0567 CARMEN
ENCOMIASTICUM in vitam et obitum B. Bernardi Clarae-Vallensis
coenobii primi abbatis. AUCTORE BAPTISTA MANTUANO. (Ex VIII
Fastorum.) 0567B Bernardi lux festa
venit celeberrima Belgis. Belga fuit, sex germanos, unamque
sororem Traxit ad obsequium Christi. Deus omnibus unum Inspiravit
opus, vitae genus omnibus unum. Mater adhuc praegnans vidit per somnia,
crebris Se gestare utero catulum latratibus acrem. Sic Deus
ostendit, venturi qualia partus Ora et corda forent contra genus omne
malorum. Ipse pudicitiam coluit, muliebria passus Bella tamen
juvenis, roseo quia candidus ore, Corda paroxysmis gravibus torquebat, et
igne Quo Venus accendit teneras incesta medullas. Cum peteret
Celtas, et nox jam pallida coelum Clauderet, hospitium subiit: temeraria
noctu Hospita sopito juveni petulanter adhaesit, Admovitque latus
lateri. Scelus ille repente Horruit, et magno sociis clamore
vocatis 0567C Nequitiam facto vicit terrore
furentem. Ingens forma malum, quo nulla nocentior herba Per juga
Thessaliae legitur, per Phasidis arva. Tradidit ingenium sacris
sermonibus, omne Quod docuit Christus, quod praedixere
prophetae, Quod didicit Moyses Panchaeo in vertice, secum Assidue
meditans, sine praeceptoribus ullis Scivit, et idcirco silvas habuisse
magistras 0568B Se dicebat; inops vixit: sed munda
volebat Vestimenta, situm damnans, sordemque perosus. Id curae quod
vulgus habet pro corpore, solam Transtulit ad mentem, vitiorum acerrimus
hostis. Si populis certamen erat, discordia regnis, Bernardus
pacator erat, legatus ad urbes Ibat, et ad reges odium fracturus et
iram, Munere fungentem tali videre Alemanni. Videre Insubres
quondam, videre Aquitani. Si quando in dubiis nutabant pectora
rebus, Ipse erat interpres ducens mortalia corda De tenebris ad
lumen, uti solet ignea lampas Longinqua de turre micans adducere
noctu Turbine jactatos secura ad littora nautas. Prodigiis,
quot vix numero comprehendere fas est, Claruit, occultas hominum
cognoscere curas, Pellere avernales genios, curare jacentes 0568C In languore potens: ideoque impleverat orbem Fama Viri,
nomenque volans peregrina per ora. Sex decies fundasse decem Cistercia
tecta, Dicitur: unius valuit prudentia tantum. Sacra igitur meritis
hujus vigesima tanti Est aurora patris, qua sese in summa
recepit Limina supremi quod continet omnia coeli.
|