PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0565

NICOLAUS HACQUEVILLE SACRI SENATUS PARISIENSIS PRAESES AEQUISSIMUS, DE LAUDIBUS S. BERNARDI, ET SITU CLARAE-VALLIS.

0565C 1305 Abdita vallis erat, mediis in montibus alto

Et nemore et viridi tunc adoperta rubo

Hanc Claram-Vallem merito dixere priores,

Mutarunt nomen, Vallis amara, tuum.

Quem licet umbrosi circumdent undique montes,

Nulla tamen toto clarior orbe fuit.

Hanc Alba irriguus mediam perlabitur amnis,

Fons tibi perpetuo munere donat aquam.

Ad quam, dive pater, primum, Bernarde, colendam

Mitteris: illo jam tempore tantus eras.

Nondum difficilis juveniles liquerat annos

Mens tamen in tenera carne senilis erat.

Tunc fuit incultis haec vallis consita dumis;

Tunc ibi non domitae delituere ferae.

Illo silvestres produxit tempore fructus:

0565D Viticolae nulli, nullus arator erat.

Nullae hominum sedes, vetus haec spelunca latronum:

Nullus in hac poterat carpere tutus iter.

At postquam Claram-Vallem, Bernarde, petisti,

Et statuis sedes fratribus ipse tuis:

Tunc subito, antiquam mutarunt omnia formam,

Aspera quae fuerant, fertiliora facis.

Vallis et in medio cellas, Christique dicatam

Ecclesiam, adductis fratribus aedificas.

Instruis angelicam hos in terris ducere vitam,

0566C Psallere divinas nocte dieque preces.

Protinus immensum discurrit fama per orbem,

Bernardusque pater cuncta per ora volat.

Undique concurrunt, pueri, juvenesque, senesque,

Flectere ad imperium colla superba tuum.

Non illos retinent matres, non mollior aetas,

Non timet austeras alba senecta vias.

Non illos remorantur opes, non denique vana

Quae venit a claro sanguine nobilitas.

Ipseque mundanos spernens Henricus honores,

Cujus erat frater Gallica sceptra tenens:

Qui licet iste foret regali sanguine cretus,

Se tamen imperio subdidit ille tuo.

Omnia regna tuo nutu, Bernarde, regebas:

Tantum virtuti tunc adhibetur honos.

0566D Si qua inter magnos fuerat discordia reges,

Omnia sunt voto conciliata tuo.

Tunc etiam insani rabies vesana Leonis

Vexabat rapidis dentibus Ecclesiam.

Sed tua pestiferas fregit prudentia vires,

Et finem tantis cladibus imposuit.

Testis Aquitanas regnans Guillelmus in urbes,

Dum, Bernarde, tuos concidit ante pedes.

Tu quoque fraternas acies dispergis in orbem,

Nullaque terra tuis fratribus absque patet.

0567A Sive ea purpureos tellus quae tendit ad ortus,

Quaeque sub occiduo sole relicta jacet,

Quaecunque aut gelidas terrae flectuntur ad Arctos,

Quaeve sub australi noscitur esse polo.

Aut ea quae extremos nutrit populosa Britannos

Insula, quae Oceano cingitur ampla mari,

Quam longe Europae tenduntur denique fines,

Exquirunt fratres omnia regna tuos.

Omnia non possunt nunc carmina nostra notare:

Haec pauca ex multis disseruisse sat est.

Nam gravis haec nostras superat provincia vires,

Vena cui fluitat suavior, ille canat.

0568A Haec mihi sufficiat raptim tetigisse canendo;

Non facit ad tantum nostra camoena virum.

AD CLARAE-VALLENSES.

Post praecepta Patris, praesens dum vita superstes,

Pergite; nam tacito jam fugit illa pede.

Nec vos poeniteat mundi sprevisse ruentis

1306 Tractandas parvo tempore delicias.

Tristia quae modo sunt quaecunque, et amara videntur,

Gaudia post mortem non peritura parant.

Post lacrymas, gemitus, longa et suspiria vallis,

In montem excelsum vos trahet ipse Deus.