DE SANCTO BERNARDO
CONFESSORE PRIMO CLARAE-VALLENSI ABBATE, PATRE AC DOCTORE ECCLESIAE IN TERRITORIO LINGONENSI IN GALLIA COMMENTARIUS, § XXVII-XXXIXAuctore Joanne PINIO societatis Jesu
presbitero theologo. (Acta sanctorum Bolland., Augusti tom. IV, die 20, p.
101.)
§ XXVII. Sanctus Romam redit; Petrus Pisanus Ecclesiae unitur, uti et
Victor, Anacleti successor; schisma item deserit Rogerius; pignus sacrum
Bernardo Roma discedenti datum; tunicam suam ibi relinquit, varia puncta
chronologica.287. Annum Christi 1138, ita exorditur
historicus Cisterciensis: «Initium anni auspicetur nobis Bernardus reversus
Romam, et, reconciliato Ecclesiae Petro Pisano, Anacletus deficiens, vix prius a
suis desertus, quam a seipso: quippe semel assuetus pontificalibus, animam
maluit perdere, quam nomen 0782D pseudo-pontificis. Singula qua
ratione gesta sunt, nonnulla etiam per menses, diesque penicillo antiquorum
describamus. Regressum [ed. male reversum] sancti ad
Urbem per hoc tempus, atque item reconciliationem Petri Pisani, auctor Vitae
illius his paucis tradidit. Cum omnium igitur populorum favore, solo rege
(scilicet Rogerio) in malitia permanente, abbas Romam revertitur, praedictum
quoque Petrum Pisanum et quosdam alios reconciliat Ecclesiae, et Innocentio
papae confoederat.» Pergit Manricus: «Verum reconciliationem Petri Pisani quarta
die Januarii contigisse, argumento est, quod Anacletus triduo supervivens,
obiisse legitur ejusdem mensis septima. Triduo ante mortem Anacleti
reconciliatum testatur Antoninus . . . part. II, titulo 17, cap. 0783A 1, § 4: Abbas S. Bernardus ipsum Petrum
Pisanum papae Innocentio reconciliavit. Post triduum Petrus Leonis impoenitens
moritur. Obiisse autem septimo Januarii, Falco Beneventanus, quem Baronius
ad annum 1134 (imo 1138) adducit, diserte tradit.» Ad annum itaque 1137, pag.
125: «Hoc anno, inquit Falco, Anacletus, qui sub nomine pontificatus advixit,
septimo die stante mensis Januarii mortuus est, qui sedit annis septem, et
mensibus undecim, et diebus viginti duobus,» 288. Sed Pagius in
Critica Baroniana ad annum Christi 1138, n. 1, diem emortualem Anacleti perperam
a Baronio, et aliis signari animadvertit, serius eumdem differens his
argumentis: «Falco, qui annum a Kalendis Martii exorditur, ad annum 0783B 1137, ait: «Hoc anno Anacletus, etc. Baronius num. 1,
Mabillonius in Notis fusioribus ad epistolam 126 divi Bernardi, Papebrochius in
Conatu Chronico-hist., aliique passim viri docti diem illum a Falcone memoratum,
diem septimum mensis Januarii interpretantur. Verum Peregrinius in notis ad
Falconem, recte hunc loquendi modum a Falcone usurpatum explicat de Januario
exeunte, docetque mensem STANTEM, SEU INSTANTEM, SEU ASTANTEM, esse mensem
finientem: quod postea Ducangius in Glossario mediae et infimae Latinitatis, ad
vocem MENSIS STANS, variis exemplis probavit . . . Anacletus igitur mortuus est
die vicesima quinta mensis Januarii, qui septimus est a die ultimo ejusdem 0783C mensis, a quo Falco, et qui eo loquendi modo usi sunt, diem
primum stantis alicujus mensis inchoant. Hanc Peregrinii explicationem confirmat
Ordericus lib. XIII, pag. 915, dicens: Petrus Anacletus, qui
sedem apostolicam fere septem annis usurpaverat, in cathedra sedens, VIII
Kal. Februarii (seu die 25 Januarii) subita morte decessit . .
. Durationem invasionis ejus, quam Ordericus numero rotundo exprimit, et
septem circiter annorum fuisse dicit, Falco definierat; sed librarii numeros
corrupere,» etc. Ex his itaque Pagii rationibus temporis consequens est, ut mors
pseudopontificis Anacleti a die septima Januarii, quem alii volunt, ad diem 25
ejusdem mensis differenda sit; ac proin Petri Pisani cum Innocentio 0783D II, reconciliatio ad diem 22 istius mensis, secundum dicta ex S.
Antonino. Consuli praeterea potest notatio ad alium Falconis locum in editione
Mediolanensi, quam superius assignavi, pag. 129. 289. Funestam
Anacleti mortem narrat Ernaldus lib. II Vitae, cap. 5, num. 137. De ea etiam
scribit S. Bernardus ad Petrum Cluniacensem epistola 147. At vero hujus
schismaticae factionis capite amputato aliud succrevit. Factum refert Falco pag.
125, et sequente, e quo haec delibo: «Cum praedictus Anacletus mortuus esset,
cardinales sui . . . ad regem miserunt Rogerium, ipsius Anacleti mortem
significantes, ut, si ei placeret, papam constituerent. Rex itaque, ut domini
papae Innocentii partem impediret, 0784A voluntati eorum assensit
. . . Qui Romam reversi, fautoribus eorum congregatis, medio mense Martio
Gregorium cardinalem papam sibi, et invasorem constituerunt, Victoremque eum
vocaverunt. Sed Dei misericordia auxiliante, haeresis illa et invasio pauco
tempore regnavit. Diebus autem non multis evolutis, fratres praedicti Anacleti,
tantam cognoscentes turbationem, in se reversi, Domino favente, cum praedicto
domino Innocentio papa pacis firmamentum composuerunt, et ipsi, et omnes ejus
adversarii ad ejus fidelitatem conversi sunt, et sceleratus ille, qui sub
Victoris nomine apparuit, vestem et mitram deposuit, et ad voluntatem pontificis
Innocentii pervenit. Sicque gaudio magno, et gloria exsultationis tota Romana
civitas exsultavit, 0784B et pontifex ipse Innocentius ad
unitatem Ecclesiae . . . perducitur;» sive unicus ipse agnoscitur Ecclesiae
pontifex. Haec Falco, rei quidem hujus exoptatissimae eventum memorans; non vero
causam, quae S. Bernardo ascribenda est. 290. Hanc quippe sic
pandit Ernaldus num. 137: «Pars ipsius (videlicet Anacleti) papam sibi pro illo
alterum statuerunt, non tam ex pertinacia schismatis, quam ut opportunius per
aliquam temporis moram papae Innocentio reconciliarentur. Quod sine mora per
manum servi sui Christus effecit. Nam et ipse ridiculus pontifex, Petri Leonis
haeres, ad eumdem virum Dei nocte se contulit, et ille quidem nudatum eum
usurpatis insignibus ad domini Innocentii podes adduxit. Quo facto, civitas
gratulabunda 0784C laetatur . . . Abbas Claraevallis in mira
reverentia habetur, ab omnibus auctor pacis, et pater patriae praedicatur,» etc.
Elogium de S. Bernardi meritis a Christi in terris vicario pronuntiatum, quo
expertus loquitur, ac diserte testatur, quid vir magnus Ecclesiae, quid sedi
Petri, quid pontificatui suo contulerit, habetur in Vita sancti Patris lib. III,
cap. 2, num. 163. 291. De tempore ac modo, quo ista evenere,
nec non de die, quo Roma discessit abbas sanctus, quid memorare praetermittam?
In epistola 317 editionis Mabillonianae, al. 320, a Sancto ad priorem suum
Godefridum data, habentur singula: «In Octavis Pentecostes, ipsa die, complevit
Deus desiderium 0784D nostrum, Ecclesiae unitatem, et Urbi dando
pacem. Nam illa die filii Petri Leonis omnes simul humiliaverunt se ad pedes
domini papae, et facti homines ejus ligii, juraverunt ei ligiam fidelitatem.
Clerici quoque, qui in schismate erant simul cum idolo, quod erexerant (Victore
nimirum antipapa), humiliantes se ad pedes domini papae, obedientiam ei juxta
morem promiserunt, et facta est laetitia magna in populo. Hanc pacem nisi cum
quadam securitate, occultata tamen diu a nobis, exspectavissemus, jam dudum
venissemus. De caetero jam nihil est, quod nos hic detineat . . . Ecce . . .
venio cito: etiam et merces mea mecum est, victoria Christi, et pax Ecclesiae.
Sexta feria post diem illum egressus est noster de civitate. Itaque venientes
veniemus cum exsultatione, 0785A portantes manipulos pacis.»
Hactenus vir sanctus. Quando autem indicat cum usitata animi modestia, «hanc
pacem cum quadam securitate se exspectasse;» an nimium tribuerem ei, si dicerem,
hanc antea, Deo rem revelante, ipsi praecognitam fuisse? Ne vero vox ligius quemquam moretur, eam explicat Mabillonius in
notationibus ad hanc epistolam col. 296, dicens: Ligius est,
qui domino suo ratione feudi vel subjectionis fidem omnem contra quemvis
praestare debet. De vocis ligius origine ac etymo
plures scriptorum sententias profert Cangius in Glossario mediae et infimae
Latinitatis. 292. Porro laudata S. Bernardi epistola praebet
nobis materiem duplicis observationis; quarum altera 0785B sit,
quo mense ac die Romam reliquerit: altera, an inter manipulos pacis, de quibus
superius scribebat sanctus Pater, fuerit Rogerius, qui primum Siciliae dux,
deinde a legato antipapae Anacleti rex coronatus, ac demum ab Innocentio II rex
declaratus est? Manipulis hisce eum esse annumerandum negat Baronius ad annum
1138, n. 12, his verbis: «Porro Rogerius neque exstincto Anacleto, et submoto
victore, recognoscere adhuc voluit Innocentium summum pontificem.» Affirmat
Falco pag. 126, pseudopontificis Victoris, ejusdemque asseclarum obedientiae
erga Christi Vicarium Innocentium II, praestitae adjungens ista: «Diebus autem
non multis evolutis, praedictus Apostolicus consilio accepto Albanum venit,
disponens 0785C exercitu congregato ad ducem Rainulphum venire;
sed infirmitate percussus venire non potuit. Interea rex Rogerius, congregato
exercitu, in finibus venit Apuliae, cogitans civitates sibi ab imperatore
ablatas suae submittere potestati. Dux igitur Rainulphus regis illius sentiens
adventum, totius Apuliae partes submovit, ut contra ejus rabiem unanimiter
insistant. Nec mora, cursu rapido ad ducem festinant nominatum, et sic contra
regis illius ferociam mensibus fere duobus resistunt. Haec inter, sicut nobis
est relatum, praedictus rex dominum papam Innocentium in patrem, et dominum
accepit, et civitati Beneventanae, et per totius regni sui partes mandavit, eum
patrem, et dominum accepisse. 0785D Nos autem, litteris ejus
acceptis, dominum illum et patrem vocavimus.» Rogerius itaque ex obstinato
schismatis errore tandem in viam rectam deductus dicitur apud Falconem laudatum:
quod sive Bernardi precibus, sive verbis, sive aliorum, de quibus locuti modo
sumus, legitimo pontifici sese submittentium exemplo acciderit; non gravate
patimur nobis persuaderi, hanc mutationem spectare ad manipulos pacis, ab eo in
Italia tam feliciter collectos. Haec de prima observatione. 293. De altera observatione dicendum mihi etiam proposueram, quando
videlicet Roma discesserit Sanctus noster. In Octavis Pentecostes, ipsa die, ut
habemus ex epistola sancti doctoris, amplexi sunt 0786A schismatici Ecclesiae unitatem. Dies autem octava Pentecostes
an. 1138, incidit in 29 mensis Maii. Sexta feria post diem illum discessui ejus
ex Urbe assignatur, quae fuit dies 3 Junii. Illa igitur die, si nihil interea
acciderit impedimenti, quod in mora fuerit sancto Patri, itineri se dedit ad
suos Claravallenses profecturus. Hunc tandem famosum illud schisma finem habuit,
quod antea a viro illo magno repressum in suo exordio, impugnatum in decursu, et
tandem expugnatum, nunc, eodem agente, radicitus evulsum est. Sed «optata tandem
Ecclesiae pace potitus (utor verbis Manrici n. 10) qui tempestatem septennio
sustinuerat, vix quinque dies tranquillum passus est; quippe non sibi natus, sed
bono publico, ne quem fructum in vita ipse perciperet, semper aliquem 0786B faceret, serere quam colligere paratior, segetem omnem aliis
reservabat.» Rem sic exprimit Ernaldus abbas Bonaevallis cap. 5, num. 138:
«Abbas Claraevallis in mira reverentia habetur, ab omnibus auctor pacis, et
pater patriae praedicatur . . . Sed quandiu ille gloriam toleravit? Quandiu pace
fruitus est post tam diuturnum laborem? Nec diem pro anno recipere acquievit.
Sedatis omnibus et compositis, vix quinque dies teneri potuit, qui septem annis
et ultra pro resarcienda eadem scissione sudavit.» 294. Sed
priusquam sanctum Patrem ad suos redeuntem comitemur, supersunt nonnulla
memoranda, quae ante ejus discessum Romae accidisse 0786C observat Annalium Cisterciensium auctor cap. 2. Ac primo quidem
scribit de paterna ejus sollicitudine pro filiis Alpensibus, quando, Garino
Alpium abbati ad cathedram Sedunensem promoto, novus ibidem coenobii moderator
erat eligendus. Videatur de hac re S. Bernardi epistola 143, quae est ad
monachos eosdem Alpenses hoc argumento: «Monachos Alpenses, qui se sub ordine
Cisterciensi Claraevallensibus aggregaverant, commendat, et consolatur de
absentia Patris ad altiorem gradum assumpti. Hinc de novo abbate eligendo eos
monet.» In hoc monasterio, ut legi potest lib. I de Vita sancti nostri, cap. 7,
num. 73, mulier morbo caduco laborans fuit ab eo sanitati restituta. Dein idem
Annalista n. 3, agit de Humberto Igniacensi abbate, ad 0786D quem
data a viro sancto exstat epistola ordine 141, in qua «graviter eum perstringit
ob munus praelationis inconsulto ac temere dimissum.» Tertio memorat idem
Manricus, n. 4, coarctatam sedis Lingonensis electionem, et electorum querelas.
Verum quaenam ab ipsis Romae, quaenam a S. Bernardo, nec non ab Innocentio PP.
in hac re sint acta, intelligitur ex illius ad hunc epistola ordine 164. Quarto
post illa subdit n. 6, memoratus auctor litem inter coenobitas Bertinianos ac
Cluniacenses a viro sancto compositam. Quinto denique eximiam Petri Cluniacensis
erga S. Bernardum venerationem exponit n 8. Haec in compendio sufficiant. 295. Porro «discessurum ab Urbe Bernardum 0787A Patrem, sicut referunt praedicti Annales, cap. 3, n. 1,
Innocentius muneribus prosequitur, qualia dantem, accipientemque decerent: nam
non corruptibilibus auro argentove, neque his, quae auro et argento comparantur;
sed pretioso thesauro sacrorum ossium per miraculum etiam comprobatorum, atque
approbantium Innocentii donationem. Certe in S. Caesarii martyris dente insigne
fuit id quod Gaufridus Claraevallensis in Actis Bernardi narrat . . . lib. IV,
cap. 1.» Dens enim ille, qui nulla vi ab aliis prius evelli poterat e martyris
capite, a sancto abbate, praemissa ab eodem oratione, incredibili facilitate
deinde ablatus est, seu auferentis, ut ita loquar, digitis obsecutus. Factum hoc
pluribus narratur apud biographum citatum: qui ibidem 0787B etiam
memoriae proditum reliquit, per ejusdem S. Bernardi tunicam, quae apud
Templarios Romae remanserat ante ipsius ex Urbe discessum, sacerdoti cuidam,
apud eosdem gravissima febri usque ad desperationem vitae laboranti, pristinam
valetudinem fuisse restitutam. 296. Jam vero quantum vir
sanctus Roma discedens sui ibidem desiderium reliquerit, ex his verbis apud
Ernaldum biographum lib. II, cap. 5, num. 138, colligere quilibet liquido
potest: «Exeuntem Roma prosequitur, deducit clerus, occurrit populus, universa
nobilitas comitatur: nec poterat sine communi moerore dimitti, qui colebatur
amore communi. (Lacrymantur post eum, et se ab eo postulant 0787C benedici, et orationibus ejus cum omni devotione se
commendant.)» Dein «Accepta . . . ab Innocentio licentia, confirmata pace vir
Dei regreditur, et maximum domi reportans gaudium, a fratribus cum gratiarum
actione devote suscipitur.» Sed nos sanctum Patrem ad Claravallenses suos
reducem tunc conveniemus cum Ernaldo, quando antea ipsius suppleverimus
silentium de rebus nonnullis, quae in itinere ad eosdem instituto evenere, illas
aliunde collecturi. §
XXVIII. Acta pro ecclesia Lingonensi; cura tironum
Claravallensium; continuatio sermonum super Canticis; obitus B. Gerardi fratris
germani; Gaufridus cathedrae Lingonensi admotus; S. Hugo in spiritu et corpore
adjutus; iter Dunense; mors S. Malachiae.0787D 297. Virum sanctum, pro communi Ecclesiae bono itinera
suscipientem, comitari solebant miracula: nullumne igitur edidit in itinere
Italico, quando Claramvallem redibat? Historicus Cisterciensis ad annum 1138,
cap. 3, num. 3, nullum quidem certo determinat, sed credit tamen, eum non sine
miraculis iter illud instituisse, dicens: «Residuum viae, saltem per Italiam ab
antiquis omissum: nec credendum, peractam sine miraculis, quae tamen a
frequentia jam non mira, ut non vilescerent, fere inter leges communes
reputabantur.» Hinc itaque Galliam ingrediamur, quo dum pervenisset S.
Bernardus, nactus est occasionem, qua ecclesiae Lingonensi fructuosam ac omnino
necessariam navaret offeram, Etenim transcensis Alpibus sicut perhibet 0788A laudatus historicus num. 4, cum jamjam Claravallis in januis
esset, divertere Lugdunum compulsus est, consecrationem Lingonensis electi
impediturus. Nam Lingonenses professione tantum monachum, sed vita et moribus
hominem degenerem; et opinione foedum usque ad infamiam, contra fas, contra jus,
contra promissa, contra praeceptum Innocentii papae (Burgundiae principis filio
interveniente) in pontificem sibi nominaverant. Ergo tum primum delatam ad ejus
aures horruit sanctus praevaricationem in tantis viris, maxime in Lugdunensi
metropolita, et doluit vicem dilectae sibi Ecclesiae, si forte vera essent quae
dicebantur: quam ne lupo permitteret exponi, relictis filiis, patres adorsus est
. . . Verum quid tunc Lugduni 0788B gestum sit, ex eadem, quam ad
Innocentium scripsit, epistola supra a nobis adducta referamus.» Est ordine 164,
et ad quam lectorem mittimus. 298. Rebus itaque apud
Lugdunenses ita dispositis, charissimos sibi filios Claravallenses revisit
sanctus Pater, et maximum domi reportans gaudium, ut paulo ante retulimus ex
Ernaldo, a fratribus cum gratiarum actione devote suscipitur; quanto autem cum
affectu, nihil opus est verbis exprimere. Prima vero cura, quae paternum illud
pectus coquebat, erat tota in tironibus sui coenobii Claravallensis: hoc namque
ingressum, ad illorum cellam sine mora se contulisse, auctor est historiographus
Cisterciensis c. 4, egregiam sancti Patris erga filios charitatem commendans ex
hoc Exordii magni 0788C textu, qui apud Tissierium distinctione
2, cap. 12, haec memorat: «Explicitis itaque causarum nexibus, pro quibus
exierat, ad monasterium revertitur, quam citius opportunitas datur, cellam
novitiorum ingreditur, quatenus novelli et teneri filioli, quos lacte nutriebat,
quanto diutius sacrae exhortationis ipsius dulcedine caruerant, tanto copiosius
ab uberibus consolationis ejus reficerentur . . . Cum ergo, sicut praediximus,
cellam novitiorum intrasset, et in lingua sua illa placabili et aedificatoria
cunctos hilares, et ad observantiam sacri propositi ferventiores reddidisset,
unum ex eis seorsum revocans dixit ad eum: Fili charissime, unde tibi haec
tristitia, quae intimos recessus cordis tui tam perniciose depascitur? 0788D 299. «Novitio autem prae verecundia vix aliquid
loqui audente, ait illi vere mitis, et humilis corde, qui se pastorem, et non
mercenarium ovibus exhibere noverat: Scio, fili dilectissime, scio ea, quae
circa te aguntur, et propterea paterno pietatis affectu tibi compatior. In hac
namque tanta mora absentiae meae, cum desideratissima semper mihi fratrum meorum
praesentia corporali carere compulsus fuissem, et per Domini gratiam concessum
mihi esset, ut quod corporaliter non poteram, spiritualiter supplerem,
rediensque in spiritu singulas circuirem officinas, qualiter se fratres
haberent, diligentius explorans, etiam ad cellam novitiorum accessi: in qua cum
universos in timore Dei exsultantes, 0789A et ad poenitentiae
labores accinctos invenissem, te solum nimia tristitia deperire considerans,
ingemui. Cumque blandiendo tibi, te mihi astringere vellem, tu me aversatus,
faciem a me avertens, amarissime flebas: ita ut cuculla nostra lacrymis tuis
infunderetur. Haec dicens Pater sanctus, et salutaribus monitis aggressus
captivum, moerorem fugavit, et ad spiritualis laetitiae libertatem jam pene
tristitia absorptum revocavit.» Haec ibi; sed ex iis, quae ibi praecedunt, «Iste
fidelis et prudens dispensator annonae Dominicae quodam tempore pro causis
Ecclesiae solito diutius foris moratus fuerat: siquidem pro pace facienda, pro
schismate resarciendo, pro haeresibus confutandis, frequenter ex mandato summi
pontificis, licet invitissimus, exire cogebatur:» 0789B ex his,
inquam, non satis est perspicuum, an factum, quod narravi, quodque Manricus
praedicto S. Bernardi regressui ad Claravallenses innectit, revera tunc
acciderit, an alio ex pluribus. Sed quidquid sit de tempore, laudatus Manricus
num. 2, rem ita confirmat: «Hanc eamdem desolati novitii consolationem antiquior
auctore Exordii Godefridus, Bernardo Patri, dum vixit, a secretis, post mortem
in abbatia etiam successor, etsi non immediatus, in quodam, quem de ipso habuit,
sermone ad fratres in capitulo, reliquit scriptam: ubi non solis verbis peractam
docet, sed etiam osculo.» Et mox rem gestam his verbis confirmat: «Haec, ait
(sanctus videlicet Pater) et propius illum accedere jubens, sua illa piissima
dignitate osculatus, 0789C etc. Et post pauca, uti addit, sed
gemina quaedam sacrorum gratia labiorum in verbo veritatis, et in osculo
charitatis confestim tristitiam depulit.» 300. Verum quibus
sacris commentationibus ad suos redux, et jam suus, operam impendit? Ernaldus
abbas, exposito ejus reditu, cap. 5. Abbas sanctus ad studia sua reversus,
dilectum amplectitur epithalamium, inquit cap. 6, idem biographus. Hoc etiam
affirmat, et magis distincte exponit Annalium Cisterciensium concinnator num. 3:
«Tunc vero, ait, rursum intermissum opus in Cantica, fratrum suorum precibus
resumens, tribus supra viginti, quos jam ediderat, vigesimum quartum sermonem
0789D superaddidit, initium capiens ab ipsa intermissione.»
Audiatur ipse sanctus Pater sermone 24 in Cantica, quem sic orditur: «Hoc demum
tertio, fratres, reditum ab Urbe nostrum clementior oculus e coelo respexit, et
vultus tandem serenior desuper arrisit nobis. Quievit Leonina rabies, finem
accepit malitia, Ecclesia pacem recepit. Ad nihilum deductus est in conspectu
ejus malignus, qui eam per hoc ferme octennium diro schismate conturbarat. Num
vero ego gratis de tantis periculis ero redditus vobis? Vestris desideriis
donatus sum, vestris me profectibus paro: quorum vivo meritis, volo vivere
studiis, et saluti. Quodque dudum coepta in Canticis me exsequi vultis, libenter
quidem accipio, et dignum arbitror, interruptum 0790A potius
resarcire sermonem, quam novi ordiri quidpiam,» etc. 301.
Duplex elucidando hujus sermonis exordio subserviet animadversio. Nam prima est
ex Mabillonii in illum notis, ubi col. 1346, observat, insignem esse inscriptis
diversitatem ab initio sermonis usque ad locum, quem indicat ibidem, et addit
ista: «Ex hac varietate nata est magna confusio in plerisque editis, in quibus
refertur utrumque exordium, sed perperam. Haec enim varietas inde orta est, quod
Bernardus bis hunc eumdem sermonem pronuntiavit: primo quidem cum exordio
breviori anno 1137 antequam Romam tertio proficisceretur: secundo vero, cum inde
rediit anno 1138 eumdem repetiit cum altero exordio, 0790B ut
interruptum opus ab ultimo hoc sermone resumeret. Codex unus regius num. 4511
consequenter eumdem sermonem sub duplici exordio repetit: unus item Thuano
Colbertinus semel hoc loco cum uno exordio, et iterum post sermonem 60, cum
altero.» 302. Altera est animadversio ex Annalibus
Cisterciensibus num. 4, videlicet indicare sanctum Patrem in initio ejusdem
sermonis, sese «tertio jam ab Urbe rediisse;» id vero eorumdem Annalium
confector «de Curia potius, quam de Roma intelligendum monet, a qua citra Alpes
existente semel redierat, bis ultra: alias bis tantum transalpinasse hactenus
ipsa series historiae nos edocuit. Sed curiam ubique existentem, Romam et Urbem
dici 0790C non semel vidimus. Sic Bernardus Innocentium Viterbii
adiens anno proximo, Romae nihilominus ab eo susceptus dicitur.» In majorem
hujus rei probationem affertur illud Ernaldi: «Haec dicens, et benedicens
flentibus universis, discessit, et cum multa reverentia ubique susceptus, demum
Romam pervenit, in cujus adventu tam dominus papa, quam fratres laetati sunt.»
Quod vero asseruerat dictus Manricus, probat a simili exemplo: «Sic etiam
venerabiles Joannes Ilbodusque, cum Paschalis II Trojae existeret, Romam iisse,
rediisseque dicuntur, atque inde privilegium adportasse: quippe quia Roma curia
vocabatur, nempe a Sede, etiamsi casu alibi consisteret.» Vide Exordium parvum
0790D Cisterciense apud Tissierium cap. 10, et Annales
Cistercienses ad annum Christi 1100, cap. 3. 303. Eorumdem
Annalium scriptor ad annum saepenumero memoratum 1138, cap. 5 et 6, multa ac
varia colligit de beati Gerardi qui germanus fuit S. Bernardi frater, pretiosa
morte in conspectu Domini, rebusque hac occasione peractis. Pathetica enimvero
sunt, quae vir sanctus in charissimi sibi fratris obitu cogitavit, dixit, ac
fecit. Merentur omnino legi, quae doctor mellifluus pronuntiat in sermone 26 in
Cantica, ubi nunc doloris, nunc amoris, nunc lacrymarum et luctus suavissima
vicissitudine et dulcedine vere Bernardina affectus identidem intermiscet, et
cumulatissimis laudibus eum extollit, opemque ipsius implorat tanquam coelitum
contubernio 0791A jam donati. Actum de illo apud nos est ad diem
13 Junii, tomo II ejusdem mensis, pag. 699. Laudatus porro Manricus causam
Lingonensis ecclesiae a se intermissam, et male servatae fidei repetitos conatus
prosequitur cap. 7 et 8. Quae de ea nobis sunt praemissa, lege supra; quae vero
deinde in eadem controversia acciderint difficultates, commemorat citatus
auctor: sed eorum quae singillatim ibidem referuntur, synopsin ex illo
exhibebimus. 304. Electus itaque Lingonensis suam
consecrationem denuo promovere conatur, patronis ejus Lingonensibus novas ad
hunc finem machinas adhibentibus. Stat ab ipsius etiam parte electi, qui erat
monachus Cluniacensis, venerabilis Petrus Cluniacensis abbas, tanquam pater
defendens filium, 0791B ac S. Bernardi auctoritati opponens suam;
hunc quippe nimiae in credendo facilitatis accusat; illum vero a culpa excusat.
Quid multa? Ludovicus Galliae rex aditur ab eo: a Bernardo autem interpellatur
Innocentius papa: varia utrinque in hac causa a litigantibus agitantur, ut
videre licet in epistola 164 ab eodem sancto ad eumdem pontificem data. Porro S.
Bernardus tam constanti, tam invicto animo rem suam prosequitur, tamque fortiter
electum illum, et indignum infulis hominem, seu potius gravamina ejus
persequitur, ut nullis precibus a proposito suo dimoveri potuerit. Petrus
Cluniacensis litteris etiam convenit Innocentium, quae proferuntur a Manrico
cap. 7, num. 7, nec non S. Bernardum, quas ibidem legere licet num. 8 et
sequentibus. Post haec 0791C cap. 8, pergit idem historicus
dicere de intentata electi Lingonensis consecratione, cujus exsecutionem nec
Bernardi epistola una ad summum pontificem, quae est ordine 167, nec altera ad
cardinales 168, quas adducit, impediri potuisse memorat. Sed vir sanctus
concepti semel pro justitia ac communi bono propositi semper tenacissimus,
quidnam reliquit intentatum, ut felicem huic controversiae exitum
procuraret? 305. Bonae partis fautores ac patronos laudat ac
confirmat in epistola 165, Innocentii papae iterum pulsat aures epistola 166,
cum post tot labores consecutus fructum, ut, quae in favorem hominis cathedra
Lingonensi indignissimi fuerant facta, sint 0791D rescissa et
abolita. Nam consecratus amovetur a cathedra episcopali: instituitur electio
nova: substituitur novus praesul. Et primo quidem, ut scribit Manricus sub finem
capitis octavi, «Bernardus Pater electus est, quem ipsi etiam victi summe
arderent. Sed eo penitus onus recusante, cum plures alii idonei circumferrentur,
praeter spem, praeter omnium intentionem, unus Gaufridus omnibus occurrit
Claraevallensis prior, vir sane magnus, quem omnes vellent, quem omnes
postularent, a quo nullus omnino dissentiret.» Sic ille, cap. 9, subnectens
regem novae electioni infensum, Bernardi ad eumdem epistolam ordine 170, nec non
constantem Petri Cluniacensis amorem erga sanctum Patrem: qui regem eumdem
«obsequentem in omnibus expertus, Gaufridum 0792A tandem moerens
a se avulsit,» ait praedictus Annalista numer. 6, eumdem mox laudans.
Controversia ista Lingonensis intexitur etiam tomo IV Galliae Christianae a col.
575 novissimae editionis; collectio autem gestorum Godefridi datur ibidem a col.
577, in qua dicitur «ejus electio plenum effectum non nisi anno 1139 sortita
esse.» Apud Guillelmum lib. I Vitae S. Bernardi cap. 6, num. 51, dicitur «sancti
viri et propinquus sanguine, et conversione socius, et ex tunc per omnia
individuus comes.» Ernaldus vero in eadem Vita lib. II, cap. 3, num. 114,
«Aderat, inquit, Godefridus prior . . . propinquus ejus in carne et spiritu, vir
sapiens et constans . . . et sanctitatis formam retinens,» etc. Hunc itaque
finem habuere gravissimae in causa Lingonensi difficultates 0792B ac lites, quibus vir sanctus, constantia summa et impigro labore
consuetus alias vincere, insignem pro justitia palmam retulit, triumphalem ac
Lingonensi ecclesiae salutarem coronidem eisdem imponendo. At nunc alia
colligere prosequamur sanctissimi abbatis gesta. 306. Inter ea,
quae referunt Annales Cistercienses, cap. 10, de Hugone, monasticum ordinis
Cisterciensis institutum amplexo, huc pertinet epistola sancti Patris ad illum
scripta, ordine 351 alias, nunc apud Mabillonium 322, in qua «laudat vitae
religiosae propositum, praemunitque eum adversus tentationes, et ad constantiam
ac perseverantiam excitat.» De hoc sancto Hugone jam pridem tractavimus ad diem
1 Aprilis, a pag. 46; uti etiam 0792C de vita et cultu ejus
publico. Chalemotus vero illum annuntiat et laudat in serie sanctorum, etc.
Ordinis Cisterciensis ad diem 16 Martii. Nec a proposito deviavero, si cum
Manrico, num. 7, capitis proxime citati retulero, «qualiter a Bernardo Patre
curatus sit medicina et industria mista miraculo, quamvis constet hunc annum non
concernere, quia nullus alius certus designatur, etc.» Factum refertur apud
Vincentium Bellovacensem, lib. XXIX, Speculi historialis, cap. 33: «Post haec
coepit nimiis abstinentiis se affligere, ita ut pene sensum et memoriam perdere
videretur. Interea S. Bernardus, qui tunc vivebat, venit ad eum per Dei
providentiam, et jussit eum mitti in infirmitorium, et ut 0792D ei singulis noctibus vigiliae cantarentur, priusquam caeteris
infirmis, quatenus postea haberet generalem licentiam loquendi ubi vellet; et
ita per Dei misericordiam in brevi convaluit.» 307.
Historiographus Cisterciensis, cap. 13, num. 8, inquirit an S. Bernardus adierit
Dunas. Ac primo quidem Aegidium de Roca (imo de Roya) allegat, in Annalibus
Belgicis ad hunc annum 1138, id affirmantem his verbis: «Beatus Bernardus in
Flandriam venit, Dunis Robertum abbatem stabilivit, et privilegia a Theodorico
comite pro Dunensibus impetrat, tantum terrarum scilicet, quantum propriis
aratris excolere valuerint,» etc. Huic auctori addit idem historiographus
Meyerum, qui Annalium Flandriae, lib. V, ad annum 0793A 1138,
haec notata reliquit: «Eodem anno D. Bernardus abbas Claraevallis in Flandriam
venit praedicatum, ubi sanctis concionibus ac salutaribus exemplis permultos ad
piam beatamque perduxit vitam. In quibus Arnulphus quidam cognomine a Majorca
tanta sollicitudine custodivit illius doctrinam, tantaque patientia longos
gravesque ante obitum pertulit morbos, ut de ejus conversione ac constantia
saepe Bernardus gratias agens Deo, diceret ipsum fuisse tanquam aurum in fornace
probatum. Apud Furnenses autem cum verbo Dei insisteret, Dunensibus coenobitis
Cisterciensium tradidit institutum, ac Robertum monachum suum, ad quem etiam
nunc exstant ejus epistolae, patria genteque Brugensem, abbam inibi fecit; qui
tam 0793B celebri floruit fama sanctitatis, ut ab ipso Bernardo
jam animam agente electus sit abbas Claraevallis.» 308. Sed
adventus ille sancti Patris non placet Manrico, qui loco mox producto haec
scribit: «Ego, ut adventum hoc anno dubium reputo, sic ab auctoribus gravibus
notatum praeterire non debui, imo nec potui. Sed verius censeo, mansisse in
Claravalle, longum exsilium pertaesum, nec quidquam non Roberto crediturum
quantumvis arduum.» Sed duo illa argumenta non videntur esse magni momenti. Non
primum, quod a taedio petitur: nam tot aliis vir fortis non absterrebatur
taediis, indefesso labore communis boni causa susceptis: cur autem hoc? Non
secundum: quia tametsi 0793C Roberti meritis plurimum deferret:
quid obstat, quo minus masculo pectore itineris istius molestias devoraverit, ut
majore cum solemnitate ac securitate poneret novae istius plantationis exordia?
Quamvis autem nobis non constet, an rationes peculiares habuerit, quae eo ipsum
evocarint, atque adeo id certo affirmare non possimus; ita etiam illas eum
habuisse, certo negare non possumus; praesertim quando praeter auctores citatos
alii adventum ejus in Flandriam memoriae prodidere, et quidem distinctius, quam
duo praecedentes, quorum verba protulimus. Malbrancus enim noster tomo III De
Morinis, lib, X, cap. 3, pag. 188, ita loquitur: «Porro in Flandriam venit D.
Bernardus, et Iserecium 0793D pagum, seu Furnense territorium
suis salutiferis concionibus excoluit, et excolendo divertit ad Fulconense
contubernium, et nardi sui ita illud replevit fragrantia, ut non dubitarit
Fulco, omnesque ejus discipuli, se suaque omnia Bernardinae normae subjicere,
etiam illi, qui ad Ruholtense castrum nemusque agebant. Et ea pariter mens
sedebat Theodorico ac Sibyllae comitibus, qui nihil adhuc stabilierant seu quoad
census, seu quoad fixam structuram . . . Igitur Bernardus probavit quidem
oblatum munus . . . . . sed ad Claraevallenses praeeundum sibi, illicque
maturius ea de re agendum.» Haec Malbrancus, adventum ejus ad Morinos in indice
chronologico, qui dicto tomo praefigitur, innectens anno Christi 1137, quod
improbamus. Et 0794A vero pugnantia loqui ibidem videtur, quia
dicit illum adventum, schismate superato, accidisse:
schisma autem famosum, quod Bernardus exstinxit, finem habuit anno Christi
1138. 309. Antonius Sanderus in Flandria illustrata, lib. IV
Rerum Brugensium, cap. 1, pag. 248, scribit ista de laudato Roberto ad nostrum
propositum conducentia, quae nos huc transcribimus in ejus fide: Hujus tempore
B. Bernardus venit in Flandriam, et Furnis ad Canonicos S. Walburgis sermonem
mellifluum habuit Non. April, anno 1138. Erat et tunc temporis prope monasterium
Dunense sacellum D. Laurentio sacrum, in quo ipse incruentum missae sacrificium
obtulit, quod propterea usque ad nostra fere tempora in summa veneratione 0794B habitum fuit; sed belli nuperi furiis omnino dirutum est.» R. D.
Carolus de Visch, prior coenobii B. Mariae de Dunis, in Bibliotheca scriptorum
sacri ordinis Cisterciensis ad nomen Roberti de Brugis, affirmat, eum
«praedicatione, sanctaque conversatione divi Bernardi Flandriam visitantis
excitatum,» etc. Conferat lector allata jam tot testimonia cum dubitatiuncula
Manrici, et videat, hacne sola potius, an illis probabilius in hac controversia
sit standum. De rebus spectantibus ad abbatiam B. Mariae Virginis de Dunis, quae
olim fuit in agro Furnensi, sed postea ad civitatem Brugensem translata est,
consuli potest memoratus supra Sanderus a pag. 246. Hactenus de gestis sancti
anno 1138. 0794C 310. Manricus anno proxime
sequenti 1139 intexit multa de S. Malachia archiepiscopo in Hibernia,
celeberrimo et apostolico ibidem viro, et Claravallense institutum etiam
amplexo, cujus Vitam S. Bernardus conscripsit. Martyrologium Romanum annuam ejus
memoriam refert ad diem 3 Novembris. Interim aliis enarrandis nos accingamus S.
Bernardi factis, ad quorum exsecutionem sicut divina providentia eum modo
singulari elegit, ita iisdem honorificentissime perfunctum illustravit summo
splendore. § XXIX. Petrus Abaelardus; ingenium ejus ac mores; errores recte impugnati
a S. Bernardo; hujus mirus cum illo congressus; Arnaldus de Brixia discipulus
Abaelardi.0794D 311. Annus Christi
1140, erroribus a S. Bernardo impugnatis atque expugnatis memorabilis, magnam
victori laudem, insignem Ecclesiae utilitatem, amplam scriptoribus materiem
subministravit. Primus in scenam prodeat Petrus Abaelardus seu Abailardus,
famosus error ille a via recta, et in meliorem reductus opera et dexteritate
ejusdem sancti. Quam de hoc negotio meditor collectionem, conducet ad pleniorem
declarationem Vitae sancti doctoris nostri a Gaufrido continuatae, lib. III,
cap. 2, num. 164, ubi sic loquitur: «Fuit in diebus illis Petrus Abaelardus,
magister insignis et celeberrimus in opinione scientiae; sed de fide perfide
dogmatizans; cujus cum blasphemiis plena gravissimis volitare 0795A undique scripta coepissent, profanas novitates vocum et sensuum
viri eruditi atque fideles ad Dei hominem retulerunt.» Expendamus hic primo
ipsam Petri personam, studiorum, ingenii ac morum ejus imaginem repraesentantes.
Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 1113, num. 13: «Florebat, inquit,
hoc tempore in Gallia Petrus Abaelardus Nannetensis, qui calamitatum suarum
historiam composuit in sua prima epistola ad amicum scripta. Natus ad
litteratoriam disciplinam, ut ipsemet asserit, facile eam didicit, praesertimque
dialecticam; cujus discendae percupidus diversas disputando perambulavit
provincias. Parisios venit ad Guillelmum Campellensem, in hoc tunc magisterio re
et fama praecipuum: cui primo acceptus, 0795B sed postmodum
gravissimus fuit, quod nonnullas ejus sententias refelleret, et de suo ingenio
nimis praesumens adhuc adolescentulus, Meloduni paucis leucis Parisiis dissiti,
et Campello vico, ubi Guillelmus in lucem venit, scholas aperuisset.» Sed
audiamus ipsum Abaelardum in epistola 1, cap. 2: «Et ab hoc, ait, scholarum
nostrarum exordio, ita in arte dialectica nomen meum dilatari coepit, ut non
solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri fama contracta
paulatim exstingueretur. 312. «Hinc factum, ut de me amplius
ipse praesumens, ad castrum Corbolii, quod Parisiacae urbi vicinius est,
quantocius scholas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores
disputationis 0795C assultus nostra daret importunitas
.» Haec ille. Pergamus cum Pagio. «Interim Guillelmus Campellensis
currenti anno, ut docet Albericus in Chron., episcopus Catalaunensis creatus, a
consueto philosophiae docendae studio non destitit, et ad ejus scholam
Abaelardus Corbolio Parisios venit. Sed cum rursus magistro gravissimus esset,
dialecticae docendae ipsemet operam dedit, et post aliquod tempus Melodunum
reversus, scholas ibi rursus aperuit. Tandem Parisiis sacram Scripturam legit,
et Petrus Lombardus postea episcopus Parisiensis, ejus theologia usus in
compositione sententiarum, ut prodit Joannes Cornubiensis, ipsius Lombardi
discipulus, in suo Eulogio ad 0795D Alexandrum III papam.» Habes
hic, lector, de ingenio Abaelardi ac studiis: nunc intellige de moribus, seu
potius de amoribus ejus, e Pagio, qui num. 14, sic pergit: 313.
«Fulbertus, canonicus ecclesiae cathedralis Parisiensis, eum rogavit, ut
succisivis horis Heloissam, nobilem virginem neptem suam, forma praestantem,
doctrina praestantiorem, et tota Gallia ob eruditionem, eximias animi dotes, et
peritiam Hebraicae, Graecae, et Latinae linguae postea celebrem, tam linguis,
quam philosophicis, aliisque liberalibus artibus imbueret. Verum Abaelardus
amoribus ejus illaqueatus, ipsam quoque suis illaqueavit, et ex ea concepit
filium nomine Astrolabium: quod scelus honestis nuptiis, consentiente 0796A Fulberto, imminuere voluit, et dum interim scholis vacaret,
Heloissam cum Argentoliensibus monialibus reclusit, monitam tamen ne velum
indueret. At Fulbertus et Heloissae consanguinei eum sibi illusisse putantes,
qua parte peccaverat, crudeliter mutilarunt, et eunuchum effecerunt; indeque
ipse pudore suffusus, monachum in monasterio S. Dionysii juxta Parisios induit;
ipsa vero ab episcopo velum accepit in monasterio Argenteolensi Lutetiae vicino,
in quo postmodum priorissa et abbatissa fuit.» 314. Deinde num.
15, nonnullis interjectis de scholae Abaelardi celebritate, Adamo abbate S.
Dionysii docere eum permittente aliorum rogatu, nec non de spurcitiis tunc
temporis apud istius 0796B abbatiae ascetas, ex eodem Abaelardo;
quas «ego, ait, frequenter atque vehementer modo privatim, modo publice
redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad
quotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi, occasionem nacti
sunt, qua me a se removerent;» his, inquam, interjectis subdit ista laudatus
Pagius: «Sed dum magnorum et parvorum odiis in eum ardentibus ipse nimis ingenio
suo indulget, aliosque despicit, sicut manus ejus contra omnes, sic manus omnium
contra eum armantur, et variis erroribus insimulatur, uti anno 1121 de concilio
Suessionensi, annoque 1140 de Senonensi verba facientes videbimus. Quae paulo
fusius nobis tractanda fuere, quia ejus Opera non 0796C nisi post
mortem Baronii, annoque 1616 ab Andrea Duchesnio e tenebris eruta et notis
illustrata. Vide quae anno 1166 de Gosuino abbate Aquicinctensi dicemus.»
Hactenus Pagius. Nos vero tum superiora huc transcripsimus, tum plura inferius
his supperaddemus, ut suppleamus et elucidemus brevitatem Gaufridi biographi; ad
cujus verba, de Abaelardi erroribus, seu, ut cum eodem Gaufrido loquar, blasphemiis, colligere sequentia visum est. Non disputo
autem, ad vitandos cavillos, de animi ejus sensu, sed de sensu, quem verba
scriptoris ipsa praeseferunt. 315. Expendamus itaque secundo,
in quibus de fide perfide, uti dicebat Gaufridus, dogmatizaverit Abaelardus. Opera istius auctoris edidit
Franciscus 0796D Amboesius, anno 1616 typis Parisiensibus
impressa, simul cum Praefatione apologetica pro eodem scriptore, in qua producit
septemdecim capitula, «quae magnus ille D. Bernardus Claraevallis abbas misisse
dicitur Innocentio II papae, reperta, si credere fas est, partim in libro
Theologiae, partim in libro Sententiarum, partim in libro cui titulus est: Scito te ipsum; quos duos postremos libros Abaelardus negavit
a se scriptos. De his erroribus detestandis quivis potest hoc usurpare: Heu
cadit in quemquam tantum scelus!» His praemissis, capitula illa subdit; quae
inde apud Manricum transcripta sunt ad annum 1140, cap. 4. Dein classicum
insonat apologiae auctor contra S. Bernardum, et alios in hoc argumento, 0797A pro Abaelardo. At non est hujus loci apologiam istam expendere
pluribus vel refellere. Pro S. Bernardo loquar inferius, loquar item contra
Abaelardum, quantum in rem nostram erit satis. 316. Ad errores
autem Abaelardi quod attinet, famosa de iisdem exstat sancti epistola centesima
nonagesima hoc titulo: Ad Innocentium pontificem de erroribus
quibusdam Petri Abaelardi; sed in editione Mabillonii ea refertur inter
sancti doctoris Tractatus, opusculo 11 a col. 643, cum Admonitione eidem praevia
Mabillonii a pagina 635. Ad ejusdem vero Admonitionis finem. «Posteaquam,
inquit, haec scripseram noster Joannes Durandus, qui tunc Romae versabatur, ex
mendoso codice Vaticano num. 663 ad me transmisit Capitula
haeresum Petri Abaelardi, sequenti 0797B epistolae
praemissa, haec ipsa sine dubio, quae Bernardus in fine hujusce epistolae se
collegisse, ac pontifici transmisisse significat. Idcirco ea hoc loco
praemittere visum est ad ipsius epistolae illustrationem.» Haec praemonet
Mabillonius; sed nos tam ad ista capitula, quam ad epistolam ipsam lectorem
mittimus. Interim ut defendatur aequitas causae S. Bernardi, nonnulla alia de
erroribus Petri Abaelardi observanda sunt ex iis, quae Mabillonius erudite de
hoc argumento collegit. 317. In sua Praefatione generali ad
novam editionem Operum S. Bernardi, num. 53 memorat: «In primis observare licet,
Abaelardum longe ante quam cum Bernardo quidquam commercii habuisset, a Conone,
apostolicae sedis legato, provocatum fuisse ad concilium 0797C Suessione anno 1121 celebratum, atque in eo librum ejus de
Theologia, in quo erronea capitula continebantur, flammis traditum fuisse,
auctore in monasterium Sancti Medardi retruso. Inde vero egressus, per varios
hinc inde discursus, prima sua dogmata disseminare pergit. Hinc haereticus audit
apud plerosque. Quod nomen graviter ferens, Bernardum, quem hujusce convicii
auctorem existimabat, ad concilium Senonense anno 1140 invitum ac renitentem
pertraxit. Hic coram episcopis, et aliis secundi ordinis illustribus viris,
iterum auditus Abaelardus ipse, atque a Bernardo confutatus; examinata,
iterumque proscripta ejus doctrina, intacto auctore, qui ad sedem apostolicam
appellavit. Verum intellecto, synodi 0797D sententiam ab
Innocentio secundo fuisse approbatam, ab appellatione destitit, atque hortante
Petro Venerabili in Cluniacense monasterium se recepit, et tandem apud Cabilonem
in coenobio S. Marcelli laudabili fine quievit.» Haec paulo altius repetita
abunde manifestant erronea ejus dogmata in fide. Ad haec, dum adversus Bernardum
deblaterans scribit, ac cornua erigit, perversam suam doctrinam profert in
claram lucem; prout videre licet in Admonitione praevia Mabillonii paulo ante
laudata; «Haec idcirco commemoramus, inquit col. 637, ut omnes demum
intelligant, quam impie ut de incarnatione, ita de gratia Christi, si non
sensit, saltem scripserit Abaelardus, et quam merito Bernardus dixerit in
epistola 192: Cum de Trinitate loquitur, sapit Arium: cum 0798A de gratia, sapit Pelagium: cum de persona Christi, sapit
Nestorium.» 318. Et paulo inferius recte ista repetit
Mabillonius: «Haec, inquam, ideo commemoramus, ut pudeat eos, qui hos errores
detestantur, quod Abaelardi causam suscipiant adversus Bernardum, quem
praecipitis in Abaelardum judicii, ac nimiae impetiginis accusare porro non
verentur. Eodem fere modo atque Abaelardus, Trinitatis mysterium explicat
Guillelmus de Conchis: cujus itidem errores confutat Guillelmus S. Theoderici
abbas in epistola ad Bernardum. Adeo nihil infelicius cadere in religionem
potest, quam cum philosophi ex sola ratione, fidei nostrae mysteria explicare
conantur.» Et mox idem auctor de toto Abaelardi negotio tractat ex 0798B Gaufridi, sancti Bernardi notarii, epistola ad Henricum
cardinalem et episcopum Albanensem: cujus epistolae verba tum ibi, tum in
Chesnii notis in Abaelardum, ibidem citatis legi possunt; ut mittam, quae de
viso Henrici canonici Tornacensis ad Patres synodi Senonensis atque ad Bernardum
relato, narrantur in Spicilegii Acheriani tomo XII, pag. 478 et sequente. 319. Ut vero luculentius appareat aequitas causae, ac prudentia
sapientissimi doctoris nostri in persequendis tam ardenti studio Abaelardi
erroribus: quanquam affatim sufficiant, quae de iis jam praemissa a nobis sunt,
quaedam praeterea hisce superaddimus de hujus contra illum defensoribus.
«Primus, ait Mabillonius in sua Praefatione generali num. 55, 0798C adducitur Abaelardus ipse, qui in Apologia sua conqueritur, sibi
quaedam per malitiam (imposita fuisse; in primis quod) Pater
sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus nulla potentia
(quae verba) non tam haeretica quam diabolica abhorret, nec in suis
scriptis posse reperiri affirmat. Verum de hoc aliisque capitulis agendum in
observationibus ad Bernardi opusculum 11. Interim in eadem Apologia sua fatetur
Abaelardus, se aliqua scripsisse per errorem, quae non
oportuit, (at) nil per malitiam, aut per superbiam, additque se, si qua per
multiloquium excessit, paratum semper esse ad satisfactionem
de male dictis (suis) corrigendis sive delendis ac demum se Ecclesiae filium
cuncta, 0798D quae recipit, recipere; quae vero respuit,
respuere. Bene. Nolumus Abaelardum haereticum: sufficit pro Bernardi causa,
eum fuisse in quibusdam errantem: quod Abaelardus ipse non diffitetur. 320. «Quid vero contra sanctum doctorem, aut pro Abaelardo o Otto
Frisingensis lib. I, cap. 47? Nimirum Bernardum ex Christianae
religionis fervore zelotypum, et ex habituali mansuetudine credulum: (adeo) ut
magistros, qui humanis rationibus et saeculari sapientiae confidenter nimium
inhaerebant, abhorreret, et si quidquam ei Christianae fidei absonum de talibus
diceretur, facile aurem praeberet. Verum haec ipsa in sancti doctoris
gloriam cedunt: cum nihil magis ad doctorem catholicum pertineat, quam ejusmodi
homines, philosophicis ratiunculis 0799A plus justo tribuentes,
maxime ubi nova cudunt vocabula, quae in errorem inducere possunt incautos, quam
primum reprimere. Porro (ut cum Guillelmo loquar
Vitae lib. I, num. 41) si nimietas in eo reprehenditur
sancti fervoris; habet certe apud pias mentes excessus iste reverentiam suam . .
. Felix, cui solum reputatur ad culpam, quod caeteri sibi solent praesumere ad
gloriam. Verum Otto ipse, quantumvis Abaelardo favens, fatetur tamen, ipsum
tres sanctissimae Trinitatis personas nimis attenuasse, non
bonis usum exemplis atque ob hoc apud Suessionem in provinciali synodo
SABELLIANUM HAERETICUM JUDICATUM. Quid ergo mirum, si eadem iterum recantans,
male audit apud sanae fidei amatores? 0799B 321.
«De Berengario Pictaviensi, qui Apologiam pro Abaelardo praeceptore suo contra
synodum Senonensem et Bernardum scripsit, non est quod multum curemus, tum quia
homo flocci fuit ac nullius auctoritatis: tum quia idem, ad saniorem mentem
reversus, noluit amplius esse patronus capitulorum objectorum
Abaelardo, quia etsi sanum saperent, non (tamen) sane sonabant: librum suum
suppressurus, si potuisset, ut ipse testatur in epistola ad episcopum
Mimatensem. Caeterum etsi Abaelardi Opera, in quibus errata sua resperserat,
modo non habeamus omnia, in iis tamen quae restant, multa sunt SALEBROSA, ut
notarunt theologi Parisienses, qui SINGULIS PERICULOSIORIBUS DICTIS AMULETUM in
limine ejus operum adhibuerunt: ex quibus optandum 0799C quidem
esset, ut Praefatio apologetica expungeretur.» Sic loquitur Mabillonius, pro S.
Bernardo nervose, contra Abaelardum vero ejusque defensores modeste, more sibi
consueto, ac erudite. 322. Quid, quod sancti doctoris causam
egregie tueatur in notis ad epistolam ejus, ordine centesimam octogesimam
septimam; in quibus post compendium vitae Abaelardi, ac epistolam Innocentii
papae adversus ipsum, et Arnoldum de Brixia, quos tanquam «perversi dogmatis
fabricatores, et catholicae fidei impugnatores, in religiosis locis . . .
separatim jubet includi, et libros erroris eorum . . . igne comburi;» post haec,
inquam, respondet ad objectiones, quae contra Bernardum, et pro Petro Abaelardo
sunt. 0799D En tibi rerum synopsin. Primo itaque respondet ad
objectionem ex Ottone Frisingensi petitam contra sanctum doctorem: deinde ad
testimonium Petri Venerabilis pro Abaelardo: tum ad machinas pro labefactanda
synodi Senonensis auctoritate: denique ad ea, quae adversus Romanum pontificem
in causa Abaelardi opponuntur; quae pluribus ibi deducta sunt. Negotium item S.
Bernardi contra Abaelardum, de quo hic hactenus est dictum, intexitur Annalibus
Cisterciensibus ad annum Christi 1140, cap. 2 et sequentibus. Haec sunt, quae de
praesenti controversia visum est producere: unde concluditur, Petrum Abaelardum,
e dialectico acuto factum male feriatum theologum, erronea dogmata in fide
orthodoxa scripsisse, deque iis convictum fuisse, atque adeo ejus 0800A fautores ac defensores esse malae ac desperatae litis patronos;
Bernardi vero auctoritatem manere integram, optime videlicet de bono communi
meriti, ac triumphantis de erroribus ejusdem scribillatoris; qui hodiedum etiam
adeo foetet apud probe catholicos, ut in Indice librorum a sancta sede
prohibitorem pag. 390 editionis Romanae anni 1711 signetur Abailardus inter
auctores proscriptos primae classis. Post duo praecedentia puncta, quorum
alterum erat de moribus ac vita ejus, alterum de doctrinae erroribus, ambo
dilatata in subsidium biographi Gaufridi, cujus illustramus narrationem; addamus
etiam aliud. 323. Expendamus itaque tertio circumstantiam
aliquam, quae accidit in sancti cum Petro congressu 0800B
apud Patres synodi Senonensis, de re autem ipsa legi potest idem biographus.
Circumstantiam igitur hanc de Abaelardo refert apud nos lib. III, cap. 2, num.
165: «Nam et confessus est postea suis, ut aiunt, quod ea hora, maxima quidem ex
parte memoria ejus turbata fuerit, ratio caligaverit, et interior fugerit
sensus.» Eventum hunc plane mirabilem tam ex persona Abaelardi, quam ex persona
Bernardi, ita accidisse providentia Dei singulari, qui illum quidem, potentem
ingenio ac eloquio in oculis suis, deposuit de sede rationis, hunc vero
exaltavit humilem, quis inficias ierit? Rem ita exponit annalista Claravallensis
ad annum Christi 1140, cap. 3, num. 1 et 2: «Sanctus Pater detrectare pugnam, et
certamen omnino disrenuere, nec se in duello aequalem 0800C profiteri, rudem magistro, rusticum philosopho inter fagos et
quercus enutritum, versatissimo scholarum professori. Quid sibi cum scholasticis
quaestionibus? Quid cum disputationibus subtilibus? Quid cum argutiis? In quibus
tamen, ut quidquam profecisset, quis pauper monachus, cui causa fidei et
Ecclesiae committeretur? Esse in ipsa magistros insignis nominis; esse et in
Parisiensi academia Victorinos Hugonem Richardumque, quibus id posset securius
demandari: se orationibus promoturum, qua posset, partem catholicam, quod
monacho familiarius quam disputare. His et similibus humilior, quo sapientior,
non se Ecclesiae negabat, sed sibi gloriam. Verum cum vota omnium in eum
conversa, 0800D solum Bernardum pugnae postularent, ne tam ipsi
praesumptio, quam causae Christi propugnatio deesse videretur, tandem consensit,
a Deo ipso accepturus, quod illi redderet.» Haec Manricus. Huc pertinet Bernardi
epistola ordine 187, quae dirigitur «ad episcopos Senonas convocandos contra
Petrum Abaelardum.» 324. In hoc autem illud fuit mirabile,
«quod in eadem hora,» quemadmodum Manricus num. 5 et 6 subdit, «verbosum
hominem, et facillimi promptique discursus, adeo ingenium memoriaque
reliquerint, adeo verba, ut nihil unquam prorsus a se dictum, nihil scriptum, et
nec materiam, nec vocabula rerum recordaretur . . . Sic divina providentia
factum est, ut qui confidens in virtute sua, et in multitudine argutiarum 0801A suarum gloriabundus advenerat, confusus abiret, et pro victoria,
quam dudum praececinerat, pudorem et ignominiam reportaret.» 325. Abaelardi discipulus, assecla, et patronus fuit Arnaldus, vel
Arnoldus, sive Arnolphus de Brixia, de quo supra obiter, ac pluribus postea.
Versipellis hujus sycophantae et haeretici perversa dogmata et damna graphice
depingit sanctus doctor in epistolis 195 et 196. Huc autem faciunt Bernardi de
eo verba, eidem epistolae 195 inserta: «Videbitis hominem aperte insurgere in
clerum, fretum tyrannide militari, insurgere in ipsos episcopos, et in omnem
passim ecclesiasticum ordinem desaevire.» Baronius ad annum 1140, num. 3, «Quod
contigit, ait, cum post obitum Innocentii Romam se contulit sub Eugenio 0801B papa:» atque adeo haec inter alia prophetice a sancto scripta
censet. Vivam porro inferius, quando de isto pontifice ad sedem Petri admoto
tractabimus, impiissimi hujus profanatoris hierarchiae ecclesiasticae imaginem
repraesentabimus, ut norit lector, quam exacte S. Bernardi praedictio postea
impleta, et quam provide antea fuerit in bonum commune ab eo praemonstratum
detectumque pestiferum hujus haeretici virus. § XXX. Sanctus tesseris lucratur
clericum; alium data pecunia, qua pro se ludat, facinorosum a morte liberat, et
monachum facit; patienter fert injuriam; mors Humbelinae sororis; oppressos
defendit; gesta in lite sacerdotii cum regno.326.
Sequitur annus Christi 1141, quo sanctum 0801C abbatem a negotiis
externis ad domestica traductum conveniemus, rebusque Claravallensibus intentum
contemplabimur. «Evacuato conventu, ut perhibent Annales Cistercienses ad eumdem
annum cap. 3, num. 1, per annos singulos ad novas fundationes monasteriorum,
plures ac plures Bernardus sufficiebat, partim praedicatione conversos, partim
miraculis, resistentes vel per propria vitia pertrahebantur.» Exemplo sit
celebris ille clericus lusor, seu illusor, qui, dum capit equum, a sancto
capitur ipsemet jucundo ac mirabili modo. Historia ibidem e Caesario
Heisterbacensi, qui citatur in Homilia 5 in Dominicam III post Pentecosten, his
describitur verbis: «Cum die quadam per viam equitaret sanctus Pater, 0801D eique vagi clerici, quos everandinos vocant, occurrerent, ad
conversionem illos monuit. Ad quem unus: Ego ludam vobiscum tesseribus
. Si sors pro me responderit, detis mihi equum vestrum: si pro vobis,
sequar vos in monasterium. Respondente sancto, Fiat voluntas Domini: mox ille
taxillos falsatos extrahens, decem et octo puncta jactavit. Monachis turbatis,
et Dei consilium ignorantibus, Vir beatus, spem habens in Christo, pro hominis
salute tesseras levavit, et deposuit. Et, ecce, in duobus apparuerunt oculi
duodecim, tertius vero in duas partes divisus, in uno latere sex, in altero
quinque puncta declaravit. Quo viso territus clericus secutus est hominem Dei ad
Claramvallem, factusque est monachus probatus. Hoc factum usque hodie valde
celebre 0802A est in scholis magistrorum Parisiensium.» Haec e
Caesario, qui saeculo decimo tertio floruit. 327. Simili modo
divina lusit, ut ita loquar, providentia per S. Bernardum, quando hic alium
quemdam, ordinis religiosi pertaesum, ac paratum eidem nuntium remittere, ad
pristinum vitae institutum revocavit per lusum. Factum refert ibidem Manricus
num. 2 ex Vincentio Bellovacensi, quem in Speculo morali parte IV, distinctione
13, haec memorantem citat: «Legitur in Vita S. Bernardi, quod quemdam in
monachum acceperat, qui lusor fuerat; qui cum omnino vellet exire ordinem,
quaesivit sanctus, quid facere sciret, unde victum suum acquireret. At ille ait,
se nihil scire facere, nisi cum talis ludere. Ad haec S. Bernardus: Et si tibi
capitale commisero, 0802B volo, ut singulis annis venias
computare mihi, et lucrum dividere. Esto, inquit; et accipiens triginta solidos,
laetus abiit. Post modicum tempus perdidit, et confusus ad portam rediit. Quod
audiens beatus Bernardus, laetus illuc perrexit, et gremium suum extendit, ut
lucrum simul dividerent. At ille ait: Nihil lucratus sum, sed solidos vestros
amisi. Sed si vultis me recipere, potestis me habere pro vestro capitali. Ad
quem sanctus: Melius est, ut te recipiam. quam totum simul perdam. Et recepit
eum, gaudens de ejus recuperatione.» 328. Caeterum quemadmodum
vir sanctus flagitiosum hominem, ac morte plectendum, liberarit ab utroque malo,
atque ad optimam frugem reduxerit, intellige ex sequenti historia, quae exstat
in Exordio 0802C magno Ordinis Cisterciensis apud Tissierium,
distinctione 2, cap. 15, quamque Manricus per hoc idem tempus accidisse indicat
num. 3. Factum audi: «Contigit aliquando eumdem Dei famulum pro quibusdam
negotiis adire comitem Theobaldum. Cumque appropinquaret oppido ubi ille tunc
erat, obviam habuit turbam hominum copiosam, qui, jubente comite, latronem
quemdam facinorosum atque famosum ad supplicium pertrahebant. Quo viso,
clementissimus Pater apprehendens manu sua lorum, quo erat miser astrictus, ait
tortoribus ejus: Dimittite mihi sicarium istum; ego enim volo manibus meis
suspendere eum. Audiens autem comes adventum hominis Dei, festinavit illico
occurrere ei. Miro namque devotionis affectu 0802D
semper eum dilexit, atque eum honoravit, Cumque videret funem in manu ejus, quo
latronem post se trahebat, exhorruit, vehementer, et dixit: Heu! venerabilis
Pater, quid est hoc quod facere voluisti? Ut quid enim furciferum istum millies
condemnatum a porta inferi revocasti? Nunquid eum salvum facere poteris, quia
jam totus diabolus [al. diaboli] factus
est? Desperata est penitus correptio [al. correctio] ejus: nec unquam bene facere
poterit, nisi moriendo. Sine igitur, domine Pater, sine perditionis hominem
perditum iri; quia de pestifera vita ejus multorum periclitatur. 329. «Respondens autem Pater sanctus dixit: Scio quidem, virorum
optime, scio hunc esse latronem sceleratissimum, omniumque tormentorum
acerbitate 0803A dignissimum. Non me ergo existimes hujusmodi
peccatorem impunitum velle relinquere: quin potius cogito eum tortoribus
tradere, et dignam ex eo capere ultionem: quae utique tanto dignior erit, quanto
diuturnior. Tu illum decreveras brevi supplicio et momentaneo interitu
consummari; sed ego eum faciam diuturno cruciatu, et morte longissima mori. Tu
furem appensum, per unum aut per plurimos dies mortuum in patibulo manere
permitteres; ego cruci affixum per annos plurimos faciam in poena jugiter vivere
et pendere. Quo audito, princeps Christianissimus siluit: nec ausus est ultra
contradicere sermonibus sancti. Protinus ergo benignissimus Pater, exuta tunica
sua, induit ex ea captivum suum, et attonsa coma capitis ejus, sociavit illum
ovili dominico, 0803B de lupo faciens agnum, de latrone
conversum. Qui veniens cum eo ad Claramvallem, factus est deinceps obediens
usque ad mortem, pulchre nominis sui etymologiam exprimens in constantia
propositi sui: Constantius enim vocabatur. Itaque triginta, ni fallor, aut eo
amplius annos in ordine supervivens, migravit ad Dominum, qui eum per merita
beatissimi Patris nostri a duplici morte, corporis videlicet et animae
misericorditer eripere dignatus est.» Haec auctor Exordii. De Theobaldo autem,
qui supra memoratus est, Campaniae comite, agunt variis locis Annales
Cistercienses, quorum index consuli potest, uti et biographi Ernaldus lib. II
Vitae S. Bernardi cap. 6, et Gaufridus lib. IV, cap. 2. 0803C 330. Eorumdem Annalium parens tribus hisce factis, quae modo
retulimus, subjungit num. 6 unum alterius generis, videlicet «cujusdam regularis
clerici facinus exsecrandum, a quo alapa inflicta sancto abbati, in repulsae
vindictam, repellentis judicium comprobavit, extulit patientiam; quam principes,
quam reges venerarentur, dehonestata facie manu sacrilega, nec solum rubore
doloreque percussa, verum tumore.» Adisis Gaufridum lib. III, cap. 3, in quo res
ista pluribus narratur. Monet autem laudatus Manricus sub finem capitis 3, se
ea, quae retulerat, cum certus annus singulis non subesset, in unum congessisse:
quod et nobis exemplum ipsius secutis faciendum duximus. Idem auctor cap. 4
scribit de piissimo obitu Humbelinae, germanae sororis 0803D S.
Bernardi, quae tum ibi tum apud alios cum titulo sanctae nominatur; sed nobis
hactenus duntaxat inter venerabiles reponenda videtur, quandiu de publico ejus
cultu non constat. Manricus itaque ipsi ad mortem usque aegrotanti adfuisse
sanctum Patrem commemorat, deinde etiam referens mutua utrinque colloquia, ac
Bernardi, qui tantisper eam relinquerat, revocationem ministerio angeli tabulam
pulsantis. At haec, corpus, inquit, num. 8: «Sanctae sepulturae traditum fertur,
celebrante Bernardo officium funeris, atque inter congaudentem et
lacrymantem: sed praevalente gaudio, maxime cum gloriosa illi apparuit,
gratulans de mercede, quam ipsius hortatu promeruisset.» Haec ille. 331. Sed habemus aliquid contra rationem temporis, 0804A cui idem historiographus venerabilis Humbelinae, quae alibi
vocatur Humberga, obitum innectit. Apud nos tomo IV Junii, die 23, a pag. 608
edita est Vita S. Petri monachi, prioris Juliacensis prope Molismum in Campania
Galliae: in cujus Petri Vita cap. 3 dicitur is ab angelo edoctus Humbergam mox
morituram. Vitam hanc antea tenebris eruerat, ac typis vulgaverat noster Petrus
Franciscus Chiffletius iu tractatu de S. Bernardi abbatis Claravallensis genere
illustri, a pag. 134. In observatione autem, quam habet de anno et die obitus
laudati Juliacensis prioris, pag. 155 et sequentibus statuit eum e vita migrasse
anno Christi 1136. «Unde videre est, uti habet a pag. 156, longe a scopo
aberrasse Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus anno Christi 0804B 1141, cap. 4, num. 1, ubi ait vixisse adhuc Humbelinam S.
Bernardi sororem anno 1140 et haud procul anno 1141 pie in Domino obdormivisse.
Nam qui ei morienti adfuit Petrus prior, si obiit Junio anni 1136 quomodo illa
quinto post anno adhuc in vivis fuit?» Hac breviter ex eo hic indicasse sit
satis, pluribus ibidem deducta. Haec Chiffletii observatio militat etiam contra
Bailletum, qui ad diem 21 Augusti in Vita Humbelinae, quam edidit, ejus mortem
illigat anno 4141; item contra alium Gallum in Vita S. Bernardi Parisiis vulgata
anno 1704, lib. IV, pag. 350. 332. Nonnulla alia litteris
mandavit de S. Bernardo ad dictum annum 1141 cap. 5 Cisterciensis historicus.
«Per idem tempus, ait num. 1, venerabilis 0804C Guido abbas
Cariloci Bisuntinensis, cum a vicini conventus pseudopraeposito, homine alias
perdito et profuso, per omnem injustitiam opprimeretur, summum Ecclesiae
praesulem appellat, Romam ad illius audientiam perrecturus. Exstat epistola
Bernardi ad Innocentium affectuosa pro ipso, in offensorem acris, et quae ita
unius causam commendet; ut describat utriusque qualitates.» Deinde illa epistola
ibidem recitatur, quae est ordine centesima nonagesima octava, atque in ipso
fonte legi potest. Negotium illud iterum obnixe commendat eidem Christi vicario,
uti perspicuum fit e proxime sequente epistola ad ipsum data hoc titulo: Rogat
sententiam pro religiosis inique oppressis latam confirmari, nec ulterius aures
0804D praeberi calumniis.» De judicibus, qui pro Caroloco
sententiam pronuntiarint, et quo modo ejusdem exsecutio retardata fuerit,
scribit Manricus ibidem num. 4; ac num. 6 animadvertit, «in Bernardo . . . mirum
esse non debere, si filios, quos tam arcte persequebatur, non pateretur vexari a
potentioribus: cui adeo inopum a natura indita, sed per gratiam perfecta
protectio fuit, ut ne animalia bruta, se praesente, opprimi pateretur,
atque id frustra ab aliis tentari diceret, per se, quandiu posset, impediendum.»
Legi possunt, quae habet Gaufridus lib. III Vitae, cap 4. 333.
Verum alia ac majoris periculi tempestas Viri sancti laborem et dexteritatem
exercuit. Factum audi ex Annalibus Cisterciensibus allegatis, cap. 6: «Hoc eodem
anno Ludovicus Junior, aetate in moribus 0805A indisciplinatus,
potentia ferox, inobedientiae in Ecclesiam frena relaxans, Innocentio rebellis,
etiam Theobaldum aversatus infestabat antiqua simultate in virum, quantumvis
sanctum: an quia Ecclesiae Innocentioque faventem, adeoque sibi contrarium
experiebatur? Ea Bernardi, et totius Cistercii causa duplici titulo: primum,
quia Ecclesiae, mox, quia Theobaldi, per Bernardum et nostros pertracta. . . Vix
ulla gravior, vix ulla difficilior aut laboriosior, lubrica semper voluntate
regum; sed lubriciori, quoties ira aut vindicta praecipitantur: Bernardus aeque
in regem, et pro rege, post longum licet tempus, iris fuit. Prima dissidiorum
occasio Petrus, Bituricensi ecclesiae dudum viduae, nempe a morte Alberici, a
pontifice datus in pastorem: quem sine assensu suo 0805B consecratum, rex indecorum; si admitteretur, injuriosum
reputabat. Nec deerant aulicorum consilia pro more curiae, non ut dirigerent,
sed ut frequenter, atque ipso obsequio impellentes praecipitarent. Unus
Theobaldus comes constantior caeteris dum contradicit, fidelior inveniebatur,
sed quo fidelior, eo magis invisus, regis in se vindictam sollicitabat.» De his
Robertus imo pseudo-Robertus secundum dicenda §32. Sigeberti continuator ad hunc
annum: cujus textus in laudatis Annalibus mox subditur: «Hoc eodem anno
(scilicet 1141) orta est dissensio inter papam Romanum, et Francorum regem
Ludovicum: unde ecclesia Gallicana turbatur. Defuncto enim Alberico, Bituricensi
archiepiscopo, missus est Petrus a papa Innocentio, ejusdem ecclesiae 0805C pastor consecratus; sed a rege Ludovico repudiatus, eo quod sine
ejus assensu fuerit consecratus, in civitate minime recipitur: cujus partes quia
propter reverentiam seu voluntatem papae comes Theobaldus fovere crederetur,
simultas, quae sopita videbatur, inter regem et ipsum coepit repullulare.» His a
Manrico recitatis, subduntur ista in ejus Annalibus: «Addidit Ludovicus
juramentum ira praecipiti, non, se vivente, inconsulto ipso sacratum ad
pontificiam sedem ascensurum: et erat superstitio ea Francigenis, ut quodcunque
firmassent sacramento non perficere, infamiam reputarent. 334.
«His Bernardus permotus, anxiusque, ac majoribus adhuc malis praecavens, integro
anno, 0805D conatu primum irrito, mox fructuoso, paci insudavit
inter sacerdotium et regnum restituendae. Id quod anno sequenti ipsemet sanctus
ad Ludovicum scribens fidenter loquitur epistola 221. Vos
scitis, quanto labore, quanta quantaque]
sollicitudine, toto anno praeterito, quaerendae paci vestrae attendi
. Igitur primum regem, ut resipisceret; mox
Innocentium, ut parceret, aggrediens; cum neque ille ab inobedientia resiliret,
obtendens juramenti religionem; et hic claves Ecclesiae contemptas dolens,
anathema in regem comminaretur: quod erat reliquum, ad quatuor episcopos
cardinales curiae (inter quos Stephanus dilectus ipsius filius), litteras dedit,
consulturos reipublicae Christianae, atque Innocentium, si possent, emollituros.
0806A Indulgeat Pater filio, senex juveni, ecclesiasticus
saeculari, demum sacerdos regi, qui vellet quidem sed non satis auderet prae
verecundia sacrament violati probrum incurrere. Atque ecce exemplar litterarum
sancti Patris, quae dictis, obiter etiam fidem faciant.» Epistola illa, quam mox
recitat Manricus, est ordine ducentesima undevigesima, atque in editione
Mabillonii hoc titulo praenotata: Ad tres episcopos curiae,
Albericum Ostiensem, Stephanum Praenestinum, Igmarum Tusculanum, et Gerardum
cancellarium. In notis vero inter alia observantur ista: «In scriptis
nonnullis, quatuor. At lectio vulgata melior. Siquidem episcopus non erat
Gerardus cancellarius, qui hic quarto loco memoratur, postea pontifex creatus,
dictusque Lucius II.» 0806B Accedit eo, quod eadem epistola in
dicta editione intexatur anno Christi 1143. Et vero res quidem tunc illa, pro
qua vir sanctus laborabat, bene successit; sed discordia vix fuit sopita, quin
novo dissidia perturbarint pacem, uti memorat Manricus a num. 6, et illico apud
nos ex eo pluribus dicetur. § XXXI. Lis illa vix sopita, novis dissidiis
recrudescit; Bernardi ad eam componendam novi labores.335. Quod sub finem paragraphi proxime praecedentis Bernardum
intendisse diximus, obtinuisse, ut efert Manricus loco ibidem indicato,
«compertum est, nec tunc in regem anathema indictum. Quin et eumdem convictum
sancti monitis consensisse pontifici, ut Petrus in Bituricensi sede
collocaretur. Sed et Theobaldo firmata regis gratia certis pactionibus, 0806C quibus pro rege selecti duo viri, Joslenus scilicet,
Suessionensium pontifex, et Sugerius, abbas S. Dionysii Parisiensis, quem
sanctus doctor ad meliorem frugem dudum converterat, ut suo loco notavimus. Pro
Theobaldo item alii duo, episcopus et abbas, Cisterciensis uterque, Hugo nimirum
Altissiodorensis, Bernardusque qui conditiones utrinque diffinirent, utrinque
componerent. Sed inter alias praecipue illud sancitum, quod sanctus Pater,
turbata postea pace, ad utrumque advocatum regium commemoravit epistola 222 hunc
in finem, ut si qua de conventionibus illis controversia aut dissensio
nasceretur, nihil mali sibi invicem facerent, aut quaererent, donec coram nobis
tribus pariter, 0806D et domino Antissiodorensi ventilata res
esset, atque discussa, qui et tunc mediatores fuimus, et, si quid emergeret
controversiae, debuimus esse reconciliatores.» Sed quales paci vix stabilitae
difficultates iterum se ingesserint, memorare juvat. 336. Annus
erat millesimus centesimus quadragesimus secundus, ut referunt Annales
Cistercienses ad hunc annum, «cum vix adhuc sopitae dissensiones inter
pontificem, Theobaldumque, et Ludovicum regem, novis dissidiis denuo recruduere.
Et forte, quod non potuit in Innocentium, in Theobaldum irrupit violentior ira,
Radulfus Viromandorum comes materiam fecit, repudiata uxore, et Petronilla
Guilielmi ducis filia, ac reginae sorore superinducta. Divortio consanguinitatis
quaesitus color: nec defuere 0807A testes regiae cupidini, et
tres episcopi inventi inter primores, qui pro Radulfo sententiam pronuntiarent,
secreto tamen, ac veluti per tenebras, quasi ipsorum conscientia reclamante, nec
ferente inter nota flagitia solis aspectum. Tunc Theobaldus pro sorore zelans,
zelans pro matrimonio, Bernardum adiit, consilium simul et auxilium
imploraturus. At sanctus Pater, comperta veritate, et laesi sacramenti vicem
primum, mox amantissimi principis injuriam dolens, Innocentium appellans
utriusque vindicem, tales ad eum pro comite Theobaldo litteras dedit:» quae
ibidem recitantur; habetur vero epistola illa inter alias Bernardinas ordine
ducentesima decima sexta. Quaenam autem post eam secuta sint, ita enarrare
pergunt laudati Annales num. 3. 0807B 337. His
litteris acceptis Innocentius Ivonem presbyterum cardinalem in Gallias mittit
plenaria (cum) potestate, per quem divortii causa decideretur. Hic, veritate
indagata, compertaque, Rodulfum comitem percussum anathemate novam nuptam
dimittere compellit, inobedientem extra communionem fidelium factum declarat,
terram illius interdicto subjicit, ac tres episcopos, quorum auctoritate res
tota gesta, sacris ordinibus atque ecclesiae ingressu suspendit, cuncta ex
justitia, et mente sacrorum canonum.» De his Robertus Sigeberti continuator, hoc
anno: cujus verba Manricus sic recitat: «Radulfus Viromandorum comes uxorem suam
dimittit, et sororem reginae Petronillam ducit. Propter quod instantia comitis
Theobaldi mittitur 0807C Romanae sedis Ivo legatus, qui et
Radulfum comitem excommunicavit, et episcopum Laudunensem Bartholomaeum,
Noviomensem Simonem, Petrum Silvanectensem, qui divortium illud fecerant,
suspendit.» Pergunt Annales: «Legatus interim, viam universae carnis ingressus,
per propriam mortem sententiam confirmavit. Quippe ipso de medio jam sublato,
cum forte zelo effervescente, mitigaretur, solus restabat adeundus Romanus
pontifex qui non de facili posset exorari.» Sic Manricus. Adisis Spicilegium
Acherianum tom. XII, pagina 480. At Ludovicus, sicut subdunt dicti Annales
numer. 4, «dum se frustratum videt, atque ignominiam, quam comiti intulerat ex
sororis repulsa, in reginae sororem 0807D recidisse . . . ad arma
confugiens . . . contra fas, contra jus, contra pactiones, inexspectatis et
inconsultis arbitris, Theobaldum comitem hostiliter infestat, in omnem ejus
ditionem grassatus ferro et igne. Et eo usque atrocitas pervenit, ut pius comes
vitandis fidelium caedibus, rapinis, stupris, et aliis belli malis, quae
victores et victos aeque involvunt, juramentum praestare compulsus sit
absolutionis a pontifice impetrandae, seu proprium dedecus postponens saluti
civium, seu tempus redimens promissa absolutione, quae vel negari ab Innocentio
posset, vel, si concederetur, revocari.» Rem prodit Bernardus in epistola ad
Innocentium ordine 217. 338. «Tum summus pontifex, sicut pergit
Manricus num. 6, Theobaldo morem gerens pro suis 0808A meritis .
. . relaxavit anathema, ni resipiscant dividanturque adulteri . . . statim illud
renovaturus. Sensit potentia se iterum delusam, atque iterum evanuisse
vindictam, qua se denuo irretitam experiretur. Atque id totum Bernardo acceptum
referens (nam quis alius potuisset apud pontificem?) querulas nimium ad eum
litteras dedit, quibus Bernardus libere pro more, sed veneranter respondit,»
stans videlicet constanter pro justitia, dum iniquam regis postulationem in
causa Radulfi rejicit, eumdemque regem monet, ut non premat innocentes, neque
contra se irritet Regem supremum. Exstat inter alias epistola ista ordine 220.
Et post illam quidem Patris sanctissimi industria et cura in componendo publico
hoc tantique moliminis ac momenti negotio 0808B cassae quidem
optato fuere eventu, non tamen eo redactae, ut ulteriorem eidem operam navare
non per rexerint. Videri potest epistola 221. 339. Verum
quidnam interea rex Ludovicus? Audiantur praedicti Annales cap. 2, numer. 1: «At
non exasperatus Ludovicus, quod satis mirum, atque in juvene indicium melioris
animi, nec dedignatus responso virum Dei: quin potius longam ad eum dedit
epistolam, excusationes texens et querimonias, queis Theobaldum de multis, de
quibusdam etiam Bernardum insectaretur, quod juramentum per fraudem
ludificasset, cum terra adhuc maneret sub interdicto: quod matrimoniis sibi
devinciret Flandrensem comitem, Suessionensemque, quorum auxilio in regem 0808C rebellaret: quod Radulfus ab eo sollicitatus, Bernardo conscio
et complice, ut qui eidem peccatorum veniam polliceretur, si Theobaldo vellet
adhaerere Haec et similia rex cum rescripsisset, Bernardus duos ejus
consiliarios, pactionum arbitros, Joslenum ac Sugerium interpellavit, per quos,
ut conscios totius veritatis, longe efficacius, ut amicos, facilius
reduceretur.» Habetur ista epistola inter Bernardi nas ordine 222. Pergamus ad
Manricum numer. 7 «At cum sanctus doctor epistolam aut casu apertam mitteret (ex
quo sumpta occasio, velut fecisset per irreverentiam) vel ex conscientia
mordaciorem Josle nus reputans, et quo reprehensibilior, impatientior,
mordacissimum ei responsum reddidit, adeo ut ne quaquam veteretur dicere,
Sanctum locutum in spiritu 0808D blasphemiae, quod Godefridus
affirmat in ejus Vita, atque ipsius sancti rescriptum testatur.» Hoc vide in
epistola 223; illam consule lib. III, cap. 3, numer. 175. Observamus tamen
obiter, epistolam illam in editione Mabilloniana non innecti anno Christi 1142,
in quo sumus cum Annalibus Cisterciensibus, sed anno 1143. Ex his interim abunde
intelligitur, a S. Bernardo tentata fuisse omnia, ut luctuosissimae huic inter
duos discordes principes controversiae remedium afferret; sed irrito hactenus
conatu, sicut planum fiet ex eventibus qui postmodum subsecuti
sunt. § XXXII. Alia Bernardi tentamina, ut tragicis Galliae dissensionibus
succurreret; Innocentii PP. gratia excidit immerito.0809A 340. Dum hinc gradum facimus ad annum Christi 1143
funestissima rerum Gallicarum nobis objicitur scena: quam ut mutaret in
laetiorem, quot quantosque vir sanctus non insumpsit labores, eo certe duriores,
quod optato fructu frustrarentur. «Ruebant, inquit Manricus ad hunc annum cap.
1, numer. 1, in deterius Galliae res, et Ludovicus, pietatis vinculis ruptis,
quotidie irreligiosius, in Theobaldum atrocius debacchabatur: idque hoc anno
1143 . . . quo Bernardus ad curiae cardinales, maxime autem ad dilectum sibi
filium Stephanum Praenestinum episcopum moerens et dolens hanc scripsit
epistolam, miserum 0809B Galliae statum continentem.» Epistola
haec in editione Mabillonii est ordine 224 e qua excerpo sequentia: «Vos . . .
scitis, quomodo ego quoque pro rege steterim in conspectu domini mei, corpore
quidem absens, sed praesens spiritu, ut loquerer pro eo bonum. Bona siquidem
pollicebatur. Nunc autem ipso reddente pro bono malum, cogor contraria scribere
. . . Conculcantur apud nos sancta, Ecclesia turpiter ancillatur. Nam et
electiones episcoporum prohibentur fieri, et sicubi id praesumptum a clericis
fuerit, electus episcopari non sinitur. Denique sedet in tristitia ecclesia
Parisiensis, proprio destituta pastore, et nemo est qui de substituendo alio
mutire audeat. Non sufficit spoliari bonis praesentibus 0809C domos episcopales: etiam in terras, et in homines manus
sacrilega circumquaque desaevit, totius insuper anni ex eis sibi reditus
vindicando. 341. «Commisit rex germano suo Roberto vices
episcopi, et ille in cunctis terris, rebusque Ecclesiae potestative versans . .
. infert coelis quotidianas hostias, non plane pacificas, clamores pauperum,
lacrymas viduarum, planctus orphanorum, gemitus compeditorum, sanguinem
interfectorum . . . Praeterea rex, nobis quidem non parum laborantibus, pacem
cum comite Theobaldo fecerat . . . ; et, ecce, occasiones quaerit, quomodo
recedat ab amico. Atque hoc grande crimen, quod impingitur comiti, quia cum
banonibus regis de liberis suis contrahit matrimonia. Suspecta est illi
dilatatio charitatis, 0809D nec se putat regem, si se amaverint
principes. . . Propterea ergo pacis conventiones et constitutiones manifeste
transgreditur, nec tenet pacta sua, quae distinxerunt labia sua. Denique
revocavit in domum suam, et ad consilium suum virum adulterum, et
excommunicatum, quem ex constituto ejecerat et pro exercenda majori malitia,
aliis multis nequam aeque excommunicatis, perjuris, incendiariis, homicidis, rex
et advocatus Ecclesiae, adversus Ecclesiae (quod non est dubium) amatorem, et
defensorem denuo sociatur. . . Ad haec, cogit suo more episcopos ad maledicendum
benedicendis, et iterum benedicendum maledicendis . . Qua fronte, obsecro,
tantopere aliis praescribere de consanguinitate laborat, homo cum sua (quod
palam est) tertio ferme 0810A consanguinitatis gradu permanens
consobrina? 342. «Et quidem inter filium comitis Theobaldi, et
comitis Flandrensis filiam, et item inter comitem Suessionensem, et filiam
comitis Theobaldi, si consanguinitas sit, nescio (scienter enim illicita
matrimonia nec laudavi unquam, nec laudo): sed sciatis vos, et sciat dominus
meus, prohiberi horum nuptias.» Haec sunt inter alia plura, quibus Bernardus
compellat Stephanum: nec dissimilia, ut perhibet Manricus num. 6, «ad caeteros
episcopos, quos sciebat pontifici adhaerere, tantis malis, qua possent,
obviaturos. Cur autem ad Innocentium tunc non scripserit, hoc ipso anno inferius
declarabimus.» De dicto rege Ludovico consuli possunt Horstii notae apud
Mabillonium in epistolam 224, colum. 0810B LXX. Apud quem etiam
exponitur tertius fere consanguinitatis gradus ille, de quo supra, nec non in
notis brevioribus colum. 209. De Radulfo comite Veromanduorum uxorem repudiante,
et aliam ducente, scribit Pagius ad annum Christi 1142. Videmus itaque S.
Bernardum intendere omnes nervos, ut perditissimis Galliae rebus succurrat. His
breviter ad praecedentem epistolam observatis, argumentum praesens prosequamur
cum Annalibus Cisterciensibus allegatis: ubi haec sunt num. 7 et 8. 343. «Interim ipse sanctus, Hugoque, qui arbitri pactionum pro
Theobaldo, quique quaerendae paci ecclesiae Gallicae ab Innocentio dati, id quod
Bernardus non leviter insinuat in epistola ad ipsum, ne quid omnino intentatum
remaneret, convenire 0810C regem interponere proceres, divina
humana jura protestari, belli damna proponere, et quocunque vincente, perire
regnum, quo sine neque rex possit consistere. Nam cujus illa terra, quae
vastabatur? Cujus homines, in quos desaeviebat? Nonne ex ejus aerario
restituenda? . . . Atque haec quidem de lucris temporalibus: nam de fama et
honore adhuc majora, maxima de salute declamabant;» sicut pluribus ibidem
exponitur. «His et similibus regem nunc per litteras, nunc coram aggressi, et
reverenter constanterque arguere, obsecrare, increpare in omni patientia et
doctrina perseverabant. Et jam conventus Corbolii destinatus promittebat
meliora, si non rex, vix auditis sanctorum placitis, et nihil 0810D sibi deferri, quandiu non omnia, tenaciter contestans pro more
principum, indignatus ac furens recessisset, impatiens aequi, nec solum non
obediens, verum non audiens. Tunc sancti viri confusi foeda repulsa, sed
nihilominus constantes pro pace regni, per fratrem Andream, sibi inter
charissimos, et, ut apparet, regi familiarem, talem ad eum epistolam
scripserunt.» Exstat ea apud Mabillonium inter Bernardinas ordine 226. Porro
«Andreas iste (de Baldemento, uti additur in textu epistolae) celebris fuit,
variisque negotiis adhibitus. Subscribit primariis litteris abbatiae Caricampi
in tomo II Spicilegii pag. 329, et cum Bernardo testis habetur concordiae inter
Ludovicum Juniorem et Algrimum Aurelianensem archidiaconum initae, 0811A tomo IV. Chesnii pag. 764.» Haec et plura Mabillonius in notis
brevioribus ad eamdem epistolam. Haec per transennam 344. Huc
etiam, ut alia a sancto et communi Patre gesta pro pace sancienda prosequamur,
pertinet epistola ad Joslenum Suessionensem episcopum, quam Bernardus solus,
injuriae acceptae immemor, vel potius ideo amantior, quia memor . . . , uti
loquitur Manricus num. 10 scripsit. Est ordine 225 apud Mabillonium. Ecquis vero
tot conatuum piorum juxta ac strenuorum fructus? Laudatus Annalium concinnator.
«Nil obtentum, inquit num. 11, apud regem per litteras . . . Ergo hoc anno,
piaculo insigni, ad Vitoriacum, Vitriacum alii dicunt, quod oppidum ditionis
Theobaldi erat, rex primum muros, 0811B mox ecclesiam ipsam, in
quam ferme oppidani omnes confugerant, incendio vastat, sacra, profana, viros,
feminas, puberes, et impuberes comburit. Mille et trecentae animae interiere,
plures alii numerant, quae sanctitate loci velut munitae, salutem ex religione
praestolabantur. Tunc demum rex poenitentia sera correptus plorasse dicitur, sed
non adhuc peccatum emendaturus. De his Robertus. Sigeberti continuator, ad hunc
annum: Ludovicus rex Vitriacum castrum comitis Theobaldi
capit: ubi igne admoto ecclesia incensa, et in ea mille trecentae animae diversi
sexus et aetatis igne consumptae sunt. Super quo rex Ludovicus misericordia
motus plorasse dicitur, et hac de causa peregrinationem 0811C Hierosolymitanam aggressus, a quibusdam existimatur 345. «Cujus, ut credo, ait Manricus numer. 12, verborum occasione
Paulus Aemilius tempora confundens, Bernardum Patrem ascitum a rege tradit,
clementiam Dei per ipsum, quasi jam poeniteret, imploraturo.» Pauli Aemilii
verba in Ludovico Juniore haec profert: «Qui intromissus, et benignissime a rege
susceptus, cum ejus fletum conspiceret, causamque doloris didicisset: Hae (ait)
lacrymae nisi cito exarescant, exstinguere possunt Vitoriacensis incendii
memoriam: tantum adde illis constantiam roburque, et, ne sit velut muliebris
ploratus, viriles ac vere regios animos gere. Antequam laesi numinis ira in te
se armet, quas 0811D templo arisque intulisti faces, in templorum
hostes, barbaramque religionem converte.» Caetera, quae pluribus prosequitur
Aemilius, non transcribit ex eo Manricus, sed rem ita ab ipso tractari insinuat,
«quasi Bernardus Ludovicum hoc ipso anno atque hac occasione ad Hierosolymitanam
expeditionem hortatus fuerit. Verum haec tribus ut minimum annis interjectis
longe distantia, atque alterum sub Innocentio, alterum sub Eugenio, mediis
duobus aliis Pontificibus, brevis licet aetatis, contingentia, sine causa in
historia confunduntur. Potuit prioris sceleris memoria regem impellere: potuit
et a Bernardo commemorari, etiamsi ante biennium patratum foret. Et Ludovicus
adhuc Theobaldo discors, nec illi pacandus nisi post annum, ut suo etiam 0812A loco . . . commemorabimus.» Hactenus annalista Cisterciensis,
qui, dum in Paulo Aemilio corrigit rationem temporis, ansam nobis dat notandi
aliquid de anno 1143, cui barbariem Victoriaci patratam a rege Ludovico Juniore
adaptat 346. Pagius in Critica Baroniana ad annum 1141, num. 3,
scribens de dissidio inter Innocentium II et Ludovicum VII Francorum regem, haec
narrat num. 4, e Guillelmi Nangii Chronico ad annum 1142: «Rex concitavit omnes
fere proceres suos, ut una cum eo guerram inferrent comiti Theobaldo. Tum ad
annum 1143, cepit rex Vitriacum, oppidum comitis Theobaldi, ubi admoto igne
incensa est ecclesia, et in ea 1300 homines diversi sexus et aetatis periere.»
Sed continuo animadvertit laudatus 0812B Pagius, in Chronicis
tamen Gemblacensi et Catalaunensi Vitriacum anno 1142 dici incensum fuisse:
quorum notationem temporis amplectitur ad annum 1143, num. 1, ubi, relato statu
misero ecclesiae Gallicanae, «basilica tamen, inquit, castri Vitriaci non hoc
anno, ut refert Baronius num. 6, ex pseudo-Roberto de Monte, sed anno 1142,
incensa, ut anno 1141, ostendimus.» Eumdem pseudo-Robertum superius adhibuit
Manricus: qui etiamsi Nangium habeat pro se in anno, quem signat 1143, duo tamen
alia dicta Chronica contra se habet. 347. Alter vero Robertus
de Monte, cujus Accessiones atque Appendix germana ad Sigebertum, ab Acherio
vulgata sunt post Guiberti abbatis de Novigento 0812C Opera,
Lutetiae Parisiorum anno 1651, excusa, tradit ista ad annum 1141, pag. 762: «Rex
Francorum Ludovicus afflixit comitem Tebaldum, et vastavit terram suam, maxime
in Campania, ubi combussit castellum optimum, Vitrevium scilicet: ubi multitudo
maxima diversi sexus hominum et aetatis concremati sunt.» Ita alter Robertus,
qui vexationibus a Ludovico adversus Theobaldum motis anno 1141, quo hunc ab
illo infestatum § 30, diximus ex Annalibus Cisterciensibus, Victoriacensis
castri combustionem adjunxerit per prolepsin, uti suspicamus (nisi malis pro
anno 1141 legere 1142, cum alio codice, qui indicatur in notula marginali apud
Acherium pag. 760 et proxime sequente), 0812D alter, ut iterum
dicamus, Robertus de Monte, isque genuinus: de quo consulesis observationem apud
laudatum Acherium pag. 715. Oudinus in Commentario de Scriptoribus
ecclesiasticis tomo II, a colum. 1625, varia de isto auctore collegit; inter
alia autem est illud in rem nostram: «Chronicon suum ab anno 1112, ubi
Sigebertus desierat, ad annum 1182 produxit. Appendix autem ad Sigebertum, quae
inter illustres Germaniae scriptores edita est, alterius auctoris maxima ex
parte est, ab anno nimirum 1110 ad annum 1155. Germanam autem appendicem ad
Sigeberti Chronicon a Roberto de Torrinneio, uti etiam vocatur, conscriptam, ex
autographo monasterii sancti Michaelis de Monte, et ejusdem accessiones ad
Sigebertum,» 0813A etc., «edidit vir doctissimus Lucas
Dacherius,» supra a nobis indicatus. Verum ut notationes hujusmodi nos abducant
a filo nostro historico, discordes hosce principes Ludovicum regem et Theobaldum
comitem opera S. Bernardi in gratiam esse reductos, dicimus infra ad annum 1144;
nunc vero cum Manrico pergimus, qui ita prosequitur suam materiem cap. 2, anni
praedicti 1143. 348. «Moerebat sanctus Pater haec mala publica,
cum subito privata etiam expertus, unde minus timebat, dolori dolor, et
tristitia tristitiae supperadditur. Amissa, ipso ignaro, gratia Innocentii, quam
tot laboribus, tot obsequiis promeruisset. Ivonis cardinalis legati bona in
causa, distributa pauperibus, quae pontifici forent reservanda, et distributio
0813B imputata Bernardo duplici titulo: quod distributor
designatus in testamento, et quod pauperum causae promotor vel ultroneus se
ipsum ingessisset. Adfuerant extreme laboranti duo abbates, per quos, Bernardo
adjuncto, legata bona in pauperum transirent possessionem: et adiere uterque
Claramvallem, Bernardum, ut par erat, requisituri; sed sancto in pacis negotiis
occupato, nec invento, ne testamentum diutius morarentur, quae Ivo jusserat,
soli peregerunt. Difficile Innocentio visum est, inconsulto Bernardo patratum
quidquam: et erat in ea causa suspectus sanctus, propria, quia pauperum, aut
propriis praeferenda. Jam vero gratia utcunque semel amissa, quae hominum
plerumque conditio est, quae ante placuerant, infensa esse 0813C coeperunt. Nihil fere in Ecclesia agi sine Bernardo, atque ejus
frequentibus epistolis intercessionibusque vix unicum pontificem sufficere, qui
tamen universae Ecclesiae datus non posset uni viro morem gerere: contineret se
Abbas intra coenobium, contineret vel saltem intra Galliam, et esset aliquid,
quod non perageretur ejus arbitrio . . . Sic qui olim firmandae sibi tiarae in
omnes mundi plagas Bernardo usus, postquam firmaverat, damnat quod elegit, et,
qui pro se rogaturum sollicitabat, non patitur rogantem sibi pro aliis. 349. «Haec de Pontificis in ipsum indignatione ubi accepit Bernardus,
apologeticam, ut ad annum 1143 Baronius ait, ad eum scripsit epistolam, qua 0813D suam causam defendens, et potenter excusans, ostendit se nihil
in eo peccasse, ut ejus indignationem commereretur.» Novissima haec est, quam
sanctus Pater ad Innocentium PP. scripsit epistola, ordine 218, quae, tametsi
alibi excusa legi possit, hic tamen etiam recusa relegi meretur, nonnullis
brevitatis causa rescissis: «Putabam, inquit sanctus vir, me aliquando aliquid
vel modicum esse; sed nunc, ut sentio, prorsus ad nihilum redactus sum, dum
nescivi. Nec enim me dixerim omnino nihilum tunc fuisse, cum oculi domini mei
super puerum suum essent, et aures ejus ad preces meas . . . Modo autem me
merito non modicum dico, sed nihilum, quoniam ab heri et nudiustertius avertit
faciem suam a me. Cur hoc? Quid peccavi? 0814A Multum fateor, si
pecunia cardinalis Ivonis bonae memoriae meo arbitrio distributa fuit, et non ad
nutum ipsius. Non sum tam hebes, ut ignorem Ecclesiae esse, quidquid ille rerum
suarum non dederit. 350. «Sed jam audite simpliciter veritatem
. . . Quando homo exuit hominem, absens eram, imo et valde remotus. Audivi autem
ab his, qui adfuerunt, quod ipse fecerit suum testamentum; et quod fecit, fecit
et scribit: et de rebus suis quae voluit, quibus voluit, ipse divisit: quod
residuum fuit, duobus abbatibus assistentibus tunc sibi, et mihi pariter, qui
absens eram, dividendum commisit, eo quod nobis nota essent loca pauperiora
sanctorum Porro abbates illi domum venientes, et non invenientes 0814B me (detinebar enim tunc temporis ex vestro mandato pacis
quaerendae negotiis), nihilominus pecuniam, sicut eis visum est, diviserunt, me
non solum non connivente, sed et nesciente, quid fecerint. Cedat jam, si placet,
manifestae indignatio veritati . . . 351. «Nam quod item
comperi displicuisse me in multis scriptitationibus meis, hoc me jam metuere non
oportebit: quoniam facile emendabo. Scio, scio, praesumpsi plusquam oportuit,
parum attendens, quis cui scriptitare praesumerem . . . Dabo, si potero, zelo
meo de caetero temperamentum, scientiam; et ponam digitum meum super os meum.
Tolerabilius enim offendam aliquos amicorum, quam multis precibus defatigem
christum Domini. Et nunc quoque non sum ausus scribere vobis de imminentibus
Ecclesiae 0814C periculis, et gravi schismate, quod timemus, ac
plurimis, quae sustinemus, incommodis. Scripsi autem sanctis episcopis vestro
lateri adhaerentibus: ab ipsis audire poteritis, si scire placuerit, quae
scripserim ego.» Juvat his coronidis loco attexere verba Baronii ad annum 1143,
num. 5, quae epistolae superiori a se recitatae sic subdit: «Accidit plane
secundum illud Sapientis (Eccle. VII): Calumnia
conturbat sapientem, ut S. Bernardus ob calumniatores apud Innocentium
papam aestimatione minueretur, adeoque ut tot tantisque exhibitis per eumdem
sanctum officiis et beneficiis oblivioni traditis, jam nulla eorum habita
ratione, exciderit ipse e gratia ejus. An autem acceptis his ab eo litteris
Innocentius 0814D aequiori erga eum animo fuerit, haud nobis
compertum habetur. At si in terra ista aruerunt sata Bernardi, flante vento
urente: certe alibi quidem collegit ad vitam aeternam, quae non humano, sed
divino intuitu ab eo sunt jactata semina in terram viventium. Sic discant
homines non sperare in principibus, neque in filiis hominum,
in quibus non est salus.» Haec tam vere quam graviter Baronius occasione
hujus epistolae, quae, sicut superius indicabam, ultima fuit quam sanctus doctor
ad Innocentium papam II, scripsit, nunc defensor in tam justa ac propria causa,
qui antea fuerat toties in aliena. Et pontifex quidem ille eodem anno 1143 e
vita excessit die 24 Septembris; cui Coelestinus hujus nominis II, postero die
suffectus est: hujus 0815A breve fuit regimen; de illius vero
mortis causa vide Baronium ac Manricum. § XXXIII. Ordo Cisterciensis a
sancto abbate in Suecia propagatus; prodigium, et vaticinium; discordiae in
Gallia ab eo compositae; honoratur a patriarcha Hierosolymitano.352. Chronographus Cisterciensis ad annum antea indicatum cap. 7,
inter coenobiorum propagationem, de qua ibi tractat, occasione Novaevallis
inchoatae in regno Sueciae, ac in dioecesi Lincopensi, tria mira memorat de
sancto Patre: quorum alterum est prodigium, in confirmationem fratrum eo
mittendorum; alterum vero est vaticinium, quo cuidam fratri praenuntiavit locum
mortis; tertium est positum in modo, quo illud vaticinium impletum 0815B fuit. En tibi primum ex auctore Exordii magni apud Tissierium
distinctione 4, cap. 28: «Volens, ait, idem venerabilis Pater in populis
aquilonarium partium, sicut et in caeteris gentibus, aliquem fructum habere,
petente religiosa femina regina Sueciae, conventum fratrum ad partes illas
direxit. Cumque monachi et conversi, qui ad hoc denominati fuerant, ut hominibus
rudibus et indomitis formam religionis et disciplinae traderent, nimio moerore
consternati, precibus, quibus valebant, agerent, ne, tanti Patris praesentia
carituri, ad exteras et barbaras mitterentur regiones; sanctus abbas respondit:
Ut quid irrationabilibus fletibus et precibus affligitis animam meam? Aut
nunquid voluntatem meam, et non potius voluntatem Dei, cui omnes obtemperare
0815C debemus, sequor in hoc negotio? 353.
«Erant autem coram eo posita vestimenta, et vasa sacra, caeteraque utensilia ad
ministerium divini officii pertinentia, quae iidem fratres, qui mittendi erant,
secum ferre debebant. Volens itaque certos eos reddere quoniam a Domino egressus
esset sermo, elevavit pelvim quae ad recipiendam aquam sacerdotis manibus
fundendam deputata erat, et digitum fundo ejus imprimens, dixit: Ecce hoc vobis
erit signum, quod Spiritus Domini miserit vos. Mirum in modum rigor et
inflexibilitas aeris teneritudini digiti ejus cedere visa est; adeo ut cujus
quantitatis sacer articulus fuerit, usque hodie liquido valeat dignosci. Quantum
autem intus cessisse, 0815D tantum foris aequalitatem excessisse
videtur. In testimonium enim tanti miraculi eadem pelvis in secretario domus,
quam tunc Pater sanctus ordinavit, summa cum reverentia servatur. Porro
praedicti fratres videntes perspicuam divinae gratiae praesentiam adesse,
stimulos edacis tristitiae reprimentes, gavisi sunt; et licet remotissimas, et
in ultimo climate aquilonaris brumae abstrusas nationes, non sine quodam horrore
spiritus adire possent, tamen eamdem gratiam Dei, meritis et precibus sancti
Patris nostri intervenientibus, se comitaturam pia confidentia praesumebant.»
Sic ibi de miraculo; de insigni autem S. Bernardi vaticinio auctor idem haec
statim subjicit: 354. «Erat vero inter caeteros adolescens
quidam 0816A honestae indolis, et columbinae simplicitatis
Gerardus nomine, oriundus de provincia Germaniae secundae, civitate Trajecto:
qui impatientius aliis dolens, cum lacrymis dixit ad virum Dei: «Beatissime
Pater, ego miserabilis juvenculus, relicta domo paterna, spretisque omnibus,
quae mihi in hoc saeculo desiderabilia et amabilia esse poterant, religionis
amore paternitatem tuam adii, sperans me tua dulcissima praesentia debere frui,
tuis doctrinis et exemplis informari, tuis meritis et precibus adjuvari, subque
sanctae hujus multitudinis umbraculo a turbine tentationum, et ab aestu
juvenilium desideriorum tutari: quodque votis omnibus exopto, inter sacra
corpora fratrum nostrorum in hoc coemeterio quiescentium, diem exspectare
novissimum. 0816B Et, ecce, ejicis me hodie a facie tua,
sanctique hujus collegii consortium perdo, et insuper desiderata mihi sepultura
privabor. Hinc prorsus, hinc vehementer doleo: quia cor meum conturbatum est in
me. 355. «Compassus adolescenti vir beatus, afflictam moerore
animam ejus affatu blando mulcere curavit, et quae post annos quinquaginta
futura erant, spiritu prophetico praevidens, et praedicens, ait ad eum: Vade,
fili charissime, quo te Spiritus sanctus mittere dignatur, et in agro Dominico
tanquam strenuus operator labora. Ego tibi in nomine Domini polliceor, et
securum te facio, quia, sicut desideras, in Claravalle morieris, et coelestis
Sponsi gloriosum adventum una nobiscum praestolaberis. 0816C Hanc
ergo tam laetam pii Patris sponsionem frater ille velut arrham desiderii sui
suscipiens, gavisus est valde, sciens utique nec falli posse, nec fallere velle
hominem, quem sapientiae et veritatis sectarium esse, manifesta signorum et
prodigiorum declarabant indicia. Ivit itaque, et in domo, quam cum caeteris
fratribus initiare mittebatur, prioris et cellerarii administratione strenue
percurrens, divina largiente gratia, nomen pariter et officium abbatis sortitus
est: cujus dignitatis apicem licet invitus conscenderet, malens in humili loco
salvari, quam in sublimi periclitari, susceptum tamen religiosissimae
conversationis nitore decoravit.» Hactenus laudatus Exordii magni auctor de
vaticinio, quod 0816D praedixerat sanctus Pater Gerardo, cujus
virtutibus enarratis, quas etiam vide in Annalibus Cisterciensibus tom. II, ad
an. 1150, cap. 10, pergit referre, quo pacto praedictio ista deinde impleta sit.
Sic quippe prosequitur de Gerardo abbate: 356. «Cum autem jam
senuisset, et usque ad decrepitam aetatem pervenisset, quadragesimum in
praelatione complens annum, variis quoque infirmitatibus corpus ejus quateretur;
coeperunt eum fratres rogare, quatenus, sicut communiter multo tempore cum eis
vixerat, ita etiam sepulturae locum apud ipsos sortiri dignaretur, Quibus vir
Domini respondit: «Ne, quaeso, ita loquamini, filii mei. Oportet modis omnibus,
ut in Claravalle moriar: et secundum sponsionem Deo dilecti Patris mei, cum 0817A sanctis, qui ibi pausant, in pace in idipsum
dormiam et requiescam. Causantibus illis et dicentibus: Quomodo te, pater,
illuc reducere poterimus, cum praeter veteranae senectutis incommoda, tot et
tantis infirmitatibus quassatus et debilitatus sis, ut vix ad proximos terminos
Danorum spirantem te pervenire posse putemus? cum multa fiducia respondit:
Verbum Dei validum et forte, vivum et efficax, quod per os reverendissimi viri
auribus meis infusum, penetralibus cordis mei arrham bonae spei hujus, qua
feror, indidit, prosperos in hoc itinere successus praestabit: vos tantum, quod
praecipio, festinanter implere curate. 357. «Itaque gestatorio
inter duos equos composito, in eo collocatur: et non sine grandi miraculo 0817B a finibus orbis, per tanta terrarum spatia, per tot maris et
fluminum pericula, Claramvallem pervenit: ibique in infirmitorio aliquandiu
recubans, in bona confessione spiritum exhalavit. Accepit vero desideratae
sepulturae locum juxta beatae memoriae domni Benedicti nani tumbulam, qui eum
familiariter in vita sua dilexerat. Cujus decessum cum rex Sueciae comperisset,
cum gemitu protestatus est, regnum et terram suam dignam non fuisse, ut in ea
tanti viri sacra ossa requiescere debuissent.» Porro Gerardi obitum innectit
Manricus anno 1190, sicut tomo III Annalium Cisterciensium ad dictum annum cap.
4 datur videre. Jongelinus in Notitia abbatiarum ordinis Cisterciensis lib.
VIII, pag. 36, scribens 0817C de abbatiis in regno Sueciae,
allegat nonnulla, e quibus superius jam narrata aliquantulum elucidari possint.
Etenim, ut de fundatione Novaevallis, quam etiam illigat anno 1143, uti facit
Manricus, dicit primum ejusdem abbatem D. Gerardum, urbe Trajectensi ad Mosam in
Belgio oriundum fuisse: et sic tollitur aequivocatio auctoris Exordii magni,
apud quem, dum dicitur oriundus de provincia Germaniae secundae, civitate
Trajecto, incertum relinquitur an Trajecti ad Rhenum, an Trajecti ad Mosam
oriundus sit. Ad haec, ex iis quae loco citato praemiserat laudatus Jongelinus
de Alvastro sive Alvastra, quam eodem anno 1143 et in eadem dioecesi Lincopensi
fundatam, nec non initia sua debere Suerchero inclito Sueciae regi affirmat,
atque 0817D ex iis, quae notat de sepultis in ista abbatia
Sueciae regibus, accedit lux ad illa, quae de rege Sueciae innominato referebat
Exordium magnum: nam, teste Jongelino, «praeter alios hic sepulturam elegit
Suercherus Sueciae rex, qui obiit anno 1150 . . . Item ejus filius Carolus
Sueciae rex, a Canuto Dano occisus, in hoc coenobio anno 1168, juxta patrem
sepelitur . . . Suercherus rex, caesus in bello Danico, obiit 1208, alias 1210,»
etc. Ad hunc itaque regem videtur referri illud de Gerardo dictum: Cujus decessum cum rex Sueciae comperisset, etc., in
sententia Jongelini per superiorem seriem expressa. Regum porro Sueciae ordinem
exhibet noster Ricciolius tomo III suae Chronologiae reformatae catalogo 41, in
quo signatur Suercherus II, Caroli VII filius 1192. 0818A 358. Rerum itaque a S. Bernardo gestarum collectione ad annum
Christi 1143, a nobis perducta, proxime sequens 1144, serenam nobis aperit auram
post sedatam opera viri sancti tempestatem gravissimam discordiarum inter regem
Ludovicum et comitem Theobaldum, quam tantisper interrupimus, Petri cathedram
tenente Lucio hujus nominis II. Manricus ad hunc annum cap. 1, sub isto
pontifice rem hanc e pseudo-Roberto de Monte in Appendice ad Chronicon Sigeberti
hoc anno peractam sic narrat: «Mediante abbate Claraevallis, simultas, quae
inter regem Ludovicum et comitem Theobaldum incanduerat, sopitur.» Cui eventui
fortunatissimo apprime convenit illud, quod idem Manricus subjungit, epiphonema:
«Digna Bernardo mediatore 0818B pax, et quam summe exoptarant
quicunque boni.» Quo autem modo res illae acciderint, memoriae prodidere duo
Vitae S. Bernardi scriptores. Ac primo quidem relatu dignissimum est, quam piis
ac sanctis monitis vir Dei Theobaldum erudierit ad constantes magnosque animos
in tot et tam duris adversae fortunae casibus. Diffuse ac pathetice ea
describit. Ernaldus lib. II, cap. 6, quo, ne longior de his excurrat oratio,
lectorem mittimus. 359. Ex his intelligitur, tragicam istam et
sanguinolentam inter duos hosce principes controversiam a sacro nostro
pacificatore feliciter quidem fuisse compositam; sed addendum eodem est, ita
fuisse compositam, ut in spem contra spem omnem 0818C erectus, et
spiritu actus prophetico, optatissimae enimvero sed vix exspectatae rei
successum praenuntiaverit. Legatur Gaufridus in libro IV Vitae S. Bernardi cap.
2, numer. 198. Quanquam autem non adjungat, quibus conditionibus, et quo fructu
pax illa sancita fuerit; fructus tamen uberrimus inde consecutus est, hunc
referente Annalium Cisterciensium scriptore num. 7. «Pacta conventa, ait,
siluere antiqui auctores, contenti initae pacis relatione. Quam tamen adeo
firmam inconcussamque constat permansisse, ut Ludovicus, post divortium cum
Eleonora, Guillelmi ducis Aquitaniae filia, ut consanguinitatis sibi foedere
juncta, nec dispensata; et post Constantiam, Alfonsi VIII, Castellae regis
filiam, ex partu vita functam, integro nondum 0818D matrimonii
anno peracto, Adelam Theobaldi filiam duxerit, ex qua Philippus, cognomento
Augustus, natus, qui successit in regno, avum et patrem arctius devincturus.»
Talis ergo fuit gravissimae hujus dissensionis exitus, Theobaldo quidem utilis
et honorificus, Bernardo autem gloriosus. 360. Sanctus Pater in
veneratione etiam fuit patriarchae Hierosolymitano, prout suadetur e fragmento
crucis Domini, ab hoc ad illum Hierosolymis transmisso; de quo laudatus
Annalista ad ann. 1144, cap. 4, et ea occasione, quod «hoc ipso, ait, anno
ejusdem salutiferi ligni interventu semel et iterum salus impetrata
religiosiores fideles effecisset.» Adisis Baronium ad eumdem annum 1144. Extat
Bernardi epistola ordine 175, in qua istius 0819A Patriarchae
litteris praeventus, sacroque illo pignore donatus, memorem pro utroque isto
honore ac gratum se exhibet. Sed epistola illa multum abludit ab anno 1144, quae
circa ann. 1135, data notatur in editione Mabillonii. Patriarcha vero iste est
Willelmus Gallo-Belga, sicut dicitur ibidem in notis, ex eremita Turonensi
patriarcha Jerosolymitanus ab anno 1130 ad annum 1145. Plura de illo patriarcha
in eisdem notis sequuntur. § XXXIV. Arnaldus Brixiensis haereticus; impletum
S. Bernardi vaticinium praesertim tempore Eugenii PP. III, ejus electio, et
elogia; Bernardi ad ipsum litterae.361. Superius in
fine paragraphi 29 de isto furioso nebulone nonnulla breviter sunt praemissa:
cujus 0819B effrenatam rabiem adversus omnem passim ordinem
ecclesiasticum S. Bernardus praenuntiarat, prout ibidem observatum est occasione
Petri Abaelardi; id quod revera maxime patuit, fuisse impletum sub Pontificatu
Eugenii papae III, ex ordine Cisterciensi ad Petri cathedram anno 1145, evecti.
Imaginem itaque Arnaldi Brixiani citato paragrapho promissam, atque huc
transmissam vivis coloribus depingamus ex Ottone Frisingensi lib. II De gesstis
Friderici I imperatoris cap. 21, col. 719 editionis novissimae Mediolanensis,
tomo VI inter rerum Italicarum scriptores: «Arnoldus, ait, quidam Brixiensis, de
quo supra dictum est sub typo religionis, et, ut evangelicis verbis utar, sub
ovina pelle lupum gerens, Urbem ingressus, ad factionem istam rudis 0819C populi, nimirum Romani pro senatu contra pontificem stantis,
animis praemolli dogmate ad animositatem accensis, innumeram post se duxit, imo
seduxit multitudinem. Arnaldus iste ex Italia civitate Brixia oriundus,
ejusdemque ecclesiae clericus, ac tantum lector ordinatus, Petrum Abaelardum
olim praeceptorem habuerat: vir quidem naturae non hebetis, plus tamen verborum
profluvio quam sententiarum pondere copiosus: singularitatis amator, novitatis
cupidus: cujusmodi hominum ingenia ad fabricandas haereses, schismatumque
perturbationes sunt prona. «Is a studio a Gallis in Italiam
revertens, religiosum habitum, quo amplius decipere posset, 0819D
induit, omnia lacerans, omnia rodens, nemini parcens; clericorum ac episcoporum
derogator, monachorum persecutor, laicis tantum adulans. Dicebat enim nec
clericos proprietatem, nec episcopos regalia, nec monachos possessiones
habentes, aliqua ratione salvari posse. Cuncta haec principis esse, ab ejusque
beneficentia in usum tantum laicorum cedere oportere. Praeter haec de sacramento
altaris, baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse. His aliisque modis, quos
longum est enumerare, dum Brixiensem Ecclesiam perturbaret, laicisque terrae
illius, prurientes erga clerum aures habentibus, ecclesiasticas malitiose
exponeret paginas, [al. personas] in magno concilio Romae
(anno 1139) sub Innocentio habito, 0820A ab episcopo civitatis
illius, virisque religiosis accusatur. Romanus ergo pontifex, ne perniciosum
dogma ad plures serperet, imponendum viro silentium decernit; sicque factum est.
Ita homo ille de Italia fugiens, ad transalpina se contulit, ibique in oppido
Alemanniae Turego officium doctoris assumens, perniciosum dogma aliquot diebus
seminavit. 362. «Comperta vero morte Innocentii, circa
principia pontificatus Eugenii Urbem ingressus, cum eam contra Pontificem suum
in seditionem excitatam invenisset . . . . , amplius eam in seditionem
excitavit, proponens antiquorum Romanorum exempla, qui ex senatus maturitatis
consulto, et ex juvenum animorum fortitudinis ordine et integritate 0820B totum orbem terrae suum fecerint. Quare reaedificandum
Capitolium, renovandam dignitatem senatoriam, reformandum equestrem ordinem
docuit. Nihil in dispositione Urbis ad Romanum spectare pontificem; sufficere
sibi ecclesiasticum judicium debere. In tantum vero hujus venenosae doctrinae
coepit invalescere malum, ut non solum nobilium Romanorum, seu cardinalium
diruerentur domus, et splendida palatia; verum etiam de Cardinalibus reverendae
personae, inhoneste sauciatis quibusdam, a furenti plebe tractarentur. Haec et
his similia, cum multis diebus, id est, a morte Coelestini, usque ad haec ab eo
incessanter et irreverenter agerentur tempora, cumque sententia pastorum juste
in eum et canonice prolata, 0820C ejus judicio tanquam omnino
auctoritatis vacua contemnerentur; tandem in manus quorumdam incidens, in
Tusciae finibus captus, principis examini reservatus est, et ad ultimum a
praefecto urbis ligno a dactus, ac rogo in pulverem redacto funere, ne a stolida
plebe corpus ejus venerationi haberetur in Tiberim sparsus.» Habes hic lector,
Arnaldi Brixiani imaginem genuinis coloribus depictam: ut vere et apposite
praedixerit Bernardus, pessima ac seditiosa ejus molimina quasi e specula
praevidens, ac paucis multa complectens, dum in epistola sua ordine 195, illa de
eo usurpavit: «Videbitis hominem aperte insurgere in clerum, fretum tyrannide
militari, insurgere in ipsos episcopos, 0820D et in omnem passim
ecclesiasticum ordinem desaevire.» 363. Enimvero turbulentae
illius Arnaldistarum factionis occasione obiit Lucius papa II, qui Coelestino II
proxime successerat, rem illam pluribus exponente Baronio ad ann. 1145, in
principio. Eadem autem occasio, quae Lucium e medio sustulit, sine mora in
defuncti locum extulit novum successorem. «Non vacavit sedes,» sicut ibidem
pergit Baronius, «sed repente (ut ait S. Bernardus in epistola 237 editionis
Mabillonianae) ob periculum imminens fuit successor electus. Etenim post obitum
Lucii, ob tumultuantes Romanos Arnaldistas, convenerunt unanimes cardinales
metuentes in ecclesiam monasterii sancti Caesarii, illicque Dei nutu, haud de
0821A gremio ex more aliquem eligendum putarunt ex cardinalibus
in Romanum pontificem: sed convertentes oculos in abbatem monasterii S.
Anastasii Triumfontium, ordinis Cisterciencis, eidem haud pridem sub Innocentio
papa II, a S. Bernardo praefectum, Bernardum itidem nominatum, patria Pisanum,
virum probitate insignem, et prudentia in negotiis obeundis locupletem, tempore
perditissimo, quo hujuscemodi bello civili Urbs flagraret, putarunt fore
aptissimum: quem cum sagacissimum fuissent experti, pari consensu summa
concordia elegerunt.» Annalium Cisterciensium scriptor cap. I, num. 4:
«Industriae viri delatum, ac sanctitati, in dubio est. Baronius raro incertos
auctores sequens, ad utramque respectum haud 0821B dubie tradit:
caeteri solam sanctimoniam hominis, alias simplicis, et ad negotia gerenda minus
apti, sinon unctione magistra edoceretur.» Haec ille. Verba Baronii jam statim
protulimus. 364. «Caeterum alii, inquit idem Manricus n. 5,
industriam viri enervant, et soli sanctitati cuncta ascribunt.» Inter alios
vero, qui ibidem allegantur, ita de illo loquitur S. Antoninus part. II, titulo
17, cap. 1, § 7: «Hunc, cum antea simplex esset, Deus mirabili gratia perfudit
et elegantia.» Sed Manricus utramque, naturae videlicet et gratiae,
praerogativam ei tribuens, «Crediderim, ait eodem n. 5, hominis alias industrii
prudentisque columbinum candorem praecelluisse, nec se voluisse extendere ultra
monachum, dum intra ejus 0821C professionis fines continebatur:
Pontificem relaxasse habenas propriae industriae, quae nihilominus divinitus
afflata, etiam ultra mortalem praevolaverit: quod multa ejus gesta
testificantur.» De consecratione laudati pontificis scribit Baronius modo
citatus. Animadversione praeterea dignum censet Manricus num. 7, quod Baronius
omisit, et auctor Chronici Belgici, cujus locum et verba dat, adnotavit: «cum
aliqui Cardinales forte quia electum constantiorem quam optassent experiebantur,
ejus vellent infringere electionem, sanctum virum nec cecidisse animo, nec sese
facile illis concessisse: quin anathemate indicto in novatores, restitisse
viriliter, ac irritos conatus evacuasse. . Sic, qui electoribus antea vix
acquieverat, refragantibus 0821D obstitit; et ut nequaquam eligi
ambivit, sic neque electus deponi passus est, humilis aeque ac constans, neque
minus a pusillanimitate recedens, quam a superbia.» Haec plusculum de dignissimo
Christi vicario deducere placuit, quia discipulus, quia amicus, quia filius
Bernardi fuit, atque adeo gloria etiam exstitit sanctissimi Patris: qui libros
de consideratione eidem inscripsit. Ejusdem tum abbatis epistolam ad Bernardum
habes apud Mabillonium ordine 344; item ipsius jam Papae aliam, epistolae 273
Bernardinae praemissam. 365. At quid dicam de Bernardi ad eum
litteris quas plane aureas vocat Baronius ad annum 1145 num. 4, atque Annalibus
suis ibidem num. 5 et 0822A seqq. integras inseruit? Nonnulla ex
iis in usum meum convertam, postquam praemisero sequentem de eisdem notitiam ex
historico Cisterciensi cap. 2. Efferata Arnaldistarum rabies quotidie gliscens,
et ingruentia negotia Urbis et orbis detinuerunt pontificem, quo minus suo olim
Patri, sed jam tunc filio, et semper amantissimo Bernardo mutationem in se, et
de se factam renuntiaret per litteras, ut secum aut doleret, aut gratias ageret.
At Pater sanctus, qui filii principatum, dudum vulgante fama, rebellionem in
ipsum nondum noverat, cum sustinuisset desideratum nuntium, litterasve, quibus
Bernardum mutatum in Eugenium . . , et se filium vocari gratanter legeret, et
alias Cantuariensis archiepiscopi adversus Eboracensem 0822B litigantis (contra quem etiam pro Henrico Murdacensi discipulo
Bernardi adhuc stabat) precibus urgeretur; rupit tandem silentium ipse prior,»
novum Pontificem laudata superius epistola compellans, quae apud Mabillonium est
ordine 238, En tibi quaedam ejusdem fragmenta. 366. Tantum
itaque sibi filium, imo jam patrem gratulatur, de ejusque gubernatione omnia
undequaque fortunatissima exspectat: «Quia, inquit, semel coepi, loquar ad
dominum meum. Jam enim filium dicere non audeo, quia filius in patrem, pater
mutatus est in filium. Qui post me venit, ante me factus est: sed non invideo:
quia quod mihi deerat, in eo me habere confido, qui non solum post me, sed etiam
per me venit. 0822C Nam si dignaris, quodammodo per Evangelium
ego te genui. Quae est ergo spes nostra, et gaudium nostrum, et corona gloriae?
Nonne vos ante Deum? Denique filius sapiens gloria est patris. Amodo tamen non
vocaberis filius; sed vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Haec
est mutatio dexterae Excelsi, et multi in mutatione ista gaudebunt. Nam
quemadmodum olim Abram in Abraham, Jacob in Israel; et, ut de tuis magis
praedecessoribus tibi proponam, sicut Simon in Cepham, Saulus in Paulum: sic
filius meus Bernardus in patrem meum Eugenium, laeta prorsus et utili, ut
speramus, translatione promotus est. Digitus Dei est iste, suscitans de pulvere
0822D egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum
principibus, et solium gloriae teneat.» 367. Nec vero S.
Bernardus adeo omnem, quam in filium quondam suum habuerat, auctoritatem
exuerat, ut, dum ad ipsum hasce daret litteras, praeclara quaedam monita non
adjungeret libere ac paterne gratulationibus suis: nam ita continuo prosequitur:
«Superest, ut facta hac mutatione tui, ipsa quoque, quae tibi commissa est,
Domini tui sponsa mutetur in melius, et jam nequaquam Sarai, sed Sara de caetero
nominetur. Intellige, quae dico: dabit enim tibi Dominus intellectum. Si amicus
sponsi es, ne dixeris dilectam ejus principem meam, sed principem, nil tuum in
ea 0823A vindicans, nisi quod pro ea, si oportuerit, etiam animam
dare debes. Si Christus te misit, aestimabis te non ministrari, sed ministrare
venisse: et ministrare non solum substantiam, sed ipsam quoque animam, sicut
praefatus sum.» Deinde, nonnullis interjectis, varios vir sanctissimus induit
affectus, gaudii videlicet, timoris ac terroris: ergo, inquit, fiduciam talem
habens in te, qualem in nullo praedecessorum tuorum a multis retro temporibus
visa est habuisse, exsultat merito ubique et gloriatur in Domino omnis ecclesia
sanctorum: sed specialiter illa, cujus uterus te portavit, et cujus ubera tu
suxisti. Quid ergo? Nonne et mihi licet gaudere cum gaudentibus? Nunquid non ero
unus de numero laetantium? Exsultavi, 0823B fateor, sed cum
tremore: exsultavi, sed in ipso exsultationis meae articulo timor et tremor
venerunt super me. Ego enim etsi nomen patris deposui: sed non timorem, sed non
anxietatem, postremo nec affectum, nec viscera patris. Considero gradum, et
casum vereor: considero fastigium dignitatis, et intueor faciem abyssi jacentis
deorsum . . . 368. «Et quidem elegeras abjectus esse in domo
Dei tui, et recumbere in novissimo loco in convivio ejus; sed placuit dicere ei
qui te invitavit: Amice, ascende superius. Itaque ascendisti in altum; noli
altum sapere, sed time, ne forte contingat sero miserabilem illam emittere
vocem. A facie irae et indignationis tuae, elevans allisisti me. Altiorem 0823C quippe locum sortitus es, sed non tutiorem; sublimiorem, non
securiorem. Terribilis prorsus, terribilis est locus iste. Locus, inquam, in quo
stas, terra sancta est, locus Petri est, locus principis apostolorum, ubi
steterunt pedes ejus. Locus illius est, quem constituit Dominus dominum domus
suae, et principem omnis possessionis suae. Si forte declinaveris a via Domini;
sepultus est in eodem loco, ut sit tibi contra te in testimonium . . . Haec
hactenus. Caeterum causa, quare ante tempus scripserim vobis, haec est.»
Synopsim ejusdem jam praemisimus huic epistolae ex Manrico. 369. Causa itaque exposita, significat S. Bernardus, quidnam optet
Ecclesiae, ac novo ejus pontifici: 0823D ac postremo hortatur
illum ad fortes magnosque animos, nec non ad jugem mortis memoriam, his verbis
epistolam suam concludens: «Confortare igitur, et esto robustus; manus tuae in
cervicibus inimicorum tuorum. Vindica tibi animi constantia et vigore spiritus
partem, quam dedit extra fratres tuos tibi omnipotens Pater, quam et tulit de
manu Amorrhaei in gladio et arcu suo. In omnibus tamen operibus tuis memento te
esse hominem, et timor ejus, qui aufert spiritum principum, semper sit ante
oculos tuos. Quantorum in brevi Romanorum pontificum mortes tuis oculis
aspexisti! Ipsi te praedecessores tui tuae certissimae et citissimae decessionis
admoneant, et modicum tempus dominationis eorum paucitatem dierum tuorum 0824A nuntiet tibi. Jugi proinde meditatione inter hujus transeuntis
gloriae blandimenta, memorare novissima tua: quia quibus successisti in sedem,
ipsos sine dubio sequeris ad mortem.» Atque haec quidem sunt, quae huc
transcribenda putavi ex insigni illa et paternis affectibus plena Bernardi ad
Eugenium epistola. 370. Illud autem «Quantorum in brevi
Romanorum pontificum mortes tuis oculis aspexisti!» illud, inquam, occasionem
dedit Horstio quaerendi, cur vitae pontificum Romanorum sint adeo breves.
Meretur audiri ejus notatio in praesentem epistolam, quae habetur apud
Mabillonium in notis prolixioribus ad epistolas S. Bernardi col. LXXII. «Mirum
non immerito videri possit, quid sit, cur tam brevis aevi sint 0824B Romani pontifices, ut solus Petrus putetur annum vigesimum
quintum attigisse; plurimos paucis annis, aut paucis mensibus, imo non multis
diebus superstites, mors praematura rapuerit, cum videamus imperatorum et regum
plurimos multo longioris aevi fuisse? Res omnino digna disquisitione. Sed quis
novit sensum Domini? Video tamen eamdem quaestionem B. Petro Damiani propositam
ab Alexandro pontifice, quam ille diligenter tractat, et edisserit, ut legi
omnino digna sint quae scribit. Vide inter epist. lib. I, epist. 17, alias
Opusculo 23. Aliquando, inquit, a me
sollicite requisistis, quae mihi causa videatur, cur apostolicae sedis antistes
nunquam diutius vivat, sed intra breve temporis spatium diem 0824C claudat extremum; adeo ut post divum Petrum apostolum, qui per
25 circiter annorum lustra praesedit, nemo postmodum Romanorum Pontificum hoc
spatium praesulatus aequaverit. Modernis imo temporibus vix quisquam ex
praedictae sedis culmen evehitur qui metam quatuor, vel, ut multum, quinque
transcendat annorum. Quod considerantibus nobis, prodigialis, ut ita loquar,
stupor oboritur: quoniam haec breviter vivendi necessitas in nulla alia totius
orbis Ecclesia reperitur. Sed in quantum mortalibus divinae dispensationis
revelatur arcanum, videtur nobis quia idcirco hoc judicii coelestis ordo
disponit, ut humano generi metum mortis incutiat, et quam despicienda sit
temporalis vitae gloria, in ipso gloriae principatu evidenter ostendat.
etc. Angustis 0824D quidem limitibus Pontificum Vitas inclusit
Damianus, fateor, dum ultra quatuor aut quinque annos non extendit: in breviores
tamen mihi videntur coarctatae, si pontificum historiae consulantur. Rectissime
igitur S. Bernardus hac epistola hortatur Eugenium, ut ex brevissimo suorum
praedecessorum dominatu, suum quoque suspectum habere discat.» Ita ibi. Porro
epistola, quam S. Bernardus scripsit ad purpuratos Patres qui Eugenium
elegerant, elegans etiam, ac variis affectuum characteribus expressa legi potest
in ipso fonte. § XXXV.
Eugenius PP. Viterbium secedit, eo sacris operante coram
Armenis miraculum; scripta S. Bernardi contra episcopum Eboracensem intrusum;
domestica quaedam negotia; famosi Nicolai Arremarensis, ambitio,
etc.0825A 371. Annalium
Cisterciensium collector cap. 3, tractat de Arnaldi Brixiani in Urbem ingressu,
ac plebe ibidem ab ipso concitata. Nos de turbulenti hujus hominis facinoribus
jam supra satis diximus. «Ast Eugenius (ita pergit idem auctor num. 3)
insanientium Romanorum civium furorem devitans, secessit Viterbium: ubi usque ad
finem anni commoratus, non tam cedere, quam dare locum irae visus est, cum
efferbuerit [f. deferbuerit], facilius compescendae. Percussit tamen prius
anathemate Jordanem et socios; ac Tiburtinos, Romanorum antiquos hostes,
auxiliares adscivit, per quos vexati facilius resipiscerent.» 0825B Videatur Ottonis Frisingensis Chronicum lib. VII, cap. 31. Sed
de his, inquit Manricus, suo tempore dicemus. Interim quo tristibus laetiora
miscerentur, atque utraque se mutuo temperarent; mutata scena affertur ab ipso
locus ille Annalium ecclesiasticorum apud Baronium ad hunc annum num. 27.
Accidit secundum illud divinum oraculum veritatis ore pronuntiatum de
praedestinatione sanctorum: «Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum
Abraham, Isaac, et Jacob, et filii regni ejicientur in tenebras exteriores;
quod, dum Romani resiliunt, accurrant populi e longinquo; cum negant isti, qui
prope; profiteantur, qui longe sunt positi, ut ita saltem erubescant omnes, qui
oderunt Sion.» Varias porro ad sedem apostolicam 0825C externarum
gentium legationes commemorat idem Annalium ecclesiasticorum parens ad hunc
annum, nec non Manricus cap. 3 citato. In rebus autem, quae accidisse narrantur,
hoc miraculum illustre videtur a nobis non praetereundum, quod ex Ottone
Frisingensi refert Baronius; sed nos illud in pauciora contrahemus nimiae
prolixitatis vitandae gratia. 372. «Tunc quoque temporis, ait
Baronius n. 29, cum Viterbii Eugenius consisteret, Orientales ex Armenia atque
Syria legationes accepit, prout ab eo, qui praesens aderat, Ottone, qui et ea,
quae vidit, etiam fidelissime scripsit, refertur:» e libro itaque ipsius Ottonis
septimo, cap. 32, delibamus ista: «Ea tempestate legati Armeniorum episcoporum,
eorumque metropolitani . . . legati ab ultimo pene Oriente 0825D summum pontificem Viterbii . . . adeunt, eique ex parte illius
ecclesiae subjectionem omnimodam offerentes, causas viae nobis cum aliis multis
praesentibus, apud veterem aulam aperiunt . . . Inter ipsos et Graecos quaedam
de ritu sacrificii habitudo est in quibusdam; in aliis vero discrepantia. Ponunt
enim fermentatum panem (quod refellitur apud Pagium ad annum Christi 1145, num.
8) sicut illi; aquam autem vino non admiscent, sicut nos et illi . . . Pro his
et aliis dum inter se dissentirent, Romanam Ecclesiam judicem eligentes,
consultum veniunt, formamque sacrificii juxta consuetudinem ejus sibi tradi
deposcunt. Quos Romanus antistes gratanter suscipiens, missarum solemniis ac
sacrificii 0826A secretis adhibuit, diligenterque ea, quae
fiebant ibidem, eos animadvertere monuit. 373. «Quod dum
facerent . . . unus ex eis pontificali dignitate praeditus, sicut postmodum in
plena curia retulit, in beati Martini octava, quando dedicatio ecclesiae beati
Petri celebrari solet, summo pontifice divina mysteria agente, splendido fulgore
radium solis super caput ejus coruscare, et in ipso duas columbas ascendentes et
descendentes vidit. Cumque diligentius hac illacque oculos circumferret,
nullumque aditum, per quem lux illa transfunderetur, inveniret, deificum hoc
esse cognoscens, ac ad obedientiam Romanae sedis amplius accensus, cunctis, quae
viderat, aperuit. At venerabilis pater non suis hoc meritis attribuens, ipsius
potius fide 0826B coelitus hoc sibi monstratum affirmabat, ut
videlicet ecclesia, a qua ipse missus fuerat, Sacramentorum virtutem veritatis
luce perfusam cognosceret, ac deinceps quali ea reverentia et forma tractare
deberet, addisceret.» Hactenus Otto Frisingensis, quae ab ipso descripta eo
lubentius huic Commentario nostro inteximus, quod non modica in Eugenium papam
quo sacris operante insigne illud prodigium accidit, venerationis commendatio,
ac proin in ipsum etiam Bernardum derivetur: nec non in sacram ejus familiam
Claravallensem. 374. Annalium Cisterciensium conditor ad
praesentem annum cap. 4, num. 1, Eugenii papae pro fidelibus in Oriente
sollicitudinem exhibet, quaeque tum ab eodem pontifice, tum a Christianis
principibus, 0826C tum ab ipso potissimum Bernardo pro
expeditione belli sacri, ac terrae sanctae defensione sint peracta, enarrare
deinceps pergit. Sed quia idem argumentum intexit annis non unis sequentibus,
eisdemque intertexit alias res, quae ad illam materiem non spectant; videmur
melius consulturi rerum tam memorabilium intelligentiae, ordini eventuum, ac
narrationis modo, si, quae ipse ob rationem temporis disjunxit, atque aliis
historiis interrupit, nos eodem sermonis fluxu simul conjungamus, ac facta annis
diversis sub uno veluti conspectu repraesentemus ad annum Christi 1146 et
sequentes: quo lectorem mittimus. De pace cum Romanis inita ab Eugenio papa
deque conditionibus ejusdem ac gaudio communi, quo idem pontifex 0826D
Romae sit susceptus, consuli potest Manricus cap. 4, citato, num. 10 et 11.
Pergamus interea temporis ad cap. 5 anni 1145, laudatorum Annalium; quod ita
auspicatur Manricus: 375. «Interea Bernardus, qua pietate in
suos, quo zelo in publicum bonum agebatur, cum a Theobaldo archiepiscopo
Cantuariae, cum a primoribus Anglicanae Ecclesiae viris, contra Willelmum
Eboraci intrusum, pro filio Henrico sollicitaretur; cum causam diu coeptam et
agitatam, trium Pontificum morte necdum discussam, in pendenti adhuc esse, nec
sine gravi justitiae detrimento, atque ipsius Ecclesiae, consideraret; secundam
epistolam ad Eugenium papam scripsit, acrem et vividam, ac aperte 0827A propalantem, quod in priori latentius insinuarat; succidendos
nimirum ramos inutiles, atque arbores infructuosas evellendas.» Et mox ibidem
num. 2, epistola recitatur. Est ordine 239, apud Mabillonium. «Eugenius vero
pontifex, ut dicitur num. 4, apud Manricum, statu causae cognito, qui integer a
morte Innocentii conservabatur, praedecessoris sui sententiae deferens,
juramento decani Eboracensis, quod Guillelmus instantissime petierat, suis
litteris standum confirmavit; ut, nisi ille capitulum intrusionis, quod
Guillelmo inter alia opponebatur, juramento amoveret, electio irrita et nulla
declararetur. Decanus primum judicio se subtrahere, simulare ignorantiam,
colloquia fugere: demum cum per censuras compelleretur, quamvis Guillelmo ex
0827B animo faveret, plus tamen veritati et religioni tribuens,
quam amicitiae, tandem virum intrusum iterum pronuntiavit, iterum dixit, atque
electionem cassam irritamque electioni Henrici post habendam. 376. «Tunc Willelmus jugulatus suo mucrone, et arma propria in se
conversa videns, ad posteriores Innocentii litteras, veras aut fictas, censuit
confugiendum, et facessit negotium Eugenio nova cautela, ut jam exinde ad
Bernardum Patrem scriberet, zelare se pro ecclesia Eboracensi, et velle idolum
illud de medio tollere; sed nihilominus dubium adhuc haerere, qua via
congruentius dejiceretur. Tunc sanctus Pater constans pro veritate, constans pro
filio, sed nihilominus zelans pro Innocentio, qui in 0827C suis
litteris notaretur duplicitatis, denuo contra Willelmum stylum vibrans, et
pontificem roborans, vel ex his bonis, quae ab ipso facta audierat, talem ad eum
epistolam scripsit.» Habetur apud citatum modo editorem ordine 240, sed ibidem
aptatur anno Christi 1146. Votis Bernardi respondit eventus. Quippe Eugenius
«causae meritis, et Bernardi instantia victus, tandem Guillelmum fore
destituendum, substituendum Henricum adjudicavit. Quin et ad se vocatum
sacratumque, mox etiam pallio ex more cohonestavit; cohonestatum remisit
Eboracum,» inquit Manricus num. 7, qui etiam deinde refert, quaenam sint
sacrilege acta a depositi fautoribus; de qua re exstat epistola S. Bernardi 0827D in editione Mabillonii ordine 252, cujus ad illam consulat
lector notationem, et signatur anno Christi 1147. 377.
Historicus Cisterciensis cap. 6, ad privata quaedam et domestica ordinis sui
negotia scribenda calamum admovens, sermonem instituit de Petri Bernardi, ad
Petri cathedram assumpti, successore in praefectura SS. Vincentii et Anastasii
Romae. Fuit is Rualenus: verum aegre Bernardus, sicut ibi narratur, num. 2 et 3,
«charum sibi filium, quem prae aliis tenerius diligebat . . . , tulit . . . a se
avelli, maxime renitentem, orantemque, ut quiescere in paterno sinu
permitteretur. Sed vicit tandem obedientia summi pontificis . . . Verum cum
Romae in sententia permaneret Rualenus, segnis aut humilis, 0828A neque animum mutaret simul cum loco, neque blandimentis sive
exterius aulae . . . , seu praefecturae interius se permitteret; quin instanter
per litteras, per nuntios, Bernardum Patrem pro missione obtinenda sollicitaret;
ipse sanctus paterno illi affectu de more condolens, sed nihilominus Eugenio
Papae deferens, cujus praecipue electione illuc advenerat, talem ad eum
epistolam scripsit,» ordine 258, qua illum ad se remitti rogat. Sed accidit, ut
Eugenius «non solum petitionem non admiserit; sed severius scripserit Bernardo,
quasi nolenti sibi complacere. Tunc Abbas sanctus silentium Rualeno, silentium
sibi imponens in hoc negotio, et Rualeno et Eugenio iterum scripsit; huic, ut
obedientiam voluntariam fuisse monstraret; illi, ut faceret,» sicut 0828B dicit Manricus, num. 5. Sunt epistolae 259 et 260. 378. Laudatus historicus, cap. 8, scribit de felici obitu venerabilis
Humberti, monachi Claravallensis, qui in manibus S. Bernardi exspiravit, et de
quo vir sanctus sermonem habuit ad fratres, meritis laudibus virtutes ejus
extollens. Habetur inter alios ipsius sermones in editione Mabillonii, col. 1066
et sequentibus; sed illigatur anno Christi 1148. Vide notas ibidem. Ejusdem
historiae auctor, dicto cap. 8, n. 10: «Hoc ipso anno, inquit, quantum ex serie
scriptorum, et vitae ipsius licet colligere, Bernardus Pater, interruptis
sermonibus in Cantica, in gratiam monachorum in Quadragesima, explicandum
suscepit psalmum Qui habitat; quem decem et septem 0828C sermonibus absolvit.» Exstant aliis sancti sermonibus intexti
apud laudatum Mabillonium, col. 827 et sequentibus; sed habiti signantur sub
annum 1140, ut videre datur in notatione ad sermonem sextum. 379. Annalium Cisterciensium caput nonum constat e longa admodum
narratione, quae hominis cujusdam hypocritae subdolas artes, ut in S. Bernardi
familiaritatem et usum intime se insinuaret, atque hac via magnam sibi nominis
gloriam, cujus erat avidissimus, compararet, lectori repraesentat. Tamet si
autem non adeo multum nostra intersit, si omittatur a nobis ista historia; quia
tamen naturalem quamdam cum rebus gestis sancti abbatis connexionem 0828D habet, aliquam ejusdem partem ex Manrico in conpendium cogimus.
«Nicolaus Arremarensis aetate juvenis, aspectu decorus, moribus aut compositus
aut fictus; sed ingenio et eloquentia pene usque ad miraculum; quem propter haec
Venerabilis Petrus Mauricius in deliciis, reliqui in admiratione etiam haberent
. . . , cum Eugenium in summa Ecclesiae sede, Bernardum Patrem in summa
aestimatione . . . conspexisset, Claramvallem adeundam sibi proposuit . .
Bernardum Patrem jam senio et morbis gravem, ac supra vires implicitum negotiis
. . . indigere notario, qui phrasim gravem, qui sacrorum librorum inversa loca,
qui dulcem ejus stylum imitaretur: se, si quem alium, aptum ad hoc munus . . .
Huic ministerio si semel admittatur, ex quotidiano usu habiliorem, 0829A ex majori notitia utiliorem, et pene necessarium, brevi
consecuturum, quod exoptabat, innotescere orbi per sanctum Patrem . . . Haec
Nicolao fingendae conversionis occasio unica, hic simulandi perfectioris vitae
ardoris scopus fuit. Sed timuit detectorem Bernardum ficta devotio, et melius se
putavit posse latere, si ad filios ejus primo, ut simpliciores; dein per ipsos
ad sanctum referretur. 380. «Ergo quaesito colore videndi
socios . . . seu visitandi sanctam illam domum . . . illuc advenit, dum
Bernardus abesset . . . Ibi quasi qui subito incaluisset, sancta servorum Dei
conversatione attractus, mirari vitam, collaudare viros . . . , et se infelicem,
qui tanto bono careat. Si admitteretur sanctorum societati, vel in vita beatum
praedicabat. Auderet utinam 0829B sperare, utinam petere! . . .
Haec et similia per conventum primo sparsa, dein priori senioribusque dicta,
adeo gratanter cuncti suscepere, ut, quo minus petentis votis annuerent, sola
Bernardi absentia detinerentur . . . Illud tandem consilium omnium fuit, ut
interim Arremarum reversus, in prima vocatione sua perseveraret, quoadusque per
Clarae-Vallenses Bernardo reduci, et per Bernardum Venerabili Petro vocatione
insinuata, probataque, convenirent suffragia . . . Itaque a Claravalle discessit
non sine lacrymis, veris an fictis quis audeat judicare? At cum Bernardum
negotia detinerent ultra consuetum, quietis impatiens . . . homo vafer et
callidus, per speciem religionis vitia dissimulans, primum quidem venerabili
Theobaldo Arremarensi priori persuasit, 0829C ut idem peteret.
Dein cum ipsum et propositi socium, et precum haberet coadjutorem, hanc ad
seniores Claraevallis scripsit epistolam, captandos ex stylo, sive quia ad ipsos
efficax et acer, sive quia levando parenti utilis foret.» Ejusdem epistolae
exemplar deinde ibi sequitur; quo recitato, aliisque nonnullis enarratis, quae
ibidem legi possunt, memorantur ea, quae jam voti factus compos in coenobio
Claravallensi egit, ut praefixum sibi scopum obtinendi magni nominis
consequeretur. 381. «Ingressum Claramvallem astutum juvenem . .
. conciliarunt sancto abbati probi in speciem mores, modestique, ingenium acre
et vividum, stylus dulcis, et se, quacunque vellet, facile flectens, tum . . .
0829D juge obsequium: quae omnia ab aliis probata laudataque,
maxime a Petro abbate Cluniacensi, cujus judicio multum deferebat, Nicolaum
valde Bernardo commendabant. Et latebat fortassis inter haec ipsa proprii amoris
scintillula, dum vir appetens otii et solitudinis, inveniebat in ipso, cui ardua
etiam negotia posset committere. Hinc patuit via ad ejus desiderium, cum sanctus
Pater in multis uteretur calamo Nicolai, atque ipsius exemplo etiam alii. Ex
quibus brevi innotuit per totum orbem . . . Sic Nicolaus, quod adeo concupierat,
celebre nomen . . . acquisivit in brevi.» Haec et plura alia de isto hypocrita
collegit Manricus ad annum praesentem 1145, cap. 9, ubi n. 13, (et post
eum Pagius in Critica ad annum, 1146, n. 13,) affirmat fraudulentam
ipsius 0830A conversionem innectendam esse anno 1145, corrigens
Baronium, «qui Nicolaum sequenti anno detectum atque delatum ad Eugenium papam
putat; cum tamen multo posterius se prodiderit, ut tota historiae series palam
faciet,» inquit idem historicus Cisterciensis. «Neque credibile, ut recte
scribit Pagius citatus, Nicolaum tam cito falsarium a S. Bernardo deprehensum,
et tamen non statim a suo obsequio dimissum.» Atque haec quidem de illo
impostore hactenus, quorum postea juvabit meminisse, uti et aliorum, quae hisce
attexo, ad pleniorem notitiam historiae Bernardinae, in qua partes suas nequiter
ac fraudulenter egit, alibi postmodum in eadem recursurus 382.
Ducem sequor eruditissimum Mabillonium, 0830B qui in praefationis
suae parte altera in tomum III operum S. Bernardi, varia de Nicolao isto famoso
curiose notavit a pag. 712, quae ex Manrico dicebam de moribus ac naturae
dotibus, ita refert Mabillonius: «Erat Nicolaus natione Francus, ab ineunte
aetate monachus in monasterio Arremarensi dioecesis
Trecensis, quatuor ab ipsa civitate leucis. Vir fuit ingenii facilis,
versatilis, facile in aliorum affectus influens, litteris pro tempore apprime
excultus, aliis erudiendis apud suos Arremarenses praefectus; charus viris ea
aetate praecipuis, Attoni Trecensi episcopo, Petro Venerabili abbati
Cluniacensi, Petro Cellensi, Henrico Ludovici Junioris fratri; aliisque.» De
admissione ejus in Claramvallem mox agit Mabillonius; sed 0830C de ea re satis jam supra dictum est. Circa «notarii officium
ipsi commissum,» idem Mabillonius, «Plures, ait, erant Bernardo notarii, ob
varia, quae subinde ad ipsum referebantur, negotia. Praecipuus erat Gaufridus,
cui adjunctus fuit Nicolaus.» Illa vero, quibus ipsemet ibidem describit suum
museum, argumento sunt auctori dictae praefationis, «Nicolaum etiam sub se
notarios habuisse.» Non transcribo autem quae in eadem praefatione narrantur de
librorum commercio, de recusatione tunicae, ad amicum, quam is ad ipsum
transmiserat, remissae, quasi parum ordini suo convenientis; de epistolis
denique, quibus amicos frequentabat; de his quippe facile patior consuli a
lectore praefationem laudatam 0830D Mabillonii; ita tamen, ut
nonnulla ex illa delibem, quae ad nostrum propositum, atque adeo ad Bernardi
historiam magis prope conducunt. Sunt autem ista, quae habentur col. 715 et
seq. 383. «Petro Venerabili abbati Cluniacensi . . . ad
delicias usque amicus erat Nicolaus, quem identidem Bernardus ad eum mittebat,
ut mutua cordium arcana et reciproci affectus apud hunc sequestrum deponerentur.
Qua de re legenda Petri epistola, quae est ordine 264, inter Bernardinas. Sed
tandem acdidit, o mortalium infelix conditio! ut Nicolaus Bernardi indulgentia
et facilitate abusus, sigillum ejus in malos usus adulteraverit, demum in
horrendam prolapsus defectionem, quam dubium est, an unquam serio emendarit. De
sigillo vitiato Bernardus, 0831A tacito Nicolai nomine, quae
sancti viri charitas erat, Eugenio significavit epistola 284: Periclitati sumus in falsis fratribus, et multae litterae falsatae
sub falsato sigillo nostro in manus multorum venerunt; et (quod magis vereor)
etiam usque ad vos dicitur falsitas pervolasse. Ejusdem funestum casum
deplorat in epistola 298, ad eumdem Eugenium, non jam dissimulato (quod publicum
crimen erat) auctore. Nicolaus ille exiit a nobis, quia non
erat ex nobis: exiit autem foeda post se relinquens vestigia, et ego longe ante
hominem noveram: sed exspectabam, ut aut Deus eum converteret, aut instar Judae
ipse se proderet . . . Quod et factum est. Praeter libros, denarios, et aureos
multos, in ipso exitu inventa sunt super eum sigilla tria, unum ejus proprium,
alterum 0831B prioris, tertium nostrum . . . De turpitudinibus
ejus, quibus terra sordet, et factae sunt omnibus in parabolam, supersedeo
polluere labia mea et vestra aures. Addit Bernardus, eum, si ad curiam
Eugenii, uti is jactaverat, pergere audeat, dignum esse, si quis alius, perpetua
inclusione. Accidit vero iste lapsus in annum 1151, ut patet ex memorata
Bernardi epistola 298, ad Eugenium eo anno scripta; et ex epistola 388, quae est
Petri Venerabilis, de electione Gratianopolitana, eodem anno facta, qua in
epistola Nicolaus, uti Bernardo et Petro adhuc charus, ac fidelis amborum
internuntius laudatur.» 384. Nicolaum porro hunc ab alio
synonymo Anglo distinguendum esse, observatur in saepe dicta 0831C praefatione his verbis: «Omnes existimant ipsum profugisse in
Angliam, ac se recepisse in S. Albani monasterium, eumque esse Nicolaum, qui
Bernardi jam demortui de conceptione Deiparae sententiam traduxit,
impugnavitque, atque Petrum Cellensem adversarium habuit. Et Nicolaus quidem
vocabatur iste; sed Anglum fuisse, constat ex duabus ad illum Petri epistolis,
quae sunt libri sexti epistola 23, et noni epistola 10,» quarum verba ibidem
producuntur. «Atqui ex superioribus constat Nicolaum Claraevallensem ante suam
fugam Petro maxime notum ac familiarem, nec Anglum exstitisse, sed Gallum aut
Francum: ac proinde ab illo Anglo distiguendum. 0831D 385. «Sed quo ergo, inquis, Nicolaus Francus se recepit? Post
varios hinc inde discursus, constitit tandem in suo Arremarensi monasterio, cum
Bernardo e vivis erepto ibi tuto sibi vivere licuit ac securo.» Probationes
videri possunt in Praefatione eadem; in qua etiam asseritur, quid rei, quamve
personam in Arremarensi monasterio ageret, e Nicolai verbis. «Ita ergo, inquit
Mabillonius, apud Arremarenses agebat Nicolaus, ut esset sui juris. Misera sane
conditio hominis, qui Bernardi discipulus ac notarius fuerat! Sed quis miretur,
cum angeli ex coelo ipso deciderint? In hoc vero maxime vanitatem suam prodit,
quod de multitudine amicorum, uti alias etiam solebat, gloriatur.» Epistola
autem, quae ibi affertur ad hoc probandum, etiam 0832A indicio
est, «Nicolaum ex Campania . . . ortum fuisse; sed lapsus ejus causam non
aliunde, quam ex gloriola et superbia, quae plerosque dementat, repetendam . . .
Ex his omnibus apparet, quis fuerit Nicolai genius, nempe vanus, inconstans,
inquietus, de qualibus vix unquam quidquam boni sperare liceat. Caeterum qualis
ejus exitus fuerit, ignoramus.» Sed jam tempus est, ut post hanc excursionem
revertamur ad propositum. § XXXVI. Opera publico Ecclesiae bono ac Sedi
Apostolicae navata; synopsis eorum, quae vir Dei gessit ac passus est pro bello
sacro.386. Venerabilem Petrum Mauricium, abbatem
Cluniacensem, anno Christi 1146, Romam sese contulisse ad Eugenium papam
memorant Annales Cistercienses 0832B ad hunc annum cap. 1. Exstat
S. Bernardi epistola 277 ad eumdem Christi Vicarium, qua summo cum benevolentiae
affectu ipsum commendat. «Romam tandem pervenit venerabilis abbas,» uti scribit
Manricus ibidem num. 6, «ubi ad Eugenio non benigne tantum, sed etiam reverenter
susceptus est, velut quem de universa Ecclesia bene, de Cistercio ad initio
optime meritum, etiam Bernardo tacente, non ignorabat.» At de Petro ibidem
plura. Laudati Annales cap. 3, num. 1, referunt secundam Eugenii Papae ex urbe
Romana fugam, ejusque adjuncta. «Dum orbem, inquiunt, pontifex ex Urbe
moderatur, et nunc per se, nunc per strenuos legatos cunctis providet. Urbem
rebellem iterum expertus, iterum cedit; et qui modo cum ramis atque hymnis
susceptus 0832C fuerat, vix tribus ex tunc mensibus exactis,
lapidibus blasphemiisque impetitus in fugam agitur.» Deinde num. 3 ista
dicuntur: «Dum haec secunda Romanae urbis seditio, vulgante fama et amicorum
litteris, Claramvallem ad Bernardi aures venisset (quamvis Baronius ad priorem
refert) accensus, quo solebat, justitiae zelo, et calamum velut gladium vibrans,
primum ad eos, arguens, rogans, increpans: sed mox etiam ad Conradum imperatorem
scripsit, per quem, si forte obstinati perseverarent, nihilominus armis
compescerentur.» Epistola quam dedit ad Romanos, habetur inter Bernardinas a
Mabillonio recusas, ordine 243, quam proxime ibidem sequitur alia Conrado
inscripta: utraque ibidem 0832D aptatur anno Christi 1146,
utraque item praebet incensissimi studii, quo vir sanctus in publicum Ecclesiae
bonum, ac sedem Petri flagrabat, luculentum argumentum, prout perspicuum erit
easdem legenti. Pagius ad praesentem annum Christi 1146 ambas illas epistolas
spectare, etiam observat ibidem num. 1, contra Baronium, qui illas anno
praecedente recitat. 387. Promisimus paragrapho proxime
praetergresso, acturos nos hoc anno et sequentibus de sacra christianorum
principum adversus infideles expeditione in oriente, idque sub uno, quo res
magis eluceat, narrationis tractu: nunc autem fidem solvimus, praemittentes ea,
quae compendiose scribit Mabillonius in sua Praefactione generali, § 7, quaeque
0833A adinstar synopseos servire possunt ad longiorem hujus
historiae narrationem, quam § proximo inchoabimus, summatim intelligendam.
«Inter extremos, inquit, Bernardi, labores censenda est praedicatio sacrae
expeditionis in terram sanctam: quae res quantum sudoris, quantum molestiae ipsi
attulerit, ex ejus Vita et scriptis facile intelligere licet. Hujus expeditionis
occasio, ut ex Ottone Frisingensi discimus, nata est per Ludovicum Juniorem
Francorum regem; qui ad loca sacra pergendi desiderio pressus, quod germanus
suus Philippus, eodem voto adstrictus, morte intercedente exsequi non potuerat,
consilium suum regni principibus aperit. Hi Bernardum consulendum decernunt.
Accersitus abbas sanctus, tanti momenti negotium ad 0833B Romani
pontificis examen referendum censet. Id magnopere laudavit probavitque Eugenius
auctoritate praedicandi, animosque cunctorum ad hoc
commovendi, praenominato abbati, qui apud omnes Galliae ac Germaniae populos ut
propheta vel apostolus habebatur, concessa. Patet tandem apostolicis
litteris Bernardus, et excitatis ad transmarinam expeditionem multorum animis,
Ludovicum regem apud Vizeliacum cruce signat cum Theodorico Flandrensi, et
Henrico Theobaldi Blesensis filio, comitibus aliisque baronibus et
nobilibus. 388. «Interim Radulfus quidam monachus crucem itidem
dum in Germania praedicat, Christianos in Judaeorum necem accendit. Hominem
litteris repressit Bernardus, atque ipsemet sacrae expeditionis 0833C praedicationem aggressus est in orientali Francorum regno, hoc
est in ea Germaniae regione, quae ad Rhenum sita est. Hinc Conradus imperator
generalem conventum Spirae indixit: quo Bernardus profectus, principi cum Friderico fratris sui filio, aliisque principibus et
viris illustribus crucem sumere persuasit, plurima in publico vel occulto
faciendo miracula. Fridericum Sueviae ducem, qui filium suum cruce signatum
indigne ferebat, Bernardus emollivit, Radulfum monachum in claustrum suum
retrudi jussit; et loco sui Adamum Eboracensem abbatem Conrado, in Bajoariam
pergenti, ad urgendum itineris negotium dedit socium. Exstat Bernardi hac de re
epistola ad Francos orientales, 0833D quae modo est ordine 363,
quam proxime subsequitur alia ad Henricum archiepiscopum Moguntinum ad
reprimendum Radulfum: Igitur non solum ex Romano imperio (ait
Otto) sed etiam ex vicinis regnis, id est occidentali Francia, Anglia, Pannonia
innumeris populis ac nationibus hac expeditionis fama ad sumendam crucem
commotis, repente sic totus pene Occidens siluit, ut non solum bella movere, sed
et arma quempiam in publico portare nefas haberetur. 389.
«Tanta porro totius Occidentis commotio Bernardi praedicationi tributa est;
verum cum haec expeditio non bene pro votis successisset, tota etiam mali
eventus invidia in eum rejecta, pro communi more mortalium, qui ex eventis res
aestimare solent. 0834A Neque fere ulla alia res fuit, quae
Bernardi animum majori dolore affecerit, quam ista, non tam sui, quam Dei causa.
Unde ipse initio libri secundi De Consideratione: Si necesse
sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum
mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens in me recipio detrahentium linguas
maledicas, etc. Adeo porro omnium fere animi hoc eventu turbati sunt, ut
sanctus doctor beatum pronuntiet eum, qui non fuisset scandalizatus in eo.
Quanta denique fuerit Bernardi super hoc tristitia, patet tum ex epistola 288,
quam in lecto, forsan ex animi aegritudine, decumbens hac de re scripsit; tum ex
epistola Joannis abbatis Casae-Marii ad Bernardum ipsum, quae modo est inter
Bernardinas 386, 0834B in qua virum sanctum, quem ob sinistrum
expeditionis eventum audierat afflictum, consolatur. 390. «Non
defuere tamen, qui Bernardi partes defendendas susceperint: quos inter non
ultimo loco numerandus est Otto episcopus Frisingensis, Bernardo non admodum
favere solitus. Is in libro de Gestis Friderici cap. 60, excursum facit ad
excusandum eventum illius expeditionis, cui et ipse interfuit. In fine excursus
philosophici potius quam historici, ita concludit in gratiam Bernardi: Quamvis si dicamus sanctum illum abbatem spiritu Dei ad excitandos
nos afflatum fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata
non observantes, merito rerum personarumque dispendium 0834C reportasse, non sit ab antiquis rationibus vel exemplis
dissonum. Unum tamen addit, nempe spiritum prophetarum
non semper subesse prophetis: ut nempe innuat incertum esse, an Bernardus
ex spiritu divino de hac expeditione, ejusque eventu conjecerit. 391. «Attamen Bernardus ipse initio libri secundi De consideratione
ad Eugenium; ubi factum a calumnia tuetur, se ad id divinitus impulsum esse non
diffitetur. Diximus, pax, inquit, et
non est pax: promisimus bona, et ecce turbatio. Tum haec subdit ad sui
defensionem: Quasi vero temeritate in opere isto, aut levitate
usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed jubente te, 0834D imo per te Deo. Et inferius, objectis sibi hominum
improperiis: Unde scimus quod a Domino sermo egressus sit?
Quae signa tu facis, ut credamus tibi? ita reponit: Eugenium alloquens: Non est quod ad ista ipse respondeam: parcendum verecundiae meae.
Responde tu pro me, et pro te ipso secundum ea quae audisti et vidisti.
Quibus verbis miracula, ab se in praedicationis confirmationem facta, sine dubio
modeste insinuat. 392. «Verum omnium optime Gaufridus sanctum
Parentem suum a calumnia vindicat in lib. III de ejus Vita cap. 4, primo, quod
illius expeditionis primum propositum ab eo non sit profectum. Cum enim multorum jam animos permovisset audita necessitas, a rege
Francorum semel et iterum propter 0835A hoc expetitus,
Apostolicis etiam litteris monitus, nec sic acquievit super hoc loqui, vel
consilium dare, donec per ipsius tandem pontificis generalem epistolam jussus ab
eo est, tanquam Romanae Ecclesiae lingua exponere populis atque
principibus. Deinde quod praedicandi officium, ab eo ex obedientia
susceptum divinitus confirmatum sit tot tantisque miraculis ac signis, Quanta
vel numerare, nedum narrare dificile foret. Denique quod si ex illa profectione
orientalis ecclesia liberari non meruit, certe coelestis meruit impleri et
laetari, nempe ob eorum mortem qui in fructibus poenitentiae
purgatas variis tribulationibus Christo animas reddiderunt. Et quidem hoc
ipsum est, quod Joannes, Cafae-Marii 0835B abbas sanctus, sibi ex
revelatione compertum Bernardo significavit. Sed qui moratur in vindicando
Bernardo? Cujus tanta auctoritas, id jam dudum obtinuit apud omnes, etiam
heterodoxos, ut ejus vita, eximia sanctitas, et doctrina communi omnium
suffragio et existimatione sint approbatae.» § XXXVII. Eugenii PP., Ludovici
regis, ac S. Bernardi acta pro bello sacro; viri Dei praedicatio; miracula;
summa rei bellicae praefectura huic uni delata, sed ab eo non admissa;
Lingonenses pacificati; controversiae alteri ejus interposita
auctoritas.393. Gaufridus, coenobita quondam
Claravallensis. S. Bernardi notarius, ac deinde ibidem abbas, lib. II ipsius
Vitae scribens de belli sacri a Christianis in Orientem invecti, Bernardo
praedicationibus longe lateque classicum insonante, infelici successu, atque
0835C de obmurmuratione adversus virum sanctum exinde orta,
amplum nobis reliquit campum ulterioris commentationis, qua hoc argumentum, in
synopsi e Mabillonio paulo ante generatim propositum, magis singulatim et
explicate illustremus. Quaedam hujus sacrae expeditionis fundamenta jacta fuisse
anno Christi 1145, narrat ibidem historicus Cisterciensis cap. 4: «Interea, ait,
Eugenius in corde suo conferens, atque alta mente volvens quae audierat de
damnis in Oriente illatis ab infidelibus populo Christiano, Edessa capta,
indeque Antiochia, atque ipsis Hierosolymis in discrimen adductis, . . . .
contra Sarracenos . . . communia arma sumenda esse putavit. A Ludovico
praeventus, an praeveniens, in dubio est. Certum, utrumque in ea convenisse, ut
alter 0835D expeditionem publicaret, alter subiret: neuter sine
Bernardo quidquam faceret. Sed nos Othonem, auctorem ejusdem temporis, et
cunctis fere assistentem, qua apud omnes pollebat auctoritate, haec ipsa
referentem audiamus.» Libro I de Gestis Friderici I imperatoris cap. 34, ista
memorat, quae e novissima editione Mediolanensi accipimus, tomo VI a columna
668: «Ludovicus dum occulte Hierusalem eundi desiderium haberet, eo quod frater
suus Philippus eodem voto astrictus, morte praeventus fuerat, diutius protelare
nolens propositum, quibusdam ex principibus suis vocatis, quid in mente
volveret, aperuit. 394. «Erat illo in tempore in Gallia
coenobii Claraevallensis 0836A abbas quidam Bernardus dictus,
vita et moribus venerabilis, religionis ordine conspicuus, sapientia
litterarumque scientia praeditus, signis et miraculis clarus. Hunc princeps
vocandum, ab eoque, quid de hac re fieri oporteret, tanquam a divino oraculo
consulendum decernit. Vocatur praefatus abbas, consiliumque ipsius super
praedicti deposcitur principis voluntate. Ille de tam grandi negotio, ex
propriae auctoritatis arbitrio responsum dare, frivolum judicans, ut ad Romani
pontificis audientiam et examen deferatur, optimum esse respondit. Itaque missa
ad Eugenium legatione, totum illi negotium aperitur. Qui antecessorum suorum
exempla revolvens, quod videlicet Urbanus hujusmodi occasione transmarinam
ecclesiam, duasque 0836B patriarchales sedes, id est, Antiochiam
et Hierosolymam, ab obedientia Romanae sedis scissas, in pacis unitatem
receperit, votis praedicti regis pro dilatando Christianae religionis ritu
annuit, auctoritate praedicandi, animosque cunctorum ad hoc commovendi,
praenominato abbati, qui apud omnes Galliae ac Germaniae populos ut propheta vel
apostolus habebatur, concessa. Unde ejus scriptum tale ad regem, principesque
suos directum invenitur.» Mox illud idem auctor subjicit cap. 35, sed quia satis
longum est, et a Baronio ac Manrico ad annum Christi 1145 typis commissum; ideo
illud hic iterum non transcribimus. 395. Caeterum profectionem
orientalem a rege Francorum Ludovico VII, propterea quod compunctus 0836C esset ob incensam Vitriacensem basilicam, cum mille ac
trecentis, quae in eam confugerant, capitibus (videsis dicta superius, § 32) ex
voto susceptam fuisse, perhibent scriptores apud Pagium ad annum Christi 1145,
num 13. Longum vero esset singulatim enarrare praeparationes, quae in Gallia
ante istam expeditionem sub dicto rege adhibitae sunt, quales sunt conventus
Bituricensis, de quo idem Pagius ad annum mox citatum, num 12; item
Vezeliacensis, ad annum 1146, num. 3. De priore autem tractans, «Odo, ait, de
Diogilo monachus S. Dionysii, et in abbatiam ejusdem monasterii Sugerii
successor, septem libellos edidit de Ludovici VII, Francorum regis profectione
in Orientem, 0836D a Petro Francisco Chiffletio in Asserto genere
illustri S. Bernardi a tenebris erutos, quibus historia ecclesiastica
locupletari potest.» Deinde ex istius Odonis libello primo nonnulla recitat de
utroque illo congressu: sed de Vezeliacensi laudatus Odo varia scribit in eodem
libello primo, quae ad S. Bernardum pertinent. Praeter alia vero, quae apud
Chiffletium legi possunt, sequentia inde delibo Odonis verba a pag. 11. «Anno,
inquit, Verbi incarnati millesimo centesimo quadragesimo sexto gloriosus rex
Francorum . . . ut dignus esset Christo, Verzeliaco in Pascha bajulando crucem
suam aggressus est eum sequi . . . Abbas etiam (Claravallensis) Apostolica
auctoritate, et propria sanctitate munitus, et convocatorum maxima multitudo . .
. pariter adfuerunt . . . 0837A Et quoniam in castro locus non
erat, qui tantam multitudinem capere posset, extra in campo fixa est abbati
lignea machina, ut de imminenti circumstantibus loqueretur. Hanc ascendit cum
rege cruce ornato. 396. «Cumque coeleste organum more suo
divini verbi rorem fudisset, coeperunt undique conclamando, Cruces, cruces,
expetere. Et cum earum fascem praeparatum seminasset potius, quam dedisset,
coactus est vestes suas in cruces scindere et seminare. In hoc laboravit quandiu
fuit in villa. Supersedeo scribere miracula, quae tunc ibidem acciderunt, quibus
visum est id Domino placuisse: ne, si pauca scripsero, non credantur plura
fuisse; vel si multa, materiam videar obmisisse. Tandem 0837B edicto, quod post annum progrederentur, omnes ad sua cum gaudio
repedarunt. Abbas vero sub tenui corpore, et pene praemortuo robustum tegens
spiritum, ubicunque circumvolat praedicando, et multiplicati sunt super numerum
in parvo tempore, crucem portantes.» De conventu Vezeliancensi adiri etiam
potest Otto Frisingensis, modo designatus, cap. 36, de Laudunensi ac Carnotensi
Pagius ad annum. 1146, num 6, insigniores e Cruce signatis, num. 5, nominat.
Colloquio Vezeliacensi coram non praesedit Eugenius papa: nam, referente Odone,
pag. 12, «Optabat quidem ipse tam sancto operi manum primam praesens imponere;
sed tyrannide Romanorum praepeditus non potuit: sancto vero Clarevallensi abbati
Bernardo curam istam delegavit.» 0837C Et vero Eugenium anno
duntaxat 1147 in Galliam venisse, reperies apud Pagium ibi, num. 5, contra
alios, quos citat pro anno 1146, ac corrigit ad istum annum, num. 2. Conveniri
de hac re etiam potest Manricus ad annum 1145, cap. 4, num. 9. 397. Nuperrime mentio a nobis facta est conventus Carnotensis,
quantum in rem nostram ibi satis; ita tamen, ut officium mirabile, quod in
concilio ibidem congregato pro expeditione militiae sacrae abbati sancto fuit
commissum, novam hic mentionem merito requirat. Baronius ad annum Christi 1146
scribit de indictione ac celebratione istius concilii, nec non de insignibus
personis in eodem congregatis; deinde vero quaerit, num 3 «Quid actum ibi?» Et
respondet: «Illud in primis plane mirandum, 0837D quod
obstupefaciet omnes audientes; dum videlicet ibi totius belli dux ipse sanctus
Bernardus omnium consensu deligitur, qui principem militiae agat, cui milites
omnes et principes ipsi subjicerentur. Hoc decretum in concilio consensu omnium.
Haec ne tu putes fabulam; describendae hic sunt litterae S. Bernardi ad Eugenium
papam de his agentis, primumque studium Eugenii ex scriptis ab eo litteris
commendantis, eumdemque ad ulteriora hortantis, atque ad postremum, quid actum
in Carnotensi concilio enarrantis.» 398. Postremum hoc ex
epistola sancti ordine 256, in qua legi possunt antecedentia huc transcribo: «De
caetero, ait, verbum illud, quod jam, ni 0838A fallor, audistis;
quomodo videlicet in Carnotensi conventu (quonam judicio satis miror) me quasi
in ducem et principem militiae elegerunt: certum sit vobis, nec consilii mei,
nec voluntatis meae fuisse vel esse, sed nec possibilitatis meae (quantum metior
vires meas) pervenire usque illuc. Quis sum ego, ut disponam castrorum acies, ut
egrediar ante facies armatorum? Aut quid tam remotum a professione mea, etiamsi
vires suppeterent, etiamsi peritia non deesset? Sed neque hoc meum est, vestram
docere sapientiam. Nostis haec omnia. Tantum obsecro per illam charitatem, qua
mihi specialiter debitores estis, ne me humanis voluntatibus exponatis; sed,
sicut singulariter vobis incumbit, divinum consilium perquiratis, et operam
detis, ut sicut 0838B fuerit voluntas in coelo, sic fiat.»
Mabillonius in notatione ad hanc epistolam monet, de hoc conventu legendas Petri
Venerabilis, et Sugerii epistolas. 399. Ut «primum Eugenius
suscepit Bernardi litteras,» Cisterciensi historico referente ad annum 1146,
cap. 5, «et bellicos cognovit apparatus, qui in Gallia incipientes, si modo
promoveantur, facile sperarentur alias late provincias pergavaturi; prosperis
ventis laxanda vela ratus, neque alio utendum nauta, quam eo ipso, qui, tam
feliciter inchoasset navigationem, ad eumdem Bernardum rescribit alacer, non
sibi ipsius materiali gladio, non ductu bellico, quamvis id etiam Galli
principes poscant, sed spirituali tantum opus esse, id est, gladio spiritus,
0838C qui, Apostolo teste, est verbum Dei: sacerdotali tuba cieat
bellum, praedicet, arguat, exprobret Christianis, loca nostrae salutis in arcto
posita, periclitari fratres, hos trucidandos misere; illa sacrilege et impie
profananda, dum ipsi desides, per otium luxuriantur, si non succurrant. Ingerat
populis fidelibus furorem, seu verius zelum adversus infideles, et contra crucis
contemptores concitet universum Christianum orbem. Hanc legatiam Eugenii quondam
filii; nunc amici, nunc patris, quin et totius Ecclesiae nomine illi injungi,
subeundam ardenter viro Dei, qui nullis pro ipsius causa laboribus, nullis
periculis unquam pepercisset. Haec et similia ab Eugenio ad Bernardum semel et
iterum, qui cunctis ade at Godefridus, 0838D mandata narrat.» Ita
Manricus. Adeat lector Gaufridum biographum, lib. III, cap. 2. 400. «Soluta curia, et rege,» uti pergit idem Annalista, num. 3, «ac
Pontificibus reversis ad propria, ut necessaria ad iter praepararent, Bernardus
Pater vicina loca et urbes, praedicans per provincias, non inaequali fructu
peragravit. Et addebant voci ejus vocem virtutis miracula frequentia, quibus
adeo fideles concitabantur, ut pene vacuas urbes, deserta oppida universi
relinquerent, dum sanctum sequebantur, Christo sub crucis signo militaturi.»
Praeter Odonem, de miraculis paulo ante locutum, habemus testem irrefragabilem
Gaufridum loco jamjam designato: nam de signis, quibus Dominum sermonem viri
sancti confirmabat: «Sed quantis, ait, et quam 0839A multiplicibus signis? Quanta vel numerare, nedum narrare
difficile foret. Nam et eodem tempore scribi coeperant; sed ipsa demum
scriptorem numerositas scribendorum, et materia superavit auctorem: nimirum cum
aliquando una die viginti, seu etiam plures ab incommodis variis sanarentur, nec
facile ab ejusmodi dies ulla vacaret. Denique plures eo tempore Christus per
servi sui tactum et orationem, ex ipsis etiam matrum uteris caecos videre,
claudos ambulare, aridos convalescere, surdos fecit audire, et mutos loqui.» De
ingenti autem cruce signatorum multitudine juvat audire sanctum ipsum; haec de
illa Eugenio scribentem in epistola, quae est ordine 247, apud Mabillonium:
«Mandastis, et obedivi, et fecundavit obedientiam praecipientis auctoritas: 0839B siquidem annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super
numerum. Vacuantur urbes et castella; et pene jam non inveniunt, quem
apprehendant septem mulieres, virum unum: adeo ubique viduae vivis remanent
viris.» 401. Atque haec quidem Bernardus in locis, in quibus
erat praesens, effecit viva voce; a quibus vero aberat, quia ad illa ire, vel
tam cito ire non poterat, quantum praestiterit igneis litteris, et ad accendenda
fidelium corda accommodatis, quid memorem? Adisis historicum Cisterciensem, cap.
5 citato, num. 8. «Caeterum, inquit, inter bellicos apparatus hoc ipso anno
Lingonenses episcopum et clerum inter se dissidentes paci reddidit. Et
intercessit 0839C miraculum praevisum, et in miraculo prophetata
pax, cum miuus consequenda putabatur.» Res narratur apud Gaufridum, lib. IV
Vitae, cap. 5, num. 239. In annalibus Cisterciensibus, cap. 6, exstant Eugenii
papae gesta adversus infideles, ac Bernardi ad hunc pro Samsone archiepiscopo
Remensi epistola, quae inter Bernardinas a Mabillonio vulgatas est ordine 247.
Ex iis autem, quae laudatus editor ad illam notat: «Solemne quondam erat, ut
reges, in praecipuis festis coronam acciperent festivo ritu, ut hic apud
Biturigas ante Jerosolymitanam expeditionem. Bituricensis archiepiscopus id sibi
in sua ecclesia deberi contendebat. Quare cum id Samson praestitisset apud
Biturigas, reclamante Petro archiepiscopo, Eugenius usum pallii eidem Samsoni
0839D interdixit. Pontificias hac de re litteras habes in
Patriarchio Bituricensi, ex aliis notis:» ex iis, inquam, perspicuum fit primo,
hanc sententiam, cui regis Ludovici Junioris causa erat immixta, latam fuisse
non sine periculo, ne vel omnino refrigesceret vel penitus extingueretur ardor
erga dictam expeditionem. Secundo, suam recte auctoritatem interposuisse virum
sanctum huic controversiae componendae, si praesertim ejusdem circumstantias
expendas. 402. Audiamus Manricum, cap. 6, num. 7: «Erat Samson
. . . integrae famae praesul . . . et Ludovico inter charos semper habitus, tunc
ab accepta corona charior adhuc . . . Turbavit regem, principes, et populum
promulgata sententia, quantumvis 0840A justa, quantumvis ex Dei
zelo profecta fuerit, et universam transmarinam expeditionem, quam adeo omnes
ardebant, exasperato rege, a cordibus fidelium pene avulsit. Sed Bernardus . . .
sive gratia in Samsonem, quem multa charitate prosequebatur, seu reverentia
eximiae religionis qua praecellebat inter alios Galliae praesules; seu tandem
regi aut deferens aut timens; deferens, inquam, sancto illius zelo, quo per tot
sumptus, tot labores proprios, tot pericula terrae marisque, orientalem parabat
expeditionem; sed et timens, ne forte irritaretur contemptus a Pontifice . . . a
proposito posset revocari; . . . paterna, qua pollebat, auctoritate, et
libertate, qua semper utebatur in causis Christi, has ad Eugenium litteras
scripsit non vacuas zelo, sed prudentia plenas.» § XXXVIII. Sceleratus contra
Judaeos praedicator repressus, et ad frugem reductus a sancto Doctore; cautela
contra falsarios litterarum ejus.0840B 403. Atrocissimam Christianorum adversus Judaeos persecutionem in
Gallia et Germania excitatam memorat Annalium Cisterciensium scriptor, c. 7.
Causam dedit perfidae istius sectae barbarum facinus, quod apud Nortwicum in
Anglia crucifixisset puerum quemdam nomine Willielmum: de quo tanquam martyre
jam pridem actum fuit in Bolland. ad diem XXV Martii, tomo III, istius mensis,
pag. 588 et sequentibus, re innexa anno Christi 1144. Persecutionis tuba fuit
eremita cui nomen Radulphus, Christianos contra illos commovens praedicationibus
suis. Opportunitas accessit ex orientali contra Saracenos 0840C expeditione, quam S. Bernardus tantopere, promovebat. Quia
itaque res illa affinitatem quamdam habet cum historia belli sacri, de qua
tractamus, eam in compendio referemus e laudato Annalium conditore. Judaeis
itaque ubique invisis Christiano potissimum populo maxime nocuit ferina illa
innocui pueri carnificina. «Hinc quippe odia Christianorum, ait, in ipsos aucta,
atque zelo in vindictam transeunte, et divitiarum, quibus abundabant, saeva
cupiditas, multi in eorum perniciem conspiravere, et irae excandescentis semel
in Sarracenos, tanquam in Christi hostes, facilior ad Judaeos transitus fuit.
Exstat epistola Petri Venerabilis ad regem Galliae scripta; severa in gentem,
Sarracenorum gente deteriorem 0840D perniciosioremque, et quae,
ut non deputet ultimo supplicio, at opibus mulctandos persuadet, quas a
Christianis per scelera extorsissent (dictae epistolae fragmentum in eisdem
annalibus recitatur). Itaque Petrus, qui mitior, bonis omnibus; caeteri capite
plectendos fore clamabant. 404. «At inter alios eremita quidam,
Radulphus nomine, seu nimio zelo, seu captandae plebis avidus, et praedicandi,
quasi a Bernardo missus, munus usurpans, crucem contra Sarracenos orientales,
verum contra domesticos Judaeos internecionem et mortem concionabatur.»
Loquentem de eo audiamus Ottonem Frisingensem lib. I De gestis Friderici I
imperatoris, cap. 37: «Inter haec Rudolphus monachus, vir quidem religionis
habitum habens, religionisque 0841A severitatem solerter imitans,
sed litterarum notitia sobrie imbutus, eas partes Galliae quae Rhenum attingunt,
ingreditur, multaque populorum millia ex Agrippina, Moguntia, Vormatia, Spira,
Argentina, aliisque vicinis civitatibus, oppidis seu vicis, ad accipiendam
crucem accendit; hoc tamen doctrinae suae non vigilanter interserens, quod
Judaei in civitatibus oppidisque passim manentes, tanquam Christianae religionis
hostes trucidarentur. Quod doctrinae semen in multis Galliae, Germaniaeque
civitatibus vel oppidis tam firmiter radicem figens germinavit, ut plurimis ex
Judaeis hac tumultuosa seditione necatis, multi sub principis Romanorum alas
tuitionis causa confugerent. Unde factum est ut non pauci ex ipsis hujusmodi
immanitatem fugientes, in oppido principis, quod Noricum, 0841B seu Norenberg appellatur, aliisque municipiis ejus, ad
conservandam vitam se reciperent.» Hactenus Otto de pseudoapostolo illo. 405. «Doluere episcopi, uti subjungit Manricus num. 4, sanguinem
effusum, jus gentium violatum, desertas urbes, et se contemptui haberi ab uno
monacho, qui sub praetextu praedicandae crucis, ex injuncto Bernardi, ipsis non
solum inconsultis, sed renitentibus, totam fere Germaniam perturbaret. Unde et
Henricus, Moguntinus praesul, querulas ad doctorem sanctum litteras dedit, quod
talem hominem sibi substituisset (namque ita credebatur) per quem tam gravia,
tam scandalosa per speciem zeli et justitiae praedicarentur. Tunc sanctus Pater
purgandae 0841C tali calumniae et nihilominus reprimendo serpenti
malo, primum ad eumdem Moguntinum, mox ad omnes episcopos Germaniae scripsit
epistolas.» Porro exemplar epistolae ad Henricum archiepiscopum Moguntinum, quae
in editione Mabilloniana est ordine trecentesima sexagesima quinta, alias 323,
inter alia sic habet: «Homo ille, de quo agitur in litteris vestris, neque ab
homine, neque per hominem, sed neque a Deo missus venit. Quod si se monachum aut
eremitam jactat, et ex eo sibi assumit libertatem, vel officium praedicationis,
potest scire, et debet, quod monachus non habet docentis, sed plangentis
officium; quippe cui oppidum carcer esse debet, et solitudo paradisus. Hic vero
a contrariis, et solitudinem pro carcere, et oppidum 0841D habet
pro paradiso. O hominem sine pectore, o hominem sine fronte! Cujus stultitia
elevata est super candelabrum, ut appareat omnibus, qui sunt in domo. Tria sane
sunt in eo reprehensione dignissima: usurpatio praedicationis, contemptus
episcoporum, homicidii approbati libertas.» Alia, quae superaddit et quibus
pseudo-doctorem istum arguit, ac vitam Judaeo non auferendam defendit, invenies
in dicta epistola. 406. Legi etiam meretur ibidem epistola 363,
alias 322, qua vir sanctus, uti habet titulus: Ad arma contra
infideles pro defensione orientalis Ecclesiae suscipienda hortatur.
Praeterea contra turbulentum quemdam praedicatorem docet, Judaeos non esse 0842A persequendos, nedum occidendos. Inscribitur archiepiscopis,
episcopis, et universo clero et populo orientalis Franciae, et Bajoariae.
Caeterum haec epistola veluti classicum est ad sacram expeditionem, de qua
Guillelmus Tyrius in belli sacri Historia lib. XVI, cap. 18, ista loquitur, S.
Bernardum laudans, aliis elogiis superius eidem sancto militiae sacrae praeconi
apud nos in praesenti materia datis conformia: «Vir, ait, immortalis memoriae,
et honestae conversationis speculum, dominus Bernardus, Claraevallensis abbas,
piae in Domino, et per omnia amplectendae recordationis, ad praedicti Deo
placiti muneris exsecutionem praecipuus eligitur: qui injunctae sibi
dispensationis sedulus exsecutor, ejusdem operis secum Deo amabiles trahens
comministros, impiger, indefessus, licet corporis esset invalidi, tum propter
jejunia pene 0842B continua, et subtilem nimis dietam, regna
circuit, regiones obambulat, evangelizans ubique regnum Dei,» etc. 407. Sed ut ad Judaeorum causam redeamus, non abs re fuerit audire
Ottonem Frisingensem supra allegatum: «At praefatus Claraevallensis abbas
hujusmodi doctrinam praecavendam docens, ad Galliae Germaniaeque populos
nuntios, seu litteras destinavit, in quibus ex auctoritate sacrae paginae
luculenter ostendit, Judaeos ob scelerum suorum excessus non occidendos, sed
dispergendos fore. Unde et Psalmographi testimonium induxit, in LVII (imo LVIII)
psalmo dicentis: Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne
occidas eos. Et item: Disperge illos in virtute tua.
0842C Hactenus historicus ille cap. 38: Praesens de falso ac
fallente doctore Radulpho argumentum absolvam, dum duo observanda ostendero.
Alterum est, ejusdem Radulphi temeritatem non modo coercitam fuisse a viro
sancto; sed ipsum etiam ab hoc fuisse conversum ad optimam frugem, teste Ottone
Frisingensi lib. I citato, cap. 39, ubi scribit ista de nostro abbate:
«Moguntiam quoque veniens, Rudolfum in maximo favore populi morantem invenit.
Quo accersito, permonitoque ne contra monachorum regulam, per orbem vagando,
propria auctoritate verbum praedicationis assumeret, tandem ad hoc eum, ut, sibi
promissa obedientia, in coenobium suum transiret, induxit.» Tametsi vero hoc sit
actum quando sanctus Bernardus in Germaniam se contulerat, ut militiam 0842D crucis orientalem ibidem annuntiaret, hoc tamen loco illud cum
praecedente Radulphi historia conjungimus, addentes insuper epiphonema Manrici
cap. 8: «Sic Bernardus, quem non Ecclesiae praesules, non principes, robore suae
potentiae compescuerant, persuasione compescuit; et citius dictu venit, vidit,
vicit, peccata submovens, servans peccatorem. Verum est tamen Moguntinum
populum, qui Radulpho adhaeserat, discessum ejus impatienter tolerasse;» lego
enim apud Ottonem cap. 39 supra citato, rem illam accidisse «populo graviter
indignante, et, nisi ipsius sanctitatis consideratione revocaretur, etiam
seditionem movere volente.» Tantam sibi apud seductum populum auctoritatis
conciliarat pseudoapostolus 0843A iste. «Sed,» ut subdit Manricus
de sancto Patre, «continuit reverentia illius omnes; et quod semel Bernardus
improbasset, approbare non ausis, simplex ipsius verbum pro lege fuit.» Et hoc
primum, quod observatum volebam; cui nunc subjicio alterum. 408. Sanctus Pater in epistola 363 quam citabam, haec scribit: «Illud
quoque admonitos vos esse est necesse, fratres dilectissimi, ut, si quis forte
amans primatum gerere inter vos, expeditione sua regni voluerit exercitum
praevenire, nullatenus audeat; et si a nobis missum se simulet, non est verum;
aut si ostendat litteras tanquam a nobis datas: sed omnino falsas, ne dicam
furtivas, esse dicatis,» etc. Annalium Cisterciensium confector in hunc
epistolae locum animadvertit ista cap. 7, num 9: «Cardinalis 0843B Baronius dum haec narrat, in ea sententia est, ut putet,
sanctum, dum contestantur omnes, ne litteras a se missas acciperent, quas
scirent esse falsas, a Nicolao sibi praecavisse, illo nimirum, quem praecedenti
anno in Claraevallis monachum susceptum; hoc, scribentem Bernardi patris nomine
ad comitem et proceres Britanniae superius vidimus; quin et ejusdem sigillum,
stylumque in grave ipsius et aliorum damnum simulare consuetum, infra dicemus.
Sed, uti recte observat idem Manricus, non crediderim, inquit, tam cito
comprehensum a sancto Patre, maxime in ejus obsequio permansurum per annos
aliquot. Neque est, cur ad incerta recurramus, cum certa habemus. Radulpho
praedicante sub ejus nomine, quae fuit querela Henrici Moguntini, praecavet 0843C sibi a simili fallacia.» In memoriam revoca quae de Nicolao
Arremarensi antea praemisi: de Radulpho autem nonnulla per prolepsim modo dixi;
nonnulla dicam proxime, oblata opportunitate peregrinationis Germanicae, quam S.
Bernardus suscepit, partim ut eum compesceret, partim ut ejusdem regionis
principes ad bellum sacrum excitaret. § XXXIX. Germaniam peragrat pro
militia sacra; linguae gratia; perorantis vis ac fructus; miracula; colloquium
cum S. Hildegarde; conversio Alexandri Coloniensis.409. Duplex causa virum sanctum in Germaniam evocavit. Utramque
exprimit Otto Frisingensis laudatus, lib. I, cap. 39, haec memorans: «Igitur
innumerabilibus 0843D in occidentali Gallia ad transmarinam
expeditionem excitatis, Bernardus praedicationis nomine movendum orientale
Francorum regnum aggredi disponit, tam ob hoc, ut animum principis Romanorum
sacrae exhortationis verbo ad accipiendam crucem emolliret, quam ut Rudolfo,
occasione Judaeorum crebras in civitatibus seditiones populo contra dominos suos
moventi silentium imponeret.» Duae igitur hae rationes virum moverunt, ut in
Germaniam se conferret: quibus duplex respondit fructus ab ipso intentus,
praeter alios non tam ab eodem sancto Patre quaesitos, quam sponte oblatos. Sed
habenda etiam ratio temporis, quo illuc profectus est. 0844A 410. Baronius ad annum Christi 1146, num. 25. «Ubi, inquit, ad
finem praesens inclinaret annus, se contulit in Germaniam.» Sed Manricus ad
eumdem annum cap. 8, num. 2, longe probabilius esse censet, iter illud accidisse
citius. Expendendas proponamus illius rationes: «Cardinalis Baronius sub finem
hujus anni profectum putat, motus, ut credo, historia miraculorum ejus in
prooemio, quae a prima Dominica Adventus exordium sumit. Verum cum in eadem
historia scriptum sit cap. 15, sanctum Patrem hujusmodi occasione exulasse a
filiis fere per annum; et alias Claramvallem ingressum non multo post festum
Purificationis anni sequentis; cogimur contra eumdem Baronium dicere, aut
adiisse Tolosam contra Henricum, antequam in Germaniam se 0844B conferret, aut Germaniam ante finem anni intrasse: quamvis
miracula non a primo ejus ingressu, sed ab accessu ad Constantiam scribi
coeperint. atque hoc longe probabilius judico, nec non conformius ipsi
narrationi. Utcunque fuerit, Germaniam sanctus intrans utrumque scopum attentius
intuebatur, ut et Christianos cieret in Sarracenos, et a Judaeis retraheret.» De
his jam diximus, per prolepsim etiam relata conversione Radulphi, quae proprie
hujus erat loci. De illis vero nunc singillatim agendum superest. 411. «Constat in primis,» asserente Manrico cap. 8, num. 4, «sub
finem mensis Octobris ad Wormatiam urbem commoratum, multos ad bellum sacrum
cruce signasse. De ipso namque, sub initium Januarii anni sequentis eamdem urbem
rursus adeunte, 0844C Philippus tunc archidiaconus, post monachus, qui
praesens fuit, scribit in haec verba,» quae habentur infra libro sexto Vitae,
part. II, «Transierat . . . . . per Wormatiam ante duos menses, et sermone
habito innumerabilem ibi signaverat populum signaculo militiae Christianae.»
Quid deinde? «Francfordiae,» sicut pergit idem Annalista cap. 8, num. 4,
«convenit imperatorem, quaedam cum eo negotia tractaturus, ac velut obiter
suggesturus, de bello Sacro, et semina jacturus, quae postmodum Spirae
fecundarentur. Nec virum, quamvis sui reverentissimum obsequentissimumque,
facilem invenit in hoc negotio: quin aversantem iter transmarinum; nec
persuasibilem, ut ad illud adduceretur, non obscure testatur Philippus auctor,
paucis, sed oculatus testis, 0844D cuncta describens, dum gesta
Spirae pandit in hunc tenorem lib. VI Vitae, parte I, cap. 2: «Prius enim apud Frankenvoert regem secreto convenerat vir beatus,
admonens ut ipse saluti propriae provideret in tempore misericordiae uberis. Cui
cum respondisset nullum sibi hujus militiae inesse propositum, tacuit vir
mansuetissimus, dicens non esse parvitatis suae importunius instare regiae
majestati. Hinc planum fit, magna dicendi ac persuadendi vi opus fuisse
sancto Patri, ut Conradum ita tunc anima comparatum, postea Spirae flecteret in
quam volebat partem. 0845A 412. At Francofurto
discedere in alia Germaniae loca cum sancto non possumus, nisi ab ipso ibidem
gesta narremus. Helmoldus presbyter in Chronicis Slavorum anno 1556, Francofurti
editis cap. 60, pag. 128 et seq. haec ita memoriae prodidit: «Circa tempora
dierum illorum ortae sunt res novae, et toti orbi stupendae. Praesidente enim
sanctissimo papa Eugenio, Conrado quoque tertio gubernacula regni moderante,
claruit Bernardus Claraevallensis abbas, cujus fama tanta signorum fuit opinione
celebris, ut de toto orbe conflueret ad eum populorum frequentia, cupientium
videre quae per eum fiebant mirabilia. Hic itaque egressus in Teutonicam terram,
venit ad celebrem curiam Franckenvort, quo tunc forte rex Conradus cum omni
principum frequentia festivus 0845B occurrerat. Cum ergo sanctus
vir in ecclesiis potius curandis aegrotis in nomine Domini propensius instaret,
astante rege et summis potestatibus, incertum erat inter tantas populorum
catervas, quid quis pateretur, aut cui forte subveniretur. Aderat illic comes
noster Adolphus, certius nosse cupiens ex operatione divina virtutem viri. 413. «Inter haec offertur ei puer caecus et claudus, cujus
debilitatis nulla potuit esse dubitatio. Coepit ergo vir sagacissimus intentare
solerter si forte posset in hoc puero, sanctitatis ejus experimentum capere.
Cujus incredulitati, veluti divinitus edoctus vir Dei, remedium providens,
puerum praeter morem jussit sibi applicari: caeteros enim verbo tantum
consignavit; hunc vero exhibitum 0845C manibus excepit, oculisque
morosa contrectatione visum restituit. Deinde genua contracta corripiens, jussit
eum currere ad gradus, manifesta dans indicia recuperati tam visus quam
gressus.» Haec Francofurti a Bernardo gesta refert Helmoldus. 414. Inde, ut dicitur in Chronico Hirsaugiensi Trithemii, anno 1690,
typis monasterii S. Galli recuso, ad annum 1147, pag. 415, «navigio descendens
pervenit ad Bingios, ubi Hildegardis monialis virgo Christi devotissima . . . in
monte S. Ruperti construxit coenobium, cum qua dulces fertur de futura
felicitate miscuisse sermones. Erat namque divo Bernardo sancta Christi famula
et scriptis nota, et relatione multorum in Domino comprobata. Ad quam cum
pervenisset, post orationes consuetas et 0845D salutationis
obsequia, praecepit sibi volumina exhiberi, quae illa divinitus inspirata
conscripsit: quibus diligenter ex parte revisis, ultra quam dici potest
admirans, dixisse fertur ad socios. «Haec scripta non sunt
humanitus adinventa, nec potest ea moralis homo capere, nisi ad Dei
similitudinem intus et in anima fuerit reformatus per amorem. Plura, quae
Sanctus tunc dixisse fertur, ibidem legi possunt. Et hic quidem fructus videtur
ab eo non quaesitus dum in Germaniam tenderet, sed ultro, dum ibi jam degeret,
oblatus, ut Hildegardem corroboraret adversus hominum obloquia; si ipsius cum
illa collocutio vere subsistat: quod ideo addo, quia nonnulla eidem
incommodant. 0846A 415. Etenim Manricus, relata
cap. 8, num. 6 et 7, ex Trithemio collocutione ista, ibidem num. 7, eum ita
concludentem recitat: «Sanctus vero Domini famulus Bernardus valedicens virgini
Christi Hildegardi coeptum iter per descensum Rheni continuat, et in Bopardia
paralyticum in medio populi, manu illi imposita curat. Inde per Mosellae alveum
Treverim conscendit, et tres caecos, claudum unum, et surdam mulierem in eadem
civitate, omni inspectanti populo, curavit.» At subdit praedictus historicus
Cisterciensis: «Haec ex Trithemio; quod attinet ad tempus, dubia fide: quippe
omissa a Philippo, qui ex colloquio Conradi cum Bernardo ad Francofordiam, gesta
sancti describit per dies singulos. Sed neque sancta, ut ipse 0846B
Trithemius ait in Chronico Spanheimensi, ante annum 1148, Bingionum terram [al. ad Bingos] cum conventu suo
occupaverat.» De hac sancta actum est 17 Septembris in Bolland. et Martyrologio
Romano; de qua etiam inferius recurret sermo. Hic non addimus epistolas duas,
quarum unam ab illa ad sanctum Patrem; alteram autem ab hoc ad illam datas
recitat num. 8 et 9, idem Manricus; major enim nobis se offert et longe
illustrior rerum dicendarum copia in viro sancto Germaniam peragrante, armaque
sacra annuntiante, nec non prodigiis frequentissimis ibidem coruscante. Ei
itaque illic peregrinanti comites nos adjungamus, ita tamen, ut quae pertinent
ad loca Germanicae peregrinationis, ejusdemque socios, ac creberrima,
testatissima, 0846C omnisque generis miracula, tum ibidem, tum in
reditu ad suos Claravallenses sunt a magno thaumaturgo nostro edita, Domino
sermonem ejus confirmante tot tantisque sequentibus signis, non simus hic
daturi, sed lectorem mittimus ad librum miraculorum istorum, quem infra
recudemus, ac notis illustrare conabimur. 416. «Est tamen pro
miraculo habendum, quod sancto viro praedicante natali lingua, Gallicana
nimirum, cujus Theutonici omnino essent expertes, populum nihilominus audientem,
sed non intelligentem, usque ad lacrymas provocaret ad compunctionem,» ut
observat Manricus cap. 9, num. 5, rem confirmans e Caesarii supparis auctoris
homilia 16, De infantia Christi, e qua citat ista: «Tempore Conradi 0846D imperatoris cum S. Bernardus in Alemannia lingua Gallica
praedicaret, ita populum accendit, ut uberrime fleret; et cum tunc ejus verba
non intelligeret, postea cum interpres peritissimus sancti sermonem exponeret,
populus non est motus.» Tanta videlicet erat potentissimi praeconis, praesentis,
loquentis atque ardentis vis. Haec fortius confirmantur a Gaufrido lib. III
Vitae, cap 1, num. 158, ubi de mirifica linguae ejus gratia scribens, ita
loquitur ad nostrum propositum: «Inde erat, quod Germanicis etiam populis
loquens, miro audiebatur affectu, et ex sermone ejus, quem intelligere, utpote
alterius linguae homines, non valebant, magis quam ex peritissimi cujuslibet
post eum loquentis interpretis intellecta 0847A locutione,
aedificari illorum devotio videbatur, et verborum ejus magis sentire virtutem:
cujus rei certa probatio tunsio pectorum erat, et effusio lacrymarum.» Mirum
itaque non est, frequentissimo ac constipatissimo concursu ad sanctum hunc
oratorem fuisse viam ab auditoribus affectatam: de qua re vide inter miracula
cap. 1, occasione miraculorum, quae facta sunt Constantiae, et e quibus etiam
nonnulla consignat Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1147. 417. Miram vero atque insignem Alexandri Coloniensis conversionem,
Basileae a viro sancto impetratam, ita exponit auctor Annalium Cisterciensium
eodem cap. 9, numer. 11 et 12, quam et nos hoc loco desiderari non patimur.
«Hunc, ait, cum 0847B Romam proficisceretur, Bernardo obviam
factum superius vidimus; quin et videntem divinae virtutis opera, sive magis
expertum in se ipso, quod statim dicam, tandem dedisse manus sancti monitis, et
se itineris socium adjunxisse, monachum induiturum in Claravalle. Verum quo
loco, et quo ordine haec acciderint, aliunde nobis venit excipiendum. Et locum
quidem habemus ex Godefrido sancti Patris notario, qui virum ad Basileam
conversum tradit, quippe sancto egrediente praedictam urbem, meminit Alexandri,
et statim subdit: Iste est Alexander, qui in eisdem diebus ad viri Dei sacra
monita, ostensionemque virtutum . . . secutus est eum,» ex lib. IV Vitae S.
Bernardi, cap. 6, numer. 241, de quo etiam lib. VI Vitae seu miraculorum parte
I, cap. 1, 0847C numer. 283. At qualis ille fuerit, et quo modo,
ac ordine conversus, edocet Exordium magnum Ordinis Cisterciensis apud
Tissierium distinctione 1, cap. 25: «Apud Coloniam Agrippinam, quae est insignis
metropolis Germaniae, fuit magister quidam, Alexander nomine, canonicus (S.
Mariae ad Gradus, uti habet notula marginalis) doctorque famosissimus in eadem
urbe. 418. «Accidit autem, ut Dei famulus beatus Bernardus
Claraevallensis abbas, jubente sancto papa Eugenio Germaniam ingrederetur.
Jerosolymitanum iter Conrado imperatori et populo terrae praedicaturus. Cumque
ibidem signis et virtutibus innumeris coruscaret, videns imperator mirabilia
magna, quae Dominus per eum ostendebat, compunctus 0847D corde,
crucis signum de manu ejus accepit, Jerosolymam profecturus. Nec distulit hoc
idem facere innumera hominum multitudo: ita ut incredibili fidei ardore
succensi, scissuras et fimbrias de vestimentis famuli Dei, quae propter hoc
ipsum nova frequenter accipere cogebatur, undique certatim diriperent, seque
infelices arbitrarentur, quicunque de indumentis ejus cruces habere non
mererentur. Multi quoque ex eis nobiles ac sapientes viri, per manum illius sese
Domino reddiderunt, qui in Claramvallem ab eo deducti et monachi facti, maximum
deinceps in Ecclesia Dei fructum attulerunt. 419. «Ex quibus
etiam exstitit unus supra memoratus 0848A vir nobilis Alexander,
qui eo tempore juvenis et saecularis scientiae typho turgens, divitiarum quoque
et transitorii honoris infulis adornatus, nihil minus quam conversionem
cogitabat: sed Deus, qui comprehendit sapientes in astutia sua, mirabili hoc
ordine, sicut sequentia declarabunt, adimplevit. Cum enim beatissimus Pater
Bernardus ipsum de conversione monuisset, ille saeculari scientia vel opulentia
tumens respondit, se ad praesens nil minus cogitare, vel velle quam habitum
sumere monachalem. Eadem igitur nocte cum membra sopori dedisset, apparuit ei in
visione idem homo Dei, erigens eum de grabato, in quo graviter languere
videbatur, ac restituens sanitati. Deinde tulit habitum suum quo erat ipse
indutus, et ex eo 0848B contexit Alexandrum. Qui cum eumdem
habitum semel et secundo rejectum ab humeris indignanti animo repulisset, tertia
tandem vice collo ejus injectum et corpori valenter astrictum compulsus est
retinere. Deinde Pater sanctus baculum, quem manu tenebat, ipsius manui tradens,
futurae praelationis gratiam denotavit, et ita abire praecepit. 420. «Evigilans autem Alexander nihil adhuc pro hujusmodi revelatione
mollescere poterat, sed in eadem animi duritia persistebat. Eodem vero die cum
ille beatissimus abbas ad mensam recumberet, oblatus est ei piscis, qui perca
nominatur, ut ex eo reficeret. Quo viso, vir Domini erectis in coelum oculis,
super eumdem piscem diutius oravit, et benedicens illum, praefato Alexandro pro
pitantia 0848C transmisit. Quem dum ille gustare inciperet, ad
primum illico morsum meruit in semetipso feliciter experiri, quantae virtutis
esset oratio famuli Dei; nam repente mutatus in alterum virum, compunctus est
valde, et coepit ubertim super eumdem piscem lacrymas fundere. Mirabatur vero
seipsum, nesciens, quid haberet, vel cur fleret. Tandem recordatus visionis,
quam nocte praeterita viderat, intellexit a Domino gratuita ejus miseratione se
esse praeventum. Unde supernae vocationi ex intimo corde gratias agens, beato
Dei famulo in continenti se reddidit. A quo benigne susceptus, et in Claravalle
monachus factus, et deinceps Grandissilvae pastor effectus, adeo in sanctitate
vitae profecit, ut postmodum fieret Cisterciensis abbas coenobii (nonus,» 0848D uti habet notula marginalis) «ac totius Ordinis pater
universalis. Haec nos, sicut ab eodem Dei famulo Alexandro audivimus, fideli
relatione deprompsisimus.» Mabillonius Vitae S. Bernardi libro VII, qui
excerptus est e magno Cisterciensi Exordio, ad hunc locum totius Ordinis pater
universalis, observat ista col. 1209: «Insignis hic locus ad illustrandam
dignitatem abbatis Cisterciensis: de quo vide epistolam 4, numer. 3, et
epistolam 5, num. 1. . . Idem abbas ordinis Pater universalis item ab Herberto
appellatur infra num. 17.» Caeterum mirabilis illa Alexandri conversio, unus
denuo est e fructibus ante excursionem Germanicam a Bernardo non quaesitus, sed
in eadem ultro ipsi oblatus. Dicamus 0849A nunc, quam potenter
rem gesserit vir sanctus, ut Conradum induceret ad bellum
sacrum.
|