0617 EJUSDEM GAUFRIDI EPISTOLA AD JOSBERTUM Continens
notulas in Orationem dominicam. (Matth. VI, 9-13).0617C Dilecto suo, frater Gaufridus, psallere et orare
spiritu simul, et mente. 1. Adnotationem tibi in Oratione
dominica, frater mi Josberte, petisti per capitula singula orationis ipsius
quadrifaria partitione distinctam, ut memoriae firmius haereat, et nec exilis
nimium, nec diffusior videatur. Ego vero tuum mihi quaternarium exhibens, et in
hac parte geminam tibi adnotationem dare, et cito dare curavi, sciens quod
scias, quod bis dedit qui cito dedit. Nec displiceat brevitas forsitan
subobscura: ad exercitium proderit, occasionem apponendi ad sapientiam
administrans. Oportet semper orare, et non deficere
(Luc. XVIII, 1), ait Dominus. Quod fidelibus universis ex dominica
admonitione sectandum, specialiter tamen nostrae professioni 0617D noscitur convenire. Ea siquidem Danielis persona significatur et
nomine, qui cum Noe et Job in propheta legitur esse salvandus (Ezech. XIV,
14). Vir desideriorum etiam vir orationum est. Bene semper orat, qui bene
optat sine intermissione. Efficacius apud Deum vota quam verba clamant, et
continua cordis affectio jugis oratio est. Felix Daniel, adversus quem occasio
nulla, nisi de lege Dei potuit 0618C inveniri. Felix, qui maluit
periculum mortis incurrere, quam ab oratione cessare (Dan. VI).
Quanto magis nos, quibus imminet mors dissimulantibus, orantibus repromittitur
vita, semper orare, et non deficere convenit? Sed et hoc nihilominus
attendendum, ut licet interdum verbis forsitan aliis semper sic oremus, ut nulla
nostra optatio, nulla oratio, nulla petitio a fonte discrepet, quam peritissimus
dictavit Orator, et singularis instituit Advocatus. Sic
orabitis, inquit, Patrem. 2. Pater noster, qui es in coelis. Ad Patrem dirigenda traditur
nobis oratio, quod illius gloriam quaerat Filius, et quaecumque ille tribuit,
pariter tribuat, qui quaecumque fecerit, similiter facit. Et dicatur plurali
numero, ut pro nobis invicem semper 0618D oremus. Sicut enim
communis adoptio, sic communis oratio est. Illius est singularis oratio, cui
propria filiatio, juxta illud: Ascendo ad Patrem meum et
Patrem vestrum (Joan. XX, 17), etc. Pater
noster, qui es in coelis. Praefatio brevis, sed utilis et efficax, tangit
quatuor fibras cordis, affectiones laetitiae et timoris, tristitiae et
desiderii. 1340 Siquidem dum recolimus Patrem nos habere
Deum, ex 0619A fiduciae conceptione gaudeamus: sed nihilominus ad
reverentiam timor sollicitat, ne nos inveniat tantus Pater indignos, degeneres
vel ingratos. Cum dicimus, Qui es in coelis, si non
desipimus, animum mordet tristitia, quod in nobis necdum inhabitet: sed
quemadmodum exaltantur coeli a terra supra nos: sic a nobis nec modo
peregrinemur, sed longe peregrinemur a Domino, donec simus in coelo: nihilominus
etiam merito concupiscimus fieri cives coeli, optamus esse coelibes coeli, ut
perinde sit et in nobis, Pater noster, qui es in coelis. Si
quis enim diligit me, inquit, sermones meos
servabit, etc. usque faciemus (Joan. XIV,
23). Liquet necdum mansionem habere qui faciunt, sed ut perficiant, ut
inhabitent et permaneant merito concupiscimus et optamus. Super 0619B Jesum Spiritus mansit, et hoc signum quod acceperat qui audivit:
Super quem videris Spiritum descendentem et manentem, hic est
qui baptizat (Joan. I, 33). Prima ergo petitio est, Sanctificetur nomen tuum. Sanctum equidem nomen Domini, et
perpetua ejus sanctitas et perfecta. Sed optandum nobis est et orandum, ut
sanctificetur nobis, in nobis, a nobis, ex nobis, per sanctitatis ejus
cognitionem, participationem, devotam cordis et oris confessionem, et proximorum
ad eadem tria exemplis simul et monitis exercitationem. Nobis enim quodam modo
nomen sanctum Domini efficitur, dum cognoscitur; et in sua semper perfectissima
permanens sanctitate, nobis tamen in sanctificatione tanto amplius proficit,
quanto verius innotescit. Cujus nos invocatio dum 0619C sanctificat, sanctificatur in nobis; et crescit ipsius
sanctitas, dum in nobis diffunditur et augetur. Sanctificatur a nobis, dum
ejusdem nomini gloriam damus. Sanctificatur ex nobis, non per nos blasphematur.
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut glorificetur
Pater coelestis ex operibus vestris (Matth. V, 16). Adveniat regnum tuum. Ad nos veniat, ut a nobis credatur,
speretur, ametur, percipiatur, dicente Rege: Percipite regnum
quod vobis paratum est (Joan. XXV, 34). Via nempe trium dierum
regni Dei ad nos, et ad ipsum, nostra est fides, spes, charitas: sed in quartam
domum perveniet, quando venient benedicti. Fiat voluntas tua
sicut in coelo et in terra. Ad illud respicit quod praemittitur. Qui es in coelis, et 0619D duabus quoque
prioribus adnectendum petitionibus, ut sanctificetur nomen Domini sicut in coelo
et in terra, et similiter veniat regnum ejus. Fiat in nobis voluntas tua, ut
nihil nisi post te, propter te, secundum 0620A te, per te
velimus. Post te, ut in quibus fuerit tua certa voluntas, nostra etiam firma
stabilitate permaneat. In quibus de tua ambigitur, merito etiam nostra sit
suspensa, et parata sequi, quocunque eam viderit inclinari. Sed quod voluit
Pater ut Filius pateretur, voluit Judas, voluerunt et Judaei pariter: et tamen
neque illi profuit, neque illis. Velimus ergo, Domine, propter te, ut habeamus
in omnibus zelum tuum: velimus etiam secundum te, ut non sit zelus absque
scientia, sicut qui tuos persequebantur, tibi arbitrabantur obsequium se
praestare. Denique quidquid volumus, per te velimus, ut tua fiat omnis nostra
voluntas, ut opereris in nobis et velle, et perficere pro bona voluntate. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: panem necessitatis,
0620B doloris, laboris, vitae, et intellectus, ad hujus vitae
sustentamentum, ad poenitentiae fructum, ad justitiae exercitium, ad
delectamentum saporis. Super hoc quarto pane Daniel sanctus dicebat, quod in
luctu poenitentiae constitutus panem desiderabilem non comedit (Dan X,
3). Et dimitte nobis debita nostra: quae quatuor
modis contrahimus, debitam non reddentes corpori nostro castigationem, cordi
custodiam, humanitatem hominibus, gloriam tibi. Sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris: qui in nos peccaverunt, dando damnum,
impediendo profectum, verbo vel opere irrogando injuriam, inferendo quamlibet
corporis laesionem. Et ne nos inducas in tentationem: sed
circumdet scuto veritas tua, ut non timeamus a timore nocturno, a sagitta
volante, 0620C a negotio perambulante (Psal. XC, 5,
6), etc. Haec autem sunt pusillanimis impatientia in adversis, imprudens
in prosperis insolentia; ista enim ad noctem pertinent. Illa ad diem:
hypocrisis, injusta simulatio, intemperans et effrenis impudentia in publicis
notoriisque peccatis. Priora duo ad duplicem aciem, quam mundus producit,
pertinent: posteriora ad Gog et Magog, tectum et detectum, quoque legimus in
Prophetis (Ezech. XXXIX). Sed libera nos a
malo: ab obligatione peccati, ab ultione temporali, a sententia damnationis
in judicio, a desperatione remedii in inferno. 0620D Ejusdem Gaufridi epistola ad Albinum,
Albanensem episcopum et legatum, exstat apud Baronium ad annum 1186: quae agit
de quadam quaestione in Gallia tunc temporis excitata, «de substantia aquae,
vino mista in calice, an et ipsa similiter cum eodem vino in sanguinem Domini
convertatur:» cujus controversiae partem affirmantem tuetur
Gaufridus.
|