PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0643

DE SANCTO BERNARDO CONFESSORE PRIMO CLARAE-VALLENSI ABBATE, PATRE AC DOCTORE ECCLESIAE IN TERRITORIO LINGONENSI IN GALLIA COMMENTARIUS, § I-XIII Auctore Joanne PINIO societatis Jesu presbitero theologo. (Acta sanctorum Bolland., Augusti tom. IV, die 20, p. 101.)

§ I. Annus ac locus natalis; illustre genus.

0643A

1. Magnos inter viros, qui, tanquam lucidissima Ecclesiae Dei sidera, doctrina, virtutibus ac miraculis orbem terrarum illustrarunt, nomen meretur et obtinet. S. Bernardus plane singulare, ita videlicet quaquaversus propagatum ac celebratum, ut vix quisquam sanctorum esse videatur, qui tot rerum suarum praecones, tamque egregios ac tam probatae fidei spectataeque auctoritatis scriptores nactus sit. Perspicuum id fiet tum e tribus potissimum clarissimis biographis, qui praestantissima ejus facta continuato sermone, et quasi ex condicto, ad posteros transmisere, inferius a nobis laudandi; tum ex aliorum documentis, de quibus postea erit sermo. Quae autem nos per hujus commentarii decursum 0643B praeter ea, quae ab aliis dicta sunt prius, dicemus, subservient Vitae ac miraculis doctoris melliflui vel confirmandis, vel elucidandis, amplificandisve, incipiendo a natalibus ejus, circa quos varia se nobis offerunt expendenda.

2. Ac de anno imprimis natali ipsius ita convenit inter auctores, ut extra omnem controversiam positus sit. Illustrissimus enim Angelus Manrique, Pacensis episcopus, Annalium Cisterciensium tomo I, ad annum Christi 1105, Cistercii octavum, cap. 1, num 3: «De tempore, ait, omnino certum est, natum anno millesimo nonagesimo primo, eo nimirum quo beatus Petrus Cavensis, Cluniacensis coenobii olim alumnus, oblatum sibi ab Urbano II, in concilio Beneventano usum mitrae, reverenter quidem, 0643C sed magnifice contempsit; quod in actis Vitae ipsius (apud Baronium hoc anno), scriptum videas. Quo videlicet Bernardo offerendarum, contemnendarumque jam tunc in illo praesagia ostenderentur. Natum hoc anno facile convinces, si a millesimo centesimo decimo tertio, quo Cistercium ingressus est, duos et vigenti demas, quos tunc habebat: in quo 0644A omnes historici conveniunt.» Adde scriptores recentiores qui sancti natales anno jam dicto 1091 affigunt. Haec de tempore; de loco autem, in quo vivere coepit noster sanctus, ita scribit memoratus annalium conditor Manricus num. 2:

3. «Fontanis (alibi locus hic vocatur Fontes, vulgo Fontaines) oppido, a fontibus sic dicto, patris sui domicilio dominioque Bernardum natum testantur omnes, qui ejus Vitam scribunt, dimidio fere lapide a Divione, nobili et notissima curia Burgundiae Ducum. Talentum inter (vulgo Talen) arcem munitissimam, et Fontanum castellum ea sita:» Quod e Guilielmo Paradino, lib. de antiquo statu Burgundiae fol. sibi 140 Manricus ibidem describit: in nostra autem editione Basileensi a pag. 165, leguntur 0644B ista: «Planities est amoenissima, duobus fluminibus Suzione atque Oscara utrinque muros alluentibus . . . Urbi imminet Talentum, arx et natura loci, et arte munitissima . . . E regione hujus situm est castellum, cui a fontibus nomen, quod Bernardus, abbas sanctissimus, suis illustravit clarissimis crepundiis; olim Castellionensium equitum dominis [leg. domus], hodie Christo aedes sacra.» Mabillonius Operum S. Bernardi editor, ad calcem voluminis secundi varias ejusdem Sancti Vitas attexit, a columna 1601, aliaque de eo subnectit postmodum documenta. Dicta autem columna postquam in notula de Tescelino, Sancti patre, haec citasset e Vita tertia, quod nempe ibi vocetur «dominus minoris castri, cui Fontanae nomen est,» etc., observat ibidem 0644C paternas (ut creditur) «Bernardi aedes conversas esse in Fuliensium Patrum conventum.» Factum hoc magis expresse affirmat, quam confirmat R. P. Chrysostomus Henriquez in menologio Cisterciensi hac die, sic de sancto scribens: «Feliciter in lucem prodiit Fontanis in domo paterna, quae ob tanti viri reverentiam, utpote in qua primordia 0645A vitae et sanctitatis suae habuit, in coenobium pro Cisterciensibus reformatis congregationis Fuliensis mutata est: in cujus sacrae aedis lapidibus initialibus sanctissimi Patris Bernardi encomia, et praeclara elogia pulchris characteribus exarata fuerunt: quae, ne sub terra lateant, hic describenda censui.» Sed nos ea huc transcribere supersedemus, cum ibidem legi possint. Res gesta innectitur anno 1619, quo «Ludovici XIII Francorum et Navarrae regis Christianissimi mandato et nomine, serenissimaeque ejus conjugis Annae Austriacae» primus lapis positus fuisse indicatur in ejusdem inscriptione, die 6 Januarii.

4. Verum, quod rursus ad castrum seu oppidum, S. Bernardi natalitium, Fontanas spectat, cavendum 0645B monet Manricus num. 2, citato, ne ultra meritum nobilitetur, et locis aliis eidem annexis locupletetur. «Recentiores, inquit, dum oppidum patris legunt, comitatum confingunt, et plures alios pagos illi adjungunt, queis e Fontanis Tescelinus jura daret,» — citatur ab ipso Brito, qui chronicon Cisterciense idiomate Lusitano vulgavit, lib. I, cap 14, «sed nullo prorsus producto testimonio; imo ipsa reclamante antiquitate, qua potius militem suis stipendiis contentum lego, lib. I, cap. 1, in Vita S. Bernardi, quibus ad omne opus bonum abundabat. Nec detraxisset Tescelino Bernardi patri, si quos haberet titulos ampliores, qui paulo inferius in avunculo Galdrico minores etiam ample numeravit. «Vir (inquit) sanctus, et potens in saeculo, et in 0645C saecularis militiae gloria nominatus, dominus castri in territorio Eduensi, quod Ticilium [al. Tuillium, vulgo Tovillon] dicitur.» Non ergo comitatus, alteriusve ditionis pingues redditus, cui praecipui proventus, si non unici, militaria stipendia designantur. Sat magnum est, si curiae suburbanum, alterius, quam ipsius ducis, juris foret.» Ita ratiocinatur Manricus, et recte, mea quidem sententia.

5. Illis autem, quae addebat, «cui praecipui proventus, si non unici, militaria stipendia designantur,» non satis consentiunt Fragmenta apud Mabillonium, columna 1275, ex tertia Vita S. Bernardi, auctore, ut videtur, Gaufrido, monacho 0645D Claraevallensi (Fragmenta Gaufridi nos deinceps ea vocabimus) ubi dicuntur ista: «Erat autem vir iste genere nobilis, possessionibus dives.» Ex ante dictis convincitur erroris Vita S. Bernardi, quae exstat in codice nostro signato P. Ms. 13, dum haec scribit: «Bernardus . . . Castellione Burgundiae oppido oriundus fuit.» Tametsi autem de nobili stirpe Sancti nostri ita certo constat, ut prudens adversus eam controversia moveri neutiquam possit, non abs re tamen egerimus, si hoc argumentum confirmemus ac illustremus.

6. «Parentes habuit, ut scribit Manricus, num. 4, dictum Tescelinum, Alaidemque, e quibus illum ducibus Burgundiae propinquum genere, adeoque regum Galliae progeniem claram; hanc ex Corneliensium 0646A Comitum familia, alta origine regum Lusitaniae, atque Henrico Lusitano primo Comite, Alfonsi regis patre, in tertio consanguinitatis gradu conjunctam, nostrates referunt: quo Bernardo cunctos Christianos principes arcto sanguinis foedere devinciant. Ego in Guillermo, sancti Theodorici, lib. I, cap. 1, atque Alano Altisiodorensi, quondam illo abbate, isto episcopo, atque utroque Bernardo coaetaneo solum invenio: «Parentes claros secundum saeculi dignitatem (et Tescelinum, qui) sic consilio et armis serviebat temporalibus dominis suis, ut etiam domino Deo suo non negligeret reddere quod debebat.» Quibus addi possunt sequentia e Vita quarta, a Joanne eremita scripta, apud Mabillonium, col. 1281: «Beatissimus igitur Bernardus . . . 0646B digna propagine oriundus fuit, carnis quidem prosapia nobilis, sed culmine mentis nobilior. Genitor ejus Tescelinus nomine; genitrix vero Aalays, filia Bernardi Montisbarri domini, viri potentis et magni secundum saeculi dignitatem, et ex antiquorum (sicut asserunt multi) Burgundiae ducum generositate trahens originem.» At redeamus ad Manricum.

7. «Sed et in Guillermo, ait, Paradino, auctore Burgundo, et de Burgundiae ducibus tractante, Castellionensem Safrensemque familias, queis uterque insignis, inter illustres illius quondam regni (nam reges olim fuerunt, qui post duces) numeratas agnosco; regiam progeniem aut originem non lego. Illius verba fol. mihi, inquit, 93, placet hic describere: «Sunt et aliae familiae pleraeque illustres, 0646C quales Cornejorum, ex qua Godofredus, flammulae signifer.» Et post non paucas alias numeratas, haec de utraque familia doctoris sancti: «Deinde Castellionensium, ex qua divus ille Bernardus Claraevallis abbas sanctissimus, nec minus ingenii monumentis clarissimus. Habetis ergo Castellionenses atque Safrenses, quo jure gloriari possitis, qui tam rutilum religionis solem e vestro corpore edidistis reipublicae Christianae: de quo dici solet, quod olim de Nestore cecinit Homerus, melle dulciorem ab ejus ore orationem fluere.» Hactenus Paradinus, qui Safrensibus, ut credo, Alaidam matrem; Castellionensibus Tescelinum ortos tradit, illustribus quidem familiis 0646D Burgundionum, sed regium splendorem non aequantibus. Quamvis non abnuam Castellionenses comites, ex quorum familia Tescelinus, sanguine forte conjunctos Burgundiae ducibus, et per eos Bernardum, licet remote. Honor regis judicium diligit, honor Sanctorum certam veritatem. Nec ea nobilitas Bernardi patris est, quae egeat addititia commendari. Nos haec ex auctore fide digno illius provinciae, atque antiquorum dictis concordante, tanquam certa scribimus, scripturi majora, si dignis fide testibus fulciantur.» Haec illustrissimus Manricus candide ac sincere.

8. Unde sequitur, ut plus aliquid in Breviario Romano dici potuerit, ne dicam, debuerit, de S. Bernardi natalibus, quam tov honesto loco natus. P. Petrus 0647A Franciscus Chiffletius noster anno 1660 edidit Divione Diatribam de illustri genere S. Bernardi abbatis Clarae-Vallensis, cui appendicem cum probationibus variisque documentis subjecit. In ejusdem diatribae praefatione de mox dicta Breviarii expressione merito conqueritur, quae utique sit nimis humilis, et infra Sancti dignitatem. «Etenim, inquit, qui haec legens, de Bernardi natalibus aliud nihil norit, facile illum opinetur plebeis ortum parentibus puta agricolis aut opificibus, aliisve ejusdem notae: cum tamen illum utroque parente fuisse constet perquam nobilem . . . . Adde» praeter alia, quae ibi observat, «et hac Bernardi natalium depressione nonnullam viro sanctissimo, et de Ecclesia quam optime merito injuriam fieri, dum ejus virtuti suus 0647B quidam splendor ac sua veluti basis detrahitur, si vere prudens quisque existimat, virtutem nobilitati impositam insitamque, et altius eminere, et fulgere illustrius.» Hujus autem sui operis seriem ita dividit: «Primum illud sibi demonstrandum suscipit, nobilem fuisse Bernardum; deinde equestris ordinis quem illis temporibus Militiam vulgo nuncupabant; ad haec, antiquae in eo gradu originis: denique et per matrem Aalydem (quae Bernardi Montisbarri dynastae filia erat] ex antiquis Burgundiae Ducibus prognatum.»

9. Rem in pauca contraxit Mabillonius ante vitam primam S. Bernardi auctore Guillelmo abbate conscriptam, et a se editam a col. 1061, de linea paterna sic loquens pag. 1059: «Tecelinus, Bernardi 0647C pater, vir antiquae et legitimae militiae, id est probatae nobilitatis, quam equestrem vocamus, fuisse perhibetur a Guillelmo abbate cap. 1. Huic agnomen erat Sorus, id est subrufus, a colore scilicet capillitii, in diplomate Hugonis secundi Burgundiae ducis pro Cabilonensi S. Marcelli monasterio; cui diplomati primo loco post Raimerium ducis dapiferum subscribit Tecelinus ante Bernardum de Monte forti, Warnerium de Sumbernone, aliosque nobilissimos viros. (Vide Chiffletium in probationibus ad memoratam diatribam pag. 426.) Guido de acromonte, testante Alberico Trium Fontium monacho, fuit ex parte matris frater Thesselini Sori de Fontanis, qui fuit pater Bernardi Claraevallensis abbatis; 0647D fuitque ex alia parte frater Ulrici, sub quo fundata est abbatia Morimundi. (Adi Chiffletium in diatriba sectione 7, pag. 416. et 417.) Guidonis nobilitas probatur ex ejus conjunctione cum Hescelina domina de Mulleio, Holdoini filia, qui Holdoinus, Gaufridum Jonae-villae dominum habuit fratrem. Haec de linea paterna.

10. «Ad maternam, inquit, quod attinet, Bernardi mater Aleth seu Alaysia, quam tertiae Vitae scriptor unus Elizabeth, forte librarii errore, appellat, fuit filia Bernardi Montisbarri domini, etc.,» quae supra nos jam praemisimus, «ut ex Joanne Eremita quartae Vitae scriptore discimus. In Necrologio Divionensis monasterii S. Benigni, ubi primum sepulta fuit, simpliciter laica dicitur, efferturque hoc modo ejus memoria: 0648A Kalendis Septembris obiit Alaysa laica: quo nomine distingui solent in illo Necrologio etiam illustres personae a sanctimonialibus. In hunc diem incidit festum S. Ambrosii seu Ambrosiniani confessoris, teste Joanne Eremita, apud Fontanas celebrari solitum: quem nonnulli cum S. Ambrosio Mediolanensi antistite perperam hic confundunt, (Pluribus ista narrat Chiffletius sectione 6). Rainardus Montisbarri dominus, Bernardi avunculus, et Alaysiae germanus fuit. Tam illustre cum fuerit ex utroque parente Bernardi genus, non mirum si Guido, ejus primogenitus frater vir Magnus a Guillelmo appellatur in cap. 3; uxor ejus nobilis juvencula; soror vero ejus Humbelina adolescentula nobilis, quae cum comitatu superbo et apparatu incedebat, ex cap. 6. Haec 0648B ex Chiffletio. Quibus adde Galdricum, Bernardi avunculum, a Guillelmo vocari num. 10, potentem in seculo, etc. (ut ante dictum a nobis est). Et Josbertus de Firmitate, quae super Albam sita est, vir nobilis et secundum carnem Bernardi propinquus erat; ex eodem Guillelmo num. 43. Denique Rainerius miles erat frater Godefridi, ex priore Clarae-Vallensi episcopi Lingonensis, qui Bernardum consanguinitate attinebat.

11. «Porro Chiffletius probat, S. Bernardi paternum genus, quod a Fontanis appellationem habet, per Bartholomaeum Sombernionensem (quae familia in veterum Burgundiae ducum regium sanguinem e nubentis filiae heredis affinitate transfusa est) ad nostra usque tempora propagatum fuisse. (Adisis 0648C Chiffletium sectione 7, pag. 418.) Caetera, quae de illustri Bernardi genere apud eumdem Chiffletium vel minus certa, vel minus necessaria videntur, consulto praeterimus; hoc tantum addito, monasterii Claraevallensis stemma, quod in scuto nigro balteum auri sive argenti, minii ductu gemino tessellatum praefert, non esse derivatum (ut quidam volunt) a S. Bernardi insigni gentilitio, sed a Campaniae Ducum familia, ex quibus Hugo Claram-Vallem fundavit; senas vero fascias ex auro et cyano detrorsus obliquatas in margine purpureo, quod Cisterciensis ordinis symbolum est, petitum a Burgundiae Ducum familia, quorum maxime beneficiis et auctoritate ordo Cisterciensis fundatus est:» de qua re Chiffletius sectione 0648D 1.

12. Audiendi itaque non sunt scriptores, quos ibidem Chiffletius enumerat: «Barnabas de Montalvo, Mariana lib. X Historiae Hispaniae cap. 12, Bonifacius Simonetta lib. I Historiae suae, et alii nonnulli e recentioribus, qui ortum sanctum volunt ex ea Ducum Burgundiae gente, cui caput fuit rex Francorum Robertus; adeoque non Galliae tantum, sed et Hispaniae et Lusitaniae regum consanguineum praedicant, quo Bernardo, uti addit Chiffletius ex Manrico, quem et nos supra citavimus, «cunctos Christianos principes arcto sanguinis foedere devinciant. — Id vero probare se putant ex ordinis Cisterciensis antiquis insignibus,» sed perperam, sicut mox indicatum est. Hinc Tamayus, toties in nostro Opere castigatus, 0649A castigari hic denuo meretur, quando in suo Martyrologio Hispano ad diem 20 Augusti in notis, primam «S. Bernardi causam cultus in Hispania assignat, quia fuit sanguine conjunctissimus Alphonso, cognomento Imperatori, Castellae regi,» ex Alphonso Sanctio, quem citat. Verum haec satis et abunde dicta sunto de illustrissimo genere, e quo S. Bernardus originem traxit. Nec vero paternae ac maternae duntaxat familiae splendor, sed etiam magna vitae integritas, et vera erga Deum pietas, quae in utroque Sancti parente emicuit, non exigua ei laudum decora conciliant, ut jam visuri sumus.

§ II Parentes, fratres, soror, vaticinium, educatio, studia.

13. Manricus haec refert in rem nostram ad dictum 0649B annum 1105 num. 5: «Claros parentes secundum dignitatem saeculi, virtus et pietas fecerant clariores; sive quod hae rariores in nobilibus, eoque pretiosiores, si inveniantur: sive quod superfluorum abstinentia, utilium abundantia cumulata, non sibi solis, sed aliis sufficientes, claritudinem munificentia comparaverant. Mater praecipue in pauperes benefica, atque operibus misericordiae incessanter insistens, non solum clara, sed chara omnibus erat. Matrimonium auxere septem filii, Cisterciensi familiae, quam suae nati, Guido, Gerardus, Bernardus (nam tertius ordine), Andreas, Bartholomaeus, Nivardus, et Humbelina: sex viri, omnes monachi futuri; femina una, eaque sanctimonialis.» Vide de illis adnotata apud nos ad libri primi Vitae S. Bernardi 0649C caput 2. Felicissimis tam numerosa pariter ac pia prole parentibus apponere hic juvat elogia, quibus a scriptoribus Vitae doctoris melliflui celebrantur. De Tescelino, ipsius patre, in secunda Vita, auctore seu compilatore Alano, cap. 1, apud Mabillonium, col. 1235, dicitur vir antiquae et legitimae militiae . . . . , cultor Dei, justitiae tenax. Ibidem col. 1275 inter Fragmenta Gaufridi, de quibus supra, laudatur, quod esset «suavis moribus, amator pauperum maximus, summus pietatis cultor, et incredibilem habens justitiae zelum . . . Ad haec: Nunquam armis usus est, nisi aut pro defensione terrae propriae, aut cum domino suo, duce scilicet Burgundiae, cui plurimum familiaris et intimus erat: nec aliquando 0649D fuit cum eo in bello, quin victoria ei proveniret.»

14. Vir idem summo, quo fervebat, justitiae studio adjunxit singularem clementiam, teste Joanne Eremita apud eumdem Mabillonium, col. 1282. Nam «cum quodam tempore vir memoratus . . . . cum quodam sibi adversante, multo inferiori genere, et substantiae minoris, monomachia firmaverat decertare; adest statuta dies, et praefixa certamini. Conveniunt utrinque. Recordatus autem vir venerabilis Tescelinus timoris Dei, et judiciorum divinorum . . . , quamvis fortior et potentior esset, et hostem superare, et de victoria lucrum maximum reportare valeret, ultro tamen se pacavit cum adversario; quidquid erat in controversia, sine disceptatione resignans et relinquens. 0650A O magna pietas, magna viri clementia!» Multis illum justitiae Christianae officiis conspicuum fuisse, eruitur e brevi illo, sed nervoso elogio. quod praemisi ante num. 4: Facultatibus suis ad omne opus bonum abundabat. Quid deinde? Monitis S. Bernardi saeculo nuntium remisit, et obiit cum odore sanctitatis.

15. Porro Guillelmus libro I Vitae sancti nostri cap. 1, num. 1, de illius matre sic memorat: «Mater Aleth ex castro, cui nomen Monsbarrus, et ipsa in ordine suo Apostolicam regulam tenens, subdita viro, sub eo secundum timorem Dei domum suam regebat operibus misericordiae insistens, filios enutriens in omni disciplina . . . . Cum autem crevissent, quandiu sub manu ejus erant, eremo magis quam 0650B curiae nutriebat, non patiens delicatioribus assuescere cibis, sed grossioribus et communibus pascens.» Inter Fragmenta Gaufridi, col. 1375, insignis haec mulier dicitur «digna tanto genere, et tanto viro, imo et gloria utriusque . . . Elizabeth filium hunc, divino edocta oraculo, tenerius omnibus dilexit: unde et patris sui ei nomen imposuit, Bernardum eum vocans.» Joannes Eremita a col. 1282. «Venerabilis, ait, Alays . . . consueverat inter caetera virtutum insignia, circuire domos, exquirere pauperes infirmos et egenos, eisque de suo proprio erogare, quod necessarium erat. Claudorum etiam atque debilium maximam habebat curam; non servis, non aliis utens ministris ad haec officia peragenda, sed per semetipsam hoc agens, ad eorum habitacula veniebat, 0650C et unicuique quod opus erat praebens, per ecclesiarum xenodochia devotissime discretis infirmis ministrabat, ollas eorum extergens, cibos porrigens, calices diluens, et alia cuncta faciens, quae servis et ministris mos est serviliter operari. Quid plura? Volumus omnes virtutes ejus narrare? Minime, quia nobis non crederetur. Unum tamen relatu dignissimum proferemus in medium, rem videlicet plenam miraculo, nec sine admiratione a nobis auditam, referente quodam abbate religiosissimo, nomine Roberto, qui magis quam sexaginta septem annis in monasterio sub jugo regularis disciplinae vixit: nepos siquidem ejusdem matronae, de qua volumus pertractare; filius autem sororis suae; ad quem etiam 0650D beatus Bernardus primam epistolarum suarum dirigit.»

16. Summa rei, pluribus in praedicta Vita relatae, in eo posita est, quod integerrima illa femina obitum suum praenuntiarit, et religiosissime supremis Ecclesiae subsidiis ad eumdem comparata, «in manus Domini commendans spiritum suum, elevata manu signans se signaculo sanctae crucis, in pace reddiderit spiritum . . . In hunc modum sancta illa anima de templo sancti corporis egressa, manus, sicut erat erecta ad indicandum signum crucis, videntibus et admirantibus cunctis qui aderant, sic remansit. O feminam igne divini amoris incensam, fide robustam, spe patientissimam, charitate devotam!» Sed nunc vela contrahamus. De ingenti concursu in felice ejus 0651A obitu; corpore a monachis S. Benigni petito ac impetrato, nec non ibidem honorifice deposito; de apparitione item filiis facta, translatione in Claram-Vallem, et anno mortis tractat illustrissimus Manricus ad annum 1105, num. 8 et sequentibus. Documenta quoque de ejusdem vita et obitu, atque epitaphium inserta sunt probationibus diatribae Chiffletianae a pag. 431. Eam memorari cum titulo Beatae in Menologiis Chrysostomi Henriquez, Bucellini et Chalemoti, indicavimus jam pridem in praetermissis ad diem 4 Aprilis, tomo I ejusdem mensis, pag. 320: de qua item in libro sepulcrorum Claraevallis ista legi diximus: «Item ibidem jacet piae recordationis nobilis domina et Deo devotissima Aleydis, mater doctoris egregii, et patris nostri B. Bernardi, primi 0651B Claraevallis abbatis.» Mortem ejus ex Manrico affiximus anno 1105, ut videsis apud nos in Annotatis ad Vitae S. Bernardi caput 1. Nos interim Beatae titulum piissimae illi mulieri tribuere non audemus, donec nobis aliunde constiterit e certis documentis, publico ac legitimo cultu eam fuisse honoratam. Habes, lector, quae hoc loco memoranda censuimus de Sancti parentibus.

17. Ex hac itaque fortunatissima conjugii radice prodiere septem illi flosculi formosissimi, de quibus paulo ante dicebamus. Progredi nunc placet ad S. Bernardi ortum, educationem, rarasque tum divinorum charismatum, tum alias indolis atque ingenii dotes, quibus vel ab ineunte aetate ita emicuit, ut majoribus deinde a se gerendis rebus non obscure 0651C praeludere videretur. Ac primo quidem illud Vir magnus habuit cum aliis viris magnis commune, quod signa praecesserint ortum ejus. Matri quippe praegnanti visus in somnis catulus pulcher candidus; sed in dorso subrufus, et vel in ipso etiam utero non conticescens. Rem defert ad virum quemdam religiosum. «Continuo ille spiritum prophetiae concipiens, quod David de sanctis praedicatoribus Domino dicit, Lingua canum tuorum ex inimicis, trepidanti et anxiae respondit: Ne timeas, bene res agitur: optimi catuli mater eris, qui domus Dei custos futurus, magnos pro ea contra inimicos fidei editurus est latratus. Erit enim egregius praedicator, et tanquam bonus canis, gratia linguae medicinalis, in multis 0651D multos morbos curaturus est animarum,» teste Guillelmo in Vita, cap. 1.

18. Audiatur etiam Gaufridus, abbas Clarae-Vallensis IV, sermone in anniversario obitus S. Bernardi apud Mabillonium, col. 1309 et sequentibus, qui sermo habitus anno 1163, ut colligitur ab ipso ex num. 5. In isto itaque sermone, num. 15, haec sunt de eodem Sancto: «Cum . . . alios in pueritia, alios in juventute, alios in senectute vocaverit; nonnullos tamen, sed paucos, velut quodam privilegio gratiae specialis in benedictione praeveniens, imo praeripiens, necdum natos, quales essent, quibus voluit signis et indiciis declaravit. Sic electi sui et praedilecti hanc venerabilem matrem, adhuc felicissimo onere gravidam, insolita visione perterruit: sed interpretatione 0652A ejusdem consolatus est visionis . . . Sic nimirum Bernardus noster ex quo coepit utcunque vivere, coepit mirabilis apparere: necdum parturiebatur, et jam praedicabatur, vel magis jam ipse praedicabat: et nec lactens quidem adhuc erat, jam tamen laudans Dominum apparebat. Nec immerito sic commendatur antequam natus est: non immerito, inquam, divino magnificabatur oraculo, dum adhuc materno parvulus gestaretur in utero.»

19. Hinc Burchardus abbas Balernensis in Subscriptione, quam libro I Vitae, Guillelmo ejusdem scriptore defuncto, apposuit, «Qui, ait, et in utero matris significationem [al. sanctificationem] visus est accepisse, de qua concepta sunt praesagia futurae sanctitatis illius vitae pariter et doctrinae.» At 0652B vero mater ejus tali praesagio laeta, et jam tum praegustans gaudia sibi obventura ex hujusmodi filio, «in amorem nondum nati,» ut dicit Guillelmus cap. 1, «tota transfunditur, cogitans sacris eum litteris erudiendum tradere» (quantumvis alii pro more patriae, uti cogitare licet, ad militiam designarentur) et obnixe agere, quidquid eo conducere posset, «secundum modum visionis et interpretationis, qua ei de illo tam sublimia promittebantur,» prout adjungit idem auctor, quod et factum est.

20. Interea temporis, «Enixae Alcidi,» sicut memorat illustrissimus Manricus num. 7, «in more semper fuerat, recens natos infantes offerre Deo, oblatos proprio lacte nutriendos reassumere, sive quod mater integra existens (nam quae non lactant, 0652C dimidiare videntur officia matris) plus sibi juris in oblatos vindicaret, adeoque etiam plus in illis Deo offerret; sive quod ipsa oblatio, utroque illo materno clausa munere, innata potius quam adventitia omnibus esset: quam causam paulo aliter designant Guillermus» (Guillelmum posthac in textibus e Manrico afferendis nos illum vocabimus) «Alanusque, dum ita scribunt lib. I cap. I: Quali [leg. Quasi] cum lacte materno materni quodammodo bonis eis naturam infunderet, in Bernardo speciale aliquid lego. Nam primo quod ad oblationem attinet. Mox ut illum felici partu ediderat, non modo obtulit Deo, sicut de aliis agere consueverat; sed sicut legitur de sancta Anna matre 0652D Samuelis quae petitum a Domino, et acceptum filium, in tabernaculo ejus dedicavit destinavit] perpetuo serviturum; sic et ipsa in Ecclesia Dei acceptabile obtulit munus» ex duobus biographis modo citatis. «Praesentatus in templo Bernardus est, ut vel sic ab exordio vitae inciperet Virginis Matris filius apparere. Deinde quod attinet ad lac, Burchardus addit, non unquam aliud sugere voluisse. Nam, ut referunt de illo, nunquam suxit ubera nutricis, nisi solius matris. Quippe jam tunc votorum illius socius antequam conscius, necdum jussus per omnia obtemperabat, cooperarius maternae pietatis atque oblationis ab ea semel conceptae, ipse non tantum hostia, sed consacerdos.» Ita Manricus, qui verba Subscriptionis Burchardi, «Nam ut referunt 0653A de illo, nunquam suxit, etc.,» (vide Surium hac die XX Augusti post librum primum Vitae; de hac enim re nihil lego in Subscriptione Burchardi a nobis edenda), satis oratorie amplificat. Reliqua, quae ad lactentis tempus pertinent, idem Burchardus apud Surium prosequitur his verbis: «De matris utero exierunt cum illo indicia bonitatis, facies gratiosa, vultus placabilis, oculi columbini. Quid fuit illi ad indicium bonitatis ex dono naturae, per donum gratiae transiit in virtutem. Infans, nondum fans lingua, fari videbatur gratia jam accepta.»

21. Verum de eximiis naturae ac gratiae praerogativis nonnulla singillatim his addenda veniunt ex Guillelmo et Alano, cap 1. Ac de litterarum quidem studio ingeniique praestantia haec narrant: «Quam 0653B citius potuit» pueri mater, «in ecclesia Castellionis (quae postmodum ipsius Bernardi opera a saeculari conversatione in ordinem regularium Canonicorum promota cognoscitur) magistris litterarum tradens erudiendum, egit quidquid potuit, ut in eis proficeret. Puer autem et gratia plenus et ingenio naturali pollens, cito in hoc desiderium matris implevit. Nam in litterarum quidem studio supra aetatem, et prae coaetaneis suis proficiebat.» Nec mirum, cum praeter ingenii vim, qua valebat, declinaret sedulo alia ineuntis aetatis diverticula quae mentem longe alio distrahunt. «Erat namque simplicissimus in saecularibus, amans habitare secum, publicum fugitans, mire cogitativus . . . foris rarus.» His adde nostrum apographum e ms. Aureaevallis, 0653C submisso a R. P. Alexandro Wiltheim, collegii societatis Jesu Luxemburgensis rectore, in quo apograp o leguntur ista: «Fuit autem puer in his, quae ad litteras pertinebant, perspicacissimi ingenii, facilius discens quaecunque a magistris tradebantur, super omnes coaetaneos suos.»

22. Subscriptio autem Burchardi apud Surium ita habet: «Avulsus a lacte, et transiens jam in puerum, jam aliquid maturum praetendebat, puerilia jura transcendens.» Nec vero studiis duntaxat illis, quibus puerilis aetas ad humanitatem informari solet, sese excoluit; «sed litterarum etiam studio fuit deditus, per quas in Scripturis Deum disceret, et cognosceret,» ex Guillelmo et Alano, cap. 1. Hinc 0653D videas, inquit Manricus ad annum Christi 1105, cap. 2, num. 6 et 7, «quod de ipso dici solet, theologiam infusam a Deo fuisse sortitum; quodque ipse etiam dicere solebat, se inter fagos et quercus didicisse; ad incrementa potius referendum, quam ad initia, atque ad superiorem rerum contemplationem, certioremque quam in scholis haberetur. Alias rudimentis theologiae imbutus fuit, rudibus sane pro qualitate illius temporis; sed imbutus tamen, atque in sacra Scriptura versatus non mediocriter.»

23. Poesi eum etiam operam navasse vult Manricus, ibidem num. 7 et 8 haec memorans: «Non me latet, scriptum de illo quondam, a primis fere rudimentis adolescentiae suae exercuisse poesim, 0654A editis versibus vernaculo sermone, qui longe et late vulgati per totam Galliam, neque post multos annos exoleverant: tum etiam fratres, alias sibi charissimos, nedum caeteros studiorum commilitones, rhythmico certamine, acutaeque inventionis experimentis non solum exercuisse, sed superasse. Quae tamen, ut nullius fidei digna quippe ab auctore damnato (Berengario Abaelardi discipulo in Apologia contra beatum Bernardum excusa Parisiis anno 1616; quam tamen hoc anno 1632 sacrum Inquisitionis tribunal in Hispania penitus censuit abolendam,» uti idem Manricus ad marginem notat) «et tunc furenti, per convicium objecta, ita vera fortasse esse potuerunt. Certe Bernardi rhythmicae orationes ad singula Salvatoris patientis membra, 0654B ad Christum Dominum, et ejus matrem Virginem, et id genus aliae, lumen ingenii pandunt. Legitur hodieque libellus ejus, cui nomen Floretus, heroico, neque ineleganti carmine conscriptus, in quo de vitiis, virtutibusque, de sacramentis, deque cunctis mysteriis nostrae fidei luculenter exacteque pertractat.

24. «Nec suppositus partus, ut apparet; quippe a Joanne Gersone, antiquo et gravi theologo, non solum ut Bernardi opus admissum vulgatumque, sed commento illustratum satis prolixo, quod Lugduni in folio apud Joannem Marion anno 1720, sed et alibi etiam excusum lector inveniet. Ergo Bernardus poesim satis coluit, exercuitque in materiis sacratioribus. Nec multum fuit, si, mutata olim materia, et loco et tempori indulgens et aetati, aliquam ejus speciem 0654C prae se tulerit.» Ita censet Manricus. Verum huic rei arbitrum me non interpono, tum quia in antiquissimis biographis nihil de ea lego, tum quia sive ea sic se habeat, sive aliter, nihil magnopere confert ad laudem sancti doctoris, qui aliis tot lucubrationibus eam obtinuit gloriam, ut ex hujusmodi poeticis scriptiunculis illa quaeri minime debeat. Praeterea consuli potest Admonitio Mabillonii in versus et rhythmos, S. Bernardo adscriptos, quae Admonitio habetur volumine secundo col. 891; in qua refert se non existimare, versus et rhythmos, quos subdit, Bernardo esse tribuendos. At de viri sancti scriptis inferius etiam agemus, quantum fuerit satis pro nostro instituto.

§ III. Coelestes in sanctum favores; propositum monastici instituti; superata contra illud obstacula; socii ad idem aggregati; mirabile in humana corda dominium; vita ante ingressum ad Cistercienses.

0654D

25. Praeter ingenii ac litterarum ornamenta, quibus Sanctus supra quam fert puerilis aetas emicabat, mores egregios, ac peculiares in eo divinae gratiae favores suscipere merito debemus. Audiatur itaque Guillelmus in Vitae ejus apud nos cap. 1, num. 5: «In rebus saecularibus jam mortificationem futurae perfectionis velut naturaliter inchoabat. Erat parentibus obediens et subditus; omnibus benignus et gratus . . et ultra, quam credi posset, verecundus; nusquam multum loqui amans, Deo devotus, ut puram sibi pueritiam suam conservaret.» Hanc innocentem 0655A vivendi normam divina misericordia benedictionibus praevenit. Etenim, uti refert Guillelmus cap. 1, num. 6: «Cum adhuc puerulus gravi capitis dolore vexaretur, decidit in lectum. Adducta autem ad eum est muliercula, quasi dolorem mitigatura carminibus, «seu praestigiis:» quam cum ille appropinquantem sentiret cum carminalibus instrumentis, quibus hominibus de vulgo illudere consueverat, cum indignatione magna exclamans a se repulit, et abjecit. Nec defuit misericordia divina bono zelo sancti pueri; sed continuo sensit virtutem, et in ipso impetu spiritus surgens, ab omni dolore liberatum se esse cognovit.»

26. Quid, quod praeter hanc corporis sanitatem data ei fuerit a Domino gratia animae plane singularis, 0655B quando ipsi puero puer Jesus apparuit . . . velut denuo procedens sponsus e thalamo suo. Apparuit ei quasi iterum ante oculos suos nascens ex utero Matris Virginis Verbum infans, uti ibidem scribitur. Quantis autem divinae gratiae fluentis, quanto unctionis melle, futurus postea mellifluus doctor, fuerit delibutus ex illa apparitione, intelligi facile potest cum ex ipsa rei natura, tum e fructu inde postmodum consecuto. Nam statim biographus idem: «Facile est, ait, advertere iis, qui ejus auditorium frequentaverunt, in quanta benedictione ea hora praevenerit eum Dominus: cum usque hodie in iis, quae ad illud pertinent sacramentum, et sensus ei profundior, et sermo copiosior suppetere videatur. Unde et postmodum in laudem genitricis et geniti 0655C et sanctae ejus Nativitatis, insigne edidit opusculum,» de quo ibidem agitur. Ex his itaque conficitur, favores coelestes meritis, merita autem favoribus in Bernardo respondisse ab ipsa ejus puerili aetate, et, ut dicebam superius ex Burchardo: «Quidquid fuit illi ad indicium bonitatis ex dono naturae, per donum gratiae transiisse in virtutem.» Quo non mediocriter conduxerit innata quodammodo ei etiam tunc, ac mirifica illa erga pauperes misericordia, referente Guillelmo ibidem num. 7: «Neque illud tacendum, quod ab ipsis jam puerilibus annis, si quos poterat nummos habere, clandestinas faciens eleemosynas, et verecundiae suae morem gerebat, et pro aetate, imo supra aetatem, 0655D pietatis opera sectabatur.» Verum haec, quae relata jam sunt, sive rerum longe majorum, quae de sancto sunt memorandae, exordia, sive praeludia nuncupare lubet, cum ita se habeant, videndum nunc est, quam egregie cum crescente paulatim ejus aetate accreverint simul virtutum et gratiarum coelestium ornamenta.

27. «Cum autem,» uti habet Guillelmus loco citato, «aliquanto tempore evoluto, proficiens aetate et gratia apud Deum et homines puer Bernardus de pueritia transiret in adolescentiam, mater ejus . . . feliciter migravit ad Dominum.» Post haec Bernardus, mortua matre, in saeculo relictus magnam de se concitabat exspectationem propter gratias singulares, quibus erat praeditus. Spes magnae ipsi arrident; 0656A obsident amicitiae, expugnandae ipsius castitati horribiles struuntur insidiae; sed in tam lubrica aetate, tanquam periculoso conflictu triumphat integerrimus, interque medios illos ignes perstat illaesus. At vero cum graphice de his rebus agat Guillelmus cap. 1, satis est, eas obiter hoc loco designasse. «Non tamen hae victoriae,» sicut testatur illustrissimus Manricus ad annum 1110, cap 2, num. 6, «sine mercede, quam etiam in hac vita reportavit. Tradit anonymus Gallus lib. VII. cap. 9, in ejus Actis (quod ex Joanne eremita Bernardo subaequali acceptum, ut ipse ait, certiorem adhuc fidem sibi vindicat) post multos annos Claramvallem regenti sancto viro, mulieres quasdam a daemonibus obsessas, per ipsum liberandas fuisse adductas. Ab 0656B altera ante adventum sancti fugatum daemonem, vel potius ultro abeuntem proclamasse, Bernardo se resistere non posse, quippe cui adhuc in saeculo manenti, atque ejus opera contra castitatem tentato graviter, sed omnino invicto, per omnia obsecuturus fuerit traditus. Haec et similia trophaea vir sanctus referens, de communi hoste, ex gratia Dei, gloriosus triumphabat.» Vidimus paulo ante Bernardum in saeculo degentem; nunc vero eum a saeculo ad perfectiorem vitam conversum prosequamur Manrici verbis ad annum praedictum, num. 7.

28. «Tunc vero, ait, in ipso flore adolescentiae, aetatis suae anno vigesimo, quo caeteri plus solent retardari, fervore appetitus altius aestuante atque obruente spiritus fervorem; ipse econtra, praevalente 0656C eadem gratia, ac motus omnes rebelles coercente, primas eremi vocationes sentire, saeculi fugam tunc primum meditari, atque Cistercium altius infixum cordi, periclitanti salutare refugium, infirmo remedium, praeservativum valenti, meditabatur. Coelestem orbem in terra tunc fulgentem, quem jam luna et stellis, hoc est Stephano et sociis illustratum, ejus, ut solis radii, quod minime praesumebat, praestolabantur.» Qui primae hujus conversionis descriptionem apud biographos desiderat legere, adeat Guillelmum cap. 2; ubi etiam inveniet conatus fratrum, et amicorum, modis omnibus id agentium, «ut animum ejus ad studium possent divertere litterarum, et amore scientiae saecularis saeculo arctius implicare.»

0656D 29. Haec ibi brevissime; sed illustrissimus Manricus ad annum 1111, capite unico, num. 4, illa amplificans, addidisse fratres memorat, «homines non solis sibi natos, sed reipublicae, imo orbi profuturos: monachos in eremo latentes, et mundo profugos, neque doctrina alios juvare neque exemplis: quin sub honesto contemplationis nomine palliantes otium, segnitiei potius et desidiae operam dare, et sustentandos aliorum eleemosynis, quod olim Tiberius imperator de aliis dixerat, sibi ignavos existere, aliis graves. Tunc ut otium excutiant laborantes, ac de proprio sudore quaerentes victum, aliorum etiam redimant gravamen; quod de novo illo monachorum genere, in agro Balnensi recens instituto, fama vulgaverat: 0657A haud tamen tantae spei adolescentem, indole, moribus, ingenioque praestantem, atque in suae familiae gloriam, ut credebant, vel magis in communem usum concessum orbi, ruri et aratro fore mancipandum: colendis agris multos superesse, quibus non alia munia injungi possent; ipsum se debere publicis rebus, ne si talentum sibi a Deo creditum in terra deserta inviaque absconderit, damnationem incurrat,» etc.

30. Quanquam vero fratrum et amicorum molimina juvenem pium, ac propositi sui tenacem non permutaverint, morae tamen aliquid ei injecerunt. Etenim, referente Guillelmo cap. 2, num. 11, «hac nimirum suggestione, sicut fateri solet, propemodum retardati fuerant gressus ejus.» Plus dicit ms. Aureaevallis: 0657B «Hortantur eum ad studia litterarum, qua maxime via facilius eum detinere posse sperarent. Placuit sermo in oculis ejus, et constituta est dies, qua providerent fratres itineri ejus necessaria, et sic in Alemanniam proficisceretur.» Sed non est consilium contra Dominum. Vicit enim Bernardus obstacula omnia, Spiritu sancto operante, et in ejus animum revocante piissimae matris memoriam, spemque et exspectationem melioris et altioris fortunae, quam de charissimo sibi filio conceperat, ac jam praegustaverat. Audiamus Guillelmum de hac re loco citato: «Matris sanctae memoria importune animo ejus instabat, ita ut saepius occurrentem videre videretur, consequentem et improperantem, quia non ad hujusmodi nugacitatem tam tenere 0657C educaverat, non in hac spe erudierat eum.»

31. Guillelmo astipulatur ms. Aureaevallis: «Festinans autem ad constitutum diem et locum, coepit subito maternam in animo suo imaginem volvere, et confundi, quod frustraret spem, quam de eo ipsa conceperat, et nihil pro ea ageret, a qua tam tenere fuerat educatus.» Sic itaque Bernardus in priorem coelestis vocationis orbitam reducitur, victusque tandem est, seu potius sui ac fratrum victor laureatus evasit, dum divinis maternisque monitis obtemperans, Dei se famulatui, cui servire regnare est, penitus addixit, et ita quidem, ut eosdem fratres, quos antea habuerat in piissimo melioris vitae decreto maxime sibi adversarios, tandem in suam ipse deduxerit 0657D sententiam, ac monastici ejusdem instituti contubernio feliciter agregarit, ac genuerit in Christo Jesu, factus e germano fratre, eorumdem in spiritu pater. Pergamus cum Guillelmo: «Primus omnium Galdricus, avunculus ejus, absque dilatione aut haesitatione, pedibus, ut aiunt, ivit in sententiam nepotis, et consensum conversionis:» secuti deinde fratres. Quonam autem ordine, quo modo illa acciderent, quam fervido sancti Spiritu, et quam insigni etiam alicubi cum vaticinio, refert singillatim simul hac pathetice idem Guillelmus biographus. Manricus vero ea innectit anno Christi 1112, Cistercii 15; ubi etiam satis prolixam rerum gestarum narrationem exponit.

32. Mira autem ac omnino coelestis agebat Bernardum 0658A vis, quando verbum Dei intonans pusillum Domini gregem a se collectum novis augere incrementis satagebat. Etenim, auctore Guillelmo, «eo publice et privatim praedicante, matres filios abscondebant, uxores detinebant maritos, amici amicos avertebant: quia voci ejus Spiritus sanctus tantae dabat vocem virtutis, ut vix aliquis aliquem teneret affectus.» Tam potens acceperat novus ac juvenis hic praeco a Spiritu, quo intus agebatur, in humana corda dominium. Verum plures inter mirabiles conversiones non infimo censenda loco est illa, quae accidit in Hugone Matisconensi, qui a Guillelmo laudatur num. 15, tanquam «nobilitate et probitate morum, possessionibus et divitiis saeculi ampliatus: qui hodie merito religionis et sanctitatis suae raptus 0658B a Pontiniacensi coenobio, quod ipse aedificavit, Autissiodorensi ecclesiae praeest merito et honore pontificis.» Deinde laudatus biographus subdit vocationem ejus ad perfectiorem vitam. Quandoquidem vero relatio hujus facti, quae exstat apud Guillelmum, differt ab ea, quae habetur in nostro exemplari e ms. Aureaevallis, ideo lectorem ea frustrandum non putavimus. En itaque textum ejus:

33. Ait quadam die ad fratres suos: Habeo amicum Matisconi, Hugonem de Vitreio; et ipsum oportet adducere, ut sit et ipse unus ex nobis. Erat autem clericus nobilis, et jam maturioris aetatis, saecularibus pariter et ecclesiasticis possessionibus affluens. Coeperunt ergo qui noverant, eum temeritatis arguere: sed nihilominus ille confidens, sine omnium haesitatione festinavit 0658C ad ipsum. Erat autem fama in regione quod Hierosolymam esset iturus; sic enim ipse fingebat, non in eam, in qua fuit, sed in qua est Deus, Hierosolymam profecturus. Videns ergo eum praedictus Hugo, flens et ejulans in amplexus ejus ruit. Sed vir Dei lacrymas ejus penitus non attendebat. Ubi vero paululum respiravit, revelat ei propositum suum: et, ecce, innovatus est dolor, et fons lacrymarum fluxit uberior, ita ut tota die illa non quiesceret pupilla ejus. Sequenti nocte pariter accubuerunt in angustissimo strato, ita ut vix caperet alterum; nec tunc ergo cessabat a lacrymis Hugo, ita ut argueret eum vir sanctus, quod dormire eum non pateretur. Ubi vero obdormivit, videbatur sibi ex more invocato Spiritu sancto habere ad eum de conversione 0658D sermonem, et non deesse voci suae vocem virtutis.

34. Mane autem facto, cum rursum fleret Hugo, moleste jam accipiens, coepit durius objurgare eum. At ille: Non mihi, inquit, eadem hodie lugendi causa quae fuit heri: heri enim super vos flebam, hodie super me ipsum. Novi enim vestram conversationem, et mihi quam vobis, conversionem esse necessariam, non ignoro. Ad quem Bernardus exsultans: Flete, inquit, nunc satis, quoniam optimae sunt lacrymae istae: nolite cessare. Ex hinc cum vidissent eos clerici ambulantes pariter et exsultantes simul, nec ad momentum ab invicem separari, conati sunt Hugonem avellere a Bernardo, timentes imo jam aperte cognoscentes, quoniam uno spiritu agerentur. Tenentes ergo Hugonem jam nulla ratione pati 0659A voluerunt, ut vir Dei cum eo de caetero loqueretur. Abiit ergo tristis: sed nihilominus erat adhuc cor ejus fiduciam habens in Domino. Post aliquot dies sane conventum audiens episcoporum, festinavit illuc, ut Hugonem videret. Clerici vero cum vidissent eum, praeter morem torvo ocello respicere, et stipare Hugonem undique, ne quis pateret accessus. Sedentibus ergo in campo et colloquentibus episcopis in medio clericorum, juxta Hugonem sedens, loqui ei non poterat propter adstantes: sed tamen flebat uberrime super collum ejus: et ecce inundaverunt aquae et coelum dedit pluvias, ita ut dispersi cum festinatione ad proximum vicum currerent, sea beatus Hugonem manu tenens: Mecum, inquit, in pluvia stabis: statimque serenitate reddita, soli stabant in campo.

0659B 35. Et confessus est Hugo juramentum, quod fecerat, minime se fore usque ad annum. Hoc autem fecerat, ut deciperet clericos; annuam quippe probationem non ignorans. Ibi confirmato ex integro sodalitio spiritali, redierunt, manu sese tenentes alterutrum; et jam desperati omnes, nemo deinceps Hugonem detinere tentavit. Ex hac itaque nova Bernardi victoria, novus in laudes ejus excrevit triumphus, idemque plane singularis, ob virum tam magnum, quem monastico adjunxit instituto. Lubet his attexere clausulam Manrici, quam conversioni Hugonis, ad annum Christi 1112, cap. 2, a num. 3, in hunc subnectit modum: «Quibus videas, vel in ipso suae conversionis initio Bernardi potestatem pene immensam, coelum nimirum nubibus claudentis, et rursus 0659C aperientis portas ejus pro suo libito, obediente nimirum Domino, etiam ante prolatam vocem, menti hominis, ut Bernardi non solum lingua, sed cor etiam clavis coeli jam tunc comprobaretur. Videas praeterea renovata primitivae Ecclesiae felicia tempora, et primas illas Christi vocationes, non consanguineis parentes, non extraneis, renovata miracula et prodigia, queis homines trahebantur ad Evangelium.»

36. Quaenam interea temporis, antequam Cisterciense monasterium ingrederetur sacer ille grex, a ta sint, legi possunt apud Guillelmum, e quo delibo ista num 17: «Crescente . . . numero eorum, qui in hanc conversionis unanimitatem consenserant, sicut de primitivis Ecclesiae filiis legitur: Multitudinis 0659D eorum erat cor unum, et anima una in Domino, et habitabant unanimiter simul, nec quisquam aliorum audebat se conjungere eis. Erat enim eis Castellioni domus una propria et communis omnium, ubi conveniebant, et cohabitabant, et colloquebantur; quam ingredi vix aliquis audebat, qui non esset de coetu eorum . . . Ipsi vero quasi mensibus sex post primum propositum in saeculari habitu stabant, ut proinde plures congregarentur, dum quorumdam negotia per id temporis expediebantur.» Atque haec quidem initia fuere magnarum rerum, quas S. Bernardus postmodum per se aliosque pro gloria Dei, Ecclesiae catholicae bono, ac monastici instituti propagatione egregie ac feliciter gessit. Nos itaque nunc eum cum sodalitio 0660A suo coenobii Cisterciensis tecta subeuntem comitemur.

§ IV. Tirocinium; virtutes in eodem exercitae; ordinis habitus; religiosa professio; animi et corporis exercitationes.

27. «Anno ab incarnatione Domini 1113, a constitutione domus Cisterciensis 15, servus Dei Bernardus annos natus circiter 33 [al., 22], Cistercium in gressus, cum sociis amplius quam triginta sub abbate Stephano, suavi jugo Christi collum submisit.» Ita Guillelmus cap. 3 Vitae. Manricus ad istum annum cap. 2, n. 1, nonnulla observat de numero sociorum: «Nec inquit, omnes admissi sine delectu: Robertus juvenis repulsus, quia nimium tener; si revertatur maturior, recipiendus. Interim adnoto, hinc forte factum 0660B fuisse, ut quidam triginta tantum viros, alii Bernardum cum triginta venisse tradant, nempe Roberto inter eos annumerato, quem dilata probatio, non ablata, utrique parti reliquit velut in dubio.» Nec vero libellus, cui titulus, Exordium Cisterciensis coenobii (quod opusculum ad distinctionem Exordii magni Cisterciensis, parvum vocamus), numerum sociorum auget ultra triginta, uti patet e verbis ejusdem Exordii parvi cap. 17 apud Bertrandum Tissier, pluribus postea memorandum, auctore sancto Stephano, quae sic habent: «Ergo istis temporibus visitavit Dominus locum illum. Nam tot clericos litteratos, et nobiles laicos, et in saeculo potentes, et aeque nobiles, uno tempore ad illam Dei gratia transmisit ecclesiam, ut triginta insimul in cella novitiorum alacriter intrarent, 0660C ac bene contra propria vitia, et incitamenta malignorum spirituum, fortiterque decertando cursum suum consummarent.»

38. Et mox, «Eadem,» inquit Manricus, num. 2, «sed paulo altius repetito principio, pangit carmen antiquum, quod hodie etiam Cistercii dicitur permanere, ipsius columnis ecclesiae appensa tabula.» Carmen autem illud ibidem recitat in haec verba:

Anno milleno nonageno simul uno

Fontanum castrum Bernardo contulit ortum.

Postea duntaxat septem labentibus annis,

Hoc in coenobio coepit Cistercius ordo:

Qui dum quindenos tandem crevisset in annos.

Intus suscepit vir sanctus religiosam

Sub Stephano vestem, socios triginta trahendo.

0660D Quod ibi dicitur de religiosa veste, tanquam spongia indigum paulo post corrigit laudatus Annalium Cisterciensium auctor, ut statim videbimus. Ibidem autem num. 3 et 4 ita pergit:

39. Caeterum Stephanus divinitus praemonitus, oraculis superius jam relatis, et de exhibitione praesentium firmiorem spem concipiens futurorum, uno Roberto repulso quia parvulo, sed admittendo, si perseveraret, ut notabimus; caeteros omnes alacris admisit, non quidem statim religionis habitu donandos, quod ante annum probationis expletum tunc non in usu; sed probandos in veste saeculari, anno tandem transacto deponenda. Utrumque colligo ex epistola Bernardi ad eumdem Robertum, inter omnes ejusdem sancti prima 0661A si non tempore, dignitate miraculi patrati, dum scriberetur, anno, quo contigit, a nobis referendo. Primum ex his verbis:

«De saeculo, te teste Roberte, venisti Cistercium. Quaesiisti, petiisti, pulsasti: sed tui adhuc teneritudine, te licet invito, dilatus es per biennium.» Secundum vero ex subjunctis paulo inferius: «Post haec per annum juxta regulam in omni patientia probatus, perseveranter et sine quaerela conversatus, post annum sponte professus, tunc primum saeculari veste rejecta, religionis habitum suscepisti.»

40. Quanta vero donorum coelestium affluentia, ac ordinis propagatione novorum istorum ascetarum ac Bernardi in primis adventum cumulaverit Dominus, habemus e Guillelmo in principio capitis 0661B 3: «Ab illa autem die dedit Dominus benedictionem, et vinea illa Domini Sabaoth dedit fructum suum, extendens palmites suos usque ad mare, et ultra mare propagines suas.» His adde quae paulo ante praemiserat sub finem capitis 2. Et vero S. Bernardi, aliorumque sociorum ejus exemplo plurimos jam tum adventasse Cistercium, humanas utique res pertaesos, Exordium parvum Cisterciense loco supra citato testatur his verbis: «Quorum exemplo senes et juvenes, diversaeque aetatis homines, in diversis mundi partibus animati, videntes scilicet in istis possibile fore, quod antea impossibile in custodienda regula formidabant, illuc concurrere, superba colla jugo Christi suavi subdere, dura et aspera regulae praecepta ardenter 0661C amare, ecclesiam illam mirabiliter laetificare, et corroborare coeperunt.»

41. Ferventem spiritum, quem secum Bernardus e saeculo in monasticum tirocinium invexerat, obnixe conatus est conservare, magisque ac magis novo coelestium flammarum pabulo accendere, et solidarum virtutum ornamentis condecorare. Enimvero Guillelmus cap. 3 de ipsius tirocinio loquens, magnum aperit campum in modum ejus vivendi, ac laudes debitas excurrendi, sicut pluribus ibidem videri potest. Et tibi tamen, benigne lector, pauca e multis, quae ibi dicuntur, extracta specimina: «Quomodo vitam angelicam gerens in terris vixit, neminem enarrare posse puto, qui non vivat de spiritu, de quo ille vixit. Et mox: «Ingressus . . . est domum illam . . . 0661D intentione ibi moriendi a cordibus et memoria hominum, et spe delitescendi et latendi tanquam vas perditum, Deo aliter disponente, et eum sibi in vas electionis praeparante, non solum ad ordinem monasticum confortandum ac dilatandum, sed etiam ad nomen suum portandum coram regibus, et gentibus, et usque ad extremum terrae.» Sanctus autem tiro parvulus omnino erat in oculis suis, «nil tale de se aestimans aut cogitans, potius ad custodiam sui cordis, et propositi constantiam, hoc semper in corde, saepe etiam in ore habebat: Bernarde, Bernarde, ad quid venisti?»

42. Denique et illa ibidem num. 23 sequuntur: «Cum novitius esset, in nullo sibi parcens, instabat 0662A omnimodis mortificare non solum concupiscentias carnis, quae per sensus corporis fiunt, sed et sensus ipsos, per quos fiunt . . . Vix tantum eis permittebat, quantum sufficeret ad exterioris cum hominibus conversationis societatem. Quod cum continui usus instantia in consuetudinem mitteret, consuetudo ei ipsa quodammodo vertebatur in naturam: totusque absorptus in spiritum, spe tota in Deum directa intentione, seu meditatione spirituali tota occupata memoria, videns non videbat, audiens non audiebat; nihil sapiebat gustanti, vix aliquid sensu aliquo corporis sentiebat. Jam quippe annum integrum exegerat in cella novitiorum, cum exiens inde ignoraret adhuc, an haberet domus ipsa testudinem, quam solemus dicere coelaturam.» Plura ibidem Guillelmus 0662B narrat cum insigni commendatione tirocinii a sancto nostro decursi, et praeclarissimis virtutibus ab eodem exornati.

43. Vita quarta apud Mabillonium edita, et a Joanne Eremita conscripta, lib. II, a col. 1284, exemplum commemorat, e quo perspicuum redditur, quanta cum severitate sanctus tiro in culpas etiam levissimas animadverteret. «Igitur cum esset juvenis sanctissimus in cella novitiorum, quidam de parentibus suis venerunt, ut visitarent eum, et locuti sunt cum eo. Post signum vero horae nonae, reversi sunt unusquisque ad sua, et religiosissimus juvenis ad opus Dei in ecclesiam. Tunc secundum consuetudinem elevans oculos ad coelum, putans se invenire gratiam Dei, sicut et prius, non invenit. Excogitavit 0662C itaque in se ipso, hoc sibi pro qualicunque delicto seu peccato contigisse, et non comperit nisi vanas fabulationes, quibus paulo ante per imprudentiam se exposuerat. Qua de causa cum se culpabilem intellexisset, prostravit totum corpus suum juxta altare, dicens cum Propheta: Domine, ne in furore tuo arguas me, etc. Et cum hoc fecisset per viginti et quinque dies, apparuit ei gloria Domini; et replevit eum, et dedit ei scientiam sanctorum, ut in bonum consummarentur opera ejus.

44. «Sed et alii venerunt visitare eum, et acceperunt licentiam ab abbate Stephano, ut ad eum loquerentur. Et cum ad eos duceretur, accepit stupas, et misit sub capucio in aures suas: ita ut hoc artificio ab inani confabulatione se conservare posset 0662D immunem: sicque venit ad hospites, et fuit cum eis per totam horam, et nihil audivit: non locutus est, nisi pauca verba de aedificatione. Tunc pulsata campana, gaudens, et relinquens eos, venit in ecclesiam, gratia sua sibi taliter a Deo conservata. O virum praecipuae sanctitatis, et dignum memoria! qui sibi in hunc modum providendo, audientes adhuc aedificat, et aedificabit usque in finem, non sibi solummodo, sed infinitis proficuus existens.» Quod dicit biographus ille in secundo exemplo de capucio, si velit hoc intelligi de sancto tunc adhuc novitio, atque adeo, secundum mox dicenda, monastica veste nondum tunc induto, non videtur satis conforme alteri narrationi, quam illico proferam. 0663A Hinc interim colligere licet, quanto studio religiosissimus juvenis in solidam perfectionem incumberet, cum adeo accurate in se castigaret tenuissimos quoque naevos, qui vel tantillum eidem officere videbantur. De professione ipsius solemni ac sociorum nonnulla observat Manricus ad annum Christi 1114, cap. 1, num. 1 et sequentibus, ita scribens.

45. «Sequens annus, videlicet Christi millesimus centesimus decimus quartus, Cistercii decimus septimus, Bernardi et sociorum ejus votis solemnibus . . . faustus fuit . . . Bernardum et socios post annum professos regulam, auctores magis supponunt, quam affirmant; quod non crediderim factum sine mysterio; quippe cum habitus non monachum faciat, sed professio; imo cum neque habitum novitii 0663B tunc gestarent, ut praecedenti anno jam ostendimus; satis profecto mirabile apparet, quorum ingressus ab omnibus describitur, professionem a nemine referri. Delatum forte constantiae virorum Dei, quos semel ad aratrum admota manu haud dubium foret peracturos, quod inchoaverant. Professi nihilominus sunt regulam beati Patris Benedicti juxta rigorem conventus Cisterciensis, tuncque primum monachali habitu induti, tonsuratique, quod etiam ultimum placuit adnotare. Nam sicut sine habitu, ita et sine tonsura probationem exigi consuetam illis temporibus, testem habeo Caesarium Heisterbacensem, post centum adhuc annos scribentem de novitio tunc sibi coaetaneo, lib. IV Dialogorum, cap. 51:

0663C 46. «Novitius quidam cum in Hemmenrode (abbatia ordinis Cisterciensis, dioecesis Trevirensis) satis tranquille annum probationis peregisset, et voluntate stabilitatis expressa in Capitulo, radendus esset in monachum, is, qui eum rasurus erat, rasorium (i. e. novaculam) ad corrigiam acuens, in eadem hora sic eum contristavit, etc. Quibus videas, ante voluntatem stabilitatis expressam neminem radi solitum. Quod magis mirum tempore Caesarii, quo novitii jam cappam caputiumque, religionis insigne praeferebant. Forte ne eo signo notandi retinerentur, si medio probationis anno egredi vellent. Primis ergo illis ordinis temporibus probandi in habitu et tonsura saeculari: post, tonsura dilata, concessus habitus, 0663D quantumvis monachali valde dissimilis: quoad hodie etiam videmus permanere. Tandem decursu temporis effectum est, ut simul habitum tonsuramque suscipiant, quod forte a mendicantibus inceptum recens exortis, paulatim etiam ad nostros extensum fuit.»

47. At, relicto brevi hoc diverticulo, revertamur cum Manrico ad solemnem professionem, num. 4 de ejusdem ordine ista notantem: «Bernardum primum emisisse vota, sunt qui affirmant; quod mihi, ait, dubium. Tenerior aetas, et profundior humilitas vetabant, quominus aliis praeferretur magister omnium. Alias neque Hugo prior missus fuisset. Pontigniacum in Campania fundaturus, neque Bernardo in abbatem praefecto Clarae-Vallis, caeteros 0664A omnes occupasset admiratio, quam Guillelmus abbas descripsit in ejus Vita lib. I, cap. 3: Mirantibus sane illis, tanquam maturis tam in religione quam in saeculo viris, et timentibus ei tum pro tenenioris aetate juventutis, tum pro corporis infirmitate, et minori usu exterioris occupationis. Crediderim aetatis suae ordine, sive nihil sive parum immutatae, et ante annum admissos, et tunc professos; nisi quod forte conjugatos clerici, solutos conjugati antecesserunt. Atque haec de professione ab antiquis omissa brevissime sufficiat praelibasse.»

48. Huc etiam pertinet continuatus sancti fervor, et ars metendi divinitus ei infusa. De his Manricus loco citato a num. 8 haec memorat: «Interim Bernardus Pater, sociique, quo erant in novo statu ferventes 0664B spiritu, instare orationibus, vigiliis, jejuniisque corpus atterere, laudes divinas in choro devote canere, et nihilominus operari manibus, tenere silentium, insistere lectioni, ac reliquis observantiis religionis sine intermissione exerceri, sine querela, Stephano, ut olim docente, tunc mirante, ac vere jam experiente strenuos duces, quos paulo ante tirones nominaverat. Et quidem de virtutibus Bernardi Guillelmus multa, et quotquot scripsere Vitam beati viri, quae nimis longum esset huc transcribere. Caeterum quod de peritia metendi tradunt, servo Deo per miraculum collata, quia peculiarem continet doctrinam forte minus probatam, saltem minus in usu nostris temporibus, non putamus silentio praetereundum:» praesertim cum hinc pateat ad oculum 0664C modus mirabilis, quo divina providentia cum nostro sancto egit, quando virum tam magnum, et ad res quaslibet summas exsequendas natum, a vili ac tenui metendi labore ad altiora tot tantaque facta exordium sumere voluit, prout jam visuri sumus.

§ V. Ars metendi divinitus sancto concessa; discessus in monasterium Claravallense e Cisterciensi; variae de hoc notitiae; illud quo anno fundatum.

49. Redemerat vir sanctus metendi inscitiam, uti narrat Manricus num. 9, «anno proximo aliis operibus substitutis messionis loco: quorum etsi non minor labor, facilior usus, et quotidianis operibus promptiores artus, quam non nisi post annum repetendo. 0664D Sed a caeteris solus separari, et metentibus fratribus non metere angebat animum ardentem vitae communis: et neque semper quid aliud faciendum suberat; neque, si subesset, ei permittebatur, debili quippe ac prae nimia abstinentia et vigiliis defecto viribus. Audiant, qui putant opera haec externa minoris apud Deum esse valoris. Audiant, qui totum negotium menti deputant, corpore adeo a laboribus immuni, ut minus aptum contemplationi censeant, si fatigetur. Bernardus, egregius futurus Ecclesiae doctor, imo oraculum, fidei columna; quo principe, quo duce, schismaticorum colla subigenda, haereticorum calcanda parabantur; Bernardus catholicis omnibus firmandis, atque ipsius pontificis Romani stabiliendo solio concessus 0665A orbi; Bernardus Pater, qui reges, regnaque, qui denique universum Christianum axem ad sui imperium erat commoturus; cujus verba concilia mutuabantur, dum adhuc viveret, et cui, ut clavigero coelestium arcanorum, vel ipsa sacra Scriptura erat subdenda (hoc intelligendum accommode, ne nimium dicat Manricus); Bernardus, inquam, ad haec omnia gradum faciens, a peritia metendi exorsus est, eamque a Deo per lacrymas obtentam, atque collatam non sine miraculo, lacrymae simul et miraculam commendant utilem etiam acquirendo in Ecclesia doctoris apici.»

50. Factum narrat Guillelmus, cap. 3, num. 27: «Messis tempore fratribus ad secandum cum fervore et gaudio sancti Spiritus occupatis, cum ipse 0665B quasi impotens et nescius laboris ipsius, sedere sibi et requiescere juberetur, admodum contristatus ad orationem confugit, cum magnis lacrymis postulans a Deo donari sibi gratiam metendi. Nec fefellit simplicitas fidei desiderium religiosi. Continuo namque, quod petiit, impetravit. Et ex illo die in labore illo prae caeteris peritum se esse, cum quadam jucunditate gratulatur; tanto in hoc opere devotior, quanto se in hoc ipso facultatem ex solo Dei dono reminiscitur accepisse.» Ideo autem gratiam hanc Bernardo datam ad annum Christi 1114 censet pertinere Manricus; «quia, ait, vir Dei post emissam professionem, his tantum frugibus Cistercii adfuit colligendis: quippe mense Junio sequentis anni Claramvallem, ut dicemus, transferendus.» Nobis nunc despiciendum 0665C restat, quomodo illuc translatus, seu Cistercio cum aliis eo profectus, coenobii Claraevallensis, quod primus abbas rexit, praefecturam inchoarit. Annus, quo ad dignitatem abbatialem promotus est, confirmatur e versibus antiquis, quos multi codices, uti observat Manricus ad annum 1115, cap. 1, num. 6, subjungunt operibus ejus, quosque ibidem subdit:

Annus millenus ter quinis commemoratur connumeratur],

Nec non centenus, vir sanctus quando creatur

Abbas, et Patrum sequitur decreta priorum,

Fit doctor fratrum, fidei lux, regula morum.

51. Bernardi fratres ad fundandum Claravallense monasterium missi cum eo sunt, sicut testatur Guillelmus biographus lib. I, cap. 3, num. 28: «Cum 0665D autem complacuit ei, qui eum segregravit a saeculo, et vocavit, ut ampliore gratia revelaret in eo gloriam suam . . . ; misit in cor abbatis Stephani ad aedificandum domum Claraevallis mittere fratres ejus. Quibus abeuntibus ipsum etiam domnum Bernardum praefecit abbatem.» Manricus alios insuper ei adjunctos memorat num. 5; ac deinde num. 6: «Tantis, inquit, viris a Stephano Bernardum praefici, aetate juvenem, quippe vigesimum quartum annum vix dum egressum, infirmum corpore, verecundia implicatum, aut impeditum, atque omni experientia destitutum, mirabile in oculis omnium visum fuit, et ob hoc forsan serius pronuntiatum. Certe Guillelmus innuere videtur, nequaquam nominatum ante discessum,» ex iis, quae modo recitabam ex ipso, 0666A «Quibus abeuntibus, etiam ipsum domnum Bernardum praefecit abbatem,» et quae statim ab eodem biographo subnectuntur: «Mirantibus sane illis, tanquam maturis et strenuis tam in religione quam in saeculo viris, et timentibus ei tum pro tenerioris aetate juventutis, tum pro corporis infirmitate, et minori usu exterioris occupationis.» Sed non est novum, divinam providentiam infirmis uti instrumentis ad maxima quaeque perficienda, prout eventus tot ac tanti in Bernardo id comprobarunt: de cujus e monasterio Cisterciensi egressu quaedam hoc loco cum Manrico observare visum est.

52. «Porro,» ait ad annum proxime citatum, num. 7, «egressum novi conventus, prout in Ordine fieri solebat, a Caesario Heisterbacensi descriptum, quia 0666B gravitatem devotioni mistam praefert, non pigebit ad litteram transcribere e dicti scriptoris homilia in Dominicam tertiam post Octavam Epiphaniae, quam citat ad marginem, his verbis: Duodecim monachi, loco duodecim apostolorum, cum tertio decimo abbate, qui loco Christi eis praeponitur, ad novam abbatiam fundandam emittuntur. Crux enim Dominicam habens imaginem, a Patre abbate datur ei in manus, quem de oratorio cum eadem cruce exeuntem, duodecim ad hoc ordinati sequuntur, quasi Christum Apostoli.» Ita ille ex Caesario; ubi vides novae hujus coloniae numerum definiri. «Cruce itaque,» sicut addit idem Manricus, «Bernardo a Stephano Patre in manus data, ipse prior, quasi pater et dux omnium, mox fratres ejus et filii egressi 0666C sunt, locum sibi inter Lingonenses quaesituri. Videres, cum jam essent recessuri, in profundo silentio cadentes lacrymas, omnium monachorum et solas voces cantantium resonantes inter singultus: quippe modestia membris exterius imperans, vix in affectus internos praevalebat; nec discerneres remansuros a discedentibus, quoadusque ad portam domus illos stantes a progredientibus cunctatio ipsa divisit. Haec, Bernardo atque sociis abeuntibus, devota quidem, sed tristis facies Cistercii fuit.»

53. Prius autem quam cum sancto nostro abbate a Cisterciensibus ad Claramvallem discedamus, quandoquidem vir sanctus prima apud illos perfectioris vitae rudimenta posuit, ac per se aliosque, quos eisdem ascetis adjunxit; coetum illum deinde magnifice 0666D illustravit ac propagavit; quia item de Cisterciensibus toties jam a nobis mentio facta est, ac porro fiet; videmur non abs re facturi, si de piissima juxta ac celeberrima hac vitae asceticae palaestra notitias quasdam hic subjiciamus, plures tamen designaturi apud auctores, qui de ea scripsere quam prolixe ac singillatim huc coacervaturi, ne nimium excurrat oratio. Fundator ejus fuit S. Robertus, primus abbas Molismensis, cujus acta apud nos jam pridem illustrata sunt tomo III Aprilis, die 29 ejusdem mensis, a pag. 662. Ibidem vero § 2 Commentarii praevii ad ipsius Vitam, pag. 664 et sequentibus, agitur de initiis coenobii et ordinis Cisterciensis, et de S. Roberti ad eumdem transitu, qui accidit anno 0667A Christi 1098. Primus quoque Cistercio abbas praefuit; sed non diu post, abdicata apud Cistercienses praefectura, ad Molismenses revertitur, ejusdem reditum apud summum pontificem Urbanum II urgentes; prout in dicto Commentario, § 3, pluribus licet videre, uti et alia, quae ad laudatum sanctum fundatorem istum spectant.

54. Loci situm Gaspar Jongelinus in notitia abbatiarum ordinis Cisterciensis describit pag. 6: «Cistertium (Cîteaux) archicoenobium et caput ordinis, sub regula S. Benedicti, situm in dioecesi Cabilonensi (Châlons-sur-Saône) quinque circiter leucis ab urbe Divione (Dijon) . . . distans, in ducatu Burgundiae.» Caeterum primae Cistercii filiae, nomine Firmitati (vulgo La Ferté) in dioecesi Cabilonensi ad Cronam 0667B fluvium coenobio; ac filiae secundae, cui nomen Pontigniacum (Pontigny) in territorio Autissiodorensi sitae, ut videsis apud Jongelinum a pag. 16, successit tertia ejusdem Cistercii filia Claravallis; ubi sanctissimum abbatem nostrum, quem eo proficiscentem Cistercio tantisper reliquimus, iterum convenimus. Meretur autem locus etiam ille, sancti regimine, virtutibus ac prodigiis adeo longe lateque nobilitatus, ut de ejus situ, fundatione ac elogiis, antequam progrediamur ad alia, praemittamus sequentia documenta.

55. Guillelmus biographus cap. 3, num. 28: «Erat, inquit, Claravallis locus in territorio Lingonensi, non longe a fluvio Abba (l'Aube) antiqua spelunca latronum, quae antiquitus dicebatur Vallis 0667C Absinthialis, seu propter abundantis ibi absinthii copiam, seu propter amaritudinem doloris incidentium ibi in manus latronum.» Et cap. 4, num. 40 auctor idem de eodem loco haec narrat: «Loci vero ipsius solitudo inter opaca silvarum, et vicinorum hinc inde montium angustias, quo servi Dei latebant, speluncam illam sancti Benedicti Patris nostri quodammodo repraesentabat, in qua aliquando a pastoribus inventus est: ut cujus imitabantur vitam, habitationem ejus ac solitudinis formam aliquam habere viderentur.» Nicolaus Hacqueville, senatus Parisiensis praeses, vallem non solum montibus circumdatam, sed etiam fonte perenni, praeter interfluentis Albae aquas, scatentem memorat in carmine 0667D de laudibus S. Bernardi, et situ Claraevallis, quod apud Mabillonium, operum ejusdem Patris editorem, recusum est volumine II, col. 1305.

Abdita vallis erat, mediis in montibus, alto

Et nemore, et viridi tunc adoperta rubo . . .

Hanc Alba irriguus mediam perlabitur amnis,

Fons tibi perpetuo munere donat aquam.

56. Apud laudatum operum S. Bernardi editorem a col. 1306 habetur descriptio positionis seu situationis monasterii Claraevallensis, ubi praeter alia plura, quae legi possunt in eadem descriptione (quae incerto auctore, monacho tamen, ut apparet Manrico ad annum 1115, cap. 2, num. 1, Claraevallensi, inter opera Bernardi circumfertur, nec sine sale), notantur ista in editione Mabillonii col. 1309: «Hic ergo 0668A fons . . . ex opposito solis orientis oritur, ita ut aestivo solstitio roseam rutilantis aurorae faciem ex adverso salutet . . . Ubi eum mons evomit, vallis deglutit: et in loco, quo oritur, eodem quasi moritur, quin et sepelitur. Sed ne exspectes signum Jonae prophetae, ut tribus diebus, et tribus noctibus delitescat absconditus. Statim ad mille passus intra claustrum monasterii, quasi de corde terrae resuscitatus progreditur, et quodammodo redivivus apparet, visui tantum et usui fratrum se offerens, ne cum aliis, quam cum sanctis sors illius amodo sit futura.» Ita ille alludit ad dictum fontem. Jam vero domus etymon Manricus citatus ita describit num. 5: «Monasterio Claraevallis nomen inditum in claritatem pro modo occupationis et exercitii, veteri commutata 0668B amaritudine. Unde versus:»

In vallem claram vallem convertit amaram.

Guillelmus cap. 3, num. 28, de sancto abbate ac sociis, primis loci incolis, haec refert: «Ibi ergo in loco horroris et vastae solitudinis consederunt viri illi virtutis, facturi de spelunca latronum templum Dei et domum orationis.»

57. Manricus ad annum 1115 supra designatum, cap. 2, num. 1, non videtur exploratam satis habuisse laudati jam saepe loci fundationem, quando de primis eodem loci advenis ita statuit: «Casu invenerint, an admoniti quaesierint, incertum: constat pervenisse ad locum satis horridum, latronum, ut ferebant, receptaculum . . . Crediderim omni ope destitutos elegisse hunc locum, nulli incolarum usui proficientem; 0668C noxium potius, eoque longe facilius obtinendum.» De prima itaque loci donatione seu fundatione dicendum etiam nobis est. Volumine I editionis Mabillonianae, ubi sunt opera sancti Patris genuina, col. 45 exstat epistola 31 ad Hugonem comitem Campaniae ab ipso scripta, in qua sic loquitur: Possumusne oblivisci antiqui amoris, et beneficiorum, quae domui nostrae tam largiter contulisti? Sanctus itaque Pater his verbis profitetur gratam animi memoriam erga Hugonem, primum sui Claraevallensis coenobii fundatorem, prout conficitur ex instrumento, quod Petrus Franciscus Chiffletius inter probationes suae de illustri genere S. Bernardi Diatribae, pag. 513, ex autographo Clarae-Vallensi 0668D acceptum primus vulgavit. (Exstat supra in notis ad epistolam 31 S. Bernardi, Opp. tom. I.)

58-59. Apud Mabillonium in notatione ad supra dictam epistolam S. Bernardi, quae notatio habetur inter alias ad tomum I ejusdem sancti Patris, et ad calcem voluminis I, de quo dicebam paulo ante, observantur ista in rem nostram post tabulas fundationis modo datas e Chiffletio, col. 19: «Quod spectat ad annum fundationis, qui non exprimitur in his tabulis; idem (Chiffletius videlicet, quem tu consule in Appendice ad Diatribam, cap. 20) auctoris sancti Mariani Autissiodorensis Chronographum secutus, refert ad annum Christi 1114, mense Junio. Et quidem de mense conveniunt omnes: quoad annum vero, cum tam externa quam domestica instrumenta 0669A refragari videantur; inter alia vero Exordium Cisterc. dist. 2, cap. 1, tabella sancti Bernardi tumulo appensa, quae disertis verbis annum 1115 exprimunt; receptae jam dudum sententiae adhaerere satius videtur: cum alioqui vix Bernardus professionem emisisset mense Junio ann. 1114, et Hugo ipse, qui locum concessit, adhuc in Oriente versaretur. Claravallis itaque primo quidem ab Hugone Campaniae duce fundata; postea vero anno 1135 in ampliorem locum translata, opitulante Theobaldo ipsius successore, nova fabrica donata est: unde primi fundatoris nomen obtinuit apud aliquos, translationem cum fundatione confundentes, ut bene monet Manricus in Annalibus ad annum 1115, cap. 1.» Sententiam hanc, quae mihi magis arridet, quam 0669B Chiffletiana, ita declaro et confirmo:

60. Chiffletii ratio alia, quam primo loco ponit pro anno 1114, illo nititur fundamento, quia «coepit anni ejusdem mense Julio, undecima die mensis, Morimundus, minor natu filia, quippe inter Cistercii filias numero quarta; cum tertia ex ordine natalium censeatur Claravallis.» Verum Morimundi fundatio a Jongelino innectitur anno 1115; idem fit a Manrico ad istum annum cap. 1; idem a Sammarthanis tomo IV Galliae Christianae, pag. 673. Monumenta autem Claraevallensia, quae Chiffletius in Appendice designata sibi objicit contra annum 1114, fundatae Claraevallis, sunt 1o antiqui versus:

Annus millenus ter quinis connumeratur,

Nec non centenus, vir sanctus quando creatur

0669C Abbas. . . . . . . . . . . . . . . .

«Deinde tabella S. Bernardi tumulo appensa, in qua legitur: Anno Domini millesimo centesimo decimo quinto, in mense Junio, missus fuit (S. Bernardus) cum fratribus germanis, et conventu suo, ad locum istum, qui nunc vocatur Claravallis: antea autem Vallis Absinthialis dicebatur.» Ad versus ita respondet Chiffletius: «Nisi me conjectura fallit, indicant versus illi consecrationem S. Bernardi in abbatem . . . Quae ante annum Christi 1115 facta esse vix potuit . . . Quare a primo eorum in Claramvallem adventu, quod in anni 1114 Junium incidit, monasterii fundationem adnotarunt Morimundensis, et Autissiodorensis chronographi: Claraevallenses ab 0669D inauguratione abbatis.» Sed contra est, quod in dictis versibus toú creatur videatur melius referri posse ad praefecturam Claraevallensis coenobii, quam S. Stephanus Bernardo, e Cisterciensi monasterio cum suis discedenti, commisit (de qua re actum est supra) conformiter ad verba tabellae, ad quae nihil ibi apud Chiffletium responsi invenio, cum in ea clare ac distincte dicatur: «Anno Domini millesimo centesimo decimo quinto, in mense Junio,» missus noster sanctus cum potestate utique abbatis, tunc quidem a suo superiore constitutus seu creatus, sed dicto mense nondum consecratus ab episcopo. At de ista consecratione dicentur plura § proximo.

§ VI. Consecratur abbas Claraevallensis, monasterii hujus angustiae miraculis sublevate; cibus spiritualis a sancto, per apparitionem monito, Claraevallensibus porrectus.

0670A

61. Guillelmus libro I, cap. 4, de sancti consecratione haec memoriae prodidit: «Cum autem missus noviter Claramvallem Bernardus, ordinandus esset in ministerium ad quod assumptus erat, et sedes Lingonensis vacaret, ad quam ordinatio ipsa respiciebat; quaerentibus fratribus quo eum ducerent ordinandum, cito de proximo se obtulit bona fama venerabilis Catalaunensium episcopi, opinatissimi illis magistro Guillelmi de Campellis, illucque eum transmittendum esse, diffinitum est. Sicque factum est. Chiffletius in Appendice ad Diatribam superius allegata cap. 20 a pag 676 e textu Guillelmi, quem modo protuli, hanc proponit et solvit difficultatem: «Quomodo, 0670B inquit, vacabat sedes Lingonensis anno 1115, cum Jocerannum constet, ex anno 1112 in 1125 Lingonensem fuisse episcopum, ut ex Chronico Benigniano retulimus pag. 505? Sed responsio in promptu est, vacasse tum sedem Lingonensem improprie; non quod nullus tunc esset Lingonensis episcopus; sed quod anno illo 1115 abesset ab episcopatu suo; fortasse in itinere ad limina apostolorum, vel ad synodos aliquas, quae frequentes illis ipsis temporibus a Guidone Viennensi, apostolico per Gallias legato cogebantur.» Ita Chiffletius. Qualiter autem sanctum noster, «Catalaunum, assumpto secum Elboldone (al. Elbodone) monacho quodam Cisterciensi,» ut laudatus Guillelmus ibidem narrat, 0670C profectus, «et praedicti episcopi domum» ingressus, ob externam corporis speciem contemptui fuerit nonnullis, ad irrisionem usque; sed episcopo summa in veneratione habitus; quantaque e primo amborum congressu orta inter eos fuerit familiaritas non sine summa Bernardini nominis per Galliam universam propagatione, apud Guillelmum eumdem invenies.

62. Nec his attexam alia, quae biographus iste praemiserat de angustiis Claraevallensis coenobii temporibus primis, earumque per varios sublevatione; item de immenso ejusdem coenobii incremento, quod sancto abbati in quadam visione exhibitum est, rei deinde eventu veritatem comprobante; ac denique de studio perfectionis, et conversione sororis ejus; cum idem Vitae scriptor consuli de his possit cap. 3 0670D et 4. Quia tamen Joannes Eremita de arctissima inopia, qua visum est divinae providentiae, abbatem sanctum ac subditos ejus exercere ac probare, diversa narrat, variisque deinde probat exemplis, ad ejusdem sancti gloriam omnino illustribus, divinitus fuisse prospectum maximis illis rerum temporalium apud Claraevallenses angustiis, idcirco Guillelmum abbatem e laudato Joanne supplendum censeo, qui libro II, col. 1285, num. 2, apud Mabillonium de penuria victus locutus, de vestitu ista subdit: «Indumenta vero eorum tam in aestate, quam in hieme, cuculla et tunica, quae rarissime innovabantur. Caligis quoque utebantur vilibus, et calceamentis frequenter diuque diruptis manentibus et dissutis, antequam repararentur, quae prae nimia corii paupertate 0671A ligabant funiculis. O viri generosi et magni in saeculo! Quis ad haec loca arida et periculosa vos adduxit, nisi ille, qui dives erat in coelis, et pauper humilisque in terris in praesepio recubuit?» En tibi nunc erectum abbatis animum, et summam fiduciam de auxilio Dei opportuno in tot tantisper malis.

63. Idem quippe scriptor Vitae a col. 1285, num. 3, ita pergit: «In illa tanta penuria, de qua supra diximus, inter caeteras necessitates, sal die quadam defuit eis. Et vocavit sanctus abbas unum de fratribus suis Guibertum nomine, dixitque ei: Fili Guiberte, accipe asinum, et vade ad nundinas, et eme nobis salem. At ille respondit. Ubi est pretium? Ad quem homo Dei: Crede mihi, fili, quia nescio tempus quo aurum vel argentum habuerim. Sursum 0671B est enim qui habet peram meam, et thesauros meos in manibus suis. Tunc frater ille quasi subridens ait: Si vacuus perrexero, vacuus redibo. Cui ait sanctus: Noli timere, fili mi, sed vade securus. Ille enim, qui habet thesauros nostros, sicut jam dixi tibi, erit tecum in itinere, et praebebit omnia propter quae mitto te. Ad haec verba, sumpta pii Patris benedictione, perrexit cum asino ad nundinas, ad castrum cui nomen Risnellum, plusquam oportet incredulus. Sed pius et clemens Dominus non respexit suam incredulitatem, sed consideravit servi sui fidem, et tribuit ei omnem rem pro qua missus fuerat. Itaque cum castro appropinquasset, et venisset ad quamdam villam, obvium habuit quemdam presbyterum, qui salutavit eum, dicens: Unde es, frater, 0671C aut quo pergis? At ille respondens exposuit ei diligenter itineris sui causam, et paupertatem loci, in quo habitabat Pater sanctus cum filiis suis.

64. «Quae cum audisset presbyter, vehementissime compunctus est: et duxit fratrem in domum suam, deditque illi medietatem modii salis, et quinquaginta solidos vel amplius, sicut saepe narrare consueverat idem Guibertus. Quibus acceptis, coepit gratias agere Deo immensas, et dicere in animo suo: Procul dubio verus est sermo, quem audivi a Patre meo; sed in hoc peccavi erga eum peccato magno, quia ei non credidi, sed incredulus veni huc. Et valefaciens presbytero, reversus est ad monasterium. Quod cum ingressus fuisset, cucurrit ad hominem Dei, et retulit ei omnia, quae sibi in via contigerant. 0671D Cui dixit Pater sanctus: Dico tibi, fili, quia nulla res tam necessaria est omni Christiano quam fides. Habe ergo fidem, et bene tibi erit omnibus diebus vitae tuae. A die illa et deinceps tam frater ille, quam alii verba sancti Patris in majore habuerunt reverentia. O bone Jesu, fidem quam habuit iste sanctus, quis enarrare potest?» Aliud deinde Joannes biographus exemplum producit, num. 4:

65. «Quidam de Clementiniprati fratribus adveniens, visitandi gratia novellam Christi plantationem, honorifice susceptus est, prout fieri potuit: cui, qui in promptu erat, oblatus est dimidius panis avenaceus. Quo suscepto, et cum magna admiratione, quia tali viverent, reportato ad Clementinumpratum, 0672A omnibus inibi habitantibus annuntiavit servorum Christi voluntariam in maxima paupertate abstinentiam, in abstinentia patientiam, in egestate liberalitatem munificam. Statimque vehementer compuncti, et compatientes Clementiniprati fratres, in eorum subsidium communiter assenserunt. Tunc magister loci illius, Odo nomine, vir venerabilis, dilectus a Deo et hominibus, oneratis equis et asinis, panes et cibaria in quadrigis detulit. Tunc vero a die illo usque in hodiernum diem tanta fuit fraternitatis communio inter Claramvallem et Clementinumpratum, quod quando fratres Clementiniprati Claramvallem adveniebant, ita eis deferebatur, sicut uni Claraevallensium in spiritualibus et humanis, Defunctis etiam vicissim reddebatur obsequium. In 0672B hunc modum pius Jesus magis ac magis providebat servis suis.» His adduntur ista num. 5: «Advenit etiam mulier quaedam centum solidos afferens, quibus contecta est pedum eorum nuditas.» Sequuntur deinde facta duo alia, quae Manricus refert ad annum proxime sequentem 1116. Nos tamen, seriem narrationis biographi Joannis prosequentes, utrumque ex ipso prioribus hic subjungimus. Et primo quidem loco quod narrat, sic habet:

66. «Cunctis animalibus carebant, excepto asino, quo abbas ad visitationes suas deferebatur, lignaque ad necessitates comportabantur. Coacti vero fame, frigore, et aliis indigentiis, abbati suo conquesti sunt, quod pro nimia paupertate discedere cogerentur. Quo audito, abbas blande ac leniter consolans 0672C eos, Dei timorem et amorem, spem quoque vitae aeternae et remunerationis divinae, quantum potuit, insinuavit. Illi vero maxime angustiati, et angustiati dolore multiplici, nullatenus volebant consentire, sed magis volebant Cistercium reverti. Cumque vir Dei desperationem illorum vidisset, demum convertit se ad orationem. Quo facto, audivit vocem de coelo dicentem sibi coram omnibus: «Surge, Bernarde, exaudita est oratio tua.» Quod cum audissent fratres glorificaverunt Deum et sanctum suum Bernardum, dixeruntque ad eum: «Dic nobis, Pater, quid petisti a Domino?» At ille respondit: «Quid vultis scire, modicae fidei? State hic, et scietis postea.» Etcum fabularentur ad invicem, modicum 0672D temporis indulgentes fabulis, non fabulis, sed sermonibus sanctis, venit quidam, et obtulit sancto Patri decem libras.

67. Alterum vero ita memorat praedictus Vitae scriptor a col. 1286: «Nec mora, Barrensis quidam, cujus filius usque ad desperationem vitae prae nimia aegritudine cogebatur, attulit ei tredecim libras, suppliciter postulans ut misereretur filii sui. Quem sanctus abbas hilarem dimisit, pollicens filium suum sospitem ab eo inveniendum. Revertens homo invenit filium suum sanitati restitutum, sicut promiserat vir Dei. Qua de causa postmodum servo Dei uberes gratias exsolvit. Modico tempore interjecto, copiose ac benigne misericordia Dei super hos respexit, ut abundantes aeternis et temporalibus subsidiis, 0673A nihil eis deesset in ulla gratia, secundum illud: Nihil deest timentibus Deum.» Eventibus hisce miris ac seriis subjungamus miraculum spurium et apocryphum ex Manrico ad annum 1116, cap. 1, num. 5, ubi illud his verbis exponit ac rejicit:

68. «Equos sine rectore vagari solitos, et convicinos populos discurrere colligendis fidelium eleemosynis, quas illico ad coenobium reportarent, ab oppidanis cujusdam villae proximae per ludibrium an per rapinam spoliatos, et pro panibus saxis onustos immensi ponderis, traditio est ab incolis recepta. Porro Bernardo patre flagitii conscio (equis quippe sub pondere gementibus, eoque citius rem ipsam publicantibus) atque exsecrante aggressores impietatis, terram repente scissam in duas partes locum 0673B cum incolis simul absorbuisse, ecclesia sola immota permanente, pro certo habent. Et sunt qui credant in memoriam tanti miraculi, eam etiam paulatim absorberi, nempe ad unius argentei grossitiem per annos singulos, ecclesia, loco, saxisque monstratis, queis major fabulae fides astruatur. Adeo nulla omnino terra est, quae non laboret fabellis incolarum, a quibus ne sancti viri omnino immunes. Utrum autem ejusdem rationis sit similis alia quaedam maledictio, qua idem sanctus Aquitaniae praedicans dicitur impetiisse Viridefolium, illius provinciae locum non exiguum, suo tempore dabimus. Nunc sufficit haec seriis permiscuisse quasi per otium.» Potuisset addere Manricus nec sine fructu: cum utile admodum sit, traditiones hujusmodi mere 0673C populares convellere, ac discernere miracula falsa a veris. Idque locum habet potissimum in S. Bernardo; qui quoniam pene innumerabilibus abundat veris, palliari nec debet nec potest falsis, ne his illorum fidei quidquam detrahatur.

69. «Supererat secunda, et major fames spiritualis cibi, verbi nimirum Dei, Bernardo Patre aut timidius praedicante, aut omnino silente, ne nimio zelo et rerum inexperto laederet, ut putabat, conscientias fratrum, sive, ut Guillelmi abbatis verbis utar, ne praedicatione ejus scandalizarentur potius, quam aliquid perciperent aedificationis. Sed qui priorem miraculo compescuit, posteriorem grassari non permisit, majori Ecclesiae bono reprimendam; 0673D quippe Bernardo assumpto ab ipso Deo in ministerium verbi, praedicationis officio illi injuncto, eoque ad tantum opus adaptato virtute divina;» ut loquitur Manricus ad annum 1116, cap. 1, num. 6. Res ista plenius tractatur a Guillelmo in Vita sancti lib. I, cap. 4, unde delibo ista: «Nec tardavit misericordia Dei auxilium in tempore opportuno. Paucis siquidem evolutis diebus, vidit in visu noctis puerum charitate [al. claritate] quadam divina astantem sibi, et magna auctoritate praecipientem fiducialiter loqui quidquid ei suggereretur in apertione oris sui, quoniam non ipse esset qui loqueretur, sed Spiritus qui loqueretur in eo. Et ex tunc manifestius in eo et per eum loquens Spiritus sanctus . . . apud auditores quoque ei gratiam 0674A addidit, et auctoritatem et intellectum super egenum et pauperem, peccatorem poenitentem, et veniam postulantem.» Manricus mox citatus superaddit num. 7, ex Caesario in octava Nativitatis Domini, «Cum tempore quodam nescio quid dictaret, et testimonium haberet in promptu, quod praesenti loco congruebat, velletque reservare in finem, timens ibi defectum, audivisse de coelo dicentem vocem: Si istud reservaveris, aliud non dabitur tibi. Ipse itaque sanctus loquens jam non loquebatur, sed Spiritus sanctus, qui erat in eo. Rebus ergo temporalibus ac spiritualibus novi coetus Claraevallensis ita prospere ac feliciter divino favore compositis, alia quadam videamus, ad ejusdem coenobii, atque adeo ad primi abbatis ipsius 0674B laudem perquam accommodata.

§ VII. Monasterii Claraevallensis incrementum a sancto abbate praevisum; difficultates ob canonicos Victorinos ad illud admissos; rei gestae tempus; mirabilis cum imperito medico viri sancti infirmi patientia; patris ejus conversio.

70. Praevisio abbatis nostri de ingenti saecularium ac regularium hominum ad Claraevallenses coenobitas accessu (vidit enim undique, ut refert Guillelmus cap. 3, numer. 29, tantam diversi habitus et diversae conditionis hominum multitudinem in inferiorem vallem descendere, ut vallis ipsa capere non posset) praevisio, inquam, illa quomodo per haec tempora impleta sit, accipe. Enimvero «celebri ejusdem domus fama,» inquit Manricus ad annum 1116. cap. 2. num. 1, «per 0674C totam Galliam, multi religiosi, relictis propriis sedibus, atque ex veteranis, imo et emeritis in probata militia ducibus tirones efficiendi in Claravalle, Bernardi Patris ductum perquirebant.» Et mox apud laudatum Annalium conditorem haec probantur auctoritate Exordii magni lib. I, cap. 4. Sed quia illa non lego ibi in editione Tissieriana, in fide Manrici ea referentis, huc transcribo: «Postquam gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi domus Claraevallis fundata est, ut fragrantissima sacrae religionis ejus opinio multis fieret odor vitae in vitam; inter caeteros, quos divinae bonitatis arcanum consilium de diversis mundi partibus vocavit, plures religiosi 0674D viri, qui suis in locis perfecti in religionis observantia videbantur, audientes quod tam specialiter et excellenter magnificasset misericordiam suam Dominus cum domo eadem, et ejus sanctissimo abbate, tanquam novi tirones ex eremitae [f. eremiticae] militiae laboribus venientes, tantae sanctitatis collegio sociari ferventissima spiritus devotione cupiebant.

71. «Inter quos primi vel inter primos praecipui exstiterunt Humbertus, Igniacensis coenobii postea primus abbas, Raynaldus, et Petrus cognomento Tolosanus, Guillelmus, et Gerardus Farfensis, qui non quidem uno in loco, sed diversis et multum inter se distantibus provinciis habitantes, ita se ab ipsis infantiae rudimentis 0675A divinis obsequiis mancipaverunt, ut in omni virtutum gratia florentes, alienis quasi perfectioribus exemplis institui minus necessarium habere viderentur.» De ratione autem temporis sic Manricus monet: «Porro ex his, qui ibidem numerantur, etsi non omnes, nam id prorsus incertum; aliqui tamen ad hunc annum referendi, praecipue Humbertus, ingentis sanctitatis vir de quo plura in sequentibus dicemus. Nam ipso Claraevallis initio Claramvallem venisse, ipse etiam Bernardus Pater testis est in sermone speciali de ejus obitu,» qui habetur vulgatus in editione Mabilloniana operum S. Bernardi a colum. 1066, et in quo idem sanctus Pater: «Nobiscum, ait, triginta annis ab ipso pene principio 0675B monasterii hujus conversatus est.» Mabillonius in notis huic sermoni subditis observat, dignissimum hunc virum in monasterio Casae-Dei (sub regula S. Benedicti) viginti a prima aetate annos monachum vixisse, antequam ad Claramvallem se reciperet. Quod factum sub annum 1118.» Sermo vero innectitur apud ipsum anno 1148.

72. Qualis vero quantusque, et quam dignus Bernardi Patris filius exstiterit Humbertus, liquidissime constat primo ex eleganti ac pathetico illo, quem indicabam, sermone, summis utique ipsius elogiis, ae tenerrimis erga eum amoris affectibus ab eodem sancto respersus. Secundo quia idem ipse S. Bernardus, referente Manrico 0675C num. 3, ex auctore Exordii Cisterciensis, «Humbertum Dei famulum ad imitandum perfectionis exemplum sibi proposuerat, ipsius virtutes admirari satagens, et merita ejus magna et sublimia aestimare ipsum sanctitatis exemplar, religionis formam, monasticae puritatis speculum reputare,» etc. De ejus obitu tractat Manricus tomo II, ad annum Christi 1145, cap. 8; de Igniaco autem (Igny en Tardenois) in dioecesi Remensi, ubi eum abbatem fuisse diximus, Jongelinus antea designatus, pag. 41.

73. «Hoc eodem anno, certe non multo post, additos censeo,» ait Manricus num. 6. «(quo magis impleretur visio sancti Patris), quosdam sancti Victoris Parisiensis regulares canonicos domus fundatae 0675D a Guilielmo de Campellis, antequam Catalauno praeficeretur, atque per eum sanctitatis Bernardi prae aliis consciae, ipsumque venerantis etiam nondum visum. Hi. . . crebris epistolis sui fundatoris . . . Claramvallem visitant, atque ad Bernardi genua provoluti, suscipi se probandos enixe posulant; si approbentur, perpetuo permansutros. Ille, ut erat maturus in negotiis, atque juris alieni summe observans, neque omnino admittens neque repellens, Guillelmum ipsum duxit consulendum, ut fundatorem illius congregationis, ut virum aeque sanctum doctumque, et, quod aditum fiduciamque praestabat, ut sibi charum. Direxerat devotus praesul viros in Claramvallem, 0676A eisque mutandae vitae auctor exstiterat. Quare a Bernardo consultus, sibi conformis, tale fertur responsum tradidisse: Canonicos ejus judicio debere suscipi (propter rationes, quae apud Manricum legi possunt). Addidit tamen, se supplicem rogare amicum intercedere, quin et episcopum, qua poterat, injungere, neque id pro extraneis, sed pro filiis. Haec sanctus praesul sine aemulatione: neque quia deesset zelus propriae fundationis, imo et ordinis (nam et ipse, archidiaconatu dimisso, canonici regularis habitum induerat) sed quia zelus Dei praevalebat in viro sancto, Bernardus Pater tali consilio fretus, vel magis pressus tanta auctoritate (et quosdam alios ad idem consuluerat) canonicos admisit ad probationem.

0676B 74. «Sed Gelduinus S. Victoris abbas. . . acerbe ferens suis se filiis orbum etiam ignarum . . , convocatis suis canonicis, ad Bernardum scribere decrevit humilem sane, ac veneratione viri Dei, et totius conventus Claraevallis plenam epistolam, sed minacem tamen, et excommunicationis gladium aut exerentem, aut, ni resiliant, exerere parantem contra novitios. His susceptis Bernardus Pater, quo erat adversus convitia laudesque aequali semper atque in bonum firmato animo, tale constat responsum tradidisse» quod, si quis integrum videre voluerit, inveniet illud in epistola tertia inter Bernardinas, quae exstat apud Mabillonium volumine primo col. 13 et 14, ubi eadem innectitur anno 1120, de quo mox dicam. Interim quid in hoc 0676C negotio egerit vir sanctus, satis aperte indicat epistolae clausula his verbis: «Talibus itaque taliter susceptis, absit ut sinceritatem vestram, aut in suscipiendo laesam, aut in retinendo laedendam esse credamus: dum tamen illos, si forte infra annum probationis . . . coepta deserere, et ad vos redire velle contigerit, invitos non detineamus. Alioquin, sanctissimi fratres, vestra non refert, ut spiritum libertatis, qui in eis est, anathemate inconsulto frustra impedire nitamini, nisi forte (quod Deus avertat!) quae vestra, non quae Jesu Christi sunt quaerere studeatis.»

75. Quid postea circa illos sit actum, si quaeras, Manricus num. 10, asserit, se non dubitare, quin retenti fuerint, «quorum non ulla memoria ulterius 0676D exstat; sive id auctoritate Guillelmi delatum sit, sive Bernardi Patris, sive utriusque.» Nec vero prima haec controversia in hac materia fuit postrema. «Hanc quippe primam litem, teste Manrico, agitatam super personis, multae aliae, et pleraeque graves secutae sunt: et imminebant plures, si non Bernardus et juris sui retinens, neque alieni invasor, obviasset, multis repulsis, nec dilatis paucis, sed constanter retentis semel admissis; quod ipsa historiae series demonstrabit.» Atque haec de primis flosculis in amoenissimo Claraevallensi horto plantatis sub Patre Bernardo, ejusque cura excultis: qui, ut subdit Manricus num. 11, coenobium ingredientibus illud monitum dabat: 0677A «Si ad ea quae intus sunt, festinatis, hic foris dimittite corpora, quae de saeculo attulistis. Soli spiritus ingrediantur: caro non prodest quidquam.» Quae dictus auctor exponens, «absterruisset, ait, multos verbum hoc, si non teneris parcens, exposuisset de concupiscentia et affectibus carnalibus, quos foris relinquerent, nequaquam ultra ab ipsis resumendos.»

76. Quod paulo ante promiseram de anno epistolae tertiae S. Bernardi, nunc solvo, praesertim cum hujus annus sit characteristicus ad figendum tempus controversiae inter Claraevallenses et Victorinos Parisienses exortae, de qua modo agebamus. Manricus num. 10, citati antea anni 1116, quod res illae eo referendae, aut saltem non sint differendae per 0677B longum tempus, «ipsa Guillelmi acta, cujus hortatu et consilio Bernardus usus, manifeste, ait, convincere; quippe qui vivere desiit mense Januario anni millesimi centesimi decimi noni; quod, uti addit, ex Necrologio S. Agulphi Corboliensis idem Joannes Picardus (quem paulo ante citaverat in notis ad epistolam D. Bernardi) adnotavit. Ut ergo epistola post hunc annum (1116) scripta sit, procedente negotio; at hoc, aut ad summum sequenti incoeptum, admissis viris, minus potest in dubium revocari.»

77. Sed non videtur Manricus satis firmum pedem hic figere. Laudatur Guillelmus de Campellis (de Champeaux) etiam cum cognomento venerabilis apud Sammarthanos in episcopis Catalaunensibus, 0677C et «excessisse e vivis anno 1121, VIII Kalendas Februarii, sicuti docent tabulae S. Stephani, et Albericus,» ibidem asseritur. Idem annus habetur apud Mabillonium in notis ad epistolam tertiam S. Bernardi. Et vero eumdem praesulem vita functum non fuisse anno 1119, ut volebat Manricus, suadetur in notis ibidem his terminis: «Conon cardinalis et legatus in Mauriniaciense prope Stampas coenobium accessit anno 1120, habens secum velut auxiliatorem magnum Willelmum Catalaunensem episcopum, qui sublimes scholas (id est theologicas) rexerat; et tum zelum Dei habens, super omnes episcopos totius Galliae divinarum Scripturarum scientia fulgebat ex Chronico Mauriniacensi. Unde redarguas eos, qui ejus obitum reponunt 0677D anno 1119.» Non itaque secundum praemissa, debuit necessario accessus canonicorum regularium ad Claraevallenses accidisse anno Christi 1116, aut proxime sequenti; non item epistola Bernardiana fuisse conscripta ante annum 1120. Dicamus ergo, nihil incommodi nobis videri in eo, si utrumque hoc factum ponamus anno Christi 1119 vel 1120.

78. Manricus ad dictum annum 1116, cap. 3, exhibet sanctum Patrem gravi infirmitate laborantem ex nimia vitae austeritate; Guillelmum Campellensem mirifice sollicitum de restituenda ei valetudine; praeparatumque in hunc finem tuguriolum. Deinde ad annum 1117, cap. 1, num 4, memorat viri salutem imperitissimo rustico commissam, 0678A et gravissima incommoda quae sustinuit. Nos gesta illa huc non transcribimus; sed assignamus Guillelmum biographum cap. 4, ubi narrat ea quae vidit. Ibidem etiam invenies sanctum visione angelica recreatum: capite autem 5, resumptum a viro sancto pristinum vivendi rigorem, eumque valde severum. Quae vero idem Vitae auctor cap. 4, num. 34, praemiserat de sancti patre ad institutum monasticum converso, illigat Manricus praedicto anno 1117, ut videre ibidem licet cap. 3, num. 8. Conversionem hanc brevissime perstringit citatus Guillelmus; sed alibi longior est narratio, variis, quae rem circumstant, ac Bernardo in hac re tribuuntur, adjunctis vestita; sed quae aliquo examine indigent

0678B 79. Capitis tertii modo notati num. 9, Manricus ea recitat e Vincentio Bellovacensi in Speculo morali lib. III, pag. 3, distin. 22, in fine: «Cum beatus Bernardus convertisset omnes suos, et secuti fuissent eum, pater ejus inobediens erat ei, in sua duritia perseverans. Cum autem semel in villa sua praedicaret, nec vellet ei pater suus obedire, praecepit, quod apportaretur ignis. Quo facto, applicavit eum ad quemdam truncum veterem, qui erat ante portam ecclesiae: et cum laboraret ad eum succendendum, non poterat accendi, sed fumabat. Tunc injunxit omnibus, ut post comestionem illuc convenirent ad sermonem, et quod quilibet apportaret secum unum fasciculum de malleolis sarmentorum projiceret 0678C super illum truncum. Quo facto, praecepit ignem apponi, et succensis fasciculis, etiam truncus succensus est, maximum ignem emittens et flammantem. Tunc beatus Bernardus coepit sermonem de tormentis et igne inferni, quomodo inobedientes, fasciculis peccatorum suorum super eos projectis, torqueretur in inferno. Et de hoc ita excellenter praedicavit, quod ipsum pater suus durus et inobediens ad claustralem obedientiam secutus est.» Haec Annalium Cisterciensium auctor e Vincentio; qui tamen cum alibi ipse secum non conveniat, vereor ne non conveniat cum vero.

80. Id quod ita exprimit Manricus: «Dum eumdem eventum in eodem opere morali diversimode accidisse testatur; fidem dictis demere videtur sibi 0678D contrarius. Certe lignis ad truncum applicatis atque succensis, in quo utrobique convenit, reliqua longe aliter narraverat lib. II, pag. 3, dist. 4. «Quo facto, ligna sicca cito succensa sunt, et truncus tarde circa medium ab extremis emittens humorem foetidum et fumum teterrimum, diu ignem servavit. Tunc incoepit sanctus loqui de poenis inferni, dixitque patri, quod ipse esset similis illi trunco, qui hic non poterat igne divino succendi; sed in inferno, nisi poenitentiam ageret, in aeternum arderet, et foetentem fumum emittteret. Ad quae verba pater compunctus, eum secutus est, et monachus effectus.» Ita Vincentius discordans a se ipso . . . ,» nec concordans cum biographo Guillelmo, qui omni exceptione est major, et sine loco conversionis, sine persona, per quam 0679A ea sit facta, sine modo, quo acciderit, simpliciter, de eo dicit cap. 4, num. 34: «Pater quoque, qui solus domi remanserat, veniens ad filios suos, appositus est ad eos.» Breve autem tempus videtur in monachatu exegisse; nam cum aliquantum tempus ibi fecisset, ut illico addit Guillelmus, obiit in senectute bona. Chrysostomus Henriquez illum inscripsit suo Menologio Cisterciensi ad diem 23 Maii. Mabillonius in notula ad librum primum Guillelmi biographi, haec breviter de ipsius morte ac monastico instituto observat e Necrologio S. Benigni III: Idus Aprilis obiit Tescelinus monachus, pater domni Bernardi, abbatis Claraevallis.

§. VIII. Coenobium Trium fontium vaticinio ac miraculo a viro sancto condecoratum; an Christi anno 1119, suos miserit in Lusitaniam; secessu a negotiis ad res magnas exsequendas praeparatur.

0679B

81. Manricus ad annum 1118, cap. 3. num. 1, narrat, aliud coenobium a Guillelmo Campellensi, de quo antea diximus, constructum esse in sua dioecesi Catalaunensi, ut se Bernardo arctius devinciret, colonia illuc e monasterio Claraevallensi transmittenda, quam abbas sanctus designaret; loco nomen inditum Trium fontium (Trois-Fontaines) forte a fontibus ibidem scaturientibus, ac Bernardi Patris filiam fuisse primogenitam. De hoc monasterio agit Jongelinus pagina 38. Mentionem porro ejus hic facimus, propterea quod vir sanctus insigni vaticinio, ac postmodum etiam illustri miraculo illud condecoravit. Vaticinium habemus e Guillelmo 0679C biographo cap. 7, ubi illud legi potest. Miraculum vero ita breviter refert Gaufridus monachus Claraevallensis lib. IV. Vitae, caput 7 editionis Mabillonianae, numer. 41. «Cum venisset aliquando Pater sanctus ad monasterium Trium fontium, oblatus est ei clericus quidam ex his qui regulares nominantur, homo grandaevus et caecus. Imposuit ei manum, et brevem ex more fecit orationem; et eadem hora videntem illum remisit ad ecclesiam suam.»

82. Annus proxime sequens 1119, apud allegatum identidem Annalistam cap. 3, narrationem continet controversiae historicae, an videlicet S. Bernardus ascetas a se lectos miserit tum temporis in Lusitaniam, vitae monasticae institutum ibidem propagaturos. 0679D Affirmat Brito lib. I, cap. 2, sed eidem varia argumenta opponit Manricus; factum ex illo sic exponens cap. 3, citato num. 1. «Bernardo Patri post laudes matutinas in sacro Praecursoris festo praesentis anni, eumdem Praecursorem apparuisse, jussisseque ut in ultimas Hispaniae oras, quae occidentem respiciunt, monachos mitteret, exigendo [leg. erigendo] coenobio, et sacrando sub ejus nomine, Bernardus Brito constanter asseverat lib. I, cap. 2, neque id ubilibet, sed loco prius e coelo designando, quo succedentia miraculis miracula, et priora posteriorum spem augerent, et posteriora firmarent priorum fidem. Mittendos rursus eremitam inventuros in illis partibus, cujus consilio et auxilio si uterentur, feliciter negotium consummarent. Tunc Bernardum 0680A selegisse monachos octo, Boemundum, Aldebertumque; illum abbatem futurum, hunc priorem; Joannem, Bernardum, Sisinandum, Rolandum, et Alanum (nam octavum anonynum reliquit) atque eos omnes Lusitaniam transmisisse post breve tempus, addita epistola scripta ad eremitam Joannem Ziritam nomine (nam et nomen Baptista revelaverat) breviter rem perstringens,» cujus verba recitat ex Brito Manricus; qui deinde subdit ista num. 3, et seqq.

83. «Quo tempore Bernardo in Claravalle Praecursor Christi gloriosus apparuerat, Joanni Ziritae visum in Lusitania eremiticam vitam agenti juxta Barosum fluvium, idem auctor affirmat, auditumque de adventu monachorum, et monasterio per eos aedificando, 0680B quo nimirum non quaererent ignarum, aut rogarent invitum, sed exspectantem. Haec fusius Brito concernentia praesentem annum: nam caetera sub initium sequentis gesta. Verum nos, ne lectorem distrahamus, consecutiva serie hic subjiciemus. Igitur monachi a Bernardo parente missi, superato Pyrene ad medium hiemis et tota fere Hispania peragrata, Lamacae terminos (Lamego hodie appellant) applicuere. Ibi Joannes Ziritus obvius factus, ipsa comprobatione vaticinii confirmavit haerentes, et jam jamque pertaesis longum iter, pretium fecit apparere supra laborem. Lusitanis imperabat Alphonsus primus, Henrici comitis filius, tunc ipse comes, post regio titulo etiam insigniendus. Hic oriundus ex ducibus Burgundiae, eoque Bernardo Burgundo jam 0680C fama celebri, carne simul et spiritu conjunctus, facile potuit a Joanne persuaderi, ut terram, quam eligerent, daret Bernardi filiis, donatione firmata privilegio, quod non post multos ab adventu virorum dies, apud Araducam (vulgo Guimaranes) idem rex expedivit in haec verba,» quae ibidem proferuntur e Brito. Signatur autem: «Facta charta . . . Kalendas Martii, aera millesima centesima quinquagesima octava,» quae coincidit cum anno aerae vulgaris 1120. «Pyrenem vero subjugatum,» uti subdit Manricus, «in ipsa hieme, dies ostendit, quippe prima Martii, seu melius dixerim, prima post tempus hiemis, ut vel totos tres menses otiosos fateri necesse sit, si ante ipsos appulsi nihil fecerint; vel intra ipsos Pyrenem 0680D transmeasse, brumali nive et frigore rigentem.»

84. Porro quae deinde idem Manricus num. 6 et 7, enarrat e Brito, «Boemundum nempe parvas cellas construxisse sibi et suis . . . ; inde fulgente in media nocte luce signatum locum . . . , felix auspicium construendo coenobio; atque horum testes epistolas Boemundi ad Joannem,» et hujus ad illum, quorum exempla ibi producuntur; «Lusitanum illustrem principem . . . et cunctos proceres (inter quos Bracharensis archiepiscopus) miraculorum conscios contulisse subsidia in opus fabricae, atque in divini cultus celebrationem; illum marcas argenti septuaginta, ex quibus cruces et alia vasa conficerentur; hunc vestes sacras, quibus utebatur ad missarum solemnia peragenda;» haec, inquam, 0681A ex iis, quae ibi pluribus deducuntur, hic compendio contraxisse, sufficiat. Quibus ita expositis, operae pretium est audire argumenta, quibus in dubium revocat Manricus modeste quidem, sed tamen apposite, historiam superius memoratam. Haec itaque adversus illam affert.

85. «Primo, inquit num. 8, et quod caput omnium est, difficultatem ingerit Bernardus Pater, qui paulo post hunc annum, sed revera post ipsum, ut mox ostendam, contemporaneo, et eo abbati suo Artando [al., Artaldo, Artaudo] abbati Pruliacensi (ordinis Cisterciensis in dioecesi Senonensi, vulgo Prully) fundationes Hispaniae dissuadet; quippe in longinquo positas, quo non expediat filios relegare. Habes epistolam Sancti satis apertam, ad eumdem 0681B scribentis in haec verba epistola 75. «Audivi . . . ego de te, quod de sancto Conventu tuo abbatiam in Hispania construere velis. Quod mihi nimirum in magnam admirationem venit, quid causae videlicet sit, quid consilii, quidve utilitatis, quod filios tuos exsulare cupis, in locum utique tam longinquum, tanto sumptu et labore et quae rendum et aedificandum.» Haec Pater sanctus: qui si jam in Hispaniam misisset filios, nunquam ab alio mittendos condemnaret. Siccine enim dissuaderet, quod ipse fecerat? Porro epistolam quod hunc annum scriptam vel inde constat, quod Pruliacum (cujus abbas Artandus erat) praecedenti, nempe millesimo centesimo decimo octavo fundata domus, non potuerit de edenda prole tractare, vixdum 0681C professis filiis, quos admisisset, et quos fundatum esset transmissum [f. transmissurum]. Certe neque Claravallis, quae fecundissima, ante tres annos, nec Bonavallis, ut minus ante quatuor, nec reliquae ante plures parturierunt.

86. «Ergo epistola scripta post hunc annum, sed ante 1122, quo dilatatus ordo per Germaniam sine ullo periculo, minus patebat ejusmodi timoribus. Unde non mirum, si annis subsequentibus, Christi nimirum 1130, idem Sanctus, mutato jam consilio pro modo temporis, et eventuum experimento, monachis suis Hispaniam nobilitaverit, primum Morerolense (Moreruela in dioecesi Zamorensi) de quo inferius, mox plura alia coenobia fundaturis, sive 0681D reformaturis, quod ipsa historiae series demonstrabit.» His Manricus rationibus, ex dicta sancti Bernardi Epistola, ac tempore petitis convenit Lusitanam historiam. Verum ad tempus epistolae quod spectat; longe a Manrico dissentit editio Mabilloniana Operum sancti Patris Bernardi col. 76, ubi ea innectitur anno Christi 1127, in qua chronologica ratione quanto magis receditur a tempore, quo Brito alligat miram illam Cisterciensium coloniam Lusitanam, tanto magis ostenditur, seclusis etiam aliis argumentis, illam non satis subsistere.

Praeter argumentum vero, quod ex dicta epistola desumpserat Manricus, aliud promit ex ipsa historia rei gestae, num. 9, ita loquens: «Ipsa historia ex se nobis suspecta, quaedam neque pauca involvit, quae 0682A minus redolent antiquitatem illius temporis, quod eo anno Lusitaniam Alphonsus regeret; quem tamen vel aetate imparem tunc, quippe decennem tantum; vel matre retinente sibi dotalia bona, adeoque Lusitaniae principatum, non ante annum vigesimum octavum evectum solio, producto etiam ejusdem Alphonsi testimonio, probat III p. Monarch. Lusit., lib. VIII, cap. 26, late Brandaonius regius scriptor, et longe callens Lusitanas antiquitates, quod princeps conficiendis ex eis crucibus, septuaginta, et eis amplius, argenti marcas; quod vestes sacras Bracharensis archiepiscopus, quibus ipse utebatur, monachis dederint; quos tamen constat, nec crucibus argenteis illis temporibus, nec ex serico vestibus, quales decebant magnum Ecclesiae praesulem, juxta 0682B propria instituta uti potuisse; quod Bernardus filiorum amantissimus, hiemis medio algentes et pene nudos, quippe duabus tantum laxis indutos vestibus, Pyrenaei nivibus improvidus objecerit, nec tempus opportunius, cum potuisset, sive praevenerit, sive etiam exspectaverit.» Haec Manricus. Adde, quod Alphonsi cum Bernardo consanguinitas nimis longe quaesita sit, atque adeo non satis apte praesenti historiae assuta, ex supra allegatis § 1. num. 12.

87. Alterum Manrico num. 10, adversus Briti coloniam argumentum praebet «Morreolae coenobium, sanctissimis Froilano et Atilano quondam, illo abbate, hoc priore, prae aliis celebre, quod, ipsa etiam historia fatente, quam hausit Brito, neque ipso id 0682C audente denegare, Cisterciense institutum in Hispania primum suscepit. Et tamen constat, nondum suscepisse post annos decem. Certe ut maxime Cistercium ei praeluxerit, exspectavit quinquennium, quod suo loco videbimus: sed et huic lustro lustrum aliud additum, ne ipsi, quidem, negant auctores Morerolenses, ea nimirum contenti antiquitate, cui ex instrumentis antiquis certa fides, concordantibus praecipue Claraevallis atque Cistercii tabulis, nec reclamante aliquo instrumento sive auctore, quem ego viderim.»

88. Extremum denique argumentum saepe dictae transmigrationi Lusitanae a Manrico oppositum desumitur a conglobata variarum rationum congerie. 0682D En tibi illam ipsius verbis numer. 11. «Quid, quod epistola, quae ex Bernardo Patre profertur, Bernardum minus sapit? Quid, quod in ea revelatione refert, quod nusquam alibi ab eo videmus factum? Quid, quod caeteri auctores eamdem sileant, et tot apparitionum, miraculorumque velut congeriem inveniuntur tacuisse, qui narrant minima? Quid, quod omnes antiquae memoriae ordinis monasterium S. Joannis de Taronea in Lusitania post plures annos affirmant fuisse constructum, anno videlicet 1131. Quid, quod coenobia ab eo anno frequentia, et crebris fundationibus prolifica, etiam per longum tempus ante eum annum aut prorsus inaudita, aut, si quod fuit, sterile permansit? Nam quod de S. Christophoro vulgo de la Foens, Brito subjungit, eamdem 0683A prorsus difficultatem patitur, ut suo loco videbimus.» Tandem Manricus, praesentem controversiam concludens, «Haec, inquit, dubitandi magis quam decernendi fine a me proposita, lectori perpendenda relinquo, judicii anceps, et neque omnino affirmans, nec plane negans.» Sic ille pro sua modestia. Nos vero, quorum nihil interest, seriusne an citius vinea Cisterciensis seu suo Claravallensis palmites suos extenderit usque ad mare, in Lusitaniam, inquam; longe potiores partes deferimus Manrico, qui nobis videtur adeo plene ac plane controversiae praesentis causam evicisse, ut Briti historia, quam hic refutat, valde suspecta censeri debeat. Unde etiam sequitur, ut duae epistolae de monachorum Claravallensium per Bernardum in Lusitaniam missione, quarum 0683B altera ad Alfonsum regem Portugalliae; altera ad Joannem Ciritam, utraque sub nomine Bernardi antea editae, non immerito videantur rejectae in Appendicem epistolarum ejusdem sancti Patris, quae in editione Mabillonii col. 371 et 372, post genuinas ipsius epistolas, habetur. At de his plus quam satis. Nunc in Galliam, et ad gesta sancti abbatis nostri in Claravalle revertamur; de quibus Manricus varia edocet ad annum proximum 1120.

89. Postquam igitur ibi cap. 3, num. 1, auctor ille tractasset de claris in saeculo viris, qui sancti abbatis aut magisterio allecti, aut jugi praedicatione sollicitati, Claravallense contubernium amplectebantur, ac de subsidiis ad illud promovendum necessariis; successisse ejusdem familiae laetis tristia subdit. Nam 0683C «inter prospera, ait Annalista idem numer. 2, quo minus sibi fiderent, dura alia et adversa passi sunt, Bernardo Patre a filiis separato, dubium suo, an suorum majori luctu. Causa ex ipso; quippe dum nimio rigori, quem supra diximus, corpore prius quam spiritu succumbit; ac supra vires actae poenitentiae, quantumvis serio, sero tamen poenitet; Conventum fratrum, quem diutius retinuerat, tandem deserere, et seorsim habitare, coactus est, Deo, ut apparuit, ita disponente, quo a communibus illis expeditus, ex tunc jam non aut sibi, aut suis tantum, sed aliis, imo universae Ecclesiae viveret magno totius Christiani orbis profectu, ejus opera in omnibus usuri.» Factum narrat Guillelmus in Vita, lib. 1, cap. 5. 0683D Porro de nimio illo austeritatis excessu ipsemet Pater sanctus sese incusabat; sicut ibidem licet videre.

90. «Sed, ut recte observat Manricus numer. 4, qui ab initio nascentis Ecclesiae infirma mundi eligere consuevit, ut fortia confundat, per hanc ipsius inutilitatem copiosissimum fructum praeparavit. Quippe feriato a conventu, ut dicebamus, ipsa aegritudo ex vacatione tempus ad negotia, ex pallore gravitatem in vultu, ex imbecillitate pondus in verbis, atque ex dissolutione velut instante cunctorum aestimationem conciliabat; et erat velut fugitivae vitae major usura, timore, ut solet, urgente desiderium, commendante pretium metu jacturae.» Consule Vitam, capite mox citato, sub finem. Otia itaque illa virum 0684A sanctum ad summi momenti negotia, quae deinde sunt subsecuta, egregie compararunt.

§ IX. Praemonstrati locus an Praemonstratensibus a S. Bernardo datus; hujus erga illos, ac S. Norbertum affectus; mutua Ordinum Cisterciensis ac Praemonstratensis officia cum elogiis.

Sanctos Bernardum ac Norbertum, nobile amicorum par, hoc loco proponere est animus, Manrici exemplo; qui, tametsi de illis agat ante Bernardi a suis separatione, de qua jam dictum est, argumentum tamen praesens intexit eidem anno 1120, in quo et nos modo una cum ipso versamur. Ad hunc itaque annum cap. 2, num. 1, laudatus Annalium Cisterciensium collector in rem nostram congerit sequentia: «Sub idem tempus magnum Ecclesiae lumen 0684B Norbertus. . . regularium canonicorum illustrem ordinem, Praemonstratensem a primo loco dictum, magno totius Ecclesiae bono instituit . . Hunc beatissimi Patris Bernardi, cui prius traditus, largitate obtentum, multis aliis spretis, Norbertus praetulit, aptum ex se, et commendatum ex donante, jaciendis fundamentis suae familiae. Rem quia concernit ordinem illustrem, et Cisterciensi non solum coaevum, sed familiarem, paulo altius repetito principio declarabo.» Narrationem itaque hujus facti prosequitur num. 2 et 3, quae apud ipsum legi potest. Sufficit ad nostrum propositum, quod locus Praemonstrati ante fuerit Cisterciensium, quam transierit ad Praemonstratenses, Bernardi videlicet munere. Id quod ipsemet sanctus doctor expresse affirmat in epistola, 0684C ad abbatem de Praemonstrato post obitum S. Norberti scripta, quae est ducentesima quinquagesima tertia apud Mabillonium colum. 250, hoc inter alia beneficia recensens Praemonstratensibus a se collata: «Primo quidem locus ipse Praemonstrati, in quo degitis, noster fuit, et nostro munere habuistis. Nam nobis frater Wido (hoc nomen primi incolae loci) per manum episcopi ante donaverat.»

92. Locus hujus epistolae non caret difficultate cui occurritur in notis apud Mabillonium hic: «Nonnulli hic haerent in explicando Bernardo, quod certum sit, Praemonstrati primam ecclesiam, sancto Joanni Baptistae sacram, a Bartholomaeo Laudunensi episcopo concessam fuisse Norberto ex commutatione facta 0684D cum monachis S. Vincentii Laudunensibus (vulgo S. Vincent de Laon) ad quos pertinebat, teste Hermanno (monacho Laudunensi) mox laudato in lib. III, cap. 4. At in cap. 10, tradit idem auctor, testis oculatus «ex altera montis parte majorem ecclesiam» postea aedificatam ab Hugone abbate, cum adjuncto insigni monasterio: cujus locus, aut certe ejus portio, a Bernardo seu Cisterciensibus, qui eam a Widone eremita acceperant, indubie Praemonstratensibus obvenerat. Quid Bartholomaeus ipse contulerit, docet ejus epistola in Appendice hujus tomi colum. 385. Vide notas fusiores apud Mabillonium ad supra dictam epistolam 253, colum. 74, ubi citatur Hermannus monachus, lib. III, de Mirac. beatae Mariae Laudun. cap. 4, haec dicens: «Venientes itaque ad 0685A praefatum locum Praemonstratum, ingrediuntur, orandi gratia, quamdam ecclesiam in honore S. Joannis Baptistae ibidem constructam. Haec erat de jure coenobii S. Vincentii Laudunensis,» etc. Ex quibus quidam nuperus scriptor in notat. ad Vitam S. Norberti cap. 19 (Vide quae dicam paulo post) haerere se testatur in explicanda Bernardi concessione, quam a monachis Vincentianis per manum Bartholomaei episcopi factam legit.

93, «At, quamvis sexcenta id generis in contrarium argumenta starent, Bernardi verbum ineluctabilem obtinere debet auctoritatem: et siquidem rem paulo diligentius consideraveris, pugnantia facile conciliabis. Certum enim est Praemonstrati coenobium, in prima sui conditione non eo in loco situm fuisse, 0685B quo primum a S. Norberto fuerat institutum: sed in altera montis parte, ad quam Hugo Norberti successor, cui haec epistola dirigitur, illud transtulerat. Cujus rei meminit idem Hermannus tum loco citato, ibi praevisionem sancti Norberti de coenobii translatione refert; tum ibidem cap. 10, ubi Praemonstrati mutationem sic describit: «Videns autem Hugo ecclesiam illam parvam» (nimirum S. Joannis Baptistae, quam monachi Vincentiani concesserant, uti praemiserat cap. 4), «jam non posse sufficere tantae multitudini, quae convenerat, et per Dei gratiam quotidie augmentabatur; sciens etiam dominum Norbertum, ut superius dictum est, in spiritu praevidisse, quod ex altera montis parte major ecclesia foret aedificanda, 0685C inito cum fratribus suis consilio, D. Bartholomaeum episcopum, utpote loci fundatorem et patrem, advenire rogavit quatenus, dispositis omnibus officinis, ipse primum lapidem in ecclesiae fundamento poneret.» Fuerit ergo prima illa sedes seu ecclesia a nostris (id est Benedictinis monachis) Vincentianis concessa: sed quid prohibet secundam hanc a S. Bernardo, qui eam a Widone eremita prius acceperat, Praemonstratensibus concessam? Legantur epistolae duae Philippi abbatis Bonae-Spei, quibus haec respondere videtur.»

94. Locus itaque Praemonstratensibus a S. Bernardo concessus, et ita explicatus, neutiquam repugnat litteris fundationis Praemonstrati, quae confectae fuere nomine Bartholomaei episcopi Laudunensis, et in 0685D quibus locus ille dicitur pertinuisse ad Vincentianos monachos, nec non S. Norberto traditus ab ipso Bartholomaeo, cui primum ab Adalberone, S. Vincentii abbate, rem postea confirmante Seifrido ejus successore, fuerat concessus; uti in citatis fusioribus notis licet videre, ubi citantur litterae jam dictae. Adisis nostrum tomum I, Junii die VI, ejusdem mensis pag. 862 et sequentibus, ubi inter Analecta Norbertina cap. 2, profertur triplex Bartholomaei episcopi Laudunensis diploma, et expenditur difficultas superius proposita et soluta; sed modus illam extricandi, qui ibi apud nos pag. 864, datur non adeo mihi arridet, quam ille, quem paulo ante e laudatis notis protuli. Quidquid vero ratiuncularum contra donationem hic controversam protuleris; Bernardi 0686A verbum, ut supra recte dicebatur, ineluctabilem obtinere debet auctoritatem; qui videlicet optime scire poterat ac debebat, nec non in recentissima memoria habebat, quid dedisset et quibus; item a quo, quo tempore ac modo id, quod postea dedit, antea accepisset. Neque porro satis perspicio, qui hoc negari possit, nisi viro sanctissimo macula inuratur imprudentiae simul ac impudentiae, nec non apertae falsitatis, ne dicam mendacii. Quod absit. Miror itaque veritatem hujus donationis ab auctore quodam Praemonstratensi non satis cognitam, atque adeo non satis secure approbatam fuisse; quam alius Cisterciensis defendendam suscepit labore, ut mihi quidem apparet, minime necessario, imo supervacaneo; quia standum est Bernardi verbo; si 0686B Praemonstratensis hanc quaestionem non sparsisset in publicam lucem. Rem intellige ex sequentibus.

95. Exstat inter notitias, quas apud me habeo de S. Bernardo, manuscripta dissertatiuncula, qua breviter demonstratur, quomodo sanctus Pater Bernardus in epistola sua [252 al. 253] vere dicat, DD. Praemonstratenses ipsum locum de Praemonstrato habere munere suo. Accipe Dissertatiunculae exordium: «R. D. Polycarpus de Hertoghe, religiosus S. Michaelis Antuerpiae, ordinis Praemonstratensis, in notationibus suis in Vitam S. Norberti (prodiit haec Vita cum notationibus, anno 1656, typis Plantinianis, Antwerpiae) ad cap. 19, foliis 346 et 348 scripsit, se non videre, quomodo S. Bernardus, epistola 252 dicat, Praemonstratenses ipsum locum 0686C de Praemonstrato habere munere suo: cum ex diplomatibus Bartholomaei episcopi Laudunensis (quorum partes producit) clare pateat, dictum locum, qui prius erat monachorum sancti Vincentii Laudunensis, ab ipso episcopo datum S. Norberto et Fratribus ejus, facta commutatione utiliori ipsis monachis: nisi forte idem S. Bernardus seipsum adnumeret Benedictinis monachis S. Vincentii, ratione ejusdem regulae; vel, cum dicitur monachos S. Vincentii, antea diu locum illum incoluisse, illud Diu longe in anterius tempus extendendum sit, quo eorum locus iste fuerit. Quae rationes frivolae nimis sunt; in tantum, ut operae pretium duxerim illas breviter hic refutare, aliasque solidiores producere.» 0686D Supersedeo illas huc transcribere. Sufficiunt enim, quae jam dictae sunt. Post dissertatiunculae finem auctor Carolus de Visch, religiosus Dunensis: Componebam, inquit, anno 1663, mense Junio. His itaque frivolis argutiis relictis, priorem semitam relegamus, et sancti doctoris erga S. Norbertum venerationem atque adeo amorem comprobemus.

96. Epistola 8 ad Brunonem Coloniensem electum, postquam S. Bernardus ab eo fuisset consultus de acceptando episcopatu Coloniensi, inter alia sic scribit in ejusdem fine: «Habetis autem dominum Norbertum, quem melius praesentem praesens de talibus interrogare potestis. Nam tanto vir ille in divinis aperiendis mysteriis nobis promptior, quanto et Deo propior esse cognoscitur. «Epistola haec notatur apud 0687A Mabillonium scripta anno 1131, apud nos vero tomo I Junii, quem paulo ante citabam, pag. 815, aptatur anno 1132, vitae S. Norberti antepenultimo. Brevissimum quidem est illud, sed illustre tamen elogium, epistolae 56, quae est ad Gaufridum Carnotensem episcopum, insertum: «Quod a me de domino Norberto sciscitamini, si videlicet iturus sit Jerosolymam, ego nescio. Nam cum ante hos paucos dies ejus faciem videre, et de Coelesti Fistula, ore videlicet ipsius, plurima haurire meruerim,» etc. Honorifica prorsus ista expressio est in calamo Sancti, cum De diversis sermone 22 apud Mabillonium col. 1129, ab eodem doctore coelestis fistula Ambrosius vocetur. Epistola autem illa 56, apud Mabillonium alligatur anno circiter 1128. His addi potest fragmentum 0687B sequens, quod subdo ex epistola 253, superius memorata, ubi sanctus doctor ad abbatem Praemonstratensem, mortuo jam pridem S. Norberto, scribens, anno videlicet 1150, cui in Mabilloniana editione affigitur ista epistola, Vestrum, inquit, Ordinem fovi et promovi semper, quod in me fuit; id quod deinde luculentis argumentis probat; ac denique, excusatis omnibus, quae ansam dederant querelis (et vero querelas non raro inter amicos optimos intercedere, quis ingnorat?) arctum amicitiae nexum cum illis et esse sibi, et fuisse, et futurum profitetur, ita loquens, col. 253.

«Adhaerebo vobis, etsi nolitis: adhaerebo, etsi nolim ipse. Olim me alligavi forti vinculo, charitate non ficta, illa quae nunquam excidit. Cum turbatis 0687C ero pacificus, conturbantibus quoque dabo locum irae, ne diabolo dem. Vincar jurgiis, vincam obsequiis. Invitis praestabo, ingratis adjiciam, honorabo et contemnentes me. Et nunc tristis est anima mea, quod quacunque occasione offenderim vos; eritque tristis, usque dum vestra indulgentia relevetur. Si tardaveritis, ibo et excubabo pro foribus; perseverabo pulsans, instabo opportune, importune, donec vel merear, vel extorqueam benedictionem.» Tam altas egerat in intimo sancti nostri pectore radices contracta jam pridem cum S. Norberto amicitia, ut ea tanto cum affectu postea erga Ordinem ejus perseveraverit.

97. Hinc mirum non sit, imo vero ecquis sat 0687D prudenter non cogitet, S. Norbertum sancto nostro adeo intime erga se affecto, mutuis aestimationis ac benevolentiae significationibus respondisse, amica ambos inter se habuisse non raro commercia, firmatumque inter eos fuisse necessitudinis vinculum ex eo potissimum tempore, quo conjunctis sacrae praedicationis suae armis errores Petri Abaelardi oppugnarunt? Nam de utroque veritatis pugile intelligendum censeo illud, quod ipse dicit in epistola prima, quae suo et Heloisae nomine inscribitur, cap. 12. «Quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt: quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hi praedicando, etc. Ita ille, veris eorum laudibus falsam inanis 0688A gloriae maculam inverecunde aspergens. Quibus autem modis regularium canonicorum fundator S. Bernardo pares favoris vices reddiderit sigillatim, non habeo in promptu documenta, quibus id edoceam, praeter illa, quae Manricus allegat a num. 6. «Quod vero, ait, Bernardum Norbertus pater, nec solus solum, sed omnes ejus filii Cisterciensem familiam monachosque non minore coluerint reverentia, duo mihi argumenta persuadent, utrumque efficax, alterum pro Norberto, pro suis alterum.

98. «Certe in Norberto satis mirum est, quod post acceptum Praemonstrati locum, et in loco coeleste illud oraculum; post discipulos plures congregatos, per quos visio ex parte jam impleta, in caeteris adimplenda comprobatur; de assumendo nihilominus Cisterciensi 0688B instituto, nec ullo alio edendo consultum ierit, quod Acta vitae ejus satis indicant, dum tradunt, multos religiosos, tam episcopos quam praelatos (haud dubium quin a viro Dei consultos) respondisse diverse,» e Vita apud Surium die 6 Junii, cap. 22, ubi haec sunt: «Cum autem multi religiosi, tam episcopi quam abbates, diversa consilia darent, alius eremiticam, alius anachoreticam vitam, alius Cisterciensem ordinem assumendum suadentes.» Sancto itaque Norberto cogitanti de ordine instituendo cecidit in deliberationem Cisterciensis, sive ex S. Bernardo, mirifico ejusdem propagatore, sive ex florentissimae familiae Cisterciensis propagatione, sive ex utraque simul hac re ortum duxerit proposita deliberatio.

0688C 99. «Verum, ut recte subdit Manricus num. 7, qui novi instituti novum decorem Ecclesiae suae parabat per sanctum virum, in eodem vestitu deaurato, varietate religionum circumvallandae, ne Cistercium Norberto cariturum nullam in ipsius familia partem haberet, imminentem occasum vix orti solis imitatione Cistercii reparavit. Nam cum Norberto promoto in archiepiscopum, instaret jam excidium deserto gregi, ea una cunctis concepta spes salutis, si Cisterciensis ordinis statuta, si Capitula annua, si rerum omnium superfluarum contemptum ac rejectionem aemularentur.» Adisis Vitam S. Norberti apud Surium, cap. 46, e quo delibo esta: Positus et consecratus est ille pater (quem videlicet Norbertus 0688D sibi substituerat successorem) «in Praemonstratensi ecclesia, et illi duo (de quibus, ut paulo ante ibi erat dictum, praeceperat vir Dei, ut alterum in Antuerpiensi ecclesia patrem, alterum in Floreffiensi constitueret) in duabus aliis supradictis. Sed et duo jam alii consecrati erant in duabus aliis ecclesiis, Laudunensi S. Martini et Vivariensi. Isti quinque et sextus, quem ad locum, qui dicitur Bona-Spes, statim post introitum suum abbas Praemonstratensis ablegarat, imminentem dissolutionem ordinis in plerisque locis videntes, et majorem futuram metuentes, ad diem statutum in loco determinato convenerunt, et quidquid ad praesens in domibus suis superfluum videbatur esse, recidentes, deinceps ad exemplum Cisterciensis ordinis, annuatim se reversuros simul 0689A ad ordinis sui sinistra corrigenda firmaverunt. Quod cum in locis aliis divulgatum fuisset, si in primo anno sex, et in secundo novem fuissent, in tertio duodecim, in quarto decem et octo fuere; ita deinceps multiplicati sunt ubique terrarum, sicut voces et actus eorum et opera usque in praesentem diem testantur.» Superiora confirmantur e Vita S. Norberti apud nos tomo citato, cap. 16, pag. 852; in notis autem ad illud caput indicatur, S. Norberto successisse Hugonem primum ejus socium, de quo supra ibi actum erat ad cap. 5. Antuerpiae Waltmannum, Floreffiae Richardum datos, etc. Item in ecclesia Laudunensi ac Vivariensi consecratos Gualterum et Henricum, de quibus, uti et de eorum monasteriis dictum fuerat ad cap. 13. Sextus ille supra 0689B anonymus, est Odo, primus coenobii Bonae-Spei in Hannonia prope Binchium oppidum, ut videre datur in mox assignatis notis. Observa denique ista obiter de tempore Capituli jam dicti: «Ordinavit ac praecepit vir sanctus, ut ex omnibus ecclesiis, quae vel in vita sua, vel post obitum institutionis ac regulae suae normam sequerentur, universi abbates ac praepositi singulis annis in festo S. Dionysii ad Praemonstratensem ecclesiam. . . convenirent, simulque congregati capitulum generale eodem loco celebrarent,» teste Joanne le Paige, in Bibliotheca Praemonstratensis ordinis, parte 1, lib. II, cap. 34, e quo haec retuli.

100. «Porro haec et similia, uti num. 8, concludit Manricus, similitudinis atque item amoris mutui 0689C vincula adeo utramque familiam devinxerunt, ut auctores antiqui de utraque, et vix de una loquantur, alia omissa. Audi Robertum, Sigeberti continuatorem: «His temporibus ordo canonicus Praemonstratensis, et monasticus Cisterciensis, quasi duae olivae in conspectu Domini, pietatis lumen et devotionis pinguedinem mundo ministrabant, et quasi vites fructiferae religionis palmites circumquaque propagabant,» etc. Audiatur etiam Laurentius de Leodio in Historia episcoporum Virdunensium, qui tomo XII, Spicilegii Acheriani, editionis prioris, pag. 325, posterioris autem tomo II, pag. 255, utrumque ordinem conjungens charitate, meritis, et laudibus: «Subsecuta sunt, inquit, deinde illa duo cherubim expandentia alas suas in medio Ecclesiae, et versis vultibus 0689D in propitiatorium se mutuo respicientia, id est, duo praeclarissimi ordines devotione sua Ecclesiam protegentes, et conversis ad Deum cordibus se mutua charitate aemulantes, quorum unus Cisterciensis, duce Bernardo sanctissimi nominis abbate, monasticum ordinem, jam pene lapsum, ad primam Apostolicae vitae normam reparavit: alter merito et nomine a Deo Praemonstratus, duce Norberto Parthenopolitano archipraesule inceptus, ecclesiasticum ordinem de luto mundanae vanitatis excussit. Credas hos duos ordines esse de libro Apocalypsis duos prophetas circa finem mundi a Deo missos, et sacco poenitentiae amictos, duas olivas clementiae coelestis, divinaeque duo candelabra gratiae. Ita se in omnibus 0690A cruciant, ita verbo fidei mundum irrigant, ita meritorum luce illuminant, etc. His de nobili et sancto amicorum pari, et de praeclarissima utriusque familia tractatis, vocamur ad res Bernardinas, prout exigit instituti nostri finis, ulterius prosequendas.

§ X. Vacatio a negotiis compensata otio sancto; muscae miraculo interfectae; mira sermonis vis in conversione aliorum; apparitio de salute eorum, qui rite perseveraverint in ordine Cisterciensi; peccatores per miraculum a sancto Patre ad frugem adducti.

Annum proxime sequentem 1121, auspicatur Manricus a sancto Bernardo, qui senjunctus a suis filiis, quo negotiis aliorum magis vacabat, eo magis a Deo illustrabatur tam per sapientiam coelitus infusam, 0690B quam per miracula. De utroque hoc divinae erga virum munificentiae charismate consule Guillelmum in Vita, lib I, cap. 5. Et vero tempus, quo vacabat a negotiis, otio sancto compensabat. Nam, referente Alano, cap. 10, num. 32, col. 1248, apud Mabillonium, feriatus a labore vel opere exteriori, jugiter aut orabat, aut legebat, aut meditabatur. Quaenam vero per haec tempora scripserit, narrat Manricus num. 6 et 7. Ad haec, quae refert idem Annalium Cisterciensium concinnator, cap. 3 et 4, de dissensionibus e frequenti monachorum nigrorum ad albos transitu, ac epistolis sancti Bernardi hac occasione exaratis, non video nostra interesse tanti, ut pluribus huc sint transcribenda; uti nec illustre prodigium de muscis sancti verbo interfectis; cum 0690C illud exponat Guillelmus lib. I Vitae, cap. 6, num. 58. At quid de sancti abbatis praedicationibus?

102. «Vigebat (utor verbis Manrici ad annum 1122, cap. 6.) Bernardi Patris zelus, et multos litteratos, multos nobiles, multos potentes de seculo trahebat. Quippe vix unquam Claramvallem aggrediebatur [leg. egrediebatur], quin agmen novitiorum secum reduceret, implendo apibus coelesti illo alveari, unde examina nova in dies prodirent. Guillelmus Alanusque in Actis ipsius Catalaunensi capturae (nam sic vocant, a piscatione nomine mutuato) Pariensem subjungunt, quam ideo suspicor contigisse circa hunc annum. (De fructuosa ipsius praedicatione agunt Guillelmus in Vita, lib. I, cap. 7, et Alanus, cap. 15.) 0690D Caeterum Parisiensis, qualis fuerit, et qualiter conatus primum irritus, mox fructuosus, ac demum accessione facta superabundans, novitiis Claramvallem, angelos gaudio, et totam Galliam admiratione repleverit, auctor Exordii magni memoriae prodidit, idque a Rainaldo tunc Bernardi socio, post Fusniaci abbate. . . veritatem edoctus, qui praesens fuit.» Rem narrat Exordium magnum a Tissierio vulgatum, distinctione 2, cap. 13: Quadam praeterea vice, cum vir Domini Bernardus, causa exigente, Parisius adisset, rogatu clericorum ingressus est de more scholas eorum. Quibus ostendens formam verae philosophiae, monebat eos attentius de mundi contemptu, et subeunda pro Christo Domino voluntaria paupertate. Explicite vero sermone, cum nemo ex eis converteretur, tristis 0691A egressus est, eo quod praeter votum, ut praeter solitum, id ei accidisset.

103. Veniensque ad domum cujusdam archidiaconi, qui eum ad hospitium suum traxerat, secessit in oratorium ibidem constitutum. Cumque coepisset orare in spiritu vehementi, validissima compunctione totus in lacrymas resolutus est, ita ut gemitus et singultus, quos cohibere non poterat, foris audiri contingeret. Quo comperto, praefatus archidiaconus a sociis ejus inquirere coepit, quaenam esset tanti causa moeroris. Respondens autem unus ex eis, vir religiosus, quondam abbas Fusniaci, nomine Renaldus, qui secretorum Famuli Dei magis conscius erat, et cujus etiam relatu ista cognovimus, dixit ad eum: Homo iste mirabilis totus igne caritatis accensus, et totus in Deo absorptus, 0691B nil aliud in mundo desiderat, nisi tantummodo, ut valeat errantes ad viam veritatis reducere, et eorum animas Christo acquirere. Et quia modo verbum vitae seminavit in scholis, et de conversione clericorum fructum verbi sui non recepit, Deum sibi putat iratum, cujus hodie in sua praedicatione non persensit respectum. Hinc ista procella gemituum; hinc effusio lacrymarum: proinde nunc certissime spero, quod hodiernam sterilitatem crastinae satisfactionis ubertas grandi foenore compensabit.

104. «Mane itaque facto, cum scholas repetisset praedicator egregius, ad nutum Domini navem cogitationis duxit in altum, et sacrae doctrinae retia laxavit in capturam. Finito vero sermone, plurimi ex eisdem 0691C clericis per manum illius sese Domino reddiderunt. Quos ille protinus de mundi periculo, tanquam de marinis fluctibus extractos, et vehiculis conductis impositos, in salvatorium Claraevallis inferre non distulit, Tandem egressus de civitate cum comitatu suo, usque ad villam Sancti-Dionysii venit, ibique pernoctavit. Summo vero mane facto, cum eum recto itinere profecturum fratres illius existimarent, dixit: Redeundum est nobis omnimodis Parisius, quia sunt adhuc ibi aliqui ex nostris, quos etiam oportet nos inde adducere, et adjungere huic ovili dominico, ut fiat unus grex, et unus pastor.

105. «Cum ergo coepissent introire in civitatem, vidit clericos tres a longe in occursum ejus venientes, dixitque ad socios suos: Expedivit nos Dominus, jamque 0691D in via nostra proficiscemur. En, isti sunt clerici, propter quos venimus. Illi vero accedentes cum eum adesse cognoscerent, gavisi sunt gaudio magno, et dixerunt: O quam desideratus advenis, beatissime Pater, quia propositum nostrum erat adire te: vix putabamus abeuntem consequi posse. Qui respondens dixit ad illos: Et ego noveram, dilectissimi; propterea festinabam cum panibus occurrere fugientibus vobis. Gradiamur itaque simul, eroque per gratiam Dei ductor itineris vestri. Adjunctis ergo caeteris supra memoratis, secuti sunt hominem sanctum, adhaerentes ei, et sub disciplina, magisterii ejus spiritualem militiam exercentes cunctis diebus vitae suae.» Haec ibi longiuscula quidem, sed fideli narratione: unde lucescit mirabilis in sancto Patre dicendi vis, qua juniorum 0692A hominum corda, ad instar sacri magnetis, fortiter et suaviter attrahebat, ut jugum Domini portarent ab adolescentia sua. Porro accidit etiam, ut «Sanctus in his actionibus (sic pergit Manricus num. 6) non praemeditato sermone, sed subitaneo (inspirato utique a Deo) atque ex ipsis scholarum materiis quamvis minutis, occasione accepta, philosophiam christianam praedicaret,» ex Vincentio Bellovacensi, quem citat in Speculo morali, lib. II, p. 2, dist. 6. Textus vero, qui ibidem ab ipso producitur, fonte videri potest; cum superiora sint satis longa; et longissima in rebus sancti doctoris illustrandis supersit nobis via.

106. Hinc itaque cum Manrico delabimur ad annum. 0692B Christi 1123, quo multa et mira de viro sancto at nobis referenda suppeditat. Ibidem cap. 2, num. 1 hoc exemplum recitat ex Caesario homilia 8, post Epiphaniam: «Tempore quodam cum S. Bernardus abbas Claraevallis, adhuc adolescens, ad missam staret, et quaedam illic negligentia circa ministerium altaris contigisset, quaedam reverenda persona illi tristi vultu apparens, ait: Si scirent monachi, quantum sanctos angelos, qui hic praesentes sunt, contristarent, cum in hoc sacro ministerio tepidi sunt et negligentes, et quantum illos laetificarent, quando illos devotos vident atque ferventes, cautiores efficerentur. Quem cum interrogaret vir beatus de statu monachorum, respondit ille: Omnes, qui in 0692C ordine Cisterciensi perseveraverint, salvi erunt» Haec e Caesario ibi ad dictum annum num. 1; sive ad eumdem annum, sive ad anteriores, cum sanctus vocetur abbas adhuc adolescens, referenda sint. Porro cujusmodi fuerit ista negligentia, quaenam persona sancto Patri spectabilis apparuerit, praedictio item illa quibus verbis extensius declarata, subdit Manricus num. 2 ex Exordio Cisterciensi lib. II, cap. 1, cujus auctoritate confirmantur supra dicta Subdo textum ex impressione Tissieriana distinct 2, cap. 1 Exordii magni:

107. Accidit aliquando in Claravalle, dum missa in conventu celebraretur, eodem venerabili Patre praesente, ut, lecto Evangelio, sacerdotis manibus lavandis aqua per negligentiam deesset: quae, cum aliquantulum 0692D diutius exspectaretur, conventus interim versis vultibus ad orientem stabat. Cumque Pater sanctus in stallo (id. est. sedes in choro ecclesiae) quo ante gradum presbyterii staret, monachus quidam ante paucos dies defunctus ei visibiliter apparuit, et stans contra eum, caput quasi redarguendo movere coepit. Quem famulus Dei videns agnovit, et quare caput contra se agitaret, quaesivit. Cui ille: O si sciretis, quantos et quales socios haberetis in coelis, profecto caveretis vobis ab omni negligentia. Quod verbum sanctus gratanter audiens, respondit: Verene putas, quod omnes, qui in hoc monasterio sunt, fratres, salvabuntur? Etiam, inquit, salvabuntur: et non solum ipsi, sed et omnes qui in ordine nostro obedienter et humiliter fuerint conversati, salvabuntur. Recordatus vero pius 0693A Pater cujusdam fratris, quem pro negligentia et duritia cordis sui frequentius corripi oportebat, et ob hoc super eo multum contristabatur, subintulit dicens: Nunquid de salute fratris illius certi aliquid nosti? Respondit: Nec ipsi deerit misericordia Dei. Quo audito, vir sanctus vehementer gavisus est, et tanto alacrius cum fratribus suis propter verba labiorum Domini custodivit vias duras, quanto certius spem mercedis aeternae sinu suo repositam tenebat. Haec ibi

108. Alia quaedam subjungit Manricus; sed antequam nos ea referamus, juvat hic expendere, quae habet num. 5, et sequentibus de aeternae felicitatis eorum omnium, qui in ordine perseveraverint, vaticinio. «Caeterum, ait, quod ad promissionem attinet salutis omnium, qui in ordine permanserint; 0693B similem plane aliam accipiat lector, sanctissimo cuidam monacho (dubium an Claraevallis) Gerardo nomine, in extremis agenti, de coelo factam, Bernardo Patre vivente et attestante: si tamen ejus est libellus ille, qui sub titulo Doctrinae beati Bernardi inter opera ipsius circumfertur. Ex illo autem memorantur a Manrico sequentia: Insuper paratus sis ad obediendum alacri animo et vultu. Cogita monachum illum, Gerardum nomine, qui cum de Dei misericordia ultra modum desperaret, infirmatus ad mortem, jacuit per triduum oculis clausis in mentis excessu: et visitatus ab abbate, oculis apertis ait: Bona est obedientia: ad tribunal Christi fui, animas sanctorum vidi, ipsumque facie ad faciem dicentem mihi: Ecce locus tuus inter fratres tuos Nullus tui ordinis 0693C peribit, si ordinem amaverit, aut in morte purgabitur, aut brevi post mortem. Salvi autem qui de ordine tuo sunt, aut in ordine apostolorum, aut martyrum, aut confessorum sortem accipient. Et haec dicens, communione accepta, discessit. «Manricus, his citatis, Hactenus Bernardus, inquit, seu quicunque est auctor illius libelli, plane antiquus, talisque, qui pro Bernardo Patre haberi meruit. Opusculum illud, de cujus auctore dubitat Manricus, in editione operum S. Bernardi a Mabillonio vulgata habetur volumine II, tomo V, inter opera dubia et Bernardo perperam ascripta, col. 800, et sequentibus.

109. Sed ad vaticinium illud quod attinet; laudatus Annalista rem ita confirmat num. 6. «Simile quid sub abbate Pontio in Claravalle, et contigisse 0693D legimus, et suo loco inferius referemus, nempe ut in ore non solum duorum, sed trium testium verbum consistens, altius mentibus omnium imprimeretur. Simile, inquam, ut credo, sed non idem. Nam neque gestum sub Pontio retulisset Bernardus, qui obiit ante ejus praefecturam; et, ut dicamus, non Bernardi opus, sed alterius junioris ex Claravalle. At subjectorum adhuc differentiam arguere videtur distinctio nominum: quippe alter Gerardus vocabatur, ut jam vidimus; alter Bernardus, ut ex magno exordio infra etiam videbimus.» Consule tomum II, Annalium Cisterciensium ad annum 1167, cap. 6, num. 2, et sequentibus, ubi illud factum narratur; uti etiam apud Bertrandum Tissierium in bibliotheca Patrum 0694A cisterciensium tomo I, distinctione 2 Exordii magni, cap. 26.

110. Denique idem Annalium auctor hoc argumentum explicat cap. 2, num. 7, ad dictum annum 1123. «Interim adnoto, inquit, has promissiones, et si quae sunt similes, nostrorum animos ita in spem erigere, ut nihil prorsus possint praesumptionis, nihil securitatis illis afferre; si observantibus, easdem recepturis ex firmiori evangelico sermone; si transgressoribus, jam factis extra ordinem, atque adeo extra spem praemii repromissi. Audi Caesarium de hoc ita loquentem homilia 8 post Epiphaniam: «Non nos haec verba, fratres, seducant. Si aliqui essent inter nos, quod absit! fures, proprietarii, conspiratores, eisque consimiles, tales de ordine non sunt; 0694B quia ejusmodi ordo excommunicat. Qui autem non communicat, alienus est.» Ita Caesarius. Quod clarius Exordium dicit, saltem facilius, dum non quibusque in ordine manentibus, sed si humiliter et obedienter conversantur, futurae gloriae praemium repromisit. Observantibus ergo sanctam regulam, adeoque et Evangelium, facta promissio, transgressoribus in nullo est favorabilis.» Haec ibi. Prius vero quam hinc alio transeam, obiter monuisse lectorem meum juverit, miras prorsus esse praedicationes, quae narrantur de morientibus in societate Jesu; prout videre datur in gloria posthuma S. Ignatii, ejusdem fundatoris, tomo VII Julii, ad diem 31 ejusdem mensis, pag. 851 et sequente.

111. En tibi nunc, lector, quae Manricus praemiserat 0694C num. 3 et 4 de peccatoribus a sancto Patre per miracula ad poenitentiam adductis. Exemplum ibi de fratre, quem a sumenda sacra synaxi suspenderat; quique respectu humano victus, Eucharistiam una cum aliis sumpserat; sed sacram hostiam deglutire non poterat, donec poenitentem absolvisset Pater sanctus, narrat Guillelmus lib. 1 Vitae, cap. 6, num. 57. Quid memorem aliud exemplum mirabile pariter et intellectu difficile Manrico, qui num. 4, jam citato, «non virtutis, sed doni opus, atque internae motionis specialissimae, nec non admirandum potius vocat, quam imitandum. Rem gestam narro in fide Exordii magni Cisterciensis, in qua illa exstat his verbis: Quidam monachus hujus sancti Patris per fallacias 0694D daemonum, et per proprii sensus simplicitatem, in tantam cordis inopiam devenerat, ut diceret, panem et vinum aqua mixtum, quae proponuntur in altari, nequaquam transsubstantiari posse in verum corpus et sanguinem Christi. Quapropter eadem vivifica sacramenta, tanquam nil profutura sibi, sumere despiciebat. Notatus denique a fratribus, quod sacramentis altaris, non participaret, convenitur secreto a senioribus suis.

112. «Requisitus causam, non negat; dicit se sacramentis nequaquam fidem adhibere. Quibus dum docentibus et monentibus non acquiesceret, nec sanctarum Scripturarum testimoniis in medium prolatis crederet, ad venerabilem abbatem res delata est. Cumque vocatus venisset, et abbas sanctus, secundum datam 0695A sibi sapientiam, infidelitatem illius computaret, ille respondit: Ego nullis assertionibus ad hoc potero induci, ut panem et vinum, quae in altari proponuntur, credam verum esse corpus et sanguinem Christi; et propterea scio me in infernum descensurum. Quod audiens vir Dei, sicuti semper rebus in arcto sitis mirabilem solebat auctoritatem ostendere, dixit: Quid? monachus meus in infernum descendet? Absit. Si tu fidem non habes, per virtutem obedientiae praecipio tibi, vade, communica fide mea. O pium Patrem! O vere sapientem medicum gratiarum per unctionem gratiae docentem se de omnibus, qualiter infirmantium tentationibus mederi deberet. Non dixit: Fuge, haereticae, vade damnate, recede perdite; sed confidenter dixit: Vade, communica fide mea, credens indubitanter, 0695B parvulum suum, quem sacri desiderii vulva parturiebat, donec Christus in eo formaretur, sicut nequaquam a visceribus charitatis suae, sic nec a fundamento fidei suae alienum existere. Constrictus itaque virtute obedientiae monachus penitus sine fide, ut sibi videbatur, ad altare accessit, communicavit, et per virtutem obedientiae, sanctique Patris merita confestim illuminatus fidem sacramentorum recepit: quam etiam intemeratam usque in diem mortis suae conservavit. Haec apud Tissierium in Exordio magno, distinctione 2, cap. 6. Quae autem in eis prima fronte videri possunt difficilia esse intellectu, Tissierius exponens in notis, quae habentur ad finem tomi primi bibliothecae Patrum Cisterciensium, «Monachus, inquit, de quo hic sermo, fuit scrupulo et involuntaria 0695C incertitudine vexatus: alioquin non jussisset eum sanctus communicare, nec se dixisset monachus scire, se in infernum, eo quod non crederet, descensurum.» Fallimur, si hisce non acquieturus est lector, qui rem omnem cum suis adjunctis mature expenderit.

§ XI. Repentina quorumdam militum conversio; vinea sterilis faecundata; alia, quae de hac vinea circumferuntur; mutua inter Claravallenses ac Carthusianos necessitudo; sanctus Praemonstratensibus beneficus.

«Per idem tempus, nam incertus adhuc annus, et sunt qui differant nimium, sed immerito, et nobilioribus Galliae non pauci proceres, dum militarem gloriam per orbem ambiunt, facientes sibi pericula hostesque; neque vindictam quaerentes, sed offensam 0695D in Claravalle auxere numerum fratrum, genus vitae amplectentes, quod exhorrebant;» uti scribit Manricus ad dictum annum 1125, cap. 3. num. 1, ex Guillelmo, quem vide infra lib. I Vitae, cap. 6, num. 61, ubi nobilium illa cohors militum (uti appellat Guillelmus) mirabili metamorphosi repente convertitur. Sed mirabilia sunt, quae laudatus Manricus ad eumdem annum cap. 4, num. 1, 2, et 3 commemorat de vinea Claravallensi; «quam, inquit, per hoc tempus satam, ex historiae ejus serie conjectamur. Sane sterilis primo, mox fecunda; dein utrumque simul, semper portentum obedientiae fuit. Hanc quidam frater, nomine Christophorus, externis rebus praefectus a sancto Patre, feriatis, si quae erant, 0696A horis plantaverat, Bernardo inscio: quippe ad quem diximus, multa non deferri, ne animus illius a divinis ad terrena cum minori fructu descenderet. At Gerardus et Guido, Bernardi fratres, vinum nimias delicias arbitrantes, eoque dedecens monachorum austeram vitam, aversari opus, inficiari laborem, Christophorum ab incepto dissuadere quibus poterant modis insistebant. Ille e contra laborantes in agro fratres vix posse sine vino sustentari, et multos esse infirmos debilesque, quibus sumendum vel pro medicina: tum si nulli usui necessarium foret, facile vendi, atque ex pretio ejus emi plura alia, queis procul dubio domus indigebat . . . Atque hae Guidoni rationes satis visae, ne opus illud omnino condemnaret.

0696B 114. «Sed Gerardus, quo erat fervens zelo, . . . versus ad eum (satorem nempe ejusdem vineae) prorupit in haec verba: Tu, frater, vineam planta, coleque; nunquam tamen de illa gustaturus, quam infructiferam semper experieris. Res mira, et digna quae versetur in ore omnium. Sata atque industrio labore exculta vinea, fertili solo et propitio sole et aere, sterilis nihilominus permansit per multos annos; nec prius terra fructum ex illa protulit, quam satorem susciperet, atque ejus defuncti corpus in se haberet . . . Verum quae in eadem vinea secuta sunt, duo alia prodigia proferamus. Mortuo satore, cum nec tunc fructificaret, Bernardum patrem monachi adiere, dubium an etiam Gerardo vita functo, et vineam eam sterilem maledictione viri illius sanctissimi 0696C in eo statu semper permansuram, si non per ipsum benediceretur, humiles et fideles renuntiarunt. Tunc Pater sanctus aquam in pelvim missam ad se adduci, et benedictam per vineam jussit spargi. Sparsa aqua, quasi rore de coelo misso, germinavit plantatio, et ut sterilis Gerardo fratri olim, ex tunc opima Bernardo obtemperavit, et compensavit abundantia tarditatem, quo nec primum miraculum nocuisse, et secundum gloriosius appareret. Haec ex anonymo Gallo lib. VII, cap. 7, quem Silva transtulit, auctore antiquo aeque et digno fide.»

115. Factum illud minore cum ornatu, et majore cum simplicitate describitur a Joanne eremita in Vita S. Bernardi apud Mabillonium col. 1288 et sequente, num. 10; e quo, tanquam e genuino fonte, 0696D illud huc transcribo: «Monachus quidam, nomine Christianus, plantavit vineam in vertice montis, qui proximus est Claraevallis. Et venerunt fratres venerabilis Patris, Guido scilicet et Gerardus, et excommunicaverunt eam, dixeruntque ei: Frater Christiane, ubi est mens tua, et ubi cor tuum? Quare non considerasti Scripturam dicentem: Quoniam vinum non est monachorum. At ille: Vos fratres spirituales estis, et vinum bibere non vultis: ego peccator sum, et volo bibere vinum. Tunc dixit Gerardus: Dico tibi, frater Christiane, non videbis fructum ejus. Post haec verba reversi sunt in monasterium. Ille vero vineam suam. fodit, et excoluit multis temporibus. Denique mortuus est, et non vidit 0697A fructum ejus. Post multum vero temporis venit custos vineae ad sanctum Bernardum, et dixit ei: Pater, vinea nostra anathema est, nec potest facere fructum. At ille: Quare, fili? Respondit: Fratres tui excommunicaverunt eam, et deinceps fructum non fecit. Ait illi: Affer mihi aquam in pelvi. At ille obtulit ei. Tunc vir sanctus fecit signum crucis, et sanctificavit aquam. Vade, inquit, fili, et sparge per totam vineam. Recessit frater, et fecit juxta praeceptum abbatis; et vinea crevit, et multiplicata est, ita ut videntes mirarentur.» Vides hic narrandi modum a superiore discrepantem, sed utrobique tamen eamdem rei gestae substantiam.

116. Ad illud narrationis postremae: Et venerunt fratres venerabilis Patris, Guido scilicet et Gerardus, 0697B et excommunicaverunt eam, scrupulus moveri potest, et re ipsa is objicitur in notis hic apud Mabillonium contra illam excommunicationem, a col. 1287, ubi haec sunt: «Et tamen, ubi actum est de translatione Claraevallis veteris, Bernardo a fratribus expositum est, alium locum esse spatiosum ad vineas etc., teste Arnaldo in lib. II, num. 29; qui auctor item num. 48 tradit, monasterium S. Anastasii ad Aquassalvias Cisterciensibus ab Innocentio assignatum cum agris et vineis. Quanquam apud Cistercienses tunc rarus vini usus erat. Lege Gaufridum supra col. 1117, n. 2,» Sed scrupulum hunc conabimur eximere lectori.

117. Respondemus itaque ad Arnaldi locum primo, distinguendo personas. Nam, cum ibi non exprimantur 0697C nomina fratrum, cur ibidem necessario debeant intelligi Guido et Gerardus; et cur non possint intelligi duo alii fratres S. Bernardi, videlicet Andreas et Nivardus, qui tunc etiam vivebant? Nam apud Manricum, ad annum 1141, cap. 4, num. 2, Humbelinae sorori ad mortem usque aegrotanti adfuisse narrantur cum sancto Patre, Guidone ac Gerardo jam vita functis. Respondemus secundo, distinguendo tempora. Fac enim ambos hosce tunc adfuisse, ac de vineis meminisse, quando agebatur de translatione Claraevallis veteris, de qua Manricus ad annum 1135, cap. 3; si inde retrocedas ad annum circiter 1123, quo excommunicatio vineae superius accommodabatur, numerabis annos circiter 12, medios inter hanc et inter translationem 0697D illam; ita ut interea ex temporis mutatione facillime mutare potuerint priorem voluntatem vel ipsius sancti suasione, consensu, aut jussu, ut videlicet Cisterciensis seu Claravallensis familia, quae mirifice accrescebat, ex proventibus vinearum annuis sustentari posset. «Quaquaversum enim Pater sanctus exibat, semen verbi Dei seminabat super omnes aquas, et vix nunquam [leg. unquam] absque foenore spiritualis lucri redibat, implens cellam probationis multitudine novitiorum, quorum numerus aliquando usque ad centum extendebatur: ita ut ad horas divini officii novitiis chorum replentibus, exceptis paucis senioribus, qui disciplinae providebant; monachi foris stare cogerentur;» de qua re 0698A idem Annalista ad annum 1135, cap. 3, num. 2, ex auctore Exordii magni; cujus textum mox retuli ex editione Tissieriana, distinctione 2, cap. 12. Ex dictis facilis etiam patet responsio ad objectionem petitam ex monasterio S. Anastasii; de quo Manricus ad annum 1140, cap. 8.

118. Ast, ut hinc digressi ad vineam illam prodigiosam, redeamus, supersunt alia nonnulla, quae de ea circumferuntur, teste Manrico ad annum 1123, cap. 4, num. 4, ubi sic fatur:» Addunt praeterea seniores Claraevallis, traditione a patribus accepta, eamdem vineam post aliquorum annorum fertilitatem, turgentibus jam granis et pene maturis, grandine e coelo tactam protritamque adeo, ut vix duos botros retinuerit qui possent in vindemiam 0698B reservari. Porro unum ex his datum praegnanti feminae, appetenti, aut petenti quasi appeteret. Sed ex altero in ingenti vase ligneo, quod hodie perseverat, expresso Bernardi manibus, in tantum mustum crevisse modico tempore, ut redundante vase diffunderetur. Sic Villalpandus in suo Itinerario; qui vas vinarium inusitatae magnitudinis se ibidem vidisse anno Christi 1599, ac senes traditioni facientes fidem adiisse testatur, illuc a reverendissimo Fiteriensi missum, antiquitates lustratum illius domus. Sic vinea illa nunquam non mirabilis, nunquam non obediens, nec minus sterilitate quam fructu semper illustris, usque in hunc etiam diem, post quingentos et eis amplius annos perseverat, nomine magnae sortito ab spatio loci, 0698C vel ab eventibus. Atque haec per anticipationem ex parte dicta, quod in his levibus consultius aestimamus.» Verum narrationis hujus tam prodigiosae fides sit penes auctores.

119. Juvat hoc loco etiam non negligere singulare amoris vinculum, quo S. Bernardus ejusque familia cum ascetis Carthusianis, mutua familiaritatis necessitudine intercedente, constricti sunt. Quaedam de hoc argumento innexa invenio huic, in quo versamur, anno 1123, cap. 3; quaedam in proxime sequentem dilata. Dicamus hic priora. Ibidem itaque num. 4 et sequentibus auctor laudatus de hac re ita scribit: «Carthusienses monachos, non multo ante Cistercium mundo exortos (magnum Ecclesiae 0698D jubar) sibi devinxit, ut minus nihil. Carthusia illius esset quam Claravallis. Carthusianus hospitio ab eo susceptus, et propriis oculis hauriens, quae fama prius, suis redditus, excitavit eorum animos, et jam olim affectos amantesque in externa etiam signa fecit erumpere. Ergo Guigo Carthusiae magnae prior, et fratres ejus, comperta sanctitate Patris filiorumque, et multitudine convenientium ad Claramvallem, venerari viros . . . et, erumpentibus flammis dilectionis, provocare silentes, et de bonis illorum gratulari, litteris ultro scriptis missisque, queis Bernardum ignotum licet adhuc ardentissimo affectu salutabant.»

120. Exstat viri sancti ad eos epistola responsoria, luculentissima mutui amoris testis, tenerrimi 0699A utique erga illos affectus summaeque venerationis characteribus respersa, estque inter epistolas undecima; sed, quoniam longa est, et ibi legi potest, hic nos eam non transcribimus. Innectitur autem anno circiter 1125 in editione Mabillonii. Exstat item epistola duodecima illis inscripta, ac priore brevior, in qua se excusat, quod plurimis negotiis praepeditus ad partes illas accesserit, et eos non viderit. Haec absque temporis nota ponitur in eadem editione; sed apud Manricum aptatur anno 1127, et ibidem profertur cap. 2, num. 6. De itinere autem, quod alias sanctus Pater ad Carthusiam instituit, consuli potest Gaufridus lib III Vitae, cap. 1, num. 155 editionis nostrae. De viri affectu erga alias ejusdem instituti domus ac ascetas, nec 0699B non erga S. Hugonem episcopum Gratianopolitanum, adiri potest annalista Cisterciensis ad annum 1123, cap. 3, num. 8 et 9.

121. Quantum vero idem beatissimus Pater Praemonstratensibus detulerit, ejusdemque ordinis propagationem promoverit, probat idem scriptor ex beneficiis seu obsequiis, ab ipso in eumdem collatis, quae congerit in annum 1124, num. 7. His autem adde locum quemdam in foresta [id est silva], quae dicitur Orta, a Ludovico Juniore datum interveniente domno Bernardo piae memoriae Claravallensi abbate, ut S. Mariani abbas Autissiodorensis agnoscit in epistola 282 apud Chesnium, quae inter Historiae Francorum scriptores habetur tomo IV, 0699C pag. 666. Sancti autem Mariani Autissiodorensis mentio fit in synopsi ecclesiarum seu coenobiorum Praemonstratensis ordinis, apud Paigium in ejusdem ordinis Bibliotheca parte 1, lib. II, pag. 326. Tametsi autem superius § 9 actum sit de favoribus quibus sanctus Pater ordinem Praemonstratensem fuit prosecutus; ratio tamen temporis, cui hanc materiem affigit praedictus Manricus, me induxit, ut breviter ejusdem hic memoriam refricarem.

§ XII. Defunctorum apparitiones; auxilia eisdem praestita; vaticinium de tirone furtive exituro; archiepiscopus ac populus Remensis reconciliati; reformati in Ecclesia Gallicana mali mores.

Sanctum Bernardum multis ac miris coeli favoribus illustrem repraesentant iterum annales Cistercienses 0699D ad annum praedictum 1124, more suo solito, ac meritis beatissimi Patris digno, cujus utpote vitae series continua fere miraculorum congeries fuit. Ibidem itaque cap. 2, num. 1 et 2, occurrit pretiosa mors Galdrici in Claravalle, qui carne quidem sancti avunculus, spiritu autem filius ejus ac discipulus exstitit. Felicem ipsius transitum ex hac mortali vita ad immortalem turbare conato generis humani hoste, astat morienti Princeps apostolorum, cacodaemonem fugat, animamque Galdrici e periculo eripit: qui post mortem suam Bernardo apparens in gloria, rem gestam eidem manifestavit, teste Guillelmo utriusque fumiliari, qui hoc factum describit fideli narratione lib. I Vitae cap. 5, num. 52. «Caeterum, prout ibidem pergit Manricus 0700A num. 3, quod attinet ad filiorum decedentium, absentium, praesentiumve praevias vel subsecutas apparitiones, adeo frequentes tradit idem auctor (Guillelmus) ut aegre valeant scriptis commendari. Audiatur loco citato num. 53: Longum esset cuncta narrare, quae super his, qui ex hac vita discesserant, et eorum felicitate, seu etiam necessitate, divina ei gratia revelare ab ipsis initiis consuevit.» Quid, quod vir mirabilis praesentia et absentia, praesensque saeculum ac futurum, per utriusque, ut ita dicam, limen gradiens, pari cum facilitate, et sine ullo discrimine, inspirante Spiritu divino, nosceret, ac suis filiis tam in vita quam in morte paterne provideret. Consule Guillelmum lib. I Vitae, cap. 7, a num. 69, et cap. 5, num. 53.

0700B 123. Quemadmodum vero illos e flammis piacularibus, si quid forte ex hac vita in alteram detulissent humani pulveris, quo vel ipsae sanctorum mentes sordescunt, vir potens apud Deum eripuerit, probat factum, quod legi potest apud Guillelmum lib. I Vitae, cap. 5, num. 53. Sed gratiam hanc omnino singularem a sancto Patre in filios derivatam esse, qui apparitionum hujusmodi visu illustrati, sicut poenarum erant conscii, ita etiam ad placandam divinam justitiam impense incubuerunt, votorum suorum simul facti compotes, et liberationis participes purgantibus animabus a se procuratae; gratiam, inquam, hanc a Patre in filios derivatam esse, eruimus ex scriptore Exordii magni, distinctione 2, cap. 2.

0700C Defunctus est quadam vice conversus quidam in Claravalle. Cumque, concurrentibus fratribus, commendationis officium ex more fieret, monachus quidam senior, magnae religionis vir, audivit turbas daemonum per centurias suas incedentium, cum magni strepitus vociferatione clamare et dicere: Eia modo bene, eia modo bene: solummodo de hac mala valle unam animam in nostrae sortis partem acquisivimus. Cum vero idem senior per noctis quietem sopori membra dedisset, frater defunctus ei in visu apparuit, tristi et lugubri vultu dicens ad eum: Quia audisti heri daemones, de meis suppliciis exsultantes, veni et vide, quam terribili tormento, Dei omnipotentis justo judicio, traditus sum. Et duxit eum ad 0700D puteum quemdam magnae latitudinis, et horrendae profunditatis, et dixit ei: Ecce, in hunc puteum frequenter a daemonibus injicior, quorum tanta est crudelitas, ut, si optio daretur, mallem centies ab hominibus, quam semel a daemonibus hic immergi.

124. «Mane autem facto, dum, quae audierat et viderat praefatus senior, beato Patri Bernardo retulisset, licet quoque et ipse ea per spiritum cognovis set, ingemuit, et ait: Scio, quia nisi gravis causa existeret, nunquam daemones talem ausum praesumpsissent. Itaque capitulum fratrum ingressus, coram omnibus calamitatem defuncti fratris exponit: dehinc salubri exhortatione singulorum conscientias conveniens monebat, ut cautius in via sanctae religionis ambularent: multam esse malitiam daemonum erga 0701A omnes Christianos, tum praecipue contra monasticae religionis professores affirmans. Post haec animae fratris in suppliciis constitutae subvenire eos attentius monens, psalmis et orationibus, missarum quoque celebrationibus iram Domini placare hortatus: si forte pius pater pulsatus precibus eorum, per singularis hostiae immolationem, tyrannicam daemonum superbiam debellare, et ab eorum nequitia fratris animam dignaretur liberare.

125. «Quod cum fratres devotissime facerent, paucis evolutis diebus, idem frater defunctus supradicto seniori iterato apparuit, hilaritate vultus statum suum melioratum esse significans. Quaerente vero sene quomodo se haberet, respondit: Deo gratias, bene. Rursus requisitus, quomodo liberatus 0701B esset, ait: Veni, et vide. Et continuo introduxit eum in oratorium ejusdem loci, ubi ad singula altaria sacerdotes cum ministris stabant, salutaris hostiae immolationem summa cum devotione celebrantes. Ecce, inquit, haec sunt arma gratiae Dei, quibus ereptus sum: haec est virtus misericordiae Dei, quae invincibilis permanet: haec est hostia illa singularis, quae totius mundi peccata tollit; et vere dico tibi, quia his armis gratiae Dei, huic virtuti misericordiae Dei, huic hostiae salutari non est quidquam quod resistere valeat, nisi cor impoenitens. Evigilans autem senex, de liberatione animae fratris oppido gavisus est: modum quoque visionis ejusdem caeteris fratribus exponens, tanto eos devotiores ad immolationem hostiae salutaris reddidit, quanto 0701C certius ejus efficaciam in fratris ereptione meruerat experiri.» Conjicit autem historiam istam in annum Christi 1124 auctor annalium Cisterciensium occasione apparitionis Galdrici dicta, quae «ut peccatores a vitiis deterrere, sic poenitentes valent consolari, quibus talia remedia Deus providit. Ergo quia utilia, quia plane singularia, quia eamdem apparitionum materiam, sed ignoto adhuc anno, concernentia, boni consulat lector;» uti monet ibidem cap. 2, in fine.

126. Scriptor idem hinc ad annum 1124, reversus, cap. 3, num. 7, et 8, commemorat vaticinium sancti Patris de novitio furtive exituro, quod horrendo juxta ac mirabili modo contexit e saepissime 0701D jam citato Exordio. Tragica haec historia sic narratur apud Tissierium distinctione 3, cap. 20. Senex quidam, Achardus nomine, nobilis genere, sed conversationis dignitate nobilior, novitiorum curam in versationis dignitate nobilior, novitiorum curam in Claravalle gerebat: vir potens in verbo aedificationis et consolationis: qui etiam in juventutis suae robore, jubente simul et mittente beato Bernardo abbate suo, plurimorum coenobiorum initiator et exstructor devotus exstiterat. Hic jam veteranus, et emeritae mili iae senex instituendis tyronibus deputatus, officium suum strenue adimplebat: et ex iis, quae longo usu didicerat, rudes adhuc mentes contra triplicem funiculum, carnis, mundi, et diaboli, qui difficile rumpitur, quotidianis exhortationibus informabat: exemplis etiam, tam veteribus, quam recentioribus, adversus vitia 0702A cautiores reddebat: unde et nos aliqua, sicut ex ipsius ore audivimus, perstringemus. Cum adhuc novitius esset idem Achardus, venerabilis abbas Bernardus quadam die intravit ad consolandum novitios suos, sicut frequenter facere solebat. Terminato autem sermone, praedictum Achardum cum aliis duobus novitiis traxit in partem, et praemonuit eos, in spiritu prophetico ita loquens: Futurum est, inquit, ut novitius ille, designavit autem unum ex nomine, ante diem crastinum furtive recedat. Vos itaque vigilate, et estote parati, et fugientem cum rapinis effugere non sinatis. Et si miser a nobis exit, quia non erat ex nobis, spolia tamen, quia nostra sunt, tenebitis vobis. Quo audito, mirati sunt illi, et cum silentio praestolati exitum rei. Profunda vero nocte duo ex illis cum 0702B fugitivum in lecto firmiter dormientem aspicerent, tunc et ipsi dormire coeperunt: erant enim oculi eorum gravati, illudente utique eis spiritu erroris. Verumtamen Achardus, quia certissime credidit verbum, a sancto Patre prolatum, haud posse irritum fieri, somnolentiae spiritum, qui ei molestissimus erat, virili constantia repellebat. Nunc enim frontem, nunc tempora fricando, modo pilos capitis et barbae vellicando, modo manus et faciem lotitans, nunc de loco ad locum deambulando se excitans, tandem fallaciae somnum, quo premebatur, evicit.

127. «Cumque prope esset, ut signum ad vigilias pulsaretur, ecce duo quasi gigantaei Aethiopes, nigerrimis cappis amicti, per ostium domus visibiliter ingrediuntur. Is vero, qui praecedebat, gallinam assatam 0702C in spito portabat. Porro in ipso veru coluber ingens per caput et caudam infixus erat, qui eamdem gallinam hinc inde cingebat. Cum tali itaque ferculo accedunt ad lectum falsi novitii, et gallinam fumantem naribus et manibus dormientis applicant. Quo statim expergefacto, daemones egrediuntur, et quod intus in corde ejus invisibiliter actitarent, horrendo hoc visibili signo demonstrarunt. Cumque evigilasset miser ille, non sicut Jacob de somno contemplationis, sed sicut apostata vilis de somno deceptionis, continuo surrexit, et vestimentis onustus post daemones exiit, veniensque ad ostium armarii, quod erat in claustro, machinamentis suis moliebatur firmaturam effringere, ac secum tollere libros. 0702D Porro praedictus Achardus celerrime socios excitat, et prophetatam apostatae fugam signis et nutibus insinuat. Itaque recedentem pariter insequentes, reperiunt illum pessulum ostii concutientem. Quos ubi persensit, ille malignus illico datis saltibus evolat, et praecipiti cursu per ostia pomerii ruens, murorum tandem septis retinetur atque reducitur. Die autem facto, cum malorum impoenitens resipiscere nollet, quia jam datus erat in reprobum sensum, dimissus est tandem, ut abiret in locum suum. Eadem vero die arreptus a diabolo dementiam incurrit, et usque ad mortem furere non cessavit.

128. Terribili huic pseudotironis miserrime castigati exemplo subjungimus laetius, et ad sancti gloriam prorsus insigne, quod sic proponit Annalium 0703A Cisterciensium scriptor Manricus ad annum eumdem 1124, cap. 4, num. 1: «Sub idem tempus archiepiscopo Remensi discordante cum populo, et neutro alteri cedere acquiescente, cum multi alii pacem procurassent, solus Bernardus in Gallia visus est qui tantum opus posset consummare: quippe potens sermone simul et opere, dum, quae dicebat, signis confirmabat, confundebantur non parere homines, cui creaturae etiam irrationales, cui vel daemones ipsi obtemperabant. Caecus, surdus et mutus sensibus redditus atque a daemone simul liberatus, praetulit obedientiae palmam utrisque partibus.» Illustre hoc miraculum habetur apud Guillelmum lib. I Vitae, cap. 7, num. 73, ubi lego quidem illud accidisse tum temporis, quando contigit . . . ad conciliandos 0703B eos, archiepiscopum nempe ac populum Remensem, adesse virum Dei; item cum palatio ejusdem civitatis . . , de pace tractaretur; sed pacem tunc ex isto Bernardi miraculo, quod ibidem loci, magna cleri plebisque frequentia repleta domo . . , coram omnibus indicatur accidisse, subsecutam non lego in dicto capite; sed videtur tamen vel non imprudenter supponi posse, vel credi, quod laudatus biographus implicite hoc subintelligendum reliquerit, quando contigisse . . . ad conciliandos eos adesse virum Dei, praemiserat; virum enim Dei tot tantisque gratiae ac naturae dotibus, nec non summa apud homines auctoritate, miraque eorum animos flectendi facultate praeditum adfuisse ad conciliandam concordiam, quid videtur esse aliud, quam 0703C vere tunc illam ab eo conciliatam fuisse, patrato praesertim tunc temporis miraculo, de quo dicebam? Credibile etiam est multos alios pacem illam procurasse, sed irrito conatu, sicut referebat Manricus; Guillelmus tamen loco citato id non habet.

129. Ad memoratum etiam annum refert idem historicus Cisterciensis laborem ac fructum S. Bernardi, aliorumque Cisterciensium in reformanda Ecclesia Gallicana. «Cum praelati ecclesiastici, ait num. 3, per Galliam modestiae habenas aliquatenus laxarent, ac saeculari et paululum profana conversatione apostolicam vitam minus redderent, Stephanus et Hugo, Bernardusque ac Joannes cum caeteris selectis Cistercii Patribus verbo et exemplo 0703D coeperunt laborare, ut . . . ad fructuosiorem conversandi normam reducerentur . . . Porro quantum labore suo profecerint, Senonensis metropolis episcopi, atque ipse etiam Senonensis metropolita, quin et Sugerius S. Dionysii abbas, totusque ejus conventus testes existunt.» Eminentissimus Baronius ad annum Christi 1127, de hac re sic loquitur num. 13, editionis anni 1629. «Profecerant siquidem episcopi provinciae Senonensis Cisterciensium monachorum exemplo, atque verbis litterisque sancti Bernardi, praecipue vero, quem diximus, Parisiensis episcopus, atque Parisiensis abbas Sancti-Dionysii Sugerius, qui monasterium illud, monastica penitus disciplina solutum, fibula regularis observantiae arete constrinxerat, quo nomine ipsi sanctus 0704A Bernardus congaudens, gratulatoriam ad eum dedit epistolam, «quae est septuagesima octava, apud Mabillonium recusa col, 77 et sequentibus, ubi eadem innectitur etiam anno Christi 1127. Ratio itaque temporis ista non convenit cum Manriciana. Ad initium autem epistolae citatae «Exiit sermo, notantur, illa, nempe de ejus, id est Sugerii, conversione, haud dubie Bernardi monitis concepta sub annum 1127, tametsi monasterii S. Dionysii reformatio per Sugerium anno 1123, forsan anticipato refertur in Chronico Nangiano.»

130. De metropolita autem Senonensi haec subdit Baronius ad annum paulo ante designatum: «Quod vero etiam et ipse metropolitanus Senonensis archiepiscopus Henricus aeque admonitus litteris sancti 0704B Bernardi, et quidem prolixioribus, ad meliorem fragem converus, ea, quae essent optimi pastoris munera, diligenter expleret; eadem ex causa ejusdem principis (Ludovici videlicet Galliarum regis) indignationem incurrit, nec quidem mediocrem, sed plane eam, cujus causa eidem S. Bernardo cum reliquis abbatibus rursus scribendum fuerit eidem Honorio papae atque cancellario cardinali, et plane exclamandum, quod ob vitam optime institutam persecutionem paterentur episcopi,» etc. Quaenam vero fuerit reformatio ista, regi Christianissimo adeo ingrata, videri ibidem potest. De episcopo Parisiensi, cujus supra incidit mentio, tractabimus cum historico Cisterciensi ad annum Christi 1127, interim cum eodem perrecturi ad annum Christi 0704C 1125, et proxime sequentem.

§ XIII. Annona multiplicata; fugatus daemon; mulier ad vitam revocata; pluvia depulsa; pristina valetudo, Deipara patrocinante, Sancto reddita; refutatio erroris de proximo Antichristi adventu; communicatio litterarum cum aula Romana.

Annus Christi 1125, apud historicum Cisterciensem cap. 3, num. 1, publicum illustris ac primae notae miraculo theatrum aperit. «Ingravescebat, ait, fames per totam Galliam atque utramque Burgundiam; neque annona ex Flandria illuc adducta, quantumvis ingens, sufficiebat alendis populis: cum deficientibus hominum subsidiis horrea Claraevallis, alias tenuia, Bernardi charitas et divina potentia 0704D multiplicarunt.» Quoniam vero prodigium illud describitur a Guillelmo lib. I Vitae, cap. 5, sub finem, supervacaneum est, id hoc loco narrare. Nec vero paterna Sancti erga egenos misericordia concludi potuit intra domesticos parietes coenobii Claravallensis, sed alio sese etiam diffudit; sicut patet ex epistola ad ducissam Burgundiae, quae est centesima vigesima prima, et habetur in editione Mabilloniana col. 127, quamque sic concludit misericors pauperum Pater: «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; erogate vestrum frumentum pauperibus Christi, ut in aeternum cum usura recipiatis.» Epistolam hanc sine nota anni ibidem excusam innectit Manricus anno praedicto 1125.

0705A 132. Ibidem num. 3, subdit aliud miraculum, et rationem assignat, quare ad dictum annum illud memoret. Quia autem id legi potest apud Guillelmum mox assignatum, satis est rei argumentum ex Manrico hic exhibere. Sic habet: «Impetierat veneficiis virum uxoria fraus . . . , et cujus adultera torum maculaverat, quia semel laeserat, implacabili odio prosequebatur. Cruciabat hominem daemon implacabiliter. Sed vir Dei maleficia per orationes, ac daemonem presentia corporis Christi dicto citius exstinxit ac fugavit. Id quia sub famis tempus, atque adeo hoc anno, contigisse Guillelmus narrat,» tunc illud ex ipso recitare se significat idem historicus Cisterciensis. Duo autem prodigia famis occasione a viro sancto 0705B perpetrata differt ad annum proximum 1126. Sed nos modo narratis ea hic annectemus ex Joanne eremita apud Mabillonium col. 1287, num. 6. «Fames in partibus Burgundiae exorta est adeo valida, ut homines membra propria pene consumerent. Eadem vero necessitate urgente, maxima multitudo pauperum ad portam Claraevallis devenit. Unde pro tanta multitudine sanctus abbas et fratres ejus inierunt consilium, et ex consulto duo millia acceperunt sub signaculo, quatenus et aliis eleemosyna daretur, sed minor. Non enim habebant substantiam, unde omnes sustentari possent usque ad messem: quam tamen pius Dominus sic multiplicavit, ut sufficeret eis post messem, trium scilicet mensium spatio.»

0705C 133. «Acceperunt itaque duo pueri signaculum, matre eorum non accipiente. Quae penitus ignorans, quid faceret, cogitavit tandem quasi puerum pannis involutum formare de musco, ut hac arte se ab imminentis famis periculo redimeret, quod et fecit. Accepit itaque aliquandiu hoc modo eleemosynam, donec dolus denique deprehensus est. Qua imminuta, cum non sufficeret sibi quod accipiebat, postmodum tam famis angustia, quam morbo periclitans de medio facta est. Qua defuncta, sanctus abbas praetergradiens audivit pueros ejulantes pro morte matris suae, et unumquemque ex itinerantibus causam planctus inquirere jussit. Pueri vero ordinem rei exposuerunt. Quo audito, Vir beatus locum subiens, in quo corpus jacebat, ad orationem se prostravit. 0705D Quo orante, mulier tanquam a sommo expergefecta, cunctis videntibus et audientibus, qui praesentes astabant, vitae reddita est, gratias agens Deo et Sancto suo, cujus meritis et precibus ad vitam redierat, praenuntians etiam, quanta tormenta pro culpa sua sustinuisset.» En tibi aliud miraculum, occasione et gratia egenorum factum, quod ibidem num. 7, sequitur: «Quadam die distribuebatur pauperibus in latere montis eleemosyna, pluvia ingruente; ubi forte sanctus Dei assistens, manu elevata signum crucis opposuit. Quo facto, visa est pluvia a dextris et a sinistris inopinatum sui ipsius pati discidium, ita ut nec gutta quidem tangeret eos.»

0706A 134. Redeamus cum Manrico ad annum Christi 1125, tantisper a nobis intermissum: ubi cap. 3, num. 4 et 5, sermo est de infirma Sancti valetudine, visionibus, ac pristina sanitate obtenta per Virginis Deiparae, ac SS. Laurentii et Benedicti visitationem, piisimumque attactum. Factum perhibet Guillelmus abbas lib. I, cap. 6, num. 63, testis omni exceptione major. Praedictae infirmitatis meminit sanctus Doctor in epistola 37, ad Theobaldum comitem Campaniae (de qua re notas ad istam epistolam vide apud Mabillonium) quando his verbis ad illum scribit: «Quod de nostra infirmitate vos audivi fuisse sollicitum, non mediocriter gratum habeo. In hoc quippe dum vestram erga me agnosco dignationem,» etc. Epistola illa apud memoratum 0706B Mabillonium innectitur anno Christi 1128, unde consequens videtur, ut, si haec temporis notatio subsistat, serius aliquanto differenda sit adversa, de qua dicebam, Viri beati valetudo, atque ad annum circiter 1127, removenda. Consuli tamen possunt, quae conjectat Manricus loco citato, num. 8, de tempore istius infirmitatis.

135. Idem auctor ad annum 1126, progressus, cap. 3, num. 1, scribit de errore, quo credebatur, non longe abesse Antichristi adventum tunc temporis; opponente se eidem sancto abbate. «Sparsus, ait, interea rumor inter fideles de Antichristi adventu jam imminente creduli vulgi mentes occupabat; et, quod mireris, auctoribus non dubiis, neque vulgaribus; sed gravissimis sanctissimisque, 0706C et inter alios Norberto, rem quasi de coelo acceptam asseverante. Verum oraculo cum Bernardo patre collato, discussoque temperavit sententiam. Unde et rumor disjectus Bernardi opera.» Huc spectant, quae in epistola 56, ejusdem sancti Patris ad Gaufridum Carnotensem episcopum, referuntur: «Verum de Antichristo cum inquirerem, quid sentiret (Norbertus) durante adhuc ea, quae nunc est, generatione revelandum illum esse, se certissime scire protestatus est. At cum eamdem certitudinem unde haberet sciscitanti mihi exponere vellet; audito quod respondit, non me illud pro certo credere debere putavi. Ad summam tamen hoc asseruit, non visurum se mortem, nisi prius videat generalem in Ecclesia persecutionem.» De rumore 0706D autem tunc temporis sparso super dicto Antichristi adventu haec narrat Baronius ad annum 1106, num. 27, editionis anni 1629. «Quod pertinet ad Antichristum, fuit quidem opinio non vulgarium virorum, Antichristum hoc fore saeculo revelandum, et inter alios Norberti, viri temporis hujus fama celeberrimi; de quo ista S. Bernardus ad Gaufridum Carnotensem episcopum:» e quibus ea, quae huc faciunt, modo dedimus. Et laudatus Baronius ibidem, «Haec, inquit, sanctus Bernardus de oraculo: quod in illud relabi est usitatum, quod cum saepe sancti viri praenovissent ingentes futuras persecutiones Ecclesiae, putarint rerum magnitudine ipsa affore Antichristi tempora.»

0707A 136. Annalium Cisterciensium auctor num. 2, de S. Norberti oraculo, circa illam persecutionem pronuntiato ita statuit: «Licet autem Baronius non expresserit, quaenam ingens Ecclesiae persecutio innotuerit per revelationem S. Norberto, facile est conjectari eam fuisse, quam sub Innocentio II passa est a Petro Leone pertinacissimo antipapa, inceptam circa annum salutis 1130, adeoque quatuor ante S. Norberti obitum, et per decennium ferme continuatam. Sic et Bernardi Patris doctrinam solidam, et Norberti non falsam prophetiam, atque utrumque divinitus instructum ipsi etiam eventus comprobarunt.» Nec vero defuisse, qui, capta ex hoc rumore ansa, Christi imo et Antichristi nomen affectarent, argumento sunt illa, 0707B quae in medium producit idem Annalium Cisterciensium auctor n. 3, ubi etiam observat futurum fuisse ut pullulassent sine dubio plures, si non Bernardus firmius obstitisset, opponens se rumori, qui praevaluerat.» Sed quandoquidem in pervagatum illum juxta ac maxime noxium tunc temporis de propinquo Antichristi adventu sermonem incidimus, non videmur abs re facturi, si in eruditi ac curiosi lectoris gratiam subjiciamus hic sequentes observationes, propterea quod ad argumentum praesens sunt accommodatae admodum, tametsi jam pridem typis vulgatae.

137. In editione Operum S. Bernardi, accurante Mabillonio publici juris facta, volumine I, col. 13 et sequentibus exstant cum ejusdem eruditissimi 0707C Mabillonii, tum Horstii, de Sancti operibus a se in lucem datis celeberrimi, notae fusiores in dicta opera, columna vero 23, apud Mabillonium jamjam citatum occasione epistolae sancti Doctoris quinquagesimae sextae, ad Gaufridum Carnotensem episcopum datae, varia observantur prolixe quidem, sed erudite ex Horstio laudato: «Non Norberto solum, sed multis antiquiorum Patrum (ut de recentioribus taceam) persuasum subinde fuit, prae foribus Antichristum, et extremum mundi diem adesse; uti videre est apud Hieron. Leonem papam, Gregorium Magnum et ipsum S. August. Nempe ex temporum iniquitate, et signis mundi finem praecessuris, a Christo praedictis, quorum pleraque jam tum 0707D apparebant, id sibi haud vane colligere visi sunt. Et, ut rem paulo altius repetamus, jam inde ab Apostolorum temporibus varia semper fuerunt multorum de Antichristo et fine mundi judicia, conjecturae, opiniones, vaticinia. Philosophi plerique et astronomi, complures etiam impostores, ludiones et nugivenduli; haeretici item fanatici quidam hic vates esse, et ultra caeteros mortalium sapere videri voluerunt: sed quorum vaticinia pleraque jam elusit eventus, et vates istos vanitatis et falsitatis convicit. Reliqua haud dubie, quae futurum tempus etiamnum respiciunt, similiter sequens eludet aetas; ut pateat quam vere dictum sit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta. Item: De die autem illa nemo scit. Non erit injucundum lectori, si 0708A ex plurimus paucorum exempla referamus.» Verum ne eorum narratio longius, quam par est, nos abducat a praesenti instituto, lectorem eo mittimus.

138 «Haec (ita pergit Horstius col. 24) occasione memorati de Antichristo vaticinii commemorare visum est, non tamen in sugillationem Norberti, viri sanctissimi, quem alias fistulam coelestem Bernardus appellat. Nec enim solus ipse, sed et plures sanctorum Patrum finem mundi suo tempore haud procul abesse opinati aut ominati sunt; quorum catalogus ibidem contexitur. Sed adverte, longe diversa ratione viros sanctos de fine mundi locutos, quam quos supra meminimus (astronomos). Illi enim vel ex observatione siderum et planetarum 0708B (quae fere in aliis praedictionibus, sed in hac maxime, nimis fallax est) vel ex quibusdam Scripturae sententiis in falsum sensum detortis, vel sola mentiendi et fallendi libidine, vel studio popularis aurae et venerationis, hujusmodi commenta sparserunt. At sancti viri horrore scelerum et malorum, quae passim toto orbe inundabant, vix ultra posse mundum consistere putabant, nec aliud superesse, quam ut propediem, mole criminum et iniquitatum impellente, fatisceret, ira scilicet Dei terminum orbi constitutum praevertente.» Haec sit satis, ex Horstio circa Antichristi adventum delibasse: qui plura de eodem voluerit, ipsum consulat. Nos itaque, hac digressione relicta, interruptum tantisper de rebus S. Bernardi filum pertexere pergamus cum 0708C historico Cisterciensi.

139. «Sanctum Virum, ait num. 4 fama in dies celebrior, et poli et foris principum favoribus, favores populis passim exposuere, quaecunque optabant per eum consecuturis. Et qui hactenus Gallis tantum notus, Romanae curiae ex tunc jam innotescens, apud pontificem, apud cardinales opportunus mediator assumebatur, pro ecclesiis, pro personis intercessurus: res probatur e variis Sancti epistolis tanquam totidem testibus summae ejus apud viros summos auctoritatis. Exstat ipsius epistola 13, ad Honorium papam, qua Alberici electionem ad episcopatum Catalaunensem ratam haberi petit. De isto autem Alberico consuli possunt 0708D notae apud Mabillonium volumine primo col. 33, ubi dicta epistola affigitur anno Christi, in quo nunc versamur etiam nos, 1126, contra ac Baronius censuit: de quo sic scribit Manricus num. 6: «Cardinalis Baronius epistolam Bernardi, de qua supra, refert in annum millesimum centesimum vigesimum nonum, sicut et alias, quas statim adducemus; sed immerito; quippe haec ex suppresso Bernardi nomine, imo ex ipso contextu prima ad Honorium scripta comprobatur; cui se tunc aut incognitum putabat, aut saltem notum non habebat, unde praesumeret. Et tamen exstant ante eum annum datae litterae ejusdem ad eumdem, quas ipsemet Baronius prius transcripserat, et nos latius reddemus suis temporibus.» An vero vir sanctus 0709A voti sui pro Alberico in hac epistola expositi compos fuerit factus, vide apud eumdem Manricum num. 5, qui n. 7 agit de alia ad laudatum Honorium data, quae est decima quarta, ejusdem exemplari praemittens ista:

140. «Non multo post ecclesia Divionensis sancti Benigni, antiquitate et religione omnibus clara, sed Bernardo adhuc clarior chariorque, Alcidis matris (adde etiam patris, ex notatione apud Mabillonium in hanc epistolam) exuviis commendata, lite pendente cum monachis Lexovii, ejusdem sancti favorem imploravit. Eae secundae litterae ad Honorium, timido adhuc, nec satis currente calamo, sed jam ut noti exprimentes nomen auctoris.» Caeterum quo loco sanctus abbas fuerit habitus 0709B apud Romanae curiae cardinales, conficitur ex litteris, quae eisdem scriptae ab eo sunt, nimirum decima quinta, Haimerico apostolicae sedis cancellario; decima sexta, charissimo domino suo Petro presbytero cardinali. Quibus addi possunt epist. 17, et sequentes. Quid plura? Dicta itaque haec sint speciminis gratia, cum tam e viri litteris, quam aliunde satis superque constet, eum apud summos et imos longe aestimatissimum fuisse. Quam vero fortem ac intrepidum se ostenderit adversus potentes hujus saeculi, dum rei aequitas hoc postulabat, indicio sunt, quae jam dicturi sumus.