PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1045

CAPITULA HAERESUM PETRI ABAELARDI.

ADMONITIO IN OPUSCULUM XI.

636 1. Epistolam sequentem, quae inter Bernardinas ordine centesima nonagesima est, Horstius in classem tractatuum ob epistolae prolixitatem ac materiae dignitatem rejecit. Scripta fuit occasione damnatorum Abaelardi errorum in synodo Senonensi, quam anno 1140 frequenti Gallicanorum episcoporum consessu, praesente rege Ludovico Juniore, celebratam diximus in notis ad epistolam centesimam octogesimam septimam. In Synodica epistola, quae inter Bernardinas est centesima nonagesima prima, et in alia quae modo est ordine trecentesima trigesima septima, Innocentio papae significant Patres, Abaelardi errores a se damnatos, intacto auctore, quod ad sedem apostolicam appellasset: atque errorum capitula «plenius contineri in litteris domini Senonensis:» Has litteras non alias esse credimus, quam subsequentem Bernardi epistolam, in qua ejusmodi capitula referuntur, strictimque refelluntur. Eadem sunt capitula, quae Gaufrido Carnotensi episcopo et Bernardo direxerat Guillelmus, ex Sancti-Theodorici abbate tunc monachus Igniacensis, uti apparet ex ejus litteris superius editis inter Bernardinas.

2. Capitula ista partim sibi falso imposita conquestus est, partim pro suis agnita correxit Abaelardus in Apologia sua, in qua Bernardum, tanquam unicum adversarium suum, ut delatorem malignum aut inconsideratum passim lacessit. Bernardi patrocinium adversus eas calumnias suscepere duo ipsius Abaelardi quondam familiares, qui ab ejus erroribus tandem resipuerant, Gaufridus, Bernardi postea notarius; et quidam abbas anonymus «Nigrorum monachorum.» Utrumque designaverat Chesnius in Notis ad Abaelardum: sed amborum opuscula modo typis edita sunt in tomo quarto Bibliothecae Cisterciensis: ubi eruditus editor Bertrandus Tisserius observat, abbatem istum anonymum alium esse a Guillelmo Sancti-Theoderici. Abbas porro erat in Francia, id est in metropoli Senonensi vel Remensi, teste Gaufrido, ut mox videbimus; tresque libros, adversus Abaelardum a se scriptos, Hugoni Rotomagensium archiepiscopo dedicavit. Eum «dominum suum vocat initio libri secundi, itemque clarissimam Rotomagensium lucernam: qui catholico pectore, inquit, de Deo tuo sentis, catholico ore loqueris, et catholica manu caeteris excellentius scribis.»

3. Ex capitulis errorum Abaelardo imputatis, quaedam in vulgatis ejus operibus desiderantur. Unde nonnulli occasionem arripiunt insimulandi Bernardum, quasi Abaelardo falsos errores affinxerit, et cum larvis atque umbris dimicaverit. At constat plerosque etiam in vulgatis scriptis errores deprehendi, ut suis locis ostendemus: et, si qua amplius non exstant, ea quondam in ipso Abaelardo legisse Guillelmum Sancti-Theodorici, Gaufridum, et abbatem illum anonymum Abaelardi quondam discipulum, qui et praeceptoris sui doctrinam callebat, et verba ipsa refert, uti et Guillelmus, tum ex Apologia, tum ex Theologia Abaelardi, quae in editis non comparent. Et certe Abaelardus ipse in libro secundo commentarii super Epistolam ad Romanos, pag. 554, quaedam in Theologia sua tractanda reservat, de quibus nulla mentio est in impressis, quae sic desinunt: «Caetera desunt:» ut appareat, Theologiam in editis mutilam esse.

4. Itaque male omnino merentur de religione christiana, nedum de Bernardo, qui ut Abaelardum absolvant, Bernardum caeco, ut aiunt, zelo impulsum fuisse criminantur. Saltem cum Abaelardo ipso et ejus defensore Berengario agnoscant tandem, eum in quibusdam errasse. Ita enim se, quamvis non satis ex animo, reum agnoscit in nonnullis Abaelardus in Apologia sua, ubi haec verba: «Scripsi forte aliqua per errorem, quae non oportuit: sed Deum testem et judicem in animam meam invoco, quia in his, de quibus accusor, nil per malitiam aut superbiam praesumpsi.» Esto itaque malitiam, atque etiam haeresim ab eo removere liceat: at errores saltem aliquos, vocum novaram studium, levitatem, forsan etiam superbiam et contentionum pruriginem in eo dissimulare non licet. Sed demum Innocentius rescripto ad episcopos misso hominem recludi jussit ejusque libros comburi, quos ipse Romae flammis tradi mandavit, testante Gaufrido. Verum tandem resipuit Petrus, atque ab appellatione destitit consilio et hortatu Petri Venerabilis abbatis Cluniacensis, qui extremos ejus mores egregie laudat in epistola ad Heloissam.

637 5. Bernardo non impune cessit, quod Abaelardum et scriptis et verbis persecutus sit. Nam non solum Abaelardus censurae impatiens, sed etiam Berengarius, ejus discipulus ac defensor, quaedam in Bernardi scriptis erronea jactare demum ausi sunt, insigni commento. «Errasti vere, inquit Berengarius Bernardum alloquens, dum originem animarum de coelo asseruisti esse,» pag. 310. Et pag. 315: «Animarum originem de coelis fabularis esse, ubi sic recolo te locutum (nempe sermone decimo septimo in Cantica): Merito dixit Apostolus: Nostra conversatio est in coelis.» Haec verba tua subtiliter explorata, christianae mentis palato haeresim sapiunt.» Apage insanum atque impudentem nebulonem. Abbas anonymus sub finem libri secundi aliam Abaelardi in Bernardum calumniam profert. «Miraculum mihi est, quod a tam longo tempore, et a tantis viris, quorum doctrina fulget Ecclesia ut sole luna, nostro Abaelardo responsum non est, qui criminatur Abbatem, quod dicat, Deum et assumptum a Deo hominem unam esse in Trinitate personam: cum homo res corporea, et membris composita, et dissolubilis sit: Deus vero nec corporea res sit, nec membris constans, ut dissolvi possit. Unde nec Deus homo, nec homo Deus dicendus est, etc. Sic Nestorianum agit Abaelardus, cum Bernardum erroris petulanter accusat. Recte ad hunc locum Guillelmus Sancti-Theodorici in capite octavo contra Abaelardum «Unde et nos similiter dicimus, Christum filium hominis in ipsa natura humanitatis suae, sed non ex ipsa, secundum eam quam cum Deo habet unionem, tertiam esse in Trinitate personam: quia sicut incarnatus Deus factus est filius hominis propter hominem assumptum, sic assumptus homo factus est filius Dei propter assumentem Deum.»

6. Praeter capitula, quae dedita opera refellit Bernardus, nonnulla conglobatim recenset n. 10, contentus ea 1047 exposuisse, quae ab aliis etiam refutantur, scilicet a Guillelmo, et abbate anonymo. De accidentibus quae in Eucharistia post consecrationem remanere in aere docebat Abaelardus, ita Guillelmus sentit: «Nobis vero videtur, si vobis etiam videtur,» sic Gaufridum Carnotensem episcopum et Bernardum alloquitur, «quod accidentia illa, sive prioris forma substantiae, quae, ut puto, nonnisi consonus in unum accidentium concursus est, si ibi est, in corpore Domini est, non formans illud, sed virtute operantis in ea sapientiae Dei aptans illud et modificans, ut secundum ritum mysterii et modum sacramenti habile fiat et tractabile, et gustabile in forma aliena, quod non poterat esse in propria.» Item in libro de Corpore et Sanguine Domini ad Rupertum, capite tertio: «Sed contra omnem saecularis philosophiae rationem et intellectum, mutata panis substantia in aliam substantiam, ad quoddam mysterii obsequium quaedam accidentia, quae illi inhaerebant, sic transtulit non mutata, ut corpus Domini, licet adsit albedo, non fiat album; nec rotunditas rotundum: sed hujusmodi accidentia omnia sic reservavit, ut licet vere humanitatis ejus corpori adsint, non tamen insint, non tamen illud inficiant vel afficiant,» etc.

638 7. Caeterum sicut de Incarnatione non recte sentiebat, aut certe non recte loquebatur Abaelardus, ita nec etiam de gratia Christi, quam ad solam rationem a Deo concessam et ad Scripturarum admonitionem et ad exempla redigebat; adeoque omnibus communem esse dicebat. «Dicendum est igitur, quod homo per rationem, a Deo quidem datam, gratiae appositae cohaerere potest; nec Deus plus facit isti qui salvatur, antequam cohaereat gratiae, quam illi qui non salvatur. Sed sicut qui lapides pretiosos exponit venales, et desiderium videntium excitat ad emendum: similiter gratiam suam apponit omnibus, consulit Scripturis, et exemplis revocat; ut homines per libertatem arbitrii quam habent, gratiae cohaereant. Et infra: Vivificatio ista tribuitur gratiae: quia ratio, qua homo discernit, et intelligit a malo abstinendum et bene agendum, est a Deo. Et ideo hoc inspirante Deo agere dicitur: quia Deus per rationem, quam dedit homini, facit eum peccatum ipsum agnoscere.» Haec, aliaque Guillelmus ex Abaelardi scriptis refert, haud dubie ex ejus Theologia, quae ob hoc fortasse, aliaque permulta, a posteris mutilata est. Neque hac in re Guillelmo, viro alioqui docto ac piissimo, fidem denegare licet: maxime cum in libro quarto super Epistolam ad Romanos, Abaelardus eamdem pestiferam doctrinam doceat pag. 653 et sequente, ubi haec verba in multis leguntur: «Ad desiderium itaque nostrum in Deo accendendum, et ad regnum coeleste concupiscendum, quam praeire gratiam necesse est, nisi ut beatitudo illa, ad quam nos invitat; et via, qua pervenire possimus, exponatur atque tradatur? Hanc autem gratiam tam reprobis, quam electis pariter impertit, utrosque videlicet de hoc instruendo aequaliter: ut ex eadem fidei gratia, quam perceperunt, alius ad bona opera incitetur, alius prae torporis sui negligentia inexcusabilis reddatur.» Et paulo post: «Nec necesse est, ut per singula, quae quotidie nova succedunt opera, aliam Deus gratiam praeter ipsam fidem exponat, qua videlicet credimus, pro hoc quod facimus, tantum nos praemium adepturos.» Haec idcirco commemoramus, ut omnes demum intelligant, quam impie ut de Incarnatione, ita de gratia Christi, si non sensit, saltem scripserit Abaelardus; et quam merito Bernardus dixerit in epistola centesima nonagesima secunda. «Cum de Trinitate loquitur, sapit Arium; cum de gratia, sapit Pelagium; cum de persona Christi, sapit Nestorium.» Et duo quidem postrema ex dictis, et ex sequente epistola evincuntur: de tertio legat, qui id scire volet, Abaelardi librum Theologiae tertium sub finem; ibique inveniet ipso auctore, «facile convinci eos qui nostra de fide verba abhorrent, cum videlicet audiunt Deum Patrem, et Deum Filium, in sensum verborum nobis esse conjunctos.» Quo pacto? «Interrogemus enim eos,» inquit, «si Sapientiam Dei credant, de qua scriptum est,» Omnia in sapientia fecisti; «et statim respondebunt se credere.» Hoc vero esse Filium credere: sicut credere Spiritum sanctum non aliud esse, quam credere Dei benignitatem. Quae quidem si rigide accipiantur, 639 plusquam Arianismum, id est Sabellianismum, sapere videntur. Quanquam, ut ingenue fatear, hunc errorem in consequentibus rejicit, pag. 1069. Verum interest non solum recte sentire, sed etiam (maxime ubi de Fide agitur) recte loqui ac scribere. Hinc non immerito Guillelmus Sancti-Theoderici in capite tertio libri contra ipsum Abaelardum, adductis ejus verbis de aere et sigillo, de potentia et quadam potentia, «quantum ad personarum destructionem,» inquit, «Sabellianum est; quantum ad dissimilitudinem et imparilitatem hoc in sententiam Arii pedibus ire est.» Haec, inquam, ideo commemoramus, ut pudeat eos qui hos errores detestantur, quod Abaelardi causam suscipiant adversus Bernardum, quem praecipitis in Abaelardum judicii ac nimiae impetiginis accusare porro non verentur. Eodem fere modo, atque Abaelardus, Trinitatis mysterium explicat Guillelmus de Conchis, cujus itidem errores confutat Guillelmus Sancti-Theoderici abbas in epistola ad Bernardum. Adeo nihil infelicius cadere in religionem potest, quam cum philosophi ex sola ratione fidei nostrae mysteria explicare conantur.

8. De toto Abaelardi negotio Gaufridus sancti Bernardi notarius ita loquitur in epistola ad Henricum cardinalem et episcopum Albanensem: «Audivi etiam, quod super damnatione Petri Abaelardi diligentia vestra desiderat plenius nosse similiter veritatem: cujus libellos piae memoriae dominus Innocentius II papa in urbe Roma et in ecclesia beati Petri incendio celebri condemnavit, apostolica auctoritate haereticum illum denuntians. Nam et ante plures annos venerabilis quidam cardinalis et legatus Romanae Ecclesiae, Cono nomine, regularis quondam canonicus ecclesiae Sancti-Nicolai de Aruasia, Theologiam ejus, Suessione concilium celebrans, similiter concremaverat, ipsum Petrum praesentem arguens, et convictum de haeretica pravitate condemnans. Unde vestro si placuerit desiderio, per libellum de Vita sancti Bernardi, et per ejus epistolas missas ad curiam satisfiet. Inveni tamen in Clara-Valle libellum cujusdam abbatis Nigrorum monachorum, quo errores ejusdem Petri notantur, quem et olim me vidisse recordor: sed a multis annis, ut custodes librorum asserunt, studiose quaesitus, primus quaternio non potuit inveniri. Propter quod propositi nostri est in Franciam destinare ad monasterium, cujus abbas exstitit, qui eumdem librum composuit; et, si recuperare potero, transcribi facere codicem totum, et mittere vobis. Credo enim quod vestrae inquisitioni sufficere debeat, ut cognoscatis, quae, quemadmodum, quare sint condemnata.» Hactenus Gaufridus ex Chesnii Notis in Abaelardum. Mittimus quae de viso Henrici canonici Tornacensis, ad Patres synodi Senonensis atque ad Bernardum relato, memorantur in Spicilegii tomo duodecimo, pag. 478 et sequente.

9. Posteaquam haec scripseram, noster Joannes Durandus, qui tunc Romae versabatur, ex mendoso codice Vaticano, notato 663, ad me transmisit Capitula haeresum Petri Abaelardi, sequenti epistolae praemissa, haec ipsa sine dubio, quae Bernardus in fine hujusce epistolae se collegisse, ac Pontifici transmisisse significat. Idcirco ea hoc loco praemittere visum est ad ipsius epistolae illustrationem.

INCIPIUNT CAPITULA HAERESUM PETRI ABAELARDI.

1049

640 I. Horrenda similitudo de sigillo aereo, de specie et genere ad Trinitatem.

1049A

«Cum sapientia Dei quaedam sit potentia, sicut aereum sigillum est quoddam aes, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam videlicet similitudinem, qua sigillum aereum dicitur esse quod est ejus materia; vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis. Sicut enim ex eo quod est aereum sigillum, exigit necessario quod aes sit, et ex eo quod est homo ut animal sit, sed non e contrario: ita divina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit divina potentia, sed non e contrario.» Et post pauca: «Benignitas ipsa, quae hoc nomine quod Spiritus est demonstratur, non est in Deo potentia sive sapientia.»

II. Quod Spiritus sanctus non sit de substantia Patris.

1049B

«Cum itaque tam Filius, quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens; differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, Sapientia hoc ipsum esse habeat, ut sit quaedam potentia.» Et post pauca: «Spiritus vero quamvis ejusdem substantiae sit cum Patre et Filio, unde etiam Trinitas ipsa homousion, id est unius substantiae, praedicatur, minime tamen ex substantia Patris est aut Filii, quod esset ipsum ex Patre vel Filio gigni: sed magis ex ipsis habet procedere, quod est Deum se per charitatem ad alterum extendere. Quodammodo etenim per amorem 1049C unusquisque a se ipso ad alterum procedit, cum proprie, ut dictum est, nemo ad seipsum charitatem habere dicatur, ut sibi ipsi benignus esset, sed alteri: maxime autem Deus, qui nullius indiget, erga seipsum benignitatis affectu commoveri non potest, ut sibi aliquid ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum.»

III. Quod ea Deus solummodo possit facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio.

«Hac ratione qua convincitur quod Deus Pater tam bonum genuit Filium quantum potuit cum videlicet aliter reus esset invidiae, clarum est etiam omnia quae facit, quantum potest, egregia facere; nec ullum commodum quod conferre possit, subtrahere 1049D velle.» Et post pauca: «In tantum in omnibus quae Deus facit, quod bonum est attendit, ut ipso boni pretio potius quam voluntatis suae libito ad singula facienda inclinari dicatur.» Item: «Ex his itaque tam de ratione quam de scripto collatis constat, id solum Deum facere posse quod aliquando facit.» Et post pauca: «Qui si mala quae fiunt disturbare posset, nec id etiam nisi opportune faceret, qui nihil importune facere potest: profecto non video, quomodo peccatis consentiens non esset. Quis enim 1050A consentire malo dicendus est, nisi is per quem etiam opportune disturbari posset?» Item: «Praedictis itaque rationibus vel objectorum solutionibus liquere reor omnibus, ea solummodo Deum posse facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio.»

641 IV. Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret.

«Sciendum est quod omnes nostri doctores qui post Apostolos fuere, in hoc conveniunt, quod diabolus dominium et potestatem habebat super hominem, et jure eum possidebat.» Et post pauca: «Nec diabolus unquam jus aliquod habuit super hominem, sed jure eum possidebat permittente, ut carcerarius; nec Filius Dei a jugo diaboli liberaret, 1050B carnem assumpsit. Et post pauca: Quomodo nos justificari vel reconciliari Deo per mortem Filii ejus dicit Apostolus, qui tanto amplius adversus hominem irasci debuit, quanto amplius in crucifigendo Filium suum deliquerit, quam in transgrediendo primum praeceptum suum unius pomi gustu: quomodo enim amplius justum fuerat? Quod si tantum fuerat illud Adae peccatum, ut expiari non posset nisi ex morte Christi: quam expiationem habebit ipsum homicidium, quod in Christo commissum est, tot et tanta scelera in ipsum vel suos commissa? Nunquid mors innocentis Filii tantum Deo placuit, ut per ipsam reconciliaretur nobis, qui hoc peccando commisimus, propter quod innocens Dominus est occisus; nec nisi hoc maximum fieret peccatum, 1050C etiam levius potuit ignoscere multo nec nisi multiplicatis malis tam bonum facere, in quo et justiores facti sumus per mortem Filii Dei, quam ante eramus, ut a peccatis jam liberari debeamus?» Item: «Cui vero non crudele et iniquum videtur, ut sanguinem innocentis, et pretium aliquod quis requisierit, aut ullo modo ei placuerit innocentem interfici? nedum Deus tam acceptam mortem Filii habuit, ut per ipsam universo reconciliatus sit mundo. Haec et his similia non mediocrem movent quaestionem, non solum de redemptione, sed etiam de justificatione nostra per mortem Domini nostri Jesu Christi. Nobis autem videtur, quod nihilo minus sumus justificati in sanguine Christi; et Deo 1050D reconciliati per hanc singularem gratiam nobis exhibitam, quod Filius suus nostram suscepit naturam et in ipsa nos tam verbo, quam exemplo instituendo usque ad mortem praestitit, nos sibi amplius per amorem astrinxit: ut tanto divinae gratiae accensi beneficio, nulla tolerare propter ipsum vestra reformidet charitas: quod quidem beneficium antiquos etiam patres, hoc per fidem exspectantes, in summum amorem Dei tanquam homines temporis non dubitamus accendisse.» Et infra: «Puto ergo quod 1051A consilium et causa incarnationis fuit, ut mundum luce suae sapientiae illuminaret, et ad amorem suum accenderet.»

V. Quod neque Deus et homo, neque homo persona, quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate.

«Quando dico, Christus est tertia persona in Trinitate; hoc volo dicere, quod Verbum, quod ab aeterno tertia persona in Trinitate fuit, tertia persona sit in Trinitate: et ita puto quod locutio sit figurativa. Si enim propriam diceremus esse, cum hoc nomen Christus idem sonet quod Deus et homo, tunc talis esset sensus: Deus et homo est tertia persona in Trinitate. Quod penitus est falsum.» Et post pauca: «Et est sciendum, quod quamvis concedamus, quod Christus est tertia persona in 1051B Trinitate, non tamen concedimus quod haec persona, quae Christus est, si tertia persona in Trinitate.»

VI. Quod Deus non plus faciat ei qui salvatur antequam cohaereat gratiae, quam ei qui non salvatur.

«Sic iterum solet quaeri illud quod a quibusdam dicitur, scilicet utrum omnes homines ita sola misericordia salventur, ut nullus sit qui bonam voluntatem habere possit, nisi gratia Dei praeveniente, quae cor moveat, et bonam voluntatem inspiret, et inspiratam multiplicet, et multiplicatam conservet. Quod si ita est quod homo ex se nihil boni operari possit, aut aliquo modo ad divinam gratiam suscipiendam per liberum arbitrium sine auxilio gratiae se erigere prout 642 dictum est, non possit; non videtur ratio 1051C quare, si peccat, puniatur. Si enim non potest ex se aliquid boni facere, et talis factus est qui sit pronior ad malum, quam ad bonum; nonne si peccat immunis est a culpa; et nunquid Deus, qui ita infirmum et fragilis naturae eum fecit, est laudandus de tali creatione? Imo si ita esset, nonne potius culpandus videretur?» Et post pauca: «Quod si ita esset quod homo ad divinam gratiam percipiendam se erigere sine alterius gratia non posset; non videtur ratio esse, quare homo inculparetur; et Dei gratiam non habere, potius in auctorem ipsius refundandum videretur. Quod ita non est, sed longe aliter dicendum, prout rei veritas se habet. Dicendum est ergo, quod homo per rationem, a Deo quidem datam, gratiae appositae cohaerere potest: nec 1051D Deus plus facit illi qui salvatur antequam cohaereat gratiae, quam illi qui non salvatur. Ita enim se gerit Deus erga homines, quemadmodum mercator qui habet pretiosos lapides venales, qui videlicet exponit eos in foro, et aeque omnibus offert, et per ostensos desiderium in eis ad emendum excitat. Qui prudens est, sciens se eis indigere, laborat ut habeat; acquirit nummos, et emit eos: qui deses est et piger, etsi desiderium habeat, quia tamen piger est, non laborat, etsi fortior sit alio corpore, nec emit eos; et ideo culpa sua quod caret illis. Similiter Deus gratiam suam apponit omnibus, et consulit Scripturis et doctoribus eximiis, ut pro libertate arbitrii, qua gratiae cohaereat qui prudens est, providens 1052A sibi in futuro ex libertate arbitrii qua huic cohaeret gratiae. Piger vero a carnalibus desideriis implicatus, etsi desideret beatificari, nunquam tamen vult laborare compescendo se a malo, sed negligit, quamvis per liberum arbitrium possit cohaerere gratiae; et sic ab omnipotenti Deo negligitur.»

VII. Quod Deus non debeat mala impedire.

«In primis videndum est, quid sit consentire malo; et quid non. Ille equidem malo consentiens dicitur, qui cum debeat hoc prohibere, et possit, non prohibet: si autem debeat, et non possit: et e contrario si possit et non debeat; non est reus. Si vero nec debet, nec potest, multo minus reus censendus est. Et ideo Deus a consensu malorum est alienus, qui nec debet, nec potest mala impedire. 1052B Ideo non debet, quia cum res per benignitatem illius eveniat eo modo, quo melius potest, nullo modo hoc velle debet. Ideo autem non potest, quia bonitas illius electo minori bono, illi quod majus est impedimentum minime parare potest.»

VIII. Quod non contraximus ex Adam culpam, sed poenam.

«Sciendum est quod cum dicitur, Originale peccatum est in parvis; hoc dicitur pro poena temporali et aeterna, quae debetur eis ex culpa primi parentis.» Et paulo post: «Similiter dicitur, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): ideo scilicet, quia seminarium omnium erat in illo qui peccavit. Non tamen inde provenit, quod omnes peccassent qui non erant: et qui non est, non peccat.»

IX. Quod corpus Domini non cadit in terram.

1052C

«De speciebus panis et vini quaeritur, si sint modo in corpore Christi, sicut prius erant in substantia panis et vini, quae versa est in corpus Christi: an sint in aere. Sed verisimilius est quod sint in aere, cum sint in corpore Christi sua lineamenta, et suam speciem habeat, sicut alia corpora humana. Species vero istae, scilicet panis et vini, fiunt in ore ad celandum et obtegendum corpus Christi.» Et post pauca: «Hic autem quaeritur de hoc quod qui videtur esse multitud . . . unde et praecipitur, quod a Sabbato usque ad Sabbatum servetur, sicut de panibus propositionis factum fuisse legitur, a muribus etiam corrodi videtur, et de manu sacerdotis vel diaconi 1052D in terra cadere. Et ideo quaeritur, quare Deus permittat ista fieri in corpore suo. 643 An fortassis non ita fiat in corpore, sed tantum ita faciat apparere in specie? Ad quod dicimus, quod revera non est sic in corpore, sed Deus ita in speciebus ipsis propter negligentiam ministrorum reprimendam habere facit: corpus vero suum, prout ei placet, reponit et conservat.

X. Quod propter opera nec melior, nec pejor efficiatur homo.

«Solet quaeri quid a Domino remuneretur, opus, an intentio, seu utrumque. Auctoritas autem videtur velle, quod opera a Deo aeternaliter remunerentur: ait namque Apostolus, Reddet Deus unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6). Et Athanasius ait. 1053A Reddituri sunt de factis propriis rationem. Et paulo post ait: Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum (Matth. XXV, 46, et Joan. V, 29). Nos vero dicimus, quod aeternaliter a Deo remunerentur, sive ad bonum, sive ad malum: nec propter opera pejor, vel melior efficitur homo, nisi dum operatur, fortassis voluntas ejus in aliquo augmentetur. Nec est contra Apostolum vel alios auctores; quia cum Apostolus dixit, Reddet unicuique, etc., ibi effectum pro causa posuit, opus scilicet pro voluntate seu intentione.»

XI. Quod non peccaverunt qui Christum crucifixerunt ignoranter; et quod non sit culpae adscribendum quidquid fit per ignorantiam.

«Opponit de Judaeis qui Christum crucifixerunt, 1053B et de aliis qui martyres persequendo putabant se obsequium praestare Deo: et de Eva .... .... quae non egit contra conscientiam, quoniam seducta est, et tamen certum est eam peccasse. Ad quod nos dicimus, quod revera illi simplices Judaei non agebant contra conscientiam, sed potius zelo legis suae Christum persequebantur; nec putabant se male agere, et ideo non peccabant: nec propter hoc aliqui eorum damnati sunt, sed propter praecedentia peccata, merito quorum in istam caecitatem devoluti sunt. Et inter illos erant electi illi, pro quibus Christus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Nec oravit ut hoc peccatum eis dimitteretur, cum hoc peccatum non esset, sed potius peccata praecedentia.»

XII. De potestate ligandi et solvendi.

1053C

«Illud quod in Matthaeo legitur, Quaecunque ligaveris super terram (Matth. XVI, 19), etc., sic intelligendum est: Quaecunque ligaveris super terram, id 1054A est in praesenti vita, erit ligatum et in coelis, id est in praesenti Ecclesia.» Et post pauca: «Huic sententiae, qua dicimus Deum solum dimittere peccata, Evangelium videtur obviare: ait namque Christus ad discipulos suos: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. XX, 22, 23). Sed nos dicimus quod hoc dictum est solis Apostolis, non successoribus eorum.» Et statim subditur: «Si quis tamen successoribus eorum convenire hoc dixerit, ad modum supradictae auctoritatis hanc quoque exponere decet.»

XIII. De suggestione, delectatione, et consensu

«Sciendum quoque quod suggestio non est peccatum illi cui suggestio fit, nec delectatio consequens suggestionem, quae delectatio inest ex infirmitate et 1054B memoria voluptatis, quae est in impletione illius rei quam adversarius suggerit; sed solus consensus, qui et contemptus Dei dicitur, in quo peccatum consistit.» Et post pauca: «Nec dicimus quod voluntas faciendi hoc vel illud, nec et ipsum opus sit peccatum, sed potius, ut superius dictum est, ipse Dei contemptus ex aliqua voluntate.»

XIV. Quod ad Patrem proprie vel specialiter pertinet omnipotentia.

«Si potentiam tam ad notitiam subsistendi, quam ad efficaciam operationis referamus, invenimus ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter omnipotentiam attinere: quod non solum cum caeteris duabus personis aeque omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se, non ab alio existere 1054C habet; et sicut habet a se existere, ita etiam ex se habet posse.»

Haec sunt Capitula Theologiae, imo Stultologioe Petri Abaelardi.