalis 0517A Ecclesiae, praefatae novitates damnabantur: episcopus eidem damnationi consentiens, et publice refutans quae scripserat, indulgentiam correctus consequitur; maxime quod ab initio promiserat, sine ulla obstinatione se pro arbitrio Ecclesiae sanctae correcturum suam opinionem.

77. Sic Vir sanctus jam corpore quasi deficiens, mente tamen promptus et alacer, zelum Dei, quo fervebat interius, per annos aliquot bonis operibus exercebat, ac divini servitii laborabat insistere studiis indeficiens ejus sancta devotio. Et cum post tantos labores huic dilecto suo diu desideratum pretiosae mortis somnum Dominus dare disponeret, et fidelem servum in requiem introducere suam, coepit magis ac magis promptus in ipsum proficere 0517B spiritus, caro infirma deficere. Cognoscens enim Vir sanctus prope esse jam bravium, solito currebat alacrius, et terrestris suae habitationis dissolutionem sentiens imminere, votis uberioribus aspirabat ad habitationem ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. In cujus purissimo pectore sacri sese desiderii flamma non capiens, crebris erumpebat indiciis; et ignitum eloquium vehementer fervoris interni vehementiam declarabat. Corpus lectulo decubans variis exercebatur incommodis; animus tamen nihilominus liber et potens, quae Dei erant, exercebat invictus, non cessans in mediis quoque doloribus meditari sacrum aliquid, aut dictare, orare affectuosius, fratres studiosius exhortari. In oblatione hostiae salutaris, 0517C quam usque ad defectum ultimum vix aliquando intermisit, artus sibi vix cohaerentes vigore spiritus sustentabat, semetipsum pariter offerens acceptabilem hostiam Deo in odorem suavitatis. Quo tempore ad avunculum suum Andream militem Templi epistolam scribens, inter caetera ait: «Ego enim delibor, nec puto me longum facere super terram.» Dumque solito gravius laboraret, fratres insistebant supplicationibus et orationibus ad Deum pro eo. Unde etiam Sanctus ipse cognoscens eorum precibus desiderium suum differri, cum aliquanto melius secundum corpus habere coepisset, congregatis fratribus haec eadem verba locutus est: «Quid tenetis miserum hominem? fortiores estis 0517D et invaluistis Parcite, quaeso, parcite; sinite me abire.»

CAPUT XXIX. De Metensium pace per ipsum composita.

78. Jam itaque Pater sanctus in suo Clarae-Vallensi coenobio consummationem cursus sui viriliter exspectabat, cum gravis admodum plaga Metensi populo supervenit, graviter oppresso a vicinis principibus (an. 1153). Imminebat totius provinciae certa, ut putabatur, vastatio; cum 1270 venerabilis eorum metropolitanus Hillinus archiepiscopus Treverensis, dolens anxie de praeteritis, sed adhuc graviora formidans, unicum in tanta necessitate refugium petiit et expetiit Virum Dei. Veniens ergo Claram-Vallem, ipsius atque omnium fratrum vestigiis 0518A tota humilitate prostratus rogabat et obsecrabat, ut se tantis dignaretur opponere malis, quibus alter nemo posse modum ponere videretur. Dominus autem, sicut semper fidelis servi sui direxerat vias, et in praecipuis quibusque causis aptissimo usus fuerat instrumento, ex paucis ante diebus aegritudinem corporis ejus aliquatenus relevarat. Quod quidem saepius erga eum providentia divina disposuit, in cujus manu erat placita anima illius: ut quoties eum grandis aliqua necessitas evocaret, vincente omnia animo, vires corporis non deessent, mirantibus qui videbant eum, etiam robustos homines in tolerantia superare. Expletis namque interdum negotiis, velut in se rediens, multiplicibus infirmitatibus laborabat, ut vix viveret feriatus, 0518B qui occupatus deficere nesciebat. Cui in hoc opere novissimo tam manifeste, tamque magnifice divina adfuit virtus et gratia, ut ex laboribus vires capere videretur.

79. Accidit autem, cum in Mosellae fluvii littore residentibus hinc inde partibus mediator fidelis rogaret quae ad pacem erant, ut pars altera ex strage hostium, qui dudum ab eis conclusi corruerant, jam ferocior, quod exigebatur obstinata animositate renueret. Subito denique tanquam agitati furiis discesserunt, Virum Dei insalutatum, solam vero caeteris omnibus relinquentes desperationem pacis. Nec sane ex contemptu aliquo, sed ex metu reverentiae ejus iniere fugam. Siquidem verebantur ne praesentium quamlibet improbas mentes facile 0518C flecteret, minus considerantes quid ille per spiritum nusquam absentem, posset etiam in absentes. Jam conventus in magno turbine solvebatur, sola utrinque meditabantur arma, sola inibant concilia malignandi, cum vir sanctus eos qui secum venerant, consolans fratres: «Ne turbemini, inquit; licet enim per multas difficultates, omnino tamen pax desiderata proveniet.» Quibus etiam unde id nosset, innotuit dicens: «Videbar mihi per nocturnum soporem Missam celebrare solemnem. Cumque expleta paulo minus oratione prima recordarer angelicum ex more canticum, id est, Gloria in excelsis Deo, praecedere debuisse, erubui, et quod oblitus omiseram canticum inchoans, vobiscum pariter ad 0518D finem usque complevi.» Jam medium noctis transierat, cum Vir sanctus de praedictorum poenitudine principum legatione suscepta, jucunde satis conversus ad suos: «Agnoscite, ait, promissae nobis canendae Gloriae et cantici pacis praeparationem.» Iterum ergo partibus convocatis per dies aliquot de pace tractatum est, et ob maximas difficultates occurrentes utrinque saepius desperatum, nisi quod omnes jam consolabatur, quae omnibus innotuerat Abbatis sancti tam certa de reformanda pace promissio.

80. Nec parum ipsa dilatio profuit his praesertim qui variis incommodis laborantes remedia consequebantur in carne; seu etiam qui videntes aedificabantur in fide. Tantus enim concursus erat, ut 0519A multitudine pariter atque importunitate sua, ipsum quoque negotium componendae pacis pene desperabiliter impediret, donec quaesita in medio flumine insula, partis utriusque primarii in naviculis accesserunt. Inter omnes sane, quas per manum servi sui ibidem praestitit Dominus sanitates, celeberrima fuit cujusdam curatio mulieris. Haec ab annis octo pessima aegritudine laborabat, vehementi tremore et validis motibus universa pariter membra concutiens. Cum autem videretur gravioribus ortis difficultatibus propemodum excidisse spes pacis, Domino disponente venit mulier ita tremens, nec minus horribilis quam miserabilis, et omnes pariter ad spectaculum convenerunt. Orante Dei Famulo sub oculis omnium paulatim concussione sedata, 0519B perfectam se sentiens mulier sospitatem adeptam, exclamans: «Serve Dei, inquit, convalui.» Quae res in tantam admirationem etiam durissimos quosque permovit, ut percutientes pectora sua, per 1271 horam fere dimidiam cum lacrymis acclamarent. Tantus denique factus est impetus et concursus procidentium et deosculantium Viri Dei sacra vestigia, ut propemodum comprimeretur, donec tollentes eum fratres, et imponentes in naviculam, a terra modice subduxerunt. Cumque accedentes ad se principes, ut coeperat, pro pace rogaret, suspirantes dicebant: «Oportet nos libenter audire eum, quem, ut ipsi cernimus, Deus diligit et exaudit; et audito eo multa facere, pro quo tanta facit in oculis nostris.» Quibus ille, ut semper cautus erat competenter 0519C hujusmodi gloriam declinare:» Non propter me, inquit, sed propter vos facit. «Ibi compositis omnibus secundum quod fidelis arbiter definivit, datis sibi invicem dextris, reconciliati sunt in osculo pacis. Difficile foret itineris illius, sicut et alia per eum a Domino perpetrata, magnalia universa complecti. Sed neque propositi nostri est ejusmodi modo prosequi signa, et narrandis virtutum operibus operam dare. Hac ergo seposita narratione, pie animadvertendum videtur, quod hic viarum suarum finis beatus, et hic labor ultimus fuit. In hoc opere non minus utili quam difficili, nec minus desperatae tunc pacis quam necessariae, labores ejus gloriose complevit, qui magnifice semper honestavit eum in laboribus suis.

CAPUT XXX. De statu et monitis sancti Viri in extremis, ac de pretiosa ejus morte.

0519D

81. Ut autem expleta Metensium reconciliatione, et provinciae illi pace reddita, Abbas sanctus ad monasterium rediit, gravi admodum, jamjamque deficientis incommodo corporis occupatus, in tanta animi suavitate et dulcedine spiritus quotidie propinquabat ad exitum, ac si in portu navigans paulatim vela deponeret. Evidenter quoque fratribus aiebat: «Haec sunt verba quae loquebar ad vos, cum praeterita hieme aegrotarem: non vobis esse quod adhuc timeretis, aestate proxima imminere hujus corporis dissolutionem.» At erat verbum istud absconditum 0520A ab eis, et capere non valebant. Nimirum quod tam vehementer horrebat animus, minus facile persuadebatur ut crederet, praesertim cum et ipse compatiens filiis ejusmodi verba supprimeret. Caeterum factis quodam modo clamans, «Opera consummavi quae dedit mihi Pater ut facerem;» magis ac magis actus exteriores omittere coepit, affectus retrahere, velut et sacrorum funibus desideriorum sedula intentione praejactis, vicino jam littori haerere firmius, et commodius applicare. Denique cum venerabilis antistes sedis Lingonicae Godefridus de quibusdam eum sollicitaret agendis, et minus apponere animum miraretur: «Ne miremini, inquit; ego enim jam non sum de hoc mundo.»

82. Videns demum Pater sanctus, compassionis 0520B et misericordiae visceribus affluens, charissimos sibi filios miserabiliter tabescentes, et arescentes prae timore et exspectatione supervenientis desolationis gravissimae et lamentabilis orbitatis, dulcissimis eos consolationibus refovebat: et monens eos in tuto divinae clementiae sinu spei anchoram, fideique suae per inconvulsibilem charitatem firmius radicare, se quoque promittebat, nec post mortem eis aliquando defuturum. Propensius autem rogans et obsecrans per multas lacrymas, timorem Dei et sacrae puritatis ac totius perfectionis amorem eorum imprimere animis conabatur. Sed et monebat, et cum lacrymis obtestabatur, ut si quid virtutis aut exemplo commendasset aut verbo, id aemularentur, id firmiter tenerent, et in eo proficerent. Videns 0520C itaque suorum finem imminere dierum, quosdam fratres, qui in familiari sibi conversatione diutius adhaeserant, seorsum advocans alloquebatur, talia dicens: «Quia non arbitror me magna vobis religionis exempla posse relinquere, tria vobis imitanda commendo, quae in stadio quo cucurri, me pro possibilitate mea memini observasse. Minus sensui meo quam alterius credidi. Laesus de laedente vindictam non expetivi. Nemini scandalum facere volui; et si quando incidit, sedavi ut potui.» Ecce quam breviter, quamque 1272 luculenter in his Dei Famulus humilitatem, patientiam, charitatemque discipulorum mentibus inserere nitebatur, imitanda proponens eis non tam verbo et lingua, quam opere et 0520D veritate.

83. Modum autem aegritudinis ejus si quis nosse desiderat, exstat epistola scripta ad Arnaldum Bonae-Vallis abbatem, in qua sic ait inter caetera: «Somnus recessit a me, ne vel beneficio sopiti sensus, dolor unquam recedat. Defectus stomachi fere totum quod patior est. Frequenter in die et in nocte exigit confortari, modico admodum qualicumque liquore: nam ad solidum omne inexorabiliter indignatur. Hoc parum quod dignatur admittere, non sine gravi molestia sumit, sed timet graviorem, si sese vacuum omnino dimiserit. Quod si plusculum quid interdum admittere acquiescat, id gravissimum. Pedes et crura intumuerunt, quemadmodum hydropicis contingere solet. Et in his omnibus, ne 0521A quid lateat amicum de statu amici sollicitum, secundum interiorem hominem (ut minus sapiens dico) spiritus promptus est in carne infirma. Orate Salvatorem, qui non vult mortem peccatoris, ut tempestivum jam exitum non differat, sed custodiat. Curate munire votis calcaneum nudum meritis, ut is qui insidiatur, invenire non possit unde figat dentem, et vulnus infligat. Haec ipse dictavi, sic me habens, ut per notam nobis manum agnoscatis affectum (Epist. 310).» Ex hujus ergo tenore epistolae potest nimirum diligens lector sacrum illius vel ex parte aliqua pectus agnoscere, quanta illi in ipsa sui ruina corporis tranquillitas mentis, serenitas animi, suavitas spiritus, quanta sub fiduciae culmine radix humilitatis.

0521B 84. Sed et filiorum ejus inter haec animos aliquatenus aestimare licebit, vultus exsangues, singultus graves, crebra suspiria, anxias cogitationes. Nimirum cum thesaurus tantus et tam amabilis adhuc in eorum manibus esset: et tamen nec spes esset diutius retinendi, nec facultas pariter commeandi. Nec tamen lugendum eis ullatenus super illum, qui in gaudium Domini Dei sui feliciter invitatus, jam jamque intraturus erat, sed super se ipsos, quibus erat vita tunc taedio, et adhuc mors timori. Gravis quidem erat in hac separatione conditio, post mirificam lucem horrere magis tenebras, post ejus transitum subintrantes. Igitur ante Patris ejus excessum accedentes ad eum filii, quos per Evangelium Christo genuerat, piissimum ejus animum lacrymabili supplicatione 0521C pulsabant, et haec atque hujusmodi loquebantur: «Nunquid non misereris huic monasterio, pater? nunquid non compateris nobis, quos tanto pietatis affectu maternis lactasti uberibus, paterna consolatione fovisti?» Tum vero flens ipse cum flentibus, et columbinos oculos in coelum porrigens, testabatur coarctatum se e duobus, et quid eligeret ignorantem, divino totum tribuere arbitrio pietatis. Nam et hinc paterna illum urgebat pietas, filiorum votis annuere ut maneret; inde trahebat Christi desiderium ut migraret. Radicata tamen ab olim in pectore ejus humilitas persuaserat ei, ut ex intimo cordis affectu servum se inutilem esse diceret et arborem sterilem reputaret, ex cujus vita nullus 0521D sibi fructus, nullus alteri cuiquam proveniret. Nam et solitus erat in familiari collocutione fateri, mirari se, et vix credere hominibus, quod sic eum sibi utilem crederent, ut dicebant; quod nec homines veraces fallere velle, nec tam prudentes falli posse verisimile videretur, cum alterutrum excusare non posset. Quem enim totus mirabatur orbis, solus ipse, quod erat mirabilius, non videbat, suae videlicet vel operationis, opinionisve splendorem. Novissime cum exterioris habitaculi undique jam soluta compago desideranti animae liberum praestaret egressum, post sacrae Unctionis celebrationem, et sacratissimi corporis Dominici perceptionem, magnus ille dies illuxit, quo perpetuus illi ortus est dies. Ad cujus exitum vicini episcopi cum abbatum 0522A et fratrum copiosa multitudine fuerant congregati.

85. Hora igitur diei pene tertia, singularis lucerna suae generationis sanctus ac vere beatus abbas Bernardus a corpore mortis in terram viventium, ex filiorum circumstantium, et in graves singultus ac lacrymas uberes 1273 utrimque psallentium choro, feliciter Christo duce migravit, ad multorum quos ipse praemiserat coetus transiens laetabundos, ad sanctorum cuneos gratulantes, ad obvia agmina Angelorum (an. 1153). Felix anima, quam sic levabant excelsa suorum privilegia meritorum; quam sic pia filiorum prosequebantur vota, sic quoque superiorum desideria sacra trahebant! Felix transitus de labore ad refrigerium, de exspectatione 0522B ad praemium, de agone ad bravium, de morte ad vitam, de fide ad notitiam, de peregrinatione ad patriam, de mundo ad Patrem.

CAPUT XXXI. De Bernardi apparitione post mortem, ac de ejus sepultura.

86. De quo transitu ejus multa audivimus apparuisse quam multis, et quidem non indigna relatu; sed difficile nimis singula vestigare, et scribere omnia nimis longum. Unum tamen ponimus, quod tam verum quam manifestum is cui hoc contigit, frater Guillelmus de Monte-Pessulano, ante obitum suum patri suo spirituali reserando et attestando effecit. Is vir magnificus olim in saeculo, sed magnificentior in saeculi fuga, in coenobio Grandis-Silvae 0522C monachus factus, Patrem sanctum aliquando devotissime visitavit. Rediturus autem lacrymabiliter querebatur, quod non esset eum ultra visurus. Cui Vir Dei: «Ne timeas, ait, adhuc sine dubio me videbis.» Hujus ergo effectum promissionis devotissimus ille Guillelmus expectans, ipsa nocte cum ex hac vita decessit, in monasterio Grandis-Silvae apparentem sibi videre meruit, et dicentem: «Frater Guillelme.» Et ille: «Ecce ego, domine. — Veni, inquit, mecum.» Quo interrogante quo irent: «Veni mecum, ait, usque ad radices Libani montis.» Quo cum pervenissent, dixit ad eum: «Tu manebis hic; ego autem ascendam ad montem.» Interrogatus qua de causa vellet ascendere: «Discere 0522D volo,» inquit. Miratus ille: «Quid, ait, vis discere, pater, quem nulli hodie in scientia credimus esse secundum?» Ad quem Sanctus: «Nulla, ait, hic scientia, nulla veri cognitio; sursum scientiae plenitudo, sursum est vera notitia veritatis.» et in hoc verbo dimittens eum, in montem altissimum subiit coram illo. Cumque intueretur euntem illum, expergefactus est: et occurrit protinus ei verbum illud, quod ad Joannem in Apocalypsi de coelo sonuit: Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13). Ut autem mane locutus est abbati suo et fratribus, Patrem sanctum ex hac vita migrasse dicebat. Et notantes diem, ac diligentius inquirentes, ut audierant, invenerunt.

87. Dum itaque fidelis Minister et Sacerdos Altissimi 0523A feliciter ingreditur in locum tabernaculi admirabilis ad altare Dei, sacram ei et acceptabilem hostiam sui spiritus oblaturus; corpus etiam rite paratum et ornatum sacerdotalibus indumentis, oratorio beatae Dei Genitricis infertur. Plurima quoque nobilium et ignobilium de vicinis quibusque locis gemebunda protinus turba convenit, et vallem totam ploratus et ululatus multus implebat. Amarius tamen prae foribus monasterii lamentabatur sexus miserabilior mulierum, quod accedentibus ad beata vestigia viris, monastici disciplina Ordinis inexorabiliter eis negaret ingressum. Biduo autem mansit in medio gregis Pastor exstinctus, dum pristina dulcissimi gratia vultus 1274 nil minorata, sed aucta magis, omnium in se figeret oculos, animos 0523B traheret, sepeliret affectus. Crescebat supra modum ruens undique populorum multitudo, et intolerabilis jam fiebat impetus concurrentium, ac desiderabiles Sancti tenentium pedes, osculantium manus, applicantium panes, baltheos, annulos, nummos, et alia quaeque servanda sibi pro benedictione et variis necessitatibus profutura. Maxime tamen parati in diem tertium, per loca proxima praestolabantur reponendi sacri corporis ejus horam solemnem, copiosus undique conventuri. Nam et secunda die tantus circa meridiem populus fuerat congregatus, et tanto pietatis zelo stipati undique sacrum corpus obsederat, ut nulla pene episcopis astantibus reverentia, nulla fratribus haberetur. Unde veriti ne quid simile, aut forte gravius accideret die tertia, praeoccupantes 0523C horam, et mane divina ex more sacrificia consummantes, sicut et biduum jam in celebratione Missarum et jugi fecerant psalmodia, purissimum illud 0524A balsamum suo vasculo commisere, in lapide reponentes lapidem pretiosum, optimam margaritam.

88. Consummatis ergo feliciter vitae suae diebus, annis circiter sexaginta tribus expletis, dilectus Domini Bernardus, Clarae-Vallensis coenobii primus abbas, aliorum quoque amplius quam centum sexaginta monasteriorum Pater, decimo tertio kalendas septembris inter filiorum manus obdormivit in Domino. Sepultus est autem undecimo kalendas ejusdem mensis ante sanctum altare beatae Virginis matris, cujus fuerat devotissimus ipse minister. Sed et pectori ejus ipso in tumulo capsula superposita est, in qua beati Thaddaei apostoli reliquiae continebantur: quas eodem anno ab Jerosolymis sibi missas suo jusserat corpori superponi, 0524B eo utique fidei et devotionis intuitu, ut eidem apostolo in die communis resurrectionis adhaereret conresuscitatus.

89. Facta sunt haec eodem anno, quo beatus papa tertius Eugenius, ejusdem Patris in sancta conversatione filius, ab hac luce migravit ad Dominum: cujus merita in ipsa, cui insigniter praefuit, Urbe miraculis plurimis illustrata coruscant, successore ejus Anastasio Romanae Ecclesiae praesidente, regnantibus autem in Romanorum imperio Frederico Illustri, in Francorum regno piissimo rege Ludovico filio Ludovici, principatum Ecclesiae universae, ac totius creaturae visibilis et invisibilis monarchiam tenente Dei Filio Jesu Christo, anno ab incarnatione sua millesimo centesimo quinquagesimo tertio; 0524C qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.