0639 HORSTII
PARAENESIS AD SECTARIOS De sancto Bernardo cum fructu ab ipsis
legendo. OBSERVATIO.Horstius hoc in
loco refert iniquas et erroneas Centuriatorum Magdeburgensium censuras, ex eorum
Centuria 12 excerptas, quibus in sancti Bernardi gesta et dicta nonnulla
superstitionis nomine impie aut inique cavillantur. Has vero censuras, quas in
22 articulos distinxit idem auctor, brevitatis ergo in decem capita praecipua
revocavimus, ne aliquid praetermisisse videamur. Et quidem primo sanctum
Bernardum notant Magdeburgenses, quod Hostiae in Missa oblatae et consecratae
cultum adhibuerit, eaque usus sit ad daemones expellendos. 2, Quod sanctorum
reliquias veneratus sit. 3, Quod rebus benedictione sacra munitis quamdam
crediderit inesse virtutem. 4, Quod Romanum Pontificem adversus impugnatores
defenderit, eique jus investiturarum asseruerit contra Lotharium imperatorem. 5,
Quod extra Ecclesiam 1355 catholicam
sperandam esse salutem negaverit. 6, Quod expeditionem sacram, quam Crucem
vocant, praedicaverit. 7, Quod veritatem a mortuis expiscatus sit, iisque
prodesse crediderit Missae sacrificium. 8, Quod miracula ad errores, ut ipsi
loquuntur, confirmandos perpetraverit. 9, Quod vitam monasticam propagaverit, et
ad illam induxerit plurimos; in primisque sorori suae licet conjugatae
interdixerit omni vestium pompa, ejusque a viro separationem probaverit, ut ipsa
claustrum ingrederetur. 10, Quod ipse Bernardus in stagnum rigens se injecerit
studio castitatis, ac in summa corpus suum iniquius torserit. Et haec quidem
sunt superstitiosa illa, quae in sancto Doctore haeretici calumniantur opera,
quibus singulis acres potius invectiones, quam refutationes Horstius apposuit.
Verum cum 1356 illa non tam ipsum
Bernardum, quam communem catholicae religionis causam impugnent, iisque copiose
et erudite sit responsum a multis, non visum est illis diutius immorandum. Certe
haec, quae tanquam superstitiosa criminantur haeretici, longe validius in eos
regeri possunt pro Bernardo: quem cum virum Dei appellet Bucerus, Calvinus pium
et sanctum; eum superstitiosis ad mortem usque factis addictum fuisse nefas est
opinari. Ac proinde ea nequaquam superstitionis nomine in Catholicis notanda
sunt, quae quominus Bernardus sanctus, et miraculis a Deo illustratus fuerit,
efficere non potuerunt. Caeterum consulat Lector, si lubet, Confessionem
Bernardinam, ex sancti Doctoris operibus expressam a P. Theodoro Petreio
Cartusiano Coloniensi, ubi loca doctrinae catholicae in certas classes digesta
reperiet. 0639B Diversas sectariorum de Bernardo censuras audivimus. Alii
laudant, alii vituperant: nisi forte in eo conveniunt omnes, quod adversantem
suis ipsorum placitis et moribus omnes aeque damnant ac rejiciunt. Haec tamen
quae ipsi tanquam doctrinae suae contraria improbant, nos Catholici vel ideo
probanda et amplectenda ducimus, quia Bernardum, aliosque illi similes viros
sanctissimos, talia docuisse et fecisse, adeoque diversa ab illis via incessisse
novimus. Sanctitas nimirum vitae doctrinae astipulatur, et falsa nobis doctrina,
aut erronea fides videri nequit, quam viri tanta sanctitate illustres tenuerunt.
Cur sibi plus credi volunt, nullo sanctitatis suffragio nixi, quam sanctissimo
Bernardo, aliisque orthodoxis Patribus, quorum doctrina et 0639C fides tot sanctitatis argumentis, imo tot signis et miraculis
comprobatur? Sane non potest arbor bona malos fructus facere, nec arbor mala
bonos. Quis enim sanae mentis sibi persuadeat, hominem impia, falsa, absurda,
erronea docentem; idololatriae, superstitioni, vanis observantiis deditum,
qualia atri isti censores, Centuriatores, Bernardo impingunt; inter haec
nihilominus continuis gratiae incrementis apud Deum et homines proficere, et ad
tantam 0640B divini amoris, omnisque virtutis perfectionem
emergere potuisse? Porro, quid de praecipuis orthodoxae fidei
capitibus Bernardus senserit, scripta ejus abunde testantur. Sed etsi nihil
litteris commendasset, ipso vitae tenore satis ostendisset, cui Ecclesiae
adhaeserit, quam a vobis doctrina et moribus alienus fuerit. Nam vos modo
paulisper affari libet, o sectarii, quibus etiam Bernardum subinde legere lubet;
si forte detur et aliquando intelligere, et resipiscere. Missa vobis mera et
horrenda idolomania est: at quoties Bernardus Missam, verum Deo sacrificium
obtulit? Non facile illam intermisisse ad extremum usque spiritum, testatur
Vita; et vos ipsi, etsi non sine calumnia. Nonne ipsa Missae oblatione daemones
0640C saepe terruit et profligavit? Nonne Guillelmum ducem
Aquitaniae, pertinacem illum schismatis fautorem, nullis cedentem minis ac
monitis, post oblatum sacrificium ab altari veniens, dextra, non ferro, sacra
Dominici corporis hostia, armata perculit, et expugnavit? Legite et intelligite,
si forte et tandem expugnetur duritia cordis vestri, etc. Sed
longius progredior, quam ferat instituti ratio: paucis duntaxat vos commovere
ferebat animus, 0641A ne prae Bernardo vos sapere arbitremini.
Cur enim novitatem a veteribus damnatam, veteres damnantem inducitis? cur non
tenetis viam, qua Bernardus, sanctique illi viri et confessores, totaque
antiquitas coelum petiit? Si errare vos non creditis, qua isti pergant via
videte: si agnoscitis, cur peritos viae duces non sequimini? cur non vel tandem
eo reditis, unde discedere nunquam oportuit? Ego quidem, ut
ingenue de me fatear, si vel ab ineunte aetate vestris imbutus essem erroribus;
vel si quocunque casu a tramite veritatis et orthodoxae religionis ad sectas
vestras deflectere contigisset, solus mihi Bernardus sufficeret, qui vestra mihi
dogmata suspecta redderet; imo, qui devium reduceret in viam veritatis. Sic
quippe ratiocinarer 0641B mecum. Si vera non sunt, quae vir tam
eximiae et irrefragabilis sanctitatis tenuit et docuit, quomodo tanta sanctitas
cum tanta falsitate consistere potuit? Sanctitatem ejus inficiari non possum,
quam video a tot viris gravissimis, et scriptoribus omni exceptione majoribus,
quin et ab ipsis ejus aemulis contestatam. Miracula quoque innumera in ejus
confirmationem edita conspicio, quae negare velle, non videtur esse hominis
prudentis; calumniari autem tanquam praestigias et opera Satanae, id prorsus
0642A videtur hominis male sani, nedum maligni, cum talia nonnisi
divina virtute fieri potuerint. At vere in confirmationem errorum talia patrata
credere, id vere foret hominis prorsus impii, et in Deum blasphemi, ac in
sanctos ejus injurii. Liceat hic merito illud sancti cujusdam Doctoris insigne
dictum usurpare: «Domine, si error est, a te decepti sumus. Nam ista in nobis
tantis signis et prodigiis confirmata sunt, et talibus, quae nonnisi per te
ipsum fieri possunt; certe a summae sanctitatis viris nobis tradita, et cum
summa, et authentica attestatione probata, te ipso cooperante, et sermonem
confirmante sequentibus signis.» Haec in gratiam vestri, o sectarii, quia
sapientibus et insipientibus me debitorem agnosco: quamvis 0642B vobis super docentes vos intelligere et sapere videamini. Sed
miror tamen quid vobis sit animi, dum Bernardum legitis, toto a vobis coelo
dissidentem; conscientia haud dubie praejudicatis opinionibus reclamante. Legite
deinceps; hoc unice precor, et suadeo: legite, inquam, et si ulla vobis cura
salutis, intelligite. En lucem sanctitatis et ducem veritatis Bernardum vobis
exhibeo: aut si mavultis, ipsum vobis apprecor, qui est lux vera, imo via,
veritas, et vita.
|