PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0943

GLORIA POSTHUMA AC SUPPLEMENTUM AD S. BERNARDI VITAM, ET MIRACULA, NEC NON AD NOSTRUM COMMENTARIUM PRAEVIUM.

CAPUT PRIMUM. Veneratio publica; monasteriorum propagatio; recentissimae notitiae de sancti sepulchro ac reliquiis. Umbra ejus, et alia sacra lipsana.

0943C 1. Quae in Commentario praevio § 62, dicta sunt de officio S. Bernardi, ac de veneratione publica ipsi tributa, hisce suppleri possunt. Inter Statuta selecta capitulorum generalium ordinis Cisterciensis, quae ex variis codicibus manuscriptis habentur apud Martenium in Thesauro novo Anecdotorum tom. IV lego ista ad annum 1321, col. 1506, num. 3: Item cum ad mutuam charitatis gratitudinem ex debito professionis monasticae teneamur, servitium pro sancto Hugone, primo abbate Cluniacensi, eo quod in dicta domo et suo ordine universo sancti Bernardi Patris nostri 0944C solemne servitium celebratur; in hunc modum salubriter statuit generale capitulum, etc. Unde liquet, Officium de S. Bernardo tunc celebratum fuisse apud Cluniacenses omnes ritu solemni. Ad venerationem publicam etiam spectat, quod viri sancti patrocinium imploratum fuerit contra morbum contagiosum. Etenim post Vitam et miracula S. Adriani, luis pestiferae patroni peculiaris, quae, auctore P. Guilielmo Hardigny e Societate Jesu, anno 1636 Luxemburgi Gallice sunt impressa, una cum parvis aliquot tractatibus aliis, pag. 260. S. Bernardum adnumerat 0945A coelitibus aliis, qui morbo isti sunt propitii, et addit, anno 1625 opem viri contra eum imploratam fuisse Lirae, prope Antuerpiam, in sacello ejus. Imo forte in aede sacra monialium Cisterciensium B. Mariae de Nazareth, extra muros Liranos: ubi frequens et utilis, ut audio, ad sanctum quotannis est concursus die 30 Augusti, et per octavam.

2. Superius parte tertia miraculorum, cap. 7, num. 343, referuntur ea quae Rutilae patrata sunt Locus autem iste scriptoris ex grata Rutilensium memoria commendatur, qui magnum Sospitatorem singulari cultu prosecuti sunt, teste Raissio in Auctario ad natales sanctorum Belgii Joannis Molani, ad diem 20 Augusti, fol. 170, ubi haec scribit: Hunc etiam locum, Rutilensem scilicet vicum miraculis illustravit, 0945B quando tres mulieres claudas, et duos caecos restituit sanitati. In cujus rei perpetuam memoriam, imago sancto Bernardo erecta est in ipsa ecclesia, quam vidi: fiuntque ad eam annuae processiones feria sexta post Pentecosten, quando illa miracula facta ibidem fuisse, ex veteri traditione, devotus populus arbitratur. Haec autem mihi ibidem exsistenti, monasterii dicti prior, Petrus Haymam communicavit.

3. Joannes Cognatus, vulgo Cousin, libro III Historiae Tornacensis, cap. 50, affirmat, S. Bernardo obstrictos admodum esse Tornacenses, ac jure merito eum tanquam patronum et protectorem episcopatus Tornacensis haberi ab ipsis posse, propterea quod ejus apud Eugenium papam auctoritate interposita obtinuerint antistitem particularem, cum antea 0945C subessent episcopo Noviomensi; atque hac de causa viri effigiem in vitro fenestrae ad latus septentrionale, in circuitu chori ecclesiae cathedralis, depictam esse supra historiam itidem in pictura repraesentatam restaurati episcopatus. Favor autem ille novi ac proprii episcopi Tornacensibus concessi, suffragante Bernardo, contigit sicut testatur Albericus in Chronico ad annum 1148. Apud civitatem, inquit, Tornacum, cum per quadringentos annos circiter fuit ista civitas sub episcopis Noviomensibus, tandem sancto mediante Bernardo, positus est per Eugenium papam novus episcopus, et recepit ecclesia privilegium antiquum. Primus episcopus dictus est Anselmus, secundus Geraldus, tertius Galterus.» Favor autem 0945D ille, quem Albericus supra citatus narrabat ad an. 1148, contigit anno 1146, uti constat ex ipsa bulla Eugenii papae III, quae refertur in tomo II editionis novae Diplomatum Miraei, pag. 1167, domino de Castillion in sua Chronologia sacra Belgii, pag. 405, asserente authenticam habere se copiam hujus bullae anno 1146, datae secundum notationem amplissimi ac eruditissimi domini censoris hujus tomi. Nec vero religiosum S. Bernardi cultum apud coenobitas Aquicinctinos, in Gallo-Belgica prope Duacum, indictum relinquam, quando ipsius reliquiae eo delatae sunt ab istius monasterii abbate. Quippe Ferreolus Locrius in Chronico Belgico ad annum 1179, e Chronico Aquicinctino haec narrat: Anno 1179 Simon, nonus Aquicinctini monasterii antistes, in reditu 0946A ex concilio Romano, Clarevallem divertit, et reliquias beati Bernardi ab ejusdem coenobii abbate, precibus impetrat: quas Aquicinctum delatas, magnis honoribus affecit. In Gallia Christiana, tomo III editionis novissimae, col. 412, res etiam narratur sub Simone I, abbate nono Aquicinctino. Adde ex Manrico, quod Paulus abbas Palaciolensis in Castella veteri Hispaniae, singulare aliquid in honorem sancti excogitarit, quando praescripsit, ut in confessione, quae in missarum initio proferri solet, sanctus Bernardus Parens post B. Virginem immediate invocaretur: Confiteor Deo, beatae Mariae, et beato Bernardo. Haec e dicti historici Cisterciensis libavimus appendice ad tomum IV Annalium Cisterciensium pag. 629, et habentur inter alia quae intexuntur anno 1550.

0946B 4. Sancti nostri gloria maxime inclaruit apud posteros ex mirifica sobolis suae Claraevallensis propagatione de qua re scribit Guillelmus libro I Vitae apud nos supra cap. 7, et quamvis in meis ad illud adnotatis hoc argumentum singillatim non tractare statueram, sequentia tamen ad illum biographi locum illustrandum subjungere hoc loco visum est. Apud Gaufridum libro V, Vitae, cap. 2, num. 262, dicitur Claraevallensis coenobii primus abbas aliorum quoque amplius quam centum sexaginta monasteriorum pater. Quod sic est intelligendum, ut magnam tot fundatorum monasteriorum partem sanctus Pater non immediate per se, sed per suam sobolem excitarit; ita tamen, ut, quod filii ejus fecerunt per se, Bernardus Pater in filiis fecisse merito dici possit, 0946C atque adeo felix ac secunda illa propagatio ad gloriam ipsius Sancti posthumam pertineat; observante Mabillonio ad locum Gaufridi, quem proxime indicabam, nempe tam per se, quam per abbatias Claraevalli subjectas abbatem sanctum fundasse ista monasteria. Nam Bernardus, ait, per se tantum septuaginta duo circiter monasteria excitavit vel adoptavit; nempe in Gallia 35, in Hispania 11, in Belgio 6, in Anglia 5, totidem in Sabaudia, et in Hibernia; in Italia 4, in Germania duo; duo item in Suecia, ac demum unum et alterum in Hungaria et Dania, ex Chronologia nostra: quam lector etiam inveniet in nostro Commentario praevio § 59. Innocentius itaque papa III, in litteris apostolicis ad ecclesiam Gallicanam, 0946D quas Commentario nostro praevio intexuimus § 60, hanc singularem viri praerogativam inter alias merito suspicit, quando illum laudat, quod usque ad exteras quoque et barbaras nationes sanctae religionis instituta transmiserit, atque monasteriorum fundationem extenderit.

5. Alter vero Christi in terris vicarius Gregorius IX insigne ad perpetuam viri sancti memoriam in simili materia adjunxit decus, dum in bulla, qua S. Dominicum, ordinis FF. Praedicatorum fundatorem sanctorum fastis ascripsit, haec de S. Bernardo: Post quos, (primos videlicet novae legis praedicatores, ac S. Benedicti filios, de quibus egerat), Christus Dominus quasi lassum renovaturus exercitum, et redditurus jubilum post lamentum, applicitis ad 0947A quadrigam tertiam equis albis, fratribus Cisterciensis ordinis, et Florensis, velut tonsarum greges, geminae charitatis fetibus uberes, de poenitentiae lavacro fecit ascendere, sancto Bernardo, ariete ovium in virtute spiritus, qua ex alto indutus exstitit, et in abundantia frumenti vallium praeeunte, ut transeuntes liberati per eum, in fortitudine clament ad Dominum, dicant hymnum, et ponant castra Dei exercituum super mare. Supersunt quaedam notanda de statu hodierno corporis S. Bernardi, ac sepulcro.

6. De hac re subjungo ista, uti etiam alia nonnulla, quae ad idem fere argumentum pertinent; quaeque omnia supplementum erunt ad dicta in Commentario nostro praevio § 50, de sancti corpore, ac testamento ejus seu ultima voluntate; § 51, de tumulo; 0947B § 53, de cubiculo, etc. Hisce autem ibidem praemissis novae postea ad nos submissae sunt notitiae, quas cum grati animi memoria debemus R. A. et Eximio D. Candido Briger, ord. Cisterc., in Valle B. V. M. de Campo Liliorum, vulgo Lilienfeldt, in Austria inferiore, ac in dioecesi Pataviensi, priori meritissimo, ac sacrae theologiae doctori. Etenim postquam viro, ad capitulum generale, quod sub initia mensis Maii anno hoc 1738 Cistercii inchoatum fuit, proficiscenti, ac sua nostrum museum praesentia in transitu honoranti, exposuissem meum desiderium discendi plura de statu praesente corporis S. Bernardi, id sibi futurum curae addixit. Nec minus fecit quam addixit; prout patet ex humanissimis ejus litteris, quas huc direxit e Cistercio in Burgundia, 0947C octavo Idus Maii, anno 1738, actu sedente capitulo generali. Ex iis autem delibo sequentia, quae potuit Brigerus in rem nostram comperire in monasterio Claravallensi:

7. Corpus. . . sub terra conditum quiescit. Caput vero pelle et carne nudum (quod calvariam vulgo dicimus) argenteae inclusum thecae, eo loco asservatur, quo loco ecclesiae thesaurus reponitur: ubi etiam prostat argentea tumba; at praeter viri sancti cucullam, nihil omnino condens. Tumulus ejus retro aram majorem in Claraevallensi templo, octo circiter pedes supra terram attollitur, et marmoreis columnulis vestitur: cui statua sancti viri desuper insistit. Ad pedes tumuli erectum cernitur altare: super quo Missarum 0947D sacrificia Deo offeruntur. Facies et latera sepulcri ea figura sunt, quam acclusa schedula exhibet, rudi licet penicillo depictam. Dominus nihilominus abbas Claraevallensis, quem ea super re hodie hic loci conveni, accuratiorem se missurum spopondit. Promisso respondit eventus: nam nomine Reverendissimi Domini sui abbatis Claravaliensis meliorem mausolei S. Bernardi delineationem huc misit e Claravalle, die 29 Julii anni 1738 R. A. D. Joannes Antonius Macuson, Sedis Apostolicae protonotarius, et magister novitiorum ejusdem abbatiae. Delineatio autem, quam accepi, e majore forma ad minorem hic contracta est a nostro chalcographo, qui faciem sepulcri, secundum exemplar sibi propositum, accurate imitari conatus est, prout in hoc ejus ectypo cernis.

0948A

0948B Quae vero sint latera mausolei discet lector e schemate secundo. Utrique, prout huc est missum, supereminet 0948C sanctus; sed manu adscribitur, in 1o non in 2o. esse verum ejus vestitum. En illud:

0948D

0949A 8. Alia, quae huc spectant, his verbis describere pergit laudatus Brigerus: «Tumulo antrorsum gemina tabula ferreis catenis affixa visitur, quarum prior sic habet:

HIC REQUIESCIT SANCTUS BERNARDUS PRIMUS ABBAS SACRI MONASTERII CLARAEVALLIS.

In altera tabula leguntur sequentia:

TESTAMENTUM BEATISSIMI BERNARDI, ABBATIS: TRIA VOBIS OBSERVANDA RELINQUO,» ETC.

Videsis nostrum commentarium praevium § 50, num. 543, ubi non adduntur ista verba: Ecce, charitatem, humilitatem, patientiam vobis relinquo. Post quae sequitur in epistola laudati Brigeri, testamentum sancti Patris metro alligatum: ac de tabulis istis locutus, Praeterea, inquit, domus, seu cella potius, tota 0949B pene lignea, et grabatus, in quo spiritum emisit, hodiedum supersunt in Claravalle.

9. Porro si quis plura desiderat de ipso Claravallensi monasterio, Gallicum adeat Hodoeporicon, seu Itinerarium litterarium duorum religiosorum ordinis S. Benedicti, e congregatione S. Mauri, auctore Edmundo Martene, parte I, ubi pag. 99, leget, in coemeterio, de quo ibi agitur, sepulcra fratrum S. Bernardi spectari, uti etiam ejusdem sancti cellulam, quam Guillelmus de Campellis, episcopus Catalaunensis, exstrui pro eo jussit, ut infirmitatibus corporis laboranti solatium afferret. Vide commentarium nostrum praevium § 7, num. 78, et librum primum Vitae, cap. 4, num. 37. In dicto Itinerario etiam haec narrantur pag. 100, videlicet caminum 0949C non esse in ista cellula; adeo quippe S. Bernardum fuisse mortificatum, ut ignem pro se strui noluerit; verum sub viri lecto magnum lapidem exstitisse, in pluribus locis perforatum, sub quo accendebatur foculus, ut cubiculum calefieret, ipso id non observante: ad haec, cubiculo isto, ac S. Bernardi lecto, qui ibidem hodieque conservatur, nihil magis simplex videri posse; cellae item huic contiguum esse parvum sacellum, quod verosimiliter fuerit constructum, ad aram faceret; vita ibi functum esse, affirmari; legique ibidem inscriptionem, quae satis perspicue hoc enuntiet. Ex his, quae ex isto Itinerario libavi, magis lucescunt paulo ante praemissa, et ea quae habentur in Commentario praevio § 53, numero 564.

0949D 10. Praeter ea, quae jam memorata sunt e Martenio, mentio etiam fit apud eum de calice S. Bernardi, pag. 99, de casula autem pag. 104, ubi etiam tractat de magna capsa argentea, quam episcopus aliquis Santonensis fieri curavit ad imponendas in eadem reliquias S. Bernardi; sed addit religiosos, timentes ne, si ossa ejus extraherentur e sepulcro, principes plurimi, quibus id negari haud posset, aliquid ex illis peterent, maluisse, ut ea ibi relinquerentur. Fertur etiam apud Claravallenses spectari umbra sancti supra lapidem, in quo corpus ejus lotum fuit post mortem; at nescire se asserit Martenius, an hoc tam sit prodigiosum, quam creditur: nam umbra, ait, illa non spectatur ab omni parte; sed oportet esse in certo quodam situ, ut illa deprehendatur; 0950A idque fieri posse judicat naturaliter per reflexionem luminis. Haec ille. At quidquid sit, mirabilis quidem ista luminis reflexio est: an vero fiat per stricti nominis miraculum, in medio relinquo. Audiamus interim de hac re Chrysostomum Henriquez in Fasciculo ordinis Cisterciensis lib. I, distinctione 4, cap. 51. In sacro, inquit, coenobio Claravallensi, stupendum, idque continuum exstat miraculum, quod non parum sancti abbatis commendavit virtutem. In lapide enim ubi corpus ipsius, secundum consuetudinem ordinis, fuit ablutum, ejusdem corporis umbra in hodiernum usque diem perseverat, ab omnibusque clare et manifeste videtur. Cumque haeretici tanti miraculi memoriam abolere niterentur, et variis instrumentis lapidem ipsum cavarent, umbra 0950B descendit, nec aliquo modo deleri potuit, ut a R. D. Adriano Cancellier, abbate Dunensi accepi.

11. Laudatus supra Martenius in Itinerario alio, quod in lucem prodiit Lutetiae Parisiorum anno 1724, agens de celebri abbatia Camberonensi, ordinis Cisterciensis, in territorio Montensi Hannoniae, pag. 198, scribit casulam S. Bernardi, quae ibi ostenditur, inspirare pietatem: nec esse illam e panno aureo, nec argenteo, nec serico; sed ex simplici gossipio contextam: usui eam esse in die festo sancti, et in primitiis religiosorum. Idem auctor pag. 40, inter alia quae refert de Valleclara, quaeque signatur superius in Chronologia Bernardina apud nos parte prima, ad annum 1134, mentionem facit de S. Bernardi pallio, quod Gallice vocat la coule, 0950C dicitque illud ibidem conservari. Nec piget hic observare quod duplex sit apud Bernardinos palliorum genus; unum nempe candidum, quod est vestimentum valde amplum, et quo ascetae Bernardini utuntur in caeremoniis, et quando assistunt officio; alterum vero nigrum, estque etiam vestimentum admodum amplum, et quo Bernardini utuntur dumtaxat in urbibus, et quando incedunt per plateas; ex Dictionario Gallico-Latino, quod anno 1074 Trevoltii editum est, in voce coule.

12. Apud eumdem Martenium in Veterum scriptorum et monumentorum, etc. amplissima collectione, tomo VI producitur fundatio monasterii B. Mariae de Altaripa, ordinis Cisterciensis, filiae Chariloci, 0950D lineae Claraevallis, et col. 317, ponitur inter reliquias sacras praecipuas ejusdem coenobii, «stola sanctissimi P. N. Bernardi ex grossiori panno coloris grisei obscuri, qua sanctus hic Pater sacrarium nostrum decoravit, dum eundo et redeundo ex Germania, per hoc monasterium transiret.» In libello reliquiarum, quae Aquisgrani asservantur, anno 1734, ibidem typis edito inter ornamenta ecclesiae virginis Matris, pag. 46, ponitur casula, quae more Graecorum facta, et ex serico caeruleo terso ac denso contexta est, acu eidem appicta cruce ex margaritis. Hanc casulam mellifluus doctor Bernardus in ista ecclesia ad sacrificium missae adhibuisse anno 1146, ac post illud dedisse visum caecis quatuor, et paralytico uni gressum, in eodem libello dicitur.

CAPUT II. Variae S. Bernardi apparitiones ac praedictiones.

0951

§ I. Apparet monacho Cisterciensi; et converso, quem consolatus prosperum negotiorum successum ei praenuntiat.

0951A

13. In Commentario praevio § 52, retuli varias post viri sancti obitum apparitiones; de aliis me acturum dixi in Gloria ejus posthuma. Harum igitur primum hic obtineat locum illa, quae exstat apud Tissierium in Exordio magno ordinis Cisterciensis, distinctione 3, cap. 14. Factum est autem in una dierum, cum prima cantaretur in choro, et ipse (videlicet Guillelmus, quem mox pluribus describam) conjunctus psallentibus stabat in ordine suo, vitulos labiorum suorum in voce exsultationis Domino reddens. Et, ecce, apparuit ei vigilanti atque psallenti S. Malachias, Hiberniensis quondam episcopus, qui 0951B in eadem basilica jacet honorifice tumulatus. Residebat vero in cathedra juxta altare, annulo, baculo, mitra, caeterisque pontificalibus ornamentis mirifice decoratus: tanquam missarum solemnia post finem illius horae celebraturus. Erat autem tunc anniversaria dies depositionis ejusdem beatissimi praesulis: quae etiam omnium fidelium defunctorum memoria est solemnis. Apparuit quoque cum eo B. Bernardus, ejusdem ecclesiae felicissimus pastor atque patronus; qui et ipse erat vestibus pretiosis et candidis micans, atque mitratus, minime tamen infulatus. Et merito quidem.

14. Erat enim paterfamilias in propria domo, deferens atque congratulans venerando ac speciali hospiti 0951C suo: dignoque honore praeveniens amantissimum, cedebat ei libentissime solemnia missarum, ea potissimum die, qua sanctus ille pontifex curiam supernam ingressus, et coelestibus hymnis primo fuerat honoratus. Unde etiam ipse beatus Pater officiosum ac sedulum sese circa eumdem sanctum episcopum, et circa ipsius altaris ministerium, exhibuit. Porro beatus antistes baculo pastorali innixus, defixa lumina versus chorum assidue tenebat. Sanctus vero Bernardus modo episcopum, modo conventum, modo ipsum altare, tanquam sollicitus omnium, respiciebat. Haec visio tam manifesta eidem famulo Dei vigilanti, et corporeis oculis intuenti, visibiliter apparuit, quandiu psalmus unus in eadem hora a conventu percantaretur. Finito itaque psalmo finita est visio, sed in corde videntis deinceps 0951D finiri non potuit visionis illius pia devotio. Hactenus Exordium magnum de una sancti Patris apparitione. Alia, quae ibidem mox sequitur, his verbis conscripta est, et eidem Guillelmo exhibita.

15. Altero quoque die apparuit ei nihilominus idem beatus Bernardus, vultu et habitu gloriosus. Quem 0952A cum ille vidisset, procidit ad pedes ejus, orans et petens aliquid ab eo. Cui Sanctus ait: Quid tibi vis faciam? Et ille: Domine mi pater, si inveni gratiam in oculis tuis, indica mihi, utrum salvus fieri debeam. Et Sanctus ad eum: Nunquid parva res est ista, quam postulas? Hodie cum egrederer de paradiso, quam multa millia hominum foris ad januam reliqui, qui utique istius modi timore torquentur: ignorantes utique, utrum amore, an odio digni habeantur. His itaque praemissis, dedit ei responsum super verbo, quod imploraverat. Sed quid ei definite responderit, incertum est nobis: quia vanae gloriae pestem vitans, hoc nobis indicare noluit. Erat enim vir ille circumspectus, et gravis in locutione, multumque cavebat, ne quid diceret, quod suam ipsius gloriam redoleret. Verumtamen 0952B ex fiducia sermonis, et vultus illius hilaritate, satis dabatur intelligi, quia jucundum a sancto Patre super tali verbo responsum acceperit.

16. Iste est Guillelmus, quem supra (distinctione 2, cap. 22), memoravimus, spiritum fornicationis in specie phantasticae meretricis vidisse infirmitorium curiose circumeuntem, et ex iis, quae ab ea audierat et viderat, D. Roberto, abbati Claraevallis, apostasiam duorum adolescentium praedixisse: quod etiam verum fuisse, foeda eorum fuga incontinenti subsecuta demonstravit.» Porro Guillelmus iste, priusquam Cisterciensium ordini se contulisset, multo tempore vixit in monasterio Sancti Albini Andegavensis, ut dicitur in principio citati capitis 14, in quo plura alia de eodem legi possunt. In Menologio Cisterciensi apud 0952C Manriquez refertur cum titulo beati ad diem 19 Novembris, et vocatur S. Bernardi discipulus. De duabus autem, quae modo sunt datae, apparitionibus, legi potest Herbertus lib. I de Miraculis, cap. 4.

17. Laudatum Exordium distinctione 4, cap. 33 aliam commemorat apparitionem: Erat, inquit, in Claravalle conversus quidam religiosus, nomine Laurentius . . . vir . . . spiritualis et devotus in omni conversatione sua, orationi atque compunctioni mirabili pertinacia jugiter insistens: ita ut per plurimos annos, cum sanctorum confessorum Bernardi et Malachiae corpora in secretario diu noctuque servaret, vix unquam aliqua hora posset ibidem aliter inveniri, nisi semper orationi incumbens, et diuturnis fletibus pavimentum 0952D rigans . . . Post transitum autem B. Bernardi contigit, ut idem frater a domno Philippo, venerabili Claraevallis priore, ad regem Siciliae Rogerum mitteretur, pro negotio ejusdem ecclesiae. Qui cum Romam fuisset ingressus, comperto, quod idem rex nuperrime mortuus fuisset, consternatus est animo: et quid in 0953A tali articulo facere deberet, prorsus ignorabat. Et recordatus sancti patris sui Bernardi, sub quo pro diversis negotiis frequenter missus prospere ibat et redibat, cum gemitu et lacrymis multis conversus ad orationem, eumdem sanctum Dei invocabat, dicens: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus, ut quid dereliquisti nos? Heu me, Pater sancte, quid dicam, vel quid faciam ego pauperculus et misellus, ego omni consilio et auxilio destitutus?

18. Te vivente, et te jubente securus procedebam ad terras et ad nationes diversas, et ubique recipiebar ob gratiam tui, nimirum deferens salutationes et litteras tuas, quas reges et praesules cum caeteris omnibus tanquam coelitus missam benedictionem suscipiebant, 0953B et eulogiis tuis nobiliores quique se nobilitari gaudebant. Nunc autem, te defuncto, defuncta est tecum pariter et gratia mea: nec erit jam, qui peregrino et inopi manum porrigat adjutorii. Et, ecce, mortuus est rex, qui te sincero diligebat affectu: surrexitque filius pro eo, puer qui te forsitan ignorat. Quem adhuc tam longe remotum si adire voluero, et repulsam ab eo pati contigerit, inconsolabilis mihi erit dolor, post tanti laboris et longissimi itineris defatigationem, infecto redire negotio: qui, te vivente, bonis omnibus cumulatus in Claramvallem tuam redire solebam.

19. Si vero incontinenti reversus negotium intentatum reliquero, torporis et insipientiae argui pertimesco. Porrige, precor, auxilium, praebe consilium 0953C indigenti: et ne despicias gemitum servuli miserandi. Eadem itaque nocte apparuit ei idem beatissimus Pater, et magnifice consolatus est eum, dicens: Quid tibi visum est, frater, ita de Dei misericordia et mea interventione diffidere? Quando enim, vel ubi sensisti defuisse tibi adminiculum meum in necessitatibus tuis? An forte impotentiorem me modo autumas, quando jam introductus sum in potentias Domini, quam olim fuerim, dum in carne vixi? Vade ergo securus, quia prospera cuncta evenient: et in hoc ipso scies, quia ego te miserim. Haec et alia plurima sancto loquente, frater ille prae nimio pietatis ardore totus in anima liquescebat: et corde ejus immensam parturiente laetitiam, foris quoque devotionis lacrymae erumpebant.

0953D 20. Cumque evigilasset, madentibus oculis atque maxillis, etiam pulvillum, in quo caput reclinarat, eodem lacrymarum profluvio undique perfusum esse cognovit. Summo igitur mane iter arripiens, cum de urbe fuisset egressus, reperit cuneum institorum, mercimonii gratia Siciliam adeuntium. Qui cognoscentes cum esse de Claravalle, mox eum in suo conductu atque convictu gratanti animo receperunt, et quaeque necessaria gratis quotidie ministrabant. Tandem ingressus ad regem Siciliae, invenit gratiam magnam in oculis ejus. Et non solum de negotio, pro quo fuerat ad patrem destinatus, prosperum eventum obtinuit: verum etiam rex, apertis thesauris suis ad aedificationem novae basilicae Claraevallis, pro ejusdem patris sui anima 0954A non modicam auri summam per eumdem fratrem magna devotione transmisit.

21. Reversus itaque Romam praedictus frater, talem nihilominus ibidem gratiam reperit, ut de donariis cardinalium, aliorumque Romanorum, plurimam acciperet benedictionem, ita ut etiam, largientibus eis, ex Urbe usque ad decem bubalos educeret: quos non sine ingenti omnium stupore, Deo se protegente, sanctique Patris sui meritis patrocinantibus, Claramvallem usque perduxit . . . Factum est autem, ut transire cogeretur per quoddam municipium, cujus principatum latronum principes obtinebant; quorum manus nullus immunis evadere poterat, nisi forte qui viribus praevalebat. Mane vero jam rutilante aurora, cum de aliquo prato, in quo cum animalibus pernoctarat, 0954B egrederetur, rogavit attentius Dominum, sanctumque Bernardum, ut ab imminenti periculo erueretur. Et, ecce, apparuerunt ei procul quasi duo viri obviam venientes, et singulos cereos accensos in manibus ferentes. Qui paulatim appropinquantes, cum jam pene ad ipsum pervenissent, subito ab oculis ejus evanuerunt, multamque fiduciam evadendi Dei famulo contulerunt. Ingressus itaque illum diaboli nidum, illico sistitur, atque ad praedam diripiendam undique accurritur. Nutu vero Dei supervenientes eadem hora quidam honesti viri, cum eum Claraevallensem esse cognovissent, de manibus irruentium liberarunt, et cum suis omnibus abire fecerunt, etc.

22. Quaenam sint gesta Bernardum inter ac Rogerium supra memoratum, narrat noster Commentarius 0954C praevius § 27. Verum, quae modo relata sunt de itinere, quod Laurentius suscepit, ut cum eodem Rogerio ageret, non cohaerent cum chronologia. Nam in sententia Baronii, qui mortem Rogerii affigit anno Christi 1152, quomodo fieri potuit, ut S. Bernardus isti fratri religioso appareret tamquam vita functus; qui anno proximo duntaxat fuit mortuus? Quomodo item conversus ille per plurimos annos, cum sanctorum confessorum Bernardi et Malachiae corpora in secretario diu noctuque servaret? etc. Si autem cum Pagio Rogerii mortem differas ad annum 1154, ubi num. 4, de eadem ex professo tractat; sic quidem tollitur difficultas prima; sed manet secunda. Hinc tamen non sequitur, ut superioris apparitionis 0954D historia sit falsa: cui medela affertur, si tgr_ogvgr_ per plures annos expungas, quae circumstantia intrudi huc facile potuit ab incauto aliquo, vel imperito descriptore aut interpolatore. Quod attinet ad aedificationem novae basilicae Claraevallis, de qua supra; tomo IV Galliae Christianae, col. 129, in Guichardo archiepiscopo Lugdunensi, haec de eo exstant: Praesens fuit ecclesiae Claraevallensis dedicationi anno 1174. Sed de illius dedicationis anno videri etiam potest noster Commentarius praevius § 61, num. 676.

§ II. Duobus monachis Claravallensibus apparet, et eorum apostasiam impedit; adolescentulum quemdam in proposito monastico confirmat; incendium comprimit; morti proximo se videndum praebet; et alteri aegroto.

23. Herbertus lib. I, cap. 28, narrat monachum Claravallensem, 0955A qui a proposito resilire cogitabat, visis per quietem S. Malachia et S. Bernardo, cujus baculo contundebatur, ad sanam mentem rediisse. Proferamus Herberti verba: Quidam de fratribus Claravallensibus, cum instinctu diabolico in mente corruptus esset, ut jam ad saeculum apostatare disponeret, vidit in visu noctis B. Bernardum sanctumque Malachiam in dormitorio deambulantes, et eos, qui ibi pausabant, visitando benedicentes. Qui cum in ordine visitationis, ad ejus lectulum devenissent, ait sanctus Malachias, Homo iste perversus nihil omnino boni in corde versat; sed diabolo suadenti jam dedit assensum, ut ad vomitum saeculi proxime revertatur. Quo audito, B. Bernardus dixit ei: Tu ergo fugere 0955B quaeris? Et quo fugies, miser, a facie Domini? Crede mihi, quia malo tuo talia cogitasti. Neque enim delectabit te amplius fuga, quando jam evaseris de manu mea.

24. Et his dictis, coepit eum crebris ictibus tundere baculo, quem tenebat, et ait: Ecce stipendia quae mereris. Surge nunc, et fuge, si poteris. Evigilans itaque frater, invenit se tunsionibus illis ita dolentem atque confractum, ut in infirmitorium ductus, lecto detineretur. Qui, accersito priore, confessus est malitiam quam intenderat, et poenam, quam inde pertulerat: acceptaque poenitentia perfecte resipuit, non apprehendit eum ultra desiderium fugiendi.» Ibidem cap. 31, consimilis argumenti apparitio refertur in haec verba:

0955C 25. Alius quidam ejusdem coenobii frater, vir honestus et religiosus, mihi de seipso narravit, cum verecundia tamen, quod scilicet in primordio conversionis, cum anxie stimularetur a spiritu fornicationis, deliberavit animo cedere tentatori, et, projecto religionis habitu, ad saeculum reverti. Qui dum jam opportunitatem recedendi sollicite aucuparetur, astitit ei per visionem B. Bernardus, paulo ante defunctus; increpans illius socordiam, et arguens super iniquitate, quam mente conceperat, et actu perficere satagebat. Cui cum ille respondisset sese diutius reluctasse , et jam tentationis violentiam ferre non posse, ait sanctus ad illum: Scito praenoscens, quoniam adhuc multa certamina te manent. Sed age viriliter, et noli deficere: quia Dominus 0955D aderit tibi, tanquam adjutor in opportunitatibus, ut eruat te.

26. Unde polliceor tibi, quod, si in ordine usque in finem perseveraveris, salvus eris. Quod si forsitan aliquis tibi nocere tentaverit, in die novissimo ego respondebo pro te, et animam meam pro anima tua ponam. Hac ergo pollicitatione frater ille corroboratus, deinceps a stabilitate sua moveri non potuit: qui etiam nunc in ordine complens annum quinquies quinum, viriliter usque hodie decertat, multaque victoria jam protinus, salutem repromissam, certius opperitur.

27. Idem auctor lib. II, cap. 9, agens de quodam adolescentulo Alemmano, qui in Claravalle ad vitam monasticam mirabiliter conversus, egregia sanctitate, et divinis manifestationibus claruit, factum refert 0956A in rem nostram, quod vivente sancto Patre accidit. Excerpo sequentia: Egregius quidam adolescentulus de partibus Alemanniae oriundus, studiorum gratia, comitante didascalo suo, Parisius adibat. Qui cum transitum haberet per domum Claravallensem, magister ille videns loci conventum et ordinem, nescio quo Dei judicio compunctus ad horam, petiit et obtinuit, ut susciperetur ad conversionem. Cumque rogaret adolescentulum ut secum remaneret, penitus non acquievit: multum siquidem abhorrebat a consortio, etiam et colloquio Cisterciensium monachorum; saepiusque rogaverat Dominum, nunquam sibi dari ad ordinem illum velle converti. Proinde roganti magistro et fratribus monasterii adhortantibus eum, dura cervice resistens, nullis praedicationum machinis poterat 0956B expugnari. Eadem igitur nocte, dum eorum monita mente revolveret, facta est vox divinitus ad eum, dicens: Si hinc recesseris, et Parisius veneris, usque ad Pentecosten morieris, et sine dubio morieris. Ad hanc itaque vocem juvenculus ille multum obstupuit: necdum tamen potuit duritia cordis illius emolliri.

28. Porro sequenti nocte, cum sopori membra dedisset, videbatur sibi esse demersus in limo putei profundi. Cumque desperatus ibidem jaceret, subito apparuit desuper ad horam oram> putei beatus Joannes Evangelista, in vultu et habitu beati Bernardi, cum alio quodam sancto, cujus nomen excidit mihi: qui et ipse simillimus erat cuidam religiosissimo viro, nomine 0956C Gerardo, portario Clarevallensi. Quos cum ille vidisset, rogabat obnixius ut sui misererentur. Cui B. Joannes respondit: Tu sano consilio acquiescere contemnens, opem flagitas a nobis? Cumque ille promitteret se facturum quidquid ei placeret; Vis ergo, inquit, fieri monachus in monasterio Clarevallensi? Etiam, domine mi; libentissime volo. Quod cum firmiter pollicitus esset, sese citius impleturum, protinus eductum de profundo liberum abire permiserunt.

29. Mane igitur facto, postulavit praesentari quantocius B. Bernardo, quem cum antea non vidisset, continuo illum in vultu et habitu deprehendit, ipsum esse pro certo recognoscens, quem in nocte transacta, sub conditione convertendi, liberatorem habere meruerat. 0956D Proinde miratus vehementer atque compunctus, protinus eidem sancto viro se reddidit, a quo benigne receptus, mox in aetate teneriori, gravitatis et sapientiae canos, cunctis mirantibus induit. Alia, quae ibidem de illo exstant, manifestationum charismata, non sunt hujus loci. Ad majorem tamen historiae, quam modo referebamus, fidem conducit allegati capitis clausula, qua Herbertus rem confirmat: Haec, inquit, omnia, quae superius retuli, aliaque quamplurima, quae licet magna existimen, tamen brevitatis amore reticui, ab eodem Dei famulo arcana relatione cognovi: ea videlicet conditione, ut usque ad obitum ejus, apud me secreta tenerentur. Sed quia jam, vocante se Domino, expletis in ordine annis 26 quam sinceriter vixit, tam feliciter obiit, ego solutus a nodo 0957A polliciti hujus, praefatas revelationes; in quibus non modice consolatum fuisse me memini, ad aliorum aeque solamen praesenti paginae intuli.

30. Apud Manricum tomo IV Annalium Cisterciensium in Appendice, inter ea quae pag. 659, num. 13, exstant ad annum 1592, habetur sequens apparitio. Mense Augusto, in die Parentis Bernardi, saltus novalis miserabiliter conflagravit, praesentibus abbate, et majori parte conventus sancti Petri de Eslonza Benedictinis, qui venerant cum nostris, sancti Patris solemnia celebraturi. Vulqavit fama apparuisse cuinam ex ipsis utrumque Parentem, nimirum Benedictum, Bernardumque, atque flammas grassantes compressisse, ne ultra procederent: cum, aere in contrarium impellente, nihil non absumpturae 0957B timeri possent. Nota, quod saltus novalis in ista Appendice pag. 602, num. 18, in regno Legionensi, dioecesique signetur.

31. Herbertus lib. II, cap. 29, mira quaedam narrat de Gerardo de Farfa, admirandae pietatis, et sanctitatis eximiae sene; quibus subdit ista: Huic autem viro jam posito in extremis beatus Bernardus angelico vultu et vestibus albis decoratus apparuit, in ea tamen constantia et habitudine corporis, qua ante obitum fuit. Quem cum ille inspiceret ad se ingredientem, et veteranos ac venerandos artus baculo sustentantem, manu ac voce, qua poterat, suis servientibus innuit, ut Sancto venienti assurgerent, et locum sedendi citius praepararent. Illis vero mirantibus ac quaerentibus de quonam sancto ille loqueretur, 0957C premente se aegritudine non poterat respondere. Postmodum vero recepta virtute loquendi, cum idipsum denuo sciscitarentur, confessus est se vidisse beatum Bernardum blando ipsum alloquio consolantem. Qui cum benedixisset eum, benedixit etiam totam domum, subjungens haec eadem verba, et dicens: Haec est domus mea, quam aedificavi. Dominus custodiat eam in aeternum, et in saeculum saeculi. De Gaufrido Sorensi episcopo, qui, dum gravi ac pene a medicis desperata gutturis molestia laborabat, a viro sancto sibi apparente sanatus est, legi potest Herbertus lib. III, cap. 10.

§ III. Tribus vicibus se manifestat cuidam fratri; apparet item B. Mariae Ogniacensi; alteri praedicit coelestem gloriam; Ascelinae mortem; mira libri miraculorum inventio, ac monachi litteratura.

0957D

32. Praedictis apparitionibus addi possunt aliae tres, quae narrantur in Exordio magno Cisterciensi, distinctione 4, cap. 7, his verbis: Frater quidam de Ordine Regularium canonicorum, cum esset proficiendi avidus atque charismatum meliorum aemulator, desiderabat desiderio magno beati Bernardi magisterio subjici, et Claraevallensium collegio sociari, licet hoc, ipso sancto Patre vivente, consequi minime potuerit. Quo decedente, audita fama pretiosae mortis ejus, consternatus est animo vehementer, miserum se atque indignum clamitans, quod voti sui compos fieri non meruisset. Post autem paucos dies apparuit ei in visu idem venerabilis Pater, 0958A quasi strenuus operator, praecinctus ad laborandum in agro latissimo, in quo manipuli triticeae messis innumerabiles esse videbantur, ex quibus multitudinem magnam in acervum grandem congesserat: reliquis vero, qui supererant, qui etiam multo plures erant, comportandis et coacervandis pertinaciter insistebat. Quod cum vidisset, intellexit illico, congeriem illam manipulorum figuram tenere multitudinis fratrum, quam idem egregius praedicator, quandiu vixit in carne, Christo Domino aggregarat: adhuc autem restare innumeros, qui ejus meritis et exemplis ad salvationis gratiam essent perducendi. Unde multum exsultans, seque unum ex illis fore non desperans, Claramvallem, quam citius potuit, adiit, postulans et impetrans se ad probationem admitti.

0958B 33. Hac itaque sancti viri apparitione frater ille ad tirocinium Claravallense vocatus est: quem vero favorem in eodem acceperit ab eodem sancto, pandit altera illius apparitio, fratri isti facta: Qui dum ibidem novitius esset, et beati viri memoriam pene incessanter atque insatiabiliter animo volveret; quadam die Dominica circa finem vigiliarium fatigato illi, et modis pluribus afflicto, coepit obrepere sopor. Et ecce apparuit ei reverendissimus Pater, cujus amore flagrabat, dignanter alloquens eum, et monens de dirigenda ad Deum jugiter intentione, cum quotidiana lacrymarum effusione. Quod si faceret, divinam miserationem, et suam ipsius visitationem securus exspectaret. Et cum ista dixisset, 0958C recepit se in tumbam suam, quae ibidem coram altari beatae virginis Matris posita erat. Quae videlicet receptio tam videns fuit, ut frater ille nesciret, utrum dormitans, an vigilans hoc vidisset.

34. Cumque aperuisset oculos, et piissimi Patris admonitionem dulci recordatione pensaret, subito iterum apparuit illi jam plene vigilanti, et corporeis oculis intuendum se obtulit. Stabat igitur cominus coram ipso, ita ut manu tangi facile posset: diligenter eum considerans, et quasi explorans, utrum dormiret an vigilaret, more eorum, qui excitant ad vigilias dormientes. Quem cum novitius stupidus et attonitus intueretur, protinus ille, qui videbatur, evanuit: et quod mirum dictu est, visum est illi, quod quasi sensibiliter praecordiis ejus illapsus fuisset. 0958D Unde vehementer accensus in amorem Dei et ejusdem beatissimi viri, ad susceptionem novae vitae in gaudio et exsultatione spirituali de die in diem instituebatur. Denique sequenti nocte cum vigiliis fratrum similiter interesset, talem ac tantam divinae visitationis gratiam ibidem expertus est, qualem ac quantam in vita sua nunquam antea senserat; quod totum utique meritis ejus, quem diligebat, se obtinuisse gratulatus est. Cumque per dies plurimos memoriam abundantiae suavitatis hujus recolendo frequentius eructaret, fundebat ubertim dulces et pias lacrymas, quibus die noctuque satiari non poterat. Hactenus Exordium magnum Cisterciense; quod de laudati fratris, vestigiis S. Bernardi jugiter insistentis, vita ac morte etiam agit.

0959A 35. Narrat Jacobus de Vitriaco, scriptor Vitae B. Mariae Ogniacensis, ei accidisse S. Bernardi apparitionem, quam his verbis refert: Apparuit ei aliquando B. Bernardus, Cisterciensis ordinis Pater et lucerna, quasi alatus, et alas suas circa eam expandebat. Cumque diu cum eo in cantello cancello> ecclesiae sedisset, et illa, cujusmodi essent hae alae quaereret, respondit, quod ipse velut aquila sublimi volatu sublimia et subtilia divinae Scripturae attigerat, et multa de arcanis coelestibus ei Dominus reseraverat.

36. Herbertus in libris de Miraculis, lib. II, cap. 28, refert sequentem viri sancti apparitionem: Defunctus est ibi (actum erat antea de abbatia Domus Dei, filia Clara vallensi) monachus, aetate 0959B quidem juvenis, sed religionis maturitate provectus: de quo etiam asserunt, quod florem virginitatis usque ad mortem, Domino largiente, servaverit. Hic vero spe mirabili confortatus, ita cupiebat dissolvi, et cum Christo esse, ut nihil timere videretur, nisi adhuc a morte differri, et in corpore remanere, multumque doleret, si aliquis ei commeatum vel promitteret, vel optaret. In ipsa vero die migrationis suae apparuit ei beatus Bernardus cum supradicto F. Francone>, qui dixit ad eum: Frater Bernarde (sic enim juvenis vocabatur), ecce, adduco tibi sanctum Patrem nostrum Bernardum, ut te in manibus illius reddam. Beatus vero Pater clementi dextera suscipiens eum, ait illi: Hodie mecum eris in paradiso. Et his dictis 0959C evanuerunt. Tunc monachus ille, quae viderat et audierat, fratribus indicavit, atque subjunxit: Si usque in crastinum vixero, non sum vera locutus: quod si hodie migravero, fidem faciat dictis ipsa migratio. Defunctus est itaque frater in ipsa die, ut perficerentur in eo omnia quae dicta fuerant illi a sancto Patre. Historiographus Cisterciensis ad annum 1195, cap. 3, num. 7, virum sanctum transitus sui nocte apparuisse Ascelinae, ac mortem ei suam denuntiasse commemorat. Porro Ascelina virgo in Gallia, S. P. Bernardi secundum sanguinem neptis, secundum spiritum discipula, cum titulo beatae memorari ab Henriquez in Appendice Menologii Cisterciensis, diximus inter Praetermissos ad diem 18 Maii; cujus cultus examinari poterit ad diem 23 0959D hujus mensis Augusti.

37. Joannes Eremita, qui S. Bernardi vitam conscripsit, in epistola, quae primo loco Vitae eidem praefixa est, et apud Mabillonium recusa volumine II, mirabilem hanc refert apparitionem col. 1279. Monachus quidam, venerandi abbatis verax dilector et sincerus, forte cum quodam laico fratre, Humberto nomine, per virgultum adjacens monasterio Claraevallensi deambulabat, librum miraculorum sancti Patris tenens in manibus; exponens ea secundum idioma Romanae linguae, tam suae, quam illius aedificationis causa. Contigit ergo eos, modicae pausationis gratia, consedere sub arbore piro, secus viam per quam quotidie vadunt et veniunt laborantes in horto. Cumque non post modicum tempus consurgerent, 0960A supradictus monachus, oblivione subripiente, sicut multoties fieri solet, librum quem paulo ante in manu tenuerat, humi per improvidentiam depositum reliquit.

38. Abiit itaque, et regularis disciplinae studiis occupatus, cum tandem reduceret ad memoriam, quomodo, ubi, et quando perdidisset illum, nullam omnino spem recuperandi concipiens (tum quia prope viam dimiserat, tum quia interim tanta fuerat facta inundatio pluviarum, ut etiamsi reperiretur, nihil amplius quam perditum valere crederetur), post aliquantum tempus ab illius inquisitione cessavit: imo etiam penitus desistere visus est; maxime tamen contritus, quod per negligentiam suam miraculorum sancti viri volumen amisisset.

0960B 39. In hunc modum transigens unum circiter mensem, cum post modicam per hortum deambulationem, sub arbore praedicta resedisset, non tamen proposito quaerendi, vel spe recuperandi quod perdiderat, miro et inaudito modo librum, tanquam ab aliquo conservatum, et tunc de recenti, et ex industria juxta se positum, subito in medium proferri miratus est. Et ut mirabilius esse credatur, quod contigit, tam charta, quam scriptura adeo sana et incorrupta permanserat (nisi quod pauculis guttis exterius operimentum respergi videbatur), ac si cum caeteris libris in bibliotheca liber idem fuisset repositus. Quid super hoc audientibus visum fuerit, nescio: ego autem pro parte mea asseverare non dubito, rem talem, 0960C tamque insolitam, nequaquam sine miraculo contigisse, quod siquidem beati viri meritis adscribere et ratio persuadet, et veritas compellit.

40. Nocturni temporis silentio, cum post fatigationem diurni laboris, modica repausationis gratia recubuisset in lectulo, apparuit ei vigilanti vir venerabilis, amictus stola nivea, et staturae mediocris, aetate grandaevus, crine candidus, angelica facie reverendus. Is in manibus suis duos libros tenere videbatur. Accedens itaque ad fratrem supra memoratum, porrexit ei utrumque, dicens: Accipe, vide, et lege. Qui repentinae visionis horrore (sicut fieri solet) attonitus, securitatem tamen ex affatu benigno, aspectu tranquillo, vultu quoque angelico sumens, respondit: Domine Pater, nescio litteras. Simplex et illiteratus 0960D quomodo legam? Ac ille: Fili, noli timere. Ecce Dominus tecum est, et docebit te, et, me intercedente, bene erit tibi. Hujusmodi pia admonitione confortatus frater, utrumque volumen accepit, evolvit et legit; mirans et obstupescens in semetipso, quonam modo id fieret. Persona deinceps assistens, quasi alterum volumen secum deferens, alterum fratri relinquens, vale faciens ei data benedictione disparuit.

41. Quid igitur? Mirabile quidem dictu est quod dicemus. Quid enim mirabili hoc mirabilius? Fratrem novimus omnes quotquot sumus: laicus quidem erat paulo ante, nec etiam alphabetum noverat. Deo tamen illuminante ejus intelligentiam, et quibusdam fratrum suffragantibus, in brevi ad hoc profecit, ut 0961A non solum legere, verum etiam cantare satis decenter et convenienter sciret. Exinde tam usu, quam gratia cooperante, dictionum significationes aliquantum intelligere coepit, et in hujusmodi scientia paulatim proficere. Visionem itaque supradictam scripsit in spe adjutorii divini, et subventionis beati viri, quem credimus ei apparuisse. Nonnulla miraculorum ipsius, quae vel scriptoribus ignota, vel per negligentiam fuerant praetermissa, tam decenter, tam bene, tamque eleganter litteris commendavit, ut subinde rapti in admirationem, dicamus cum propheta David: A Domino factum est illud? et est mirabile in oculis nostris. Quis ergo neget, hoc miraculose factum esse? Quod apertius, quod evidentius miraculum? Ascribimus igitur in primis gratiae Dei; 0961B illud attribuimus deinde meritis sancti, assignamus denique fidei et obedientiae fratris.

§ IV. Aliquot viri sancti vaticinia.

42. Tametsi in nostro commentario praevio ad S. Bernardi Vitam, ac in Vita ipsa contineantur tot et tanta vaticinia, quibus liquidissime probatur, virum sanctum, praeter alias eximias praerogativas in hoc genere summum mereri nomen: non ita tamen haec materia ibidem exhausta est, ut non supersint exempla nonnulla, quorum notitia lectorem meum privari nolim. In Itinere litterario, de quo superius cap. 1. num. 9, actum fuit, parte 2, p. 201, narratur sancti abbatis nostri prophetia qua, dum Villarium venisset, ut ibidem monasterium fundaret, et in monte esset (monasterium quippe duos inter 0961C montes situm est) baculum suum plantasse dicitur in terra, et praenuntiasse: In hoc loco salvabuntur multorum animae: baculum vero illum, jacta radice excrevisse in arborem quae superstes fuerit in annum usque 1697, eodemque tempore, quo Thomas abbas, emortuam esse. Quae res materiem dedit quatuor hisce pangendis versibus:

Villaria quondam tellure recondita phoenix

Emorior pariter, commoriente Thoma.

Quinque et dimidium lustravi saecula et annum

Quo Bernardi me dextera sacra sevit serit>.

43. Vir sanctus tironi cuidam praenuntiasse diem mortis perhibetur in Exordio magno ordinis Cisterciensis distinctione 2, cap. 12. Invenitur etiam in 0961D gestis hujus beati viri, quod adhuc in carne degens novitio cuidam in Claravalle graviter aegrotanti, cum multitudine monachorum in spiritu apparuit, praedicens ei quod quinta die foret moriturus: et quod in ipsa quinta die, sole jam ad occasum vergente, visitans eum, jussit considere et nihil timere: sed recto protinus cursu pertingere ad Dominum Jesum Christum, et offerre ei humilem suae Claraevallensis familiae salutationem. Ad quam vocem novitius, qua potuit capitis inclinatione, et motu annuens labiorum, 0962A clausis oculis eadem hora obdormivit in Domino. Et sane observatu digna sunt, quae memorantur ibidem in eodem Exordio cap. 14, de tironibus quibusdam, ad abbatialem dignitatem, ne vel uno quidem eorum excepto, sicut praedixerat sanctus Pater, evectis. Factum audi.

44. Ad benedictionem hujus sancti Patris quidam aliquando novitii ejus, veterem hominem cum actibus suis exuentes, novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis induerunt: de quibus vir beatus, in spiritu Dei loquens, praedixit, omnes eos gratiam spiritualis dignitatis adepturos, et nomen et officium abbatis sortituros. Cumque, succedentibus annis, temporibus opportunis, in singulis eorum verbum prophetiae hujus effectui manciparetur; 0962B unus ex eis, nomine Petrus, quem in Suetia ad domum Novaevallis abbas sanctus direxerat, post obitum ipsius per annos quamplures usque ad senectam, imo pene decrepitam aetatem, absque hoc munere gratiae vixit, eo quod simplicioris esset naturae, et ad tantum officium administrandum minus idoneus existimaretur. Sed quid? Numquid vel in extremis finibus mundi latens, vel gravioris aetatis incommoda sustinens, omnipotentiam sancti Spiritus effugere potuit, quo minus impleretur de eo, quod per eos prophetae sui Bernardi idem Spiritus tanto ante praedixerat?

45. Denique post tanti temporis spatium, cum jam fere in oblivionem venisset, quod de hoc columbinae simplicitatis homine Pater reverendissimus praedixerat, 0962C accidit, ut fratres de quadam domo Novaevallis in insula, quae Godandia dicitur, sita, destituti pastore, secundum generalem consuetudinem ordinis, ad matrem suam recurrerent, quatenus per providentiam et sollicitudinem patris abbatis, domui ipsorum dignus dispensator constitueretur. Et, volente Domino, sine cujus nutu nec folium arboris, nec unus passer in terram cadit, tam patri abbati, quam caeteris, qui electioni intererant, placuit, praedictum senem in hanc partem sollicitudinis assumere, ut tanto fiducialius de pietate Dei, sanctissimique Patris sui meritis confideret, quanto humilius de sua insufficientia diffideret. Quod ubi factum est, et verbum, quod olim sanctus praedixerat, ad memoriam revocatum, ubique divulgatum est; 0962D mirati sunt universi, qui audierunt dicentes, promotionem tam senis et simplicis hominis, ad hoc tantum divina dispensatione fuisse provisam, ne ex omnibus, quae per spiritum prophetiae locutus est homo Dei, unum saltem iota, vel unus apex incassum prolata viderentur.

De laudato Petro agitur apud nos in Praetermissis ad diem 10 Junii. Gothlandia autem insula in mari Baltico satis nota est, ita ut non indigeat ulteriore explicatione.

CAPUT III. Supplementum miraculorum.

0963

§ I. Variae corporis infirmitates sanatae; praefixus moribundo terminus mortis; miraculum perperam S. Bernardo Claravallensi attributum; epilepticus cur non omnino curatus; mortuus ad vitam revocatus.

0963A

46. Chrysostomus Henriquez, in Fasciculo sanctorum ordinis Cisterc., lib. I, dist. 4, cap. 51: Non multis, ait, elapsis annis post obitum pii Patris, Gundisalvus abbas Morerolae, quod est coenobium ordinis Cisterciensis in Legionensi regno, podagra oppressus, vix doloris acerbitatem sustinere valebat. Summa tamen reverentia et devotione partem aliquam habitus S. Bernardi, quae in eodem monasterio inter caeteras reliquias servabatur, membris languentibus applicavit, et subito dolor omnis discessit, et integram obtinuit sanitatem. Suerus, abbas Nucalensis, in Hispania, 0963B spina piscis, quam incaute deglutierat, et fere strangulatus, et tandem, ingravescente morbo, jam in extremis constitutus, et a medicis derelictus, lecto jacebat. Tunc prior Morerolae corrigia qua praecingebatur, quamque devotionis causa sepulcro sancti abbatis Bernardi, cum Claramvallem visitasset, imposuerat, guttur inflatum infirmi abbatis tetigit, et statim spina descendit, et ab omni prorsus infirmitatis incommodo liberatus fuit, ac proinde a periculo mortis. Narrat haec duo miracula Bernardus Britto, lib. III, cap. 29.

47. Mirabilia prorsus sunt, quae in commentario praevio § 49, narravimus de prodigioso fonte. His vero, quae ibidem de illo legenda praemisimus, adjunge 0963C sequentia ex Joanne Eremita apud Mabillonium, col. 1290. Fuit vir quidam religiosus, Odo nomine, cujus pars corporis per aliquantum tempus pene mansit emortua, adjacentis incommodi contractione. Is post mortem beati viri ad eumdem fontem perrexit. Cumque eo infirmitatis locum perfudisset, sanus et incolumis rediit. Alius dolore capitis immaniter vexatus, et omnino sensu privatus, fonte irrigatus sanatus est. Alius per septennium languerat, qui a parentibus ad sanctum fontem ductus, sospes factus est. Alius quidam, Suynus nomine, longe tempore febre quartana laboraverat, qui potu fontis ejusdem sanitatem recepit. Quidam vero maxima infirmitate gravatus, cum gustasset de eadem aqua, vermiculus cuidam similis locustae, per os illius, omnibus 0963D videntibus, egressus est, et statim convaluit. Mutus etiam, ut aiunt qui viderunt, ad fontem venit, et loquelam recepit. Haec multa alia tam a nobis, quam ab aliis visa, quibus non credere impium est, ne forte narrationis prolixitate audientibus fastidium generetur, perstrinxisse sufficiat.

48. Viri sancti miraculis etiam accenseri potest mandatum ejus singulare, quo obitus cujusdam monachi Claravallensis dissertur. Res gesta exstat apud Mabillonium inter excerpta e magno Exordio Cisterciensis ordinis, col. 1200, et apud Herbertum lib. I 0964A De Miraculis, cap. 13, e quo eam transcribo: Quidam de fratribus ejusdem loci, coenobii videlicet Claravallensis, cum esset positus in extremis, ingressus ad eum visitandum B. Bernardus post Completorium, et videns hominem morti proximum, jamjamque migraturum, ait: Nosti, charissime frater, quia conventus noster modo fatigatus est de labore, et jam postmodum habet ad vigilias surgere. Quod si te iterum interim> obdormiente, oporteat illum suam interrumpere dormitionem, nimium vexabitur, et praegrandes vigilias minus celebriter exsequetur. Ut ergo bene sit tibi, et longo vivas tempore super terram, ad quam ingrederis possidendam, in nomine Christi praecipio, quod usque ad horam divini officii exspectes nos. Cui ille respondit: Faciam Domine, ut imperasti, 0964B si tamen voto meo tuis precibus suffrageris. Quid multa?

49. Abiit Pater in dormitorium, et frater non obiit ante terminum constitutum. Moxque, ut signum ad vigilias pulsari coepit, pulsata est tabula, et ille decessit. Quod non modo de illo fratre, verum etiam de pluribus aliis pluries accidit ut uno, pluribusve diebus protelaretur finis eorum ad ipsius Patris imperium et votum. Porro ut lector norit quid sibi velit pulsata est tabula, Manricus ad annum Christi 1141, cap. 4, num. 6, usitatissimum, ait, in omni Ecclesia olim, in Cisterciensi etiam hodie perseverat, significato decedentium exitu per crebros raucosque tabulae ictus. Alia deinde subdit. Sed nos caetera 0964C magni nostri thaumaturgi prodigia prosequamur.

50. Inter baec perperam recensetur apud Mabillonium, col. 1109. Mira sacerdotis concubinarii, et monachi quondam Claraevallensis, conversio quae datur ex cod. Barbelliano ord. Cist. in dioec. Senonensi. Neque enim ullam in ista conversione partem habuit S. Bernardus noster; caeterum miram illam conversionem sancto abbati Claravallensi etiam tributam invenio apud Horstium lib. VII Vitae, pag. 77, ex editione Parisiensi, quam allegat.

51. Herbertus lib. II, cap. 20, rem miram memoriae proditam reliquit de monacho, qui, dum laboret morbo epileptico, per merita S. Bernardi obtinuit ut morbum praesentiens, lecto decumbere, et repentini casus elisionem vitare posset. Recito ejusdem 0964D Herberti textum: Exiit aliquando Pater sanctus ad visitandum fratres suos metentes in agro. Qui quoniam infirmus erat, et pedes ire non poterat, perrexit in asello. Porro monachus quidam cum eo tunc ambulans atque asinum minans, cum ab olim pateretur caducum morbum, subito coram eo in ipso itinere corruit, et coepit ab eadem epilepsia graviter torqueri. Quo viso, vir sanctus condoluit ei; unde et deprecatus est pro eo Dominum, ut passio illa non apprehenderet amplius improvisum. Igitur aeger ex eo tempore usque ad diem mortis, per viginti et eo amplius 0965A annos, quibus postea supervixit, datum est ei, quod antea non habebat, quodque caeteris epilepticis vix aliquando contingit, quoties ex eodem morbo cadere debebat, per aliquantum temporis spatium praesentire, ita ut opportune posset lecto decumbere, et repentini casus elisionem jugiter praecavere.

52. Et quidem vir sanctus, qui hoc ei a Domino minus impetravit credimus, quia perfectam illi sanitatem obtinere potuisset, si saluti animae ejus expedire cognosceret. Sed quoniam ille homo gravis moribus ad portandum, et duri admodum cordis erat, cui salvando et virga correctionis, et baculus consolationis semper necessaria videbantur; concessum est ei misericorditer, ut subitanei casus periculum praesciendo jugiter declinaret, et salutiferi morbi stimulo non careret.

§ II. Mortuus ad vitam revocatus.

0965B

Tissierius in Exordio magno ordinis Cisterciensis, distinctione 2, cap. 19, narrat miraculum, quod inter alia primae notae merito adnumerari debet. Factum audi, his verbis descriptum ibidem: Terram Jerosolymorum tempore quodam occupantibus Saracenis, beatus Bernardus, cujus animam christianae desolationis gladius acerbitate singulari perfoderat, circumquaque discurrens, ad ulciscendam Salvatoris injuriam, et ad expugnationem gentis incredulae, turbas fidelium non verbis tantum, sed signis et virtutibus hortabatur. Accidit autem, eum in Alemanniam devenire, et egredientem die quodam de Fribure, oppido memorabili in partibus Brisgaudiae 0965C constituto, a quodam Henrico viro nobili, et adhuc juvenculo, ad quamdam mansionem ipsius, ubi erat, in vespera pernoctandum deduci, copiosa multitudine eum sequente.

53. Cum autem idem Henricus, accepto jam crucis signaculo, non equitare, sed pedes proposuisset incedere, donec, expensarum apparatu collecto, propositae peregrinationis iter arriperet. Ascenso igitur equo, secutus est eum protinus abeuntem. Videns hoc et invidens quidam vir Belial, serviens ejusdem Henrici, homo totius pravitatis amator, et boni totius incredulus, in servum Dei ait: Ite modo, et diabolum illum sequimini, et ipse vos diabolus apprehendat. A latere vero duae mulierculae venientes, inter 0965D se deportabant tertiam, pedum et quorumdam membrorum destitutam officio et contractam: virumque Dei rogare volebant, ut calamitatem infirmae, et bajularum angustias, curationis optatae remedio relevaret. Porro Henricus hanc intuens et misertus: Aegram, inquit, super collum equi mei mihi porrigite, et vos ad servum Domini properantes subsidium implorate.

54. Praefatus ergo serviens ad hoc pietatis opus domini indignans et impatiens usquequaque, ipsum invectione arguit acriore, quasi ad incantatorem et maleficum, et mentium eversorem, esset miseram delaturus. 0966A Cui Henricus: Non, inquit, sed defero ut ad benedictionem viri Dei recuperet sospitatem: et ex certissima salutis ejus fiducia tibi polliceor, quod si eam non sanaverit, equum cui insideo tibi dabo. Verbum igitur hoc ille gratulanter et gratanter accipiens, tota diffidentia faciendae virtutis risit pariter et irrisit, tam de curatione diffidens, quam de adeptione equi praegaudens. Illa vero dum ad Sanctum Domini delata fuisset, et desideratam sibi benedictionem illius adepta, illico surrexit incolumis, alieno jam, sicut hactenus, ministerio non gestanda.

55. Viso hoc serviens saepefatus in impetu spiritus maligni, quem gerebat in pectore, festinavit, et conversus in faciem viri Dei, quidquid nequius vel turpius, aspirante Satana, concepisset interius, in ipsum, 0966B toto conamine maledicens et convicians, jactitabat. Verum, ultione Domini protinus occurrente, ipse retro corruit resupinus, et cervice collisa spiritum exhalavit. Unde subito lamentandae mortis ejus dolore percussus Henricus, casum hunc lugubrem, et occasum nuntiavit abbati, supplicans, cum paululum processisset, ut ad tam triste spectaculum remearet. Dicente quoque eodem Henrico: Hoc ei propter vos accidit, quoniam in vos blasphemus esse, et contumeliosus, non timuit: Heu! inquit Dominus, ut propter me quispiam moriatur.

56. Retrogressus igitur ad orationem, in qua sola in omni difficultate fidebat, se contulit: et ad longitudinem unius Pater noster, super eum silenter oravit; 0966C et mox praecepit astantibus, illum erigere; qui erectus, utpote jam defunctus, caput carens cervicis suffragio quaquaversum agebat miserabili circumflexu. Rursusque ait: Tenete, tenete firmiter ei caput. Demum appropians, et saliva sua, cujus medicinali unctione persaepius utebatur, loca laesurae deliniens, et consignans, In nomine Domini, ait surge. Et iterum: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Deus tibi spiritum tuum reddat.

57. Ille vero, recepto mox spiritu, factus est in animam viventem, vel potius redivivam: mirantibus prae gaudio, et in coelum voces ac laudes attollentibus universis, qui aderant et viderant tam manifeste quam miraculose mortuum revixisse. Interrogatus denique ab eodem sancto Dei, quomodo victurus, quid 0966D acturus esset in reliquum: Domine, ait, modo quo jusseris vivam, faciamque quidquid praecipies, quidquid voles. Ab astantibus etiam requisitus, utrum esset jam mortuus, Mortuus, inquit, eram, et sententiam damnationis acceperam: ac nisi abbas sanctus festinasset accurrere, irrevocabiliter eram ad inferna ducendus. Ad exhortationem quoque quorumdam astantium, crucis accepit signaculum, et cum caeteris Jerosolymam est profectus. Henricus iste in eodem itinere Deo et beato Bernardo se reddidit, et in Claravalle postmodum monachus ejus fuit. Hoc ipse miraculum cum fidelibus oculis esset intuitus, crederetque scriptoribus Vitae 0967A sancti Patris esse notissimum; deprehenso, tandem fuisse silenter omissum, indoluit: et ad gloriam Dei et sancti sui, juxta quod praesentanee fuerat contemplatus, narravit: ut in quanta gloria sit habendus, quem ita glorificavit Altissimus, audiat et intelligat omnis generatio in saeculum saeculi secutura. Haec ibi: Historia ista etiam exstat apud Horstium ac Mabillonium, lib. VII Vitae, cap. 19.

58. Habemus apographum, quod ex monasterii S. Matthiae prope Treviros, post libros de Vita S. Bernardi desumptum notatur, cui etiam sequens praefigitur titulus: Gloriosum miraculum a quodam monacho Claravallensi cum sequentibus conscriptum, quomodo S. Bernardus mortuum resuscitavit, quae in Vita omissa sunt. Quae in isto ecgrapho sequuntur 0967B post hoc miraculum, praetermittimus; sed notamus superiorem historiam ibi etiam notatam esse. Miramur interim adeo illustre ac primae classis miraculum non inveniri inter alia innumera, quae summa cum fide ac diligentia scriptores omni exceptione majores annotarunt, ut supra vidimus, quando sanctum thaumaturgum, populos Germaniae classico sacro cientem ad expeditionem orientalem, comitabantur, et quae patrabat miracula, accuratissime observabant. Consuli interim possunt, quae habentur in Commentario praevio § 40, n. 428, de mortuo ad vitam revocato per sanctum, in Germania praedicantem, ex libro Miraculorum domni Herberti: apud quem tamen in editione Chiffletii hoc miraculum non invenio; ac 0967C proinde non est mihi exploratum, idemne cum superiore, an aliud sit.

§ III. Modus mirabilis, quo pater sancti Bernardi conversus dicitur, secundis curis expensus; plaustrum, fracto axe, longius promotum; caducus Humberti morbus sanatus; alter in Spiritu et in corpore adjutus, etc.

59. Patrem S. Bernardi ad monasticum institutum, relicto saeculo, transiisse retulimus in commentario praevio, § 8. Modus autem mirus, quo illa res accidisse, ibidem narrabatur e Vincentio Bellovacensi, et cujus locum unum non convenire cum altero, observabatur; modus, inquam, mirus ille habebat aliquid, unde Manrico et mihi displiceret. Notabam etiam, quod nihil de eo scriptum reliquisset Guillelmus 0967D biographus. At modum hunc magis probabilem faciunt ea, quae leguntur apud P. Jacobum Eckard in Scriptoribus ordinis Praedicatorum tomo I, pagg. 188 et 189, inter scripta F. Stephani de Borbone, vel de Bellavilla, qui floruit proximo post Bernardum saeculo, Christi decimo tertio. Quanquam autem in dicto Commentario prolati sunt loci duo ejusdem, qui supra, Vincentii de hac conversione, quorum uterque est fere consimilis ei, quem Stephanus memoratus de illa refert; ejusdem tamen Stephani narrationem, ut cum Vincentiana conferri possit, quia brevis est, huc etiam transcribendam duxi. Stephanus itaque rem gestam, ejusque adjuncta sic memorat:

60. Audivi, inquit, quod, cum B. Bernardus 0968A Clarevallensis convertisset omnes fratres suos, et fecisset eos monachos, solo patre magis indurato in saeculo manente, venit ad villam suam, et praedicans ibi juxta truncum antiquissimum in praesentia patris sui, cum videret ejus duritiam, praecepit hominibus qui in circuitu trunci sicca ligna apportaverant, ut ipse eis mandaverat, ignem succenderent: quo facto, ligna sicca cito succensa sunt, et truncus tarde circa medium, ab extremis emittens humorem foedum et fumum teterrimum, diu ignem servavit. Tunc incepit sanctus loqui de poenis inferni. Patri dixit, quod ipse esset similis illi trunco, qui non poterat igne divino succendi, nec flere peccata sua, nec suspirare ad Deum, sed ipse in inferno, nisi poenitentiam ageret, in aeternum arderet, fleret, et fetentem fumum emitteret. Ad 0968B quae verba pater dictus compunctus, eum secutus est, et monachus factus est. Et ad majorem facti confirmationem subdit Sthephanus: Haec audivi in loco ipso, ubi praedicatio facta est, a D. Calone, domino de Fontanis pronepote B. Bernardi, in loco nativitatis suae, Fontanis dicto.

61. In nostra apographo e ms. Aureaevallis, de quo meminit commentarius praevius § 2, num. 21, et cujus exemplar, sicut colligo ex ejusdem principio ac decursu, idem illud est, vel simile cum eo, e quo desumpta sunt excerpta, quae sub nomine Gaufridi exstant apud Mabillonium; in nostro, inquam, apographo, auctore, prout eidem praenotatur, discipulo, Parisiis a S. Bernardo ad ordinem converso, res mira narratur in hunc modum: Factum est in 0968C primis annis, messis tempore, venerabilis Bernardus loquens cum fratre quodam, sedebat in descensu nemoris, quod ministerio illi (actum erat proxime de Claravallensi) quod nunc est, in ea celso supereminet monte: ecce vero coram ipso fractum est plaustrum, quod oneratum manipulis fratres laici, bobus trahentibus, deducebant. Fractus est autem axis, ita ut vix transversi digiti spatio cohaereret. Turbati itaque fratres conqueruntur abbati super gravi damno, quoniam manipulos jamjamque cadentes quomodo in grangiam possent deducere, non habebant. At ille, facto eminus signo crucis; in nomine, inquit, Domini, ite usque in aream. Erat autem grangia longius posita a loco isto ut vix posset abinde vox clamantis audiri. Cumque 0968D in aream pervenisset carrus, tanquam completo jam obedientiae ministerio, qui prius cadere prohibebatur, confracto axe, cecidit in ipsa hora. Quo facto valde consolati sunt fratres.

62. In laudato mox ms. referuntur ista: Illud quoque quod de viro reverendissimo Humberto, postmodum abbate Ignacum ad Igniacum vel Igniacensi>, factum est, non silebo: erat enim, cum ad Claramvallem venit, jam provectioris aetatis, et caduco morbo laborare solebat. Arreptus ergo solita infirmitate, sed multo acrius solito, una in die septies cecidit: ita ut in insaniam versus, dentibus appeteret eos, a quibus tenebatur in lecto. Videns autem vir Domini, fidei zelo accensus: Quid agimus, inquit: eamus ad orationem. Cumque ingressus oratorium inclinasset 0969A se, sine mora penetrans coelos oratio justi, desideratum reportavit effectum. Protinus enim inter manus fratrum dormivit Humbertus, sequentique die accipiens sacramenta divina de manu sancti et beati viri, sanus factus est: et plurimis postea vivens annis, nunquam deinceps hujusmodi infirmitate laboravit. Factum hoc aliis verbis refertur superius apud nos lib. I Vitae quod tamen cum non sit in ipso textu Guillelmi, sed aliunde eidem interjectum; rei gestae veritas ex citato optimae notae apographo confirmatur.

63. Ignoscat mihi lector, quod hic subdam ex eodem ms. Aureaevallis sanitatem animae, quam auctor inter miracula a se relata, a S. Bernardo se accepisse ingenue et gratanter agnoscit, quando vir sanctus 0969B oculos ejus, in tenebris hujus saeculi, et quasi in umbra mortis sedentis illuminavit, et pedes ejus direxit in viam pacis. Non debeo, inquit, qui de caeteris loquor, mei ipsius oblivisci, ne forte ingratus inveniar. Deinde exposito insigni fructu, quem sanctus retulit in scholaribus Parisiensibus, ita de seipso loquitur idem auctor: Sit benedicta dies illa a Domino, qua sedenti in tenebris, et umbra mortis, lux orta est mihi! Sit benedicta dies, qua sol justitiae, imo misericordiae Oriens visitavit ex alto miseram animam meam! Adversum et perversum nimis hominem, in verbo uno, in momento, in ictu oculi, inaestimabili mutatione dexterae Excelsi prorsus in alium hominem recreans, ut sim initium aliquod creaturae ejus. In aeternum non obliviscar miserationis hujus, 0969C qua tam copiose praeventus, tam subito mutatus, multorum super me animos obstupescere feci. Multi vero in illa captura Dominicis retibus irretiti sunt pisces, multi et in itinere adjuncti nobis, ita ut, transacto probationis anno, ex hoc collegio monachi facti simus viginti et unus. Ex his supplentur et confirmantur ea, quae in Commentario praevio § 10, praemissa sunt de captura apud Parisienses: deinde commendatur antiquitas et auctoritas scriptoris istius, e quo tam haec, quam superiora, quae modo ex eo recitabamus, sunt extracta.

64. Proxime subjungit idem scriptor, se ab eodem viro sancto curatum fuisse, dum infirmo erat corpore, et afflicta mente. Eodem sane, ait, tirocinii 0969D nostri tempore, absente aliquando Patre nostro, coepi corpore infirmari, et affligi mente (scio quia Satanas expetivit me, ut cribraret sicut triticum); sed non latuere Patrem, quae circa me agebantur, et 0970A perfecte omnia cognoscens per spiritum, quae versabantur in corde meo, sicut post reditum ejus comperi, oravit pro me, ne deficeret fides mea. Ibi, ibi, supra quam essem, impressisti me mirabiliter cordi ejus, Domine Deus meus! Gratias tibi! gratias tibi! Unde enim tali animae, in tali pectore talis locus? Simile quiddam sibi venerabilis Albericus, qui hodie abbas est in loco, cui nomen est Benedictio Dei, de se, cum novitius esset, accidisse testatur: subita siquidem et vehementissima tentatione impulsus, paulominus cessit, cum venerabilis Bernardus, qui itinere diei unius aberat, hoc ipsum, Domino revelante, cognoscens, surgensque de nocte eadem hora festinavit ad consolandum eum.

65. Alia nonnulla, quae apud laudatum scriptorem 0970B lego, in compendium redigo. In villa proxima Castellioni, sanguinis fluxum patiebatur homo per multos dies: quem sanctus, dum illac forte transibat, signavit, ac sanguinem stitit, videntibus atque stupentibus universis. Sequenti vero nocte malum rediit; at vir sanctus librum suum mitti ad eum, et ad caput ipsius deponi jussit, et convaluit. Hominem pauperem de Campania mulier adultera maleficiis appetens, ut dicebatur comminata fuisse ei, ita tractaverat, ut miser homo, consumptis carnibus, nec mori posset, nec vivere permitteretur . . . . . Hic cum ad Dei hominem esset adductus . . . , per duos fratres languentem hominem ante altare deportari jubet; et supposito capiti ejus vasculo, in quo corpus Christi continebatur . . . , in brevi convaluit homo. Potuisset 0970C intexi huic paragrapho conversio monachi, qui tertio defecerat ab ordine, monitis hac precibus S. P. Bernardi obtenta, nec non poenitentia ejus, ac patientia in paterna Dei castigatione; de cujus felici consummatione, prout narratur locis statim allegandis, beatus Bernardus multum> hilaratus, sermonem devotissimum ad fratres in capitulo fecit, commendans in eo dignum poenitentiae fructum, et admirabilem patientiam ejus, omnibus proponens exemplum; sed quia hujus rei gestae narratio satis longa est; legi ea potest apud Horstium, ac Mabillonium, lib. VII Vitae S. Bernardi, cap. 25, apud Tissierium vero in Exordio magno ordinis Cisterciensis distinctione 4, cap. 16.

§ IV. Synopsis miraculorum S. Bernardi, quae sunt innumerabilia.

0970D

SECTIO I. Infirmi, caeci, surdi, muti, claudi, contracti, fatui, phrenetici, et alii a S. Bernardo 0971A sospitati. — 66, 67. Primum miraculum a S. Bernardo factum narrat Guillelmus lib. I, cap. 9, num. 43. Josbertum scilicet in extremis positum, et extra sensus, fecit libere loquentem. Confitetur homo sua peccata, caeterisque bene dispositis juxta sancti Patris consilium, duobus aut tribus diebus post moritur.

Absens periculose quemdam aegrotantem sanat, dicens ejusdem uxori: «Vade, sanum invenies virum tuum.» Illa vero sic invenit. Cap. 6, n. 27.

Avunculum Galdricum a febri subito sanat. Cap. 10. num. 46.

Ipsum Guillelmum libri auctorem, eo quod sancto Patri in comedenda carne non obediret, reincidentem, et usque ad mortem afflictum, jam aquiescentem 0971B comedere, subito sanat. Cap. 12, num. 60.

Mulierem a caduco morbo sanat. Cap. 14, num. 67.

Episcopus Mediolanensis discum, ex quo sanctus Pater comederat, afferri jubet: jubetque infundi aquam, et panis exiguas buccellas apponi. Comedit et bibit, et absque ulla dilatione a febrium vehementi ardore convaluit, lib. II, cap. 3, n. 19.

Nobilis quidam de medicorum auxilio desperans, bibit de lavacro manuum ejus, et convaluit, cap. 7, num. 46.

Sacerdos desperabiliter aegrotans, et ad extrema devenisse visus, per tunicam S. Bernardi subito sanatur, lib. IV, cap. 1, n. 2.

0971C Fratrem Robertum Clarevallensem positum in extremis a sens sanat, n. 4.

Militem quoque in via, ut quocunque modo deportaretur ad virum sanctum, n. 5.

68. Miles ad primum gustum panis ab eo benedicti, plenam recipit sospitatem a febre quartana, qua graviter laboraverat mensibus fere octodecim, usque ad phrenesim, cap. 4, n. 24.

Ibidem num. 23, indicat auctor multitudinem febricitantium curatam, et inter alios clericum quemdam gravissima febri correptum, in poenam, quod subsannans fidem populi blasphemasset, sed compunctum sanavit S. Bernardus.

Juvenis quidam correptus febri, epistolam susceptam a S. Patre collo suo appendens sanatur 0971D protinus, cap. 7, n. 40.

Mulierem ab annis octo pessima aegritudine laborantem, vehementi tremore et validis motibus universa pariter membra concutientem sanat, lib. V, cap. 1, n. 5.

Morti proximum manus impositione facit subito ambulare, lib. VI, cap. 13, n. 44.

Item puerum a multis diebus ne unum quidem passum potentem ambulare, ibidem.

Item mulierem viribus corporis adeo destitutam, ut nec ambulare, nec stare posset, cap. 14, n. 50.

In eodem lib. VI, alius a febri sanatus narratur, num. 3, epist. Gaufridi, post. lib. VI.

Virum nobilem gravissima infirmitate laborantem curat, ibid.

0972A Item ibidem, virum pauperem longa infirmitate viribus fractum.

Item canonicum regularem semivivum curat ibid., num. 7.

Item ibidem, puerum morbo incognito laborantem, et post benedictionem lapidem evomentem, ibid.

Fratrem suum Girardum, ipso teste, sanat a morbo, serm. 26, n. ult. in Cant.

69. Multos alios a variis morbis ab ipso sanatos, praeter dictos viginti tres, manifestum est ex cap. 3, num. 15, lib. II, ubi dicitur «maxima ei in curationibus aegritudinum gratia» fuisse «Febricitantibus, inquit idem auctor n. 18, multis manus imponens, et aquam benedictam porrigens ad bibendum, 0972B sanitatem obtinuit» et diversa loca perlustrans benefaciebat iis, qui infirmabantur . . curando febricitantes, lib. III, cap. 6, num. 18, narrat, ingentem multitudinem languentium, gustato pane ab eo benedicto convaluisse, omnes, qui gustaverunt juxta promissionem a S. Patre factam. Manifestum est ergo, paucos, respectu eorum, quos a variis morbis curavit, ab auctoribus in particulari adnotatos, quod et confirmabitur ex art. 3 sequenti.

70. Reverendissimum Humbertum, Igniacensis postea coenobii aedificatorem, et primum Patrem, in Claravalle ab acri morbo epilepsiae sanat, lib. I, cap. 10, num. 48.

0972C Item mulierem prae hoc morbo impotentem ad loquendum, manus impositione, lib. VI, cap. 14, num. 47.

Item monachum quemdam, sed pro parte; ita ut casum praesentiret ad elisionem praecavendam, eo quod sic magis saluti animae ejus expedire cognovisset, lib. VII, cap. 8.

Absens sanat paralyticum, Albertum nomine, in Hispania, lib. IV, cap. 6, n. 35.

Item mulierem paralyticam, tangens eam sub suo palliolo, lib. V, n. 6.

Lib. VI, memorat duodecim alios a paralysi sanatos: ex quibus, ni fallor, sunt decem, quos lib. IV, cap. 5 et 7 memorat.

71 Virum hydropicum cingulo suo accingens sanat, 0972D lib. IV, cap. 7, n. 37.

Anselmum episc. Havenbergensium, in fronte et faucibus gravissime patientem, ita ut vix aliquid gustare posset, aut loqui, sanat, lib V, cap. 5, n. 19.

Exanimem, et diu sine sensu jacentem, ac quod detraxisset miraculis S. Patris, sanat, ibidem n. 20.

Puerum incessanter flentem osculo sanat, lib. I, cap. 11, n. 23.

Petrum, Asturicensem episc. in Hispania, pileo suo ipsi transmisso et imposito, sanat a dolore capitis, lib. IV, cap. 6, n. 36.

Alterum a dolore capitis sanatum memorat, lib. VI.

0973A In capites auctum curat, lib. IV, cap. 4, n. 24.

Unum a tremore capitis sanat. lib. VI.

72 Veniamus ad caecos, surdos, claudos, mancos etc. Transeo modum curationis, nisi circumstantia occurrat notabilis, contentus etiam solum lib. VI, sine cap. et n. citare, quia neglexi ea notare, eo quod non judicarem esse opus.

Puellam lucis impatientem sanat, lib. II, cap. 3, num. ult.

Illuminat puerum caecum in testimonium quod expeditionem in Orientem, Deo inspirante, praedicaverat, lib. III, cap. 4, n. 29.

Puerum in uno oculo caecum sanat, lib. IV, cap. 1, n. 6.

Alterum ibidem utroque oculo orbatum ex utero 0973B matris, n. 7.

Omitto multos alios, quos idem lib. IV, illuminatos memorat; cum lib. VI, eosdem videatur memorare.

Lib. V, caecum et caecam illuminatos memorat.

Lib. VI, memorat illuminatos centum octoginta quatuor, ex quibus pro majori parte utroque oculo caecos, quosdam uno, multos ex utero matris invenies.

Lib. VII, cap. 18, memorat unum illuminatum osculando terram, et eadem oculos confricando, quam audierat S. Patrem tetigisse transeundo. Itaque habes centum nonaginta unum in particulari caecos illuminatos.

73. Surdos auditum percepisse octoginta sex memorat, 0973C lib. VI.

Mutos triginta et unum loquelam recepisse memorat, idem, lib. VI.

De uno vero mentionem facit lib. VII, cap. 21.

Lib. I, cap. 9, num. 44, puerum ab utero matri habentem manum aridam, et brachium tortum, sanatum memorat.

Lib. II, cap. 3, n. 18, memorat aridas manus, et membra paralysi dissoluta incolumitati restituta, et inter alia manum adolescentis aridam et retortam ad brachium.

Lib. IV, cap. 4, n. 29, memorat pueros mancos duos curatos: quos vero in sequentibus memorat mancos curatos, memorat etiam lib. VI, memorat 0973D autem hic mancos et habentes manus aridas curatos quinquaginta septem. Plures alios a simili infirmitate sanatos indicat cap. 9, n. 32. Habentes brachia arida, seu impotentia ad motum, curat tres, lib. VI.

74. A fistula pedis sanat juvenem, lib. I, cap. 9, num. ult. Huc spectant claudi, qui gressum per virum sanctum acceperunt.

Lib. I, cap. 2, num. 54, memorat unum.

Lib. IV, cap. 4, num 28 et 29, memorat duos, quos in sequentibus memorat, citat etiam, lib. VI.

Lib. V, num. 7, memorat etiam duos.

Lib. VI, memorat centum quinquaginta septem claudos erectos, ex quibus pauci curvi fuerunt.

0974A Ibidem cap. XV, num. 51, gradiens genibus et manibus curatur.

Lib. VI, memorat undecim contractos, et omnino impotentes curatos, lib. VII, cap. 19, unam.

Caput erigere non valentes memorat, lib. VI, curatos 5.

75. Puerum fatuum et mentis inopem, claudum quoque surdum et mutum sanat, lib. IV, cap. 8, num. 44.

Lib. VI, fatuos duos menti restitutos memorat.

Henricum virum magnum et potentem in domo et familia ducis Bavarorum, magna ex parte phreneticum, et aliis incommodis laborantem desperabiliter, sanat, lib. IV, cap. 7, num. 37.

Item phreneticam idem, lib. IV, cap. 4, sanatam 0974B commemorat.

Item alteram ibidem, cap. 6.

Lib. VI, etiam phreneticum sanatum memorat.

Absens corpore, sed praesens spiritu, submergendum salvat.

SECTIO II. Mortui ad vitam revocati; mors dilata; impertrata proles; parturientis adjutae; imperium in daemones, bestias, et elementa; alia stupenda miracula; conversiones; poenae obstinatis inflictae; reconciliationes; prodigia S. thaumaturgi innumerabilia.

76. Mortuos resuscitavit tres: unum memorat lib. VII, cap. 19, idque mortuum subito in poenam blasphemiae adversus S. Patrem. Alterum resuscitatum memorat, lib. II Vitae ejus a Joanne, eremita, editus: tertium, mulierem scilicet resuscitatem memorat 0974C Barnabas de Montalbo, Hist. Cisterc. lib. III, cap. 63. Vide cap. 30 Medullae Vitae S. Bernardi.

In agone positum revocat, et quasi retrahit commeantem, nec insalutatum abire permittit, lib. IV, cap. 2, num. 8.

Quidam moribundus ex mandato S Patris mortem differt ad magis opportunum tempus, lib. VII, cap. 9.

Reginae Galliae sterili partum praedicit et impetrat, lib. IV, cap. 3, num. 18.

Mathildis Anglorum regina invocat absentem, et partum edit desperatum, ipsa pariter desperata, lib. IV, cap. 1, num. 6.

Mulierem anno integro gravidam mirabiliter facit 0974D parere, cap. 4, num. 22.

Alteram ibidem periclitantem in partu, aqua benedicta potata liberat.

77. Nunc dicendum de virtute miraculosa, quam habuit in daemones, lib. II, cap. 3.

«In daemonibus eliminandis, ait Arnaldus lib. II, cap. 3, num 15, frequentior operatio erat.» Item «Maxime oppressos a diabolo diligentiori studio purgabat,» cap. 4, num. 24.

Inter alios, de quibus particulariter fit mentio, lib. I, memorat daemoniacum, surdum, caecum, et mutum curatum, cap. 14, num. 67.

Lib. II, cap. 2, num. 10, mulierem; num. 11, puellam; cap. 3, num. 13, mulierem; num. 17, puerum; et mulierem; in fine num. 20; cap. 4, 0975A rursus mulierem, num. scilicet 21 et 22, num. 23, virum, num. 24, mulierem ac daemoniacos liberatos memorat.

Lib. IV, cap. 1, num. 7, memorat daemoniacum curatum per stolam qua S. Pater in missa usus fuerat. Alterum, lib. VI.

Monachum a diabolo agitatum ad instar daemoniaci, liberat, lib. II, num. 7.

Feminam ab incubo daemone mirabiliter liberatam memorat, lib. II, cap. 6, num. 34 et 35.

A maleficiis virum liberat, lib. I, cap. 10, in fine.

His adde, quod narrat lib. II, exordii ordinis Cisterciencis, cap. 7, item traditio. Vocatus S. Pater ab Innocentio II. Romam, in fine schismatis daemonem, 0975B cujus insidiis rotam curru vectus fregerat, ejusdem rotae fractioni miraculo substituit.

78. Sequuntur quaedam miracula, ad gratiam sanitatum non pertinentia, ex quibus constabit, Bernardum et elementis, sed bestiis, etc., per miraculum imperasse.

Pluviam procurat miraculose nondum religiosus, lib. I, cap. 3, num. 14.

Miraculose vires obtinet ad laborandum, cap. 4, num. 14.

Subvenit penuriae suorum per miraculum, cap. 6, num. 27.

Annonam multiplicat, cap. 10, num. 49.

Epistolam scribit in imbre sine imbre, cap. 11, num. 50.

0975C Indignus non potest deglutire eucharistiam, orante S. Patre, qui eum indignum noverat: sed confessus ipsi, sine difficultate deglutivit, num. 51.

A multitudine muscarum oratorium purgat, eas excommunicando (improprie scilicet, juxta alibi dicta), num. 52.

Equum indomitum ante suos pedes facit stare, cap. 13, in fine.

Donum lacrymarum subito impetrat cuidam Nicolao, cap. 14, num. 68.

Gaufrido de Perona nimia tristitia afflicto impetrat subito spirituales consolationes, lib. IV, cap. 3, num. 16.

Victoriam impetrat duci Ranulpho, lib. II, cap. 7, 0975D num. 44.

Item duci Theobaldo, ibidem in fine lib. II.

Item Portugallensibus contra Saracenos. Ita habet Medulla Vitae ejus.

Dentem ex capite B. Caesarii miraculose extrahit, lib. IV, cap. 1, num. 1.

79. Cum lues grassaretur in animalia bruta, benedixit sal, et apponi ipsis jussit, et protinus lues cessavit. Quod in aliis, ait, quoque monasteriis vidimus et cognovimus, etc., cap. 4, num. 28.

Aliquoties fugientem, et, ut videbatur, protinus capiendum vel lepusculum a canibus, vel aviculam ab accipitribus, signo crucis edito, mirabiliter liberavit; dicebatque sequentibus, frustra sese conari, 0976A nec ullatenus, se praesente, ejusmodi exercere posse rapinam: nempe abhorrebat ab ea vir mansuetus, lib. III, cap. 7, num. 27.

Aquam mutat in vinum, lib. VI, cap. 17.

Candelam sine igne miraculose accendit; num. II, epistolae in fine lib. VI.

Rigor et inflexibilitas aeris, teneritudini digiti ejus cedit, lib. VII, cap. 27.

Benedictio ejus panem ab omni corruptione multis annis vindicat, quod et ipse Eskilo Danorum archiepisc. minus confidenti promittit, lib. IV, cap. 4, num. 24 et 25.

80. Sequuntur quaedam conversiones non sine miraculo factae. Caeterae, teste etiam Alexandro III, in bulla canonizationis S. Patris, sunt innumerabiles.

0976B Non dubito quin miraculosa fuerit conversio illorum amplius quam triginta sociorum, cum quibus Cistercium est ingressus, certe aliquorum, lib. I, cap. 3.

Huic adde conversionem suae sororis, cap. 6, num. 30.

Nobilium cohortem militum per potum benedictum convertit, facitque omnes monachos, cap. 11, num. 55.

Ducissam Lotharingiae convertit. Viderat illa in somnis Bernardum serpentes septem horribiles de utero suo manibus propriis extrahentem, etc., cap. 14, num. 68.

Convertit miro modo Guillelmum Aquitaniae ducem, 0976C postea sancte mortuum, lib. II, cap. 6, num. 38. Item Petrum Pisanum, cap. 7, num. 45 et 46. Victorem antipapam, num. 47.

Item venerabilem quemdam clericum Mascelinum, lib. IV, cap. 3, num. 14.

Item Henricum Germanum regis Galliae, lib. IV, cap. 3, num. 15.

81. Item Andraeam quemdam miro modo prae caeteris jam dictis contra nitentem, ibid.

Item Gaufridum de Perona cum variis aliis, num. 16. Item illius patrem, virum nobilem et potentem, num. 17.

Item nobilem virum Henricum de Salinis, cap. 8, num. 49.

0976D Clericos obstinatissimos convertit, num. 3, epist. post lib. VI.

Item populum Albigensem obstinatissimum in haeresi Henriciana, ibid., num. 10.

Item monachum dubium circa veritatem Eucharistiae, in sua fide jubet communicare, et convertit, lib. VII, cap. 6.

Varios clericos Parisienses ad religionem convertit, cap. 13.

Latronem a crucis supplicio liberat, et sanctum facit, cap. 15.

Blasphemum suum a morte suscitatum convertit, cap. 19.

82. Alexandrum canonicum et doctorem Coloniensem 0977A per piscem ipsi oblatum, et prius benedictum, religiosum facit, cap. 20.

Sacerdotem concubinarium et monachum apostatam convertit, cap. 21.

Item monachum tertio apostatantem, cap. 25.

Haec breviter de conversis a S. Patre, quorum conversio non tam exemplum, quam miraculum venit reputandum, ut videre est suis locis: unde merito Gerson, doctor et cancell. Parisiensis: «Inter miracula, ait, serm. de S. Bern., praecipua ego illa deputo, quae egit in conversione illorum, qui etiam converti toto nisu fugiebant.» Sed tales pro maxima parte jam allati erant.

83. Constat et nonnullos viro sancto obstinate resistentes divinitus fuisse punitos. Inter alios Ramnulphum 0977B quemdam Doratensem abbatem, lib. II, cap. 6, num. 33.

Varios a daemone possessos, num. 36.

Petrum Leonis antipapam, cap. 7, num. 47.

Hujus fautorem, Gerardum Engolismensem, cap. 6, num. 39.

Gaufridum comitem Andegavensium, lib. IV, cap. 3, num. 13.

Girardum quemdam clericum, lib. IV, cap. 4, num. 23.

Item Thomam de Beverla, quem ipse S. Pater testatur, subita et horrenda morte praereptum, epist. 108, num. 3.

Transeo reconciliationes varias, ab eo non sine miraculo factas inter privatos et publicos, inter 0977C reges et principes, inter civitates et civitates; inter hos et Ecclesiam; inter episcopos et clerum: ita ut merito vocetur angelus pacis.

0977A 84. Numera nunc miracula in particulari recensita, et invenies sexcenta septuaginta sex. Verum haec esse pauca respectu eorum, quae in particulari non sunt recensita, modo ex dictis constat et confirmabitur articulo sequenti, in quo R. D. Pastor, antea laudatus, ostendit miracula S. Bernardi esse innumerabilia. Manricus autem ad annum Christi 1183, cap. 4, haec scribit in rem nostram, oblata sibi opportunitate agendi de libro Miraculorum invento a Petro Monoculo abbate, de qua re exstat narratio Herberti superius in principio libri sexti, et quam allegatus Manricus ex eodem auctore etiam recitat:

85. «Invenio, inquit, num. 5, notatione dignum circa hunc librum, id quod Ignatius Firminus Fiteriensis observatum reliquit, postquam cum aliis 0978B quinque contulisset, et cum Joanne Eremita, simulque cum Exordio atque Caesario, quibus ex parte argumentum haud dissimile, ultra patrata quasi catervatim, et in confuso, velut cum cunctis gustaturis panem, cui benedixit (et erat panum ingens multitudo) repromisit salutem, ex singularibus atque specialioribus, centum et septuaginta supra mille miracula referri, quae Sanctus fecerit. Verba ejus, quae sunt apud Manricum, ita sonant: «Nam caecos a nativitate inveni illuminatos 221; mutos locutos, et surdos auditui redditos 180; claudos gressui donatos 126; mancos, et debiles viribus et manibus 184; contractos libero suorum membrorum usui 125; amentes 11; demum tres mortuos luci et vitae redditos, et sexaginta sanatos ab 0978C aliis morbis.»