PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0993

De antiquitate et maxima hujus libri auctoritate haec F. Chrysostomus HENRIQUEZ in Menologio ordinis Cisterciensis, Apparat. c. IV:

Omnium nostri ordinis historiarum quasi lapis fundamenti, et scriptum maxime authenticum, est liber ille, quem Exordium ordinis Cisterciensis vocamus. Hujus enim venerandam antiquitatem suspicimus non solum nos Cisterciencis familiae alumni, sed et classici quique auctores illum magno in pretio habent: ubique enim antiquitatum ecclesiasticarum periti in eo reperiunt praeclara testimonia, quibus opiniones et historias stabiliant et confirment. Quantum ad me, quotiescunque hunc librum evolvo, non possum satis pietatem, styli gravitatem, sententiarum pondus, et mirandos eventus, qui ibidem referuntur, non mirari: idque ausim dicere, hunc in suo genere esse ex majoribus et pretiosioribus thesauris quo gaudet Ecclesia, talemque a fidelibus habendum.

Hujus libri auctor, seu verius collector, veterum Patrum imitatus exemplum et modestiam, nomen suum supprimit, et quidquid scribit, potius aliorum diligentiae et utili labori tribuit, ut primi libri cap. 2. disertis verbis fatetur. Operae pretium reor, generationibus futuris describere, qualiter Cisterciensis Ordo sumpsit exordium, quamque copiosa benedictione gratiae Dei a principio sui profusus sit, sicut partim per litterarum monumenta tradiderunt nobis viri sancti, qui ab initio sacrae hujus Religionis auctores exstitere, partim vero majorum relatione didicimus: quatenus hi, quos in saeculis superventuris divina gratia ad ordinem nostrum vocare dignabitur, si hanc nostrae parvitatis paginam, quam ad ipsorum consolationem elaboravimus, legere dignum duxerint, considerantes quam nobili regum mamilla lactati sunt, erubescant filii degeneres inveniri, etc. Unde liquet, auctoris dicti libri nobis expressum non esse; constare tamen ipsum, quicunque ille fuerit, archiepiscopi Herberti, Joannis Prioris, et Gosvini monachi scriptis adjutum fuisse, licet eorum nomina ab ipso non exprimantur, sed universim loquatur, ut libro VI, cap. 10, ait: Ea quae a studiosis sparsim exarata recepimus, ad manifestiorem rerum notitiam, majoremque legentium utilitatem, in unum collegimus.

Et quantumlibet ejus nobis nomen lateat, hoc saltem liquet, Clara-Vallensem fuisse monachum, ut ipse testatur his verbis lib. I, cap. 2: Si quem vero movet, quod Clara-Vallensium tantum, et non etiam 0995 Cisterciensium seniorum mentionem fecimus, noverit, nos, ut Ecclesiae Clarae-Vallis alumnos, nostrorum seniorum sacra studia familiarius et efficacius investigare potuisse. Nec ea quae de paucorum sincera conversatione, seu felici consummatione ad absolutionem sponsionis nostrae descripsimus, innumerabilium servorum Dei, qui tam in Cistercio quam in universitate sacri ordinis spiritales agones viriliter desudarunt, praejudicare sanctitati. Et licet sancti Patris Bernardi discipulus non fuerit, tamen certum, illum aliquos ejus filios spirituales novisse, et illis familiariter usum fuisse, quorum relatione scripsit ea quae de sanctorum gestis et vitis habet. Loquens enim de beato Raynaldo, lib. II, cap. 13, ait: Respondens autem unus ex iis, vir religiosus, quondam Abbas Fusniaci, qui secretorum famuli Dei (Bernardi scilicet) magis conscius erat, et cujus etiam relata ista cognovimus. Familiariter etiam conversatus est cum beato Gerardo abbate Longi-Pontis, ejusdem Bernardi discipulo, ut legitur lib. II, cap. 10: Haec autem significavit nobis D. Gerardus abbas Longi-Pontis, qui unus ex senioribus Clarae-Vallis, dicta et facta sancti Patris studiose rimari satagebat. Additque sub finem lib. VI, cap. 10: Vidimus etiam ibi ex discipulis sancti Bernardi seniores morum gravitate, religionis integritate, prudentia et simplicitate reverendos. Auream aetatem vidit, qua tanta in ordine perfectio, et poterat uti, et usus est tot sanctorum Patrum familiaritate et aspectu, qui primaevum illum Ordinis nostri vigorem et rigorem, quo fuit institutus a primis fundatoribus, exacte observabant. Quod idem auctor ultimo operis sui libro testatur, dum inquit: Caeterum, postquam clara illa Vallis primum et clarissimum abbatem suum post unum — ut optime correxit Magister D. F. Ignatius de Ybero, abbas perpetuus Fiteriensis in prima editione Magni Exordii: Pampilone, 1631, in-fo EDIT. NOTA> et triginta annos ad superni Imperatoris transmisit palatium, ut jam tanto esset potentior ad subveniendum, quanto summae Majestatis faciem vicinius contemplatur, per sanctos successores ejus, de quorum virtutibus supernis aliquid comprehendimus, sanctae Religionis vigor conservatus in eadem Domo illibatus duravit: sicut in temporibus venerabilis ac Deo digni viri D. Petri, ejusque successoris domini Warneri, postea Lingonensis episcopi, divina favente gratia nobis probare concessum est. Unde patet, quo tempore in Clara-Valle vixerit. Denique dico, non plures, sed unum fuisse hujus libri collectorem et scriptorem, eumdemque opus hoc inchoasse et perfecisse, ut ipsemet dilucide ait. Postquam enim lib I, cap. 2, dixisset, Operae pretium reor generationibus futuris diligentius describere, etc., addit totius operis cap. ultimo: Sicut in exordio hujus voluminis praefati sumus, etc. Quo se ad id quod operis principio se scripturum promiserat refert, et ad ordinem quem servare proposuerat.