DE SANCTO BERNARDO
CONFESSORE PRIMO CLARAE-VALLENSI ABBATE, PATRE AC DOCTORE ECCLESIAE IN TERRITORIO LINGONENSI IN GALLIA COMMENTARIUS, § XL-LII Auctore Joanne PINIO societatis Jesu
presbitero theologo. (Acta sanctorum Bolland., Augusti tom. IV, die 20, p.
101.)
§ XL. Conradus imperator militiae sacrae adscriptus; excursiones S.
Bernardi per Germaniam; reditus in Galliam; miracula; conventus Stampensis;
infelix Orientalis expeditionis eventus perperam sancto imputatus.421. Nihil minus cogitabat Conradus, ut memorant Annales
Cisterciensis cap. 10, quam crucem sumere, et deserto imperio occidentali ad
remotas orientis plagas arma convertere; maxime cum Germania flagraret bellis
civilibus, quibusdam principum divisis inter se, et, nisi ejus praesentia
continerentur, forsitan ab imperio dividendis. Indixerat tamen generalem curiam
Spirae, cui Bernardus adesset, in die natali Christi congregandam.» 0849B Factum videatur in libro VI Vitae, qui est de miraculis, parte
I, cap. 2, ubi praeterea invenies felicem a sancto praecone intenti finis
successum, Conrado, ac nepote ejus Friderico juniore, nec non innumeris
principibus cruce signatis; adde miracula ibidem relata. Nec vero frustratus est
Bernardus opera sua, dum discordes Germaniae principes in gratiam reduxit, rem
testante Ottone Frisingensi lib. I De gestis Friderici, cap. 42, cujus verba id
non obscure videntur innuere. Sunt autem ista: «Igitur non solum ex Romano
imperio, sed etiam ex vicinis regnis, id est occidentali Francia, Anglia,
Pannonia, innumeris populis ac nationibus hac expeditionis fama ad sumendam
crucem commotis, repente sic totus pene occidens siluit, ut 0849C non solum bella movere, sed et arma quempiam in publico portare
nefas haberetur.» 422. Illud vero, quod perhibetur inter
miracula Spirae facta, parte I, cap. 2, num. 302. «Ubi, . . egressi fuimus, et
rex ipse cum principibus sanctum Domini deducebat, ne comprimerent eum turbae,
etc.; illud, inquam, magis clare at pathetice exprimit S. Antoninus parte II
Historiarum, titulo 17, cap. I, § 6, ita de Bernardo loquens: «Apud urbem
Spirensium tantus erat concursus, ut Conradus rex seu imperator, ne populus eum
comprimeret, deposita chlamyde eum in proprias ulnas suscipiens de basilica
asportaret.» Annales Cistercienses paulo ante assignati memorant, num. 6 iconem
Mariae Virginis ter a sancto Patre salutatam 0849D Spirae, semel
eidem salutem reddidisse, cunctis audientibus. Et deinde numer. 8 sermo est de
lacte ejusdem Virginis, quo irroratus fuerit, nec non de salute ei dicta a
beatissima Deipara in celebri monasterio Afflighemensi; quod factum differt in
annum sequentem. Verum haec inferius discutiemus. Nunc alia nos vocant, quae vir
sanctus Spira discedens, atque alia Germaniae loca peragrans, patravit. 423. Annalium Cisterciensium concinnator ad annum 1147, cap. 2, num.
1 et 2. «Soluta, ait, curia, et salutato Conrado imperatore, ac Constantiensi
episcopo, quem socium viae, seu potius deductorem hactenus habuisset, Pater
sanctus Spira discessurus 0850A Campensem sui Ordinis abbatem
secum assumit, et reliquas totius, «quod accommode intelligendum,» Germaniae
urbes velocius peragrans, atque illustrans miraculis, verbum crucis adversus
crucis hostes concionabatur . . . Verum quas urbes, et quo tempore discurrerit,
ex ipsis, quos secum adduxit, viae sociis, qui cunctis interfuerunt, accipiat
lector;» quem nos mittimus ad librum VI Vitae, seu de miraculis, parte II, cap.
3, ubi de soluta curia Spirensi, transitu sancti per civitatem Wormatiensem, ac
miraculis. Inde Confluentiam, ac Coloniam viator sanctus se contulit, signis de
more eum comitantibus, prout mox citato capite licet videre. Quid referam alia,
quae Colonia profectus edidit Aquisgrani, Trajecti ad Mosam, Leodii, Gemblaci,
0850B Villarii, Cameraci, aliisque in locis, ne ipsa quidem
Hispania inde exclusa, quamvis ibidem non esset, imo nunquam ibi fuerit, sicut
postea pluribus probabitur. At de innumeris sancti prodigiis exstant
luculentissima scriptorum testimonia; de quibus inferius dabitur tractandi
locus. Diceres, Deum optimum, maximum, qui facit mirabilia magna solus, tantas
ex infinito omnipotentiae suae thesauro cum incomparabili suo thaumaturgo
communicasse divitias miraculorum, ut nec numero, nec locis, nec temporibus, nec
personis circumscribere ea voluisse videatur, tunc praesertim quando occidentis
populos ad sacra bella ciebat vir magnus. 424. «Dum haec per
sanctum Patrem agerentur, ait Manricus, cap. 4, Conradus, qui vexillum 0850C belli sacri ab ejus manu Spirae ante susceperat, expediturus
quaecunque necessaria, conventum generalem indicit in Bajoaria, intrante mense
Februario celebrandum. Huic quia Bernardus assistere non potuit, venerabilem
Adamum, Ebracensem abbatem, cujus supra meminimus, substituit, litterisque tum
apostolicis tum propriis munitum voluit, per quas subdelegati officio (nam id
etiam concessum) perfungerentur . .» Porro quae ibidem acta sint, describit Otto
Frisingensis, qui eisdem adfuit, lib. I De gestis Friderici, cap. 40, rem
illigans mensi Februario, et inter alia: «Accepere, ait, eadem hora crucem tres
episcopi, videlicet Henricus Ratisponensis, Otto Frisingensis, Reginbertus
Pataviensis,» aliique viri illustres, de quibus ibidem fit 0850D mentio. Quidnam interea temporis S. Bernardus? Audiamus
Gaufridum lib. VI Vitae, seu parte III Miraculorum, cap. 6. 425. «Dominica die festum erat Purificationis beatae Mariae; et
Francorum rex Ludovicus . . . Catalaunum occurrebat viro Dei. Plurimi quoque ex
principibus utriusque regni convenerant . . . ut de via Jesosolymitana communi
consilio tractaretur.» Idem auctor plurima deinde recenset miracula, quae in
itinere Claramvallem versus ab ipso facta sunt, quae alibi a nobis dabuntur.
Porro historiae belli sacri ratio requirit ut silentio non praetereamus acta
conventus Stampensis, in quo postrema Jerosolymitanae profectionis capta
consilia, Dominica 0851A Septuagesimae, anno, in quo versamur,
1147. De hoc itaque conventu seu colloquio a pag. 13 ita scribit Odo de Diogilo
supra laudatus: «Omnes igitur ad Circumdederunt me
Stampas vocat (Ludovicus rex) ut pariter eligerent, quod pariter tolerarent: qui
sicut fuerunt in veniendo alacres, sic utinam essent in electione prudentes!
Congregata enim loco et termino episcoporum et nobilium multitudine tam gloriosa
quam magna, praedictus etiam abbas (Bernardus) et praedicandus praesentiam suam
obtulit, et rumorem attulit, et utroque laetabundam reddidit concionem. Nam de
Alemannia veniebat, regemque et regni proceres militiae crucis Christi
adjunxerat. Deinde diversarum nationum leguntur litterae, nuntii audiuntur, et
haec usque ad 0851B vesperum protenduntur. In his duxerunt laetam
diem, et quod superfuit, in crastinum distulerunt. 426. «Venit
dies magis laeta quam prospera. Interfuere congregatis, qui Graecos dicerent,
sicut lectione et experientia noverant, fraudulentos. Rex autem et sui, qui
merito nullarum gentium vires timebant, fraudes utinam timuissent! Sed quia non
est consilium, nec prudentia contra Deum, elegerunt viam per Graeciam morituri.
Sic secunda dies terminata est, non secunda. Tunc viri nobiles, regis Rogerii
nuntii confusi abeunt, dolentium habitu domini sui satis expresse monstrantes
affectum: de dolis Graecorum praedicentes nobis, quod postea sumus experti. Nec
mirum, si Rogerius rex potens et sapiens regem optabat, si Francos diligit,
nostrarum 0851C partium oriundus. Postremo revolvit diem tertiam
gratia Trinitatis, et congregati, gratia prius sancti Spiritus invocata (quam
pridie utinam similiter invocassent!), deinde a sancto abbate sermone habito
spiritali, de regni custodia prosequuntur. Inter haec indicitur dies in
Pentecosten profecturis.» Plura ibidem. 427. Nec vero Pater
sanctus reliquit Stampas miraculis vacuas: inde item profectus, prodigiorum
splendore ac multitudine iter suum, quo Claramvallem repetebat, egregie
illustravit; quam dum ingrederetur, puerum surdum ac mutum sanavit. Referuntur
ea accurate in libro VI Vitae, seu Miraculorum parte III, unde etiam nos postea
lectori illa legenda exhibebimus. Idem praemonemus de aliis bene 0851D multis, quae Treviris, Metis, Tulli, Rutilae acciderunt, et
quorum ratio habebitur inferius. Addi interim his possunt ea, quae Arnoldus
Raissius in Auctario ad Natales sanctorum Belgii Joannis Molani ad diem 20
Augusti adnotavit: «In Lutzenburgensi ducatu adiit etiam aliquando monasterium
Clarifontis, quod a monialibus Ordinis ipsius sancti Bernardi hodierna die
incolitur: visiturque in eo fons, qui etiamnum hodie a S. Bernardo, qui eidem
bene precatus est, Fontis S. Bernardi nomen retinet; et cum fide ac devotione
epotus, contra morbos opitulationi esse creditur. In ejusdem ducatus confinibus
situm pagum vocabulo Rutilam pertransiit, ubi ex patrum traditione posteri
commemorant eumdem 0852A sanctum Bernardum eodem tempore quasi
exsultabundum in haec prophetica verba erupisse: O Rutila, Rutila, tu rutilabis
aliquando; quae virum Dei de Carthusianis in istum locum post annos fere
trecentos introducendis, ac ibidem modo adhuc habitantibus praedixisse, nullus
inficias ibit, qui ipsius ardentissimum affectum erga Carthusianos voluerit
considerare.» Haec ibi; vellem apud antiquiores. Quibus adjungi potest
vaticinium de coenobio Bellopratensi, quod citatus narrat Raissius: de coenobii
Alnensis reformatione agit Manricus ad annum 1147, cap. 3, in fine; de
Gemblacensi ac Villariensi monasterio dicam § 47. De Villariensi Monasterio vide
pag. 343; de Gemblacensi 342, 344, 393. 0852B 428. Sed antequam nos reliqua prosequamur, quae ad expeditionem
Orientis pertinent, prodigiis prope infinitis, quibus incomparabilis noster
thaumaturgus apostolicos peregrinationis suae Alemannicae labores illustravit,
accenseamus unum primae notae. Chronicon Claravallense ab anno Christi 1147
usque ad annum 1199 perductum, auctore anonymo Claravallensi monacho, ex veteri
codice ejusdem monasterii edidit Chiffletius in S. Bernardi genere illustri
asserto pag. 81, et sequentibus; chronicon autem illud sic incipit: «Anno Domini
1147 beatus Bernardus abbas Claraevallis in Alemannia crucem praedicavit:
virtutes multas et magnas fecit: inter quas et mortuum illum resuscitavit, de
quo habetur in libro Miraculorum domni Herberti.» Jam vero ne 0852C plus quam sat est immoremur militiae sacrae rebus, quae sunt
extra Bernardum, congerendis; de discessu Conradi ac Ludovici in Orientem
scribit Otto Frisingensis toties ante citatus, lib. I, cap. 44, de eorum adventu
cap. 58, de reditu Conradi cap. 59, de infelici sacrae expeditionis eventu cap.
60. Quid referam Odonem de Diogilo, quid Baronium, quid Pagium, aliosque? 429. Porro de lamentabili hac tragoedia, quam submisso silentio
mirari ac venerari debemus, scrutari autem non possumus, nedum comprehendere,
illud Apostoli effatum ad Romanos cap. II repetamus: O
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt
judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensum 0852D Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Adde illud vatis
regii: Judicia tua, abyssus multa. Illud item: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Quid post haec S.
Bernardus tot tantisque curis, peregrinationibus, laboribus ac miraculis de
sacra illa expeditione immortaliter meritus? Quid inter obloquia, quibus
impetebatur vir integerrimus, non secus ac si ipsemet fuisset in causa hujus
funestissimae ac deploratissimae catastrophes? Quis illi inter haec animus, quis
sensus? Anne a vero abludere cuiquam videbimus, si dicamus, toto, quantus erat,
Bernardo opus fuisse, ut bolum tam durum decoqueret? Sed vir ubique maximus, et
tam in rebus adversis, quam in prosperis sua se virtute sustentans, 0853A
animam possedit in patientia, et post casum undequaque acerbissimum, sive
Christiani orbis bonum, sive tot animarum salutem, sive divinae gloriae
amplificationem, si aliter Domino visum fuisset, sive calumnias sancto Patri
impactas consideres, sive omnia denique, quae extra ipsum erant, in magno tamen
ipse mentis heroicae culmine apud se stabat erectus, ita ut more consueto
nullibi desiderari pateretur operam suam, quando videbat negotiis publicis
utilem illam esse posse. Etenim Manricus ad hunc ipsum annum 1149 quo Ludovicus
VII Francorum rex, et Conradus imperator redierunt ex infelici expeditione
Hierosolymitana, S. Bernardum exhibet bonis operibus intentum; prout ibidem legi
potest. Vide quae postea dicemus § 48 0853B sub finem; item § 49
ac § 50. Ad annum autem 1150, cap. 1, profert justissimam ejus apologiam ex lib.
II De consideratione, ad Eugenium papam. In memoriam revoca quae superius a
nobis praemissa sunt § 36, ubi ipsemet Otto Frisingensis episcopus, Bernardo
alioquin non admodum favere solitus, virum Dei excusat, et peccata Christianorum
incusat. Quibus ad majorem rei confirmationem, ex Chronico Gaufredi coenobitae
monasterii S. Martialis Lemovicensis, ac deinde prioris Vosiensis in eadem
dioecesi coenobii, qui eodem saeculo floruit, addi possunt ista apud Labbeum
tom. II Novae bibliothecae manuscriptorum librorum, ubi laudatus chronologus
cap. 52, haec scribit de exercitu Christianorum: «Exercitus ille nihil omnino
proficit, 0853C quia indisciplinate habuerunt: quapropter multi
defecerunt, innumerabilesque perierunt propter iniquitatem suam: thesauros
ecclesiarum, falsa promittentes vadimonia, ante iter auferebant: infimam plebem
diris exactionibus affligebant, pompatice secuti sunt et superbi humilem
Christum, et erraverunt frustra a justo humillimo.» Haec ille. § XLI. Sancti doctoris
concertatio cum Gilberto Porretano.430. Quemadmodum
perversa Abaelardi dogmata, per S. Bernardum repressa, sic errores Gilberti
Porretani, episcopi Pictaviensis, ab eodem viro sancto debellati, magnam ipsi
indiviam conflarunt. Facta hujus negotii gravissimi, in quo tanta cum laude 0853D versatus est sanctus doctor, referuntur a Manrico ad annum
Christi 1146, 1147 et 1148, ad illos ergo redeamus, ac explanemus locum, quem de
hac re notatum reliquit Gaufridus lib. III Vitae S. Bernardi, cap. 2, num. 166.
«Fuit, inquit, Gillebertus, quem cognominavere Porretanum, Pictavorum episcopus,
in sacris litteris plurimum exercitatus, sed sublimiora se etiam ipse scrutatus
ad insipientiam sibi.» Erat hic ex eadem civitate oriundus, sicut affirmat Otto
Frisingensis in Friderico lib. I, cap. 46 editionis supra citatae, et ex
discipulo magister, ex magistro tandem ibidem episcopus evasit. «Ab adolescentia
magnorum virorum disciplinae se subjiciens, magisque illorum ponderi, quam suo
credens ingenio; qualis primo fuit Hilarius Pictaviensis, post 0854A Bernardus Carnotensis, ad ultimum Anselmus et Radulphus
Laudunenses, germani fratres, non levem ab eis, sed gravem doctrinam hauserat,
manu non subito ferulae subducta, a scientia haud censura morum, vitaeque
gravitate discordante, non jocis vel ludicris, sed seriis rebus mentem
applicarat. Hinc erat, ut tam gestu, quam voce pondus servans, sicut in factis,
sic in dictis se ostenderet difficilem, ut nunquam puerilibus, vix autem
eruditis et exercitatis, quae ab eo dicebantur, paterent animis,» teste eodem
Ottone cap. 50. 431. Mabillonius in praefatione generali ad
novam suam Operum S. Bernardi editionem § 5, num. 58: «Hilarium hunc, ait, non
alium esse existimo ab illo magno Hilario Pictaviensi episcopo, cujus
auctoritate 0854B Gilbertus abutebatur, teste Gaufrido. Bernardus
Carnotensis non aliunde, quam ex Ottonis testimonio mihi notus. Radulphus
Laudunensis ex Guiberto et Hermanno Laudunensi monacho, et ex Gaufrido S.
Bernardi notario notissimus (Vide hic tomum VI, col. 1338,» id est, Gaufridi
libellum adversus Gilbertum Porretanum sub finem) «uti et Anselmus ejus frater,
Laudunensis Ecclesiae decanus. Commentarios in psalmos, et in Pauli epistolas,
atque in Boetium dum condit Gilbertus, nonnulla secus, quam licebat, de
divinitate, aliisque religionis capitibus philosophatur.» De ejus autem
erroribus sic memorat Otto eodem capite 50. «Erant inter caetera, quae illi
objiciebantur de divina majestate 0854C quatuor capitula: Quod
videlicet assereret, divinam essentiam non esse Deum. Quod proprietates
personarum non essent ipsae personae. Quod theologicae personae in nulla
praedicarentur propositione. Quod divina natura non esset incarnata. Et praeter
haec, alia minora» capitula jactabat, «id est: Quod meritum humanum attenuando
nullum mereri diceret praeter Christum. Quod Ecclesiae sacramenta evacuando,
diceret nullum baptizari, nisi salvandum; et caetera in hunc modum.» Adisis
libellum Gaufridi. 432. Errores item suos disseminavit,
infectum blasphemiis toxicum aliis propinans. Etenim, referente Gaufrido in
libro III Vitae S. Bernardi, cap. 2, num. 166, «discipulis suis panes proponebat
absconditos, 0854D furtivas propinabat aquas, nec facile quid
saperet, imo quantum desiperet, personis authenticis fatebatur.» Orthodoxis vero
id cordi fuit, ut veneno ejus opponerent antidotum. Facta describit Mabillonius
a num. 59, his verbis: «Cum vero in frequenti suorum clericorum conventu
sermonem habuisset episcopus, eosdemque errores disseminasset, duo ejus
archidiaconi, Arnaldus et Calo, rem ad Eugenium III, tunc ad Gallias venientem,
apud Senas in Tuscia deferunt. Pontifex causae examen in Gallias remittit.
Archidiaconi interim Bernardum in partes suas pertrahunt. Examen factum
Autisiodori et Parisiis, judicium prolatum in concilio Remensi anni 1148. Quid
in singulis conventibus actum sit, paucis Otto commemorat; pluribus 0855A Gaufridus Bernardi notarius, qui et opusculum de rebus in
concilio Remensi hac de re gestis, et post annos inde quadraginta epistolam
scripsit ad Henricum cardinalem episcopum Albanensem. Utramque scriptionem hic
habes in fine tomi VI. 433. «De conventu Autisiodorensi, qui ab
uno memoratur Ottone, nihil singulare comperimus; sed contra non pauca de
Parisiensi. Habitum fuisse in solemnitate Paschali tradit
Gaufridus, ac proinde anno 1147, quandoquidem concilium Remense mediana quadragesima anni sequentis fuit celebratum, ex
Ottone, et quidem XI Kal. Aprilis, ex Appendice ad Sigebertum. Itaque coram
pontifice apud Parisios, coram cardinalibus, episcopis, aliisque venerabilibus
et eruditis viris sistitur Gilbertus, de his 0855B capitulis
responsurus. Id actum per aliquot dies. Producuntur
contra eum duo magistri, Adam de Parvoponte, vir subtilis et Parisiensis
Ecclesiae canonicus recenter factus, et Hugo de Campoflorido,
cancellarius regis, sancte affirmantes, se aliqua eorum ex proprio ejus ore
audisse. Interim dum hinc inde multa sibi objicerentur, inter caetera dixisse
traditur: Confiteor Patrem alio esse Patrem, alio Deum; nec
tamen esse hoc, et hoc. Dictum indigne tulit Joslenus Suessionensis
episcopus. Haec prima die contigerunt. Alia die accusatus, quod in prosa de
Trinitate tres personas tria singularia vocasset,
Rothomagensis archiepiscopus (Hugo tertius is erat) causam
aggravavit, dicens Deum potius debere dici unum
singulare. Ita fere Otto episcopus Frisingensis de 0855C conventu Parisiensi. 434. «Paulo aliter
Gaufridus de eo agit, cui synodum Viterbiensem in eadem causa habitam
praemittit. Gilberti ad pontificem delatorem unum memorat archidiaconum
Arnaldum, cui cognomen tribuit Qui non ridet. In conventu
vero Parisiensi unum Gilberto adversarium opponit Bernardum cui omne negotium Christi, ubicunque eum contigisset adesse,
tanquam omnino proprium, protinus incumbebat. «Requisitus episcopus, ut
suam ipsius in Boetium expositionem, in qua suspecta continebantur capitula,
proferret: ad manus se non habere respondit. Negabat
autem episcopus docuisse vel credidisse aliquando se, vel litteris commendasse,
quod divinitas non esset 0855D Deus, etc.
Huc testes producebat e discipulis suis potissimum duos; Rotoldum scilicet,
Ebroicensem episcopum, postea Rothomagensem, et magistrum Ivonem Carnotensem,
alium sine dubio ab illustri illo Ivone episcopo Carnotensi. Existimo hunc esse
magistrum Ivonem, canonicum Regularem abbatiae S. Victoris apud Parisios, deinde
cardinalem ab Innocentio II creatum, ad quem Bernardi epistola 193. In his
altercationibus pontifex jubet praedictum librum afferri ad futurum concilium,
quod eodem anno in civitate Remorum celebrare proponebat:
tametsi dilatum est in medianam Quadragesimam anni insequentis, sed intra unum
annum a conventu Parisiensi, quem in festo Paschali praecedente habitum
diximus. 0856A 435. «Interim missam ab auctore
expositionem in Boetium Godescalcus, tunc in monte sancti Eligii prope Atrebatos
abbas, postmodum ejusdem urbis episcopus, Eugenii mandato examinat, et ex ea
capitula suspecta elicit, atque ex libris sanctorum Patrum auctoritates ipsis
contrarias notat. Plura in Gilberti vitam et doctrinam attulisset Albericus
Ostiensis episcopus et Aquitaniae legatus, nisi eum paulo ante mors praematura e
medio sustulisset. Demum in concilio Remensi» «ventum ad
discussionem capitulorum, quae praedictus abbas Godescalcus notaverat. Sed quia
ipse nimis erat elinguis, liber ille cum sanctorum testimoniis ei contrariis a
domino papa traditus est sancto Bernardo. Concilium constabat ex quatuor
regnorum episcopis, Galliae, Germaniae, 0856B Angliae et
Hispaniae. In his aderant viri magni, nec mediocriter litterati, Gaufredus de
Oratorio Burdigalensis archiepiscopus, cujus suffraganeus erat Gilbertus; Milo
Morinorum episcopus, Joslenus Suessionensis, et Sugerius abbas S. Dionysii: cui
Francorum rex Ludovicus Jerosolymam proficiscens totius regni commiserat
administrationem, et quidem addit Otto, juxta illius coenobii
praerogativam. Gaufredus de Oratorio, etsi Gilberti doctrinam non probabat,
sed homini favebat. 436. «Prima die consistorium ingressis,
Gilbertus magnorum voluminum corpora per clericos suos
afferri curavit, causatus, decurtata tantum testimonia ab adversariis proferri.
Et «Quid necesse est, ait Bernardus, circa hujusmodi verba diutius immorari? Non 0856C aliunde procedit scandali hujus origo, nisi quod plures credere
vos credunt et docere, quod divina essentia vel natura, divinitas ejus,
sapientia, bonitas, magnitudo, non est Deus, sed forma, qua est Deus. Hoc si
creditis, palam dicite aut negate» Ille ausus est dicere, formam hanc Deum
non esse. Tum Bernardus «Ecce, ait, tenemus, quod quaerebamus: scribatur ista confessio.» Ita
praecepit summus pontifex, et domnus Henricus Pisanus, tunc Romanae Ecclesiae
subdiaconus, futurus postea Claraevallensis monachus, et ex abbate Sancti
Anastasii sanctorum Nerei et Achillei presbyter cardinalis, ad ejus mandatum
perrexit, et attulit chartam, calamum et incaustum (i. e.
atramentum). Cum autem scriberet 0856D istam confessionem, Et vos, infit ad Bernardum Gilbertus, scribite quod divinitas est Deus. Ad hoc Bernardus, Scribatur, inquit, stylo ferreo in ungue
adamantino. Cum multis ultro citroque disputatum esset, dixerunt cardinales
se deinceps rem definituros. Commoti hoc dicto episcopi, quod cardinales sibi
solis causae definitionem reservarent, Bernardum interpellant, ut Gilberti
capitulis alia contraria cum symbolo fidei conderentur, ne (quod Gilberti
plurimi ex cardinalibus fautores volebant) re infecta concilium
solveretur. 437. «Itaque Bernardus id praestitit: tumque
episcopi confessionem ab se subscriptam per Hugonem Autissiodorensem, Milonem
Morinensem episcopos, ae Sugerium abbatem pontifici obtulerunt confirmandam.
0857A Id quod facile obtinuerunt. Vocatus demum in conventum
Gilbertus in insigni palatio, cui nomen est Tau (sic
Remensis archiepiscopi aedes appellabantur, ob formam Graeci elementi) capitulis singulis a se prolatis libere
renuntiavit; eademque pontifex damnavit cum libro auctoris, districte
praecipiens, ne eumdem librum legere, vel transcribere quis auderet, nisi prius eum Romana Ecclesia correxisset. Dicente Gilberto,
se ad nutum pontificis correcturum, pontifex negavit. Haec carptim ex
Gaufrido. 438. «Quaedam singularia habet Otto cap. 56, quaedam
item a Gaufrido discrepantia. Et primo quidem tradit Gilberti examen finita synodo, et promulgatis decretis initum fuisse: tum decursa medianae Quadragesimae 0857B hebdomada,
sacroque Dominicae passionis tempore inchoante, Gilbertum in medium vocatum
ad judicium. Deinde lectis ab eo orthodoxorum Patrum libris in sui defensionem,
Eugenium taedio affectum intulisse, quod Gaufridus Bernardo tribuit, simpliciter
diceret Gilbertus, anne illam summam essentiam crederet esse
Deum? Hunc vero diutina collatione fatigatum, inconsiderate respondisse,
Non. Quod dictum mox ab ejus ore raptum notarius
exceperit. Sub haec conventu dimisso, totum, quod superfuit, illius diei
spatium, cum nocte sequente, amicis suis cardinalibus, quos habuit non paucos,
prensandis Gilbertum adhibuisse. Die subsequente recitatum ipsius scriptum,
ejusque rationem ab episcopo exactam: eum vero ita demum sententiam 0857C suam exposuisse, ut, si Dei nomen pro natura ipsa sumatur, Deum
quidem esse concederet; secus si pro persona, ne, si id indeterminate profiteretur, eo adduceretur, ut quidquid de
qualibet persona dicitur, et de essentia pariter esset asserendum; atque adeo
sicut personam Filii, ita divinam essentiam indeterminate
incarnatam, passamque confiteri cogeretur. 439. «Hanc
porro distinctionem ab eo assertam testimoniis Patrum, Theodoreti, et Hilarii,
atque auctoritate concilii Toletani quam auctoritatem cum
determinare vellet Claravallensis abbas, et aliqua verba protulisset, quae
cardinalibus displicerent Gilbertum petiisse, ut id scriberetur: Bernardum
0857D vero, quod Gaufridus notat, respondisse, scribatur stylo ferreo, ungue adamantino. Demum abbatem
sanctum episcopos convenisse, simulque cum eis fidem suam contra Gilberti
capitula exposuisse. Quod Gallicanae Ecclesiae factum tam graviter sacer
cardinalium senatus acceperit, ut hac de re ad pontificem conquesti sint, tum
contra episcopos, tum contra Bernardum ipsum, quod tanquam
finiturae sententiae ultimam manum apponendo, ipsis inconsultis, fidem suam
scribere ausi fuissent; quae res ad Romanam sedem pertineret. Tandem Bernardum
jussu pontificis, ut cardinales placaret, accersitum, humiliter et cum
reverentia respondisse se, vel dominos episcopos nihil de
praefatis capitulis diffinisse: sed quia ab eodem episcopo Pictavino audierat,
ut 0858A fides sua scriberetur, idcirco quia solus nollet,
illorum auctoritate ac testimonio simpliciter se, quod sentiret,
exposuisse. 440. «Quo humili ac modesto responso accepto,
praedicta cardinalium indignatio conquieverit ita tamen, ut
praefatum scriptum, tanquam inconsulta curia prolatum, velut auctoritatis
pondere carens, pro symbolo in Ecclesia non haberetur. (Atque ita) de tribus
capitulis propter praemissam tumultuationem nihil diffiniri potuerit. Quod
mirum non esse, ait Otto; qui et addit, Gilbertum in quanto ab aliis discordasse
episcopis cum illi profiterentur naturam incarnatam, sed in
Filio (Gilbertus vero) personam Filii incarnatam non sine sua natura. De primo
tantum Romanus pontifex diffinivit, ne aliqua ratio in 0858B theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina
essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi. Quam
summi pontificis sententiam Gilbertus reverenter exceperit, atque archidiaconis
suis in gratiam receptis cum ordinis integritate, et honoris plenitudine ad
propriam dioecesim remeaverit. 441. «In his omnibus apparet
Ottonem Gilberto admodum favisse, nec proinde mirandum, quod in consequentibus
addubitet Utrum praedictus abbas Claraevallensis in hoc
negotio ex humanae infirmitatis fragilitate, tanquam homo, deceptus fuerit: vel
episcopus tanquam vir litteratissimus propositum astute celando, Ecclesiae
judicium evaserit. Verum Otto mortis proximus, teste Radevico lib. II, cap.
11, 0858C librum suum, in quo haec scripserat, sibi afferri
praecepit, et religiosis viris tradidit ut si quid pro
sententia magistri Gilleberti dixisse visus esset, quod quempiam posset
offendere, ad ipsorum arbitrium corrigeretur. De tota hac disputatione
merito Gaufridus lectores ad Bernardi sermones in Cantica remittit, nempe ad
sermonem 80, in quo vir sanctus eos, qui Gilberti sententiam propugnare
pergebant, haereticos pronuntiare non dubitat: tametsi auctoris nomini ob
resipiscentiam parcit. Atque haec quidem sunt, quae de causa Gilberti Porretani,
cujus sanctus doctor antagonista sublectus fuit, erudite collegit Mabillonius,
satis in ea ad rem nostram historice versatus, ut necesse nobis non videatur
recurrere 0858D ad Baronium ac Manricum. Dictis tamen hactenus
superaddi potest narratio Gaufridi biographi lib. III Vitae nostri sancti, cap.
2, in cujus loci gratiam superiora huc sunt transcripta. De his denique, quae ex
Ottone identidem proferebat supra Mabillonius, videri potest Otto ipse in
Friderico, lib. I, cap. 46, 47, 50, 51, 52, 55 et seq. § XLII. Henriciani
haeretici a Patre Bernardo coerciti; miracula ad destruendos ipsorum errores ab
eo facta apud Tolosanos.442. Progredienti mihi in
capite secundo Gaufridi proxime jam citati offert se num. 168 et seqq. apud nos
locus alter elucidandus de haeresi Henriciana in partibus Tolosanis repressa, et
patratis ibidem, miraculis in confirmationem fidei orthodoxae, quam 0859A magnus Ecclesiae athleta Bernardus adversus perniciosissimam
illam sectam tum verbis tum scriptis egregie ac feliciter defendebat. Quod
spectat ad rationem temporis; res in hac causa gestae affiguntur anno Christi
1147, apud Baronium, Manricum et Pagium. Fuit autem Henricus ille olim monachus,
tunc, ait Gaufridus, apostata vilis, pessimae vitae, perniciosae doctrinae; hanc
vero idem biographus mox recenset ex ipsis sancti verbis, afferens fragmentum
epistolae, quae est ordine ducentesima quadragesima prima, ad principem
Tolosanum, de qua mox plura dicemus. Errores etiam hominis impiissimi e Petro
Cluniacensi ad dictum annum recenset Baronius, atque ex hoc Manricus ad eumdem
annum cap. 12, his verbis signat: «Quod infantibus baptismus 0859B sit negandus. Quod templa, et ecclesiae superflue fabricantur.
Quod crux Dominica honoranda, vel adoranda non sit. Quod corpus Domini in
sacramento altaris non existat. Quod vanum sit pro defunctis orare. Quod
canticis et hymnis ecclesiasticis Deus irrideatur.» Ita ille de blasphemis
Henrici dogmatibus. 443. Et continuo sic progreditur idem
historicus Cisterciensis: «Hos contra errores succensus Eugenius Papa,
legationem decernit, atque Albericum sacrae Romanae Ecclesiae cardinalem,
episcopum Ostiensem, quo non praestantiorem in sacro collegio noverat, legatum
instituit, serpenti malo efficaciter obviaturum. Is Bernardum legatiae socium
efflagitat, quo sine nihil magnum in toto orbe; per quem 0859C prospere cuncta peragerentur; defessum hominem et fractum tot
itineribus, sed necessarium adhuc, talemque, qui se indigenti Ecclesiae non
negaret: exponendam salutem ejus quantumvis utilem, exponendam et vitam, ne,
pereunte gente Tolosona, lues in confines provincias grassaretur. Ergo Bernardus
in socium datus viro, post longam quamvis peregrinationem jam tertio hoc anno
avulsus a suis filiis. Hac necessitate, inquit Gaufridus,
iter arripuit, ab ecclesia regionis illius (Tolosanae) saepius
jam ante rogatus, et tum demum a reverendissimo Alberico, Ostiensi episcopo, et
legato sedis apostolicae persuasus et reductus. Prius autem episcopum
Carnotum [leg. Carnotensem] Godefridum vocavit in partem
sollicitudinis, virum utique ingentem opinione, 0859D nec minus
sapientia pollentem, quam sanctitate. Inde ad Alphonsum, sancti Aegidii comitem,
has sui adventus praenuntias litteras dedit;» quas historiae suae inserit
Manricus. Praeter fragmentum earum, quod exstare apud Gaufridum modo indicabam,
alia nonnulla ex istis litteris visum non est excerpere, quia obviae sunt
lectoribus. 444. Non praeterierim tamen proferre earumdem
elogium, quod Baronius ad annum Christi 1147, priusquam illas Annalibus suis
intexat, in haec concinnatum verba reliquit num. 20: «Quae quidem epistola Dei
beneficio adhuc exstat tanquam gladius in sanctuario asservatus, quo Goliath
praecisum est caput: quae et simul ad conficiendos reliquos Dei 0860A hostes sit potens. Dum vero illam reddiderat laudatus Annalium
auctor, sequentia duxit eidem subscribenda num. 23. Audisti, lector,
pseudoapostolus unde venerit, et ad quid venerit: nempe ex religione apostata,
ut solutis quibuslibet, quibus tenebatur astrictus, ne difflueret in carnis
opera, vinculis, et ad perficienda mala cuncta, quae vellet, liber ut esset,
hanc carnis libertatem docebat filios hominum. At dum sanctus Bernardus
describit Henricum, plane iisdem coloribus pingere visus est nostri temporis
infelices haeresiarchas, ex apostasia pariter prodeuntes, et in luxuriae
gurgitem, ut in lutum porcos, sese praecipites dantes.» Hactenus Baronius, et
sapienter. 445. Porro viri sancti in urbem Tolosanam adventum,
0860B irruentes in eum prae avidissimo affectu populorum turbas,
ingentemque fructum memorat Gaufridus antea allegatus. His deinde subnectit
miracula, quibus Deo placuit orthodoxae fidei praeconis, errorumque eidem
adversantium expugnatoris sermonem confirmare. At de prodigiis erit mihi sermo §
proximo; ubi prius addidero antecedentibus, quae jam retuli, peculiares
notitias, quae virus Henricianum, ac sancti Patris adversus illud labores
illustrent. In hanc rem diligenter ac erudite jam pridem incubuit Mabillonius in
sua Praefatione generali ad Opera S. Bernardi § 6; unde ista huc transferre
placet: 446. «Bernardi in rem Christianam studium exercuit in
primis Henriciana haeresis, quam factis et scriptis strenue exagitavit . . .
Henricus, quem vir 0860C sanctus monachum apostatam, et post eum
Gaufridus appellat, pseudo-eremita vocatur in Actis episcoporum Cenomanensium,
tomo tertio Analectorum (a laudato Mabillonio vulgatorum) ubi ejus mores et
perversi actus accurate describuntur. Quo ex loco ortus sit, non satis indicant
haec verba: Per idem fere tempus, nempe sub Hildeberto
episcopo, in adjacentium finibus regionum, surrexit quidam hypocrita, quem
propria actio, mores perversi, dogma detestabile scorpionibus et parricidalibus
dignum protestantur suppliciis. Is sub ementito sanctitatis et scientiae
nomine, turpia flagitia exercens, omnium mortalium excessus, caeteris
incognitos, ex solo aspectu se cognoscere jactitabat. Missi ad Cenomanos duo
ejus discipuli die Cineris suburbia civitatis attigerunt. 0860D Gerebant ex sui doctoris consuetudine baculos
ac vexillum crucis, colore et exteriori conversatione habitum praetendentes
poenitentium. Hac specie delusi Cenomanni eos tanquam angelos susceperunt.
Eosdem etiam blande excepit Hildebertus episcopus, qui Romanum
iter (agressurus), inter caetera suis injunxit archidiaconis, ut illi
pseudoeremitae Henrico pacificum ingressum et licentiam sermocinandi ad populum
permitterent.» Cujus rei postmodum ipsum abunde poenituit. 447. «Ex his forte quis inferat Henricum fuisse ortum ex proxima
Cenomanis regione, quibus primum suae perversae doctrinae virus propinavit? Si
enim jam aliunde notus fuisset, eum in suam civitatem 0861A non
tam facile admisisset Hildebertus antistes doctus et oculatus. Verum ex
longinqua regione istuc accedere potuit, et fortasse ex Italia, ut postea
dicturi sumus. Henrico civitatem ingresso, vulgus solito more
applausit novitati. (Quin etiam) plerique clericorum eidem alimenta
ministrabant, tribunalque praeparabant, unde concionator ille turbas
alloqueretur (qui) mirum ad modum facundus erat. (Eo audito) plebs in clericos
versa est in furorem, (eos habens) sicut ethnicos et publicanos: (adeo ut)
famulis eorum minarentur cruciatus, nec eis aliquid vendere, vel ab eis emere
vellent. (Imo) non tantum eorum aedes obruere, et bona dissipare, sed illos
lapidare, aut affigere patibulo decreverant, nisi princeps et optimates nefandis
ausibus restitissent. 0861B 448. «Hoc
serius licet comperto, clerus Cenomanensis Henrico, ejusque sociis
praedicationem edito libello interdixit. Quare Henricus, Hildeberti reditu
intellecto, secessit in castrum sancti Carilefi, nequaquam ab incoeptis
desistens, sed ad pejora prorumpens in dies. Interim cum Hildebertus, ex Romano
itinere reversus, populo benedictionem impertiri vellet, indigne habitus est a
populo, haeretici sermonibus corrupto. Tum ille seductorem adiit, sciscitatus,
cujus ordinis fungeretur officio. Hic vero se diaconum esse respondit; qui ex
illa provincia discedere jussus, clam aufugit, caeteras
regiones, nisi ocior esset fama, simili modo perturbaturus, et viperino flatu
suo infecturus.» Hactenus ex actis Hildeberti. 0861C 449. «Inter haec duo Henrici discipuli, Cyprianus et Petrus, ab
ejus praestigiis resipuerunt, ut fidem facit encyclica Hildeberti epistola 78,
in qua ita eorum magister depingitur: Henricus is erat, magnus
diaboli laqueus, et celebris armiger Antichristi. Huic et habitu religionem, et
verbis litteraruram simulanti, tam diu praescripti fratres adhaeserunt, donec
eis et turpitudo in vita, et error innotuit in doctrina. Ubi enim cognoverunt
vias ejus vias esse non rectas, prius ad se reversi sunt; dehinc ad nos
transierunt, cujus dioecesim sic infecerat, ut renitens ei clerus vix inter
parietes ecclesiae suam tueretur libertatem. Ita Hildebertus serius
agnovit. quantum periculi immineat ex incauta approbatione novorum doctorum, qui
sub specie pietatis animos auditorum 0861D corrumpunt. 450. «Ex his patet Henricum illum longe prius Cenomanos infecisse,
quam ad partes Tolosanas, unde eum expulit Bernardus, subiret; quippe cum
Romanum iter, quod Hildebertus adhuc Cenomanensis episcopus aggressus est, quo
tempore infamis ille praestigiator zizania sua seminavit apud Cenomanos,
contigerit ante annum 1125, quo anno Hildebertus in metropolim Turonicam
migravit. At vero Bernardus non nisi anno 1147, ad Tolosanas partes profectus
est. Et certe in epistola 241, quam in partibus Tolosanis constitutus scripsit
ad Hildefonsum comitem, id satis innuit vir sanctus his verbis: Inquire, si placet, quomodo de Lausana civitate 0862A exierit, quomodo de Cenomanis, quomodo de Pictavi, quomodo de
Burdegali.» Haec quippe vide-tur esse series itineris illius apostatae, qui
a Lausana, deinde a Cenomanis praedicandi exordium sumpsit. 451. «Et fortasse Lausanam venerat ex Italia, ex qua ejusmodi faeces
in partes Gallicanas transmigrarunt, reliquiae Manichaeorum, uti et illi
Cameracenses haeretici ex Italia advecti, qui anno 1125 damnati sunt in synodo
Atrebatensi, quo etiam tempore similes ejusmodi pestes apud Aurelianos igni
perierunt. Et quidem Henricianos appellat Manichaeos Exordium Cisterciense in
libro VII de Vita S. Bernardi, cap. 17, ubi legatus papae, aliique episcopi, pro
confutanda haeresi Manichaeorum, ad partes Tolosanas cum viro sancto accessisse
memorantur. 0862B Jam vero quo pacto ejusmodi haereticis,
eorumque sequacibus, Manichaeorum nomen et errores competant, illustrissimus
Meldorum episcopus in eximio Opere suo, quod de variationibus haereticorum
scripsit, luculenter ostendit libro XI. 452. «Iidem Henriciani
haeretici in Petrocorios effusi, Pontio duce et antesignano, uti docet Heriberti
epistola in tomo tertio nostrorum Analectorum: ubi peculiaria Pontianorum
illorum commenta referuntur. Inde est, quod Bernardus ad Petrocorios seu
Petragoricos populos se contulit, ut patet ex tertia parte libri VI, qui est de
ejus miraculis, num. 4, ubi Arianos plurimos apud Tolosates invenisse, eosque,
uti et Henricum haereticum, fugasse memoratur. Quin etiam idem Henricus, in
Pisano 0862C concilio antea damnatus, et Bernardo ut monachus in
Claravalle fieret, commissus dicitur. Verum ille acceptis a Bernardo ad
Claraevallenses litteris, in suscepto semel errore obfirmate persistere maluit,
quam ad salutis viam hoc compendio redire. 453. «Henricum vivis
coloribus depingit Bernardus in praedicta epistola 241, ubi eum litteratum,
speciem habentem pietatis, sed aleis et meretricibus deditum scribit. Impia ejus
dogmata haec fere commemorat: sacerdotum et clericorum respectus nullus;
sacramentorum atque festorum abolitio; baptismus parvulis negatus. Alterius
classis erat apud Hildebertum in epistola 51 haereticus ille, qui sanctorum
intercessiones rejiciebat, ipsum Hildebertum in suae sectae patrocinium
traducere perperam conatus.» § XLIII. Alii haeretici a Sancto
impugnati.0862D 454. Quaerit
Mabillonius citatus, «an iidem cum Henricianis fuerint haeretici illi, quos
Bernardus in sermonibus 65 et 66 super Cantica impugnat. Et quidem non alios
fuisse, aliquando mihi fuit persuasum: at reperta Evervini abbatis
Steinfeldensis epistola, quae praedictis sermonibus occasionem dedit, mutanda
est sententia. Colonienses quippe fuerunt isti haeretici, in nonnullis quidem
consentientes cum Henricianis, sed ab his multis discrepantes. Colonienses in
duas classes distinguit Evervinus. Uni dicebant Ecclesiam apud se tantum esse,
quasi ipsi soli vestigiis Christi inhaererent. In cibis vetabant lactis usum,
0863A et quidquid inde conficitur. In sacramentis suis velo se
tegebant, et quotidie cibum et potum suum in Christi corpus et sanguinem se
consecrare asserebant: caeteros in sacramentis procul a veritate abesse. Praeter
baptismum aquae, alium admittebant in igne et spiritu per solam manuum
impositionem. Baptismum vero nostrum cum nuptiis respuebant. Denique aiebant
quemlibet e suis electum seu baptizatum habere potestatem alios, qui digni
fuissent, baptizandi, et in mensa sua corpus Christi et sanguinem
conficiendi. 455. «Alii vero sacerdotibus Ecclesiae, utpote
saeculari more viventibus, consecrandi potestatem abjudicabant, aliaque
sacramenta conferendi, excepto baptismo, quem solis adultis, non parvulis
conferebant. 0863B Omne conjugium, praeter illud quod inter
virgines masculum et feminam contrahitur, fornicationem reputabant. Postremo
suffragia sanctorum, jejunia, caeterasque corporis macerationes respuebant, uti
et purgatorium, et suffragia pro mortuis. Itaque Henricianis et Coloniensibus
haereticis communis fuit genius, odium in Ecclesiae ministros, sacramenta,
baptismum parvulorum et nuptias: pauca peculiaria, quae non sectae genus, sed
quamdam tantum capitum diversitatem arguunt. Uno verbo, diversi fuerunt rami,
sed ex eadem radice prodeuntes. Nec dubitem Colonienses illos haereticos ex
Tanchelmi officina prodiisse.» 456. A superiore haereticorum
colluvie distincti nomine saltem fuere Apostolici, uti se vocabant: 0863C de quibus historicus Cisterciensis ad annum 1147, cap. 14, haec
litteris consignat: «Henricianis haereticis compressis, et magna ex parte
Ecclesiae reconciliatis, jam Pater sanctus ad suos revertebatur. Cum, ecce
incidit in aliam sectam hominum, qui se Apostolicos volebant appellari. Rusticum
quidem genus agresteque, et sine praeceptore aut duce, quem sequerentur; sed eo
difficilius dissuadendum: quippe singulis seorsim adeundis, et quibuscum nec
Scriptura utendum, nec ratione. De his sanctus reversus jam ad filios, cum
toties pro Ecclesia, hoc est, pro sponsa Canticum interruptum reassumpsisset,
Sermone (66): Rusticani homines sunt, et idiotae, et prorsus
contemptibiles. Sed non est, dico vobis, cum eis negligenter agendum. Multum
0863D enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer
serpit. Et paucis interjectis, Quaere,» inquit sanctus doctor, «ab illis
suae sectae auctorem: neminem dabunt. Quae haeresis non ex hominibus habuit
proprium haeresiarcham? Manichaei Manem habuere principem et praeceptorem,
Sabelliani Sabellium, Ariani Arium, Eunomiani Eunomium, Nestoriani Nestorium.
Ita omnes caeterae hujusmodi pestes, singulae singulos magistros homines
habuisse noscuntur, a quibus originem simul duxere et nomen. Quo nomine istos
titulove censebis? Nullo. Quoniam non est ab homine illorum haeresis, neque per
hominem illam acceperunt,» etc. 457. Jam vero quia nec habebant
auctorem, nec 0864A nomen, Apostolos se nuncupari voluisse,
testatur sanctus in eadem epistola his verbis: «Non ignoro, quod se et solos
corpus Christi esse gloriantur. Sed sibi hoc persuadeant, qui illud quoque
persuasum habent, potestatem se habere quotidie in mensa sua corpus Christi et
sanguinem consecrandi ad nutriendum se in corpus Christi et membra! Nempe
jactant se esse successores apostolorum, et Apostolicos nominant, nullum tamen
apostolatus sui signum valentes ostendere.» Habes verba S. Bernardi de istis
haereticis: cujus si dictum consideres, Quo nomine istos
titulove censebis? Nullo; probabilius est, eos nomine et auctore ab
Henricianis fuisse diversos. Coloniensibus tamen eos adnumerat Mabillonius in
notatione ad mox productum locum, haec observans: 0864B «Nescio,
an id dicturus fuisset Bernardus, si Colonienses isti Henricum, a quo Henriciani
haeretici, auctorem habuissent. Quanquam similia utrorumque dogmata erant, ut
patet conferenti epistolam 240. Coloniensium duas classes notat Evervinus, quas
Bernardus non nisi obscure distinguit in fine Sermonis 65.» 458. Adversus impurissima itaque ac perversissima hujusmodi
sectariorum dogmata calamum strinxit sanctus doctor. Videsis sermones ejus 65 et
66 jam allegatos, nec non eminentissimum Baronium ad annum Christi 1147, hoc
viri sancti elogio rem concludens: «Quem scientia divinitus illustratum, in
virtute miraculorum multiplicium a Deo missum et probatum, atque egregia vitae
sanctitate 0864C imbutum, Dei amicum fuisse cum certo sciam, ipsi
penitissime inhaerendo, qui inhaesit Deo, securus existo: deplorans ex
Christiana charitate perditissimos novatores, qui hos nefandissimos sectantes
brutos haereticos, iisdem, plane immensa caecitate percussi, plus deferant, quam
Bernardo: ut jure cum Jeremia sit exclamandum: Obstupescite, coeli, super
hoc.» 459. Quae de sancti doctoris miraculis apud Tolosanos
factis in confirmationem fidei orthodoxae adversus colluviem Henricianam, refert
Gaufridus supra assignatus, tam parca sunt, ut mereantur ex aliis documentis
suppleri. Ac primo quidem loco prodeat illud, quod legitur in Exordio magno
Ordinis Cisterciensis apud Tissierium distinctione 2, 0864D
cap. 18. «Dum adhuc in eadem regione (Tolosana) reverendissimus Pater moraretur,
et tanquam ex apostolis unus circuiret per castella et civitates, evangelizando
et curando omnes languores, haereticorum quoque turpissima deliramenta
redarguendo, convincendo, confutando, accidit, ut caecus quidam in vicinia eadem,
comperta fama virtutum atque signorum, quae per manus hominis Dei
multiplicabantur per dies, spe recuperandae sanitatis animatus, eumdem Dei
famulum adire decrevit [fort. decreverit], si forte beneficio coelestis gratiae,
quae per ipsum miseris mortalibus copiose tribuebatur, sibi quoque, caecitatis
caligine detersa, lumen dulce restitueretur. Accelerans itaque, et ubinam
sanctum 0865A Dei reperire posset, sollicitus inquirens, audivit,
eum in quodam celebri conventu in medio magnae multitudinis consistere,
verbumque vitae disseminare. 460. «Quo, cum pedibus offendens,
et anhelus currens, pervenisset, tristi rumore percellitur, quoniam vir Domini
jam inde recesserat, et ad alia loca transmigraverat. Quid tamen ageret,
siquidem desiderium recipiendae sanitatis cum eum ulterius currere compelleret,
densissimae tenebrae, quae oculos ipsius obsederant, pigrum et minus expeditum
reddebant. Cumque in defectione mentis constitutus multa tristitia
contabesceret, subito divina gratia inspiratus, et de meritis beatissimi viri
spem toto corde concipiens, circumstantibus ait: Rogo per 0865B misericordiam Dei, ducite me ad locum illum in quo hominem Dei
stetisse, vel sedisse, certissime scitis. Quod cum benevolentia eorum, qui
aderant, continuo consecutus fuisset, veniens ad locum, toto corpore in terram
prosternitur, miraque devotione pulverem ipsum, in quo sacra viri Dei vestigia
steterant, deosculando, Domini quoque misericordiam per merita servi sui enixius
implorando. Quod dum faceret, et de ipso pulvere, fide plenus, oculos suos
confricaret, repente, miserante Domino, qui sanctitatem famuli sui, licet
absentis, etiam in hac gratia declarare dignatus est, lumen oculorum recepit.
Quod factum non solum catholicis orthodoxae fidei firmamentum contulit, verum
etiam maligloriis haereticis confusionis et opprobrii notam adauxit.» 0865C Hactenus Exordium. § XLIV. Haeretici obdurati a Deo puniti; sanctitas
Bernardi et miracula in summa sunt veneratione apud Tolosanos; inde non est
profectus in Hispaniam.461. Verum non divinis
duntaxat favoribus causam Dei ac verae fidei promovit sanctus noster
thaumaturgus apud Tolosanos; sed etiam eos, qui audientes vocem Domini per
Bernardum, obdurabant corda sua, poenis coercuit, ex Chronico mox citando: «Aegrotantem
ergo terram tantae infidelitatis disgratia [i. e. infortunio] vir
religiosus beatus Bernardus Claravallensis abbas, vita et litteratura
conspicuus, zelo fidei accensus, aliquando visitavit, et ad castrum
Viridisfolii, quod eo tempore vernabat militari 0865D multitudine, et vulgari, duxit ocius accedendum, intendens quod,
si posset, ibi exstinguere haereticam pravitatem, quae locum ipsum multum
infecerat, facilius contra eam in aliis praevaleret. Cumque coepisset sermonem
in ecclesia proponere contra eos qui majores erant ibi, illi ecclesiam exierunt:
quos et populus est secutus: quos vir beatus sequens, in platea coepit proponere
verbum Dei. Illi autem per domos undique latuerunt. Eo tamen plebeculae
circumstanti nihilominus praedicante; sed eis perstrepentibus, et fores
percutientibus, ut et nec plebs posset percipere vocem ejus, et allegantibus
verbum Dei, excusso pedum pulvere in testimonium illis, ut esse pulverem, et
reversuros in pulverem 0866A declararet, exivit ab eis, et ipsum
castrum respiciens, maledixit dicens: Viridefolium, desiccet te Deus. 462. «Quod quidem manifestis indiciis perseverat. Nam eo tempore,
sicut antiqua tenet relatio, erant in eodem castro centum hospitia militum,
equos cum intersignibus, et arma habentium, ad avenam alienam non revenientium,
sed ad suam; ex tunc vera pauperies, sicut vir armatus, coepit occurrere eis
frequenter; quos aut grando frequens, aut sterilitas, aut seditio, aut guerra
etiam parum quiescere non permisit. Nam et ipse, cum infans essem, vidi nobilem
virum dominum Isarnum Nebulatum, qui fuerat major dominus Viridisfolii, qui bene
dicebatur aetate centenarius, Tolosae contentum uno roncino 0866B pauperrime commorantem. Qualiter autem et quantum animadversum
est, Dei judicio in plures, qui defecerunt, ejusdem castri dominos, ipsa rerum
declarat evidentia: dum quod vir sanctus maledixerat, nequiverit reparari, donec
dante ipsum castrum comite Montisfortis venerabili patri domino Fulconi,
episcopo Tolosano, ex tunc coepit paulatim, expulsis inde dominis, reformari,
sicut suo loco sequentia declarabunt.» Haec narrantur in Chronico magistri
Guillelmi de Podio-Laurentii, quod Catellus vulgavit ad calcem suae Historiae
comitum Tolosanorum, capitulo 1. Terminos duos in textu occurrentes expono.
Viridefolium, vernacule Verfeuil, castrum est in dioecesi
Tolosana, apud quod S. Dominicus postea congressus est cum haereticis 0866C Albigensibus. Roncinus autem mihi hic est equus minor,
gregarius, Gallis roncin, roucin, vel rossin Consule Glossarium Cangii. His itaque supplentur quae
Gaufridus memorat de miraculis S. Bernard apud Tolosanos. 463.
Miracula porro ac praedicatio, nec non fama eximiae sanctitatis mirabilem ibidem
erga illum concitavere venerationem; uti patet ex eo quod in ipso etiam ad
Tolosanos adventu, atque adeo priusquam ullum forte signum apud ipsos patrasset,
adeo jam tum in amoribus ibi fuerit, ut nihil supra. Audiatur Gaufridus lib.
III, cap. 2. «Veniens autem cum incredibili devotione susceptus est a populo
terrae, ac si de coelo angelus advenisset. Nec moram facere potuit apud eos,
quod irruentium turbas reprimere 0866D nemo posset,» etc. Quid?
«quod tanta fuerit multitudo irruentium populorum, benedictionem poscentium, ac
sacras manus deosculantium, ut, tenerrima prorsusque attenuata carne ipsius
compressionem et impetum crebro deosculantium ferre non valente, manus et
brachia sacra in modum pugnorum intumescerent, et unde alii benedictionem sibi
per virtutem, quae de illo exibat, procurabant, inde ipse debilitatus, et
penitus conquassatus, graves corporis molestias sustineret;» ex magno Exordio
distinctione 2, cap. 18, post relata signa viri sancti, quae in regione
Tolosanorum facta sunt. 464. Adeo autem insignis ibidem
veneratio de ipso concepta atque hominum animis penitus insita 0867A erat, et palam inclaruerat, ut a quodam malevolo et haeretico
sycophanta evelli vel obscurari non tantum non potuerit, sed etiam magis
fulserit, dicaculi istius loquacitate, qua virum Dei impetebat, prudenti hujus
responso retusa. Factum narrat Exordium magnum distinctione 2, cap. 17. «Quodam
tempore, ait, cum legatus domini papae, aliique episcopi, pro confutanda haeresi
Manichaeorum ad partes Tolosanas sanctum Domini Bernardum secum traherent,
paraverunt ei fratres equitaturam solito meliorem, quae tam longo itineri
sufficere posset. Qui cum ad illas partes, comitantibus episcopis devenisset,
Henricus quidam monachus niger, tunc autem apostata vilis, et eorumdem
haereticorum princeps, cognito adventu famuli Dei, 0867B veritus
est a facie ejus, sciens quia non posset resistere sapientiae et spiritui, qui
in eo loquebatur. Proinde maturata fuga delituit, et minime potuit usquam eo
tempore reperiri. 465. «Ibi quoque glorificavit Dominus servum
suum in conspectu totius populi, et principum terrae, faciens quotidie, per
manus illius, signa et prodigia magna in plebe. Nec facile credi potest quanta
turbarum infinitas apostolicum virum tota die prosequebatur: dum alii
eruditionem, alii curationem, universi benedictionem ab eo postularent. Quadam
igitur die, praesente innumerabili hominum multitudine, cum eos copiosius de
fide catholica conservanda, et de immunda haereticorum societate vitanda
commovisset, contigit adesse 0867C quemdam de haereticis illis,
qui potentior caeteris atque prudentior videbatur. Qui cum amaro oculo cerneret
venerationem, quam Dei famulo populus impendebat, moliebatur aliquid agere, unde
claritatem opinionis ejus aliquatenus obnubilaret, et daret maculam in gloria
illius. Jamque expletis omnibus, quae ad praesens necessaria videbantur, vir Dei
equum suum ascenderat ut abiret. Et ecce praedictus haereticus, quasi coluber
tortuosus erecto capite venit ante hominem Dei, et clamans coram omnibus ait:
Domine abbas, sciatis quia caballus magistri nostri, qui tam malus vobis
apparet, non ita cervicosus et pinguis est, sicut iste sonipes vester.» 466. «Quo audito, vir mitis et patiens respondit 0867D ei mox tranquillo vultu et animo dicens: Non diffiteor, amice,
quod astruis. Verumtamen scire te convenit, quia jumentum istud, de quo mihi
insultas, brutum est animal, unum utique ex illis quae natura prona atque
obedientia ventri finxit. Quod si pro libitu suo comedit, atque pinguescit,
nihil inde justitia laeditur, quia jumentum, quod suum est, facit. Proinde non
erimus arguendi in judicio Dei, ego et magister tuus, de cervicibus jumentorum:
sed unusquisque de collo suo judicabitur. Nunc igitur, si placet, respice collum
meum, et vide: et si grossius est collo magistri tui, inde me forsitan juste
reprehendes. Hoc itaque dicto caputium exuit, et capite denudato usque ad
humeros, 0868A apparuit ipsius collum, ut erat, productum et
gracile: quod quamvis esset carnibus exesum et tenue, erat tamen ex dono
coelesti pulchrum et candidum nimis, sicut collum oloris. Quod cum viderent
universi qui aderant, laetati sunt laetitia magna, benedicentes Dominum, qui
dedit in ore famuli sui tam paratum et conveniens responsum, unde confunderetur,
et obstrueretur os loquentium iniqua. 467. Annalista
Cisterciensis cum ad annum 1147, cap. 13, edocuisset, quam se gesserit egregie
S. Bernardus in praedicatione Tolosana, refert ac refellit sententiam illorum,
qui volunt virum Dei in Hispaniam fuisse profectum. Opinio haec si vera foret,
huic anno iter illud innectendum, observat duabus de causis, «tum quia in eo
monasterium de Spina 0868B fundatum est, ut suo, ait, loco
dicemus; tum quia ex Tolosa transitus facilior, quippe provincia Hispaniae
convicina.» Ita ille, subjiciens argumenta adversus hanc sententiam male
fundatam; sed nos illa aliunde promemus. Dum anno Christi 1721, essemus Matriti,
manuscripta posthuma Nicolai Antonii v. cl., et bibliotheca Hispana a se in
lucem data reipublicae litterariae notissimi, nobiscum communicavit perhumaniter
reverendus admodum et amplissimus dominus Adrianus de Coninck, propinquus
laudati auctoris consanguineus. In istis vero mss. totus est clarissimus hic
Hispanus scriptor in impugnandis et convellendis figmentis fabulosis, ac
commentis apocryphis pseudochronographorum famosorum, imo vero, loquamur aperte,
infamium. 0868C Proferamus itaque hic quae ex ejus mss.
deprompsimus ad praesens institutum. Confutat autem personati Juliani Petri,
archipresbyteri S. Justae, typis editi, locum, qui est in ejus Adversariis pag.
96, num. 418. 468. «Novum quoque et inauditum hactenus, imo
falsissimum est S. Bernardum, Clarevallensem abbatem sanctissimum in Hispaniis
fuisse, et quidquid loco mox citato mendaciorum et ineptiarum continetur.» Haec
igitur ibi lego in Adversariis: «Ex quo imperator Adefonsus cepit Toletanam
civitatem, et Christianis restituit, jussit, ut vocaretur civitas imperatoria,
caput imperii Toletani et Hispani, et imperator, ut dictum est, auctoritate
Anastasii papae IV coronatus est: et ideo Bernardus 0868D Claravallensis vocat eum sic. Hic sanctus vir venit in Hispaniam
cum fratre Bernardo, et invisit monasteria Toleti S. Clementis, et S. Dominici
Exiliensis, et postea ad moniales S. Clementis scripsit. Fundavit in Hispania
monasterium dictum de Spina.» Fabulatorem hunc ita castigat laudatus Nicolaus
Antonius: «In primis duos Alfonsos VI et VII, pueriliter confundit: nam sextus
Toletum cepit a Mauris; septimus vero, prioris nepos, ex Urraca filia ille fuit,
quem coronatum imperatorem Anastasii papae auctoritate nos jam docuerat in
Chronico . . . , quamvis uterque eorum imperator ab eo audiat, quod revera
appellati sunt. 469. «Deinde quod dicitur S. Bernardum
scripsisse 0869A ad hunc Alfonsum VII, imperatoris nomen ei
attribuendo, aeque falsum est, aut certe nusquam rei indicium reperias inter
epistolas sancti abbatis. Duae editae sunt ad Alfonsum; sed Portugaliae regem
primum; nempe 308, ac 367, quae nihil ad Julianum. Eumdem autem Bernardum ad
Hispanias venisse negat apertis verbis ejus Vitae cujusdam partis auctor
Gaufredus Clarevallensis monachus, sancti Patris alumnus, et qui se ait omnibus,
quae narrat, interfuisse. Is auctor est secundi lib. qui alias tertius, et
quartus et quintus dicitur Vitae S. Bernardi; ut constat ex praefatione hujus
partis in editionibus studio clarissimi viri Jacobi Merloni Horstii digestis
(Parisiensem habemus anni 1658). Apertissime is, ubi de variis et illustribus
miraculis Coloniae, Aquisgrani, 0869B Leodii, Cameraci, et in
Hispania factis caput sextum libri IV inscripsisset, de Hispaniensibus miraculis
sic praefatur: Nam et in Hispania, ubi praesens ipse non fuit,
sanctitatis ejus indicia claruerunt. Quo quidem Gaufridi testimonio utitur
doctissimus Benedictinorum ordinis scriptor F. Antonius Yepesius tom. VII,
centuria 7, anno 1146, fol. 370, col. 4, ad arguendum nonneminis errorem (hunc
commisit noster Joannes Mariana in Historia de rebus Hispaniae lib. X, cap. 12,
ad annum 1123) qui deceptus non obscuris sancti abbatis ad Petrum Venerabilem ex
Hispania redeuntem verbis, epistola 227, quae est 228 in editione Mabillonii»
locutum de se ipsum Bernardum credidit. Nec minus aliquam epistolae ad S.
Clementis Toletanae urbis sanctimoniales directae 0869C comprobationem, quae ruinosam asseverantes fidem quoquo modo
commendat, invenimus. 470. «Claudit mendaciorum agmen tributa
eidem viro sanctissimo fundatio apud nos monasterii de Spina, quod in utriusque regni Castellae Legionis, a Vallisoleto sex, a Tauro urbe
quinque leucis distans, nomenclatura ista propter spinam coronae Dominicae in ea
servatam, Sanciaeque infanti, Alfonsi VII imperatoris sorori, domus fundatrici,
a Ludovico juniori dicto, Franciae rege, Parisiis praetereunti donatam gaudet.
Rem narrat idem Yepesius eod. tom. VII, anno 1143, cap. 1, fol. 328, adductis et
explanatis iis quae significare quodammodo videbantur, praesenti Bernardo
oblatum, et in manus 0869D traditum a Sancia monasterium
congruenter dotatum; nempe dotationis ipsa charta, qua dono dare se Bernardo,
Claraevallensi abbati, ait pia heroina, haereditatem S. Petri de Spina, et item
privilegio quodam Alfonsi regis, Sanciae fratris, in ampliationem ejusdem domus
similiter concepto: quae quidem aeque ac de praesentibus dici de absentibus,
quorum in gratiam donationes et oblationes celebrantur, passim consuevere. 471. «Siquidem S. Bernardum, misso fratre suo Nivardo (Bernardum
legimus apud Julianum) in Hispanias, cujus inde et a Sancia ad se reversi vir
sanctissimus meminit in quadam epistola, ad eamdem directa, quae est 301, piae
donationis exceptorem manus et industriam fabricae admovisse, constans 0870A fama ejusdem domus est, confirmata rudibus, sed antiquis his
versibus, quos passim veteribus muris inscriptos, et aulaeis intextos domestici
referunt: PETIT AEDIFICAT DITAT SANCIA BERNARDUS PER NIVARDUM ALFONSUS PROTEGIT
APERIT SPINEA CORONA PETRUS. Petro enim apostolorum principi
dicata primum fuit ea religiosorum aedes, templumque de S. Maria postea
nuncupata. Monasteria S. Clementis Toletani monialium; item S. Dominici
Exiliensis virorum, adiisse Bernardum falso dixit Julianus, adventum clarissimi
abbatis ad nos mentitus.» 472. Porro de fundatione S. Petri de
Spina tractat Manricus ad annum 1147, cap. 18, ubi ex epistola 0870B S. Bernardi 301, quae superius citata est, Nivardi (fratris natu
minimi ex fratribus sancti doctoris secundum carnem, an alterius?) adventum in
Hispaniam magis, quam finem constare, fatetur. Si quis autem de pseudo Juliani
Petri, S. Justae Toletanae archipresbyteri, uti se nominat, plura nosse
desiderat, laudatum Nicolaum Antonium consulat tomo II Bibliothecae Hispanae
veteris, cap. 8, ubi auctor ille eruditus Opera ejus examinat, et uti falsa et
commentitia castigat; eorumque inventori personato larvam detrahit. Capite autem
9, producit duodeviginti locos, ex quibus Juliani Chronicon et Adversaria
refelli, cuivis sit exploratum. 473. Quid, quod ipsemet
Tamayus, tam credulus alioqui, tamque misere simplex atque immodicus 0870C pseudochronicorum hujusmondi aestimator, in suo Martyrologio
Hispano tom. II, ad diem 3 Aprilis, pag. 469, pronuntiare coactus fuerit ista:
«Videmus passim in hisce Juliani Adversariis tot glossematum ineptias, quod
potius ferrum, quam illas deglutire compelleremur.» Verum haec ex incidenti, ut
ita dicam, relata sint de commentitio S. Bernardi itinere in Hispaniam. Veris
certe et ita multis ad exstinguenda schismata et exstirpandas haereses abundat
ut falsam ipsi affingere, necesse neutiquam sit. Nunc videtur nobis opportunum,
hisce, quae in isto genere fecisse ipsum antea narravimus in depellendis malis
ab Ecclesia Dei, subjungere bona innumera, seu profectum in emendandis moribus
0870D reipublicae Christianae. § XLV. Sanctus Pater in
emendandis ecclesiasticorum, monasticorum, ac saecularium moribus fructuose
intentus.474. Argumenti hujus materiem ac formam
debemus, et acceptam referimus eruditissimo Mabillonio, qui in sua praefatione
generali in novam suam operum S. Bernardi editionem, § 3 sic memorat: «Corruptos
sui saeculi mores passim luget ac deplorat vir sanctus, maxime in Ecclesiae
ministris, quorum plerosque ad meliorem frugem adduxit, adeo ut tota Ecclesiae
ac cleri, in primis Gallicani facies suis monitis ac sermonibus penitus immutata
fuerit, et in antiquum decus restituta. Quippe Eugenium, virum 0871A sanctissimum, Romanae sedi suppeditavit, atque in eo Romanos
pontifices omnes ad rectam et legitimam suae dignitatis administrationem
erudivit, et accendit libris editis de Consideratione plane divinis. In
episcopis Henricum Senonensem, Stephanum Parisiensem, aliosque permultos ab
aulico vivendi genere ad mores episcopali ordine dignos revocavit; multos etiam
e suis in aliorum exemplum episcopos protulit. Clericis omnibus salutaria monita
dedit in sermone de Conversione ad clericos. Quae omnia si quis accurate videre
cupit, legat librum sextum de Vita sancti Bernardi Gallice edita, cujus Vitae
tres libri posteriores ex ejus scriptis magna cum pietate et cum insigni delectu
contexti sunt. De moribus et officio episcoporum legenda in 0871B primis epistola 42, ad Henricum Senonensem, quae in Tractatuum
classem modo tomo secundo relata est. Merito itaque in libro de episcopis
Virdunensibus dicitur is esse Bernardus, cujus consiliis
regna, et ecclesiae Gallicanae hodie, inquit auctor in Spicilegio Acheriano
tom. XII, pag. 311, innituntur. 475.
Erat in eo mirifica dicendi gratia ut non posset ne ipsius
quidem stylus, licet eximius, totam illam dulcedinem, totum retinere fervorem
(Quippe) placabilem, et persuasibilem, et eruditam linguam dederat ei Deus, ut
sciret, quem et quando deberet proferre sermonem: quibus videlicet consolatio
vel obsecratio; quibus exhortatio congrueret vel increpatio: ut nosse poterunt
aliquatenus qui ejus legerint scripta, etsi longe minus ab eis, qui verba ejus
saepius 0871C audierunt. Quod si ejus scripta legendo ita
accendimur, quanto magis illi, qui loquentem audiebant? Non itaque mirum, quod
Deus tot et tanta in sui temporis hominum salutem per eum operatus est. 476. «Quis vero explicet, quae et quanta ab eodem patrata sint ad
monastici instituti primigenium fervorem denuo suscitandum? Testantur hoc
eximiae ejus hac de re epistolae ad scriptiones, liber De praecepto et
dispensatione, Apologia ad Guillelmum abbatem, variique sermones: in quibus
monachos ad retinendum revocandumque veterum Patrum primarium institutum
animavit, id est, ad poenitentiae labores, austeritates, modestiam et
humilitatem, paupertatem, mundi contemptum, amorem solitudinis 0871D ac silentii, et ad continuum profectum: in quibus totius rei
monasticae cardinem versari intelligebat. Hinc non immerito Petrus Venerabilis
in epistola, quae est inter Bernardinas 228, vocat eum num. 30, lacteam fortemque columnam, cui innititur monastici ordinis
aedificium; ac rutilum sidus, quod exempto, verboque non solum monachis sed et
toti Latinae Ecclesiae suo tempore insigniter lucem donavit.» 477. «Laurentius de Leodio in libro de episcopis Virdunensibus, duos
ordines, Cisterciensem et Praemonstratensem, comparat cum duobus cherubin
propitiatorium obumbrantibus» quorum unus Cistercienis, duce
Bernardo sanctissimi nominis abbate, 0872A monasticum ordinem,
jam pene lapsum, ad primam apostolicae vitae normam reparavit. (Et)
Cisterciensis quidem, per istud temporis, inquit, triennium jam in ducentas
circiter abbatias magni nominis, meriti, et numeri accrevit; et usque in
barbaros Sarmatas et extremos Scythas jam diffundi coepit. Tantum potuit
Bernardi fama et opinio sanctitatis, ejusque discipulorum! Inde factum est, ut
ordinis Cisterciensis, qui Bernardum alumnum habuit, quasi fundator habitus sit
ipse Bernardus, ab ejusque monasterii Claraevallensi dictus ordo Claraevallensis
suo tempore; imo postea et S. Bernardi: etsi id vetuit Innocentius VIII in
litteris unionis monasterii Claraevallensis cum Cisterciensi. 478. «Hinc in litteris Alberonis episcopi Virdunensis 0872B apud Laurentium mox laudatum, abbates Trium fontium, et de
Caladia dicuntur de Ordine Claraevallensi. Et a Petro
Cellensi Cisterciensis, sive Claraevallis ordo vocatur in
lib. I, epistola 24. Sic in epistola Samsonis Remensis antistitis, quae est
ordine 435 inter Bernardinas, ordinis Claraevallensis mentio non semel habetur.
Quanquam dici potest, Ordinis Claraevallensis nomine lineam tantum
Claraevallensem, non totum Ordinem, saepius designari. 479.
«Qualis ac quanta fuerit sive Cisterciensium, sive Claraevallensium sub Bernardo
districtio, et rigiditas, non est necesse hoc loco exponere, quando id satis
superque patet tum ex Bernardi litteris ac 0872C scriptis, tum ex
ipsius Vita, maxime ex lib. I. cap. 5, ubi primi Claraevallis incolae Deo
servisse memorantur in paupertate spiritus, in fame et siti,
in frigore et nuditate, in vigiliis multis. Pulmentaria saepius ex foliis fagi
conficiebant. Panis ex hordeo, et vicia, et milio erat. Ita Guillelmus
testis oculatus, Bernardo in epistola I ad Robertum olus,
faba, pultes, panisque cibarius cum aqua Cisterciensium deliciae
perhibentur. Nec aliae apud Fastredum in epistola sua inter Bernardinas. Tanta in cibo parcimonia, inquit Stephanus Tornacensis in
epistola 72, ut duobus tantum pulmentis utantur, quae aut ager
ex leguminibus, aut ex oleribus hortus affert. Ipsi pisce tanto rarius utuntur,
quanto frequentius apud eos audiri solet quam videri. Plura 0872D videsis apud eumdem auctorem, et apud Petrum Cellensem.
480. «Perseveravit hic ordinis vigor [fort.
rigor] non modo ad finem saeculi XII, quod patet ex Petri Blesensis epistola 82,
sed etiam ultra medium saeculum XIII, testante Jacobo a Vitriaco in Historiae
occidentalis cap. 13. Carnes, inquit, nisi in gravi infirmitate non manducant. Piscibus, ovis, lacte et
caseo non vescuntur communiter, etc. Eamdem vitae severitatem nos Galli
etiam nunc reflorescere conspicimus in piissimis monachis beatae Mariae de
Trappa, aliisque nonnullis eorum imitatoribus, qui vitae suae puritate,
austeritate, solitudinis amore, silentio, labore, aliisque religiosis
virtutibus, id factu possibile adstruunt, quod de Bernardo, ejusque 0873A discipulis legebamus, nec fere credebamus. 481.
«Subjungit idem Jacobus a Vitriaco in capite sequenti, feminarum sexum
fragiliorem, a principio ordinis ad tantae districtionis severitatem aspirare
ausum non fuisse; sed id demum in morem postea venisse. Verumtamen vivente ipso
Bernardo non fuit omnino expers istius instituti femineus sexus. Id probat
Hermannus Laudunensis monachus in lib. III de miraculis sanctae Mariae, cap. 17,
ubi agit de monasteriolo Cisterciensium virginum ad Laudunum Parthenone, a
Bartholomaeo episcopo constructo: in quo sanctimoniales sub Guiburge abbatissa,
depositis omnibus lineis indumentis atque pelliceis, solis
tunicis laneis utebantur; et non solum nendo vel texendo, sed etiam in agris
fodiendo, et cum 0873B securi et ligone silvam succisam
exstirpando, spinas et vepres evellendo, manibus propriis assidue laborantes,
cum silentio victum sibi quaerebant, vitamque Claraevallensium monachorum per
omnia imitabantur. 482. «Longius progrederetur oratio, si,
quotquot Bernardus ad monasticam vitam pertraxit, illustriores utriusque sexus
homines, quos scilicet novimus, in medium adduceremus: quales fuere Henricus,
Ludovici VI Francorum regis filius, Ermengardis Britanniae ducissa, Adelais
Lotharingiae, et alii, aliaeque innumerae. Verum illud paulo minus praedicandum
et mirandum, quod hominibus in saeculo remanentibus piissimam et rectissimam
vivendi 0873C rationem persuasit: Adhaesit ei
prae omnibus quidem ex principibus comes Theobaldus, et se, et sua in subsidia
Claraevallis exposuit, et in manibus abbatis posuit animam suam, deposita
altitudine principali, se inter servos Dei conservum exhibens, non dominum, ut
obediret ad omnia, quaecunque domus illius infimi postulassent. Quid tantus
princeps monente et hortante Bernardo praestiterit, tum in construendis,
dotandis, juvandisque monasteriis, tum in egenis sublevandis, tum denique in
exercendo optimi principis officio, testis est Ernaldus abbas, ex quo praemissa
retulimus: testes etiam Bernardi epistolae de eodem. Theobaldi pium studium
aemulabatur nobilis et illustris femina Beatrix, ut discimus ex epistola
118. 0873D 483. «Denique quantum Bernardi
auctoritas in corrigendis hominum moribus valuerit, exemplo est conversio
Guillelmi Aquitaniae ducis, quem ex pertinacissimo schismatico, obsequentissimum
et piissimum principem effecit. Ut paucis cum Gaufrido absolvam, quae scelera non arguit? quae odia non exstinxit? quae scandala
non compescuit? quae schismata non resarcivit compescuit]? quas haereses non confutavit?» Haec sunt, quae
de morum profectu, in Ecclesia Dei a magno Bernardo in omne hominum genus
quaquaversum diffuso, collegit Mabillonius. Quae vero ad haereses et schismata
spectant, viri dexteritate, ac labore protrita, sat multis alibi a nobis
tractata sunt. § XLVI.
An S. Bernardus ab imagine Deiparae salutatus Spirae; an
ejusdem virgineo lacte irroratus.0874A 484. Superius in nostro Commentario praevio § 40, tria illustria
facta, quae Patri sanctissimo ascribuntur, in hunc reservata sunt locum. Primum
erat de imagine Virginis Deiparae, quae Spirae ter a viro sancto salutata, semel
ei salutem reddidisse, «cunctis audientibus,» memoratur apud Manricum ad annum
1146, cap. 10, num. 6. Alterum erat de lacte virgineo ejusdem Deiparae, quo
irroratus fertur S. Bernardus, ex eodem auctore ibidem num. 8. Tertium denique
in eo erat positum, ut beatissimae Virginis Mariae voce salutatus fuerit apud
coenobitas Afflighemenses. De singulis dicamus. Primum narrat mox citatus
historicus Cisterciensis ex Joanne Nauclero, 0874B qui de illa re
loquens, «In hoc, inquit, concordant, quod Bernardus Spiram venerit, ubi tum
erat tantus populi concursus ad eum venerandum, ut imperator, ne populus eum
conculcaret, manibus suis illum exportare sit dignatus. Exstant circuli in
pavimento ecclesiae majoris tres, ubi prostratus in terram vir Dei, ter fertur
salutasse Virginem Mariam. Ad quem Virgo Maria: Salve, inquit, Bernarde!» Haec
scribit Joannes Nauclerus generatione 39, inter alia, quae memorat ad annum
Christi 1142. Prodigiosam hanc Deiparae salutationem confirmare conatur idem
Manricus sic pergens: «Circulis verba ea sculpta sunt, quae a fidelibus solent
decantari sub antiphonae finem; quam a principio appellamus Salve, Regina. Hanc autem desinentem 0874C in
illis verbis et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis
post hoc exsilium ostende, Bernardus Pater recitasse fidenter fertur, et
recitatae trinam illam invocationem addidisse fidentius ad quam imago Virginis
commota, atque acceptans obsequium, audita est simili modo sanctum resalutasse:
Salve, Bernarde.» Haec ibi; super quibus notationes
nonnullas lectori, partium studiis vacuo, et veritatis amanti,
repraesento. 485. Notus imprimis abunde est Joannes Nauclerus,
quem natione Germanum, patria Suevum, dignitate praepositum Tubingensem fuisse
lego. Edidit hic Chronicon universale, succincte comprehendens res memorabiles
saeculorum omnium ac 0874D gentium ab orbe condito usque ad annum
1500. Floruit autem exeunte saeculo sexto decimo, atque adeo quatuor circiter
saeculis post obitum sancti. Nec vero tov fertur, quo utitur Nauclerus, parum extenuat rei gestae
fidem. Melioris itaque notae testimonio videtur opus, ut praedicta Deiparae ad
Bernardum salutatio tanquam historice vera admittatur: ideo praesertim, quia in
libro VI. Vitae S. Bernardi seu miraculorum parte I, cap. 2, ubi oculati testes
summa cum fide et accuratione tot tantaque mirabilia de viro Dei referunt, quae
Spirae contigerunt, nullum habent de ista salutatione apicem; ubi tamen hanc
silentio non praeterire, tantopere conducebat ad sancti gloriam. Nec concipio,
quomodo rem gestam ignorare potuerint, cum, «cunctis audientibus, » 0875A uti est apud Manricum supra citatum, evenerit. 486. Quanquam vero ex antiquorum de hac re silentio definire certo
nolimus, salutationem istam esse falsam; priusquam tamen eam admittamus tanquam
veram, omnes rerum Bernardinarum apprime gnaros et studiosos rogatos impense
volumus, ut accommodata dignentur subministrare documenta reipublicae
litterariae, quibus factum praesens, quod videtur nobis minus probabile, vere et
historice probabile fiat. Nec rem conficit R. A. P. Augustinus Sartorius, sacri
Ordinis Cisterciensis asceta, quando in suo Cistercio bis tertio, Vetero Pragae
anno 1700, typis excuso titulo 4, qui est de Sancto Bernardo Cisterciensium
propagatore, pag. 91, de statua, quae 0875B sanctum salutarit,
sic scribit: «Haec ipsa Virginis statua ad hanc usque nostram aetatem eximio
fidelium cultu Deiparae ac Melliflui clientis memoriam conservat perennem.» Haec
enim qualisqualis memoria seu traditio (utinam non mere popularis!) neutiquam
videtur enervare argumenta superius proposita. Audi jam absurdam ineptiam, qua
hanc historiam deturpat Guilielmus Eysengreinius, quem mox citabimus, ad annum
Christi 1147: «His verbis a Bernardo prolatis, vox ab imagine erumpens Bernardum
Deo cunctisque hominibus gratum adventasse indicat, omnibus, qui aderant,
audientibus. Perculsus hac voce Bernardus, admirando, imagini interdicit,
mulieres in ecclesia tacere debere.» Quod quidem est nugari in re tam seria.
Papebrochius 0875C noster in suo Itinere Romano Ms. quod anno
1660 suscepit, pag. 39, de statua Spirensi, quae fertur salvere jussisse S.
Bernardum, inter alia sic scribit: «Ad eam omnes nostri studiosi quotidie sub
quintam conveniunt, ac Salve decantant cum litaniis.» Ita
ille. Laudanda porro est pia illorum fides, et religiosus erga Virginem matrem
affectus. Jam vero quid dicemus de lacte Deiparae, quo sanctum Patrem irroratum
volunt, si in physico seu reali sensu hoc intelligendum censeant, non autem in
mystico? 487. Factum illud, quod secundo loco superius
attingebam, jam paulo pluribus examinandum est. Manricus his verbis illud narrat
num. 8: «Non desunt 0875D item auctores, iique graves, quibus
placeat, Virgineum illum favorem, haud satis unquam ab ullo praedicatum, quamvis
ab omnibus semper praedicetur, de Bernardo irrorato Mariae lacte, forte ad hoc
idem tempus referendum. Quod a Guilielmo Eysengreinio in Chron. Spirensi primum
traditum (utinam indicasset annum Manricus!) a Canisio Costeroque approbatum
(non dicit ubi) noster Bivarius lib. II, Bernardi vendicati § 10 et alii,
nimirum Henriquez in Menologio, Maii 13 confirmavere. Nobis, ut favor ipse
certus sit, quem tamen non defuere qui negaverint (ponitur ad marginem Joannes
Bertelius Dialogo 8) levi licet et crasso fundamento, locus et tempus dubia
adhuc existunt: et de tempore vix aliquid scribi: de loco, si quid certi haberi
0876A potest, ad Castellionem censeo referendum.Sed de his
aliisque non dissimilibus agendum latius sub viri Dei obitum, in quem locum
consulto reservamus.» Sed nos consulentes hujus rei ordini et perspicuitati,
hanc, de qua tractare jam coepimus, continuato sermone prosequemur, ab anno
1153, cap. 12, quo Manricus illam transtulit, uberiorem ejusdem narrationem huc
revocantes. 488. «Insignes Christi,» inquit, «et Virginis
favores Bernardo Patri exhibitos, et sub quibus plerumque depingi solet, nunc
irroratus lacte Mariae virginis, nunc strictus brachiis pendentis Redemptoris;
atque item alium, etsi minus vulgarem, non minus certum, quo mater Filium eidem
sancto obtulit; quia fixum tempus concernere non reperi, in hunc 0876B locum consulto reservavi. Et quidem eos traditione (potius) quam
scripto acceptos, compertum est, constanti illa, atque a patribus ad filios
derivata quasi per manus: cujus aut minor fides, aliquando inconvulsior esse
solet, hoc in antiquis, fateor, rariori, et picturis expresso magis, quam
litteris, non tamen ideo minoris aestimando,» etc. Sic praefatur Cisterciensis
historicus, moxque incipit a Christo; de quo nos inferius dicemus. Deinde sic
pergit num, 6, ad rem nostram: «Quod attinet ad lac beatae Virginis, receptius
adhuc et vulgatius sacris iconibus: ut magis varient de tempore auctores,
locoque, quam de ipso favore: quem Bernardo concessum, non est qui ambigat. Unus
Joannes Bertelius, quem ego viderim, revocat in dubium 0876C dialogo 8 in Regul. S. Benedicti; sed adeo crasso et supino
fundamento, ut nec mereatur a nobis confutari. Quia nemo
dubitat (ait) super multa saecula Mariam ante Bernardum praecesisse. Quasi
vero quis unquam cogitaverit, Virginem sacram, mortalem ac passibilem, sugendum
pectus Bernardo propinasse, aut quasi post gloriosum ipsius transitum, tum in
coelis gloriosa, tum in suis imaginibus in terris, non maneret aeternum
duratura. Caeterum his omissis, quia levibus, ex aliis nullum video
dubitasse. 489. «Verum est tamen, quod de loco auctores
variant, quibusdam referentibus ad Spiram, cum Matrem Virginem, clementem, piam,
dulcem, Bernardus Pater devote salutasset. At non Spirae, 0876D sed apud Castellionem Lingonum oppidum, neque in tanta
frequentia contigisse, verosimilius est forte cum sanctus Pater ad unam aliquam
ex illis legatiis, ad quas mitti solebat, humilis perrecturus Virginis matris
auxilium imploraret. Porro tunc creditur oblatus a Matre Filius, quem Bernardus
susciperet, et cui portando seu manibus exterius, seu interius in corde, se
totum daret, et qua auspice nihil timere posset. Hactenus historicus
Cisterciensis: qui cum superius, ut vidimus, candide fateatur, mirabilem hunc
Virginei lactis favorem, a Guilielmo Eysengreinio in Chronico Spirensi primum traditum,» neque assignantur antiquiora monumenta,
unde chronologus iste traditionem hanc aceperit, quisnam 0877A vitio nobis det, si dixerimus novitiam esse traditionem illam
favoris Bernardo impensi, cum hic obierit anno Christi 1153, ille autem
scripserit saeculo sexto decimo, utpote qui suum Chronicon perduxerit usque ad
annum Christi 1561. Confirmatores autem vel approbatores, quos Manricus
nominabat, Eysengreinio posteriores seu suppares, an ponderis aliquid vere
historici possunt addere primae traditioni Evsengreinianae? Adde, quod hic
chronologus parum sibi conciliet auctoritatis, dum vel primus procudit, vel ex
alio adoptavit ineptiam illam, quam antea num. 486, castigavimus. 490. Sed ne dissimulemus alia, quae congerit Manricus a num. 7.
«Exstat, inquit, authenticum R. domini Edmundi a cruce, tunc abbatis Cistercii,
ad 0877B Fiteriensem Ignatium Firminum transmissum anno 1599,
(quod ipsum, inter alias ejus schedas, apud me habeo) de hoc favore loquentis in
hunc tenorem: In ecclesia S. Beroli castri Castellionis super
Sequanam, Lingonensis dioecesis, quaedam imago in veneratione, et honore beatae
Virginis Mariae antiquitus exstitit constructa, quae quidem imago S. Bernardo
oranti filium suum obtulit miraculose in ecclesia dicens: Bernarde, suscipe
puerum meum totius mundi Redemptorem. Deinde quoque ultra
omnem humanae naturae virtutem, ac si Christi frater naturalis fuisset, manu
dictae imaginis suscepta mamilla, illico beato Bernardo sibi devoto tres guttas
lactis, ab ejusdem imaginis mamilla profluentes, miraculose distillabat.
Hactenus testimonium venerandi abbatis: 0877C quod Antonius
Hiepius ad hunc annum c. 5, et Franciscus Bivarius lib. I Bernardi vendicati,
aliique memorant. Quin et Henriquez in suo Menologio, Maii 13, iconis meminit
(ejusdem ut puto) et subscriptionis Gallicae, quae in Latinum conversa priorem
partem favoris testificatur, sic enim habet: Bernarde multum dilecte, mi capellane, Cape, suscipe de mea manu Dulcem
Jesum, Servatorem mundi.» Quasi ea Bernardo adhuc viventi
orantique puerum Jesum obtulisse perhibeatur.491. «Idem, qui
supra,» subdit Manricus n. 8. «Chrysostomus Henriquez aliud recentius adhuc
testimonium superinducit ex ipso, ut ait, Castellione 0877D Lingonensi ad R. abbatem Castellionis Virdunensis nuper
transmissum, a quo et se illud testatur accepisse. Porro in eo, ultra facti
traditionem, sacram effigiem hodieque manere, et, quod mireris, conservare
adhuc, seu repetere magis memoriam facti, productis testibus, idemmet, qui
perhibuit, testificatur: In Castellione (ait) imago est B.
Virginis, quae sanctum Bernardum suo lacte quodam irrorasse fertur. Cum enim in
B. Virginem singulari flagraret amore; se quoque in eum, coram praedicta imagine
indefesse orantem, matrem esse monstravit. In dicto castro sacellum erat, in
cujus parte sinistra beatae Virginis imago consistebat. Ibidem miles quidam
demoratur vocatus Picant, qui suo fungens officio in 0878A bellis
civibus circumeundo castrum, in dicto sacello, plus quinquagies, voces
canentes Ave, maris stella, audiisse testatur. Dictum
enim miraculum accidisse memoratur, cum, Monstra te esse Matrem, a S. Bernardo proferretur. Bellis sopitis, castroque destructo, in
templum tutius conservanda deportata est, ubi magna cum veneratione, et populi
concursu, maxime vero, ubi temporis necessitas exigit, in loco celebri, et
eminenti asservatur: ex quo acponitur a tribus sacerdotibus trium dierum jejunio
praeparatis, et solemni in processione, una cum reliquiis S. Veroli, a plurimis
virginibus, eodem jejunio triduano praemisso, devotissime circumfertur. Sunt
Castellione qui dicant, eamdem imaginem lactis guttas cum dimittitur, stillare.
Nunc quoque supersunt duo vitae 0878B probatae presbyteri illic
demorantes, unus Edmundus vocatur; alter Clemens, quondam, praeceptor domini
vicetenentis Gaillard, qui clare, et palam affirmant, in manus tertii
sacerdotis, qui Jacobus Viandot dicebatur, modo defuncti, lactis copiam
defluxisse, ita ut sacristiam petere, illicque manus abluere cogeretur.
Hactenus ibi: quae si certa sunt, ingentem facto conciliant, et fere supra
humanam fidem, auctoritatem. 492. «Philotheus,» sicut pergit
Manricus num. 9, «de favore lactis pressius succinctiusque; verum non semel
concessum Bernardo tradit: Quid referam
quoties summi Regina theatri Nectareos illi visa
movere sonos? Saepe suum Virgo famulum venerata
solebat 0878C Visere, et ambrosias
saepe referre dapes. In Hiepio lego, traditione item acceptum,
apparuisse Bernardo Christum simul cum matre; ac sancto medio hinc inde velut
certatim obtulisse cruorem simul, et lac; illum de Christi vulnere manentem; hoc
de Virginis mamma; utrumque coeleste, utrumque irradians, et fecundans Bernardi
ora. Tum vero sanctum, utrumque veneratum, et neutro se fraudari aeque ferentem,
tandem in ea verba prorupisse, quae communiter Augustino tribui solent: Hinc pascor a vulnere: hinc lactor ab ubere. Positus in medio, quo
me vertam nescio. Sed haec, ut credo, piarum mentium devotio, quam rei
veritas, aut eventus simultaneus magis conjunxit: et neque video in probato alio
auctore traditionis notitiam; 0878D
neque de facili credenda, nedum asseverenda similia puto. Exstant et inter Opera
Nicolai Saliceti quaedam alia Bernardo Patri ascripta, minori digna fide, quam
ut locum mereantur in his Annalibus.» Sic ibi. Porro de Philotheo et Saliceto
nonnulla observabo in fine paragraphi proxime sequentis. «Ignatius» vero
«Firminus, de Hibero, monachus Nucalensis in Hispania . . . , ac deinde
celeberrimo Fiteriensi monasterio, (in) regno Navarrae» datus «abbas,» laudatur
in Bibliotheca Cirterciensi pag. 167.493. Virgineum hunc, quo
de superius est actum, lactis favorem in sensu physico et reali, non autem in
mystico duntaxat intelligi debere, contendit 0879A etiam
Sartorius supra citatus: «Quod sialiqui asserant,» inquit p. 91 et sequente,
«Bernardum lactatum quidem a Virgine fuisse, non tamen in carne, seu labiis
carnalibus, neque per lac reale ac physicum, verum duntaxat in spiritu, et per
mysticum quemdam influxum, hoc utique est antiquae veritati, quae tot calamis,
tot penicillis per quinque et amplius saecula firmata est, suspicionem
affricare: quasi vero veteres illi scriptores non scivissent aeque distinguere,
ac nos, inter influxum illum mysticum, ac physicum et realem. Utraque lactatio
concedenda Bernardo est, et illa in spiritu, et haec in carne: non neganda haec
altera, quam utique principalius intenderunt historici veteres et sinceri.»
Hactenus Sartorius satis liberaliter. Sed utinam 0879B «antiquae
isti veritati, quae per quinque,» uti vult, «et amplius saecula firmata est,»
accommodato saltem vel unico documento subsidium attulisset, et suspicionem
amovisset, quam rei gestae affricari dicit. Quinam, amabo, sunt «veteres illi
scriptores;» qui nam «historici veteres et sinceri,» quos dicit, sed non
nominat? Regeri enimvero ei potest illud Mabillonii, viri in rebus S. Bernardi
longe versatissimi, sinceri item, et de scriptis, virtutibus, ac miraculis ejus
optime meriti, quod in fine Fragmentorum ex Herberti libris de miraculis
Cisterciensium monachorum, in sua editione saepius antea laudata notat col. 1231
et 1232. «In omnibus,» ait, «S. Bernardi miraculorum libris nulla uspiam mentio
de miraculoso illo lacte, a beatissima Virgine in Bernardum 0879C expresso: quod tamen miraculum prae aliis certissimis a
pictoribus, et ab incautis sancti Doctoris devotis nunc venditari
cernimus.» 494. Venerabilis Guibertus abbas B. Mariae de
Novingento, quem anno 1651, Lutetiae Parisiorum in lucem dedit ac notis
illustravit Acherius, lib. III, De pignoribus sanctorum, cap. 3, § 4, pag. 355,
lac Virginis matris, quod «Lauduni . . . in columba cristallina huc usque,» ait,
«retineri dicitur,» improbat. In quem locum laudatus Guiberti editor varia
animadvertit in notis et observationibus pag. 575 et sequentibus: sed unicum, et
quod potissimum huc spectat, inde excerpo: «Lac et B. Bernardo Clarevallensi
eamdem coelorum Reginam infudisse ferunt 0879D scriptores
nonnulli; sed quo fulciantur vero, judicent, qui gesta illius a tribus
synchronis auctoribus exarata (quibuscum perquam familiariter Bernardus est
conversatus) excusserint. Quo enim modo fieri potest, ut, relatis ultra centum
miraculis, hoc tam insigne oblivioni tradiderint? Ita Joan. Bertelius lib. VIII,
in Regulam S. Benedicti: quem Chrysostomus Henriquez confutat in Menologio
Cisterciensi ad diem 13. Maii, et Angelus Manrique Annal. Cisterciens. tom. II,
anno 1153, cap. 12.» Hic qui respondeat Bertelio, nuperrime jam diximus: quaenam
autem e Chrysostomo Henriquez ab eodem Manrico afferantur pro tuenda veritate
praesentis facti, etiam superius indicavimus. Enimvero qui utriusque hujus
scriptoris Cisterciensis argumenta, 0880A seposito partium
studio, mature expenderit, et contulerit cum argumento Bertelii ac Mabillonii,
tametsi negativo, ut vocant, multum fallor, si non his potius, quam illis palmam
delaturus sit; hujusmodi enim argumenta, tametsi duntaxat negativa, majoris non
raro sunt momenti, spectatis rerum ac scriptorum circumstantiis, quam
affirmativa. Rationes denique quae superius desumebantur a picturis, et a
pietate populari, refutationem non merentur operosiorem. Ex his, quae hactenus
in utramque partem de praesenti controversia sunt disputata, concludimus, videri
nobis ad verum magis accedere opinionem illorum, qui non admittunt, S. Bernardum
physice seu realiter Deiparae lacte fuisse aspersum. § XLVII. Salutatio imaginis
Deiparae in caenobio Afflighemensi; Jesus cruci affixus, solutis ab ea brachiis
Bernardum amplectens.0880B 495.
Traditio est virum sanctum, dum in coenobio Afflighemensi Ordinis S. Benedicti,
quod in Belgio situm est inter Bruxellam et Alostum, ab imagine Deiparae
salutatum fuisse. De altero isto, eoque prorsus singulari Deiparae virginis erga
S. Bernardum favore, de quo superius ad me receperam agere, traduntur ista:
«Celebre monasterium Afflighemense,» uti scribit Manricus ad annum 1147, cap. 3,
agens de locis in Belgio, quae vir Dei adivit, «in transitu visitatum a sancto
Patre, traditio constans est ejus ecclesiae, ubi et monachos ad Cisterciensium
normam reformari, repetita oratione, 0880C irrito licet conatu,
nixus fuerit: sed nihilominus baculum, quo imbecilles artus sustentare
consueverat, amici animi pignus, dereliquerit, quem hodieque observant et
venerantur. Quin majus quid ibidem contigisse, productis etiam antiquis
monumentis Afflighemenses affirmant: quod ab Arnaldo (Raissio) ante paucos annos
vulgatum, quia multa veritatis indicia prae se fert, ejusdem verbis placuit huic
subjungere.» Laudatus itaque Arnoldus Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum
Belgii Joannis Molani, ad diem 20. Augusti haec notata posteritati reliquit:
«Eodem in coenobio quondam visebatur sacra beatae Virginis statua, quae beatum
Bernardum allocuta est, sub Godescalco abbate: cujus rei 0880D hi
versus, ex Annalibus dicti monasterii excerpti, fidem astruunt: Bernardus Mariae ait, Mea, ave tu, Virgo
beata, Et tibi, Ave, Bernarde, ego imago redico
volenter. 496. «Cui astipulatur Chronicon
Gemblacense, ita dicens: Ante Belgii desolationem, atque in
ipso Belgio fidei catholicae labefactationem, in monasterio Afflighemensi Dei
Genitricis erat imago, cui valedicens Bernardus, Vale, inquit, alma Maria. At,
Bernarde, vale, ait sancta Maria. Imago haec beatae Mariae in ulnis
Christum gestabat, sculpta ex candido et molliori lapide, arena nigra nonnihil
inspersa (quam Brabanti labender-steen nuncupant)
longitudine quinque aut amplius pedum, opere et habitu prorsus antiqua. velo ex
capite dependente in humeros. Quae 0881A imago hac
ultima tempestate a quodam protervo nebulone ex basi dejecta et confracta fuit,
putans [al. putante] ligneam esse, ut inde ignem construeret. Ex
quibus partibus duae aliae sculptae sunt: quarum una Afflighemii asservatur;
alia vero Patribus Societatis Jesu Bruxellensibus a priore donata.» Hisce e
Raissio de famosa salutatione illa Deiparae recitatis, audiamus quaenam
subjiciat Manricus num. 9. «Certant igitur, inquit, Affligemium, Spiraque de
imagine Deiparae, quae Bernardum Parentem salutantem resalutaverit, atque
utraque monumentis antiquis nixam firmatamque traditionem prae se fert, cui vix
erit, qui audeat contra ire; nobis, ut neutra vincatur, vincat utraque, et
repetitum favorem, quod solum superest, pia credulitate persuadeat.» 0881B Sed, dum ita loquitur Manricus, haeret in cortice, et rei
medullam non penetrat. 497. Nam de «pia credulitate» non est
hic quaestio: ecquis enim neget, traditionem Afflighemensem, (adde etiam, si
vis, Spirensem, de qua superius est actum) pie credi posse? Ast ejusdem
veritatem probare ex synchronis rei gestae testibus vel scriptoribus, vel e
documentis historice certis, hoc opus, hic labor est. Inspiciamus itaque
tantisper testimonia e Raissio allegata. Antonius Sanderus in Historia rerum
Afflighemensium, quae Brabantiae ab ipso editae inserta est, similia iis, quae
modo retulimus, narrat pag. 8, uti etiam Continuatio Chronici Afflighemensis,
quod ex variis ejusdem abbatiae monumentis praelo vulgatum legitur in Spicilegio
Acheriano tomo X, 0881C pag. 610 et sequentibus. Historiae autem,
qua de hic est sermo, pag. 613, subjicitur, imaginem hanc Deiparae summa apud
laudatos coenobitas in veneratione habitam fuisse: nam «mos obtinuerat» apud
illos, «ut mane nunquam a dormitorio in ecclesiam irent, nisi per salutationem
angelicam hanc imaginem salutassent.» Hanc continuationem precedit Historia
praedicti monasterii in eodem Spicilegii tomo: cujus editor scribit ista ad
lectorem pag. 23: «Adjecimus continuationem seu epitomen illius historiae, ex
veteribus monumentis et authenticis conscriptam a D. Odone Cambiero, itidem
Afflighemensi, dum in vivis esset, in rebus antiquis apprime versato.» Porro
hujus conscriptoris seu collectoris aetas ex his innotescit verbis, quibus
opusculum suum claudit: 0881D «Novissimus his temporibus nostris
Benedictus Haeftenus, qui sanctissimum et clarissimum Patrem Benedictum maximis
illustravit splendoribus.» In lucem namque dedit Disquisitionum monasticarum
libros duodecim, quos illustrissimo D. Jacobo Boonen, archiepiscopo
Mechliniensi, et abbatiae Afflighemensis praelato dedicavit ibidem praepositus
anno 1644. 498. Exstat apud nos aliud Chronicon Afflighemense,
quod notatur N Ms. 5, cuique manu propria ascripsit noster Heribertas Rosweydus,
«ex Ms. Afflighemensi recentissimo» exceptum illud fuisse. Id quod indicio est,
Chronicon illud vel a recentissimo tunc temporis scriptore fuisse aliunde
collectum, 0882A vel ab hoc ex alio collectore transcriptum.
Signatum reperio in ejusdem fine annum 1514; nam, tametsi alia deinde sequantur,
quae ad monasterium Afflighemense pertinent, videlicet liber quintus in tres
partes divisus, non tamen is chronologiam continet, sed materiem omnino
diversam. In dicto autem Chronico ista leguntur: «Anno 1148 (apud Sanderum pag.
10, scribitur 1146), dominus Petrus sponte sua abbatiae onus deponit: in cujus
loco constituitur dominus Godscalcus, bonae spei juvenis, quia de nobili et
sancta gente originem duxit.» Postea vero haec dicuntur: «Anno Domini 1164,
dominus Godscalcus pastoralis curae onus deponit,» etc. Inter illud autem tempus
regiminis Godscalci mentio quidem fit de «S. Bernardo;» sed nihil ibidem invenio
de salutatione, 0882B qua Deiparae statua virum sanctum
impertierit, quod tamen accidi se sub «Godscalco abbate,» affirmabat supra
Raissius; Continuatio autem Chronici Affligemiensis apud Acherium, «sub initio
hujus praelaturae» factum esse memorat. Quae res, cum debuerit esse valde famosa
apud coenobitas Afflighemenses, eorumque monasterio admodum honorifica, mirum
videtur, nihil a praedicto collectore vel transcriptore de ea tradi. Ex Chronico
autem Gemblacensi, quod supra citabatur, conficitur, miraculosam illam Deiparae
imaginem in monasterio Afflighemensi ante ferales in Belgio tragoedias, saeculo
Christi decimo sexto ab haereticis excitatas, fuisse cognitam, atque adeo pro
tali honoratam. 499. Antiquiora vero istius traditionis
monumenta 0882C in promptu nobis non sunt. Apud Gaufridum,
monachum Claravallensem, et viri sancti in itinere Belgico comitem, qui
singillatim et accurate in parte III miraculorum, seu lib. VI, Vitae cap. 5,
ejusdem itineris ephemeridem contexit: quam ne hic cum fastidio lectoris
retexamus, cum loco citato inspici ea possit, satis nobis erit nomina locorum,
ad quae divertit vir sanctus, annotare. Leodio itaque post praedicationem
Germanicam pro bello sacro profectus est ad oppidum Huy,
seu Huum, dioecesis Leodiensis; Huo Gembolium, seu
Gemblacum; inde Villare, seu Villariense monasterium
petiit; hinc oppidum Fontanae; Fontana ad castrum Bins,
idest, Binchium, oppidum Belgii in Hannoniae Comitatu se contulit; Binchio eum
excepere Mons castrum, 0882D seu nunc
Montes Hannoniae; postea Valencenae, urbs Cameracensis;
monasterium Humbleriae; Laudunum ac Remi, etc., denique suo Claravallensi
coenobio fuit restitutus. Hinc vides, virum sanctum illuc rediisse per tractum
Gallobelgicum; non vero per Flandrobelgicum, in quo situm est monasterium
Afflighemense. Hoc autem iter, quod descripsimus, respicit tempus quo narratur
res prodigiosa saepe memorata Afflighemii accidisse. Eo autem tunc divertisse
Sanctum nostrum, e superiore peregrinationis ephemeride extundere nos haud
possumus, neque meminimus nos id legere apud alium biographum primigenium.
Sanderus tamen inter elogia coenobii Afflighemensis pag. 7, S. Bernardum ita
illud 0883A laudasse memorat: «Anno praeter propter 1147, cum
Afflighemensium sanctam vitam oculis usurpasset, ita pronuntiasse fertur: Ubique
inveni homines; hic vero angelos. Verum Affligenium, ubi genius affligitur. Ita
habent ejus loci monumenta.» 500. Etiamsi vero Gaufridus nihil
dicat de adventu S. Bernardi ad Afflighemenses, inde tamen non sequitur, ipsum
ad eos non divertisse; cum contrarium habeatur in Chronico nostro ms. abbatum
Villariensium, quod signatur n. ms. 9, a, et transcriptum
notatur ex ms. Rubeaevallis. fol. pergam. ex I parte Novalis SS. Annus Domini
1333, ultimus est, quem ibi signate notatum reperio. Post Prooemium vero sic
laudatum chronicum incipit: «Cum aliquando sanctus Bernardus causa
praedicationis 0883B Brabantiam intrasset, ut fructum aliquem in
ea acquireret, sicut et in caeteris gentibus, coenobium Afflighemense adiit,
duos sermones ibidem faciens: in cujus memoriam baculum, in quo consueverat
sustentare imbecilles artus, Afflighemenses conservare feruntur. Sed cum eos
Ordini Cisterciensi adunare voluisset, nec voluisset coenobium Gemblacense
intravit, et charitative in eo susceptus casulam suam, quae adhuc ibi est, in eo
dimisit.» In Chronico seu Historia Villariensi typis vulgata apud Martenium
Thesauri novi anecdotorum, tom. III, a col. 1269, eadem memorantur. Mnemosynon
vero a S. Patre relictum Gemblacensibus, ita describit Raissius idem qui supra:
«Planetam suam donavit, veteri more undique dependentem, et stolam cum manipulo:
0883C in quibus sunt imagines, pulchre per phrysionem acupictae;
uti mihi videre aliquando contigit.» Ex iis autem, quae in laudato chronico
postmodum notantur, «cum autem dominus Gyroldus cessisset, factus est dominus
Fastradus tertius abbas Vilariensis, et hii duo fere quinque annis
sabbatizaverunt. Sed, cum anno Domini 1151, sanctus Bernardus hunc locum
visitasset, et divina in oratorio celebrasset, facta convocatione multorum
abbatum Remis sedavit ibidem controversiam ortam inter nos et ecclesiam S.
Foillani martyris;» ex iis, inquam, colligitur, S. Bernardum ad suos alumnos
Villarienses plus quam semel divertisse. Vult Raissius, sanctum Patrem
«prophetico spiritu . . . affirmasse, 0883D quod plures ex illo
loco monachi ad coelum essent migraturi, quam ex quovis alio ejusdem ordinis
monasterio: quemadmodum sequentibus temporibus contigisse, vel ex hoc,» inquit,
«meo Auctario apertissime colligi potest: in quo triginta facile ex eo
monasterio religiosos omnes vitae sanctitate celebres, descripsimus.» Haec
Raissius. Sed redeamus ad propositum, unde tantisper digressi sumus. Ex iis,
quae proposuimus hactenus de famosa traditione Afflighemensi, tria deducimus
corollaria. Alterum est, neutiquam nos velle eam traducere tanquam falsam vel
apocrypham. Alterum, dolere nos, propterea quod pro voto nostro non possimus
eamdem tanquam historice certam nervosius comprobare. Tertium, per nos staturum,
quo minus religiosissimi 0884A ascetae Afflighemenses in suae
traditionis possessione perseverare pergant. 501. Quandoquidem
vero toti hic sumus in colligendis favoribus coelestibus, qui Patri sanctissimo
indulti referuntur, eo pede, quo supra, pergemus, et alia in hoc genere
charismata ipsius recensebimus. Auctor Annalium Cisterciensium ad annum 1153,
cap. 12, num. 2, et sequentibus scribens de praerogativa singulari, qua Christus
Dominus dilectissimum sibi famulum honoravit, sic ait: «Ejus imaginem e cruce
ipsa pendentem, cum a Bernardo tenerius salutaretur, solvisse brachia, ruisseque
in amplexus salutantis, omni exceptione major auctor Exordii magni memoriae
prodit.» Factum exstat apud Tissierium distinctione 2, istius Operis, cap. 0884B
VII, his verbis descriptum: «Domnus Menardus [al. Medardus et Gerardus], quondam abbas de Moris, quod est
monasterium vicinum Claraevalli, vir religiosus, mirabilem quamdam rem quasi de
alio retulit familiaribus suis, quam tamen sibimet evenisse putamus, ita dicens:
Notus est mihi monachus quidam, qui beatum Bernardum abbatem aliquando reperit
in ecclesia solum orantem: qui, cum prostratus esset ante altare, apparebat ibi
ei quaedam crux cum suo Crucifixo super pavimentum posita coram illo: quam idem
vir beatissimus devotissime adorabat, ac deosculabatur. Porro ipsa majestas
separatis brachiis a cornibus crucis, videbatur eumdem Dei famulum amplecti,
atque astringere sibi. Quod dum monachus ille aliquandiu cerneret, 0884C prae nimia admiratione stupidus haerebat, et quasi extra se
erat. Tandem vero metuens, ne Patrem sanctum offenderet, si eum veluti
secretorum suorum exploratorem ita sibi de proximo imminere conspiceret,
silenter abscessit, intelligens nimirum ac sciens de illo homine sancto, quod
vere supra hominem esset tota ipsius oratio atque conversatio.» Nos piissimam
hanc historiam multa cum admiratione veneramur, testimonio utique fide digno
suffultam Exordii magni saepenumero antea memorati, quae etiam habetur in libro
II, Herberti, Turrium Sardiniae archiepiscopi, cap. 19, apud Chiffletium supra
citatum, pag. 283. Apud Tissierium inter notas ad utrumque Exordium
Cisterciense, quae habentur 0884D post paginam 262, haec
observantur: «Quod de Christo viso amplecti S. Bernardum dicitur non contigit
Moris, ut vulgo creditur: cum hoc coenobium fuerit fundatum sub mortem sancti
Patris.» 502. Quis porro fuerit Menardus seu Medardus iste, qui
sacras hasce Bernardi delicias testatur, juvat hic addere ex Manrico, qui ad
annum praedictum, cap. 17, oblata sibi opportunitate agendi de fundatione
monasterii Morarum, «Accepto, ait, loco, Bernardus conventum misit, cui
praefecit abbatem B. Medardum, illum nimirum, cui sacram Christi effigiem
Bernardum amplexantem per visum an reapse conspectam diximus. Porro vir Dei
sancto familiaris, sanctus et ipse, plures alias visiones videre 0885A meruit, praecipue de dilecto sibi parente, e quibus unam . . . a
Godefrido scriptam transcribamus.» Sed videsis, lector, hoc factum lib. IV Vitae
S. Bernardi, cap. 1. De superiore favore Crucifixi plura alia congerit Manricus,
cap. 12, quorum etiam hoc loco a nobis habenda ratio est. 503.
Sic itaque pergit: «Consona tabula monasterii Claraevallis in claustro
refectorii satis antiqua, delineato favore, et subscriptione posita: quae rem
non semel, sed pluries contigisse, neque per visum tantum, sed reipsa, alterum
asseverat, alterum probabiliter praesumit. Alibi tegitur, ait,
quod, cum B. Bernardus quamdam devotissimam orationem composuisset, quae
incipit: 0885B Salve,
mundi salutare, Salve, salve, Jesu
chare: Cruci tuae me aptare Vellem vere: tu scis quare. Da mi tui
copiam, et eam jam] coram imagine Crucifixi recitaret peroraret], tunc imago Crucifixi, solutis de cruce brachiis
amplexabatur et osculabatur] eum: et pie
credendum est, hoc sibi pluries contigisse. Hanc subscriptionem
transcripsit ex ipsa tabula Bernardus Villalpandus anno 1199 cum illuc ab abbate
Fiteriensi ad haec et alia lustranda transmissus esset. Meminit et illius
Antonius Hiepius, centuria septima ad hunc annum (1153), cap. 5, eisdem verbis;»
0885C apud quem sunt variae, quas modo notavi, lectiones.504. «Ad idem faciunt Nicolaus Salicetus, et Philotheus, ante
ducentos annos plus minusve; alter prosa oratione, versu alter scribens; et
quidem Salicetus adeo constanter, ut producat antiquam orationem ad Bernardum
Parentem, in qua idem Christi amplexus commemoratur. Transcribit primum Bernardi
ad Christum verba, sub hoc titulo in Antidotario animae:
Oratio devotissima B. Bernardi abbatis Claraevallensis, quam cum semel diceret
ante imaginem Crucifixi, ipsa imago de cruce se inclinans, eum amplexata
est.» Dein subjungit orationem ad Bernardum, in qua per hunc dulcissimum
amplexum quasi adjuratus, pro aliis intercedere rogatur ad 0885D eum, a quo meruit tantum favorem. Quin, et Henriquez in suo
Menologio, Martii 23, constanter affirmat, in quodam libro coenobii
Cisterciensis adnotatum amplexum ipsa, qua contigit, die designata, nempe
vigesima tertia mensis Martii. Imago, inquit, Christi in cruce
pendentis Bernardum amplexatur vigesima tertia die Martii. Et in
adnotationibus. Ut in Martyrologio Cistercii notatum
legitur. Quod si ita est, non leve pondus addit caeteris omnibus. 505. «At Philotheus ejusdem temporis auctor, (nam scripsit recens
cusis Bernardi operibus, quae a nascente in Europa typographia vidisse lucem,
ipsa, quae hodie etiam perseverant, perantiqua exemplaria, manifestant):
Philotheus, inquam, ejusdem 0886A saeculi auctor, hunc ipsum
Christi amplexum non minus prodit, cum sanctum Patrem ante illius effigiem
orantem descripsisset his plane versibus: O decus, o nostri lenimen Christe doloris! O mihi tam duro parta labore salus: Felix, si tantas in me convertere poenas, Et liceat misero sic mihi posse mori. Ipse immaturos ausim decerpere fructus: Christe tamen dentes obstupuere tui. Sidera, terra, fretum, Domini miserescite vestri: Flete meos casus, sidera, terra,
fretum. Talia dum memorat, Christi pendentis
imago, Solvit in amplexus brachia nexa
suos. Hactenus Philotheus, et nos de hoc favore Christi Domini,
quem tamen in Bernardo non stetisse, sed 0886B transisse ad
filios, quae inferius reddemus, declarabunt.» Haec Cisterciensis
Annalista.506. His vero, quae modo retulit, addo pleniorem
notitiam de tribus scriptoribus ab ipso nominatis, Philotheo videlicet,
Villalpando ac Saliceto. R. D. Carolus de Visch in Bibliotheca scriptorum sacri
Ordinis Cisterciensis pag. 281, non videtur satis perspectum habuisse tempus
Philothei: nam dicit quidem, eum fuisse «monachum ordinis Cisterciensis, et
scripsisse carmine docto et fluido tractatum insignem De vita et moribus S.
Bernardi, qui impressus legitur ad calcem operum ejusdem sancti Patris:» sed de
auctoris tempore tacet: quod utcunque colligitur ex prologo ejus, in quo
inductio ponitur 0886C beatae Virginis Philotheum ad scribendum
excitantis exemplo Baptistae Mantuani, quem lego obiisse anno 1516. Post hunc
ergo scripsit ille. In eadem Bibliotheca Cisterciensi pag. 53, laudatur
Villalpandus, cujus etiam ibidem opera commemorantur. «In vivis adhuc erat anno
1626,» ut ibidem dicitur. Salicetus «florebat anno 1480, et deinceps,» teste
laudato bibliographo pag. 251, ubi etiam de libris ejus agit. Superest modo ut,
priusquam ad supremos vitae sancti Patris Bernardi annos illustrandos
perveniamus, nonnulla praemittamus, quae ad anteriores
pertinent. § XLVIII. Conversio Arnulfi: gloria coelestis ei promissa; victoria, ut
fertur, regi Lusitaniae addicta; iter cum Eugenio PP.; merita de S. Malachia,
quem novit esse in coelo; cura pro rege Galliae: frater ejus asceta
Cisterciensis, uti et alius.0886D 507.
Non infima S. Bernardi gloria fuit conversio illustris viri Arnulfi de Majorica,
tum quia illa per se fuit mirabilis, tum quia mirabilis fuit modus, quo vir
sanctus eam promovit. Manricus illam intexit anno Christi 1147, quam et ibidem
cap. 6, refert ex auctore Exordii magni, Arnulphi splendorem, conversionis
ordinem ac modum describente. Exstant ea apud Tissierium distinctione 3, cap.
17. En tibi verba: «Dum reverendissimus Pater Bernardus aliquando provinciam
Flandriae intrasset, et retia verbi Dei in capturam animarum laxaret, et
nobiles, et litteratos multos de fluctibus saeculi ad littus conversionis
traheret, inter caeteros illustris vir Arnulfus 0887A de
Majorica, dives et delicatus, secreto in manibus ejus se reddidit. Fuit autem
utriusque consilium, rem silentio tegere, propter quaedam impedimenta saeculi,
usque ad ultimum diem, quo egressurus esset de terra, et cognatione sua. Erat
enim magnus paterfamilias, ornatus filiis et fratribus, tantisque divitiis
irretitus, ut absque suorum damno et scandalo gravi abrumpere se non posset,
nisi prius domum sapienter et caute disponeret.» His de Arnulfi splendore, ac
modo, quo in manus sancti Patris se totum tradidit, ab Exordii scriptore
praemissis, pergit auctor idem exponere, quam mirabiliter divina clementia cum
eo egerit, ut praestitutum sibi vocationis scopum attingeret. 508. «Interim vero, dum silentium istud tenerent 0887B omnia, et arcani hujus negotii causam ipsi duo soli in mundo
scirent; factum est verbum Domini ad quemdam rusticum armentarium, cum boves
minaret ad aratrum, dicens: Vade, dic Arnulfo de Majorica, ut secum ducat te in
Claramvallem, quo proxime iturus est ad conversionem: et cum eo convertere.
Audivit vero vocem, sed neminem videbat. Facta autem hac voce, coepit pauper
ille attentius orare, ut, si a Domino sermo fuisset egressus, revelaret iterum
auriculam ejus. Et adjecit secundo loqui ad ipsum, repetens eumdem sermonem.
Accepto itaque secunda jam vice oraculo, venit ad praetaxatum virum, et ait:
Verbum mihi ad te dominum meum. A quo cum fuisset ductus in partem, procidit ad
genua illius, dicens: Obsecro te per 0887C Christum Dominum
nostrum, ut ducas me ad Claramvallem tuam, et salves tecum animam meam. Et, si
scire desideras, Dominus pius et misericors secreta tua, causa salutis meae mihi
revelare dignatus est. Audiens autem nobilis ille paterfamilias verba ista,
miratus et laetatus est valde. Acceptumque hominem conduxit ad se ipsum: quem
etiam postmodum individuum comitem itineris pariter et conversionis habuit,
habiturus, ut credimus, consortem aeternae retributionis.» Sic itaque visum est
divinae providentiae vocationem Arnulfi roborare et promovere edito etiam hunc
in finem coelesti oraculo. Nec vero ille vocem Domini audiens obduravit cor
suum. 509. Nam, uti pergit auctor Exordii magni, «Explicitis .
. . 0887D negotiis, pro quibus moram fecerat, venit Claramvallem,
tam submissus humilitate, quam sublimis divitiarum affluentia: multaque eidem
monasterio de suis facultatibus contulit: sed et aliis nonnullis coenobiis dona
largitus est. Beatus vero Bernardus, de conversione ejus multum exhilaratus,
talem de eo in conventu fratrum sententiam protulit: De conversione fratris
Arnulphi nec minus admirandus, nec minus glorificandus est Christus, quam de
resurrectione Lazari quatriduani; eo videlicet, quod in tantis deliciis clausus
atque sepultus, velut in tumulo jacebat, et quasi vivens mortuus erat.» At quam
suaviter et paterne vir sanctus Arnulphum, contractas in vita saeculari
peccatorum sordes sacramenti poenitentiae lavacro eluentem, 0888A tractarit, operae pretium est audire ex laudato auctore: «Huic,
inquit, confitenti cum gemitu et lacrymis multis delicta universa, quae in mundo
contraxerat, B. Bernardus intuens cordis ejus amarissimam contritionem, et ad
omne opus bonum spontaneam voluntatem, injunxit ei, ut Pater
noster tribus vicibus diceret, atque in suo proposito deinceps usque ad
mortem perduraret. 510. «Quo ille audito contristatus
respondit: Ne, quaeso, irrideas famulum tuum, beatissime Pater. — In quo, ait,
te irrideo? — At ille ait: Jejunia septem annorum vel decem non sufficerent mihi
etiam humiliato in sacco et cinere: et tu mihi praecipis, Pater noster tertio dicere, et in ordine perseverare? — Et
sanctus ad eum: Ergone tu me melius nosti, quid 0888B te oporteat
facere ut salveris? An forte tibi parum videtur, ordinem tenere, et in ipso
usque ad mortem perseverare? — Ille vero respondit: Absit ab anima mea tam
iniqua praesumptio! Sed propter Deum obsecro, ne mihi parcas in praesenti, ut
melius parcas in futuro: et talem nunc impone poenitentiam, quatenus post mortem
carnis ad requiem sine poena perveniam. — Cui beatus Pater ait: Fac, ut locutus
sum: et securum te facio quia, deposita mole corporis, mox ad Deum sine molestia
pervolabis. Hoc itaque responso quasi divinitus accepto, confortatus est nimis,
adeo ut deinceps nulla tentationum violentia, nulla infirmitatis molestia,
posset a cursu desiderii, quo totus in Deum pergebat, aliquatenus retardari.
Erat autem circa observantiam ordinis, 0888C et custodiam cordis
sollicitus et timoratus nimis: ita ut neminem vidisse me recolam tam studiosum
propriae conscientiae mundatorem.» E quibus ultimis verbis colligitur, ei, qui
ista narrat, Arnulphum non modo synchronum, sed etiam apprime cognitum fuisse.
Caetera, quibus deinde religiosissimi istius ascetae elogium contexitur, apud
eumdem auctorem inspici possunt. Conveniens autem omnino fuit, hanc mirabilem
non praeterire conversionem, cujus utpote gloria in S. Bernardum ex Arnulpho,
tanquam ex filio in parentem egregie derivatur. 511. Historicus
Cisterciensis ad ann. 1147, cap. 9, narrationem exhibet de Alfonso I
Portugalliae rege, qui Scalabim (vulgo Santaren)
expugnaturus, votum 0888D fecerit Christo in favorem
Cisterciensium: additque, virum sanctum ei promisisse victoriam, prece a se
promotam, visamque et annuntiatam in Claravalle. Accedit eo ratio temporis,
circa quod difficultatem esse fatetur: datur item epistola regis ad Bernardum,
nec non hujus ad illum. Verum huic facto, quod refertur, securius nos
suffragaremur, si probatioris et antiquioris notae scriptores produxisset
Manricus, quam Britum et Brandaonium. Inter ea vero, quae idem Manricus de hac
re memorat, occurrunt nonnulla, ad ejusdem persuadendam veritatem non ex omni
parte faventia: etenim, dum e «subscriptione recenti,» ut fatetur, nonnulla
retulerat; observat, «plura» esse ibidem, «sed tempus praevenientia.» Deinde,
exposita re gesta, subdit: 0889A «Haec Brito ex antiquis
exemplaribus; quae tamen dum Gerardum Bernardi fratrem colloquentem inducunt,
quem constat obiisse ante septennium: ut non suspecta, corrupta esse apparent,
atque additis quibusdam depravata.» 512. Summatim indicamus,
quae in Historia Cisterciensi ad annum 1148, cap. 5, prolixius referuntur,
videlicet Eugenium papam Trevirim profectum, assumpto secum Bernardo, celebrasse
concilium super revelationibus et scriptis S. Hildegardis virginis; episcopum
Virdunensem ad illam misisse; scripta et revelationes approbasse, etc., sed illa
ibidem legi possunt. Vide etiam praemissa a nobis de hac virgine § 39. Eadem
Historia Cisterciensis ad annum mox indicatum cap. 6, ita pergit: «Tres 0889B menses Treviri Eugenius papa fecit: post quos (in Galliam
reversus, Claramvallem (incunabula suae religionis) dein Cluniacum, demum
Cistercium visitans, utrique se familiae praesentavit, utramque fovit. Bernardus
ejus viae perpetuus comes, dum ne tunc quidem continuis parcit miraculis,
amantissimum sibi filium, patremque, quin totius Ecclesiae, pene in dispendium
vitae potuit adducere. Tantus enim concursus populorum, quacunque pergeret,
sanctum sequebatur, ut ne pontifex quidem liber ab oppressione, obrueretur a
turba, aegre tandem periculo abducendus.» Factum describit Gaufridus lib. IV
Vitae cap. 5, ubi etiam de miraculis. Manricus cap. 9, de S. Malachia scribens
varia ex praesulis istius dignissimi Vita, a S. Bernardo graviter 0889C et pathetice ad posteros transmissa, colligit, quaeque ab ipso
facta sunt extremo, quo inter mortales degebat, tempore. Capite autem 10,
scribit de ejusdem pontificis sanctissimi a Claravallensibus suscepti morbo,
mortisque praedictione, nec non piissima ad eam obeundam praeparatione, atque
suavissima obdormitione in Domino, miraculo etiam illustrata. Verum haec et alia
mellifluo Bernardi calamo expressa videre licet in praeclara illa, quam
memorabam, Malachiae Vita, e qua liquidissime apparet, quanti sanctum hunc
sanctus noster faceret, et quam tenero eumdem affectu complecteretur. 513. Illud autem, quod in ejusdem Vitae praefatione, 0889D Congano abbati inscripta, narrat sibi a Malachia, extremum jam
exhalaturo spiritum, fuisse praestitum, notari meretur ipsis sancti Patris
verbis. Sic narrat: «Accurri ego, ut benedictio morituri super me veniret. At
ille, cum jam membra alia movere non posset, fortis ad dandam benedictionem,
elevatis sanctis manibus super caput meum, benedixit mihi, et benedictionem
haereditate possideo.» Sed ulterius etiam progressa est magnitudo amoris et
aestimationis. Etenim «cum corpus sepulturae praepararetur,» ut narrat Manricus
cap. 11, «dum lavandum exuitur vestibus a lavacro resumendis, devotus abbas
(quod supra notabamus) pio et amico furto certe fideli, tunicam in qua sanctus
obdormierat, cum propria permutatam latenter abstulit, 0890A qua
uteretur in festis solemnioribus ad offerendum missae sacrificium, et in qua
demum, cum obiret, sepeliretur. Rem, quandiu vixit, omnibus occultam; sed post
obitum ab ipso revelatam, detectamque Godefridus, qui Bernardi Vitam scripsit .
. . , narrat.» In funebri autem S. Malachiae Officio «offerens pro ejus transitu
venerabilis abbas hostiam salutarem, gloriam ejus, Domino revelante, cognovit,
et, eodem inspirante, sacrificio jam expleto, formam mutavit orationis, et
collectam intulit, quae ad sanctorum pontificum celebritates, non ad
commendationem defunctorum pertinet, ita dicens: Deus, qui
beatum Malachiam pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti,» etc.
Adisis Gaufridum lib. IV, cap. 3, e quo haec extraxi. 0890B 514. Hoc alias a viro sancto factum fertur in Annalibus
Cisterciensibus cap. 11, citato, n. 3, e quo huc transcribo ista: «Eumdem
sanctum ante annos ut minus sexdecim, cum pro Alberone Virdunensi episcopo
celebraret, hoc ipsum fecisse, Antonius Demochares praecedenti saeculo ex libro
Antiquitatum magistri Richardi (de) Wassebourg, archidiaconi Virdunensis; atque
hoc nostro, uterque in catalogo episcoporum Virdunensium, et Joannes Chenu
vulgarunt, totidem verbis: Albero de Chini anno 1131
moritur].» Sed apud Sammarthanos mox citandos
scribitur, tunc ad episcopalem dignitatem promotus fuisse.) Pro isto B. Bernardus, cum cantaret missam, mutasse collectam
defunctorum in collectam confessorum traditur. Haec illi: 0890C nos nec negare audemus, nec asserere: certe ejusmodi actiones
semel in gloria, si repetantur, magna ponderis sui parte carebunt. Quid, quod id
ipsum tertio itidem factum pro Alberico cardinali episcopo Ostiensi, quem anno
praecedenti defunctum diximus, Joannes etiam Pistorius adnotavit in Chronico
Belgico, anno 1138: Anno (inquit) Conradi decimo quarto
moritur apud Virdunum Ostiensis episcopus cardinalis dominus Albericus, ad cujus
tumulum B. Bernardus missam pro eo celebrans, cum venisset ad collectam post
concionem communionem] pro mortuo, dimisit, et
collectam de confessore dixit. 515. «Verum est tamen, hos
duos forte eumdem (esse) ex loci identitate, nempe Virduni, nec magna 0890D nominum Alberici, Alberonisque distantia, irrepente errore, qui
non facile postea discernatur. Nobis certa suis locis adnotantur; dubia, vel
obiter sufficiat tetigisse.» Huc usque auctor Annalium Cisterciensium. Apud
Sammarthanos in Gallia Christiana inter episcopos Virdunenses pag. 1167, in
Alberone de Chiny haec etiam lego: «Pro quo missam celebrans B. Bernardus,
collectam defunctorum mutasse dicitur in collectam confessorum, cum is Albero
videlicet, obdormisset in Domino, anno 1158.» Itane vero, dum S. Bernardus jam
ab anno 1153 obdormierat in Domino? Sequitur itaque, ut vel illud factum sit
apocryphum, vel annus falsus. Manricus «anno praecedenti,» id est 1147,
«defunctum» 0891A scribebat supra Albericum; «annus» autem
«Conradi decimus quartus» incidit in annos Christi 1151 et 1152, atque adeo illa
mutatio collectae, quae supra narrabatur, secundum Manricum debuisset accidisse
annis circiter quinque post mortem Alberici; quod cum Pistorio, quem citat,
neutiquam cohaeret: atque hinc factum videri posset apocryphum; nisi alia
essent, quae facerent illud magis accedere ad verum. Sunt autem illa.
1o Quia hoc habetur apud Gaufridum lib. IV Vitae sancti Bernardi cap.
3, etiamsi non sit scriptum ab ipso Gaufrido, sed Gaufrido insertum ex ms. in
editione Horstii, et in Mabilloniana uncinis [ ] etiam a Gaufridi textu
discretum; in qua Mabilloniana editione ad ejusdem textus marginem notatur pro
«Alberti,» sicut ibi est, 0891B nomen «Alberici» legendum.
2o Quia ibi dicitur praesens factum contigisse «ad tumulum . . .
noviter ante defuncti,» Alberici videlicet. 3o Quia in Alberici
Chronico, Triumfontium monachi, ordinis Cisterciensis, in episcopatu
Catalaunensi, quod vulgavit Leibnitius tomo II. Accessionum historicarum, et
cujus auctor floruit seculo XIII, praedicta mutatio diserte narratur pag. 320,
his verbis: «Anno 1151 . . . moritur apud Virdunum Hostiensis episcopus
cardinalis et legatus dominus Albricus, ad cujus tumulum B. Bernardus missam
celebrans, cum venisset ad postcommunionem, collectam pro mortuo dimisit, et
collectam pro uno sancto confessore dixit.» Hinc videtur satis confirmari factum
S. Bernardi, ac refutari annus 1147, morti Alberici cardinalis 0891C apud Manricum assignatus, uti et apud Ciaconium in Vitis
pontificum Romanorum et cardinalium tomo I, col. 993, ubi etiam exstat mutatio
ista collectae. Haec occasione S. Malachiae dicta sunto: de quo
etiam consuli potest Manricus cap. 11, superius allegato, num. 4, in quo profert
epitaphium S. Malachiae sepulcro inscriptum, quodque a «Bernardo Patre
conscriptum, hodieque perseverat,» ut ibi dicitur, «sub ejus nomine.» Alia, quae
soluta oratione de hoc sancto pontifice litteris mandavit, recensentur in
ejusdem capitis decursu: quod ita concludit Manricus: «Caeterum, quod ad
Malachiae adventum ad Claravallenses attinet . . . ne vel defunctus frustraretur
0891D optatis votis, non solum pallia ab Eugenio Hiberniae data,
verum et auctas archiepiscopales sedes, adnitente Bernardo, et juxta numerum
provinciarum illius insulae quatuor designatas, anno 1153 quo evenisse constat,
referemus.» At nunc alia nos vocant, quae refert Manricus ad ann. 1149. 516. Cap. 1, num. 5, occurrit vir sanctus bono publico iterum
intentus, dum datis ad Sugerium abbatem S. Dionysii, et, absente rege Ludovico
juniore, monarchiae Galliarum moderatorem, obnixe conatus est
impedire monomachiam exsecrabilem inter Robertum regis fratrem, atque Henri cum
Theobaldi comitis filium, quae tunc utrinque erat indicta ad tempus
praestitutum. Consule epistolam 376, inter Bernardinas in Mabillonii editione.
Epistola 0892A autem 377, ad eumdem data spirat singularem
affectum sancti Patris erga salutem regni Galliarum ac regis, qui nondum tunc
redierat ad suos post infelicem successum belli sacri. Ad haec, epistola in S.
Bernardi persona a Nicolao scripta ad Emmanuelem imperatorem
Constantinopolitanum, qua commendatur ei exercitus Christianorum tempore
militiae transmarinae istius, nonne indicio est, virum sanctum egregie
invigilasse communi bono reipublicae Christianae? Epistola illa profertur in
Annalibus Cisterciensibus allegatis, num. 9. 517. Illustris
praeterea non minus sancto Patri exstitit Henrici, qui erat regis Ludovici
germanus frater, conversio ad institutum Claravallense, quam mundo venerabilis,
atque ex rerum circumstantiis 0892B spectabilis. Audiamus
Manricum cap. 3, num. 7: «Convenit ille Bernardum in Claravalle, negotia quaedam
regni tractaturus: sed quae ipse pro regno temporali, in coeleste Bernardus
commutavit, vocato homine, et tracto per efficaciam verbi aut orationis.»
Robertus de Monte, qui sub isto nomine vulgatus circumfertur, rem innectit anno
Christi 1149. «Henricus, ait, Ludovici Francorum regis germanus, contempto mundi
schemate, pro Christo in Claravalle indutus monachali schemate.» Quonam autem
modo conversio ista acciderit, narrat Gaufridus in Vita S. Bernardi lib. IV,
cap. 2. Sanctum vero hujusce eventus, priusquam contigerit, praescium fuisse,
videtur haud obscure significare 0892C biographus idem, dum
Henrico ista a Viro sancto praenuntiata testatur: «Confido, ait, in Domino,
nequaquam in eo te moriturum, in quo nunc positus es: sed velociter experimento
proprio probaturum, quantum tibi istorum (Fratrum Claravallensium) prosit
oratio, quam expetisti. Quod eodem postmodum die non absque multorum admiratione
completum est.» 518. Sed mirabilis admodum fuit mutatio
dexterae Excelsi per Bernardum facta, et praeter spem omnem ab eo praenuntiata,
in Andrea, qui comitatus fuerat laudatum Henricum, dominum suum, ad
Claravallenses. In hunc ille invehebatur tamquam in ebrium et insanum, convitia
etiam et blasphemias evomens, sancto Patri nomen falsi prophetae 0892D tacita cogitatione impingens, et die altera monasterium ejus
diris devovens. In causa erat domini sui conversio; sed vehementi Spiritus
sancti impulsu victus nocte proxima, et ante diluculum surgens, rediit ad
monasterium, ac veluti ex altero Saulo in Paulum alterum mutatum se exhibuit,
teste biographo mox allegato, qui mirandam hanc mutationem longiore sermone
describit. §XLIX. Imperat feris; dissidentem pacificat; mortuum ad vitam revocat;
prodest Aurelianensi episcopo; respondet Praemonstratensi abbati; Henrici, regis
Galliae fratris, morbus, religiosa professio, episcopatus; Sancti vaticinia;
aqua in vinum mutata; obitus Theobaldi comitis.519.
«Hoc item anno, nimirum 1149,» quantum 0893A ex
serie historiae licet conjicere, cum comites Viennae, atque Florestae [f.
Forestae, inf. comes Forensis] invicem impugnarent, . . .
Bernardus Pater componendis rebus, atque animis pacandis vocatus est . . .
obviatum ab auctore discordiae consiliis pacis, et duo lupi in itinere objecti,
supra insitam saevitiam furentes rabie . . . terruere venientes, et pene cunctos
a coepto revocarunt. Consultum de retrocessione est a sociis viae, ne sanctum
periculo exponerent in detrimentum rei publicae Christianae. At beatus abbas
charitate flagrans, et fide fervidus, nec ab opere pacis dimovendus, angelus
pacis, periculum non tam contempsit, quam amovit.» Haec e Cisterciensi historico
ad annum modo designatum cap 5, 0893B num. 1. At rei gestae
seriem accipe, lector, ex Joanne eremita in Vita S. Bernardi lib. II, num. 8,
col. 1288, editionis Mabillonianae: «Burgundiam, inquit, adibat, comitem
Forensem, et comitem Viennae pacificaturus. Transiens autem per quamdam villam,
audivit ab incolis loci illius, duas feras immanissimas, quae vulgo dicuntur
varoli, in nemore proximo
desaevire. Quod cum audissent socii ejus, rogaverunt eum regredi, quia malebant
duabus dietis vel multo amplius divertere, quam se periculose feris objicere.
Quibus nolens consentire, respondit, se nunquam divertere tali causa. Nec mora,
et ecce ferae progredientes in planum, occurrerunt eis terribili hiatu quasi ad
devorandum. Quas ubi vident fratres, prae timore nimio cuncti 0893C mox ad sanctum virum fugerunt, latitantes circa eum,
clamaveruntque una voce: Pater sancte, libera nos. At ille: Quid timidi estis,
modicae fidei? Ad hanc vocem manu elevata signum crucis feris opposuit: quae
statim factae sunt tanquam lapides, tanquam nullam penitus habentes nocendi
potestatem. Quo signo viso, omnes, qui aderant, gratias exsolverunt viro Dei
immensas. Hoc vero audito, vicini valde laetificati sunt: prae timore enim
ferarum egredi non audebant pauciores quam duodecim. 520.
«Proficiscens inde sanctus Bernardus venit ad dictos comites: qui, cum pacem ab
eis quaesisset, Forensis comes ei humiliter consensit. Comes autem Viennae
improbe refragatus est, dicens quod nunquam esset cum adversario pacem
habiturus, 0893D donec eum exsulare coegisset: collectoque
exercitu terram illius aggressus est. Tunc Forensis comes timore perterritus S.
Bernardum exoravit, quatinus ab omnipotente Deo victoriam impetraret. Beatus
vero Bernardus victoriam ei confidenter promisit. Hac fide confortatus hostes
suos invasit, cepitque comitem, et hostium tantum numerum prostravit, ut vix
aliquis vivus evaderet. Hujusque victoriae gratias reddidit sancto Bernardo.»
Hactenus biographus Joannes eremita, qui paulo post n. 11, col. 1289, aliud
illustre prodigium litteris commendavit in haec verba: 521.
«Dum navigaret aliquando per Ligerim, navicula ejus forte concussit ponticulum,
cui puer 0894A supererat: qui statim in fluvium delapsus est, et
necatus. Et excitati occurrerunt vicini, defunctum puerum plangentes quem
sanctus vir jussit sibi afferri; eoque defuncto oblato, oravit sanctus. Puer
itaque, videntibus cunctis, qui aderant, et Deum una voce collaudantibus, ad
orationem sancti statim suscitatus est. Tunc a die illa et deinceps hominem Dei,
ut patrem filius affectuosissime diligens, postea profectus in Claramvallem, ibi
conversus factus est, dictus Tescelinus Nascardus, quia de aqua fuerat sublatus,
et piscatus sicut piscis.» Manricus nuperrime assignatus, num. 3, de hoc
miraculo etiam tractat; sed dubitat an «in hoc itinere an in diverso» acciderit;
«certe» tamen «per 0894B hoc tempus censet patratum: cui sequens
subdit epiphonema: Sic Bernardus Martino comparatus, quod in pluribus aliis
superius vidimus, in hoc etiam ei similis evadit, trium mortuorum suscitator
magnificus: blasphemi hominis, quem Deus morte multaverat: mulieris exstinctae
ad Claramvallem, et hujus in fluvio submersi adolescentis, quos de faucibus
mortis liberaverit.» Sed Annalista idem ostendit, se nomen auctoris non satis
hic habuisse perspectum, e quo haec desumpta sint: nam postquam narraverat
eventum duorum comitum, quem supra dedimus, citatur ab eo «antiquus auctor, quem
Sylva transtulit;» miraculo autem de suffocato in aquis, et vitae redonato per
virum sanctum, subjicit ista: «Haec idem auctor Gallus, ex 0894C quo Sylva; et nos hactenus dicta: quem Joannem eremitam multi
putant alii alium, sed coaevum, et fidei integrae: de cujus dictis non liceat
dubitare.» 522. At quaeret curiosus lector, unde deducta sit
allusio ista etymologica «dictus Tescelinus Nascardus, quia de aqua fuerat
sublatus, et piscatus sicut piscis?» Respondeo: Nomen Tescelinus puto ei proprium fuisse ante submersionem, nec
post illam mutatum: quod confirmatur ex eo, quod pater S. Bernardi gesserit idem
nomen: unde arguere licet, nomen Tescelini fuisse nomen
proprium, et hominibus dari solitum aliquando saltem: ita ut videatur haec
quaestio cadere in solum cognomen Nascardus. De quo accipe sequentem conjecturam
valde 0894D probabilem. Menagius in Dictionario etymologico vel
originibus linguae Gallicae, ad vocem nasse colligit
ista: «Nasse, instrumentum piscatoris; a Latino nassa.
Festus: Nassa, est piscatorii vasis genus, quo cum
intravit piscis, exire non potest. Isidoribus lib. IX, cap. 5. Nassa, ex viminibus tanquam rete contextum ad capiendos
pisces. Plautus: Nunquam Hercule ex ista nassa hodie ego escam petam. Silius
Italicus: Haud secus et vitreas solers
piscator ad undas Ore levem patulo texens de
vimine nassam. Quae mihi videntur propositae modo quaestioni
solvendae perquam accommodata: quasi dicas Nascardum appellatum, quia virtute
Bernardi, sicut nassa 0895A pisces solent, ex aqua extractus
fuit. Superest, ut paucula alia, quae de Bernardo ad praenotatum annum habet
conditor Annalium Cisterciensium, non praetermittamus.523.
Cap. 7, refert, praesulem Aurelianensem Bernardi consilio amplexum fuisse
institutum ordinis Cisterciensis: cujus rei circumstantias, satis diu extractae,
uti vult Manricus, paulo altius repetemus. Idem itaque historicus ad annum
Christi 1146, cap. 2. num. 8: «Sub idem, inquit, tempus, quantum ex serie
epistolarum Bernardi, et earum contextura liquido constat, Eugenii (papae) zelus
constans pro veritate Aurelianensem episcopum (Manassem tabulae videntur
indicare) infulis abdicatis aut projecit aut traxit ad Claramvallem. Is genere
nobilis . . . conversatione 0895B profanus . . . , pontificalis
dignitatis insignia levitate morum, gravitatem ecclesiae Gallicanae perniciosis
exemplis dehonestabat . . . Ad Eugenium delatus . . . , quae per testes
defendere non poterat, per intercessores saltem attenuare, atque exponere veniae
deliberabat, et totam fere Galliam commovebat, ut flecterent Eugenium, aut
conciliarent . . . Scripsit pro eo Ludovicus rex, scripsere et proceres,
scripsit et venerabilis Petrus Mauricius. Unus in tota Gallia Bernardus fuit,
qui, ut scriberet, adduci nunquam potuit. Quin cum Eugenius obduratus adversum
preces, virum sisti judicio praecepisset . . . , propositum firmavit litteris
tunc demum datis in hunc tenorem.» quarum fragmentum, quod huc pertinet,
subditur, quodque legi potest apud Mabillonium in principio 0895C
epistolae 245. «His litteris,» sicut pergit Historicus Cisterciensis num. 9,
«Bernardi firmatus pontifex, accusatoribus solemnem diem indixit, quem accusato
non minus intimavit . . . At quid cum ipso, et in ipso factum sit, qualiterque .
. . in purgatione facienda per episcopos, cum adhuc lis penderet, nec desperata,
nihilominus ipse episcopum ultro exuens, quem solum non propitium expertus
esset, Bernardum sibi elegerit magistrum, parentemque humilis monachus factus in
Claravalle, anno 1149, quo evasisse [f. evenisse] constat, lite eousque protracta . . . more
nostro commodius referemus.» 524. Hanc porro rem gestam prolixo
sermone describit ad annum 1149, cap. 7, quod modo citabam, 0895D ubi datur videre, indictam quidem praesuli Aurelianensi fuisse
purgationem; sed post maturam cum S. Bernardo deliberationem, consultiusne
esset, abdicare infulas, an super illis litigare, viri sancti consilio exuisse
episcopum, atque monachum Cisterciensem induisse. Quaenam vero in ipsius favorem
deinde fecerit sanctus Pater apud Eugenium papam patet ex illius epistola 246,
ad hunc data, quae apud Mabillonium aptatur anno Christi 1146, et sic incipit:
«Tempus est, ut et ego scribam, non jam pro episcopo, sed pro paupere et humili
monacho,» etc. Mabillonius in notis brevioribus ad epistolam 245 animadvertit
duo, quae non conveniunt cum narratione jam recitata ex Annalista ordinis
Cisterciensis. Etenim ab eo differt in signando nomine episcopi 0896A Aurelianensis, et in tempore abdicati ab eo episcopatus,
utrumque breviter ad illas epistolae voces: «Pro Aurelianensi episcopo,»
observans: «Nempe Helia, inquit, qui gravium criminum accusatus, cum neque per
se, neque per regem aut amicos, Eugenium flectere potuisset anno 1146 episcopatu
sponte cessit, ex aliis Notis, et epistola sequente.» Ex hujus quippe anno, quo
notatur scripta, et ex verbis, quae paulo ante ex eadem protuli, praesul ille
tunc non praesul erat amplius, sed monachus. In Notis autem fusioribus ad eamdem
epistolam, accusatio ipsius innectitur anno 1144, ibidem alia videri
possunt. 525. Historicus Cisterciensis ad annum Christi 1150,
cap. 3, memorat difficultates, quae inter duos 0896B praeclarissimos ordines, Praemonstratensem videlicet et
Cisterciensem, obortae sunt. Ad hos scriptae a Praemonstratensi abbate litterae
causam praebuere S. Bernardo rescribendi praedicto abbati, condita epistola,
quae est inter Bernardinas ordine quinquagesima tertia supra ducentesimam apud
Mabillonium; et in qua expendit objectas a Praemonstratensibus querelas,
singulisque earum capitibus respondens, liberam et vividam pro se ac suis
apologiam contexit, eamdem concludens terminis apprime exprimentibus summam, qua
erga Praemonstratensium familiam afficiebatur, benevolentiam, ac studium
procurandae cum ea pacis. 526. Idem, qui supra historiographus
cap. 6 scribit ista: «Interea Henricus, Ludovici frater, 0896C quem anno praecedenti conversum, ac suae, ut ipse dicebat,
desponsationis solemnem diem praestolantem commemoravimus (ante an post
professionem non satis constat) ingenti vitae et victus mutatione in febrim
incidit molestam satis, et periculosam; non sine ingenti dolore Bernardi Patris,
qui in regio sanguine generosum contemptum gloriae . . . venerabatur. Medicos
medicinasque arte factas in conventum inferre, nequaquam utile; sed aegrotanti
Henrico non subvenire, pene inhumanum, visum Bernardo et fratribus est; ut
Parisios curandus deferretur . . . Non curru, non lectica vectus discessit,
quamvis infirmus, nec equo ornato stramentis decentioribus: rusticanis insedit
regius adolescens, 0896D qualia decebant monachum, qui se regum
et filium et fratrem esse longe minoris faciebat, quam monachatum.» Legi potest
de discessu ipsius, ac viae sociis epistola Nicolai, cujus verba ibidem
referuntur. Deinde autem cap. 7, idem Henricus, votis solemnibus Deo nuncupatis,
postquam saluti pristinae ac Clarae-Valli suae redditus esset, ad cathedram
Bellovacensem promotus fuit. Bernardus in hac re quomodo se gesserit, quomodo
Henricus; quaeque adhibita sint media, ut ambo consentirent, legere pluribus
ibidem licet. Haec e diversis duobus capitibus citatis nos hic simul
conjunximus. De obitu autem Gaufridi de Amaio apud Claravallenses, prout sanctus
Pater praedixerat, adisis Manricum cap. 6. qui cap. 8, agit de famoso illo ac
infami Nicolao: 0897A sed nos historiam istius sycophantae
collegimus supra per anticipationem temporis. 527. Sequitur
annus Christi 1151. ubi cap. I. Manricus inter alia tractat de Raynaldi seu
Rainardi, viri magni in ordine Cisterciensi, ejusdemque monasterii abbatis,
morte a S. Bernardo denuntiata; de qua re consulesis Gaufridum biographum lib.
IV. Vitae sancti Patris cap. 3, num. 19. Deinde subjungitur in Historia
Cisterciensi n. 8, mors Sugerii, abbatis S. Dionysii, superius a nobis laudati;
ad quem, imminente jam ei morte, exstat epistola S. Bernardi ordine 266 qua
ipsum hortatur ad eamdem intrepide excipiendam. Praesenti anno 1151, etiam
illigatur epistola 270, ad Eugenium papam in causa prioris Carthusiani contra
trangressores quosdam, 0897B post suborta inter eos dissidia.
Vide Manricum hic cap. 2, et notas Mabillonii ad istam epistolam. «Hoc ipso
anno,» uti vult historiographus Cisterciensis in eodem capite n. 9, «Bernardus
pensum solvens, et solitum de Consideratione librum ad Eugenium pontificem
scribens, multa deplorat in Romana curia, quae per ipsum corrigenda esse
deberent; sed praecipue frequentes legationes in Hispaniam, praesertim
quaestuosas legatis, verum Ecclesiae non inutiles tantum, sed nocivas.» Deinde
recitat fragmentum libri III, ex eodem opere. Sed rectius illa distulisset
historicus ad annum 1152, propter rationes, paragrapho proxime sequenti a nobis
assignandas. Ex his itaque conficitur, virum sanctum in postremis quoque vitae
suae annis, sicut consueverat in prioribus, 0897C nunquam non
fuisse attentum ad captandas occasiones vel studio quaesitas vel sponte oblatas,
ut operam conferret in commodum publicum Ecclesiae, aut particulare alicujus
communitatis vel personae. Accedit eo illud, quod Manricus ad annum 1151, cap.
6, observat his verbis: «Hoc ipso anno compilatum Decretum per Gratianum,
Benedictinum monachum, ex codice bibliothecae Vaticanae, Baronius notat ad hunc
annum: Decretum Gratiani, monachi sancti Felicis Bononiensis,
Ordinis sancti Benedicti compilatum in dicto monasterio anno Domini 1151,
tempore Eugenii papae III. Verum neque id sine Bernardo factum lego in
notis ad Historiam Joannis Dubravii lib. IX, lit. G: Sancti
Bernardi 0897D (inquiunt) Claraevallensis abbatis hortatu,
Gratianus pontificum decreta compilavit.» Sic observat Manricus.
528. Et mox num. 7: «Claudat,» inquit, «caput miraculum Bernardi satis illustre,
per hoc tempus patratum, sed multos adhuc post annos perseverans. Fons aquae
foetidae conversus in fontem vini . . . Id a Joanne eremita memoriae proditum,
cum eumdem nancisci non potuerim, ex transcriptore Sylva accipiat lector.» Sed
cum illud in Vita ab isto Joanne condita, et post Chiffletium nostrum a
Mabillonio vulgata, in promptu sit, alioque ibidem modo narretur, ex editione
Mabillonii col. 1289 et 1290, factum damus: «Cum pertransiret die quadam circa
horam sextam vir venerabilis finagium [i. e confinium] de 0898A villa, cui nomen
Columbeium in fossa, invenit fontem in itinere suo a pecoribus conculcatum.
Cumque ibi consisteret, jussit sibi et discipulis suis panem ministrari in eodem
loco. Illi vero, quia locus ille inhonestus videbatur, volebant potius in alium
locum transire: dixeruntque ad hominem Dei: Non est, inquiunt, Pater, hic locus
idoneus ad manducandum. Transeamus hinc, donec ad locum veniamus ubi honestius
manducare possimus. Locus enim iste coinquinatus est a pecoribus, et juxta viam
quotidie tritam ab itinerantibus. Vir autem Domini noluit acquiescere sermonibus
eorum. In proximo autem erant viri quidam magni nobilitate et opibus, qui obviam
occurrerunt ei de villa praedicta, volentes eum ducere in domos suas. 0898B 529. «Qui nullatenus voluit eis assentire,
praecipiens magis, ac magis in praedicto loco escas sibi praeparari. Tunc vero
unus ex discipulis suis, Hemericus nomine, dixit ad eum: Quid est hoc, Pater,
quod vis facere? quia hic locus foetet, et a pecoribus est coinquinatus: et tu
vis in eo manducare? Hunc igitur sermonem cum audisset vir Dei, ultra sustinere
non potuit, sed aperuit os suum, et prophetare coepit coram omnibus, dicens:
Audite me, fratres, et qui mecum estis omnes. Dico vobis in verbo veritatis,
quia veniet tempus, in quo multi hunc locum requirent, ut in eo ab
infirmitatibus variis curentur. Sanctus est locus, utpote a Domino
sanctificatus. Hoc cum audissent discipuli, acceperunt panes et cibaria,
comederuntque cum eo, et alii multi; plures 0898C namque venerant
obviam, ut supra diximus. Tunc vir Dei elevans manum suam, signo crucis super
fontem edito, benedixit eum, et sanctificavit, dixitque ministris: Haurite,
propinate comedentibus. Ministri autem hauserunt aquam, et impleverunt scyphos;
et versa est in vinum: biberuntque omnes qui aderant, et gratias exsolverunt Deo
immensas, dicentes cum gaudio magno: Vere homo iste sanctus est, vere Spiritus
sanctus habitat in eo 530. «Igitur vir beatus post cibum,
quemdam virum de praedicta villa, nomine Joannem, vocavit, qui dives et abundans
erat valde; praecepitque ei, ut praedictum locum curaret, et a sorde mundaret,
et de lapidibus muniret, ne pecora illum coinquinarent. Adjecit etiam dicens: Si
hoc, inquit adimplere 0898D nolueris, scias, te ante obitum talem
penuriam pati, quod in morte, ubi revolvi possis, panniculum non habebis, Illo
autem pigritante, imo nolente jussa beati viri adimplere, res, prout sanctus ei
praedixerat, subsecuta est. Nam in morte de tota possessione sua sudarium habere
non potuit, juxta verbum hominis Dei. Quis haec sine spiritu prophetiae virum
sanctum praedixisse dubitet? Multa quoque, dum adhuc viveret, prophetavit, quae
in effectum succedere vidimus longo tempore post gloriosum transitum ejus. Nam
de fonte praedicto, sicut praedixerat, multa evenerunt miracula. Nunc etiam, si
cujuspiam corporis membrum, quolibet dolore gravatum, ex aquis fontis illius
fidei devotione fuerit 0899A perfusum, cognitum est a multis, in
melius reformari. In potu quoque sumptae, diversarum infirmitatum incolumitati
prosunt. Nam et si quis febris gravi laborans incommodo, inspirante confessore
Christi Bernardo, desiderium habuerit hauriendi, protinus ut hauserit,
convalescit, et ita exstinguitur vis febrium, ceu si videas super immensum rogum
projectis undis universa incendia repente exstingui. Tertianarum, quartanarum
febrium ignibus accensis, ut potatae fuerint, dolores compescunt.» 531. Mortem Theobaldi, comitis Campaniae, cujus supra mentio non
parca occurrit, in hunc annum 1151 incidisse, invenies apud Manricum cap. 6, uti
et alia plura, videlicet vitae integritatem ex variis scriptoribus, qui ibidem
assignantur; locum sepulturae; 0899B illustrem viri in suis per
regia matrimonia cohonestationem; epistolam S. Bernardi,
sincerae erga eum amicitiae testem, ordine 271, monachatum denique Theobaldi
reprobatum tanquam apocryphum. § L. Archiepiscopi Lundensis peregrinatio ad S.
Bernardum; hic illum a se discedentem miraculo prosequitur; ratio temporis
librorum de Consideratione; variae praedictiones; turbae in Lotharingia
compositae; luctus filiorum in ultimo morbo Patris; hujus pro illis
cura.532. Pervenimus ad annum Christi 1152, vitae
magni Patris penultimum, ad quem annum cap. 3 ita loquitur Annalista
Cisterciensis: «Inter haec venerabilis Eskyllus [al.
Eskilus, Eschilus], Lundensis archiepiscopus, 0899C Danorum
primas, idemque apostolicae sedis legatus per totam Daniam . . . , Claramvallem
adire deliberavit, Parentem sanctum per tot pericula terrae marisque, per
sumptus, per incommoda vitae visitaturus. De ea peregrinatione Saxo Grammaticus,
pagina 310, ad medium: Eodem tempore Eskyllus domesticis supra
vires negotiis fatigatus, dum quieti intentius consulit, proficiscendi licentia
a rege difficiliter extorta, nobile Galliarum coenobium, quod Claravallis
nuncupatur, petivit, ibique asperum patriae convictum voluntariae
peregrinationis lenitate mutavit, jocundiorem rerum usum apud exteros, quam
inter cives habiturus.» Sed quae hic narrantur ex isto auctore, plenius
exstant apud Gaufridum in Vita S. Bernardi lib. 4, et in 0899D Exordio magno distinctione 3, cap. 25. 533.
Addit idem Manricus, in votis fuisse venerabili isti praesuli, privatam in
Claravalle vitam ducere, relictis infulis; sed viro multis perutili, imo etiam
necessario, id a sancto Patre dissuasum fuisse tunc temporis. Mira quoque sunt,
et S. Bernardo perquam honorifica, quae de pane, sola ejus benedictione dudum
servato a corruptione; item quae de dente et capillis viri sancti (detulerat
illa secum Eskilus e Claravalle profectus) memorat Annalista allegatus. Quae cum
in loco postmodum exhibenda sint ex eodem Gaufrido, quem modo designabam, adeat
illum lector. Laudatus porro Eskilus, deposita infula, se adjunxit coenobitis
Claravallensibus 0900A post mortem sancti Patris, atque in
Ordinis Annalibus frequens et honorifica de ipso recurrit memoria. Virum hunc
annuntiat et laudat Henriquezius in suo Menologio Cisterciensi ad diem X,
Aprilis. 534. Ad hunc etiam annum pertinet coronis a S.
Bernardo imposita aureo suo operi de Consideratione ad Eugenium Papam. Pagius in
Critica Baroniana ad annum Christi 1152, num. 2, de ordine temporis et
scriptionis ita disserit: «Loquitur hoc anno Baronius de quinque libris de
Consideratione ad Eugenium papam a divo Bernardo elucubratis, quae inter ejus
Opera praestant; sed sanctus doctor non eos uno tenore absolvit, ut putavit
Baronius; verum diversis intervallis scriptos ad Eugenium 0900B transmisit, uti observat Mabillonius in Praefatione ad tomum II,
Operum sancti Bernardi. Et primum quidem anno 1149 edidit, cum Nicolaus
Claraevallensis monachus, ejusdem sancti Bernardi notarius, ante suam
discessionem scribens Petro venerabili dicat: Mitto vobis librum domni abbatis
Claraevallis ad dominum papam. Quae epistola septima est lib. VI. Nicolaus autem
paulo post recessit a sancto doctore, uti suo loco diximus. Praeterea Bernardus
secundum librum direxit Eugenio anno 1150 post infelicem expeditionis
Hieresolymitanae exitum: de quo ab ipso libri exordio apologiam praemittit.
Tertium hoc anno post obitum Hugonis Autissiodorensis scripsit; cap. enim 2,
num. 11, de eo loquens inquit, defuncto sancto episcopo;
quem 0900C quidem librum num 20, declarat a se editum anno quarto
a concilio Remensi. Ejus verba Baronius citat. Denique quartum et quintum librum
paulo post, si non cum tertio, absolvit.» 535. Tandem historica
de rebus S. Bernardi collectio nostra ad annum Christi 1153 deducta. Fuit is
viro Dei terminus hujus vitae mortalis, ac principium beatae immortalitatis.
Observat auctor Annalium Cisterciensium ad hunc annum cap. 1, num. 2: «Initio
anni, hoc est, in media hieme, aegrotasse Bernardum usque ad mortem,» ex ipsius
epistola. Est illa inter alias Bernardinas a Mabillonio vulgatas ordine 307,
domino Ostiensi scripta, et ibidem notata anno Christi 1153. Sic autem in rem
nostram scribit ad eum sanctus Pater: «Deinde super statu 0900D corporis mei cognovi vos esse sollicitum. Verum est, quod
audistis: infirmatus sum usque ad mortem; sed interim revocatus ad mortem, atque
hoc (ut me sentio) non diu: longe enim sum debilior quam credi possit. Quod
tamen dixerim absque praejudicio divinae Providentiae, quae et mortuos suscitare
potest.» Ex his itaque patet, sanctum tunc desperatissima infirmitate affectum
fuisse: at quo tempore morbus ingravescens illum tandem ad extrema deduxerit,
testatur Gaufridus lib. V. Vitae cap. 2, ubi felicissimum, sed fratribus
tristissimum viri obitum describit, et de ipso, illos alloquente, sic memorat.
«Haec sunt verba, quae loquebar ad vos, cum praeterita hieme aegrotarem, non
vobis esse quod adhuc 0901A timeretis: aestate proxima imminere
(me mihi credere) hujus corporis dissolutionem.» Porro quemadmodum se sanctus
gesserit, in gravi sua infirmitate, invictum et heroicum in ardenti fervore et
piis occupationibus spiritum exercens, praemiserat idem biographus lib. V, cap.
1. 536. «Interea fratres (sicut narrat idem Vitae scriptor cap.
3) instare supplicationibus, et obsecrationibus, quibus poterant apud Deum. Unde
etiam sanctus ipse cognoscens eorum precibus desiderium suum differri, cum
aliquanto melius secundum corpus habere coepisset, congregatis fratribus haec
eadem verba locutus est: Quid tenetis miserum hominem? Fortiores estis, et
invaluistis. Parcite, quaeso, parcite: sinite me abire.» Quibus subdit ista
Manricus 0901B num. 4: «Sed nihilominus prophetiae spiritu
plenus, nec minus interim paterno amore aestuans, consolari lugentes, dilationem
promittere, instillare fiduciam, atque in spem cunctos erigere, et se ad
aestatem usque differendum, datis dolori induciis, promittebat: Haec sunt verba, quae loquebar ad vos, cum praeterita hieme
aegrotarem, etc. Ergo (uti pergit Manricus num. 5) dum inter spem et metum
fluctuarent ancipites, atque diu imminentem sententiam mortis, vix aut ne vix
(quidem) sperarent posse differri, minus forte fidentes Bernardi verbis
corfirmavit visio;» quae a Gaufrido exponitur cap. 3, jam indicato. «Haec
tertia,» sicut observat historiographus Cisterciensis, «jam de Bernardi obitu
visio, quam tamen quarta alia secuta est, qua differendum 0901C etsi minus clare, haud tamen nimis obscure confirmabatur.»
Exibebat ea Odonem, unum e senioribus Claravallensibus, moriturum ante sanctum
Patrem. Hanc lege apud designatum modo saepius biographum; cui adde auctorem
Exordii magni, distinctione 3, cap. 6, ubi, quia sequitur sancti Patris
asseveratio vel praedictio de gloria coelesti, statim post mortem Odoni
obventura, ex eodem Exordio etiam transcribo ista: 537. «Post
praedictam enim visionem idem famulus Dei Odo molestia corporis tractus ad
extrema pervenit. Ad quem visitandum cum beatus Bernardus ingressus fuisset,
videns eum pavere et anxiari, quasi si minus perfecte vixisset, et ob hoc
ancipitem adhuc sententiam judicis exspectaret, sic eum allocutus 0901D est: Quid trepidas, quid turbaris, o anima beata? A diebus
adolescentiae tuae devotum Christo famulatum in multis et magnis laboribus
exhibuisti, et exire formidas! Perge, perge securus: ego tibi in veritate dico
quia recto cursu ad Creatorem tuum pervenies, et sanctus coram ipso apparebis.
Qua consolatione dilecti Patris sui humilis Odo roboratus . . . vitam veraciter
apprehendit. Ut autem Pater sanctus sententiam, quam de eo protulerat, piae
humilitatis obsequio veram esse comprobaret, corpore sancto adhuc in area
jacente, antequam ad lavandum deferretur, reverenter accedens, funeris Deo digni
vestigia sacra devote osculatus est . . . Benedicti corporis ejus exuviae in
monumento, quo piae memoriae 0902A Humbertum locatum dixi mus, ob
reverentiam sanctitatis ipsius reconditae sunt.» 538. Sed
mirabile prorsus est aliud viri sancti vaticinium, quod Manricus cap. 2, credit
pertinere ad primos hujus anni 1153. menses, ac producit ex scriptore Exordii
magni. Sic itaque illud refertur in editione Tissierii distinctione 3, cap. 27:
«Nobilissimus princeps Gunnarus, judex quondam et dominus Sardiniae detrachalis
, cum aliquando gratia orationis sanctum Martinum Turonensem
expetiisset, in reditu transiens per Claramvallem, et a beato Bernardo devote
susceptus, de salute quoque animae copiose admonitus, conversioni minime
consensit: licet Pater sanctus, ipso praesente, et multum garrulante, caecum
quemdam illuminasset. Cui 0902B abeunti vir Domini sic locutus
est: Ego quidem instanter pro tua conversione Dominum rogavi; sed ad praesens
exaudiri non merui. Et nunc abire te patior, quia retinere non licet invitum:
scias tamen te huc iterum de Sardinia reversurum. Abiit ergo in patriam suam;
sed verba, quae ex ore viri Dei audierat, incessanter animum ejus stimulabant,
Spiritu intus suggerente, prophetiam, quam tantus propheta sibi de se
praedixisset, cassari penitus non posse. Modico post hinc elapso tempore, cum
nuntiatum esset ei, beatum virum transisse de hoc mundo ad Patrem, consternatus
est animo vehementer, arguens semetipsum, et poenitens valde quod ad illius
praedicationem conversus non fuisset. Mox ergo igne illo quem Dominus mittit in
corda electorum suorum, 0902C et vult vehementer accendi, totus
incanduit: nec omnino moram facere sustinens, primogenitum filium suum pro se in
regno suo principari constituit: ipse vero, dum adhuc quadragenarius esset,
aetate corporis et animi vigore praepollens, relicta Sardinia omnique gloria
mundi spreta, pauper et humilis ingressus est in Claramvallem: ibique sub
disciplina suscepti Ordinis usque ad decrepitam aetatem, imo usque ad mortem
perseveranter militans, regnum terrenum pro coelesti se commutasse
gloriabatur 539. «Varii in Lotharingia tumultus,» sicut
perhibent Annales Ordinis Cisterciensis cap. 4, «apud Metenses, Bernardum
tanquam angelum pacis forte ad hoc reservatum praestolabantur. Quin et Illinus [al. Hilinus] Trevirorum metropolita, sub quo Metensis
sedis, 0902D ad Claramvallem veniens, eumdem sanctum humilis
supplexque, ut tantis subveniret malis sollicitabat.» Rem narrat Gaufridus lib.
V, Vitae cap. 1, addens, vires ad tanti operis successum in hoc casu, sicut in
aliis eventibus praeteritis contigerat, viro Dei coelitus fuisse redditas.
«Dominus, inquit,» sicut semper fidelis servi sui direxerat vias, et in
praecipuis quibusque causis aptissimo usus fuerat instrumento, ex paucis ante
diebus aegritudinem corporis ejus aliquatenus relevarat. «Et paucis interjectis:
Quod quidem saepius erga eum providentia divina disposuit . . . , ut quoties eum
grandis aliqua necessitas evocaret, vincente omnia animo, vires corporis non
deessent . . . Cui in opere novissimo 0903A tam manifeste divina
adfuit virtus, ut ex laboribus vires capere videretur.» Interim «jam arma
utrinque,» inquiunt num. 4, Annales citati, «et clamores audiebantur: et alteri
ex ardore vindictae, alteri ex victoriae recentis elatione, fremebant utrique.
Cum sanctus Pater admonitus per visum nulli repulsae cedere, tandem quaecunque
vellet impetraturus, Trevirensium antistitem secutus, pervenit ad castra quae
jam jamque in se invicem irruitura, Mosellae ripas longius occupabant.» 540. Quot et quanta hic mirabilia in virum sanctum quasi confertim a
divina Providentia sunt congesta! Mirabile ad illos tractus iter ejus; qui
puncto vix unico distabat ab itinere ad aeternitatem: mirabilis in
desperatissimae pacis negotio tam 0903B certa et affirmata de
bono ejus eventu praedictio; mirabilis denique atrocissimarum istarum
discordiarum compositio: etenim «partis utriusque primarii . . . compositis
omnibus, secundum quod fidelis arbiter (Bernardus) definivit, datis sibi invicem
dextris, reconciliati sunt in osculo pacis,» uti Gaufridus testatur: qui
lectorem, totius rei gestae seriem describens, plenius edocebit. «Premebat»
videlicet «homines,» uti recte observat Manricus num. 6, «auctoritatis Bernardi
pondus, premebant miracula, cum nefas ducerent utrique non exaudire, quem Deus
exaudiebat, et cui ipsa natura obtemperabat. Praeter alios illuminati duo caeci
ad tactum viri Dei: claudi item duo donati libero gressu, Deum in Bernardo
praesentem manifestabant.» Deinde ex eodem 0903C Gaufrido refert
celeberrimam mulieris, vehementi tremore ac validis membrorum motibus ab annis
octo concussae sanationem; uti et alterius paralyticae curationem. Adisis ipsum
Gaufridum loco superius citato: qui, postquam narraverat ea, quae in hoc supremo
ac prorsus memorabili abbatis sanctissimi itinere contigerunt, sic eumdem
affatur, praedictum caput primum concludens: 541. «Caeterum
nimis difficile, aut omnimodis impossibile foret, itineris illius magnalia
universa complecti. Sed neque propositi nostri est, ejusmodi modo prosequi
signa, et narrandis virtutum operibus operam dare. Hic enim viarum tuarum, Pater
dulcissime, finis beatus, et hic labor ultimus fuit. In hoc opere non minus
utili, quam difficili, nec minus 0903D desperatae quam
necessariae pacis labores tuos gloriose complevit, qui magnifice semper
honestavit te in laboribus tuis, te in suo nomine, et nomen suum in te
glorificans, rex gloriae, Dominus Deus tuus.» Haec Gaufridus; qui cap. 2 tractat
de sancti ad coenobium Claravallense regressu, ac animi gaudio, quo erat
delibutus. En nonnulla e pluribus, quae scribit: «Ut expleta Metensium
reconciliatione, et provinciae illi pace reddita, abbas sanctus ad monasterium
rediit, gravi admodum jam jamque deficientis incommodo corporis occupatus, in
tanta animi suavitate, et dulcedine spiritus quotidie propinquabat ad exitum, ac
si in portu navigans paulatim vela deponeret. Evidenter quoque fratribus aiebat:
0904A Haec sunt verba, quae loquebar ad vos,
cum praeterita hiema aegrotarem, etc.» quae supra praemissa sunt. 542. Claravallensium filiorum de desperata amantissimi Parentis
salute dolorem commemorat Manricus cap. 7, his verbis usus: «Jam Pater sanctus
morti, jam mors victoriae, jam victoria triumpho appropinquabant. Jam beati
angeli, jam spiritus coelestes novum civem cum gaudio, quin ipsi daemones
Bernardum abeuntem, per quem tot millia animarum perdidissent, qua poterant, cum
tripudio praestolabantur. Soli fratres et filii, destituendi tanti Patris
solatio, tanti magistri ductu, moerebant tristes, ejus vitam vel propriis
redempturi. Quippe sub eo discedere, in felicitate; sine eo vivere, in 0904B miseria reponebant. Videres homines pene extra se factos, ipso,
quem amittendum deplorabant, ut apparebat, morte propinquiores.» Audiatur unus
ex illis Gaufridus lib. V, Vitae cap. 2: «Nostrum sub tam gravi articulo
inconsolabilem luctum aliquatenus illi aestimare, ac sibimet exhibere licebit,
pallidasque, si pie senserit, turmas imaginabitur filiorum, exterminatas facies,
vultus exsangues, genas lacrymis sordentes, suspiria quoque pectorum ac
singultus.» 543. Deinde idem biographus apostrophen tenerrimi
affectus, venerationis profundissimae, ac cumulatissimae laudis expressionibus
plenam dirigit ad sanctum suum Parentem: sed, ne actum agam, huc illam non
transcribo. Mitto hic etiam alia, quae 0904C subjungit, de
filiorum ad Patrem accessu, hujusque et illorum verbis, ac fletu. Item
dilectissimam sibi sobolem consolabatur. Ad haec, monitis eam instruebat dulcis
ac sollicitus Pater (vide laudatum Gaufridum loco citato) ad religiosam
perfectionem, lacrymis prae affectu sermoni vere paterno intermistis, charissima
sibi pignora adhortans. Nec praeteribo tria illa monita, quibus testamenti seu
ultimae voluntatis loco dilectos sibi filios benignissimus Pater affatus fuisse
dicitur ab Alano apud Mabillonium volumine II, col. 1271 et 1272: «Videns itaque
suorum finem imminere dierum, quosdam fratres, qui in familiari sibi
conversatione diutius adhaeserant, seorsum advocans, alloquebatur, talia dicens:
Quia non arbitror me magna vobis religionis exempla 0904D
posse relinquere, tria vobis imitanda commendo, quae in stadio, quo cucurri, me
pro possibilitate mea memini observasse: Minus sensui meo, quam alterius
credidi; laesus de laedente vindictam non expetivi. Nemini scandalum facere
volui: et, si quando incidit, sedavi ut potui.» His merentur adjungi, quae
Manricus in additis ad Exordium magnum lib. VII, cap. 10, legisse se significat,
hisce verbis expressa: «Ut olor dulcissimus, qui canoro et suavi modulo, ad
limina mortis ductus, cantare solet: sic et B. P. Bernardus jam in extremo vitae
praesentis ac periturae constitutus, dulciora multo, magisque melliflua verba
sonabat: adeo ut prae gaudio misto tristitiae, omnes, qui ibi aderant, ingenti
0905A luctu ac gemitibus enarrabilibus in lacrymas
dissolverentur.» § LI.
Morbus; revelatus obitus; litterae, ut fertur, ducissae
Lotharingicae; virorum illustrium accessus; mors; corpus; miraculis finis
impositus per obedientiam.544. «Modum autem
aegritudinis ejus si quis nosse desiderat, exstat epistola, quam ad amicum
quemdam paucissimis diebus ante sacram a nobis profectionem suam ipse dictavit,»
teste Gaufrido lib. V, Vitae cap. 2, qui eam etiam ibidem recitat. En tibi
sequens ex ea fragmentum: «Somnus recessit a me, ne vel beneficio sopiti sensus
dolor unquam recedat. Defectus stomachi fere totum quod patior est . . . Pedes
et crura intumuerunt, quemadmodum 0905B hydropycis contingere
solet. Et in his omnibus, ne quid lateat amicum de statu amici sollicitum,
secundum interiorem hominem (ut minus sapiens dico) spiritus promptus est in
carne infirma.» Epistola porro haec ordine 310 signatur, et inscribitur Ad Arnoldum Carnotensem abbatem Bonaevallis, notante
Mabillonio, Ernaldum passim appellari in vetustis monumentis, ut in Spicilegii
tomo XII, pag. 390, et apud Arnulfum episcopum Lexoviensem, qui ejus epistolas
laudat. Omnes excidisse summopore dolemus. Ernaldo librum secundum de Vita
Bernardi, tribuendum esse, docent Notae fusiores. 545. Manricus
cap. 7, num. 7 et 8, scribit de duabus aliis, praeter eas, quas diximus
revelationibus, 0905C quibus sancti mors praenuntiata fuerit.
Proferamus ejus verba: «Hoc ipso tempore in abbatia Claraevalli proxima, nec
satis certum adhuc in qua fuerit, quarta de sancti morte revelatio abbatem simul
instruxit et invitavit, adfuturum, si vellet, obitui sancto, cui curia omnis
coelestis praesens assisteret.» Factum narratur ac confirmatur apud Gaufridum,
lib. V, cap. 3. At sive rem non tam prope adesse existimaret abbas ille, sive
non plenam isti revelationi haberet fidem, sive aliis occuparetur negotiis
urgentibus; hanc monitionem coelestem subsecuta est alia, de qua Manricus citato
num. 8, praedicti monasterii praeposito facta ab ipso S. Bernardo; quae cum sit
breviter relata a laudato mox biographo, eam huc ex ipso transfero: «In
monasterio 0905D praedicti illius abbatis, qui sic ejus natalem
praeviderat ea nocte, quam nobiscum Pater sanctus mane profecturus ultimam
fecit, venerabili ejus praeposito apparens, valefecit illi, et ait: Noveris,
quia jam migro, nec ulterius hic morabor. Quod ut ille indicavit abbati,
accelerans abbas, et Claramvallem veniens, ipso die abbatem sanctum, sicut
dixerat, reperit jam migrasse.» Atque haec quidem quinta revelatio mortis: uti
observat Manricus num. 8, sanctissimi Patris: et, quantum nos novimus, etiam
postrema, quae utique accidit ultima nocte, post quam proximo matutino diluculo
erat migraturus ad Dominum. 546. Appetente autem mortis
tempore, venisse ad eum fertur nuntius e Lotharingia, ac Ducissae, a 0906A viro sancto olim conversae, litteras ad ipsum detulisse. Quid
vero in eisdem scripserit, et quid sanctus responsi dederit, legi potest apud
Historicum Cisterciensem cap. 7, num. 9, post cujus rei narrationem addit: «Haec
ex anonymo antiquo, ut vocat, ms., a quo se Brito hausisse testificatur,» qui
inspici potest lib. III, cap. 28, ubi allegatur quidem codex ms., fol. 64, et
alii nominantur auctores; sed facti fides sit apud asserentes; cum Gaufridus
adeo diligens et accuratus scriptor eorum, quae sub finem Vitae S. Bernardi
acciderunt, nihil horum memoret. Porro de mirabili hujus ducissae Adeleidis
conversione agit Guillelmus in Vita lib. I, cap. 7, et Fragmenta Gaufridi col.
1277. Vide quae supra dixi § 18, num. 198. Postremo virum sanctum jam morti
proximum illustrium 0906B personarum consortio cohonestatum
fuisse, testis est Gaufridus lib. V, Vitae cap. 2. «Novissime, inquit, cum
exterioris habitaculi undique jam soluta compago . . . , magnus ille dies
illuxit, quo perpetuus illi! ortus est dies: ad cujus exitum vicini episcopi cum
abbatum et fratrum copiosa multitudine fuerant congregati.» Tempus vero mortis
mox subdens, «Hora, inquit, diei pene tertia . . . (Manricus cap. 7, num. 11,
tribus, ait, ante meridiem horis, plus minusve) a corpore mortis . . .
migravit.» Deinde autem alias temporis notas signat: «Annis circiter sexaginta
tribus expletis . . . decimo tertio Kalendas Septembris, inter filiorum manus
obdormivit in Christo,» anno videlicet reparatae salutis 0906C 1153, quem dictus biographus, nonnullis rebus interjectis, de
quibus agetur illico, etiam notat, dicens: «Facta sunt haec eodem anno, quo
beatus papa noster Eugenius tertius . . . ab hac luce . . . migravit.» 547. Quo autem momento beatissimus Pater animam purissimam suo
Creatori reddidit, visio plane singularis condecoravit felicissimum ejus ex hac
vita transitum, quam Manricus num. 13, sic narrat ex additis ad Exordium magnum
lib. VII, cap. 10. «In ipso vero momento, quo ultimum exhalavit spiritum, visa
est in eodem cubiculo, quo sanctus vir jacebat, piissima Dei Genitrix, specialis
B. Bernardi patrona, largissima suorum remuneratrix, innumeram angelorum ac
coelestium spirituum multitudinem, prout 0906D reginam coeli ac
dominam angelorum decebat, secum in comitatu habens, quae cernentibus omnibus,
qui ad funus venerant, sanctissimam viri Dei animam quasi ab ore ejus rapiens,
usque ad penetralia coeli cum eodem comitatu, laetantibus angelis, hymnosque
coelestes per aera cantantibus perduxit, quo pia sui memorum immemor nequaquam
existeret. Similiter et visa est eadem coeli regina illam B. Patris nostri
Bernardi animam in coelesti beatitudine ad latus suum collocasse.» Ea autem sic
metro illigavit Philotheus in Carmine encomiastico de vita et moribus S.
Bernardi: Cum niveus, lacrymas inter
gemitusque suorum, Spiritus, abjecto
corpore, celsus abit: Ipsa per aerios Virgo
nitidissima tractus, 0907A Visa est coelestes ducere laeta choros. Purpureamque trahens animam super arce locavit Empyrea, lateri composuitque
suo. Haec ibi de ista apparitione; sed
Gaufridus nihil de ea scriptum reliquit, quod miror. Quid de sacro corpore
exposito, concursu hominum, et sepultura? 548. Corpus defuncti
abbatis etiam rite paratum, et ornatum sacerdotalibus indumentis, oratorio
beatae Dei Genitricis infertur; teste Gaufrido lib. V, cap. 2, concurrente ad
illud plurima hominum multitudine, vallemque totam ploratu atque ululatu
implente; sicut ibidem sequitur. «Biduo mansit in medio gregis pastor
exstinctus, dum pristina illa dulcissimi gratia vultus nil minorata, sed 0907B aucta, magis omnium in se figeret oculos, animos traheret,
sepeliret affectus. Quid praeterea? Crescebat autem supra modum ruens undique
populi multitudo, et intolerabilis jam fiebat impetus concurrentium, ac
desiderabiles tenentium pedes, osculantium manus, applicantium panes, baltheos,
nummos, et alia quaeque servanda sibi pro benedictione.» Et vero secunda die tam
erat importuna corpus venerabile obsidentium multitudo, ac praestolantium
sacratissimi istius pignoris sepulturam, die tertia faciendam, ut anticipata
ejusdem fuerit hora, ad vitanda, quae timebantur, incommoda. Consule laudatum
mox biographum, qui ista plenius enarrat. Quid, quod unus e fratribus, gravi ac
diuturno morbi caduci malo laborans, et priusquam 0907C corpus
tumulo conderetur, plena fide ad illud accedens opemque flagitans, perfectam
recuperarit sanitatem, prout videre licet apud eumdem scriptorem: quanquam haec
sanatio aliunde ejus textui inserta est. Adisis etiam Exordium magnum
distinctione 2, cap. 20. 549. Neque filio suo ac domestico
Pater sanctus duntaxat fuit benignus; sed externis etiam praebuit se propitium.
Audiatur Exordium magnum loco jamjam indicato: «Pridie etiam quam reconderetur
pretiosissimus ille thesaurus, puer quidam de proximo viculo advenit, prae
siccitate nervorum aridum habens brachium, et manum contractam. Cujus aetati et
debilitati qui praesentes 0907D aderant compassi, tanto huc
fiducialius ad sacri corporis tactum invitavere post horam orationis nonam,
quanto id minus innocens aetas per se praesumere audebat. Ubi vero brachium
aridum brachio sancto, et manus contracta manui benedictae applicata est;
repente vigore naturae redeunte brachium convaluit, et manus libere extendens et
reflectens digitos, sub oculis totius multitudinis, quae sacrum funus
quaquaversum circumdederat, perfecte sanitati restituta est. In cujus curatione
tantus illico factus est clamor omnium, qui aderant, vociferantium in laude Dei
ut vix eum potuerit fratrum disciplina reprimere. Superveniente vero nocte
allatus est alius toto corpore debilis, procubuit loculo, et coram psallentibus
0908A erectus est, et deductus ad altare. Ita Exordium magnum
Ordinis Cisterciensis, 550. At magna virtus miraculorum
exierit oportet de corpore abbatis nostri jam vita functi, cum injunctum ei
dicatur, ne eadem ulterius continuaret, Gosvino abbate Cisterciensi illud
probibente. Factum audi ex auctore Exordii magni distinctione 2. cap. 20:
«Enimvero domnus [al. add. Gozvinus]
Cisterciensis [al.
add. abbas] qui cum aliis pluribus abbatibus sui ordinis ad exsequias viri
Dei venerat, considerans tantam importunitatem tumultuantis populi, et ex
praesentibus futura conjiciens, vehementer timere coepit, ne, si crebrescentibus
signis tam intolerabilis illuc populorum turba concurreret, earum improbitate
0908B disciplina periret ordinis, et sanctae religionis fervor in
eodem loco tepesceret. Quapropter, habita super hoc deliberatione, reverenter
accedens, per virtutem obedientiae, ne signa ulterius faceret, inhibuit. Sed cum
dicat apostolus de Domino nostro Jesu Christo, quia factus est obediens Patri
usque ad mortem, et ipsius exemplo legislator noster sanctus Benedictus
obedientiam nobis usque ad mortem in regula proponit; sancta et vere humilis
anima Patris nostri mortali homini, etiam post mortem carnis, obediens fuit. Nam
signa, quae tunc jam radiare coeperant, ita cessavere, ut ex illa die et
deinceps nunquam publica miracula facere visus sit: licet quibusque fidelibus
praecipue sui ordinis fratribus, pro variis incommoditatibus 0908C ad se clamantibus, usque hodie deesse non possit. Namque sola
illa signa quae disciplinam ordinis per turbas concurrentium populorum
minuerent, domnum Cisterciensem fieri noluisse, manifestum est.» 551. Caeterum, quid occasione hujus mandati acciderit in tartareo
spiritu, qui mulierem possidebat, indeque per merita S. Bernardi exire jussus
hanc ipsius jactabat obedientiam, ne occupatam a se sedem deserere cogeretur,
non abs re fuerit hoc loco commemorare ex magno Exordio Cisterciensi, quod paulo
ante designatum est. Rem itaque gestam ex illo intellige: «Evolutis dehinc post
transitum beati viri pluribus annis, erat in 0908D partibus
Italiae matrona quaedam, quam correptam spiritus malignus atrociter vexare
coepit. Quo tam lamentabili casu propinqui et amici ejus vehementer consternati,
si quid remedii foret, sedula meditatione pensare coeperunt. Erat autem in
vicinia coenobium quoddam ordinis Cisterciensis; et sicut mentibus in angustia
constitutis spes undecunque concepta solet parere fiduciam, ad eamdem domum
daemoniacam illam causa curationis ducere communi consilio decreverunt. Quod et
factum est. Sistitur misera ad portam: et aliqui ex simul comitantibus, qui
tantum malum abbati et fratribus nuntiarent, opemque flagitarent, mittunt. Abbas
vero quosdam de senioribus quos magis noverat spirituales, assumens, cum 0909A cruce Dominica et sanctorum reliquiis egreditur ad patientem.
Cumque malignus ille spiritus per Domini crucem et per sacra sanctorum pignora
conjuratus nil moveretur, recordatus est abbas, habere se venerandas reliquias
de capillis et barba S. Bernardi: quas eodem, ni fallor, anno ad capitulum
vadens in Claravalle pro benedictione acceperat, et ad tutelam sui continue
secum ferebat. Et nihil dicens, manus sub cuculla silenter misit, quatenus
extractis his reliquiis daemonem per has urgeret. 552. «Quod
pestifer ille lynceis oculis deprehendens, coepit continuo scabellum pedibus
terere, sputa jacere: totius quoque corporis indecenti motu, quid intus
pateretur, prodebat invitus. 0909B Et erumpens in vocem: Eia,
inquit, abbatule, quid vis facere? Quid modo mali contra me sub illa veste tua
machinaris? Frustra niteris, incassum laboras: serva Bernardum tuum, nec enim
proficies quidquam. Dicente vero abbate, per Domini gratiam et hujus sanctissimi
viri merita, modo egredieris, respondit: Quid? An excidit tibi quod prohibitum
est ei signa facere? Hoc ergo sciens, securus in hoc meo domicilio requiesco,
Audiens autem abbas et fratres, qui cum ipso erant, haec verba, valde mirati
sunt, quod scilicet spiritus nequam interdictum illud in scutum suae defensionis
tam celeriter invenerit.» § LII. Variae post beati Patris obitum
apparitiones; tumulus; epitaphia; elogia; aqua qua ejus sacrum corpus fuerat
ablutum, prodigiosa; sermo anniversarius; corporis ac morum
descriptio.0909C 553. «Ascendentem in
coelum beatam animam ex variis mundi plagis conspexere viri sanctissimi; sed
inter alios duo commemorantur, alter in Anglia; in Vasconia alter existens: hic
Montis Pessulani Guillelmus comes, quem dudum in Grandisilva conversum, inde in
Hispaniam missum, sed nunc forte reversum commemoravimus: ille anonymus, sed
magnae sanctitatis, nec similibus dissuetus revelationibus: uterque eadem die,
qua decessit; sed alter alloquens; alter tantum videns. Et de Anglo haec auctor
Exordii magni lib. I, cap. 38: Ferunt in regione Angliae
quemdam religiosum 0909D magnae virtutis existere, qui in ipsa
die qua B. Bernardus, abbas in Claravalle, de mundo migravit, cum esset in
Anglia, vidit in spiritu maximum quemdam angelum de coelo transmissum, maximam
nihilominus animam quamdam de terra assumentem, et eam cum ingenti gaudio secum
ad astra ferentem.» His exorditur Cisterciensis Annalista suum caput
octavum. Apparitionem vero aliam, quae laudato Guillelmo accidit eadem ipsa
nocte, qua abbas sanctus ex hac vita decessit, idem historiographus subnectit ex
Gaufrido lib. V, cap. 3, ubi lector pluribus illam descriptam inveniet. 554. Duabus hisce superaddit tertiam Manricus, «quatuor a Claravalle,
uti refert, dictis factam regulari canonico, qui post monachum induit 0910A in Claravalle.» Rem vero gestam memorare se dicit ex anonymo
Gallo, quem Silva transtulit. Sic itaque habet: «Is eadem, qua sanctus, obiit
die, imo et eadem hora, videre sibi per somnum visus est monachos plures in
cucullis albis splendidos, binos et binos lente procedentes, ac deducentes
corpus beati viri a cella usque in ecclesiam ubi funebres ejus exsequiae
celebrantur. Evigilans, de morte et visione sollicitus ac dubius distrahebatur,
an sanctus doctor de mundo jam migrasset, et an pro illo orandum, an ipse
potius, quasi qui posset pro aliis intercedere. Repente extra se factus stellam
vidit claritatis ingentis et pulchritudinis, atque eam esse amici et Patris
animam voce e coelo delapsa clare cognovit, ante 0910B Dei
thronum aeternum micaturam.» Hac visione exposita, «Similem,» inquit, «aliam in
Italia factam ibidem habes.» Hactenus Annalium Cisterciensium collector. 555. Accipe aliam, quae apud eumdem historicum exstat num. 5, ex
additis, quae citat ad Exordium magnum lib. VII, cap. 10: «Refert ergo (ait)
doctor Jacobus de paradiso, qui fuit de Ordine Carthusiensium, quod illa hora
qua B. Bernardus de hoc saeculo feliciter migravit, triginta millia hominum e
vita decesserunt. Inter quos etiam fuit vir quidam decanus ecclesiae
Lincolniensis, qui, dum vixit, vir vitae laudabilis fuit. Qui mundanos honores
fugiens, vitam solitariam elegit in quadam eremo, in qua per viginti quinque
0910C annos sanctissime conversatus est. Obiit igitur etiam hic
decanus eodem die, quo beatissimus Pater noster Bernardus. Post mortem autem
apparuit Lincolniensi episcopo cum magna gloria, pro ipsius episcopi, et omnium
audientium admonitione dicens ei: Age poenitentiam, emenda vitam, corrige
conscientiam, dimitte superbiam simul et avaritiam: aliter nunquam habebis
coelestem gloriam. Non enim tam facile est, salvari hominem, sicut multi
credunt. Quoniam, dum ego praesentarer tremendo Dei judicio, affuerunt ibi
triginta millia animarum, de quarum numero vir beatus Bernardus, et ego sumus
salvati: tres descenderunt in purgatorium: alii omnes ceciderunt 0910D in infernum. His dictis disparuit decanus. Sed benedictus sit
Deus in sanctis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui sanctum Patrem
nostrum Bernardum ita in omni gente, et natione glorificari digatus est.» In
Bibliotheca Carthusiana auctore F. Theodoro Petreio, notatur «Jacobus de Clusa,
alias de Paradiso (licet alii diversos fuisse existiment) ante ordinis ingressum
S. theologiae doctor ac professor publicus; postmodum vero Erphordianae
Carthusiae alumnus, scripsisse tractatum de Apparitionibus
animarum, post exitum a corporibus . . . , obiisse autem anno . . . 1465,
aut praeter propter.» 556. Plura sunt alia visa quibus Dominus
Deus fidelissimi sui famuli jam vita functi gloriam manifestavit. 0911A Legatur Gaufridus lib. V, Vitae cap. 3, e quo haec in compendium
redigo: «Proxima nocte, postquam sacrum corpus sepulturae traditum fuerat,
quantam adhuc pro filiis sollicitudinem gereret Pater sanctus . . . , evidenter
ostendit. Apparens enim cuidam fratri in multa gloria . . . , et desiderantem
tenere, cito pertransiens, aiebat, quia pro quodam fratre simplice veni . . . .
Circa horam diei tertiam veritas comprobata est visionis. Defunctus est enim
quidam frater . . . . et sicut omnino credibile est, animam ejus . . secum
tulit. Paucis quoque expletis diebus alteri cuidam fratri magnifice satis
apparens . . . Hoc etiam scito, ait, et dicito fratribus, cujusdam vere sancti
corpus, cujus et ego habeo vestem, in oratorio 0911B esse
sepultum. Dicebat autem episcopum Malachiam. Ipsius enim tunicam, in qua sanctus
ille feliciter obdormierat, ad missarum sibi servaverat celebrationem, et
moriturus iu ea sese jusserat sepeliri, sicut et sanctum illum in sua sepelierat
veste. Quod tamen verbum et ipsi fratri, et quampluribus aliis usque ad hanc
visionem prorsus erat ignotum.» Aliae S. Bernardi apparitiones numero bene
multae, ac genere suo singulares dabuntur a nobis post in Gloria viri posthuma.
Liceat nobis interea temporis ad alia pergere. 557. Tertio
itaque post mortem die corpus ipsius sepultum est. Superpositas tamen pectori
sacratissimo fuisse B. Thadaei apostoli reliquias, 0911C sicut
beatus abbas praeceperat, eodem anno ab Jerosolyma sibi missas, perhibet
Gaufridus lib. V, cap. 2. Occasione sepulturae de epitaphiis etiam aliqua sunt
notanda. Manricus cap. 9, sequens de iis judicium profert: «Bernardi tumulum ab
ipso sancto sepulto ornaverunt elogia, seu epitaphia, quae simul cum Operibus
ejus cimcumferuntur, bonitate quam numero inferiora. Enervia ea pro argumenti
qualitate, et nunc dura, nunc frigida, aut, si quando incalescant, inaequalia:
certe quae ideo plura esse videantur quia nullum satis. Nec tamen sine nutu
divino factum credam, ut summa alias ingenia velut in luce Bernardi caecutirent,
et quae laudandis 0911D aliis superessent, in ipso deficerent,
quasi qui solus sibi sufficiens foret; et laureatus spiritu sapientiae, non
aliis coronandus veniret, quam suis scriptis. Assensisse videtur Baronius ad
hunc annum huic conjecturae, atque ipsam etiam judicio suo approbasse: nam
Sancti laudibus coeptis, sed vix libatis, ad Adamum de sancto Victore propere
transit, unum prae aliis Bernardi laudatorem, et tandem concludit: Ista in
laudem laudatoris S. Bernardi redundent . . .» 558. «Epitaphium
Adami Victorini, quia revera prae aliis dulcius sonat, omissis reliquis hic duxi
transcribendum, quod haberi indicat inter epitaphia D. Bernardi. Sic vero
expressum est: Clarae sunt valles: sed
Claris vallibus abbas 0912A Clarior his clarum nomen in orbe dedit. Clarus avis, clarus meritis, et clarus honore. Clarus et eloquio, relligione magis. Mors est clara, cinis clarus, clarumque sepulcrum: Clarior exsultat spiritus ante Deum.
Sic Victorinus Adam lusit, allusitque ad sancti abbatis, et loci claritudinem.
Caetera languent, et nec Bernardi operibus digna erant, neque his Annalibus.»
Non itaque opus est ad hujusmodi elogia recurrere. Alia gravissimorum omnis
status ac conditionis virorum de sancto testimonia paulo inferius proferemus, ne
vel ipsis quidem ex laudatorum istorum agmine exclusis heterodoxis, qui suam
quoque symbolam in Bernardi praeconia contulere Enim vero si sapientissimorum
virorum elogiis addere 0912B nostrum de sancto Patre sensum
liceat; tam ex dictis per decursum hujus nostri commentarii, quam ex dicendis
infra in Vita ejus, nec non post illam in Gloria posthuma in ipsius honorem a
nobis elucubranda, manifestissime conficitur, sequentes titulos, non adumbratos,
sed veros ac genuinos ipsi convenire. Fuit itaque Vir sanctissimus, ac vocari
debet meritissimo jure Ecclesiae catholicae lumen et columen, sedis apostolicae
fulcrum, haereticorum malleus, apostolus, propheta, thaumaturgus, angelus pacis,
Dei omnipotentis organum, perfectionis religiosae norma, ordinis Cisterciensis
propagator et gloria, vas denique electionis, ad agendas res magnas, et ad
felicem exitum promovendas non difficillimis duntaxat, sed desperatissimis etiam
0912C temporibus.559. «Edidit . . . in
anniversaria sacri obitus illius solemnitate perelegantem sermonem Godefridus,
ejus notarius, cum postmodum abbas esset in Claravalle. Qui licet mendis
plurimis respersus, in posterioribus, quae circumferuntur, editionibus, simul
cum operibus sancti lucem accepit, sub hoc initio: Quam dulcis hodie,
dilectissimi filii, paterna debet esse memoria; prout observat Manricus, cap. 9,
num. 5. Sermo iste pluribus a nobis indicatus est § 1 hujus Commentarii, num.
18, ubi etiam signatur, quo anno fuerit habitus. De auctore autem consulat
lector observationes § 63. Mirabile autem est, quod dicto num. 5, refertur de
aqua, qua ablutum 0912D fuerat corpus sancti vita functi post
multos etiam deinde annos salutifera et prodigiosa. Audiantur sermonis verba:
Nonnullis etiam Pater sanctus, cum in carne eum non viderunt, benignum sese in
spiritu exhibuit patrem, tulit opem, abstulit tentationem, attulit
consolationem. Nam ex lavacro sacri corporis ejus, cum ex more ei post transitum
debitas exhiberemus exsequias, fratres quidam in remotissimas orbis partes
deportaverunt, et, sicut eorum certa relatione didicimus, cum jam decimus annus
transierit, non tantum aqua illa usque modo manet omnimodis illibata; sed eamdem
obtinet et gratiam, quaecunque fuerit superfusa. Cum enim pluribus jam ad
remedia postulantibus de eodem sacro liquore donaverint (nam et eum 0913A multis opem tulisse confirmant) impleto tamen saepius aqua
altera vasculo, talis permanet usque hodie, qualis prima fuerat die.» 560. De singularibus gratiae dotibus, quibus Vir sanctus erat
praeditus, asserit ista scriptor Vitae Gaufridus lib. III, cap. 1: «Serenus erat
vultu, modestus habitu, circumspectus in verbis, in opere timoratus, in sacra
meditatione assiduus, in oratione devotus, et . . . de omni re magis fidens
orationi, quam industriae propriae vel labori: magnanimus in fide, longanimis in
spe, profusus in charitate, etc. Apparebat in carne ejus gratia quaedam,
spiritalis tamen potius quam carnalis. In vultu claritas praefulgebat, non
terrena utique, sed coelestis. In oculis angelica quaedam puritas, et columbina
0913B simplicitas radiabat. Tanta erat interioris ejus hominis
pulchritudo, ut evidentibus quibusdam indiciis foras erumperet, et de cumulo
internae puritatis et gratiae copiose perfusus homo quoque exterior videretur.»
Jam vero externum corporis statum ita pergit exhibere idem biographus loco
allegato: «Corpus omne tenuissimum, et sine carnibus erat: ipsa quoque
subtilissima cutis in genis modice rubens . . . Caesaries ex flavo colorabatur,
et candido. Barba subrufa, circa finem vitae ejus respersa canis. Statura
mediocritatis honestae, longitudini tamen vicinior apparebat.» 561. Infirmo autem ac plurimis incommodis subjecto Vir sanctus erat
corpore. Audiamus denuo 0913C Gaufridum citatum: «Alias autem
thesaurus iste in vase fictili erat contrito penitus et undique conquassato.
Laborabat siquidem caro ejus multiplicibus infirmitatum incommodis, ut in eis
virtus animi perficeretur. Quarum periculosior quidem in meatu arctissimi
gutturis, nil penitus siccum, vix solidum aliquid admittentis: molestior erat
defectus stomachi, viscerumque corruptio. Hae continuae illi, praeter alias
saepius incidentes.» Porro de virtutibus Viri, ac modo vivendi, quae laudatus
biographus ibidem enarrat, non memoro; sed ea in ipso fonte legenda designo, ne
justo longior sim, si omnia singillatim descripsero, quae ibi scripta sunt.
Interea temporis vellem, ut repraesentasset idem auctor, qualis fuerit in ipso
vultus 0913D conformatio, qualia frontis, oris, oculorum
lineamenta. Id vero cum nec ipse fecerit, nec ab alio antiquo biographo factum
norim; conabor, quoad potero, hunc defectum aliunde supplere
inferius.
|