PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0627

DE SANCTO BERNARDO ABBATE TESTIMONIA.

1. — Summorum Pontificum.

0627C

Innocentius II, Epistola ad sanctum Bernardum: Quam firma, ait, perseverantique constantia causam beati Petri, et sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae, incandescente Petri Leonis schismate, fervor tuae religionis et discretionis susceperit defendendam, et te murum inexpugnabilem pro domo Dei opponens, amicos regum ac principum, et aliarum tam ecclesiasticarum, quam saecularium personarum ad catholicae Ecclesiae unitatem, et beati Petri ac nostram obedientiam frequentibus argumentis et ratione munitis inducere laboraveris, magna quae Ecclesiae Dei et nobis provenit utilitas manifestat.

Alexander III, in litteris Canonizationis ad Ecclesiam Gallicanam: Beatus Bernardus, singularis gratiae 0627D praerogativa suffultus, non solum in se ipso sanctitate ac religione praefulsit, sed etiam in universa Ecclesia Dei, fidei et doctrinae lumine radiavit. Fructum vero quem in domo Domini et verbo operatus est et exemplo, nullus fere terminus sanctae Christianitatis ignorat, cum usque ad exteras quoque et barbaras 0628C nationes sanctae religionis instituta transmiserit.

Pius V, in Bulla Ex innumeris, etc. inter alia quae suggerit media reformandi Ordinis Cisterciensis, lectionem Operum sancti Bernardi proponit his verbis: Ubi sacra lectio juxta concilii Tridentini dispositionem haberi non poterit, praeter eos libros, qui ad divini officii et chori usum necessarii sunt, saltem Biblia, et Catechismus ad parochos recens editus, item Opera sancti Bernardi, et si qui alii ad honestam monachorum occupationem poterunt, habeantur.

Gregorius XIV meditabatur mane hora integra, inquit Gicarella in ejus Vita, legens opera melliflui Bernardi; et si quos ex iis erueret mentis conceptus, 0628D eos diligenter adnotabat, concinneque scribebat.

II. — Cardinalium, et Ecclesiae Doctorum.

Jacobus de Vitriaco Tusculanus episcopus et sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis Sedisque apostolicae legatus, lib. de Historia Occident. cap. 14, sic scribit: Suscitavit Dominus eis a principio novellae 0629A plantationis eorum agricolam peritum, prudentem et sanctum virum quem invenit Dominus secundum cor suum . . . sanctum videlicet Bernardum Clarae-Vallis abbatem, religionis probatissimam margaritam, lucernam Ordinis et stellam in firmamento Ecclesiae Dei radiantem, qui non ab homine neque per hominem, sed sola Dei inspiratione praeeminentem sanctarum Scripturarum accepit intelligentiam, et quasi de ipso Dominici pectoris fonte potavit coelestes aquas, quas diffunderet in plateis multis. Et quoniam potens fuit in opere et sermone, exemplo sanctae et praeeminentis conversationis, et doctrina coelestis praedicationis, sed et virtute miraculorum et mirabilium operum multis factus est ordo vitae in vitam.

Sanctus Bonaventura sanctae Romanae Ecclesiae 0629B cardinalis et episcopus Albanensis, Ordinis Minorum in Meditationibus vitae Christi, quas ubique Bernardi sententiis veluti gemmis insignivit, ita loquitur cap. 36: Audisti verba pulcherrima altissimi contemplantis et orationis dulcedinem degustantis Bernardi. Rumines ea, si vis, ut sapiant tibi. Ideo autem libenter ipsius verba in hoc opusculo intersero, quia non solum spiritualia sunt et cor penetrantia, sed et decore plena, et ad Dei servitium excitantia. Ipse enim fuit eloquentissimus, et spiritu sapientiae plenus, et sanctitate praeclarus, quem te desidero imitari, et ipsius monita 1347 et verba opere exercere: propter quod saepe tibi propono eumdem.

Sanctus Thomas Aquinas Serm. de sancto Bernardo, 0629C sic ait: Fuit ergo os ejus vas pretiosum, os aureum, os gemmeum . . . Vino dulcedinis inebriavit totum mundum . . . Aurum fuit Bernardus per voluntatis sanctitatem; multitudo gemmarum, per morum honestatem et virtutum multiplicitatem; vas pretiosum, per virginitatis puritatem . . . Fuerunt autem in hoc novem gemmae, de quibus dicitur Ezechielis cap. 28. Lapides isti significant novem ordines Angelorum: quibus fuit dotatus Bernardus, quia in se habuit virtutes et officia omnium ordinum Angelorum, sicut dicitur in libro ubi scribuntur acta ejus.

Augustinus Valerius sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, episcopus Veronensis, lib. de Rhet. Eccl. cap. 41: In sancti Bernardi libris, inquit, inest 0629D admirabilis quaedam suavitas, ita ut cum sancta animi voluptate semper legantur.

Caesar Baronius sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis. tomo XII Annal., anno 1130, Bernardum Tubam coelestem appellat: anno vero 1143, alterum Eliam. Sic autem de eo scribit anno 1153: Bernardus, vir vere apostolicus, imo verus Apostolus missus a Deo, potens opere et sermone, illustrans ubique et in omnibus suum apostolatum sequentibus signis, ut plane nihil minus habuerit a magnis Apostolis . . . dicendus totius Ecclesiae Catholicae ornamentum simul ac fulcimentum: Gallicanae vero in primis Ecclesiae praedicandus summum decus, summa gloria, summa felicitas. Cujus memoria felicissima in benedictione et sanctificatione ad morum informationem et disciplinam, 0630A et in condemnationem haereticorum in sancta Ecclesia jugiter perseveret.

Robertus Bellarminus sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, lib. de Script. Eccl. ait: Sanctus Bernardus abbas Clarae-Vallensis, vir plane apostolicus, et non minus gloria miraculorum, quam sapientiae splendore illustris. Item tomo II Controv. lib. IV, cap. 14: Idem beatus Bernardus pluribus miraculis claruit, quam ullus sanctorum, quorum vitae scriptae exstant.

III. — Episcoporum.

Hildebertus episcopus Cenomannensis, demum Turonensis archiepiscopus, Epist. 24, ad Bernardum scripta: Maximum duco, inquit, atque habeo, quod mihi sacrarium familiaritatis aperuistis. 0630B In eo susceptus, multis et magnis expertus sum periculis quantum valeat deprecatio justi assidua. Et paulo post: Habeo igitur atque ago vestrae gratias religioni, cujus sinum, quasi reus aram, jamdudum complexus essem, si consultus Papa pontificis munus amoliri permisisset. Ille dum me remisit ad laborem, invidit gloriam: non imputet ei Dominus. Interim in umbra alarum tuarum sperabo, donec educar de lacu miseriae et luto faecis. Vide ejusdem Epist. 72, quae est 122 inter Epist. Bernardi.

Otho Frisingensis episcopus, lib. 1 de Gest. Frid. cap. 34, ita habet: Erat eo tempore in Gallia caenobii Clarae-Vallensis abbas Bernardus dictus, vita et moribus venerabilis, religionis ordine conspicuus, sapientia litterarumque scientia praeditus, signis 0630C et miraculis clarus. Hunc principes vocandum, ab eoque quid de hac re (n. expeditione transmarina) fieri oporteret, tanquam a divino oraculo consulendum decernunt. Et infra: Qui apud omnes Galliae ac Germaniae populus ut Propheta vel Apostolus habebatur.

Petrus Cellensis abbas, postea Sancti-Remigii Remensis, demum episcopus Carnotensis, lib. VI, epist. ult. scribens contra Nicolaum quemdam Anglum (non vero notarium S. Bernardi, ut probatum est ad Epist. 284), qui sancti Doctoris pectori maculam post ejus mortem affingebat, quod beatae Virginis Conceptionem impugnasset, 1348 sic in Bernardi laudes excurrit: Quae, inquiens, hujus 0630D Bernardi sanctitas! quae religio! quae meritorum praerogativa! Nullus sum ego ad illius sancta praeconia referenda. Vita ejus, fama ejus, opera, scripta, miracula, fides, spes, charitas, castitas, abstinentia, mortificatio demum in membris ejus, sermo, vultus, habitus et gestus ejus, et his similia, ipsa sunt quae testimonium perhibent de eo . . . . . Alumnus familiarissimus fuit Dominae nostrae, cui non unam tantum basilicam, sed totius Ordinis Cisterciensis basilicas dedicavit, ad cujus laudem politissimos tractatus et facundos composuit. Si ergo potes tangere pupillam oculi Dominae nostrae, scribe contra Bernardum suum, cui loquitur ipsa: Qui tangit te, quasi qui tangit pupillam oculi mei.

Anselmus Havelbergensis in dialogo contra Graecos, 0631A lib. II: Nostris temporibus apparuit quidam abbas, in loco qui dicitur Clara-Vallis, nomine Bernardus, vir religiosissimus, virtute miraculorum insignis, ab Occidente usque in Orientem pro sua sanctitate famosissimus quem venerabilis papa Eugenius, quondam sui monasterii monachus, in conciliis multorum episcoporum condigna reverentia plerumque honoravit.

Guillelmus Tyri archiepiscopus, lib. XVI Belli sacri, cap. 18: Dominus Eugenius papa viros religiosos potentes in opere et sermone ad diversas Occidentis partes dirigit . . . Inter quos vir immortalis memoriae et honestae conversationis D. Bernardus Clarae-Vallensis abbas, piae in Domino et per omnia amplectendae recordationis. ad praedicti Deo placiti muneris 0631B exsecutionem praecipuus eligitur. Qui injunctae sibi dispensationis sedulus exsecutor, ejusdem operis secum Deo amabilis trahens comministros, impiger, indefessus, licet corporis esset invalidi, tum propter jejunia pene continua et subtilem nimis dietam, regna circuit, regiones obambulat, evangelizans ubique regnum Dei.

Guillelmus Parisiensis episcopus, Serm. de sancto Bernardo sic eum praedicat: Excellentissime vixit, gratiosissime docuit, manifestissimis miraculis fulsit: eum non humana instructio sed divina inspiratio sapientem fecit, quod in Scripturis specialiter sensit. Et infra: Sicut Deus Moysi recitavit sua mysteria, et vultus ejus claritate resplenduit radiorum, ut non 0631C possent in eum respicere filii Israel: sic beato Bernardo, secreta multa revelavit, ut coelesti luce illuminatus multum Ecclesiam illuminarit.

Theobaldus episcopus. seu quisquis est auctor Vitae Guillelmi Aquitaniae ducis, cap. 2: Eo tempore, inquit, fundatum est monasterium Clarae-Vallis, et ibi Spiritus sancti consilio ad regimen abbas est Bernardus ordinatus; qui in tantum vita, virtutibus et doctrina clarus effulsit, ut nullus ei in orbe secundus existeret ingenio, moribus, ore, stylo et virtutibus. Hic est qui in diebus suis haereses exstirpabat, haereticos confundebat, schismaticos revocabat, erroneos instruebat, et principes arguebat. Et paulo post: O virtutem viri, o animi puritatem, nec affectantis publicum, nec formidantis tyrranum (Guillelmum) 0631D pro ejus salute! Qui fugiebat publicum, quomodo affectasset cathedrae fastigium? Deus meus, quot et quantae Ecclesiae cathedrales propriis orbatae pastoribus eum in pontificem elegerunt? Sed non plus delectabat eum mitra et annulus, quam rastrum et sarculus.

IV. — Regum et Magnatum.

Carolus V imperator, teste Thuano Histor. lib. XXI, toto biennio quod mortem praecessit, in Hieronymianorum fratrum sodalitio, monitore usus Constantino quodam, qui ei a sacris confessionibus erat, praecipue beati Bernardi abbatis lectione se solabatur.

Ludovicus XIII, Galliarum et Navarrae rex 1349 christianissimus, cognomento Justus, in Diplomate 0632A Congregationi Fuliensi pro erectione Fontanensis monasterii a se concesso anno 1618, sanctum Bernardum appellat magnum et celeberrimum Confessorem, Ecclesiae Patrem et Doctorem, populorum reformatorem, schismatum et dissidiorum conciliatorem, Religiosorum Patriarcham, mirabilium patratorem, ac Deiparae Virginis cultorem eximium. Videsis apud Henriq. Menolog. Cisterc. ad diem 20 aug. praeclara omnium pene regnorum Christianorum, diversorumque statuum elogia, initialibus praedicti monasterii Fontanensis lapidibus inscripta in honorem sanctissimi abbatis Bernardi; in primis vero Serenissimae Reginae Mariae Medices, matris ipsius Christianissimi regis, quae beati Bernardi meritis divinitus concessam sibi fuisse fecunditatem, 0632B solemni testificatione declarat.

Joannes Franciscus Picus Mirandulae comes, lib. II de morte Christi, cap. 8: Sed et audiamus, inquit, Bernardum devotissimum atque doctissimum, sed hoc ultimo titulo vulgo fraudatum, nulla certe sua culpa, nullo demerito, quando et ob ejus scripta, quae doctrina solida atque salubri undique scaturiunt, et ob validissimas disputationes in Gilbertum et Petrum Abaelardum (quarum ope ab distorto calle erroris atque mendacii ad veritatis semitam rediere) Docti sibi nomen vindicavit.

V. — Abbatum et Generalium.

Petrus Mauricius, cognomento venerabilis, Epist. 29, lib. VI, inter Epist. Bernardi 264, sic scribit: 0632C Forti ac splendidae monastici Ordinis, imo totius Ecclesiae Dei columnae domino Bernardo Clarae-Vallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, etc. Si liceret, si Dei dispositio non obstaret, si in hominis potestate esset vita ejus, maluissem, charissime, Beatitudini tuae nexu indissolubili adhaerere, quam vel principari inter mortales alicubi, vel regnare. Quid enim? nonne regnis omnibus terrenis praeferri a me deberet grata non solum hominibus, sed et Angelis ipsis cohabitatio tua? Concivem te illorum si dixero, licet nondum spes in rem transierit, per misericordis Dei gratiam mendax non ero.

Burchardus abbas Balernensis, in subscriptione lib. I Vitae sancti Bernardi, sic de eo loquitur: In utero matris sanctificationem visus est accepisse, de 0632D qua concepta sunt praesagia futurae sanctitatis et doctrinae.

Guerricus abbas Igniacensis, sancti Bernardi discipulus, Serm. 3, in Natali apost. Petri et Pauli: Magister noster sanctus Bernardus, ille interpres Spiritus sancti, de toto illo carmine nuptiali (Cantico canticorum) loqui instituit, spemque nobis dedit ex eis quae jam edidit, quia si pervenerit ad locum de quo quaeritis, Donec aspiret dies et inclinentur umbrae, umbras ipsas ponet in lucem intelligentiae: quod dictum est vel erit in tenebris, nobis dicet in lumine.

Gaufridus, primum sancti Bernardi notarius, deinde Igniacensis, postmodum Clarae-Vallensis abbas, lib. III Vitae sancti Bernardi, seu primo a se conscripto, 0633A cap. 7: Caeterum, inquit, longe eminentius in suis ille libris apparet et ex litteris propriis innotescit; in quibus ita suam videtur expressisse imaginem, et exhibuisse speculum quoddam sui, ut illud quoque Ambrosianum merito illi posse videatur aptari: Laude ipse se signet, et laureatus spiritu scriptis coronetur suis. Vide Sermonem ejusdem de sancto Bernardo in fine tomi VI.

Robertus abbas Sancti-Michaelis in Periculo maris, Ordinis sancti patris Benedicti in Append. ad Sigebert. ann. 1152: Venerabilis Bernardus primus abbas Clarae-Vallis, vir admirandae religionis et doctrinae efficacis, humanae vitae satisfecit moriendo XIV kalendas septembris, relinquens sapientiae suae plurima documenta, maxime in Commentariis 1350 0633B in Cantica canticorum.

Pater Claudius Aquaviva, V Praepositus generalis Societatis Jesu, scribente Joanne Bourhesio, in libro cui titulus, Societas Jesu Mariae Deiparae sacta, cap. 4: Coluit certe beatam Virginem et sanctum Bernardum praecipuo cultu, eosque in omni re dubia sensit adjutores.

VI. — Doctorum Theologorum.

Henricus de Hassia, doctor Parisiensis postea Cartusianus, in Tractatu ad Jacobum abbatem Eberbacensem, contra sancti Bernardi maculatores, ita scribit, parte 1, cap. 3: Ubi, quaeso, talis devotionis igniculus reperitur, talis compunctionis rivulus infunditur; ubi talis amoris stimulus injicitur, sicut in 0633C vita et doctrina beatissimi patris Bernardi abbatis Clarae-Vallensis, sideris Ecclesiae, principalis Cisterciensis Ordinis ampliatoris, et monasticae vitae inflammatoris ardentissimi? Et quis penetrabilior virtutum hortator occurrit, quis efficacior vitiorum eliminator decurrit, humanum excitans torporem ad coelestia, ardorem elidens ad terrestria, somnum mortis impediens, divinae lucis radios, fugatis tenebris inclarescere satagens? Cujus insuper fecundis ac decoris Sermonibus Virgo Christi mater tam gloriosis extollitur laudum preconiis, pretiosissimis ornatur puritatis encomiis, integerrimis praedicatur virginitatis signaculis. Et nedum hoc, sed et ejus doctrinis universalis Ecclesiae fabrica ut gemmis vernantibus 0633D rutilat, et verborum elegantia singulari gloriosius coruscat. Et fecunda facundia coelestis irrigui, gratia influente, Scripturarum aenigmata reserat, solvit nodos, dilucidat obscura, declarat dubia, sicuti beati Bernardi Doctoris Ecclesiae eximii, qui in gloriam patriae abiens, sic saluberrimis omnis sanctitatis monitis doctrinae et exemplis vitae totam subcoelestem fecundans irrigavit ecclesiasticam hierarchiam. Quem ideo alma mater Ecclesia exuberantis testimonii plenitudine in sanctorum canonizatione requisiti, in miraculis, doctrinis, virtutum exercitiis, luce clarius reperta ejus coelesti vita testimonium afferente, pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuissimis, titulo eximium Confessorem et doctorem studiis honorari sollicitis et sonoris efferri praeconiis instituit, 0634A et honoribus disponit solemnibus venerari, et sanctorum catalogo gloriosius adnotari.

Joannes Gerson, doctor et cancellarius Parisiensis in quodam Sermone de sancto Bernardo, sic eum affatur: Te vero beatissimum Bernardum unum esse ex consortio ignitorum illorum spirituum, quos Seraphim Scriptura nominat, ego fide pia tenens, obsecro jam et obsecro per amorem tuum, quatenus sumpto calculo ardenti de altari illius, cujus ignis est in Sion et caminus in Jerusalem . . . . . tu labia mea tangens purges, etc. Et circa finem: Consideranti mihi in ea quae per accidens et velut ab extrinseco juverunt sanctum Bernardum ad amorem Dei capessendum, reperio illa esse quatuor inter caetera, quae sunt, matris devotio, apta complexio, debita educatio, et solitudinis 0634B affectio. Et infra: Denique dici potest, omnia ista quatuor juvisse de per acciaens Bernardum, ut propheta et miraculorum esset patrator, inter quae praecipua ego illa deputo, quae egit in conversione illorum, qui etiam converti toto nisu fugiebant.

Jodocus Chlichtovaeus Neoportuensis, doctor theologus et canonicus Carnotensis, Serm. 1 de sancto Bernardo, sic eum Joanni Baptistae comparat: Tertio, inquit, lucerna nostra Bernardus fuit, lucens multiplici sacrorum operum compositione, quae non solum sui temporis hominibus, sed et posteritati prodessent ad aedificationem fidei et morum . . . . Illuxit certe omnibus non solum tunc praesentibus, sed et futuris usque ad consummationem saeculi, per multorum librorum elaborationem, ad profectum aliquem spiritualem 0634C 1351 semper tendentium, in quibus tanta est dictionis suavitas, ut melle dulcior illi fluat oratio; unde et Mellifluus Doctor merito nuncupatus est. Item in Praefatione quadam Operibus sancti Bernardi praefixa: Inter opera, ait, a probatissimis auctoribus elucubrata, beatissimi Bernardi volumina non postremo loco collocanda sunt. Si enim auctorem spectare libet, et vitae sanctimonia, et praeclara eruditione praestantissimus occurret; Si characterem ipsum rationemque scribendi, comperietur suavissima et sine asperitatis offendiculo cum summa facilitate elegantiaque decurrens, ut melle dulcior videatur ex ejus ore fluxisse oratio. Si denique materia quam pertractat, exquiritur, aliud invenietur nihil, nisi quod involucra 0634D sacrae Scripturae in lucem proferat, aut vitia gravi verborum tonitruo effulminet, aut ad virtutem studiosius invitet.

Ludovicus Granatensis, lib. II de Relig. Christ. cap. 27: Non erit, inquit, consentaneum inter tot gravissimos doctores dulcissimum et sanctissimum Bernardum non inserere, qui quo fuit humilior et a vana gloria alienior, hoc majorem gratiam et virtutem ad facienda miracula consecutus est. Et cap. 11. De sancto Bernardo etiam legitur quod initio gloriosi sui novitiatus ita in spiritu raptus et extra se positus ibat, quod sensuum usum amisisset . . . . Vis enim spiritus et divinae suavitatis gustus, quem secum trahit charitas, ita animae vires suxerat et secum traxerat, ut ad nihil aliud nisi ad id ullam virtutem haberet.

0635A Carolus Sacci, doctor theologus Parisiensis in Sermone de sancto Bernardo, qui manuscriptus exstat in monasterio nostro de Lyra, dioecesis Ebroicensis, haec inter alia commemorat: Exstinxit profecto, ne longius serperent, universi schismatis faces, et quidem tot tamque diuturnis peregrinationibus et vigiliis, ut mirum sit in mortali adhuc viro tantas perferendarum rerum, peregrinationum, lucubrationumque vires fuisse, imo vero superfuisse. Non unam, sed in multas et longas noctes continentes interdum vigilavit. Aegrotationes graves secutae, quas ille non patienter modo, sed jucundo quoque animo tulit, easdemque vitae beatae et coelestis imitatrices appellare solebat. Interea non temperavit aut intermisit sacrarum Litterarum studium, quas, velut aequissimam 0635B planitiem quamdam, oculis suis propositas videre se dicere solebat. Conciones infinitas habuit, libros elegantissimo verborum cultu expeditissime scripsit: De Contemptu mundi librum unum: Meditationum librum unum; De Passione Christi et resurrectione librum unum; De diligendo Deum; De gradibus humilitatis; De Gratia et libero Arbitrio; De praecepto et dispensatione; Ad Innocentium papam de Petri Abaelardi haeresibus; Ad Eugenium papam de Consideratione; ad Templarios de laude militiae novae; Ad Cluniacenses Apologeticum; Super Psalmum nonagesimum homilias duas de viginti; Super Cantica canticorum homilias tres et octoginta; Super Evangelium Lucae homilias quatuor; Super Canticum Mariae librum unum; In Vitam Malachiae episcopi librum 0635C unum; Epistolas quidem innumerabiles, quae tamen in manibus adhuc versantur, ducentas quinque et quadraginta, etc.

VII. — Religiosorum ex diversis Ordinibus.

Hugo Metellus, canonicus regularis coenobii Sancti Leonis apud Tullum Leucorum, in epistola ad ipsum sanctum Bernardum hic edita tomo I, col. 1780: Oleum effusum, inquit, nomen tuum, fragrans more contritorum aromatum. Fama nominis tui clarissimi usque ad fines terrae pertransiit, etc.

Hugo monachus Sancti-Mariani Autissiodorensis, in Chronico ad annum 1114: Eodem anno, inquit, Clara-Vallis fundata est, cujus primus abbas exstitit servus Dei Bernardus, vir opinatissima sanctitate 0635D praeclarus, per quem sui temporis Ecclesia in antiquum religionis decus refloruit.

1352 Andreas Silvius Benedictinus Marchianensis in Synopsi Historiae Franco-Merovingicae, sic scribit ad annum 1126: D. Bernardus abbas Clarae-Vallensis quasi stella matutina monachicum Ordinem illustrat, et sanctitate, doctrina, miraculis claret in Gallia, imo Germania, Italia, Anglia; cujus vita in tantum excellit, ut parum sit omne quod in ejus laudem dictum, vel scriptum fuerit.

Helinandus, Frigidi-Montis in Gallia Ordinis Cisterciensis monachus, lib. de Reparat. lapsi, cap. 8, sic de sancto Bernardo loquitur: Lege pulcherrimum librum de Consideratione ad Eugenium, ex cujus nobilissimo stylo poteris intelligere, auctorem libri 0636A sapientiorem fuisse Apolline, eloquentiorem Demosthene, subtiliorem Aristotele, moderatiorem Socrate, discretiorem Platone.

Caesarius Heisterbacensis monachus Ordinis Cisterciensis, lib. XIV Mirac. cap. 17: Bernardus in illa formidolosi schismatis flamma, qua christianus orbis flagrare coeperat, lustravit provincias, infectum reddidit quidquid factum non oportuit, et gladio verbi divini succinctus fregit terrorem armorum. Vir tantae auctoritatis, ut per unius os Bernardi, purpurati patres, reges, principesque terrarum, quasi per commune mundi oraculum loquerentur.

Henricus Suso, Ordinis Praedicatorum, in Dialog. de aeterna Sap. cap. 14, ita sanctum Bernardum affatur: Et tu quoque inter omnes Ecclesiae doctores 0636B benedictus sis, Bernarde melliflue, cujus anima sempiterni Verbi mirifice fuit illustrata splendoribus, qui mellito eloquio tuo, ex cordis manante redundantia, humanitatis Christi Passionem dulcissime depraedicans evehensque ita ais, etc. Merito sane, pater sanctissime Bernarde, lingua tua dulcissima manat eloquia, quando cor tuum Christi melliflua passio adeo indulcarat.

Dionysius Cartusianus, Serm. 1 in Festo sancti Bernardi sic eum commendat: Beatissimum virum sanctum patrem Bernardum Deus omnipotens et benignissimus tam copiosa atque multiplici gratia decoravit, ut vere de ipso dici posset, quod de Paulo apostolo dixit Salvator, «Vas electionis est mihi iste,» etc. (Act. XI, 15), et quod in Ecclesiastico legitur,» 0636C «Non est inventus similis illi» (Eccli. XLIV, 20). Non enim tempore suo habuit aequalem in mundo, sed vere Apostolus fuit temporis sui. Et serm. 2: Electissimus Dei Bernardus, omnium religiosorum excellentissimus doctor, lumen et gloria monachorum, exemplar ac species devotorum, tot et tantis desuper praeventus est gratiis, tot excellentiis decoratus, tot privilegiis sublimatus, ut non sint ingenia quae valeant penetrare, nec loquelae, neque sermones qui possint exprimere, tantumque virum sufficienter laudare.

Sixtus Senensis Ordinis Praedicatorum, Bibliotheca sancta, lib. IV: Bernardus, inquit, vitae sanctimonia et praeclara eruditione praestantissimus, sic ab infantia sacras Litteras imbibit, et per omnem aetatem 0636D memoria retinuit, ut quoties aut aliquid scribere, aut loqui tentaret, toties in verba et sententias sanctarum Scripturarum prorumpere cogeretur. Unde et diversa scripta ejus, quae nihil aliud quam centones divinorum voluminum dici queunt, undecunque Veteris ac Novi Testamenti sententiis distincta sunt, ceu gemmeis emblematibus, hisque adeo commode et apte insertis, ut ibi nata esse credantur. Modus docendi ejus in sensibus mysticis indagandis et in moribus formandis fere semper versatur. Oratio ubique dulcis et ardens ita delectat et ardenter incendit, ut suavissima lingua ejus mel et lac verborum fluere, et ex ardentissimo ejus pectore ignitorum affectuum incendia erumpere videantur.

Hieronymus Platus Societatis Jesu, lib. III de bono 0637A statu Relig. cap. 11, haec inter alia scribit: Quid de Bernardo dicemus? quem vere appellare possumus 1353 plane mellitum, qui spiritualibus documentis scatens, iisque optimis ac perfectissimis, id etiam praecipuum habet, ut ita Scripturas sacras in suum stylum immisceat, et contexat, ut vel ipse Scripturae verbis loqui, vel Scriptura ipsius ore sonare videatur. Quae res una cum lepore gravitatem quoque ac vim habet mirabilem.

Petrus Canisius ejusdem Societatis, Marial. lib. V, cap. 28: Florebat sub Lothario II et Conrado III Bernardus Clarae-Vallensis, vir in Gallia, Germania, Italiaque percelebris: quem omnes non solum ob doctrinam divinitus inspiratam, sed etiam propter vitae sanctimoniam, clarissimis saepe miraculis demonstratam, 0637B merito suspicerent ac revererentur; quo uno melius nec scripsit, nec vixit quisquam in universo coetu monachorum, si Lutheri quidem calculum admittamus.

Aloysius Gonzaga ejusdem Societatis, ut legitur in Vita ipsius, lib. II, cap. 32: Lectionem Bernardi, tam sibi in vita jucundam neque morti vicinus omisit. Nam in morbo qui illi postremus fuit, Bernardum adeo charum habuit, ut quotidie aliquid ex ejus in Cantica Sermonibus sibi praelegi curaret.

VIII. — Jureconsultorum et oratorum.

Franciscus Petrarcha, lib. II, de Vita solit. cap. 14: Solebat, inquit, dicere Bernardus, omnes se quas sciret litteras (quarum nescio an alius sua aetate copiosior fuerit), in silvis et in agris didicisse, non hominum 0637C disciplinis, sed meditando et orando, nec se ullos unquam magistros habuisse praeter quercus et fagos.

Nicolaus Pithoeus in epistola praemissa Thesauro suo ex Operibus sancti Bernardi: Magna mihi cum D. Karolo Perroto amicitia et familiaritas est. Eum igitur die quodam cum, uti soleo, adiissem, ac variis de rebus multa ultro citroque essemus collocuti, injecta mentio est divi Bernardi Clarae-Vallensis coenobii abbatis primi: quem tantis ille laudibus extollebat, tantique scripta ejus faciebat, ut ad ea evolvenda animum induxerit meum . . . Atque ita quod futurum ille praedixerat, verum esse comperi. Tanta enim ex ejus me lectione voluptas cepit, ut omnes pene illas, 0637D quae animum meum tam misere cruciabant, molestias absterserit. Idem inferius: Bernardum quoddam quasi Ecclesiae ruentis columen atque sustentaculum appellat.

Justus Lipsius, Lovanii regius professor et historicus, rogatus ab Auberto Miraeo, quosnam e Patribus legendos formandis concionibus judicaret, hoc responsi dedit, Epist. 49, Centur. 3: Mihi inter omnes Graecos placet Chrysostomus . . . . Inter Latinos Bernardus me capit, et usum habet excitandi, ob acrimoniam ubique et calorem; tum etiam docendi atque imprimendi, ob sententiarum acumen quas crebro et salubriter miscet.

Renatus Choppinus, in supremo Parisiensi Senatu advocatus, lib. II de sacra Politia: Eadem 0638A tempestate, inquit, D. Bernardus emicuit, coenobita quercuumque discipulus, et nullo praeeunte magistro doctissimus, qui e solitudine in celebritatem, ex umbra in solem, sanctitatem eruditionemque importavit. Is tam poluvgrafoû, quam aujtodivdaktoû ; quod paucis admodum id genus scriptoribus cernimus contigisse.

IX. — Illustrium Feminarum.

Sancta Hildegardis Montis-Sancti-Roberti prope Bingen abbatissa, in quadam epistola ad sanctum Bernardum, sic illum exprimit: Ego ante duos annos te in hac visione vidi sicut hominem in solem aspicere, et non timere . . . . Tu aquila es aspiciens in solem. etc.

1354 Sancta Gertrudis abbatissa monasterii Elpedani, in comitatu Mansfeld. describit modum quo 0638B sibi apparuit sanctus Bernardus, lib. VI Insin. cap. 51. Inter caetera vero sic ait: Pectus quoque ejus sanctissimum, collum et manus videbantur aureis quibusdam laminis, gemmisque rosei coloris valde rutilantibus intextis honorabiliter circumamicta. Unde et per laminas aureas notabatur praecipua elegantia doctrinae ejus salutaris, quam corde devoto sedulo retractans, per gutturis sacri ministerium ore sacrato edidit, et manibus sanctis fideliter conscripsit omnibus in eis proficere volentibus ad salutem. Per gemmas vero figurabantur illa dicta, quae specialius redolent divinum amorem.

Beata Mecthildis, ejusdem beatae Gertrudis in eodem coenobio comes, sic scribit in libro Gratiae spir. cap. 91: In medio Ecclesiae, sancti Bernardi, singulariter 0638C a Deo in benedictionibus dulcedinis praeventi Dominus aperuit os; quia Spiritus sanctus eum tam affluenter et superabundanter influendo repleverat, ut velut cum ventus rapidissimo impetu januam aperit, ita Spiritus sanctus impulsu ea quae sibi divinitus inspirabantur, charitate accensus infudit, et Ecclesiam sua doctrina multum illuminavit, et implevit eum Dominus Spiritu sapientiae et intellectus, et supra quam dici potest mente illustratus, licet multa effuderit, multo tamen plura intellectu reservavit.

X. — Heterodoxorum.

Martinus Lutherus, in colloq. Convivial. cap de Patrib. Eccl.: Bernardus, inquit, omnes Ecclesiae doctores vincit: sed cum disputat, in alium virum 0638D mutatur; ibi nimium tribuit libero arbitrio.

Michael Neander de eodem ita scribit, Praefat. ad Gnomolog. Graecorum: Plus spiritus vitae, doctrinae et fidei in paucis aliquot paginis D. Bernardi reperitur, qui philosophiam non attigit, sola Scriptura contentus, quam adeo familiarem sibi fecerat, ut mera Scripturae verba loqueretur, quam in toto Hieronymo, qui linguarum, artium, philosophiae, antiquae sapientiae cognitione cunctis praestabat.

Martinus Bucerus, lib. de Concord. art. de Justif. Bernardum virum Dei nominat.

Joannes Oecolampadius, citatus a Guthberto Tonstallo lib. de verit. Corp. Christi in Euch.: Excellebat, ait, Bernardus exactiore judicio omnes suae aetatis viros.

0639A Joannes Calvinus, lib. IV Inst. cap. 11, § 10, haec testatur: Bernardus abbas in libris de Consideratione ita loquitur, ut Veritas ipsa loqui videatur. Item cap. 10, § 17, Bernardum vocat pium et sanctum scriptorem.

0640A Daniel Heinsius, Orat. 3: Quis, inquit, suavius Bernardo scribit? cujus ego Meditationes rivum paradisi, ambrosiam animarum, pabulum angelicum, medullam pietatis vocare soleo.