EXORDIUM MAGNUM ORDINIS CISTERCIENSIS, dist. III-IV. (Biblioth. PP.
Cisterciensium F. Bertr. TISSIER. Bonofonte, 1660, in-fol. tom. I, p.
13.)
DISTINCTIO TERTIA. De quibusdam S. Bernardi
fratribus et discipulis, aliisque Claraevallis religiosis.1049 CAPUT PRIMUM. De domno Gerardo fratre sancti Bernardi, cellerario
Claraevallis.1049B Jam vero ad
seniores, qui sub beatissimo Patre nostro Bernardo, et deinceps in Clarevalle
claruerunt, stylum vertamus, viros vere religiosos, contemptu saeculi sublimes,
ordinis aemulatione ferventes, diversorum charismatum gratia tanquam sidera
coeli relucentes, sanctae contemplationis studio sine taedio mentis
invigilantes, qui nomen et habitum monachi sanctis moribus et optima
conversatione decoravere, utque hoc quod dicebantur, vere essent, et admirabili
devotionis instantia elaboravere. Quorum primum tanquam primogenitum, quod in
lege Domino offerri praecipitur, non immerito ponemus domnum Gerardum quondam
Claraevallis cellerarium, germanum fratrem sancti Patris nostri Bernardi,
plurimumque ab eo dilectum: qui quanto 1049C difficilius in
initiis conversioni consensisse visus fuit, tanto tenacius et sincerius
postmodum in omni conversatione sua ejusdem conversionis exercitiis adhaesit.
Cum enim servus Domini Bernardus in adolescentia sua tanquam tenerrimus ligni
vermiculus delicatus existens, Spiritu sancto praeventus manum ad fortia mittere
proposuisset, conversionis etiam gratiam mente conceptam Domino vovisset, eodem
quoque Spiritu inflammatus conversionis socios quaquaversum colligeret: cum jam
caeteri fratres ejus salutaribus monitis assensum praebuissent, Gerardus salubre
consilium difficilius admittebat, quia, cum esset miles in armis strenuus,
juventutis robore validus, magnae prudentiae, benignitatis eximiae, et qui ab
omnibus diligeretur, radicem cordis hujus mundi pompis et vanitatibus altius
infixerat. Cumque obstinato animo fratris sui monita repelleret, Bernardus fide
jam igneus, et fraternae charitatis zelo mirum in modum exasperatus: «Scio,
inquit, scio, sola vexatio intellectum 1049D dabit auditui.» Et
ecce praesentialiter in latere ejusdem fratris sui lancea infixa ei apparuit
praesagium futurorum. Moxque digitum loco lateris in quo lanceam solus ipse
videbat, apponens: «Veniet, inquit, dies, et cito veniet. Cum lancea lateri huic
infixa pervium faciet iter ad cor tuum consilio salutis tuae quod aspernaris, et
timebis quidem, sed minime morieris.» Sic dictum, sicque factum est. Paucissimis
namque interpositis diebus circumvallatus ab inimicis, capitur et vulneratur
juxta verbum fratris sui, lanceamque ipsi lateri, eidemque loco, quo praedictum
fuerat, trahens, et mortem quasi jam praesentem perhorrescens, clamabat:
«Monachus sum, monachus sum Cisterciensis.» Nihilominus tamen captus, et in
custodia reclusus est. Porro de vulnere praeter spem cito convaluit, 1050B propositum vero seu votum quod voverat, non mutavit. Cumque
frater ejus laboraret, ut erui posset sed nil proficeret, Gerardus magis ac
magis contristari et anxiari coepit, eo quod votum quod Domino voverat reddere
prohiberetur; quodque cum liberum sibi fuisset, amore saeculi debriatus, vovere
et reddere contempsisset. Bernardus vero, cum nec loqui ei permitteretur,
accedens ad carcerem clamavit: «Scito, frater Gerarde, quia ituri sumus in
proximo, et monasterium introituri. Tu vero quando quidem exire non licet, hic
monachus esto, sciens quod vis et non potes, pro facto reputari.» Aliquando itaque tempore in carcere clausus et compedibus vinctus,
didicit durum esse sibi contra stimulum gratiae Dei recalcitrare. Didicit,
inquam, fellea dulcedo amoris hujus saeculi quantis calamitatibus, quantisve
amaritudinibus repleatur. Demum cum sufficienter et salubriter pro obstinatione
sua castigatus a Domino fuisset, quadam nocte 1050C audivit in
somnis vocem dicentem sibi: «Hodie liberaberis.» Eadem itaque die circa vesperam
divinitus compedes ejus confractae sunt, claustra etiam carceris sponte reserata
sunt, exiensque Gerardus, per medium illorum qui se captivaverant et recluserant
liber incedebat. Sicque a gemina captivitate, corporis scilicet et animae magna
Dei misericordia liberatus, ita ut ex sententia dicere posset: Virga tua et baculus tuus, Domine, ipsa me consolata sunt
(Psal. XXII), cum fratribus suis, caeterisque, qui in eadem
spiritualis militiae sacramenta juraverant, Cistercium venit, tanto humilius et
devotius votum quod voverat Domino redditurus, quanto ex sola divina gratia et
voluntate vovendi, et ejusdem voti implendi facultatem, tam manifesto miraculo
edoctus, sibi inesse sciebat. Postmodum vero, cum reverendissimus Pater
Stephanus Cisterciensis abbas, beatum Bernardum et fratres ejus, cum aliis viris
religiosis, ad aedificandam domum Claraevallis misisset, 1050D ipsumque venerabilem Bernardum caeteris praefecisset abbatem,
dominus Gerardus in eadem domo cellerarius constitutus est. Quam vero strenue,
quamque prudenter et humiliter officium sibi creditum administraverit, melius
ipsius beati Bernardi verbis quam nostris explicabimus. Cum enim post obitum
ejus idem venerabilis abbas nobili illa sua facundia sermonem piissimo luctu
plenum in conventu fratrum faceret, inter caetera sic ait: «Scitis, o filii,
quam justus sit dolor meus! quam dolenda plaga mea. Cernitis nempe quam fidus
comes deseruit me in via hac qua ambulabam! quam vigil ad curam, quam non segnis
ad onus, quam suavis ad mores! Quis mihi ita pernecessarius, cui aeque dilectus
ego? Frater erat genere, sed religione germanior. Dolete, quaeso, vicem meam,
quibus haec nota sunt. Infirmus corpore eram, et ille portabat 1051A me; pusillus corde, et confortabat me. Piger eram et negligens,
et excitabat me; improvidus et obliviosus, et commonebat me. Quo mihi avulsus
es? Quo mihi raptus e manibus, homo unanimis, homo secundum cor meum? Amavimus
nos in vita, quomodo in morte sumus separati? Amarissima separatio, et quam
omnino non posset efficere, nisi mors. Quando enim me vivus vivum desereres?
Omnino opus mortis, horrendum divortium. Quis enim tam suavi vinculo nostri non
pepercisset amoris, nisi totius suavitatis inimica mors? Ad omne quod emerserit,
respicio ad Gerardum, ut consueveram, et non est. Heu! tunc ingemisco miser,
sicut homo sine adjutorio. Quem consulam in ambiguis, cui in adversis fidam,
quis portabit onera, quis pericula propulsabit? Nonne ubique gressus meos
Gerardi oculi anteibant? Nonne tuum, Gerarde, pectus curae meae notius quam meum
ipsius habebant, familiarius incursabant, acrius urgebant? 1051B Nonne in lingua tua illa placabili et potenti meam a sermonibus
saeculi frequentissime vindicabas, et amico reddebas silentio? Dominus dederat
ei linguam eruditam: ut sciret, quando deberet proferre sermonem. Ita denique in
prudentia responsionum suarum, et in gratia data sibi desuper, et domesticis
satisfaciebat et exteris: ut pene me nemo requireret, cui prior forte Gerardus
occurrisset. Occurrebat autem adventantibus, opponens se, ne meum otium
incursarent. Si quibus sane satisfacere per se non quibat, hos adducebat ad me:
caeteros emittebat, O virum industrium! o amicum fidelem! et amico gerebat
amorem, et officiis charitatis non deerat. Quis vacua recessit ab eo manu? Si
dives, consilium: si pauper, subsidium reportabat. Nec quaerebat quae sua erant,
qui se mediis ingerebat curis, ut ego vacarem. Sperabat enim, sicut erat
humillimus, majorem de nostra quiete fructum, quam si vacaret ipse. Interdum
tamen postulabat absolvi, et alteri cedere, quasi qui melius 1051C provideret. Sed ubi ille inveniretur? Nec petulanti aliquo, ut
assolet, in eo officii detinebatur affectu, sed solo intuitu charitatis.
Siquidem plus omnibus laborabat, et minus omnibus accipiebat, ita ut saepe cum
aliis necessaria ministraret, ipse egeret pluribus, verbi causa, cibo, aut
veste. Gratias tibi, frater, de omni fructu meorum, si quis est in Domino,
studiorum; tibi debeo si profeci, si profui. Tu intricabaris, et ego tuo
beneficio feriatus sedebam mihi, aut certe divinis sanctius occupabar obsequiis,
aut doctrinae filiorum utilius intendebam. Cur enim securus intus non essem, cum
te scirem agentem foris, manum dexteram meam, lumen oculorum meorum, pectus meum
et linguam meam? Sed quid dixi foris agentem illum, quasi interna Gerardus
nesciret, et spiritualium expers esset donorum? Norunt qui illum norunt
spirituales, quam verba ejus spiritum redolerent. Norunt contubernales, quam
mores ejus et studia non carnem 1051D saperent, sed ferverent
spiritu. Quis illo rigidior in custodia disciplinae? quis in castigando corpus
suum districtior? quis suspensior in contemplando, subtilior in disserendo?
Quoties cum eo disserens, ea didici, quae nesciebam: et qui docturus adveneram,
doctus magis abscessi. «Nec mirum de me, cum magni ac sapientes
viri id ipsum nihilominus de illo sibi accidisse testentur. Non cognovit
litteraturam, sed habuit litterarum inventorem sensum, habuit et illuminantem
Spiritum. Nec in maximis tantum, sed et in minimis maximus erat. Quid, verbi
causa, in aedificiis, in agris, hortis, aquis, cunctis denique artibus seu
operibus rusticorum; quid inquam, vel in hoc genere rerum Gerardi subterfugit
peritiam? Caementariis, fabris, agricolis, hortulanis, sutoribus atque
textoribus, facile magister erat. Cumque judicio omnium omnibus esset
sapientior, solus in suis oculis non erat sapiens. Utinam multas etsi minus 1052A sapientes, non plus tangeret illa maledictio: Vae qui sapientes estis in oculis vestris (Isai.
V). Scientibus ista loquor, et adhuc plura his de illo expertis et
compertis. Parco autem, quia caro mea et frater meus est. Hoc autem securus
addo, mihi utilis in omnibus et prae omnibus fuit; utilis in parvis et magnis,
in privatis et publicis, foris et intus. Merito ex eo pendebam totus, qui mihi
totum erat. Solum pene reliquerat mihi provisoris honorem et nomen; nam opus
ipse faciebat. Ego vocitabar abbas; sed ille praeerat in sollicitudine. Merito
requievit in illo spiritus meus, per quem licebat dilectari in Domino,
praedicare liberius, orare securius. Per te, inquam, mi frater, erat mihi mens
sobria, quies grata, sermo efficacior, oratio pinguior, frequentior lectio, et
ferventior affectus. Heu, sublatus es, et haec omnia simul. Tecum pariter
abierunt omnes deliciae et laetitiae meae. Jam curae irruerunt, jam molestiae
hinc inde pulsant, et angustiae undique solum me reperiunt, solae mihi te
abeunte 1052B remanserunt; solus sub sarcina gemo. Aut ponere,
aut opprimi necesse est; quia tu tuos humeros subduxisti. Quis mihi tribuat cito
mori post te? Nam pro te nolim, nec tua te fraudare gloria. Porro supervivere
tibi labor et dolor. Exite, exite, lacrymae, jam pridem exire cupientes. Exite,
quia is qui vobis meatum obstruxerat, commeavit. Non sum insensibilis, fateor,
ad poenas; horreo mortem meam et meorum. Meus erat Gerardus, meus plane. Annon
meus, qui frater sanguine fuit, professione filius, sollicitudine pater, consors
spiritu, intimus affectu? Is recessit a me; sentio, laesus sum, et graviter.
Ignoscite, filii, imo, si filii, vicem paternam. Doleo super te, Gerarde
charissime; non quia dolendus, sed quia ablatus. Et ideo fortassis dolendum mihi
potius super me; quia bibo calicem amaritudinis. Ubi est,
mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? (I Cor. XV.)
Gerardus te non formidat, larvalis effigies! Gerardus per medias fauces tuas
transit ad patriam, 1052C non modo securus, sed et laetabundus et
laudans. Plango igitur primum super mea ipsius plaga, atque hujus jactura domus.
Plango deinde super pauperum necessitatibus, quorum Gerardus pater erat. Plango
certe et super universi nostri Ordinis statu, nostraeque professionis; qui de
tuo, Gerarde, zelo, consilio et exemplo, robur non mediocre capiebat. Plango
postremo, etsi non super te, propter te tamen. Hinc prorsus afficior graviter,
quia vehementer amo.» CAPUT II. De laudabili abstinentia domni Gerardi
cellerarii.Hoc est testimonium, quod de vita et
conversatione dilecti fratris sui Gerardi reverendissimus Pater Bernardus
perhibuit, quod nos de longo sermone ipsius diversis in locis excerpentes, ad
demonstrandas tanti viri virtutes continuatim posuimus. Scimus vero fuscum
adulationis et tanti Patris nostri verbis et 1052D sensibus longe
prorsus abfuisse, nec sanguinis affectione attractum, ut vel uno verbo plus
laudaret eum quam mera veritas laudandum esse censebat. Proinde si verum est,
imo quia verum est testimonium ejus, liquet profecto perfectum in virtutibus
fuisse famulum Dei Gerardum, cui magno ad observantiam verae religionis
exteriorum administratio nil oberat, quae tam multos a tramite disciplinae
claustralis solet avertere, et in barathrum saecularis conversationis immergere.
Quis autem tantae laudis praeconium digne admirari sufficiat, quod plus omnibus
laborans, minus omnibus accipiebat, quod nullo petulantiae affectu in officio
suo detinebatur; quod quidem temporibus nostris rarissimum est; sed solo intuitu
charitatis; quod cum caeteris necessaria ministraret, ipse egebat in pluribus?
Sane ad comprobandum quam fuit rigidus in observantia disciplinae, quamque
districtus castigator corporis sui, unum ex laudabilibus factis ejus exempli
causa 1053A ponemus, ut ni, qui sanctorum virtutes ad profectum
suum scrutari satagunt, si ferventes in religione sunt, habeant quod imitari
debeant; sin vero remissi vel infirmi, habeant unde de se doleant. Solebat
famulus Domini Gerardus, grangias ex debito officii sui circumiens, communi
fratrum mensa et victu contentus esse, aquam cum eis et ipse bibens: nec facile
aliud quid praeter communia pulmenta sibi patiebatur apponi. Accidit autem
quadam vice ut ad grangiam iturus infirmaretur. Quod sciens conversus, qui cum
eo ire debebat, ad priorem accessit; cellerarium infirmari suggessit, timere se
dicens, quia si aquam in grangia, sicut solebat, biberet, infirmitati ejus
pondus accresceret. Jussu itaque prioris vasculum vino plenum secum tulit,
cellerario penitus hoc ignorante: quod etiam ipsi sedenti cum fratribus ad
mensam obtulit; signum, sicut moris est, ex parte prioris faciens, ut causa
infirmitatis suae modico illo vino solus uteretur. Quando vero ille paupertatis
et communis vitae ferventissimus 1053B aemulator in hoc
consentiret, ut, caeteris omnibus aquam bibentibus, ipse solus poculo vini
delectaretur? Erat autem vas aqua plenum in medio positum, unde fratres bibere
debebant. Parumper ergo intra semetipsum quid sibi faciendum esset deliberans,
continuo surrexit; et tollens vasculum vini, cunctis videntibus, urceo qui aquam
habebat vinum infudit, signum faciens, ut omnes biberent in commune. Malebat
quippe corpus suum infirmitate periclitari quam vel in tantilla remissione
abstinentiae conscientiae suae maculam dare. De quo ejus tam religioso facto
fratres exhilarati pariter et aedificati, delectabilius aquam illam biberunt,
quam si pretiosissimum vinum eis propinari fecisset. Legebant nimirum in vita et
moribus optimi cellerarii sui quam contemnenda sit carnis illecebra, qui nec pro
tuenda vel recuperanda corporis sui sanitate poculum sumere acquievit, unde
infirmis occasionem scandali dedisse videretur. CAPUT III. De pretiosa morte
venerabilis viri Gerardi.1053C Cum pro
sedando schismate Petri Leonis S. Pater Bernardus tertia jam vice, vocante domno
papa Innocentio, Italiam intrasset, et magnis ubique signis et miraculis
claresceret, domnum Gerardum cellerarium suum tanquam fidelissimum adjutorem
prudentissimumque consiliarium, per omnia secum habebat. Contigit vero cum
essent Viterbi ut idem domnus Gerardus gravissima valetudine correptus lecto
decumberet, venerabilemque abbatem conturbatum vehementer et consternatum
redderet. Cumque manifesta signa mortis exitum imminere denuntiarent, servus
Domini Bernardus aegerrime ferens, comitem peregrinationis, et illum comitem, in
terra relinquere aliena, nec resignare iis, qui eum sibi commiserant, quoniam
amabatur ab omnibus, sicut erat amabilis valde, cum fletu et gemitu 1053D conversus ad Dominum: «Exspecta, inquit, Domine, exspecta usque
ad reditum, restitutum amicis tolle eum jam, si vis, et non causabor.» Sed
quomodo pius et misericors Dominus humillimum servum suum, cum tanta contritione
cordis in propria causa postulantem, despiceret, quem tanta facilitate, quanta
benignitate in causis alienis exaudire continue solebat? Nempe praeter spem
universorum tanquam de portis mortis ad vitam revocatus, cito convaluit
Gerardus; perfectisque negotiis, pace sanctae Romanae Ecclesiae reddita, Leonina
rabie penitus exstincta, redierunt in patriam, cum exsultatione universae terrae
reportantes manipulos pacis. Haud multo vero post hoc elapso tempore, tanquam
jam votis et desideriis fidelis servi sui Bernardi satisfecisset Dominus, rursus
Gerardus coepit viribus corporis repente destitui, paulatimque ad exitum
appropinquare: qui occupationem quidem Marthae pro injuncto sibi officio
patienter 1054A sustinuerat, sed vacationem Mariae toto mentis
conamine amplexus fuerat. Sentiens itaque se certissime migraturum, et de
laboriosis hujus saeculi curis ad aeternae beatitudinis requiem transiturum, ubi
vacare iucipiens, gustaret et videret quoniam suavis est Dominus, et comprobaret
nequaquam se carnali seu saeculari aliquo desiderio in officio suo detentum
fuisse, elevatis in coelum oculis: «Deus, inquit, tu scis quod, quantum in me
fuit, semper optavi quietem intendere mihi, vacare tibi. Sed implicitum tenuit
me amor tuus, et voluntas fratrum, et studium obediendi; super omnia vero
abbatis et fratris mei germana dilectio.» Circa medium vero
noctis, quam ultimam cum miseris mortalibus egit, mirum in modum exhilarato
vultu in voce exsultationis subito erupit in illud Davidicum, stupentibus qui
aderant: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in
excelsis (Psal. XLVIII). Jam enim huic beato viro nocte adhuc
media diescebat, 1054B et ultima nox ipsius sicut dies
illuminabatur, prorsus illa nox illuminatio ipsius in deliciis aeterni luminis,
quod est Christus Dominus. Quomodo enim tenebrae non vertuntur in lucem, ubi
cantando moritur homo, et moriendo cantat? Usurparis, o inimica mors, ad
laetitiam, cum sis mater moeroris; usurparis ad gloriam, gloriae adversatrix;
usurparis ad introitum regni, porta inferi; fovea perditionis, ad inventionem
salutis. Fratres itaque qui aderant, tanti novitate miraculi attoniti, cucurrere
citius, dilecto fratri ipsius S. Bernardo hominem in mortem exsultantem et
insultantem morti nuntiantes. Qui cum debilis et infirmus accelerans venisset,
extrema jam psalmi quem cantabat ipso audiente clara voce complevit. Et
suspiciens in coelum, ait: Pater, in manus tuas commendo
spiritum meum (Luc. XXIII). Et repetens eumdem sermonem, ac
frequenter ingeminans: Pater, Pater, conversus ad sanctum abbatem et fratrem
suum, exhilarata facie: «Quanta, inquit, dignatio 1054C Dei
Patrem hominum esse; quanta hominum gloria, Dei filios, Dei esse haeredes. Nam
si filii, et haeredes.» Sic sancta illa anima in jubilo et exsultatione
spiritualis gaudii carne soluta, et hymnidicis angelorum choris admista, tanto
liberiori volatu sidereas petiit mansiones, quanto suum nil in ea malignorum
caterva spirituum invenire poterat. Funeri ejus sanctus abbas et frater ipsius
debitum commendationis et exsequiarum officium dulcissima mentis affectione
devote impendit, cum tamen aliis flentibus ipse non fleret, sed erumpere
gestientes lacrymas magna fidei constantia castigaret, ne quasi mortuum plangere
et flere videretur illum quem de morte sua in aeterna vita et gloria sempiterna
natum esse non dubitabat. CAPUT IV. De reverendissimo Patre Humberto, quondam
priore Claraevallis.1054D Postquam
gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi domus Claraevallis fundata
est, et fragrantissima sacrae religionis ejus opinio multis facta odor vitae in
vitam, inter caeteros, quos divinae bonitatis arcanum consilium de diversis
mundi partibus vocabat, plures religiosi viri, qui suis in locis perfecti in
religionis observantia videbantur, audientes, quod tam specialiter et
excellenter magnificasset misericordiam suam Dominus cum domo eadem, et ejus
sanctissimo abbate, tanquam novi tirones, ex emeritae militiae laboribus
venientes, tantae sanctitatis collegio sociari ferventissima spiritus devotione
cupiebant. Inter quos primi vel praecipui exstiterunt Humbertus Igniacensis
coenobii primus abbas, Renaldus, et Petrus, cognomento Tolosanus, Guillelmus, et
Gerardus Farsensis: qui non uno quidem in loco, sed divisis et inter se
distantibus provinciis habitantes, ita se, ab ipsis infantiae rudimentis,
divinis obsequiis mancipaverant, 1055A ut in omni virtutum gratia
florentes, alienis, quasi perfectioribus, exemplis institui, minus necessarium
habere viderentur. Verumtamen mellifluam sanctitatis dulcedinem, qua caeteris
sui temporis sanctus beatus Pater noster Bernardus, tanquam cedrus exaltata in
monte Sion, supereminebat, crebra et certa relatione cognoscentes, tanquam vere
mites et humiles corde, nec surda aure praetereuntes illud de Apocalypsi: Qui sanctus est, sanctificetur adhuc (Apoc.
XXII); priora sua nihili reputantes, sed in anteriora extenti, tanti et
tam spiritualis Patris magisterio prona et humillima se voluntate subdidere.
Quos etiam pro suae reverentia sanctitatis idem beatus Bernardus unico semper
charitatis amplectebatur affectu. Nunc itaque de reverendissimi Patris Humberti
purissima et vere monastica conversatione pauca commemorabimus; de caeteris
vero, suo loco, quod Dominus dederit dicemus. Servus Dei Humbertus a 1055B puerilibus annis in sanctuario Domini locatus, cum jam per
viginti annos in religione strenue Domino militasset, tandem perfectioris et
sanctioris vitae desiderio Claramvallem se contulit, in ipso fere principio
domus illius. Ubi tantis virtutum charismatibus effulsit, tantaque mansuetudinis
et charitatis gratia decoratus exstitit, ut tanquam unus de numero coelestium
seraphim universitatem congregationis ferventissima conversatione sua in amorem
Dei vehementer accenderet. Ipse etiam sanctae hujus et a Deo benedictae
congregationis speciali praerogativa benedictus abbas in vertice virtutum stans,
neque ab homine religionis incrementa mendicare necesse habens, cum esset tamen
doctus unctione Spiritus sancti humiliora sectari potius quam sublimiora,
Humbertum Dei famulum ad imitandum perfectionis exemplum sibi proposuerat,
ipsius virtutes admirari satagens, merita ejus magna et sublimia aestimare;
ipsum sanctitatis exemplar, religionis 1055C formam, monasticae
puritatis speculum reputare, respectu illius conversationem suam nullius momenti
pensare, sancti fervoris ipsius intuitu, sua licet ferventissima studia, tanquam
minus habentia, diu noctuque castigare, sciens nimirum omnem hominem
consideratione infirmorum deficere, perfectorum vero contemplatione quamvis in
virtutibus consummatum, propter ipsam sanctae humilitatis laudabilem
curiositatem, adhuc virtutis incrementa reperire. Hinc idem B. Bernardus in
quodam sermone suo sic ait: «Utinam, fratres mei, nos peccatores haberemus illam
humilitatem in peccatis nostris, quam sancti viri habuere in virtutibus
suis!» Igitur venerabilis Humbertus missus postmodum ad
aedificandum Igniacense coenobium, et ejusdem coenobii primus abbas a beato
Bernardo constitutus, impatientissime ferebat amicam sibi paupertatis,
humilitatis et subjectionis materiam esse subtractam. 1055D Denique ferre non valens pro speciosa sanctae quietis et
contemplationis Rachele lippientem Liam, id est saecularium negotiorum inquietos
tumultus supponi sibi, invito licet et renitente S. Bernardo, sarcinam curae
pastoralis deposuit, et Claramvallem rediens, nobili suo collo subjectionis et
obedientiae jugum imposuit, quia nullum collum nobile, nisi flexibile, quod
etiam indefessus, tanquam jugum Domini suave, et onus ejus leve, usque in finem
vitae suae portavit. Cum vero jam senuisset, et fatiscentibus membris vigor
corporis defecisset, insuper variis adversae valetudinis incommoditatibus
urgeretur: erat tamen animus vigens et fervens in opere Dei, ita ut arduos
Ordinis labores, quos vix robusta juvenum aetas tolerare poterat, ipse senex et
fere decrepitus patienter, imo alacriter percurreret: remissiones vero et
indulgentias misericordiae, quae senibus causa compassionis 1056A impenditur, non solum minime appeteret, verum etiam concedere
volentibus nequaquam acquiesceret. Peractis autem in Claravalle triginta
circiter annis, felici agone consummatus mortem laetus subiit, non ab ipsa
consumendus, sed de ipsa in assumptione novae vitae, et tunc in anima, et
postmodum in corpore gloriosissime triumphaturus. De cujus transitu beatus
Bernardus vehementer turbatus, quid de ejus excellentissima conversatione
sentiret, in conventu fratrum quodam sermone declaravit. CAPUT
V. Ex illo sermone colligitur consummatum fuisse sanctum senem
Humbertum in virtutibus.Considera, lector, tanquam in
brevi tabella, virum perfectae virtutis coram oculis tuis eleganter depictum,
ita ut ex sententia dicere possis quoniam iste beatus vir monachus factus
monachi vigilavit in actus: qui hoc quod erat habitu et nomine, solertissima
1056B industria elaboravit, ut esset etiam in rei veritate,
indignissimum fore reputans vacuo nomine monachi sine virtutis opere gloriari.
Sciebat nimirum virtutem gradum esse ad gloriam et vanam prorsus gratiam,
fallacemque pulchritudinem, quam non parturiret illa. Idcirco, beatissime Pater
Humberte, longe erit a te ironicum illud elogium, quo quidam, qui vacuo nomine
monachi absque virtutis opere in vita gloriatus fuerat, post mortem irrisus
fuisse perhibetur. Si vestis pulla, rasum caput, ampla cuculla quemquam
justificant: hic homo justus erat. O quantum distat inter lucem et tenebras!
quam magnum chaos firmatum est inter filios irae et filios gratiae! quam
disparem sententiam hinc exeuntes excipiunt ficte religiosi et vere religiosi!
Non erat Humbertus de numero fatuarum virginum, quae acceptis lampadibus suis
detestanda negligentia oblitae sunt oleum secum sumere; erat de numero
prudentum, de quo non fucatus adulator, sed verus laudator ipsius dicit quod
fuerit compositus supra omnes 1056C homines quos viderit in
diebus suis, unus idemque perseverans omni tempore et omni hora; pulchre eadem
sententia, licet aliis verbis diffinitionem illam qua poeta sapientem diffinit,
repraesentans: Constans ipse sibi, totus
teres atque rotundus, (HORAT. Sat. lib. II, vers.
85.) quod est unum eumdemque perseverare, et omni tempore et omni
hora. Sciendum praeterea hunc beatum virum prioratus officio sub S. Bernardo in
Claravalle functum fuisse: ad quorum doctrinam exemplaque virtutum universa
Claravallis irrigabatur sicut hortus deliciarum et sicut paradisus Domini,
saliebatque in singulis et in omnibus fons justitiae in acquisitionem vitae
aeternae. Quia vero memoria ejus in benedictione erit omni generationi fratrum,
qui in Claravalle Domino servituri sunt, in monumento, quo supra diximus domnum
Robertum secundum Claraevallis abbatem positum, quod 1056D est
sub arcu in muro claustri prope capitulum, etiam reverendissimi Patris Humberti
venerabile corpus reconditum est, ubi et loculus qui sacra ejus ossa servat,
titulum nominis ipsius praefert, ut proinde fratres in claustro sedentes, et ex
lectione ferventissima sanctae religionis ejus studia cognoscentes, quae tanta
tamque magnifica fuerunt, ut ea litterarum monimentis tradere beatissimus Pater
Bernardus non dubitaret, simul etiam tumbam sacrorum cinerum ejus prae oculis
habentes, incalescant animis, oblivionem fugiant, torporem et negligentiam
procul a se repellant: nec omnino nisi per arduos claustralis disciplinae
labores, coronam monachis propositam se adepturos esse
praesumant. CAPUT VI. De domno Odone, quondam subpriore in Claravalle.Fuit quidam de senioribus Claraevallis, Odo 1057A nomine, subprioratus officium in eadem domo per plures annos
strenue administrans, homo vere pauper spiritu et humilis corde; qui a primis
fere annis domus illius arduos labores, non solum voluntariae paupertatis, sed
etiam durae necessitatis, qua in novitate sua domus illa ob penuriam rerum
saepius constringebatur, tam alacriter percucurrit, ut tunc ferventior esse in
Dei laudibus notaretur, cum corporalibus subsidiis ex aliqua parte carere
videretur. Tanta autem inerat ei morum suavitas, tantaque mansuetudinis
dulcedine tractabat conventum fratrum, quem priore alias occupato, assidue
ducebat et reducebat ad laborem vadens et inde rediens, ut usque hodie sancta
illa congregatio memoriam abundantiae suavitatis ejus cum gratulatione erutuet.
Cum autem fidelis pastor S. Bernardus, ruinis sacri corporis ejus
crebrescentibus, magis ac magis ad depositionem vitae corruptibilis et introitum
beatae incorruptibilitatis approximaret, omnipotens 1057B Deus,
qui humilium vota nunquam despicit, huic beato Odoni, secundum desiderium cordis
sui, concessit, ut ante Patrem sanctum ipse decederet, ne post aurea saecula,
quae sub tanto Patre jucundissime floruerant, ferrea, quae mox subsecutura
erant, lugentibus oculis, videre cogeretur. Quod etiam futurum esse, ita Dominus
uni ex fratribus, priusquam fieret, manifesta visione praeostendere dignatus
est. Aspiciebat namque quid in frater in visu noctis: et ecce parabat vir
beatissimus Bernardus ascendere Jerosolymam, jamque ipso in procinctu itineris
erat. Ad quem venerabilis Odo reverenter accedens, dicebat se praecessurum.
Cujus visionis sic ostensa est veritas, ut praedictus vir Deo dignus, ad
coelestem Jerusalem, ubi vera visio pacis est, parantem jam egredi, et paulo
post subsecuturum Patrem sanctum, felici functus legatione praeiret. Post
praedictam enim visionem idem famulus Dei Odo, molestia corporis tractus, ad
extrema pervenit. 1057C Ad quem visitandum cum beatus Bernardus
ingressus fuisset, videns eum pavere et anxiari, quasi si minus perfecte
vixisset, et ob hoc ancipitem adhuc sententiam Judicis exspectaret, sic eum
allocutus est: «Quid trepidas? quid turbaris, o anima beata? A diebus
adolescentiae tuae devotum Christo famulatum in multis et magnis laboribus
exhibuisti: et exire formidas? Perge, perge securus, ego tibi in veritate dico,
quia recto cursu ad Creatorem tuum pervenies, et sanctus coram ipso apparebis.»
Qua consolatione dilecti Patris sui humilis Odo roboratus, placidiori vultu ad
exitum tendens, et post modicum hominem exuens, mortem perdidit, et vitam
veraciter apprehendit. Ut autem Pater sanctus sententiam, quam de eo protulerat,
piae humilitatis obsequio veram esse comprobaret, corpore sancto adhuc in area
jacente, antequam ad lavandum deferretur, reverenter accedens, funeris Deo digni
vestigia sacra devote osculatus est, patenter cunctis ostendens quanto honore
digni sint, qui in exercitiis 1057D regulae, quam professi sunt,
sine dissimulatione exercentur, et in via mandatorum Dei, sicut in omnibus
divitiis, delectantur. Benedicti corporis ejus exuviae in monumento, quo piae
memoriae Humbertum locatum diximus, ob reverentiam sanctitatis ipsius,
reconditae sunt, ubi felici pausatione requiescens, Salvatorem exspectat Dominum
nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis ejus configuratum
corpori claritatis suae (Philipp. III). Dicit Psalmista loquens ad
Dominum: Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis
laborem in praecepto? (Psal. XCIII.) Si enim dici libeat, quid
est electis Dei omnis pressura, dolor et angustia praesentis temporis, nisi
quaedam fictio laboris? Momentaneum namque et leve tribulationis eorum, quae in
praesenti est, immensum pondus gloriae operatur in eis in sublimitate aeternae
vitae (II Cor. IV); ad quam venerabilis Odo jam nunc in anima
pervenisse, 1058A et postmodum in corpore perventurus esse,
certissime speratur CAPUT
VII. De domno Guerrico quondam monacho Claraevallis, postea
Igniaci abbate.Sanctae recordationis domnus Guerricus
quondam abbas Igniaci, dum adhuc sub disciplina beati Bernardi monachus esset in
Claravalle, et regalibus sacrae doctrinae uberibus lactaretur, haud degenerem se
tanti patris filium moribus et vita probabat. Tanto siquidem sublimius arcem
virtutum conscendere didicerat, quanto secretius, magno Dei munere, de
incorruptionis titulo testimonio conscientiae gloriabatur. Sicut enim ii, quibus
secreta tanti viri nosse datum fuerat, astruebant, immaculatam incorruptionis
tunicam, duce gratia, usque ad exitum vitae conservavit. Porro quantae puritatis
et integritatis fuerit vita et conversatio ejus, quamque 1058B
purissimum sanctae devotionis thymiama quotidie Deo in ara cordis incenderet,
Dominus gloriosis et manifestis indiciis declarare dignatus est. Accidit namque
quadam vice ut ad lectionem in vigiliis legendam ascriptus esset. Cumque se
moveret de stallo suo ut ad gradum presbyterii veniens, sicut moris est,
inclinaret, alius quidam spiritualis monachus, qui sanctorum ejus in Domino
studiorum curiosus scrutator esse solebat, non livoris vel invidiae poste
tabescens, sed ut exemplis ejus ad meliora provocaretur, observavit euntem.
Itaque inclinante eo devote ante gradum presbyterii, ecce angelus Domini de
coelo veniens, supradicto fratri spirituali cernente, veste candidissima et
splendidissima induit eum; et per medium chori reverenter deducens, usque ad
analogium cum eo ascendit; et stans juxta eum, quousque totam perlegeret
lectionem, cum multa reverentia ministri officio functus est. Qua perlecta,
rursus per medium chori eum 1058C deducens usque ad gradum
presbyterii prosecutus est, illoque satisfactionem, quae post lectas lectiones
ante gradum fieri solet, faciente, angelus Domini recepta veste coelesti ab
oculis haec videntis sublatus est. Frater autem ille, cui tanta dignatione
gratiae Dei tam secretum divinae benignitatis donum cognoscere datum fuerat, de
gloriosa hac visione multum aedificatus, didicit, ipsum de quo talia videre
meruit, vere esse Dei famulum, qui angelicae puritati approximans, tanquam
Benjamin amantissimus Domini, tota die cum illo in thalamo sanctae
contemplationis moraretur. Succedenti vero tempore venerabilis Guerricus factus
abbas Igniaci, qualem se exhibuerit, quam strenue officium sibi commissum
adimpleverit, non est nostrae parvitatis edicere. Plane quam sanae et uberis
doctrinae fuerit, luculentissimi atque discretissimi et vere spirituales
sermones ejus, quos in solemnitatibus praecipuis in conventibus fratrum fecit,
et a cantore ejusdem ecclesiae excepti sunt, manifeste declarant. Caeterum 1058D supernus ille artifex, qui pressuris et tunsionibus variis solet
polire vasa misericordiae, ut discernantur a vasis irae, continuis et gravibus
infirmitatibus hunc famulum suum laborare permisit. Quas ille incommoditates
patientissime tolerabat, sciens nimirum tanto se in futuro gloriosiorem de summi
Regis manibus coronam percepturum, quanto alacrius in praesenti certaminis agone
desudasset. In hoc tamen nimis contristabatur, et semetipsum valde humiliabat,
quod pene continue conventum fratrum deserere, et in infirmitorio jacere, causa
debilitatis suae, cogebatur; nec poterat ita fratribus suis exemplum quotidiani
laboris praebere, sicut verbum sanctae praedicationis impendere. Verum quidquid
minus habebat de exercitio corporali, totum sincerae pietatis affectus, et
ardens in Deum devotio supplebat. Conqueritur ipse debilitatem et
insufficientiam suam in quodam sermone 1059A suo, ita dicens: «Amici venerunt ad me de via; sed non habeo, quod ponam
ante illos. Non sum medicus, et in domo mea non est panis. Ideo dicebam ab
initio: Nolite me constituere principem. Non enim debet praeesse, qui non potest
prodesse. Quomodo autem prodesse potest, qui nec medicus est, nec panem in domo
habet, id est, nec artem novit, qua sciat curare, nec doctrinam, qua sciat
pascere? Haec quidem dicebam, sed heu, non audistis me; principem enim
constituistis me. Supererat igitur, ut quia non potui effugere periculum,
confugerem ad remedium, et audirem super hoc illud Sapientis consilium: Principem te constituerunt, esto inter illos quasi unus ex
illis (Eccli. XXXII). Sed vae mihi, neque hoc ipsum relictum
est mihi. Sicut enim imperitia prohibet esse super alios, sic imbecillitas esse
non patitur inter alios; et sicut spiritu non sufficio ad ministrandum verbum,
ita corpore deficio ad praebendum exemplum. Qui igitur idoneus 1059B non sum nec praeesse, nec coesse; ubi potero esse, nisi ultimum
et tutissimum eligam locum, scilicet omnibus subesse? Et hoc quidem valeo;
humilia, imo vera, de me sentiendo: nihilque me prohibet, imo plurimum veritas
ipsa monet subesse cunctis animo, licet praeesse cogar officio. Tu Domine Deus,
ipse es, qui subesse mones; et nihilominus praeesse jubes. A te expeto ut
humilem simul et utilem in injuncto me facias ministerio: humilem, vera de me
sentiendo; utilem, recta de te loquendo. Illud inspira cordi, hoc ministra ori.
Da sermonem rectum et bene sonantem in apertione oris mei, qui dixisti: Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX): ut
omnis familia tua benedictionibus repleatur.» CAPUT VIII. Quanta districtione
domnus abbas Guerricus conscientiam suam in obitu suo discusserit.Perpende, lector, sinceritatem conscientiae sanctae 1059C viri hujus, qui tam fiducialiter sibi facile esse pronuntiat,
quod paucissimis et perfectissimis divina concedit benignitas, cunctis videlicet
animo subesse, quamvis cogantur officio praeesse. Cum autem fidelis servus
Domini Guerricus, fidelissima distributione conservis suis annona domini sui
dispertita, plenus dierum et virtutum transiturus esset de hoc mundo ad Patrem,
tactus aegritudine, ipsiusque aegritudinis molestia ingravescente, ad extrema
deductus est. Curiosius vero cunctos angulos conscientiae suae eo discutiente,
ne si quid forte esset perperam gestum et inemendatum, districtum sibi Judicem
offensum redderet, et malignis spiritibus occasionem calumniandi praeberet,
recordatus est libelli Sermonum quem fecerat, simulque memoriae occurrit Patres
statuisse nullum absque generalis capituli licentia libros facere debere. Et
graviter ingemiscens, convocatis fratribus dixit: En fratres, dum vestris
profectibus invigilare vestraeque petitioni parere studui, crimen inobedientiae,
1059D quod, testante sancto Samuele (I Reg. XV),
quasi scelus idololatriae est, incurri. Libellum nempe Sermonum, quem rogatu
vestro dictavi, temerarie nimis absque capituli generalis licentia edere
praesumpsi. Quapropter quantocius illum afferentes, igne cremate, ne pro culpa
inobedientiae ultricibus gehennae flammis tradar consumendus. Dei vero
providentia accidit, ut jam in aliis quaternulis transcriptus esset liber: Deo
aliquid melius pro nobis et in hoc disponente, ne videlicet sancta Ecclesia,
ipsius et praecipue Cisterciensis Ordo, tantae eruditionis gratia privaretur.
Mirabili namque temperamento ita litteralis scientiae lepos in volumine illo
tumet; et Christianae simplicitatis humilitas sic in eo resplendet, ut non modo
minime onerosus, verum etiam gratiosus valde sit legentibus. Porro ignitum
eloquium Domini vehementer, quod in sermonibus 1060A illis
invenitur, ita movet, afficit et accendit legentem, ut durissimus corde sit, qui
non ex eorum lectione compunctus, ad meliora proficere studeat. Sic itaque
justus et timoratus servus Dei, delicto, quod conscientiam ejus remordebat,
severa examinatione correcto, alacrius jam et propensius ad coelestia
suspirabat, Christi Domini jucundissimam et beatissimam praesentiam votis et
desideriis sacrae devotionis requirebat: qua etiam post modicum, misera
mortalium consortia relinquens, sicut pie credimus, satiari
promeruit. CAPUT IX. De domno Roberto monacho Claraevallis, postea
abbate.Domnus Robertus quondam Domus-Dei abbas, et S.
Bernardi secundum carnem propinquus, in adolescentia sua jugum Domini suave et
onus ejus leve apud Cistercium susceperat, postmodum vero 1060B reverendissimo viro Dei Bernardo primo Claraevallis abbate
constituto, sub ipso in eodem coenobio coelestibus disciplinis instituebatur.
Cumque doceretur a pio Patre carnis incentiva sacris orationibus repellere,
petulantes et inquietos adolescentiae motus labore manuum, vigiliis et jejuniis
edomare, delicatus adolescens pusillanimitate victus, sacrorum quoque
exercitiorum assiduitatem pertaesus, minus patienter verbum post tergum monentis
audiebat. Interea Cluniacences fratres audientes, quod idem adolescens Ordini
Cisterciensi se reddidisset, indignati sunt vehementer, asserentes eum hoc juris
ratione nullo modo facere potuisse; quippe qui ipsorum monasterio a parentibus
suis, secundum Regulam S. Benedicti, puer promissus fuisset. In astipulatione
etiam suae assertionis monstrabant terram, quam a parentibus ipsius cum eo
Cluniacensi monasterio fuisse donatam memorabant. Cumque auctoritate B. Bernardi
premerentur, ne eum publice repetere praesumerent, ad callidiora 1060C sese argumenta vertere. Missus est namque prior quidam ab ipso
summo priore magnae illius domus, ut, si fieri posset, blanditiis et suasionibus
suis juvenem illum circumveniret, quatenus, abdicato Cistercienci Ordine domoque
Claraevallis relicta, spontanea voluntate Cluniacum se transferret. Veniens
itaque memoratus prior Claramvallem, speciem pietatis, quam foris in vultu et
habitu praetendebat, intus habere credebatur. Sed heu, nusquam tuta fides,
idcirco fallimur omnes. Heu! vae illud, quod intentatur peccatori terram
ingredienti duabus viis (Eccli. III): cujus cor et cor diverberat
conscientiam, in ipsa quoque religione (quod sine gemitu dicere non possumus),
duplicitatis et maledictionis spinas germinare quandoque deprehenditur. Hic
enim, de quo loquimur, prior, conveniens magistros fratrum, petebat sibi dari
licentiam loquendi fratri Roberto, gratia visitandi et consolandi eum se venisse
testatus. Sed quis hoc tali viro negaret? Quis 1060D non crederet
novum Christi tirunculum de tanti senis aedificatoriis verbis virtutis
incrementum capere, quo validior ad vitia propulsanda efficeretur? Sed heu,
pelle sub agnina deprehensa est mens lupina; et qui credebatur ad virtutem
provocare, suadet rudi adhuc militi stationem suam deserere, arma projicere; nec
tam spontanea quam misera voluntate crudeli hosti ultro se tradere. Quid plura?
Suadet et persuadet delicato adolescenti duros Claraevallensium labores fugere,
Cluniacensium mollia carnemque magis quam spiritum redolentia instituta
capessere. Sequitur itaque ovicula lupum, nesciens se in horrendum apostasiae
ruere barathrum. Venerabilis autem Pater Bernardus, licet factum hoc aegerrime
ferret, dissimulavit tamen, ne laedentibus se vel in aliquo talionem reddidisse
videretur. Postea vero quam aliquandiu dissimulavit, 1061A eumdem
fratrem statuit per epistolam revocare. Quo dictante domnus Guillelmus
Rievallis, postea monasterii primus abbas, in membrana scribens eamdem
excipiebat epistolam. Erant autem ambo pariter sub dio sedentes. Ad dictandum
quippe secretius, septa monasterii egressi fuerant. Subito autem inopinatus
imber erupit, et is qui scribebat, sicut ipso referente didicimus, chartam
reponere voluit. Ad quem Pater sanctus: «Opus, inquit, Dei est; scribere ne
timeas.» Scripsit ergo epistolam in medio imbre, sine imbre. Cum enim undique
plueret, chartam expositam virtus operuit charitatis; et quae dictabat
epistolam, schedulam quoque pariter conservabat. Et haec quidem epistola ob tam
grande miraculum in codice epistolarum ejus a fratribus non immerito prima est
ordinata. Hujus vero epistolae textus hic erat: Satis et
plusquam satis, sustinui, dilecte fili Roberte, etc. CAPUT X. Quanti
periculi sit, professum Cisterc. Ordinis ad alium Ordinem
declinare.1061B Accepta itaque et
perlecta hac epistola, frater ille, mox ut diligentis se abbatis et propinqui
sui characterem recognovit, perpendens quam intimis charitatis visceribus
calamum tinxerit, simul etiam considerans quam dissimilibus studiis, in loco ubi
tunc manebat, et illo quem inconsulte reliquerat, viveretur, compunctus resipuit
et, licet sero, se errasse, vel potius ab aliis in errorem missum ingemuit.
Spiritum denique libertatis tota mente concipiens, locum quem inordinate
petierat, ordinate deseruit; et Claramvallem rediens, sub disciplina beati
Patris Bernardi in tantum profecit, ut succedentibus virtutum incrementis,
Domus-Dei postmodum sit abbas constitutus. Perspicue docemur hoc exemplo omnem
hominem Cisterciensem Ordinem 1061C professum, nequaquam absque
gravi periculo animae suae, ad alterius religionis vel Ordinis professores
declinare posse: imo, ut, quod verum est ingenue fateamur, majus bonum, quod
enerviter deserit, perdit; et minus bonum, quod majus eligendo, sibi illicitum
fecit, minime consequitur; insuper etiam foedissimo apostasiae cauterio inustus
perpetuae confusionis notam, nisi resipiscat, non evadet. Ut autem assertioni
nostrae, remoto dubietatis scrupulo, fides adhibeatur, quoniam in ore duorum
testium stat omne verbum, aliud exemplum in astipulatione veritatis subnectimus.
Abbas quidam de filiis Claraevallis in partibus Italiae abbatizans, licet alias
religiosus, pro quadam tamen culpa sua ab officio praelationis depositus est.
Quam dejectionem suam minus patienter ferens, quam deberet, indiscreto quoque
dolore stimulatus, Ordinem Cisterciensem deseruit, et Cluniacum se contulit. Ubi
dum aliquanto tempore in simplicitate cordis sui Domino secundum Ordinis illius
instituta serviret, 1061D Deus qui solus simplicitatem cordis
intuetur, praeteritorum laborum ipsius, quos in Ordine Cisterciensi desudaverat,
recordatus, per revelationem ei insinuare dignatus est, quod nequaquam in Ordine
illo animam suam salvare posset: quippe qui etsi in oculis hominum in minori
bono stare videretur, ante conspectum tamen ipsius a majori bono cecidisset,
ideoque minus bonum modis omnibus infructuosum sibi fecisset. Hac itaque
revelatione senex ille salubriter admonitus, gratiae Dei se tam misericorditer
ab errore suo revocanti nequaquam ingratus exstitit; sed continuo a praecipitio
praevaricationis pedem retrahens, Claramvallem quantocius rediit; ibique de
praeterito errore suo poenitentiam agens, et deinceps vitam suam in sancta
conversatione consummans, beato fine quievit. CAPUT XI. De Rainaldo monacho, qui
vidit B. Mariam fratres metentes visitantem.1062A In coenobio Claraevallis
fuit monachus quidam religiosus et bonorum memoria dignus, nomine Renaldus, vir
bonae simplicitatis, timens Deum et retinens innocentiam suam ab infantia sua
usque ad senectam. De hoc senior ille, quem supra diximus de religiosis personis
Ordinis nostri, praecipue de senioribus tam monachis quam conversis suae
Claraevallis, plura litterarum monimentis tradidisse, quae eadem fide qua ille
ea expressit, nos inseruimus, ita scribit: «Vir Domini Renaldus, licet ante
conversionem suam per triginta annos et in habitu saeculari degeret, non tamen
saeculariter vixit, sed operibus pietatis insistens, in corpore suo glorificare
et portare Deum sollicitus fuit. Nam inter caetera bona, quae corde integro
faciebat, etiam corporis integritatem 1062B Domino dedicavit,
cujus opitulante gratia incentiva libidinum, et carnis spurcitias, ab utero
matris suae usque ad diem mortis, impolluto calle transivit. Suscepto autem
monastico habitu in monasterio Sancti Amandi, viginti et eo amplius annos ibidem
in sancta conversatione transegit: ubi et sanctitatis suae non parvum specimen
omnibus dedit. Inde majore virtutum ardore flammescens, ad domum Claraevallis
Dei aemulatione se contulit, antea tamen praemonitus a Deo revelationibus
multis. Quantos vero labores, quantasve molestias, a fratribus Ordinis illius,
dum felicibus ejus actibus inviderent, et ab istiusmodi proposito eum avertere
cuperent, beatus iste pertulerit, supersedeo dicere, dum legentium taedio volo
consulere. Susceptus autem in Claravalle, illico ad novam militiam viriliter se
accinxit, et ex milite veterano fortissimum se nobis tironem exhibuit; in
laboribus, in vigiliis, in jejuniis, caeterisque sanctae disciplinae obsequiis,
seipsum tota die mortificans. Habebat 1062C autem incessanter
orandi studium, et in oratione mirabilem vim lacrymarum. Quadam igitur die cum
in laborem triticeae messis cum caeteris exisset, segregatus paululum a
conventu, cum magna animi delectatione coepit intueri metentes, secum reputans
pariter et admirans quia videlicet tot sapientes, tot nobiles et delicati ibidem
viri propter amorem Christi laboribus atque aerumnis seipsos exponerent, et
ferventissimum solis ardorem cum tanta alacritate susciperent, ac si in horto
deliciarum suavissimae fragrantiae poma decerperent, vel in mensa lautioribus
epulis plena deliciosissime convivarent. Inde ergo protensis in coelum oculis ac
manibus, grates Domino referebat, quod eum tantae multitudini, quamvis indignum
et peccatorem, adjunxerat. Dum haec et similia animo volveret,
et prae immensitate laetitiae seipsum vix caperet, en subito apparuerunt ei
quasi tres matronae venerabiles, vultibus roseis et candidis vestibus
renitentes, quarum 1062D una, quae praecedebat, veste fulgentior,
forma venustior et statura procerior apparebat. Descendebant vero de monte
propinquo; et appropinquabant conventui fratrum, in ipsius latere montis fruges
metentium. Quas cum ille vidisset, prae nimia admiratione turbatus et
obstupefactus, erupit in vocem hujusmodi: «Domine Deus, inquit, quaenam sunt
istae feminae, tam formosae, tam reverendae, quae, praeter aliarum consuetudinem
feminarum, conventui nostro appropiant?» Et dum talia diceret, astitit ei quidam
veneranda canitie, stola candida coopertus, qui dixit ad eum: «Major illa, quae
caeteras praecedit, ipsa est virgo mater Jesu Christi Maria; aliae, quae
sequuntur, sunt S. Elizabeth, et S. Maria Magdalena.» Ille vero cum audisset
matrem Domini nominare, commota sunt omnia viscera 1063A ejus
super pietate nominis illius, quam vehementer amabat, iterumque percunctatus est
dicens: «Et quo tendit, domine mi, quo tendit Domina nostra?» Cui ille
respondit: «Ad visitandum messores suos venit.» His ita dictis, persona quae
loquebatur repente disparuit. Quo viso vir Dei plus magis intra se stupuit. Et
reductis oculis ad sanctam Dei genitricem, et ad comites ejus, attonito visu
intendebat in eas. Illae autem moderatis gressibus incedentes, venerunt una post
aliam usque ad conventum. Quae cum introissent, separatae ab invicem deambulare
coeperunt, tanquam gratia visitationis, huc atque illuc, inter monachos et
conversos. Et dum ita facerent, tandem ab oculis intuentis evanuerunt, seque in
coelos unde venerant receperunt. Porro vir Dei haerebat fixus; et de loco moveri
non poterat, usquequo miraculum finiretur. Quantum vero de hujusmodi visitatione
profecerit, quantumque in amorem Dei, et ipsius beatissimae Dei genitricis
excreverit, aemulanda conversatio ejus, et quotidiana 1063B virtutum incrementa monstrabant. Multas quidem et alias
revelationes saepe divinitus accipiebat: quas tamen ad devitandum caenodoxiae
vitium, reticere quam dicere maluit. Nam et hanc eamdem, quam per octennium fere
silentio presserat, parvo tempore, id est quadraginta, si bene memini, diebus
ante obitum suum invitus, et quodammodo coactus, mihi, licet indigno, tali
occasione patefecit. Quadam siquidem die, cum de salute animarum ambo
familiariter loqueremur, ego sciens eum virum justum et sanctum, et a Domino
saepius visitatum, in ea confidentia, qua illum diligebam, et me ab illo diligi
sentiebam, ausus sum sciscitari et petere aliquid ab illo. Itaque propter amorem
Christi, et propter miserationes ejus, coepi illum medullitus obsecrare, ac
vehementer insistere, ut ad honorem Dei unam aliquam ex suis consolationibus
mihi manifestaret, illam scilicet de qua me magis aedificandum censeret. Tali
igitur obsecratione compulsus, supradictam 1063C visionem mihi
narravit. Sed quo tandem affectu? Testis est ipse Deus quanto timore et tremore,
quanta lacrymarum inundatione, quantis gemitibus et suspiriis ea protulerit, ita
ut gemitus et singultus a fundo cordis erumpentes, vocem loquentis saepius
interrumperent, tanquam si eadem hora ipsam cerneret visionem. Evolutis autem postea diebus quatuordecim, apparuit ei per visum
Domina angelorum, incidens ac praeparans ei ornamenta candida et pretiosa,
quibus in proximo vestiendus erat. Quae cum praeparasset, colligavit in unum, et
recedens detulit ea secum. Quod cum vidisset, subsecutus est eam, et clamabat
post tergum ejus dicens: «Eia, mi Domina mea desiderantissima, quando habiturus
sum ista, quae mihi praeparare dignata es ornamenta?» Cui sanctissima Dei
genitrix ait: «Quando venies ad me, tunc recipies ea.» O visio laeta! o
promissio certa: quae utique tanto certior exstitit, quanto celerius 1063D exhibita fuit. Mane igitur facto, introivit ad me ille Dei
servus, tanquam infirmum visitaturus. Ego enim tunc aegrotabam pene usque ad
mortem; et erat languor fortissimus, ita ut de sospitate mea etiam medici
desperarent, et ob hoc die praecedenti fui inunctus oleo infirmorum: quia
credebant me concito moriturum. Ille vero cum venisset ad me, multo pietatis
affectu compassus est mihi: et ut posset me aliquatenus consolari, retulit mihi
istam, quam in eadem nocte viderat visionem, reputans scilicet atque denuntians,
quia non propter ipsum, sed propter me facta fuisset ad eum. Erat enim
humillimus corde, et nihil tale praesumens de sua sanctitate. Cui ego mox
respondi: «Noli, quaeso, pater amantissime, noli benedictionem tuam
interpretatione sinistra a te alienare. Ornamenta, quae tibi sunt coelitus
praeparata, nunquam alterius erunt; sed miserante Deo salva tibi et integra
permanebunt. Tu vero piissimam illam visitatricem tuam instanter 1064A efflagita, ut in beneplacito misericordiae suae alia quaecunque
voluerit mihi praeparare indumenta dignetur. Potens enim atque benigna est,
dives in omnes, qui invocant illam.» Quid multa? Ego, qui morti proximus
aestimabar, vellem nollem, revocatus sum ad tolerandas vitae hujus aerumnas;
ipse vero, qui sanus videbatur atque incolumis, non amplius quam viginti quinque
diebus postea supervixit. Qui tandem, cursu vitae feliciter exacto,
corruptibilis carnis indumenta deposuit, et stolam immortalitatis per
beatissimam Dei matrem, cui devote servierat, juxta fidem promissionis illius,
absque dubitatione recepit. Non est autem silentio praetereundum quod iste vir,
ante diem sextam suae dormitionis, dum in ecclesia solus post Completorium
orationi instaret, repente pulsata est in auribus ejus tabula defunctorum duobus
ictibus tantum. Quo ille audito, statim exsiliit, et petiit infirmitorium,
putans ibi aliquem de fratribus infirmis esse moriturum. Sed dum certius 1064B cognovisset nullum ibi tunc in extremis positum, venit ei in
mentem quod ipse esset propter quem signum hoc factus fuisset, et quod in sonitu
tabulae sua sibi migratio significaretur. In hac igitur memoria mortis subito
totus infremuit, invasitque eum tremor atque horripilatio carnis, et coepit
illico febricitare, et ingravescente morbo, tandem ad extrema pervenit. Porro
beatae Virginis matris salutationem, quam antea semper frequentare solebat,
quandiu lecto decubuit, pene incessanter corde et ore volvebat, atque cum verbis
ejusdem dulcissimi oraculi felicem animam exhalavit. Contigit autem conversum
quemdam religiosae conversationis et boni testimonii virum, ipsa die migrare ad
Dominum, ita ut amborum exsequiae simul celebrarentur, et in eodem mausoleo ambo
pariter tumularentur. Et dum ista fierent, viro cuidam spirituali demonstratum
est in visione quod duo pulcherrima templa fabricarentur in Claravalle, unum in
infirmitorio monachorum, alterum in infirmitorio conversorum; 1064C sed primum illud hoc altero longe nobilius erat, atque
honestius, vel venustius. Constat igitur quia in gemina constructione templorum,
et in gemino ictu tabulae mortuorum, designata sit evidenter pretiosa in
conspectu Domini mors amborum. Templorum autem differentia meritorum distantiam
indicat quia, quamvis utrumque sanctum, tamen alterum altero sanctiorem
existere, credimus apud Deum, de cujus misericordiae thesauris tantum quilibet
eorum accepit, quantum mater gratia impertiri dignata est. CAPUT XII. De monacho
qui tabulam in signum mortis suae audivit.Eodem mense,
quo praedictus Dei servus migravit ad Dominum, contigit ibidem tale aliquod
factum. Erat in eodem monasterio sacrista, nomine Gerardus, vir bonis moribus
pollens et bene religiosus. 1064D Hic, juxta prophetae consilium
(Thren. III), jugum Domini portavit ab adolescentia, et levavit se
super se, quoniam, cum adhuc tenellus esset et fragilis, manum suam ad fortia
misit. Lactatus itaque mammilla regum, et casta disciplina feliciter educatus,
crevit atque profecit semper in melius, et magno Dei munere carnis corruptionem,
sicut familiares ejus testantur, nunquam fuit expertus. Appropinquante autem
hora, qua de mundo ad Deum transire debebat, die quadam cum in ecclesia post
Completorium more solito remaneret, factus est repente sonus in auribus ejus, ac
si tabula morientium crebris ictibus percuteretur. Quod cum ille audiret,
putavit quempiam fratrum in infirmitorio tunc obire. Post paululum vero, ubi
certissime comperit quia sonitum illum nullus hominum fecerit, subiit animum
tabula illa prognostica, quam vir Dei Renaldus ad indicium suae dormitionis
audierat. Jam enim exierat sermo iste inter fratres, et stupidos attonitosque
1065A reddiderat universos; et dum ista recogitaret, ascendit in
cor ejus quod ipse per signum illud mortis debitum solveretur. In hac autem
memoria mortis subito pili carnis ejus inhorruerunt, et timor et tremor venerunt
super eum. Protinus ergo invasit eum peremptoria febris, et infra decimum diem
consumptus, feliciter emigravit. De cujus pia devotione illud silere non
possumus, quod quasi divinitus factum ab eo, vel potius in eo miraculum vidimus
et gratulati sumus. Nam cum ultimum spiritum traheret, et jam vires loquendi non
haberet, tribus aut quatuor fere horis manus junctas atque protensas tenuit
immobiles contra crucem, ac si aliquo fune colligatae essent; et cum caetera
corporis membra huc atque illuc, urgente dolore, crebrius jactitaret, manus
tamen, quas, ut diximus, tendebat ad crucem, nunquam ab invicem separavit,
nunquam amplius ad se retraxit, et quid vivens saepius actitasset, etiam mortuus
indicavit. CAPUT XIII.
De servo Dei Petro, qui Dominum Jesum tempore sacrificii in
altari videre solitus erat.1065B Inter
caeteros, qui in beata illa domo Claraevallis, exemplis, exhortationibus et
orationibus sanctissimi Patris nostri Bernardi, in robur spirituale evaserant,
et virtutum arcem conscendere didicerant, senex quidam erat, nomine Petrus,
cognomento Tolosanus, vir multae puritatis magnaeque devotionis. Huic unum
semper a puero studium atque desiderium fuit, seipsum crucifigere mundo et
mundum sibi. In juvenili autem aetate, antequam Cisterciensi Ordini se
submitteret, habitavit in solitudine, jejuniis et laboribus multis veterem
hominem in se mortificans, et sacrificium spiritus contribulati quotidie Domino
in ara cordis immolans. Denique herbis agrestibus et pane lexiva confecto
jugiter utens, multo ibi tempore Christo militavit, et innumera bella
tentationum a spiritibus malignis, protegente 1065C se Deo,
fortiter superavit. Postea autem, comperta celebri fama de sanctitate beati
Bernardi abbatis, atque ipsius monasterii Claraevallis, cum magno spiritualis
desiderii fervore ad eumdem locum se contulit, quatenus in tanta congregatione
justorum, velut in tabernaculo Domini, in securitatem et absconsionem a turbine
et a pluvia tutior viveret, sub disciplina praedicti Patris, quod sibi deerat
perfectionis, consecuturus, ubi etiam per multos annos Christo Domino feliciter
serviens, usque ad exitum vitae suae perseveravit. Huic autem, cum adhuc vivens
esset, Dominus per visionem apparere dignatus est, residens in throno sublimi et
sanctorum millia cum eo. Videbatur autem ei quod ad judicium coram Domino
duceretur. Cumque tremendae majestati praesentatus fuisset, pavidus ac
tremebundus procidit ad pedes sedentis in throno, flagitans, ut sui misereretur.
Dixit autem illi Dominus: «Quid tibi vis faciam?» At ille: «Domine, ut salvus
fiam.» Et 1065D Dominus ad eum: «Vade, convertere cito ad
servitium meum, et in eo jugiter persevera; nec deerit tibi salus quam
postulas.» Hanc ergo promissionem firmissimum pignus aeternae salutis habens
servus Dei Petrus, mundum perfecte deseruit, et se totum divinis obsequiis
mancipavit Accinxit itaque fortitudine lumbos suos, et
roboravit brachium suum ad expugnandas nequitias spirituales, quae illum postea
multis diebus et annis acriter impugnarunt. Super omnia vero spiritum
fornicationis infestum tolerabat: qui eum tam dormiendo quam vigilando, magnis
tentationum aculeis continue stimulabat. Propter quod sibimetipsi vehementer
indignans, in labore et aerumna, in vigiliis et jejuniis multis, aliisque
poenitentiae cruciatibus carnem suam incredibiliter affligebat, ita ut mente
turbatus, abscindere sibi virilia plerumque 1066A proponeret, cum
aliunde tentationis remedium invenire non posset. Sed neque hoc silendum quod
hostis ille antiquus multoties ab eo in diversis formis videbatur. Una siquidem
vice apparuit ei sub humana effigie in choro Claraevallensi, oculis ardentibus
et vultu terribili. Erat autem statura enormis atque deformis valde. Qui etiam
indutus erat cuculla nigerrima, cujus manicae decurtatae erant, et vix usque ad
cubitos pertingebant; reliqua vero brachiorum pars discooperta erat. Venit ergo
et stetit ante hominem Dei, ille malignus apostata, superbo oculo respiciens
illum, et quasi indignans quod suggestionibus ejus tam pertinaciter
reluctaretur. Porro vir Dei stupidus animo, tanquam vinctus tenebatur, ut se
movere non posset. Tandem visitante se Deo, signo Dominicae crucis se munivit,
cujus virtute perniciosum monstrum evanescens nihil eum nocuit, nisi quod
tentationis auxit incendium. Evolutis autem postea diebus paucis, apparuit ei in
eodem loco, figuram belluae monstruosae 1066B praetendens; quae
partim leoni saevo, partim aquilae rapaci similis esse videbatur. Stabat vero
contra fortissimum athletam pervicax monstrum, acriter imminens illi, rabidoque
hiatu efferebatur in eum, quasi vivum devoratura. Sed divina virtute
reprimebatur, ut eum tangere non valeret. Tunc demum ad invocationem nominis
Christi phantastica bellua repente disparuit. Qua recedente illico vir Dei
tantum supradictae passionis incendium pertulit, ut evidenter agnosceret ibi
praesentem fuisse illum de Isaia fabrum, qui sufflat in igne prunas (Isa.
LIV). Unde quia vidit violentiam tentationis patientiae suae modum
excedere, definito consilio statuit seipsum abscindere, malens in hac parte apud
Deum periclitari quam in barathrum luxuriae labi. Jamque nihil aliud
exspectabat, nisi ut novaculam, vel aliud quodlibet ad hoc idoneum ferramentum
reperire posset. Verum misericors et miserator Dominus, ille adjutor in
opportunitatibus, in tribulatione 1066C (Psal. IX),
ille qui solus laborem et dolorem considerat, famulum suum noluit in tanto agone
deserere; sed fecit cum tentatione proventum, ut sustinere posset (I Cor.
X). Itaque dormienti apparuit angelus Domini in forma
juvenis, dicens se medicum esse peritum, et ejus rei gratia advenisse, ut eum
secaret, et ab illa passione sanaret. Quod ille gratanter accepit et voluntati
ejus in continenti seipsum exposuit. A quo dum incideretur, tolerabat in omni
patientia secantis manum et doloris acerbitatem. Cumque evigilasset,
amputationem illam in se veraciter et materialiter factam esse putavit. Ubi vero
cognovit membra quidem corporis integra sibi manere, tentationem autem radicitus
in se abscissam, ita ut nihil omnino molestiae postmodum ex ea sentiret, divinae
gratiae, sicut dignum erat, gratias referens, curavit tanto alacrius currere
viam mandatorum Dei, quanto bonitatem ipsius in suis tentationibus 1066D largius experiri meruerat. Ab hoc itaque tempore,
exstinctis in eo passionum carnalium incentivis, coepit illum Dominus in
benedictionibus dulcedinis suae visitare, et implere splendoribus animam ejus
(Isa. LVIII), ita ut ex sententia dicere posset: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes
tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Ex tunc ergo,
et deinceps, increpante Domino feras arundinis (Psal. LXVII),
quieverunt ab eo penitus stimuli carnis, et requievit super eum Spiritus
universae consolationis. Magnificavit enim Dominus misericordiam suam facere cum
illo (Psal. CXXV), thesaurizans super eum jucunditatem et
exsultationem, atque in bonis omnibus satians desiderium ejus. Quem enim diu
potaverat vino salubris amaritudinis, postmodum inebriare dignatus est nectare
suavissimae contemplationis. Inter caetera 1067A vero Dei dona,
specialem acceperat devotionis gratiam in oratione, praecipue vero in Dominici
corporis et sanguinis consecratione. Unde fratres, qui ei ad missam
ministrabant, satis superque mirabantur in eo redundantiam lacrymarum, qua totus
ibidem affluere solebat. Revelabat ei Dominus de secretis coelestibus magna et
multa, atque innumeris consolationibus eum, seu dormiendo, seu vigilando, seu
etiam mente excedendo, creberrime visitabat: Quae si omnia litteris mandarentur,
magni voluminis comprehenderent quantitatem. Unde quia mihi longum est atque
onerosum etiam illa quae de eodem beato viro comperta sunt mihi, universa stylo
exprimere, unum ex eis saltem, quod stimulante conscientia penitus reticere non
audeo, sicut ab ipsius ore audivi, specialiter refero. Quod quidem tale ac
tantum est, ut ex uno hoc a fidelibus auditoribus caetera credi vel aestimari
facile queant. Vereor siquidem et multum vereor Deum meum offendere, si rem
gloriosam atque mirabilem, quae vel mihi soli, vel 1067B forte
rarissimis credita est ab eodem Dei famulo, quorum tamen nullum hodie superesse
existimo, silentio meo perire permittam, in qua Deum glorificari, et multorum
fidem atque devotionem aedificari posse, confidimus. Igitur,
dum sacris altaribus offerens vivifica sacramenta vir beatus adstaret, in ipsa
perceptionis hora tenenti in manibus super calicem sacrosanctum Domini corpus,
apparebat in specie parvuli speciosi parvulus ille speciosus forma prae filiis
hominum, verus Deus et verus homo, Dominus noster Jesus Christus: ille mitis et
humilis corde, qui seipsum sapientibus et elatis abscondere, et parvulis
revelare consuevit. Quod cum ille cerneret, tremefactus prae fulgore atque
reverentia majestatis illius claudebat oculos suos: non enim audebat respicere
contra Dominum. Qui etiam tunc clausis oculis videbat eum, sicut apertis. Cumque
declinaret vultum suum in alteram partem, et aliquandiu 1067C maneret palpebris obductis, facieque sic aversa, videbat eum
nihilominus sicut ante se positum, aliquando super manum, aliquando super
brachium suum: miro videlicet atque ineffabili modo, tanquam si alios oculos
haberet in occipitio, vel in tempore defixos, quibus eum intueretur. Hac autem
tam dulci tamque mirabili revelatione, non semel aut bis, sed frequenter ille
vir laetificatus est a Deo, ut per quatuor aut quinque menses singulis fere
diebus illi appareret. Quae si aliquanto diutius interdum tardare videretur,
tanta inerat illi cum Deo familiaritas, tanta de ejus pietate fiducia, ut ipsius
sacrificii consummatione protelaret, nec facile illud vellet explere, donec
reddita sibi laetitia salutaris Dei, consuetam benedictionem mereretur accipere.
Haec ego, sicut jam dictum est, fideliter ac simpliciter narrare curavi,
quemadmodum ipso, cui tanta gratia collata est, referente cognovi. Nam cum ei
familiari affectu propter sanctitatem ipsius 1067D adhaerere
satagerem, multumque de ejus solamine atque allocutione penderem, hanc ab eo
visionem, sicut et alia multa, precibus magnis, et quadam violentia charitatis
extorsi, ea tamen conditione, ut nulli ante obitum ejus praesumerem indicare,
quod et facile potui observare. Parvo namque postea tempore superstes, felici
tandem consummatus agone, collectus est ad patres suos, cum quibus nunc,
propitio Deo, in Claravalle quiescit, ubi religiose conversatus, supremum quoque
claudere diem ardenti devotione semper optavit. CAPUT XIV. De venerabili Guillelmo
monacho, quem angelus Domini pro culpa sua corripuit, et poenitentiam ei
injunxit.Erat eodem tempore in Claravalle monachus
quidam venerabilis, nomine Guillelmus, aetate pariter et religione provectus.
Hic annis ferme quinquaginta 1068A in habitu monachali Domino
serviens, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis assidue crucifigebat,
longumque diutino cruciatu martyrium trahebat. Qui priusquam Cisterciensium
Ordini se contulisset, multo tempore vixit in monasterio Sancti Albini
Andegavensis, ubi religiose conversando, formam bonorum operum se ipsum
exhibuit, et magnae sanctitatis spem ejusdem loci fratribus demonstravit. Unde
etiam tam ab abbate quam ab universitate congregationis in magna reverentia
habebatur et diligebatur ab omnibus. Erat autem in possessione monasterii quidam
locus, qui magis solitarius magisque quieti religionis videbatur accommodus. Ad
hunc igitur cum paucis fratribus, annuente abbate, se contulit, ubi in cellula
angusta reclusus annis plurimis habitavit, ut et arctiori continentia se ipsum
affligeret, et de austeriori conversatione sua infirmioribus fratribus molestiam
non inferret. Itaque jejuniis et orationibus dies noctesque congeminans, non
modo carnis edulium et lautiores 1068B epulas, quibus interdum
fratres illi ex pristina monasterii consuetudine utebantur, funditus recusabat,
verum etiam cibo quadragesimali, et ipsius aquae potu saepius abstinens,
parcissimo victu corpus debile sustentabat. Hanc autem continentiae virtutem non
sine difficultate magna obtinuit, sed post longum inediae cruciatum, post
inenarrabiles gemitus et singultus cooperante gratia Dei, tandem genuinas
ventris et gulae illecebras cum caeteris vitiis a propriis sedibus exturbavit.
Quadam itaque die cum venisset ad eum salutandum unus de senioribus monasterii,
praecepit ei carnium refectionem apponi, eo quod debilis et longo itinere
fatigatus esse videretur. Senex vero ille respondit se nullo modo carnium cibum
gustare, nisi ipse qui ministrare jusserat causa charitatis, secum inde
reficeret. Cujus familiari amore et persuasione quodam modo coactus, atque
ipsius, ut postea fatebatur, obsonii quantulacunque aviditate illectus, ut 1068C comederet acquievit, finitoque prandio senex amico et hospiti
suo valefaciens, ad monasterium rediit. Post cujus discessum confestim frater
ille ad se reversus, coepit a fundo cordis alta suspiria trahere, et ingemiscere
graviter, quod tanti temporis propositum tam frivola occasione fregisset. Vix talia coeperat cogitare, et ecce repente quiqam ad fenestram
cellulae pulsabat. Cui cum aperuisset, tremefactus in conspectu illius
obstupuit. Erat enim persona reverendissimi vultus et habitus, ac supra hominum
modum mirabilis, cui similem in omni elegantia ipse non viderat. Vestimenta ejus
candida et pretiosa; capilli capitis ejus sicut lana alba, et sicut nix. Facies
ejus singulari refulgens venustate angelum potius quam hominem indicabat. Verba
oris ejus plena suavitate et gratia erant: et supercoelestem sapientiam
mirabiliter redolebant. Denique quidquid apparebat in illo, supra hominem esse
videbatur. Nudis tamen pedibus incedens, dicebat 1068D se
peregrinum esse, et de remotis partibus gratia visitandi venisse ad illum. Qui
blanda salutatione praemissa, coepit eum super iis quae mente volvebat familiari
et amica increpatione, tanquam cogitationum illius cognitor atque inspector
esset, convenire et dicere: «Merito quidem ingemiscis, merito plangis super
excessu tuo, quo nunc diuturnum laudabilis parcimoniae propositum deliciosa
charitate rupisti. Non bona est charitas, quae destruit charitatem. Improbanda
est pietas illa, quae animas laedit, ut corpora foveat. Et nunc audi exemplum,
quod tibi propono. Erat in partibus Hispaniae sanctimonialis femina reclusa:
quae pane et aqua, vel semicrudis interdum oleribus utens, conversatione sobria
et casta petulantiam carnis viriliter edomabat. Huic aliquando instinctu diaboli
desiderium hoc malum incidit, ut carnem comedere vellet. Quae diu multumque
tentationi reluctans, cum jam violentissimas inimici suggestiones sustinere 1069A non posset, manibus illicito desiderio datis, ad consensum
trahebatur. Jussit itaque sibi carnis edulium praeparari. Quo super mensam
posito, priusquam gustare praesumeret, prostrata in oratione voce lacrymabili
Dominum supplicabat, ut ei non permitteret praeparatum tangere cibum, si hunc
saluti animae suae periculosum fore praesciret. Surgens vero ab oratione, ad
mensam ingreditur, et data benedictione operculum submovet, quo carnis ferculum
velabatur. Et ecce pro carnibus quae appositae fuerant, tres pulli corvorum in
disco vagientes et sine plumis apparuerunt. Quo viso sanctimonialis illa
vehementer expavit; et accita sorore, quae illi ministrabat, rei veritatem
inquirit. Illa vero sub obtestatione tremendi judicii Dei respondit se in eodem
mensali non implumes aviculas, sed tria frusta carnis cocta apposuisse. Erat
autem cellula ipsius super ripam violenti cujusdam et magni fluminis sita, quod
de saxeis montibus erumpens, 1069B et confragoso itinere ruens,
praecipiti cursu labitur ad inferiora. «Igitur ancilla Dei
exsultans et gratias agens, quod exaudita esset ejus oratio, jamque multo
vehementius abhorrens esum carnium, quam prius desideraverat, praecepit
nigredinis et malae suggestionis pullos cum catino in quo continebantur, in
praefatum fluvium jactari. Qui projecti in amnem, nullatenus potuere segregari
ab invicem, sed fluitante vasculo super undas, tandem devoluti sunt in quemdam
sinum, eidem cellulae proximum: ubi ingentis saxi concavitas copiosam aquarum
congeriem stagnat. Ibi ergo jam per multa temporum curricula assidue rotantur,
et usque hodie, in testimonium miraculi hujus, in ipso vasculo super aquas
fluitare videntur.» Haec et his similia
viro perorante, frater idem compunctus est valde de gratissima illius
sermocinatione. Et cadens in faciem, fusis lacrymis reatus sui veniam
postulabat. Acceptaque poenitentia, non modo absolutionem peccatorum, verum
etiam consolationem 1069C plurimam ab eo suscipere meruit. Cumque
jam fiducialiter illi loqueretur, percunctari coepit ab illo quisnam esset. Cui
ille respondit: «Non est tuum scire modo quis sim ego, neque agnoscere unde
veniam, aut quo vadam.» Tunc ille: «Obsecro, inquit, domine mi, ut hodie saltem
ingrediaris ad nos, et ministremus tibi.» Respondens alter: «Ego, ait, non
vestro pane, non veste, non lare indigeo: sed abundo omnibus bonis, et habeo
cibum manducare, quem vos nescitis (Joan. IV). Tantummodo
sollicitus sum de vestra salute; et vos nihilominus inde solliciti estote.» His
dictis cum festinatione recessit: et ita repente ab oculis intuentis subtractus
est, ut magis visus sit evanuisse, quam abiisse. Ille vero quantocius accitis
fratribus qui ei ministrabant, jubet eos instantius persequi recedentem, et ad
hospitium precibus multis cogere. Qui celerrime abeuntes, cum hac illacque
discurrerent, nullum prorsus vestigium ipsius reperire potuerunt. Unde vir Dei
certissime 1069D credidit angelum Domini adfuisse, qui cordis
ejus arcana cognoscere, et ipsum pro excessu suo moerentem tam dulci
consolatione valuit refovere. De cujus etiam beata praesentia tantum devotionis
et gratiae mente concepit, ut post annos ferme viginti, cum mihi ista referret,
prae nimio pietatis affectu, etiam tunc a lacrymis abstinere non posset. Processu itaque temporis, cum B. Bernardi abbatis celebre nomen,
ejusque virtutum fama, necnon et coenobii ipsius clarissima religio ubique jam
vulgata ad praedicti viri notitiam pervenisset, non potuit requiescere spiritus
ejus, donec felicissimo ejus magisterio gubernandum se subderet, ut de
ferventiore ferventissimum, et de sanctiore sanctissimum 1070A redderet. Susceptus vero a beato Bernardo abbate, et desiderato
Claraevallensi collegio sociatus, tanta in eo virtutum gratia radiavit, ut in
omni sanctitate mirabilis appareret, etiam quibusque perfectis. Huic ergo multas
et magnas consolationes per Spiritum suum pius Pater mittebat, multaque illi,
quod pro certo comperimus de secretis coelestibus revelabat. Ipse tamen, quia
xenodoxiae pestem incurrere metuebat, de multis paucissima, ipsaque paucissimis
referebat. Factum est autem in una dierum, cum Prima cantaretur in choro, et
ipse conjunctus psallentibus stabat in ordine suo, vitulos labiorum suorum in
voce exsultationis Domino reddens. Et ecce apparuit ei vigilanti atque psallenti
S. Malachias Hiberniensis quondam episcopus, qui in eadem basilica jacet
honorifice, tumulatus. Residebat vero in cathedra juxta altare, annulo, baculo,
mitra caeterisque pontificalibus ornamentis mirifice decoratus, tanquam missarum
solemnia post finem illius horae celebraturus. 1070B Erat autem
tunc anniversaria dies depositionis ejusdem beatissimi praesulis, quae etiam
omnium fidelium defunctorum memoria est solemnis. Apparuit quoque cum eo B.
Bernardus, ejusdem Ecclesiae felicissimus pastor atque patronus: qui et ipse
erat vestibus pretiosis et candidis micans, atque mitratus, minime tamen
infulatus. Et merito quidem. Erat enim paterfamilias in propria domo, deferens
atque congratulans venerando ac speciali hospiti suo, dignoque honore
praeveniens amantissimum, cedebat ei libentissime solemnia missarum, ea
potissimum die, qua sanctus ille pontifex curiam supernam ingressus, et
coelestibus hymnis primo fuerat honoratus. Unde etiam ipse beatus pater
officiosum ac sedulum sese circa eumdem sanctum episcopum, et circa ipsius
altaris ministerium, exhibuit. Porro beatus antistes baculo pastorali innixus,
defixa lumina versus chorum assidue tenebat. Sanctus vero Bernardus modo
episcopum, modo conventum, modo ipsum altare, tanquam sollicitus 1070C omnium respiciebat. Haec visio tam manifesta eidem famulo Dei
vigilanti, et corporeis oculis intuenti, visibiliter apparuit, quandiu psalmus
unus in eadem hora a conventu percantaretur. Finito itaque
psalmo, finita est visio, sed in corde videntis deinceps finiri non potuit
visionis illius pia devotio. Altera quoque die apparuit ei nihilominus idem
beatus Bernardus, vultu et habitu gloriosus. Quem cum ille vidisset, procidit ad
pedes ejus, orans et petens aliquid ab eo. Cui Sanctus ait: «Quid tibi vis
faciam?» Et ille: «Domine mi Pater, si inveni gratiam in oculis tuis, indica
mihi utrum salvus fieri debeam?» Et sanctus ad eum: «Nunquid parva res est ista,
quam postulas? Hodie cum egrederer de paradiso, quam multa millia hominum foris
ad januam reliqui, qui utique istiusmodi timore torquentur, ignorantes utique
utrum amore an odio digni habeantur.» His itaque praemissis, dedit ei responsum super 1070D verbo quod imploraverat. Sed quid ei definite responderit
incertum est nobis, quia vanae gloriae pestem vitans, hoc nobis indicare noluit.
Erat enim vir ille circumspectus et gravis in locutione, multumque cavebat ne
quid diceret quod suam ipsius gloriam redoleret. Verumtamen ex fiducia sermonis,
et vultus illius hilaritate, satis dabatur intelligi, quia jucundum a sancto
Patre super tali verbo responsum acceperit. Iste est Guillelmus, quem supra
memoravimus, spiritum fornicationis in specie
phantasticae meretricis vidisse infirmitorium curiose circumeuntem, et ex iis
quae ab ea audierat, et viderat, D. Roberto abbati Claraevallis apostasiam
duorum adolescentium praedixisse: quod etiam verum 1071A fuisse,
foeda eorum fuga in continenti subsecuta demonstravit. Sunt autem et alia plura,
nobis de praedicto viro Dei comperta, quae legentium devotionem excitare
possent, sed ea silentio premimus, dum et fastidiosis lectoribus consulimus, et
nos ad alia narranda festinamus. Hic ergo beatus et sanctus, sicut fideliter
vixit, ita et feliciter obiit, plenusque dierum et virtutum migravit ad Dominum
Desideratam et votis omnibus expetitam sibi sepulturam in sanctissimo
Claraevallensium collegio, Domino largiente, sortitus. CAPUT XV. De domno
Gerardo de Furfa, magnae sanctitatis monacho.Dilectus
a Deo et hominibus Gerardus de Furfa, cujus memoria in benedictione est, quemque
pro sua singulari puritate et sanctimonia, beatus Bernardus singulari gratia
prae caeteris honorabat: mirabilem atque amabilem nimis se universitati
congregationis 1071B in omni forma religionis exhibebat. Qui dum
adhuc esset monachus in Farfa, quae est Tusciae nobilis abbatia, revelante
Domino vidit in spiritu se transpositum in Claravalle, idque gerentem officii,
ut cum duobus bacinis singulas officinas circuiens, fratrum manibus abluendis
aquam infunderet. In quo nimirum designatum fuisse rei exitus docuit, quia ipse
futurus esset qui fratrum Claraevallensium excessus quotidiana, imo fere
continua oculorum inundatione, ac si duobus infusoriis, ablueret. Cum itaque
dulci hac revelatione praesagium futurorum accepisset, exarsit continuo in
praecordiis ejus vehemens ignis sacri desiderii, nec omnino quiescere poterat
spiritus ejus, donec pauperum Christi, quorum se servitio deputatum fuisse
divinitus cognoverat, consortio jungeretur. Cumque caeteris floreret virtutibus,
sacrae tamen compunctionis pietas speciali praerogativa pectus ejus repleverat,
ita ut columbinae pupillae oculorum ejus 1071C raro quiescerent:
sed tanquam gemini fontes fere ubique, praesertim in celebratione divini
mysterii, maximo lacrymarum imbre faciem ejus madidarent. Habebat autem gratiam
singularem, tam apud Deum quam apud homines, quam universi mirabantur et
intuebantur vultum ejus, tanquam vultum angeli stantis inter illos atque
dicebant: Hic est fratrum amator et populi Israel: hic est qui multum orat pro
populo et universa societate nostra (II Mach. XV). Huic autem
Dominus multas, quod dubium non est, consolationes in abscondito faciebat, ipse
tamen ut verecundus et humilis, virtutes suas latere malebat, et nullus ei super
hujusmodi percunctatione, propter sanctitatis illius reverentiam, molestus fieri
audebat. Novitius autem quidam, nomine Julianus, honestae vitae sacerdos, qui de
Ordine regularium clericorum Claraevalli se contulerat, vidit aliquando spiritum
immundum in choro petulanter ad instar haedi pervagantem. Qui 1071D cum venisset ante ipsum, aliquandiu substitit, et coepit eum
rictu patulo subsannare, obscenum caput contra illum exagitando, et dentes ad
invicem minutissime concutiendo. Cumque recessisset ab eo, venit et stetit ante
hominem Dei Gerardum, et coepit eum similiter petulcum animal pudendis gestibus
irridere. A quo magis irrisum atque exsufflatum, illico tanquam fumus evanuit,
et ultra eum novitius non vidit. Qui mox accepta colloquendi licentia,
percunctatus est eum utrum in choro aliquid in tali illa hora conspexisset.
Perpendens autem senior eum secreti illius conscium fuisse, confessus est ei
phantasticum haedum se vidisse, qui lubricis motibus et se et illum pariter
subsannasset. Quod audiens novitius ille, miratus est valde; ac per hoc
intellexit quod multa hujusmodi cerneret, licet secretum suum Deo et sibi, teste
conscientia, celaret. Huic autem viro Dei, quamvis corpore nimium esset debilis,
utpote qui jam fere erat nonagenarius, 1072A nulla tamen senectus
vel debilitas bonae consuetudinis usum praepedire poterat, sed quotidie
infatigabilis animi fervore juvenescere videbatur, ita ut vix aegritudine gravi
compellente, posset in infirmitorio detineri, vix posset etiam a labore messium
retineri. Qui aliquando gravissima valetudine pressus, cum in quadam secretiori
domuncula lecto decumberet, contigit quadam nocte exstingui lampadem ibi
ardentem. Quo viso frater quidam, qui ei tunc temporis ministrabat, surrexit, et
abiit reaccendere illam. Cumque reperisset clausas undique officinas, sine igne
reversus est tristis, et firmato ostio cellulae iterum recubans obdormivit.
Profunda vero nocte cum sanctus ille vir ad necessaria surgere vellet,
assurrexit frater, dolens quod luminare ei deesset. Respiciens autem ad
fornaculam praesentem, in qua per octo dies antea focus non fuerat, vidit ibi
prunarum ardentium non parvam congeriem. Accensaque ex eis lampade, 1072B cum statim ad eamdem fornaculam oculos reduceret, non modo
prunas illas non reperit, sed ne ullum quidem in ea caloris vestigium
deprehendere potuit. Cum autem ultima aegritudine qua et mortuus est decumberet,
jam in extremis posito beatus Bernardus angelico vultu et vestibus albis
decoratus apparuit, in ea tamen consistentia et habitudine corporis quam ante
obitum habuit. Quem cum ille conspiceret ad se ingredientem, et veteranos ac
venerandos artus baculo sustentantem, manu et voce qua poterat, suis sermonibus
innuit, ut sancto venienti assurgerent, et locum sedenti citius praepararent.
Illis vero mirantibus, atque quaerentibus de quonam sancto senex loqueretur,
premente se aegritudine respondere non poterat. Postmodum autem, recepta virtute
loquendi, cum idipsum denuo sciscitarentur, confessus est vidisse se sanctum
Bernardum blando ipsum alloquio consolantem, qui cum benedixisset eum, signo
crucis 1072C edito, totam etiam domum benedixit, subjungens haec
eadem verba, et dicens: «Haec est domus mea, quam aedificavi: Dominus custodiat
eam in aeternum et in saeculum saeculi.» Benedictione itaque sanctissimi Patris
sui vir Domini Gerardus firmatus, laetus mortis debitum solvit: aeternae vitae
fonte, quem tanto desiderio sitierat, satiandus. Aliquanto vero postea tempore
elapso, apparuit in visione cuidam converso religioso, nomine Laurentio, laetus
atque praeclarus pretiosis etiam vestibus decenter ornatus, indicans ei quia per
Dei gratiam gaudium sempiternum obtineret et gloriam. Fratri autem impensius
supplicanti, ut ejus benedictionem atque suffragia mereretur, benedixit, atque
ita respondit: «Ego orare non cesso, non solum pro te, verum etiam pro ipsius
universitate Ecclesiae. De hoc tamen conqueror aliquantulum quod fratres
infirmarii, adhuc viventem et spirantem me, prae nimia festinatione collegerunt,
atque tanquam penitus exanimem, de loco in extremis agentium asportaverunt.»
1072D Transactis vero post obitum ejus aliquantis annis,
consummatis jam novo claustro et nova ecclesia, quae licentia et benedictione
beati Bernardi initiata fuerant, sacra ossa ipsius de loco quo primitus tumulata
fuerant sublata, in theca, qua supra diximus venerabiles Patres, Robertum
abbatem, Humbertum priorem, Odonem subpriorem reconditos fuisse, condigno honore
ob reverentiam sanctitatis ejus collocata sunt. CAPUT XVI. De mirabili gratia
cuidam monacho perfectae religionis specialiter a Deo collata.Egregius quidam adolescentulus de partibus Germaniae oriundus,
comitante magistro suo, studiorum causa Parisius adibat. Qui cum transitum
haberet per domum Claraevallis, magister ille videns loci conventum et ordinem,
nescio quo Dei judicio compunctus, ad horam petiit et obtinuit ut susciperetur
1073A ad conversionem. Cumque rogaret adolescentulum, ut secum
remaneret, penitus non acquievit. Multum siquidem abhorrebat a consortio simul
et colloquio Cisterciensium monachorum, saepiusque rogabat Deum, nunquam sibi
dari voluntatem ad Ordinem illum causa conversionis veniendi. Proinde roganti
magistro, fratribus quoque monasterii adhortantibus cum dura cervice resistens,
nullis praedicationum machinis poterat expugnari. Caeterum, quam mirabilis sit
Deus in consiliis super filios hominum, quamque irrefragabile stet sempiternae
praedestinationis ejus arcanum, quis digne admirari sufficiat, qualiter scilicet
electorum suorum mentes misericorditer immutat, ridens eorum vana conamina,
insuper voluntates sibi adversas ad pietatis lineam dirigens, quatenus in ipsis,
et de ipsis, loco, modo et tempore, quo ab aeterno decrevit, propositum
voluntatis ejus impleatur? Eadem itaque nocte, dum praedictus adolescens monita
fratrum 1073B mente revolveret, facta est vox divinitus ad eum,
dicens: «Si hinc recesseris, et Parisius veneris, usque ad Pentecosten morieris,
et sine dubio morieris.» Ad hanc itaque vocem juvenculus ille multum obstupuit,
necdum tamen potuit duritia cordis ejus emolliri. Porro sequenti nocte cum
sopori membra dedisset, videbatur sibi demersus esse in limo putei profundi.
Cumque ibi desperatus jaceret, subito apparuit ei desuper ad os putei beatus
Joannes evangelista, in vultu et habitu sancti Bernardi tunc adhuc in corpore
viventis, cum alio quodam sancto, qui et ipse simillimus esse videbatur cuidam
religioso monacho, nomine Gerardo, portario Claraevallis. Quos cum ille tremulus
et anxius vidisset, rogabat attentius, ut sui misererentur. Cui beatus Joannes
respondit: «Tu sano consilio acquiescere contemnis, et opem flagitas a nobis?»
Cumque ille promitteret se esse facturum quidquid illi placeret, tantum ut
imminens periculum evadere mereretur. «Vis ergo, inquit, fieri monachus in
monasterio 1073C Claraevallis?» Et ille: «Etiam, domine mi,
libentissime volo.» Quod cum firmiter pollicitus fuisset, eductum continuo de
profundo laci liberum abire dimiserunt. Mane igitur facto
postulavit se quantocius praesentari beato Bernardo. Quem cum antea non
vidisset, mox illum in vultu et habitu deprehendit ipsum pro certo esse quem
transacta nocte sub conditione convertendi se liberatorem habere meruerat.
Proinde miratus vehementer atque compunctus, protinus eidem sancto viro se
reddidit; a quo benigne susceptus, mox in aetate teneriori gravitatis et
sapientiae canos cunctis mirantibus induit. Porro praedictus magister ejus a
proposito bono citius corruens, et eumdem secum evertere satagens, fundatum in
Christi amore tirunculum movere non potuit. Hic ergo delicatus
atque tenerrimus adolescens, cum esset annorum quatuordecim, manum suam ad
fortia mittens, laetantibus angelis et hominibus, jugum 1073D Christi suave portandum aggreditur, et quasi agnus ad aratrum
suscepti Ordinis applicatur. Miserante vero Domino ab ipsis rudimentis
conversionis suae juvenci fortitudinem induens, sed agni mansuetudinem retinens,
tanta charismatum eminentia a primis annis enituit, ut conversionis ipsius
elegantia atque fragrantia contubernales vehementer affecti gratularentur,
sanctaeque devotionis et humilitatis, quae in ipso relucebat, exemplis informari
certatim niterentur. Quidam vero religiosus ac spiritualis ejusdem coenobii
frater, protestatus est mihi quod aliquando vidisset visionem hujusmodi.
Aspiciebat eumdem adolescentem Invitatorium ante altare canentem. Porro imago
crucis, quae super altare erat, quasi melodia ipsius delectata, de cruce
descendit, veniensque ad eum, expansis ulnis dignanter amplexata est illum,
tenere sibimet astringendo ac deosculando eum. Quod cum frater ille vidisset,
animadvertit in hoc animam illius sanctam 1074A et Deo placentem
existere, et apud illius clementiam magnae familiaritatis accessum specialiter
obtinere. Hic ergo amantissimus Domini tota die cum illo velut in thalamo
morabatur, et beata ipsius praesentia per contemplationis dulcedinem suavissime
fruebatur. Per praedictam namque visionem Dominus manifestare dignatus est
quanta dilectionis et gratiae suae plenitudine famulum suum repleverat. Itaque
cum in omnibus sancti Ordinis exercitiis devotus et fervens existeret, et per
continuum sacrae compunctionis studium misericordiam Domini imploraret, quadam
nocte apparuit ei in somnis angelus Domini, et introduxit eum in quemdam
thalamum gloriosum, in quo videbatur Dominus Jesus Christus in cruce pendere, et
beata mater ejus virgo Maria, cum beato Joanne evangelista juxta crucem illius
stare. Quem cum ingressus fuisset, tantae suavitatis fragrantiam sensit, ac si
cellam aromaticam respersam omni pulvere pigmentario introisset. Videns 1074B vero Dominum majestatis passionis et crucis suae signa piissima
dignatione sibi repraesentantem, prostratus in faciem solo tenus adoravit,
benedictionemque ipsius totis medullis cordis flagitare coepit. Quam etiam
benigna largitate Domini consecutus mox evigilavit, sed visionem illam non vanam
seu illusoriam fuisse, manifestis indiciis declaratum est. Fragrantia nempe
coelestis nectaris, quam dormiens hauserat, excitus a somno mirabili suavitatis
unctione totum interiorem hominem suum delibutum sensit, sed tribus continuis
postea diebus eadem benedictione se renovari et illuminari gavisus est. Alia quoque nocte cum esset intentus orationi, meruit audire
corporeis auribus angelicas voces harmonia dulci atque praeclara in aethere
personantes. Quarum videlicet vocum tanta erat altitudo, ut quantalibet
humanarum vocum intentio ad eam non posset ascendere. Cumque fuisset in eis
aliquandiu delectatus, sublata est tandem ab auribus ejus melodiae coelestis
amoenitas, sed remansit in corde conceptae 1074C devotionis
immensa jucunditas, ita ut saepe memoriam abundantiae suavitatis illius
eructans, mira devotione afficeretur, et totus in gaudium verteretur. Jam vero
secretorum coelestium conscius effectus, ibat sicut pater Abraham proficiens
atque succrescens, donec magnus effectus est valde (Genes. XXVI),
sed quod omni magnitudine excellentius est, quanto potioribus donis coelestis
gratiae cumulabatur, tanto se humiliorem, non solum coram Deo, sed etiam coram
fratribus suis exhibere curavit, nihil insolitum, nihil singulare in
conversatione sua praesumens, licet in ipsa communi vita singularis puritatis
devotione singularis existeret. Sed quoniam humilibus semper augetur gratia,
adjecit Dominus adhuc manifestare [forte magnificare]
servum suum, ut illum, quem coeli coelorum, et agmina eorum, quem cherubim et
seraphim coelesti harmonia collaudant, in quem desiderant angeli prospicere
(I Petr. I), Dominum nostrum Jesum Christum, 1074D in beatissima humanitatis suae forma corporalibus oculis videre
mereretur. Accidit enim quodam tempore, cum hic de quo loquimur beatus homo,
sacris Quadragesimae diebus jejunantium et orantium particeps effectus, cum Ruth
Moabitide buccellam piae operationis intinxisset in aceto salubris compunctionis
(Ruth II), ut sacratissimus Dominicae resurrectionis dies
illucesceret. Cumque, sicut tantae diei sublimitas exigebat, solemnes a
fratribus vigiliae devotissime celebrarentur, ipse, laxato intimae meditationis
sinu, coepit attentius cogitare de passione et resurrectione Domini, ita ut
ardente pietatis affectu totus in lacrymis funderetur. Et ecce secunda lectione
jam lecta, cum Responsorium Angelus Domini a conventu
cantaretur, repente is qui in corde ejus devotionis ignem accenderat, Dominus
Jesus Christus vigilanti et flenti apparens, stetit ante illum in medio chori,
manus suas expandens, et quasi ostendens ei. Porro in ejus beatissimis palmis
loca 1075A clavorum evidentissime apparebant, ita ut de ipsis
plagis recentibus sanguis emanare videretur. Viso itaque
Domino, frater ille gavisus est gaudio magno valde, sed obstupescens, et quasi
extra se factus, nesciebat in arcto temporis quid agere deberet. Volebat namque
in medium prosilire, et pedes apprehendere Salvatoris, sed retinebat eum pudor
et reverentia conventus, ne velut insaniens reputaretur. Nam et hoc ignorabat
utrum videlicet apparens Dominus ab ipso solummodo, an et ab aliis pariter
videretur. Flebat autem uberrime, eratque cor ejus in semetipso pietate
liquescens, prae immensa dulcedine amoris illius quem intuebatur. Eadem vero
apparitio Domini tandiu duravit, quousque in Responsorio, quod tunc cantabatur,
dictiones istae, jam surrexit, venite et videte, tanta
morositate, quanta a sancto conventu illo cantari solebat, perdicerentur. Quis
autem digne explicare valeat quantum de visione illa profecerit, quomodo 1075B cunctis motibus, universisque affectionibus animae ipsius
recreatis et renovatis, in amorem illius quem viderat, totus incanduerit! Solius
dantis et accipientis nosse est, quam festivos exinde cum dilecto suo duxerit
dies, cum sponsa non tam vocibus oris quam affectibus cordis exclamans: Inveni quem diligit anima mea, tenui illum nec dimittam
(Cant. III). Et cum Patriarcha Jacob: Vidi
Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen.
XXXII). Quia vero in humilitatis custodia fiduciae pedem ulterius
extendere curavit, ut secundum divinum promissum, omnis locus, quem calcasset
pes ejus, ipsius fieret, adhuc excellentiori charismatum gratia ditari meruit.
Qui enim, sicut jam diximus, Christi Domini nostri dulcissimam humanitatem
beatis oculis conspexerat, etiam ad sempiternum individuae Trinitatis mysterium
contemplandum, quantum quidem homini adhuc mortali carne circumdato possibile
erat, mirabili dignatione gratiae Dei admissus est. 1075C Factum
est namque in die sancto Pentecostes, dum a fratribus alacri instantia sacrae
vigiliae celebrarentur, et jam divinus ille hymnus, Te Deum
laudamus, in quo evangelicae gratiae praenuntia laus figuratur, cantaretur,
et universitas fratrum mystica illa verba quibus sub distinctione trium
personarum unus Deus praedicatur et adoratur, scilicet, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, ob honorem
sanctae Trinitatis inclinis, sicut est consuetudinis, cantaret; in ipsa vero
inclinatione praedictus servus Dei, non quidem scrutans, seu commissum fidei
secretum irrumpere gestiens, sed pavendo, tremendo, et admirando, coepit in
simplicitate cordis sui meditari quam sublime et incomprehensibile esset tantae
majestatis arcanum, quam nosse vita, et vita aeterna est, secundum quam sapere,
sapientia sine errore est, in qua delectari, voluptas sine comparatione, cui
conformari, similitudinem Dei, quam in Adam perdidimus, recuperare est, cui
servire, regnare est, sine cujus gratia omnes gentes quasi non 1075D sint, sic sunt coram ipsa, quae in futura vita erit sanctis
omnibus par exsuperans omnem sensum, et gaudium sine interpolatione, seu
temporis discursione. Inclinatione vero illa divinae reverentiae exhibita, cum
frater idem se erigeret, subito aperti sunt intellectuales oculi ejus, et quasi
totus extra se raptus vidit visionem quamdam gloriosam atque mirabilem de
Trinitate, quae Deus est, quam mirabiliorem, digniorem, atque excellentiorem
esse omnibus visitationibus, quibus unquam a Domino visitari meruerat,
intelligebat. O felix anima, in qua divinae dilectionis ignis scoriam peccati et
rubiginem negligentiae usque adeo excoxit, ut illam dulcedinem, illam
beatitudinem, quam Dominus electis suis reservat in praemium, in hac
corruptibili vita praelibare quodammodo et praegustare mereretur. Felix
nihilominus beatissimus pater ille Bernardus, sub cujus disciplina tantae
perfectionis discipuli in Claravalle floruisse noscuntur. 1076A Talibus ergo visitationibus et consolationibus Domini ille vere
monachus laetificatus et corroboratus, quotidianis lamentis exercebatur,
suspirans et desiderans corruptibilis vitae sarcinam deponere, ut faciem Domini,
quam per speculum et aenigma intuitus fuerat, in ipsa sui puritate contemplando,
unus cum ipso spiritus efficeretur. Rogatus autem, ut ad honorem Dei et ad
aedificationem proximi, aliqua ex iis, in quibus a Domino visitatus fuerat,
pandere dignaretur, non facile acquievit, timens utique ne hoc forte Domino
displiceret, sed tamen precibus multis constrictus, haec quae memoravimus, et
alia nonnulla, cum tremore et profunda humilitate revelavit: quae licet magna
esse sciamus, quia ad alia festinat intentio, brevitatis studio reticuimus.
Modum tamen visitationis, quam de beata Trinitate, quae Deus est videre
meruerat, nullatenus explicare consensit, asserens quod nunquam eam alicui
revelare praesumeret, nisi fortasse voluntatem 1076B divinam
super hoc ei daretur agnoscere. Quae vero pandere voluit, ea conditione
patefecit, ut usque ad obitum ipsius silentio premerentur: quod etiam studiose
servatum est. Expletis autem in Ordine Cisterciensi, quem in adolescentia sua
tantum abhorruerat, viginti et sex annis, cum quadraginta esset annorum, sicut
sincera devotione vixerat, ita quoque felici defunctione carne exemptus est,
sicque consummatus in brevi, explevit tempora multa; placita enim erat Deo anima
ipsius (Sap. IV). Libet nunc in timore pariter et exsultatione cum
Psalmista exclamare et dicere Domino: Misericordiam et
judicium cantabo tibi Domine, quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a
desertis montibus, quoniam Deus judex est, hunc humiliat, et hunc exaltat
(Psal. C et LXXIV). Ecce enim magister ille, cujus supra mentionem
fecimus, qui non gratia, sed praesumptione duce, pietatis opus adorsus, manus ad
fortia mittere tentaverat, tanquam seminatus supra 1076C petram,
ad tempus credidit, sed in tempore tentationis citius exaruit. Hunc vero, cujus
fidem et sanctitatem descripsimus, repugnantem quodammodo atque reluctantem
mater gratia assumens, minime contenta est communi servorum Dei coetui inserere,
verum etiam de negligentia purgatum cum paucis ad perfectionis et divinae
speculationis apicem provehere dignata est. Sicut igitur beatus, quem elegisti
et assumpsisti, Domine, habitabit enim in atriis tuis (Psal. LXIV),
sic nimirum omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra
scribentur (Jer. XVII). CAPUT XVII. Qualiter vir magnificus Arnulphus per
S. Bernardum conversus sit.(Vide supra S. Bernardi
Vitam primam, lib. VII, col. 434, usque ad haec verba: ut
scilicet pro omnibus peccatis suis ordinem servaret? et hic accipe quae in
excerptis suis Mabillonius non dedit): Arguit 1076D profecto
instantia poenitentiae ejus tepiditatem et negligentiam nostram, qui eumdem
Ordinem pro peccatis nostris in poenitentiam suscepimus, et non solum tepide et
negligenter vivimus, sed etiam pro frivola aliqua infirmitate vigilias fratrum
deserere, seu infirmitorium intrare non erubescimus; cum iste servus Dei, nisi
pro infirmitate responsum mortis habente, infirmitorium intrare non acquieverit,
et insuper ad vigilias servitii Dei quandoque gravi debilitate laborans, devote
perstiterit. Volat irrevocabile tempus, quo nihil est pretiosius, quo tamen nil
vilius a nobis aestimatur, et dum poenam, quae in praesenti pro Domino
suscipitur, declinamus, centuplicatam in futuro incurrimus. Si autem aliquis
carnis suae infirmitatem causatur, sciat scriptum esse quod nihil deest
timentibus Deum, et quia Propheta junior fuit et senuit, nec vidit justum
derelictum (Psal. XXXIII et XXXVI). Quis enim speravit in Domino,
et confusus est: permansit in mandatis 1077A ipsius, et
derelictus est? Quod ut non solum testimoniis Scripturarum, verum etiam exemplis
praecedentium Patrum manifestius fiat, duo gratiae Dei miracula subjicimus;
quatenus per haec et tepiditas nostra convincatur, et infirmitas nostra ad
agonem certaminis roboretur. CAPUT XVIII. De monacho qui a gravi dolore capitis
virtute sacramentorum Christi liberatus est.Frater
quidam, nomine Petrus, Claraevallis postea futurus abbas, cum in adolescentia
sua in observantia sacri Ordinis satageret quotidie semetipsum exhibere hostiam
viventem, sanctam, Deo placentem, quoniam omnes pie in Christo vivere cupientes,
persecutiones inimici sustinent, permittente Deo, qui omnia ad salutem electorum
operatur, gravissima capitis passione laborare coepit. Quam passionem fortis
miles Christi patienter tolerabat; 1077B studens semper in dolore
gratias agere, et viperam propriae voluntatis a murmure compescere. Et licet
optaret cum propheta, ut ingrederetur putredo in ossibus ejus, quatenus
quiescere mereretur in die tribulationis (Habac. III), pro hoc
tamen magis animo gravabatur, quod spiritum in eo promptissimum ad ardua quaeque
virtutum; caro infirma pro voto subsequi non valebat. Quadam itaque nocte
Dominica dum sacris vigiliis interesset, sentiens se praefato incommodo solito
amplius stimulari, cogitavit exire de choro, et ire pausatum. Sed mox inspirante
Deo recogitavit, ut propter Dominum usque ad horam diei primam sustineret,
quoniam ipso die intemeratis mysteriis pretiosi corporis et sanguinis Christi
participare debebat. Prima vero transacta, quamvis doloris immensitas non
cessaret, proposuit tamen tolerare, nec conventum deserere usque post missam
majorem, quatenus sacram posset accipere communionem. Cumque jam communicaturus
ad gradum altaris accederet et solitam 1077C ibidem veniam,
flexis genibus, devotissima humilitate peteret, ecce repente de vertice ejus
lapsa est quasi ingens massa plumbi, quae illi per medium frontis veniens, et in
pavimentum cadens non parvam collisionem fecit. Ipse vero ejusdem molis
concussionem atque ruinam apertissime sentiens, sed nullam speciem videns, de
tanta novitate miratus, vehementer obstupuit. Et o mira clementia Redemptoris
nostri. Quia enim frater iste gravissimos quidem dolores sentiens, sed tamen ob
reverentiam sacramentorum ipsius, erat quasi non sentiens, mox ut eadem
sacramenta fideli devotione percepit ab omni pristina infirmitate eadem hora
convaluit, et ita perfecte curatus est, ut nullam deinceps molestiam ex ea
sentiret. Ipse vero gratiae Dei nequaquam ingratus existens, adeo in sancta
religione profecit, ut pastoralis curae officium, primum in Igniaco, postmodum
in Claravalle consecutus, nomen abbatis vita et moribus decoraret, subditosque
1077D suos per viam verae humilitatis ducens, Christi bonus odor
esset in omni loco. CAPUT
XIX. De fratre, cui B. Virgo Maria coelestem pitantiam per
visum dedit.In Claravalle fuit item monachus quidam,
qui, quamvis homo bonae voluntatis existeret, corpore tamen delicatus atque
infirmus erat; et propterea in observatione ciborum et procuratione medicanimum
curiosus atque superstitiosus. Clemens autem Dominus, qui misericorditer solet
errantes corrigere, ipsum voluit ad viam veritatis reducere, et ut sciret et
intelligeret quam salubriter monet nos, omnem sollicitudinem nostram projicere
in ipsum, quoniam ipsi cura est de nobis (I Petr. V), tali modo
visitationem suam simpliciter delinquenti praerogare dignatus est. Aspiciebat
idem frater in visu noctis, et ecce universitas fratrum quasi ad 1078A Laudes divini servitii celebrandas ad ecclesiam festinabat.
Porro ad ostium ejus ecclesiae stabat illa tam humilis quam sublimis, mater
misericordiae pia Virgo Maria: quae tanquam pretiosi electuarii pixidem portans,
singulis fratribus oratorium intrantibus singula ex eo cochlearia dulcissima sua
manu dignanter tribuebat, et mira dulcedine gustantes reficiebat. Quo viso
frater ille gratulatus est vehementer, reputans secum quod et ipse coelestis
illius alimoniae sine obstaculo particeps fieri deberet. Cumque ad manum
piissimae procuratricis accederet, benignissima dissimulatrix, et vere mitis
Virgo repulit eum dicens: «Nunquid nostro medicamine opus habes? Nonne tu
sapiens medicus es, et tuimet sollicite curam geris? Vade itaque, vade, et tuis
medicamentis, sicut volueris, utere, quoniam de iis, qui curam suam super
Dominum et Filium meum jactant, cura est mihi.» Quod cum ille audisset, erubuit,
et petens indulgentiam promisit 1078B ei quod amplius de seipso
se non intromitteret, sed totam vitae suae curam Deo et sibi committeret. Ad
quam sponsionem, generale refugium omnium Christianorum, sed specialis protectio
specialium servorum suorum Cisterciensium fratrum, satisfactione accepta,
benignissime indulsit; et medicamenti salutiferae pitantiae pabulum impertivit.
Gustata igitur benedictione coelestis antidoti, protinus a sua teneritudine et
infirmitate frater ille convaluit; et abdicatis omnibus medicamentis et
delicatioribus alimentis, ad communes cibos se transtulit. Ideoque cooperante
gratia Dei brevi decorem et fortitudinem, cum salute corporis et animae, pariter
induit. Ubi nunc sunt fratres illi, qui plus videntur sectari scholas
Hippocratis quam scholas Christi, qui nimis affectuose diligentes sanitatem
moriturae carnis suae, tota aestate, tota intentione occupantur ad quaerendas
seu colligendas quaslibet viles et agrestes herbulas vel radices; et nihilominus
hieme solliciti sunt, easdem exsiccando, 1078C terendo, molendo,
componendo; et non habituri effectum medicinae, in solum se praecipitant reatum
propriae voluntatis, qua proprietas periculosior invenitur? Discant, quaeso,
discant supradictis exemplis, magis confidere in Domino quam in Galieno, plus
sperare in Regina coeli quam in herbis terrae, scientes certissime quoniam in
tremendo examine justi judicis Dei, non de complexione, sed de professione
judicabuntur, ubi sera nimis poenitentia volent magis animarum suarum curam
gessisse quam pro adipiscenda sanitate carnis suae tota vita sua inutiliter
occupatos fuisse. CAPUT
XX.
De venerabili sene Achardo, quondam magistro novitiorum in
Claravalle.Senex quidam, Achardus nomine, nobilis
genere, sed conversationis dignitate nobilior, novitiorum curam in Claravalle
gerebat, vir potens in verbo 1078D aedificationis et
consolationis, qui etiam in juventutis suae robore, jubente simul et mittente
beato Bernardo abbate suo, plurimorum coenobiorum initiator et exstructor
devotus exstiterat. Hic jam veteranus, et emeritae militiae senex, instituendis
tironibus deputatus, officium suum strenue adimplebat, et ex iis quae longo usu
didicerat, rudes adhuc mentes contra triplicem funiculum, carnis, mundi et
diaboli, qui difficile rumpitur, quotidianis exhortationibus informabat;
exemplis etiam, tam veteribus quam recentioribus, adversus vitia cautiores
reddebat: unde et nos aliqua, sicut ex ipsius ore audivimus, perstringemus. Cum
adhuc novitius esset idem Achardus, venerabilis abbas Bernardus quadam die
intravit ad consolandos novitios suos, sicut frequenter facere solebat.
Terminato autem sermone, praedictum Achardum cum aliis duobus novitiis traxit in
partem, et praemonuit eos in spiritu prophetico, ita loquens: «Futurum est,
inquit, 1079A ut novitus ille, designavit autem unum ex nomine,
ante diem crastinum furtive recedat. Vos itaque, vigilate et estote parati, et
fugientem cum rapinis effugere non sinatis. Et si miser a nobis exierit, quia
non erat ex nobis: spolia tamen, quia nostra sunt, tenebitis vobis.» Quo audito
mirati sunt illi: et cum silentio praestolati sunt exitum rei. Profunda vero
nocte duo ex illis, cum fugitivum in lecto firmiter dormientem aspicerent, tunc
et ipsi dormire coeperunt. Erant enim oculi eorum gravati, illudente utique eis
spiritu erroris. Verumtamen Achardus, quia certissime credidit verbum a sancto
Patre prolatum haud posse irritum fieri, somnolentiae spiritum, qui ei
molestissimus erat, virili constantia repellebat. Nunc enim frontem, nunc
tempora fricando, modo pilos capitis et barbae vellicando, modo manus et faciem
locitans, nunc de loco ad locum deambulando se excitans, tandem fallaciae
somnum, quo premebatur, evicit. Cumque prope esset, ut signum ad vigilias
pulsaretur, 1079B ecce duo quasi gigantei Aethiopes, nigerrimis
cappis amicti, per ostium domus visibiliter ingrediuntur. Is vero qui
praecedebat, gallinam assatam in spito portabat. Porro in ipso veru coluber
ingens per caput et caudam infixus erat, qui eamdem gallinam hinc inde cingebat.
Cum tali itaque ferculo accedunt ad lectum falsi novitii: et gallinam fumantem
naribus applicant dormientis. Quo statim expergefacto daemones egrediuntur: et
quid intus in corde ejus invisibiliter actitarent, horrendo hoc visibili signo
demonstrarunt. Cumque evigilasset miser ille, non sicut Jacob, de somno
contemplationis, sed sicut apostata vilis a somno deceptionis, continuo
surrexit, et vestimentis onustus post daemones exiit, veniensque ad ostium
armarii quod erat in claustro, machinamentis suis moliebatur firmaturam
effringere ac secum tollere libros. Porro praedictus Achardus celerrime socios
excitat, et prophetatam apostatae fugam signis et nutibus insinuat. 1079C Itaque recedentem pariter insequentes, reperiunt
illum pessulum ostii concutientem. Quos ubi malignus ille persensit, illico
datis saltibus evolat, et praecipiti cursu per ostia pomerii ruens, murorum
tandem septis retinetur atque reducitur. Die autem facto, cum malorum
impoenitens resipiscere nollet, quia jam datus erat in reprobum sensum, dimissus
est tandem, ut abiret in locum suum. Eadem vero die arreptus a diabolo dementiam
incurrit, et usque ad mortem furere non cessavit. Confessus est etiam nobis
venerabilis senex Achardus, quod in primordio conversionis suae multa daemonum
bella et multa flagella pertulerit, multaque eorum phantasmata viderit. Saepius
namque cum esset in ecclesia psallens atque orans, copiosa coram eo luminaria
quasi cereos et lampades accendebant, quae protinus ad invocationem nominis
Christi tanquam vanitas disparebant. Quadam denique vice apparuit ei diabolus,
gladiatorio cum eo conflictu in modum palestrae 1079D decertans,
cui crebros ictus et vulnera infligebat, atque ab eo vicissim recipiebat. Ad
ultimum vero daemonem subactum colliso capite excerebravit. Quem dum traheret
per capillos, partem capitis confracti cum carne et ossibus evulsum manu
retinuit, moxque ex ea tam intolerabilis putor exhalavit, ut passibilitatis
humanae modum videretur excedere. Quam cum horrore et exsecratione longius a
manu sua ipso excutiente, protinus olidum monstrum quod videbatur evanuit,
vestigia tamen immunditiae suae altius impressa reliquit. Nam per unius anni
spatium ex eadem manu tantus fetor jugiter exhalavit, ut prae angustia cordis
vix eam valeret vel ori apponere, vel naribus admovere. Cum in partibus
Germaniae idem Dei servus pro construendo coenobio, quod in territorio
Treverorum situm Claustrum nominatur, aliquando moraretur, coelitus concessum
est ei videre et alloqui hominem sanctum, hominem vere divitem, magnum 1080A quidem solitarium, qui in partibus illis multo tempore per
montes et silvas sine tecto et vestimento pro Christi nomine nudus oberrans,
herbis agrestibus et earum radicibus moriturae carnis vitam sustentabat,
aestatis ardores hiemisque asperrimos algores incredibili patientia tolerabat,
ita ut quadam vice cum brumale gelu solito amplius inhorruisset, et nix multa
valde de nubibus flueret, ipse non habens, quo a facie nivis et frigoris hujus
fugeret, sed in terra nudus jacens non modica spissitudine nivis totus
operiretur, nullumque indicium corporis ejus illic esset, excepto quod virgula
fumantis anhelitus ab ore procedens superjectam nivem aliquantulum reliquabat.
Hujus beati viri admirandas virtutes, et humanae fragilitatis modum excedentem
patientiam, domnus Achardus novitiis suis referebat, quibus rudimenta tirocinii
eorum magnifice roborabat, atque in amorem virtutum non mediocriter
accendebat. CAPUT XXI De domno Gaufrido monacho Claraevallis, postea Sorensi
episcopo.1080B Sanctae memoriae domnus
Gaufridus, quondam Claraevallis monachus, et postea Sorensis Ecclesiae, quae est
in Sardinia, pontifex, antequam ad episcopatum promoveretur, cum esset aliquando
in choro Claraevallis, vota labiorum suorum cum caeteris fratribus Domino
strenue reddens, visionem hujusmodi, sicut ab eo recepimus, beatis oculis
aspicere meruit. Videbat, et ecce processio gloriosa et splendida, quae a
septentrionali parte oratorii quasi de coemeterio veniens, et coram presbyterio
transiens, recto itinere ad infirmitorium tendebat. Porro in ipsa processione,
acolythi, subdiaconi, diaconi atque presbyteri apparebant, qui per singulos
ordines septeni atque septeni dispositi, alii ante alios ordine 1080C congruo incedebant. Acolythi vero, stolis albis amicti, singulos
cereos manibus praeferebant, qui tamen magis ignei quam cerei esse parebant.
Verum subdiaconos tunicae pretiosae, diaconos autem dalmaticae fulgidae
decorabant, ipsosque presbyteros planetae holosericae insigniter adornabant.
Horum omnium singuli congrua ministerii sui vasa manibus bajulabant. Veniebat
autem post eos copiosa turma candidatorum, ordinata similiter, et cum reverentia
incedens. Ad ultimum vero gloriosa Dei genitrix Virgo Maria subsequebatur, quam
beati apostoli Petrus et Joannes dextra laevaque comitabantur. Ipsa vero
piissima Theotocos tanta venustate, tantaque claritate vultus et habitus
radiabat, ut ex fulgore de ipsa procedente tota basilica coruscaret. Porro
species quae ista revelabat, loquebatur interim in corde videntis, et dicebat:
Haec est Regina coelorum; haec est domina angelorum. Transeuntes ergo ita
solemniter, ut diximus, ante gradum sacrarii, tandem 1080D per
ostium, quod ad infirmitorium vergit, de oratorio exierunt et ita ab oculis
intuentis evanuerunt. Verum in eodem infirmitorio senex quidam venerabilis, et
sanctae conversationis sacerdos, nomine Tescelinus, diu larguerat, sed flagella
pii Patris tanquam filius obediens patientissime sustinuerat; qui tunc in
extremis positus agonizabat, et post modicum temporalis vitae amaritudinem
perpetis vitae dulcedine commutavit. Unde vir Domini Gaufridus, qui haec
viderat, indubitanter credidit quia ad indicium transitus et beatificationis
illius processio talis apparuit. O quam sublimia sunt bona, quae oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus
his qui diligunt eum! (I Cor. II.) Si enim cum tanta ambitione
spiritualis pompae occurritur animae timenti Deum de corpore egredienti, quanto
putamus tripudio, quantave laetitia exsultabit in possessione coelestis patriae,
ubi satiabitur dulcissima Conditoris sui visione? CAPUT XXII. Item de visionibus
ejusdem famuli Dei Gaufridi.1081A Altera quoque vice, dum idem Dei famulus in ecclesia cum caeteris
fratribus staret ad psallendum, conspicatus est manifeste spiritum immundum
instar simiae per medium chorum transeuntem. Cumque venisset et staret ante eum
ridicula bestia, dedignanti oculo respiciens illum atque despiciens, patulis
naribus aliquandiu subsannabat. Quae postquam ab eo pertransiit, tandem egressa
de choro, ulterius non comparuit. Infirmabatur aliquando iste beatus homo, et
circa gutturis partes gravi molestia laborabat. Crescebat languor in dies,
factusque tandem est morbus inveteratus, et pene a medicis desperatus. Unde
etiam angustiabatur animo vehementer, pro eo maxime quod arteriis ab aegritudine
coarctatis, psallendi et cantandi in ecclesia vires amisisset. Proinde conversus
ad beatum Bernardum, 1081B die noctuque in multis lacrymis
precabatur, ut cantandi gratiam recipere mereretur. Cujus precibus et lacrymis
motus pius pater, ei per visionem apparuit, et loco dolenti, manu sua tangendo
ac benedicendo, signum crucis impressit. Cum vir Dei evigilasset, sanatum se
reperiens, mire ad cantandum convaluit, et nullum deinceps impedimentum ab eadem
aegritudine pertulit. Alio quoque tempore contigit ut frater quidam spiritualis,
quem unice in Christo diligebat, graviter aegrotaret. Eratque languor
fortissimus, ita ut mori putaretur. Unde praedictus vir moerore nimio
contabescens, ut verum se comprobaret amicum, lacrymosis precibus ardenter
insistere coepit, et pro recuperanda sospitate dilecti stabat in confractione in
conspectu Domini. Laboranti vero continue in gemitu suo astitit quidam per
visionem, et ait: «En frater ille, pro quo sic afficeris, sanitati restituetur;
sed tamen alter quidam, quem aeque spiritualiter diligis, loco 1081C ejus est migraturus.» Et factum est ita. Nam convalescente illo,
qui morti proximus videbatur, defunctus est in ipso tempore senex quidam
venerabilis et sanctus, Renaldus de Cluniaco dictus, quem et ipsum miro affectu
in Christo diligebat. Praeterea, cum pro matre defuncta nimium foret sollicitus,
et diuturnos exitus aquarum pro ea deducerent oculi ejus, multa siquidem collata
erat ei gratia lacrymarum, flagitabat instanter a Domino, ut sibi de illa
revelare dignaretur, utrum adhuc in poenis esset, an jam indulgentiae requiem
percepisset. Diu vero in hac supplicatione fatigato, facta est tandem divinitus
vox ad eum, dicens: «Cur importunis precibus extorquere conaris, quod tuae
cognitioni non debetur? Tu tantum ora pro tuis, et salvabuntur.» CAPUT XXIII Quomodo per
revelationem ostensum est ei quod episcopus esset futurus: et de pretiosa morte
ejus in Claravalle.1081D Erat aliquando
in oratione constitutus vir Domini Gaufridus, cum ecce per visionem persona
quaedam reverenda apparens ei, digito ipsius aureum annulum imposuit, praesagium
scilicet futurae in proximo pontificalis dignitatis. Nam in eodem anno, sicut
ipse nobis innotuit, assumptus est in episcopatum Ecclesiae Soriensis: quam
septem annorum curriculo strenue regens, et suam ipsius vitam in omni puritate
custodiens, ministerium suum magnifice honoravit, dignumque sanctitatis exemplum
posteris dereliquit. Appropinquante autem vocationis ejus termino, quem solus
Deus noverat, egressus de Sardinia venit ad visitandum Claramvallem, cujus
filius erat, et in qua sepeliri magno desiderio praeoptaverat. Quam cum a longe
intuitus esset, elevatis oculis suspiravit in coelum, toto cordis affectu
deprecans Dominum, ut si infra triennium esset moriturus, tali siquidem spatio
temporis semper eamdem domum vel una vice visitare decreverat, nunquam 1082A ipsum amplius ab ea separari permitteret, ne forte alibi
consummari contingeret, et desiderata sibi sepultura privaretur. Ingressus
itaque dilectum sibi monasterium, cum aliquandiu sanus ibidem perstitisset, et
fratres universi de tanto hospite laetarentur, tandem, corripiente se acuta
valetudine, per dies aliquot aegrotavit; et ingravescente morbo ad extrema
devenit. Cumque fuisset inunctus oleo sancto, et munitus etiam viatico
sacramentorum Christi, eadem hora, imo eodem fere momento, mirantibus universis,
obdormivit in Domino. Transiit autem circa medium noctis in festivitate
Dedicationis ecclesiae Claraevallis. Porro venerabilis ejusdem monasterii abbas,
qui ejus conscientiae puritatem optime noverat, cum jam exanimati corporis
oculos clauderet, cum magna fidei pietate exclamans ait: O dulcis et venerande
Pater, Deus omnipotens faciat me quantocius ad tuum pervenire consortium. Dum
vero commendationis officium 1082B sacro funeri ejus impenderet,
tanto pietatis affectu movebatur, ut erumpentes lacrymas continere non posset,
ita ut etiam duros corde in fletum commoveret. Cum autem primum aegrotare
coepisset iste sanctus sacerdos, revelatum est de eo cuidam ex fratribus ipsius
monasterii, quia in proximo esset migraturus. Deinde, post dies paucos, cum idem
frater vigiliis servitii divini interesset, vidit in spiritu stratum quoddam
fulcris mollibus diligenter aptatum, et niveis operimentis decenter ornatum, qui
eidem episcopo servabatur, nimirum significans aeternae felicitatis requiem, ad
quam post modicum erat assumendus. Eadem vero nocte qua defunctus est, posito in
Ecclesia corpore, cum signum ad solemnes vigilias Dedicationis pulsaretur,
praedictus frater evigilans coepit illico pontificem defunctum ad mentem
reducere; statimque facta est vox in auribus ejus, loquens de eodem famulo Dei
defuncto, et dicens: «Ecce nunc a principio signi hujus recipiunt 1082C illum sancti Dei omnes in consortium suum.» Hanc vocem frater
ille audiens, gavisus est valde: surgensque venit in chorum, et stabat cum
caeteris ad psallendum, semper glorificationem beati viri mente revolvens.
Cumque celebrarentur matutinae Laudes, respiciens vidit, et ecce in parietibus
templi circa defunctum antistitem quasi unius horae spatio luminaria copiosa
divinitus accensa, ita ut prae multitudine numerari non possent. Spiritualis itaque claritatis lumen corporalibus oculis intuens,
compunctus est valde, et gratias agens Deo pro omnibus iis quae viderat et
audierat, in jubilo cordis ait intra se: Domine Deus virtutum,
beati omnes qui sperant in te (Psal. LXXXIII). Vere beatus iste sanctus, quem elegisti,
Domine, et assumpsisti: habitabit in atriis tuis
(Psal. LXIV). Credo enim atque confido quia dignus est jam inter
sanctos et electos tuos computari; qui in praesenti saeculo per viam humilitatis
incedens, studuit mandatis tuis fideliter obedire. Expletis autem post
depositionem 1082D beati viri duobus mensibus, cum idem frater
esset in choro ad vigilias vigilans et psallens, subito venit in mentis
excessum. Et ecce apparuit ei beatus episcopus induens se sacerdotalibus, et
quasi praeparans ad missam celebrandam, ita ut frater ipsa adjuvans eum
reversaret casulam supra brachia illius. Porro in eadem hora cantabatur hic
versus in ecclesia: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui
laetificat juventutem meam (Psal. XLII). His ita de
conversatione et consummatione sancti viri breviter annotatis, placet hoc loco
subnectere miraculum dignum relatione, quod idem Dei famulus cum gaudio
asseverabat se vidisse. Consilium ejusdem praesulis fuit ut quaedam ipsius
basilica vetus ac ruinosa dilapidaretur, et in meliorem statum repararetur. Cum
ergo ipsum altare in praesentia sua dirui praecepisset, reperit in eo capsulam
scabrosam ac veterem, sanctorum reliquias continentem. Porro inter easdem
reliquias corpus Domini 1083A repositum erat, quod ita sanum et
integrum, ita mundum et candidum, et ab omni corruptione penitus alienum
inventum est, ac si recentissime ibi reconditum esset. Sane nemo in terra illa
repertus est, qui ejusdem ecclesiae vel altaris constructionem vel
consecrationem se vidisse recoleret. Viso itaque tanto miraculo, universi qui
aderant laetati sunt valde, et aedificati in fide glorificaverunt Deum,
cognoscentes utique ipsum esse sacratissimum corpus Domini, de quo veraciter
scriptum est: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem
(Psal. XV). Migravit autem a saeculo idem beatus pontifex anno
Dominicae Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo octavo, tertio Idus
Novembris, et condigno honore sepultus est juxta venerabilem Godefridum quondam
Lingonensem episcopum, qui sub beato Bernardo prioris officio in Claravalle
functus, et inde ad apicem pontificalis dignitatis assumptus, ministerium sibi
commissum, sancte 1083B religioseque conversando, multiplicer
honoravit. CAPUT XXIV.
De domno Balduino monacho Claraevallis, postea Pisano
episcopo.Inter coelestis gratiae pinguedine
pullulantes propagines, quas vinea Domini Sabaoth, Ecclesia scilicet
Claraevallis emisit, ut transplantarentur super aquas multas, id est super
diversarum regionum populos pontificali honore sublimarentur, natalis soli
specialis gloria Balduinus mirabiliter emicuit, qui doctrinam reverendissimi
Patris Bernardi secutus, sprevit universas mundi pompas et voluptates, ipsique
mundo moriens, in Claravalle vivere coepit, et veras voluntariae paupertatis
divitias fallacium divitiarum irritamentis se praetulisse gloriabatur. Discens
namque ab Apostolo stultus esse, ut sapiens fieret (I Cor. III),
divitias quae potius exhauriunt hominem quam repleant, exsecratus est, et illas
quae immensum pondus gloriae operantur 1083C in ipso in aeterna
beatitudine, toto mentis desiderio complexus est. Cum perfectissimorum
monachorum imitator factus didicisset ab irriguo inferiori in quo peccata
planguntur ad irriguum superius, in quo ad coelestis patriae felicitatem
gemitibus inenarrabilibus suspiratur, ascendere, dignus jam qui non soli sibi
viveret, sed etiam multis aliis verbo et exemplo prodesset in salutem, vocante
Deo, Pisanae Ecclesiae, quae est metropolis Thusciae, archiepiscopatum sortitus
est. Consecutus vero amplae hujus dignitatis eminentiam, tanta spiritualis
sapientiae luce refulsit, tantaque auctoritate ac spiritus libertate officium
suum exercuit, tanta nihilominus mansuetudine et humilitate verum se monachum in
pontificali culmine demonstravit, ut non solum Cisterciensis Ordo, verum etiam
universi fideles intra Italiam gratularentur vehementer, gratias agentes Deo,
qui splendidissimam hanc columnam et fulcimentum inconcussum S. Ecclesiae 1083D suae temporibus ipsorum concessisset. Sed quoniam in rebus
humanis nihil ex omni parte posse beatum esse plangimus, contigit, instigante
diabolo, ut propter ipsum inter Pisanos atque Lucenses populos gravis et
periculosa guerra oriretur: quae etiam post obitum ipsius contentione partium
inflammata atque protelata per aliquot annos duravit, et vix tandem ad pacis
cocordiaeque vinculum renovari potuit. Cujusmodi vero fuerit occasio hujus
dissensionis, nihil interest: hoc solum dicimus, damnosam et poenalem tanti
pontificis animae guerram illam exstitisse, sicut divina revelatione declaratum
est. Post dormitionem nempe hujus beati praesulis aliquanto tempore elapso, fuit
in insula Sardiniae sacerdos quidam honestae conversationis, qui etiam ibi
praeerat cuidam ecclesiae parochiali. Erat autem eadem ecclesia extra villam
aedificata, atque ab omni hominum habitatione remota. Quadam
itaque die cum missam celebraret, hora 1084A perceptionis invenit
hostiam sacram super corporale fractam, atque in duas partes a seipsa divisam,
quam antea consecraverat integram et sanam. Quod ubi conspexit, turbatus et
anxius cum metu et admiratione sacrificium consummavit. Expleto autem
ministerio, caeterisque dimissis, solus ibi remansit. Cumque tristis esset pro
signo quod acciderat, egressus foras venit et stetit ad orientalem plagam
ejusdem ecclesiae, dorso adhaerens parieti templi, et facie versa ad orientem.
Qui dum ita positus aliquandiu staret, et de re quae sibi evenerat, timide ac
sollicite cogitaret, infremuit spiritu, et inhorruerunt subito pili carnis ejus.
Tunc irruente in eum nescio qua virtute externa, ita defigi atque arctari
coepit, ut nullo modo se posset inde movere. Et ecce apertis oculis vidit
innumerae multitudinis turbas equestres et pedestres coram ipso citatis
gressibus transeuntes. Erant autem in eis homines promiscui sexus, diversae
aetatis et 1084B conditionis, in quibus etiam multos
deprehendebat, quos viventes in carne antea cognoverat. Unus ergo ex eis ipsi
presbytero quondam notus et charus, ad eum accessit, et fixo gradu coepit cum eo
familiariter loqui. Percunctante vero presbytero quaenam esset, aut quid etiam
ageret tanta turbarum infinitas, respondit: Animae hominum sunt carne solutae,
quae omnes pro varietate culparum variis subditae poenis, ita semper discursu
reciproco longe lateque vagantur in mundo. Quaedam autem ex eis citius, quaedam
tardius liberandae sunt, quarumdam vero poenae insolubiles manent. Dum haec ille
loqueretur, respiciens presbyter, vidit supradictum episopum demisso vultu coram
se praetereuntem, tanquam districti Judicis sententiam patienter ferentem, et
inimicae potestati, quae illi ad tempus insultabat, cum propheta dicentem; Ne laeteris super me, inimica mea, quia cecidi: surgam. Cum sedero
in tenebris, Dominus lux mea erit (Mich. VII). Viso ergo eo,
sacerdos vehementer obstupuit, et cum terrore magnae 1084C admirationis exclamavit dicens: «Vae mihi misero peccatori! quid
est hoc quod video? Nunquid iste est dominus noster Balduinus, Pisanus quondam
archiepiscopus, de monasterio Claraevallis assumptus?» Respondit is, qui
loquebatur ad eum. «Ipse est vere.» Et presbyter ait: «Hiccine ergo tantae
professionis monachus et tantae perfectionis episcopus, deputatus est poenis,
quem nos sperabamus jam in coelo gaudere cum angelis?» Ille vero respondens,
ait: «Pro certo scias, et nullatenus dubites quia ipse est vere sanctus,
celsique meriti pontifex, et magna erit ejus gloria coram Deo. Sed quoniam
propter ipsum inter Pisanos atque Lucenses populos diurna jam guerra versatur,
propterea differtur a requie, donec inter illos ad pacem discordia revocetur.»
Post haec apparuit eidem presbytero columna quaedam jubaris immensi, cujus
claritas ultra communem solis valentiam coruscare videbatur, de coelo ad terram
usque porrecta: 1084D per quam anima quaedam angelico ductu ad
sidera contendebat. Sciscitante vero presbytero quidnam hoc esset, respondit
alter: «Ipsa est anima Constantini, quondam judicis et domini Turritani. Haec
autem per novem annos ventis et pluviis et algoribus semper exposita, a die
exitus sui usque nunc in stillicidio domus suae constitit, ibique suorum
excessuum poenas luit. Sed quia misericors et liberalis in pauperes exstitit, et
judicium injuriam patientibus fecit: insuper etiam de malis quae commisit,
confessa et poenitens a corpore exivit; idcirco misericordiam a Deo consecuta
hodierna die meretur a malis omnibus liberari, et bonis omnibus satianda ad
aeternam beatitudinem introduci.» Haec et multa alia sacerdos
ille vidit et audivit de secretis alterius vitae; inter quae etiam dictum est et
quod eodem anno esset moriturus, quae subsecuta mors ejus vera fuisse
comprobavit. Sic omnipotens 1085A Deus innotescere voluit,
dilecti sibi pontificis animam, quamvis justam, quamvis sanctam, quantulacunque
tamen rubigine culpae fuscatam, non potuisse regnum puritatis intrare, nec
fulgorem meridianae lucis, in qua coelestis sponsus cubat, intueri, donec ipsius
gratia expiata, et pace inter dissidentes reformata, ab eodem sponso mereretur
audire: Tota pulchra es, amica mea, tota pulchra es, et macula
non est in te. Veni de Libano, veni, coronaberis (Cant. IV).
Quid vero in divisione sacrae hostiae nobis insinuatum putamus, nisi, quod tales
revelationes non absque nutu et voluntate Redemptoris nostri ad commonitionem et
correctionem fiunt mortalium, maxime cum a religiosis personis tale aliquid
videri contigerit? CAPUT
XXV. De domino Eschylo, quondam Danorum archiepiscopo, postea
monacho Claraevallis.Vir magnificus, et cum omni
reverentia nominandus, 1085B Eschylus, quondam Danorum
archiepiscopus, et apostolicae sedis in insulis aquilonaribus legatus, postea
vero humilis Cisterciensis Ordinis monachus et coenobii Claraevallis professus,
cum adhuc esset adolescens, annos natus circiter duodecim, transmissus a
parentibus, causa studiorum, in Saxonia morabatur, quae tunc in nobili illa
Hildesemensi Ecclesia florentissima, a clericis diversarum regionum celebri
concursu frequentabatur. Itaque dum aliquandiu ibidem moratus fuisset,
gravissimam valetudinem incidit, et diuturno languore tabescens, tandem a
medicis desperatus est, ideoque procuratum ut oleo sacro ungeretur. Cumque
presbyteri caeterique fideles hujus rei gratia lectulo ejus assisterent, subito
factus in agonia, omni membrorum ac sensuum officio destitutus est, ita ut aut
fere mortuus putaretur. Exemptus ergo carnis sensibus, ductus est in spiritu ad
quamdam mansionem totam interius quasi clibanum ardentem, ad quam 1085C cum propius accederet, et curiosius inspicere vellet, subito
erumpens vapor incendii apprehendit incautum, moxque in illam fornacem
flammivomam traxit invitum. Qui cum protinus ardere coepisset, jamque nihil
aliud, nisi ignem aeternum sibi superesse cogitaret, ecce miserante Deo apparuit
ei in uno diversorii latere meatus quidam quasi tramitis angusti, de ostio ad
ostium ducens, qui etiam flammis vacuus esse videbatur. Quem cernens, et spe
evadendi animatus, conatu quo potuit reptans ad locum illum refrigerii pervenit;
et per illum ad ostium tendens celeriter exiit et fugit, palpitans ac tremens a
facie ignis devorantis. Moxque palatium quoddam regale et amplum reperiens et
illuc ingrediens, vidit in eo Reginam coelorum, Dominam angelorum, vultu et
habitu mirabili coruscantem atque in throno gloriae residentem. Ad quam, pavidus
et anhelus, accedens, flagitabat obnixe ut sui misereretur. Quem protinus illa,
dedignanter aspiciens, 1085D atque minaciter alloquens quod ausus
fuisset in conspectu ipsius apparere, mandat quantocius egredi, et cruciandum ad
ignem reverti. Porro inter alios matri misericordiae assistentes, apparebant ibi
tres viri venerabiles, quorum unus ejusdem civitatis episcopus erat, alter vero
decanus, tertius nihilominus nescio quid officiii in eadem ecclesia
administrans. Hos itaque praefatus adolescentulus intuens ac
recognoscens, lacrymabiliter precabatur, quatenus piissimae Dominae pro ipso
supplicare dignarentur. Quod cum devotissime facerent, misericordissima illa
dissimulatrix respondit eis dicens: «Quid est, quod rogare praesumitis pro
adolescente isto vanissimo meoque respectu indigno? Hic enim perversus et
lubricus nunquam salutationem meam mihi vel una vice repraesentavit.» Cumque
rogarent illi, ut solita pietate delicta juventutis et ignorantias illius
dimitteret, si de caetero se emendaturum promitteret, 1086A accessit iterum tremebundus adolescens, obsecrans eam, et
dicens: «Miserere mei, piissima Domina, miserere mei, reparatrix generis humani,
et ne claudas a me misero inexhausta viscera misericordiae tuae, quia paratus
sum amodo et usque in sempiternum servire tibi, et te super omnia post Deum
venerari. Quod si genitor meus istam calamitatem meam agnosceret, maxima auri
pondera pro mea liberatione libenter impenderet.» Talia itaque cum lamentabili
voce depromeret, beatissima Virgo vera mater misericordiae serenata facie
respiciens illum, dixit: «Quid igitur? Putasne quia valeas teipsum apud me
condignum pretio redimere? In hoc enim forsitan placare me posses, si congruum
mihi pretium pro tua redemptione persolveres.» Tum ille, non modice exhilaratus,
in verbo isto, fiducialius accessit et dixit: «Etiam atque etiam clementissima
Domina, ego me optime redimam; et quidquid jusserit mihi dignatio tua,
libentissime faciam, tantummodo esto mihi propitia, nec me in 1086B illum ignem cruciandum amplius remittas.» Cui Regina virginum
respondit: «Volo igitur, ut de quinque generibus annonae quinque mihi modios,
hoc est de singulis singulos non negligas reddere.» Quo ille audito laetanter
accepit, respondensque alacriter dixit: «Charum est mihi, o charissima Domina,
quod imponis, valdeque jucundum: et ego mensuram bonam et confertam et
coagitatam et supereffluentem dabo in horreum tuum.» Quod cum in fide sua
firmiter promisisset, datis fidejussoribus intercessoribus supradictis, dimissus
est ad humana reverti. Redditus itaque sibi, confestim aperuit oculos,
receptoque usu loquendi surrexit et sedit in lectulo suo, moxque in jubilum
erumpens, coepit clamare cum gaudio magno dicens: «Benedictus Deus, liberatus
sum; et amplius non ardebo.» Videntes cuncti qui aderant adolescentem illum de
mortis janua revocatum ita clamantem, et ita prae gaudio gestientem, mirati
valde 1086C sciscitabantur ab eo tantae laetitiae causam. Ipse
vero per multum temporis spatium nil aliud dicere poterat, nisi tantummodo: «Deo
gratias. Ego non ardebo, ego non ardebo.» Et cum saepius illud repetisset,
conversus tandem ad illos, quid sibi accidisset, vel quid vidisset per ordinem
indicavit. Unus autem ex ipsis, vir bonus et eruditus, haesitantem de visione
adolescentem secretius alloqui atque instruere curavit dicens: «Scito
praenoscens futurum te esse magni nominis virum, et gradum maximae dignitatis in
Ecclesia sortiturum. Quem cum favente Deo adeptus fueris, oportet te in honorem
Dei et sanctae Virginis matris, diversorum Ordinum coenobia quinque de tuo
construere, in quibus juxta mensurae tibi propositae rationem, habeantur ad
minus personae duodecim divino jugiter obsequio famulantes.» His ille auditis interim tacuit; sed quem res exitum habitura foret,
semper sollicitus fuit. Porro 1086D in ipsa visione significatum
est ei tres illos venerabiles viros, qui pro eo intercessores exstiterant, cum
adhuc in carne degerent, eodem anno fore de mundo migraturos: quod etiam
celerius secuta mors eorum verum fuisse comprobavit. Processu vero temporis, cum
praefatus adolescens aetate pariter et sapientia crescens jam in virum optimum
profecisset, ordinante Domino ad regimen Lundensis Ecclesiae, quae Daciae
metropolis habetur, assumptus est. At postquam jamdudum prophetatae sibi
dignitatis culmen ascendit, illico reddendi voti sui tempus adesse cognovit: in
quo sub quinque generibus annonae, secundum interpretationem voti sui,
diversorum Ordinum coenobia quinque se fundaturum Reginae coeli devoverat.
Nactus igitur opportunitatem, de remotis Galliarum partibus, ubi fontem
religionis esse cognoverat, non solum quinque, sed etiam plures spiritualis
professionis conventus, evocare 1087A curavit, inter quos etiam
Cisterciensis Ordinis duos conventus obtinuit, unum scilicet de ipsa domo
Cistercii, et alterum de Claravalle: quosque in optimis terrae suae locis
tanquam vites fructiferas vinum justitiae germinantes pastinavit. Ut enim
semetipsum perfecte redimeret, mensuramque bonam et supereffluentem piissimae
liberatrici suae, sicut promiserat, persolveret, quinque coenobiorum fundatione
contentus esse noluit; sed alia atque alia, tam de suo quam de aliorum fidelium
dono, studuit aedificare. Dabat etiam operam paganitatis ritus, quibus adhuc ex
magna parte terra illa imbuta erat, radicitus exstirpare, et Christianae
disciplinae moribus omnes salubriter informare, superbientes et contemnentes
ultionis mucrone ferire. Ita denique zelo justitiae armatus, noxia quaeque et
superstitiosa eliminare, et omnia saluti animarum profutura genti suae providere
satagebat, ut a multis retro temporibus nullum in metropoli illa 1087B antistitem sedisse putemus, qui tantum in Ecclesia Dei fecerit
fructum, quantum fecit ipse. Dominus autem, qui ob illius honorem et amorem
cuncta faciebat, curabat voci ipsius dare vocem virtutis; et quos hic
anathematis vinculis innodabat, ipse terribili morte mulctabat, in tantum ut
adulterum quemdam divitem ac potentem, quem venerabilis sacerdos in coena Domini
publice excommunicaverat, in ipsa sacratissima nocte Dominicae Resurrectionis
cum adultera et duobus filiis ex adulterio natis malignus spiritus crudeliter
suffocatum, ad inferos aeternaliter puniendum detraheret. Sanctum quoque
Bernardum reverendissimum Claraevallis abbatem, licet longius a se remotum,
unico venerabatur affectu, unica devotione colebat. Nec contentus est in filiis
eum videre, cum novum coenobium exstruxisset, et ab eo, sicut praediximus,
desideratum sacrae congregationis examen impetrasset: praevaluit apud eum
desiderium vehemens, ut homo tantae auctoritate singulariter potens, expositis
1087C suis omnibus, etiam semetipsum periculis multis traderet et
labori. Venit igitur Claramvallem persona humilis et sublimis:
quam a finibus terrae non curiositas audiendae sapientiae, sed fidei zelus et
plenitudo devotionis attraxerat. Ubi quantam fleverit, qualem sese non modo erga
eum, quem tam unice suspiciebat, sed etiam erga minimos quoslibet fratrum
exhibuerit, non est facile dictu. Demum rediturus ad propria, ut benedictum a
famulo Dei panem referre posset, et diutius conservare, humano sensu praecepit
ut in clibano recoqueretur, sicut solent qui maria transeunt, panem ferre bis
coctum. Sed abbas sanctus amicabiliter arguens, in hac parte fidem ejus modicam
inveniri: «Itane,» inquit, «non poterit benedictio ipsum panem magis quam
recoctio conservare?» Et non acquievit benedicere illum, sed communem panem sibi
praecipiens exhiberi, 1087D benedixit, et ait: «Ecce hunc tolle
tecum, nihil deinceps de corruptione sollicitus.» Tulit, et ad suos per multa
quidem terrae et maris spatia prospere rediens, gloriabatur fidei suae defectum
evidentissima rei veritate convictum. Haud multo vero post haec elapso tempore,
tristissimus rumor aures ejus perculit de dormitione beati viri specialis amici
sui, scribente sibi libellum de transitu ejus domno Gaufrido monacho
Claraevallensi, qui notarius ejusdem sanctissimi abbatis non parvo tempore
fuerat. Tum vero concaluit cor ejus intra ipsum, et in meditatione ipsius
exarsit ignis, vana, transitoria atque caduca reputans universa, quae hominis
intentionem praepedire possunt a recto cursu, quo ad patriae coelestis
beatitudinem tenditur. Itaque commendans Ecclesiam, cui laudabiliter praefuerat,
Deo et principibus terrae, relictis parentibus et propinquis, notis et amicis,
ipsique patrio cespiti valedicens, exsul egregius Claramvallem venit, sepulcrum
beati viri intimi quondam amici 1088A sui visitavit, et ad
sacratissimam tumbam ipsius vivere et mori delegit, ubi etiam sacrae religionis
habitum, Deo donante, postmodum suscepit. Nec enim minus in defuncto, quam olim
in vivente confisus est: quippe quem post mortem carnis verius vivere omnino non
ambigebat. Quanto ergo ab ecclesiasticis et saecularibus negotiis secretius
vacabat, tanto sanctius divinis obsequiis intendere curabat, devotioni sacrae
orationis quotidie, imo pene continue sollicitius invigilare; pro peccatis suis
praeteritis myrrham cordis contriti et spiritus humiliati Deo offerre, et
gratiam supernae benedictionis thymiamate piae compunctionis enixius implorare.
Quadam igitur vice dum in oratorio suo solus consisteret, apparuit ei vigilanti
et oranti quidam frater ejus uterinus, qui olim defunctus fuerat, quique hostili
gladio trucidatus occubuit, et morte praeventus viaticum non accepit. Hic etiam,
dum adviveret, eumdem archiepiscopum 1088B aliquando injuste
offenderat, nec ei ante mortem reconciliatus fuerat per satisfactionem. Cumque
venisset ante illum, demisso capite suppliciter inclinabat ei, quasi de offensa
veniam postulans, aut etiam orationum suffragia flagitans. Stetit ergo
aliquandiu coram illo, nihil penitus dicens, nisi tantum humiliato capite
calamitatem ac necessitatem propriam innuens. Sed neque archiepiscopus quidquam
locutus est ei, quia prae timore et admiratione nimia mente turbatus, et sui
minime compos erat. Verumtamen ex eodem mortuo nil aliud agnoscere poterat, nisi
solummodo caput et collum ac summitatem scapularum. Reliqua namque pars corporis
ita ardere videbatur, ut nulla penitus in eo membrorum lineamenta discernere
posset, nec quidquam aliud cerneret, nisi flammam, quae totum eum occupaverat.
Cumque aliquandiu sic miserabilis apparuisset, tandem ab oculis ejus sublatus
est; sed fraternam animam 1088C super angustia sua magno dolore
conterebratam reliquit; qui etiam postera die veniens in capitulum monachorum,
multa missarum et orationum impendia pro eodem mortuo
impetravit. CAPUT XXVI.
De felici consummatione duorum peregrinorum sepulcri Domini,
avunculorum domni Eskili.Verum, quoniam germani tanti
pontificis mentionem fecimus, nequaquam absurdum reor, si etiam duorum
avunculorum ejus pretiosam in conspectu Domini mortem, quam mirabiliter gratia
Dei meruerunt, commemoremus. Non parum namque devotas mentes in amorem Christi
flammescere speramus, si ejusdem Redemptoris nostri mira et vere jucunda
clementia circa sceleratissimum peccatorem praecordiis legentium insinuetur.
Igitur hi duo fratres ex praeclarissimo Danorum sanguine oriundi, inter terrae
illius proceres post regem videbantur 1088D sublimiores. Unus
autem ex eis, Eskilus nomine, homo bellicosus et carnali potentia tumidus, cum
esset animo ferus atque terribilis, multum sanguinis fundebat, et mala innumera
quotidie perpetrabat. Alter vero nomine Sueno, vir sanctae vitae perspicuus,
atque episcopus Wibergensis erat, qui etiam praecelsi generis nobilitatem
elegantia morum atque praerogativa virtutum, longe superabat. Hic itaque germani
sui animam sincere in Christo diligens, sed tyrannicam ejus vitam vehementer
abhorrens, studebat eum frequenter secretius arguere, et ut a suis pravitatibus
resipisceret, admonere. Sed cum parum in hujusmodi pia intentione proficeret,
quadam die colloquentibus eis ad invicem, suadebat ei venerabilis praesul, ut
accipiens signum Dominicae crucis Jerosolymam proficisceretur. Ille vero
respondit se hoc nullo modo facere posse, nisi secum pergeret ipse, qui
consilium dabat. Quo audito, fidelis et verus amicus gratanter accepit, seque
quod petebat facturum incontinenti 1089A spopondit, malens
periculis ac laboribus tantis seipsum exponere, quam fratris animam de ore
leonis non liberare. Quo prospere pervenientes, gloriosum Domini sepulcrum,
ipsumque vivificum lignum sanctae crucis, in qua salus mundi pependit, cum magno
pietatis affectu adoraverunt. Dehinc cum caetera sancta loca devotissime
visitando, venerando atque adorando peragrarent, venerunt ad quemdam locum non
longe ab Jerosolyma situm, qui Pater noster ab incolis
nuncupatur: eo quod Dominus Jesus Christus in ipso loco dicitur discipulis
formam orandi tradidisse, et eamdem ibidem orationem composuisse. Erat autem ibi
ecclesiola parva vili, schemate constructa. Cum ergo praedicti
peregrini cognoscerent hunc esse locum, unde fons orationis saliens in vitam
aeternam de ore Filii Dei primitus erupit, et ad imbuenda fidelium corda per
universas mundi partes cum tanta benedictionis affluentia derivatus est, 1089B tunc et ipsi ingredientes oratorium, haurientesque de fonte
Salvatoris pietatis et confidentiae spiritum, orationem de corde puro fuderunt
ad Dominum, obsecrantes, ut sibi peccata dimitterentur et ab omni malo
liberarentur. Nec defuit eorum votis supernae clementiae respectus, quemadmodum
rei declaravit eventus. Nam cum protinus venientes ad fluvium Jordanis, unda
illa sacra potati essent atque perfusi, unus ex eis, magnus videlicet ille
peccator Eskilus, magnifice de misericordia Dei praesumens, et effundens animam
suam in oratione, clamavit ad Dominum, et dixit. «Deus omnipotens et clemens,
esto propitius, obsecro, mihi peccatori, et ne despicias animam qualiscunque
servi tui, quam de profundo malorum eduxisti; et post tanta scelerum meorum
naufragia, ad portum poenitentiae misericorditer adduxisti. Et nunc, Domine
Deus, suspecta est mihi valde fragilitas mea, et dudum inolita peccandi
consuetudo, multumque timeo mihi a memetipso, ne forte reversus ad 1089C patriam, blandiente rerum prosperitate, peccati quoque materia
illiciente, ad pristinas meas pravitates relabi compellar. Proinde, piissime
pater, qui dives es in misericordia omnibus invocantibus te, si bonum videtur in
oculis tuis, et ita saluti animae meae expedire cognoscis, precor
indulgentissimam benignitatem tuam, ut absoluto jam voto peregrinationis hujus,
absolvere me digneris a vinculo corporis istius, solutumque pariter a nexibus
peccatorum jubeas duci in refrigerii locum.» Oratione vero completa, cognovit
illico vitae suae terminum instare, suumque desiderium mox a Christo esse
complendum. Unde perceptis sacramentis, valedixit eadem hora germano suo,
caeterisque qui simul aderant, et protinus in sancta confessione reddidit
animam. O incomprehensibilis clementia Salvatoris nostri Dei! Nonne tibi videtur
in peccatore isto, prodigi illius filii qui devoravit substantiam suam cum
meretricibus vanitatum et voluptatum, 1089D persona realiter
praesentari: quem adhuc longe agentem pater misericordiarum vidit, et
misericordia motus praecepit eum cito indui stola prima innocentiae, sicque
festinabat absolvere miserum de reatu conscientiae suae; ut propemodum tardius
fuerit paternae pietati reo indulsisse, quam ipsi misero indulgentiam
percepisse? Quid enim aliud fuit, sceleratissimum peccatorem in ipso limine
poenitentiae sic orasse, et tam celerem petitioni suae effectum obtinuisse, nisi
effusis super se visceribus divinae pietatis, miseria corruptibilitatis
despoliari, beatae immortalitatis stola vestiri, annulo divini amoris insigniri,
pedes affectionum calceamentis aeternae puritatis muniri, pro receptione filii
perditi festivas epulas toto coelo indici? Videns itaque venerabilis antistes
animam fratris sui, pro cujus salvatione ita sollicitus exstiterat, tam
celeriter, tam feliciter assumptam, tunc et ipsi vehementer affectus desiderio
migrandi, petivit animae suae ut 1090A moreretur, et ait:
«Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quoniam exaudisti orationem meam;
vidisti lacrymam meam, qua tibi toties supplicavi, ut susciperes poenitentiam
fratris mei. Quaeso ergo te, piissime Fili Dei, ne me patiaris ab illo diutius
separari, sed jubeas me cum illo in tua pace nunc recipi, ut simul abeamus, et
simul ad tuam misericordiam, te donante, perveniamus. O vere amplectenda et
amanda pietas Domini nostri Jesu Christi!» Vix orationem
finierat, quam ardentissima fidei devotione fudit, et ecce vocante se Domino,
viribus corporis coepit repente destitui, vitaeque transitoriae finem jam sibi
adesse cognovit. Moxque dispositis pro temporis brevitate quae necessaria
videbantur, praecepit astantibus ut corpus ipsius una cum corpore fratris ejus
ad ecclesiam supra memoratam, quae Pater noster dicitur,
quam Domino inspirante sincero pietatis affectu exoptaverant, remota 1090B occasione referrent et ibi sepelire curarent. Itaque commissum
sibi populum divinae providentiae reconsignans, et bona sempiterna illis omnibus
imprecans, praesentibus etiam valefaciens ac benedicens, feliciter obdormivit in
Domino. Factumque est a Domino grande miraculum, ut desiderii sui compotes,
peregrinationis voto peregrini consummato, peregrinationem quoque praesentis
exsilii terminarent, ita ut ambo simul uno in loco atque una die de mundo
migrarent, simulque in unum locum, ubi decreverant, sublati, sepulturam
acciperent. Porro praefata ecclesiola, cum antea brevis ac ruinosa fuisset, solo
tenus est eversa, et de eleemosynis ipsorum, quas propter hoc ipsum ibidem
copiose delegarunt, in ampliorem et venustiorem statum reaedificata est: in qua
etiam nunc corpora eorum pausant, honorifice tumulata. Horum felicissimorum
peregrinorum consanguineus erat beatae memoriae Eskilus Danorum quondam
archiepiscopus, a quibus non solum sanguinis, sed etiam 1090C fidei et devotionis succum trahens, domestico animatus exemplo,
peregre vivere, et peregre mori pro Christo Domino proposuit. Quapropter relicta
praecelsa dignitate, qua in terra sua singulariter praeeminebat, Cisterciensis
Ordinis habitum in Claravalle suscepit, et de abundantia divitiarum suarum
pauperum Christi inopiam largissime supplevit, sicque eorumdem pauperum numero
pauper et ipse consociatus, et in optima conversatione vitam suam consummans,
sepultus est in presbyterio ejusdem loci ante altare beatae Virginis matris:
cujus ex hoc memoria in benedictione erit Claraevallensibus in generatione et
generatione. Tales itaque personae tam sublimes honoribus, reverendae
dignitatibus, odore virtutum beatissimi Patris nostri Bernardi, sacri quoque
Cisterciensis Ordinis puritate attracti, improperium Christi cunctis Aegyptiorum
pompis praeferentes, maluere sub disciplina Ordinis temporaliter potius macerari
quam 1090D impensis sibi favoribus et honoribus falsis
aeternaliter cruciari. CAPUT XXVII. De nobili principe Gunnaro, postea
monacho ClaraevallisNam et nobilissimus princeps
Gunnarus, judex quondam et dominus Sardiniae detrachalis, cum aliquando gratia
orationis Sanctum Martinum Turonensem expetiisset, in reditu transiens per
Claramvallem, et a beato Bernardo devote susceptus, de salute quoque animae
copiose admonitus, conversioni minime consensit, licet Pater sanctus ipso
praesente et multum garrulante, caecum quemdam illuminasset. Cui abeunti vir
Domini sic locutus est: «Ego quidem instanter pro tua conversione Dominum
rogavi, sed ad praesens exaudiri non merui. Et nunc abire te patior, quia
retinere non licet invitum. Scias tamen te huc iterum de Sardinia reversurum.»
1091A Abiit ergo in patriam suam, sed verba quae ex ore viri Dei
audierat, incessanter animum ejus stimulabant, spiritu intus suggerente,
prophetiam, quam tantus Propheta sibi de se praedixisset, cassari penitus non
posse. Modico post hinc elapso tempore, cum nuntiatum esset ei beatum virum
transisse de hoc mundo ad Patrem, consternatus est animo vehementer, arguens
semetipsum, et poenitens valde quod ad illius praedicationem conversus non
fuisset. Mox ergo igne illo, quem Dominus mittit in corda electorum suorum, et
vult vehementer accendi, totus incanduit, nec omnino moram facere sustinens,
primogenitum filium suum pro se in regno suo principari constituit; ipse vero,
dum adhuc quadragenarius esset, aetate corporis et animi vigore praepollens,
relicta Sardinia, omnique gloria mundi spreta, pauper et humilis ingressus est
in Claramvallem, ibique sub disciplina suscepti Ordinis usque ad decrepitam
aetatem, imo usque ad mortem perseveranter militans, regnum 1091B terrenum pro coelesti se commutasse gloriabatur. CAPUT XXVIII. Qualiter
venerabilis abbas Simon relicta abbatia in Claravalle professus
est.Vir venerabilis Simon, quondam abbas Caziaci, quod
est non ignobile monasterium nigri Ordinis monachorum, magno cordis affectu
beatum Bernardum diligebat, adeo ut de consilio et voluntate ejus totus pendere
videretur. Huic autem desiderium magnum inerat, curam pastoralem deserere, et
fieri monachum in Claravalle. Verumtamen sanctus Pater Bernardus sciens virtutem
viri et gratiam, qua commisso coenobio idoneus valde atque pernecessarius erat,
quandiu vixit in carne, nunquam ei super hujusmodi petitione consensum praebere
voluit. Quadam igitur die dixit ad eum idem abbas: «Domine Pater, ego senex et
pene decrepitus, fatiscentibus in corpore membris, et insuper 1091C urgentibus morbis, jamque resolvi me sentio. Quod si extra
Claramvallem defecero, erit mihi dolor inconsolabilis et irrecuperabile damnum.
Unde necesse est ut vel nunc abire me jubeas, et satisfacere votis meis, quia
mors accelerans, moram amplius facere me non permittit.» Cui vir Dei respondit:
«Mane in loco tuo et noli timere. Ego securum te facio, quia morieris in
Claravalle.» Credidit homo sermonibus sancti, et mansit interim in praelatione
sua securior pluribus annis. Post transitum vero beati viri, cum jam desiderii
sui stimulos nullo reprimente tolerare nequiret, dimisso regimine Claramvallem
se contulit, ubi etiam magno Dei dono, magnoque miraculo septennium supervivens,
mirabile prorsus in tali aetate vel infirmitate, fervoris ac devotionis exemplum
nobis omnibus in fine reliquit. CAPUT XXIX. De seniore qui vidit B. Mariam capitulo
monachorum praesidentem.1091D Quidam de
senioribus Claraevallis vir religiosus ac devotus, quadam vice, sicut ab ipsius
ore audivimus, vidit in visione beatissimam Virginem matrem splendidissimo vultu
et habitu capitulo monachorum praesidentem, quae etiam in ipso capitulo abbatis
locum tenere, et officium gerere videbatur. Haec vero benedictum fructum ventris
sui, parvulum qui natus est nobis, gestabat in gremio, totusque conventus
monachorum circa eam residebat in ordine suo. Porro senior qui haec videbat,
mirabatur atque jucundabatur valde in conspectu gloriosi pueruli speciosi prae
filiis hominum, et ejusdem sacrae puerperae; at reverberatis oculis propter
luminis claritatem, non satis praevalebat in facies eorum intendere. Cumque jam
expleto capitulo solvendus esset ille conventus, imperiosa Virgo conversa ad
seniorem illum, qui ad ejus dexteram 1092A sedebat, osculum pacis
ori ejus dignanter impressit, et insuper benedictum fructum ventris sui ad
intuendum atque amplectendum obtulit ei. Quo facto convertens se ad alterum
senem, qui ad sinistram ejus sedebat, similiter osculata est illum et
nihilominus gaudium cordis sui ei ad intuendum praesentavit. Tunc universi qui
aderant monachi, coelesti pace a senioribus illis hinc inde mutuata, de tantae
Reginae praesentia salutare Dei in gremio suo confoventis, in jubilum et
laetitiam cordis laetati sunt, sicque conventu illo soluto visio ab oculis
intuentis sublata est. Tantam vero devotionem de visionis hujus dulcedine senior
ille concepit, ut domum capituli non esse aliud, nisi secretarium Dei et portam
coeli intelligeret; ideoque quoties per ante eamdem domum transire debebat,
toties fere contra locum, in quo matrem misericordiae cum adorando filio suo
residere conspexerat, inclinare solebat. CAPUT XXX. De quodam fratre, cui
Dominus Jesus Christus cum sancto Joanne Evangelista apparuit.1092B Frater quidam religiosus ac timens Deum, dum
proficiendi desiderio flagraret, et sanctis meditationibus die noctuque vacaret,
beatissimum Joannem evangelistam praecipuo diligebat affectu: in cujus etiam
scriptura atque memoria mira pascebatur devotione, studens ex dictis ejus
sententias tanquam mala punica decerpere, quibus lectulum conscientiae suae
stipatum, contra fetorem vitiorum virtutum odore refoveret. Factum est autem
quadam vice in vigilia Omnium Sanctorum, dum missa in conventu celebraretur, ut
ipse stans in ordine suo in choro, pistillo vigilantis sollicitudinis in
mortariolo cordis ad susceptionem tanti festi thymiama sacrae devotionis
contereret. Cumque de more legeretur Epistola illa de Apocalypsi, mira dulcedine
in eisdem verbis fruebatur. Tandem vero in ultimo 1092C versu,
quod dicitur, Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere
virtutem et divinitatem, et caetera quae sequuntur (Apoc. V.)
tota in ipso liquefacta est anima ejus igne divini amoris, tantaque jucunditatis
affluentia perfusus est, ut prae immensitate laetitiae seipsum vix caperet.
Proinde totus in jubilum raptus, totus extra se fuit: solum Christum quasi
praesentem cordis oculis intuens, et brachiis ardentis fidei et pietatis
amplectens. Dum vero adhuc ibidem ita staret, et pitantia illa coelesti mentem
abunde reficeret, necdum finita missa sopor Domini irruit super eum; tenuis
quidem, sed divina gratia suavis. Statim namque praesentiam suam dignanter
exhibuit dormienti, qui supradictam jucunditatem infuderat vigilanti, Dominus
Jesus Christus, cum dilecto sibi apostolo Joanne, alloquens eumdem apostolum,
audiente fratre, et dicens: «Hanc ego revelationem dudum tibi ostendi, non
propter te solummodo, cui jam de mea virtute et dilectione 1092D certa cognitio, certaque fiducia inerat, sed maxime propter
caeteros, qui me similiter diligunt, ut et ipsi gloriam meam agnoscentes,
fiduciam habeant in me. In his verbis evigilans frater ille repletus est gaudio
magno, tum propter indultam sibi gratiam Dominicae visitationis et
consolationis: tum propter ipsius Domini attestationem de veritate Apocalypsis,
pro eo maxime, quia dolens audierat quosdam haereticos eidem sancto libro
detraxisse, dicentes eum a beato Joanne apostolo scriptum non esse. Evolutis autem postea diebus circiter quindecim, cum supradictus
frater pro peccatis suis valde sollicitus, faciem Domini in confessione et
quotidiana cordis contritione praevenire curaret, astitit ei per visum Dominus
Jesus Christus cum eodem apostolo suo Joanne. Qui etiam, ipso fratre audiente,
prior sic locutus est: «Si quis voluerit a Domino perfectam indulgentiam
consequi, oportet eum peccata sua instanter flendo ac poenitendo punire.»
Respondens 1093A autem Dominus ait: «Quicunque voluerit ad me
pervenire, oportet eum hoc ipsum ardenter desiderare.» Postmodum autem die
natalis ejusdem sancti Joannis, vidit in visione Dominum Jesum Christum cum
gloriosa matre sua quasi quoddam palatium magnum intrare, in quo dicebatur esse
paradisus. Illis vero ingressis janua remansit aperta. Cumque miraretur et secum
cogitaret quare porta eadem minime clauderetur, dictum est ei: «Haec est janua
vitae, quae, ingresso per eam Domino cum sua matre, non claudetur, sed cunctis
fidelibus usque in diem judicii patebit.» Quo ille audito
gratulans et exsultans, ait intra se: ergo et mihi patet aditus paradisi.
Ingrediar ergo locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Quo cum
introire coepisset, protinus excepit eum inenarrabilis jucunditas quaedam atque
suavitas; quae cunctos sensus ipsius penetrans et replens, nihil aliud cupere,
nihil aliud cogitare sinebat, 1093B nisi memorari misericordiae
et justitiae Dei solius. In hac ergo mira suavitatis dulcedine evigilans, adhuc
in deliciis paradisi Dei se esse putabat; sed continuo corruptibilis vitae
motibus et sensibus vallatum se sentiens, tantam felicitatem nondum ad fruendum
sibi collatam, sed ad excitandum in se coeleste desiderium, gustui tenuiter
praerogatam esse, cognovit. His et hujusmodi revelationibus frater ille de lecto
desidiae, torporis et negligentiae excussus et ardore divinae charitatis
vehementer inflammatus, tanquam Issachar asinus fortis supposuit humerum ad
portandum indeclinabiliter onus poenitentiae, ut requiem quam viderat adipisci
mereretur. CAPUT XXXI.
De fratre, qui vidit Dominum Jesum Christum in exitu cujusdam
fratris de coelo descendere.Monachum quemdam de
collegio Claraevallis, spiritualem 1093C et bonis moribus
pollentem, Dominus, secundum quod in Apocalypsi ait: Ego quos
amo, arguo et castigo (Apoc. 3), ad decoquendam in eo scoriam
peccati gravissima valetudine quadam vice laborare permisit. Sed antequam ad
diem criticum pervenisset, divino nutu raptus est in quemdam excessum mentis, et
dimidium fere noctis spatium quasi extra se fuit; multa videns et audiens quae
nunc replicare nostri propositi non est. Eadem vero nocte defunctus est ibi
religiosus quidam adolescens, mirae mansuetudinis et patientiae monachus, qui
languore maximo cruciatus quam plurimis annis, durum ac diuturnum martyrium
duxit. Hic itaque moriens, et flatum novissimum diutius trahens, prae acerbitate
doloris crebros gemitus plangendo emittebat. Porro praedictus aeger, cum eum
plangentem audiret, dicebat intra se: «Planctus iste citius convertetur in
canticum, et doloris istius extrema jam nunc occupabit gaudium sempiternum.» Cum
haec et his similia cogitaret, en quasi persona 1093D quaedam
invisibilis ante lectum ejus assistens, ac diutissime commonens, ad singulos
fere planctus, quos ille moriens emittebat, mirabili atque inexperta quadam
fragrantia ac suavitate nares ejus et fauces uberius indulcorabat. Tunc vero
sentiebat quasi coelestem quamdam virtutem sensibiliter ac manifeste in
semetipso introeuntem, et penetralia cordis ejus suavissime perungentem. Cumque
hac mirabili unctione recreatus et totus quodammodo renovatus fuisset, ecce
repente apparuit ei apertura quaedam in coelo, per quam videbatur sibi quasi
usque ad tertium coelum oculorum aciem intendere. Et facta est in auribus ejus
vox clamans de excelso, et dicens: «Sileat omnis terra, discedat omnis
malignitas, Christus venit.» In ipsa hora visum est ei quod Dominus Jesus
Christus pauperum et humilium consolator de coelo descenderet, ac totam domum
illam sua benedictione repleret. Ipse vero frater, cui haec videre concessum
est, tanta alacri 1094A tate et gratia perfusus est, ut se in
paradiso Dei esse reputaret, et in jubilo cordis exsultans diceret: «Domine Deus
meus, en ista est vita aeterna, quam promisisti nobis. Et nunc si revelatis
oculis bonum istud quod sentio et quod teneo, mihi videre ac semper habere
liceret, jam gaudium meum plenum atque perfectum esset.» Mox igitur imminente
hora exitus monachi illius adolescentis pulsata est tabula, et convenientibus
fratribus, ut animam ipsius Domino commendarent, liberata est continuo de
corpore mortis hujus, et aeterna laetitia subintrante fugit ab ea dolor et
gemitus. Credimus enim et pie confidimus quia non dedignatus est eam introducere
in requiem suam, qui propter eam ad terras descendere dignatus est, Jesus
Christus Dominus noster. Dum autem corpus ejus sepulturae traderetur, alius
quidam frater bonae conversationis, revelante Domino, apertis oculis, sicut ipse
protestatus est nobis, vidit quasi quoddam feretrum 1094B de
monumento procedere et sursum in aethera tendere. Porro praedictus aeger ab
aegritudine sua Domino miserante convaluit, et iis quae in obitu fratris viderat
et audierat, seu etiam experiri meruerat, magnifice consolatus, gratias egit
Deo. Caeterum benedictionis illius suavitatem, quam velut manna absconditum in
odore eximio seu sapore praestantissimo expertus erat, postmodum per annos
plurimos, non quidem continue, sed tamen frequenter atque copiose consecutus
est, prout ille benignus ac suavis Spiritus, qui ubi, et quando et quantum vult
spirat, pauperi suo misericorditer infundere dignabatur. Nec modo per somnium,
aut per excessum mentis, sopitis vel attonitis sensibus corporis, ut in illa
forsitan agonia contigerat, sed corpore vigilante sensuque vigente, orando,
psallendo, legendo, seu quidpiam aliud agendo, eamdem suavitatis gratiam
divinitus sentiebat. Quam dives et liberalis es in misericordia tua, Domine,
omnibus invocantibus te, cunctis quaerentibus nomen tuum, 1094C pusillis et magnis, abscondens gustum internae suavitatis et
dulcedinis ab his qui sapientes et magni sunt in oculis suis, et revelans eum
parvulis tuis, qui omnia, quae hujus mundi sunt, arbitrantur ut stercora, ut te
in dulcedine tua lucrifaciant! CAPUT XXXII. De viro Dei Bosone, qui in exitu
cujusdam fratris angelorum concentus audivit.Non
putamus silentio praetereundum esse virum venerabilem Bosonem, genere et moribus
insignem. Hic unus de primogenitis filiis, quos beatissimus Pater Bernardus in
Christo per Evangelium genuit, satis in sua nobili conversatione monstrabat quam
regia mamilla lactatus, et quam castae disciplinae rudimentis ab initio fuerat
imbutus. Hic homo patiens et filius pacis ita benignus, ita mansuetus omnibus
apparebat, ut nunquam aliquis nostrum 1094D eum viderit iratum
seu turbatum, sed inter adversa et prospera immobilis fide stans, tranquillo
semper animo durabat. Qui dum jam ad decrepitam pervenisset aetatem, et ita
viribus esset destitutus, ut etiam baculo sustentante vix incedere posset,
nunquam tamen otio indulgere, nunquam corpori quietem impendere acquiescebat,
sed variis illud laborum excercitiis spiritui servire cogebat. Iste vero
venerabilis vir, dum aliquando secretius colloqueremur, et de quorumdam fratrum
pia ac desiderabili dormitione, quam saepius nos vidisse contigerat, mutua
collatione invicem pasceremur, protestatus est nobis quia in exitu cujusdam
religiosi fratris beatorum spirituum choros audierit, suavi melodia in aere
modulantes, atque ipsius defuncti animam ad aeternae beatitudinis requiem cum
gaudio deferentes. Qui quanto sublimius ascendebant, tanto magis eorum voces
inferius rarescebant, quousque tamen coelo recepti, 1095A audiri
ultra minime potuerunt. Cumque et ipse beatus senex, vocante se Deo in pace, in
idipsum velut obdormiens spiritum emisisset, tanta serenitate et gratia subito
refulsit, tamque mirabli quadam immutatione facies ejus glorificata apparuit, ut
devotione omnium attestante, beatorum spirituum praesentiam atque ipsius Dei
nostri respectum serenissimum 1096A ibidem adesse nullomodo
dubitaremus. Nunquam enim in aliquo moriente vel mortuo talem transformati
vultus claritatem aspeximus. Quapropter universi gratias agentes Deo,
commendationis exsequias et officium tanto alacrius persolvimus, quanto de
ipsius glorificatione per tam mirabile signum certiores esse
meruimus. DISTINCTIO QUARTA. De aliis monachis, ac etiam conversis, et novitiis
Claraevallis. CAPUT PRIMUM
De Alquirino monacho, quem Dominus Jesus morientem
visitavit.1095B Fuit in coenobio
Claraevallis monachus quidam professioni suae morum integritate concordans,
Alquirinus nomine, vir religiosus atque spiritualis, sobrius in victu, humilis
in vestitu, et durus admodum castigator corporis sui. Ita namque circumcisus ac
temperans erat in iis quae ad usum corporis pertinere videbantur, ut omni
voluptate et vanitate depulsa, ipsis necessariis etiam parcissime uteretur,
licet occasio certum limitem excedendi se ei frequenter ingereret. Erat enim
peritus in arte medicinae, et quamvis magnates et nobiles terrae operam ejus
incessanter expeterent, et invitum et renitentem per diversa loca distraherent,
ipse tamen super egenos et pauperes magis intelligens, omnimodam eorum curationi
sollicitudinem impendebat. Nec modo ipsorum aegritudines livoresque 1095C curabat, sed et languentium putridas carnes et sanie defluentia
membra ita dignanter, ita diligenter propriis manibus contrectabat, ut Christi
vulnera fovere putaretur. Et vere sic erat. Totum enim pro Christo faciebat, et
totum sibi Christus imputabat, qui misericordiae opera sectantibus in fine
dicturus est : Infirmus fui, et visitastis me
(Matth. XXV). Unde et ipse Dominus famulum suum secretis
consolationibus saepius visitabat, et ad opus ministerii hujus mirabiliter
incitabat. Quadam igitur vice vidit hujusmodi visionem in Claravalle. Imprimis
audivit quasi quemdam praecursorem coelestem praeconaria voce clamantem et
dicentem: «Ecce Christus venit: Surgite et occurrite obviam Salvatori.» Cumque
omnes certatim ad videndum Dominum properarent, tunc et ipse cucurrit et stetit
in ostio claustri, per quod venturus esse sperabatur. Itaque, ingrediente
Domino, accessit et adoravit eum, flagitans ut acciperet benedictionem et
misericordiam 1095D a Deo salutari suo (Psal.
XXIII). Qua percepta coepit eum attentius intueri, et miro pietatis
affectu compatiebatur illi. Siquidem apparebat ei veluti dolens et infirmus,
confixus clavis et lancea perforatus, ac si eadem hora de cruce depositus esset,
ita ut sanguis ubertim de plagis recentibus emanaret. Porro ipse Dominus
linteolos mundos, quasi corporalia tenens, eisdem vulneribus imprimebat, et
cruore deterso in terram projiciebat eos. Quos frater ille cum summa veneratione
recolligens, ac multa devotione deosculans, quasi redemptionem animae suae in
sinu suo repositos conservabat. His et hujusmodi revelationibus
frequenter a Domino recreatus, non cessavit usque in finem operari bonum ad
omnes, maxime autem ad peregrinos et pauperes aegrotantes. Quam vero rigidus in
poenitentia servanda, quamque districtus castigator corporis sui fuerit, ex hoc
satis apparet quod 1096B cum indigentibus cunctis cum fervore
charitatis curationis operam impenderet, se solum ab hujusmodi cura excipiebat.
Licet enim valetudinarius esset ac debilis corpore, nunquam tamen acquievit
carnalem sibimet impendere medicinam, sed totum se Deo committebat, quoniam ipsi
cura est de nobis (I Petr. V). Sciebat nimirum virtutes animae in
corporis infirmitate perfici (II Cor. XII), nec posse monachum
spirituales a Domino consolationes percipere, qui consolatiunculas carnis suae
tenere sollicitus, gustare et videre negligit quoniam suavis est Dominus. Cursu
itaque vitae suae laudabiliter peracto, cum jam tempus instaret, quo pro
laboribus et sanctae pietatis operibus aeternam mercedem acciperet, infirmitate
correptus ad extrema pervenit. Cumque venerabilis abbas Pontius, cujus supra
meminimus, ad eum gratia visitationis venisset, quaesivit ab eo quid ageret, vel
quomodo se haberet. Ille vero respondit: «Bene, charissime Pater, bene omnino
agitur mecum, quia vadens vado ad 1096C Dominum meum. — Quid
ergo, inquit, corporalem molestiam aegre non toleras, et mortis angustias non
formidas? — Ego, inquit, omnia tranquilla, omnia laeta considero, quia jam
praeventus sum a Domino in benedictionibus dulcedinis, quae omnem mihi moerorem
a corde, et omnem pene dolorem a corpore tulit.» Respondens itaque abbas dixit
ei: «Obsecro te, dilecte mi frater, ut propter Deum dicas nobis ad
aedificationem nostram, si tibi divinitus aliquid est revelatum.» Tunc ait illi:
«Modo antequam huc intrassetis, apparuit mihi, licet misero et indigno, Dominus
Jesus Christus, qui propitio ac sereno vultu me intuens, ac signa beatissimae
passionis suae ostendens, ait: Ecce peccata tua deleta sunt a facie mea. Veni
ergo securus, veni et vide, ac deosculare vulnera mea quae tantum dilexisti et
toties confovisti. Tali ergo promissione firmatus, jam mori non timeo, quia
reposita est haec spes mea in sinu meo (Job XIX). Et 1096D scitote quia proxima nocte (erat autem vigilia beati Martini)
migraturus sum, dum opus Dei celebrabitur in ecclesia, et tali hora.» Defunctus
est ergo eadem nocte et eodem tempore quo praedixerat: jamque, ut vere
confidimus, requiescit a laboribus suis (Apoc. XIV); et tanquam
columba super nivem dealbata nidificat in foraminibus petrae (Cant.
II), id est sacratissima Christi Domini vulnera complectendo adorat, qui
est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. CAPUT II. De fratre mirabilem
gratiam compunctionis havente, quem Dominus magnifice consulatus
est.Frater quidam de eodem monasterio, dum pro
peccatis suis, quibus Deum nimis offenderat, pavidus et anxius tota die
contristatus ingrederetur, fletibus et lamentis finem imponere recusabat, sciens
nimirum confessionem oris absque contritione 1097A cordis ad
promerendam veniam minus sufficientem coram Deo judicari. Cumque volumen timoris
Dei, in quo scriptae sunt lamentationes et vae (Ezech. II), salubri
amaritudine ventrem conscientiae ejus aliquandiu amaricasset (Apoc.
X), divina tandem aspirante gratia, membrana charitatis Dei, in qua
scriptum est carmen, facta est in devotione cordis ejus, tanquam mel dulcis
(Ezech. III). Coepit namque jam primitias quasdam laborum suorum
praegustare, et experimento discere quoniam sacrificium spiritus contriti et
humiliati Deus non despicit (Psal. L). Nam cum in tanta
amaritudine, quam praediximus, continue conversaretur, nocte quadam vidit in
visione Dominum Jesum Christum, tanquam sacerdotalibus ornamentis indutum, et
missam celebrantem. Quoties vero juxta ritum sacrificii se ad populum
convertebat, tollens in manibus suis calicem de altari, cunctis qui aderant,
videndum offerebat. Porro in ipso calice nihil aliud erat, nisi tantummodo
lacrymae, quibus beata Maria Magdalene 1097B pedes ejus in domo
Simonis flendo et poenitendo rigaverat. Cumque praedictus frater secus pedes
Domini positus ista videret, percunctatus est eum, dicens: «Obsecro, Domine, ut
quid ostendis nobis calicem istum, cum lacrymis, quae in eo sunt?» — «Ut
videant, inquit, et sciant universi quantum mihi placet contritio cordis, et
poenitentiae luctus, qui ad exemplum poenitentiae tandiu servavi lacrymas hujus
peccatricis ad pedes meos flentis et poenitentis.» Quanto igitur divinae
majestati acceptabiliores esse lacrymas poenitentiae didicerat, tanto magis
incitabatur et inflammabatur in ipso spiritus ejus, ita ut legendo, psallendo,
meditando, nihil aliud quaereret, nihil aliud intenderet, nisi ut mentem ad
lamenta formaret, et compunctionis gratiam in se excitaret, sciens quoniam regnum coelorum vim patitur, et violenti talibus armis diripiunt illud (Matth. XI). Addidit autem
Dominus adhuc consolari servum suum, qui malorum suorum poenitudine 1097C in frixorio disciplinae continue macerabatur. Vidit namque in
visu noctis, se quasi in lacu profundissimo fluctuantem ac periclitantem. Cumque jam evadendi spes nulla esset, en subito adfuit adjutor in
opportunitatibus Dominus Jesus Christus, nudis pedibus ambulans super aquas. Qui
cum ad eum venisset, extractum de aquis dignanter levavit miserum in sinum suum,
ac posuit in prato jucundissima viriditate amoeno. Considerans autem frater ille
tantae dignationis gratiam, procidit ad pedes Domini Jesu, et prae immensitate
laetitiae gestiens animo, coepit insatiabili pietatis desiderio sibi astringere
et deosculari pia vestigia Salvatoris. Cumque evigilasset, sagaci discussione
visionem examinans, lacum, in quo demersus fuerat, profundum vitiorum, sinum
gratiae in quem dignanter levatus est, remissionem indulgentiae, pratum
floridum, in quo transpositus est, aeternae quietis viriditatem interpretatus
est: Et propterea tota mente 1097D conversus ad Dominum, tanquam
praeteriti labores ipsius parvi fuissent, in anteriora se extendere coepit,
jejuniis, vigiliis, et orationibus continuis, lacrymis et gemitibus
inenarrabilibus a Domino postulans, quatenus indulgentiae ipsius largitatem in
visionis imagine sibi praeostensam, duce gratia, in rei veritate experiri
mereretur, et ut hoc ei aliquibus indiciis divina pietas insinuare dignaretur.
Dominus vero virtutum omnium distributor et earum moderator, cum laborantem
continue in gemitu suo, et panem doloris assidue comedentem consolari
decerneret, quadam nocte desiderio quo supra diximus valide affectus fratrum
vigiliis intererat. Et ecce subito psallens et orans venit in mentis excessum.
Et vidit, et ecce persona quaedam novaculam acutam et quasi insensibilem leviter
ac suaviter ducens per caput ipsius, in momento, in ictu oculi, veluti rasit ei
barbam, collum et coronam, divinae indulgentiae bonitatem signo hoc flenti et
suspiranti 1098A declarans. Verumtamen paucos pilos in uno
tempore deferens, quotidianarum, ut reor, negligentiarum, sine quibus vita ista
non ducitur, naevum denotavit. His et hujusmodi consolationibus idem frater
saepius relevatus, inspirante Domino, didicit in spe veniae respirare, et de
perceptis beneficiis gratias agens ad ampliora suspirare. O felix humilitas
poenitentium! o beata spes peccata sua perfecte plangentium, quam potens es apud
Omnipotentem! quam famule vincis invincibilem! quam cito tremendum Judicem
convertis in piissimum patrem, tanto dulcius altissimam aeternae munditiae
jucunditatem perceptura, quanto nunc profundius in descensu Jordanis a lepra
vitiorum mundari consenseris! CAPUT III. De monacho, cui eucharistia mirabilis
saporis gratiam praestabat.Frater quidam in sacrae
religionis observantia fervens 1098B et sollicitus, dum aliquando
die Dominico, secundum consuetudinem Ordinis, corpori et sanguini Christi
participasset, visum est illi tunc et per totam deinceps diem quod favum mellis
dulcissimum in ore teneret. Sequenti vero Dominica, dum similiter eucharistiam
percepisset, per continuum triduum similem expertus est gratiam. Tertia quoque
Dominica, dum divinam nihilominus alimoniam reaccepisset, tota jam hebdomada
semel indultam suavitatem sentire promeruit. Ex tunc ergo et deinceps hanc panis
vitae dulcedinem multipliciter et multo tempore sensit, modo rarius, et modo
crebrius, prout dator gratiae Spiritus Sanctus pauperi suo concedere dignatus
est. Factum est autem ut aliquando quempiam de amicis suis pro culpa sua
objurgans, justae invectionis mensuram supra modum excederet, nec tamen antequam
divinorum sacramentorum munus ab altari sumeret, exasperatam fratris
conscientiam per satisfactionem lenire 1098C curavit. Unde factum
est ut, hostiam pacificam, fratre necdum pacificato, percipere praesumens, pro
mellea spiritualis suavitatis dulcedine, qua antea refici et recreari
consueverat, super fel et absynthium amarissima amaritudine fauces suas infectas
tremebundus horreret. Quocirca reatum suum quantocius ad memoriam reducens, et
pro culpa minus discretae invectionis humillima satisfactione poenitentiam
agens, apostolicam illam sententiam de caetero sollicitius observare curavit, in
qua ait: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in
spiritu lenitatis (Galat. VI). Attendant, quaeso, istud
exemplum, quicunque aemulatores. Ordinis sunt, quicunque zelo justitiae accensi,
fervent spiritu. Attendant, inquam, et cautius observent, ne forte modum justae
correptionis in arma vertant furoris, et emendationis poculum, quod fratribus
propinare conantur, tam sibi quam aliis, pro indiscretione in perniciem trahant,
dum et seipsos per iram dilaniant, 1098D et quae emendare
debuerant, dum exasperant, exulcerant, et ad excusandas excusationes in peccatis
prorumpere compellunt. CAPUT IV. De monacho multa daemonum certamina
perpesso, qui Dominum Jesum Christum videre meruit.Ad
confutandam pigritiam et excitandam devotionem nostram unum de bellatoribus
proferemus in medium, qui in coenobio Claraevallis ab adolescentia sua usque ad
decrepitam aetatem sub monasticae disciplinae jugo desudans, tam multiplicia et
acerrima daemonum certamina perpessus est, ut nisi Spiritus adjuvisset
infirmitatem ipsius, tantam larvalium umbrarum malitiam caro et sanguis
sustinere nequaquam potuisset. Hic itaque in omni sanctitate et justitia Domino
serviens, et corporis integritatem magno Dei munere a matris utero conservavit,
cui et Dominus in testimonium geminae puritatis 1099A multa de
secretis coelestibus revelare dignatus est. Quadam igitur vice dum diutius
protelatis vigiliis in quodam diversorio solus oraret, inhorruerunt subito pili
carnis ejus, et praeter solitum turbari coepit a facie nocturni. Et ecce turba
daemonum glomeratim per ostium irruens, et quasi se invicem a multitudine
introeuntium comprimens, totam domum implevit, ita ut undique perstrepens, ipsum
quoque orantem hinc inde converteret. Quod ubi ille persensit, illico signo
crucis armatus, crebras venias petere coepit, et beatae Virginis salutationes
eos exturbavit. Nocte vero sequenti cum eumdem locum orationis gratia
repetisset, ecce iterum contrariae potestates in impetu furoris accelerantes,
domicilii parietem lapideum ita validissime percusserunt, quomodo percutit aries
ad murum applicatus, ita ut domum totam quaterent. Cumque vir Dei levaret oculos
suos contra fenestram magnam in eodem pariete apertam, in ea vidit consistere
daemonem 1099B quemdam pennatum, ad instar gryphi aut
struthionis, qui ei minaciter imminebat, quasi mox ruiturus in eum atque
devoraturus. Quo viso, machinamenta daemonis animadvertit; et invocato
Salvatoris nomine, efferato prodigio signum crucis opposuit, ac fugavit. Multa
ejusmodi ludibria atque certamina passus multo tempore, ferire et referire non
destitit luctator egregius, jugi intentione contra spirituales nequitias
luctamen sine foedere exercens. Accepit autem hanc gratiam spiritualem a Domino,
quam perpauci homines assequuntur. Nam quoties voluisset, intentis luminibus in
aere solitus erat videre corporis oculis per diem globos daemoniorum stipatis
agminibus passim ubique vagantium, quorum tanta est infinitas, ut prae
immensitate aestimari non valeat. Qui cum multiformiter soleant apparere, una
tamen est forma, vel potius informitas, in qua frequentius eosdem conspicabatur.
Igitur secundum corporis lineamenta monstruosi homines esse videntur, statura
gigantes, colore Aethiopes, 1099C
agilitate angues, leones ferocitate, capitibus grossis atque turgidis, ventribus
prominentes, corporibus curti atque gibbosi sunt, colla quoque producta habent,
et exilia brachia, nihilominus et crura longissima praeferunt. Quando autem
alicubi in aere sistunt, tunc eorum corpora membratim discernuntur. Quando vero
discursu gyrovago huc illucque vagantur, tunc nihil ex eis, nisi tantum larvales
umbrae et turbidi glomeres deprehenduntur. Porro serenis diebus, quando sol in
virtute sua lucet, tunc visiones hujusmodi frequentius cernere solebat et
clarius discernere. Huic venerabili viro beatus Augustinus
eximius Ecclesiae doctor quodam tempore per visionem apparuit, ducens illum per
innumera loca poenarum usque ad ipsum putei gehannalis ingressum, in quem ex
alto prospiciens, trementibus membris, et palpitante anima prae timore
intolerabili, vidit illam tartareae abyssi voraginem plenam clamoribus
horrendis, 1099D atque exsecrandis ululatibus miserorum viventium
semper in igne devorante, quibus est mors amarissima, mors omnium pessima, mori
scilicet non posse. Inde reflexo gradu eductum de loco horroris et tenebrarum,
transtulit ad regionem felicium gaudiorum, ostendens ei lucifluas sedes et
mansiones beatissimarum animarum, ubi corporibus exutae, vita incorruptibili
vivebant, atque in pace Christi, quae exsuperat sensum, regenerationem corporum
suorum exspectantes, felicissime quiescebant. Tunc ait illi santus Augustinus:
«Ecce vidisti fines ultimos boni et mali. Elige, quod bonum est in oculis tuis.
Si viam justitiae, quae in libris meis copiose digesta est, tenere decreveris,
portionem accipies in terra viventium cum omnibus istis. Si vero post
concupiscentias tuas ire volueris, in gladio numerandus es cum iis quos vidisti,
terribili quidem, sed justo Dei judicio projectos in anathema oblivionis. Finita
itaque visione, cum fuisset ad se reversus 1100A homo totus
infremuit, vehementer inhorruit, duplici nimirum constrictus articulo, tum ne
beatorum gloriam amitteret, tum etiam ne poenam reproborum incurreret. Ex tunc
vero et deinceps, coepit beatissimum doctorem Augustinum dulcius amare, et dicta
illius sapidius ruminare. Contigit autem aliquando ut infirmaretur in Domo-Dei,
quae est Abbatia Ordinis Cisterciensis, sita in pago Bituricensi. Porro ibidem
tunc aegrotavit ad mortem frater quidam honestae conversationis. Qui cum jam in
area positus esset, casu accidit ut infirmariis absentibus spiritum exhalaret.
Praedictus vero frater, cum ibidem in stratu suo recubans gravi corporis
molestia langueret, revelante sibi Domino vidit manifeste corporeis oculis
animam illam longo tractu a corpore exeuntem, et quasi fumum incensi de
thuribulo procedentem. Quae cum tota fuisset egressa, collegit se in unum
globum, et stetit supra corpus in aere suspensa, altitudine quatuor aut quinque
cubitorum. 1100B Erat autem species ejus tanquam nubecula
condensa atque perspicua; et quasi ad mensuram unius modii oppansa. Mansit ergo
ibidem immobilis; usquequo fraternis orationibus comitata, et sacerdotali
commendatione munita, periculosi atque ignoti iteneris ducatum accipere
mereretur. Quod cum frater ille videret, sonitu et voce qua potuit, infirmarios
evocavit. Qui protinus accelerantes, tabulam defunctorum pulsaverunt, et fratres
ad exsequias concurrerunt. Praesente vero conventu cum cruce et aqua benedicta,
cum jam sacerdotalis commendatio esset initiata, tunc anima illa quasi secura
processit, et nebula illa quae videbatur, evanuit. Alio quoque tempore accidit
ut praefatus vir Dei die Dominica divinis interesset officiis in Ecclesia quadam
parochiali. Dicta itaque offerenda, cum jam ministratio panis et vini aqua mixti
sacrae fuisset mensae imposita, protinus apparuit ei Dominus Jesus, stans super
eamdem aram in forma parvuli prae filiis hominum speciosi, ita manifeste atque
morose, 1100C ut usque ad consummationem sacrificii ipsa
propemodum visio perseveraret. Verumtamen presbyter ejusdem loci, qui missam
celebrabat, homo inhonestae vitae, atque flagitiosus erat. Quamdiu ergo sacerdos
ille, seu fidelium oblationes recipiendo, seu sermonem, ut in die festo fieri
solet, ad populum proferendo, seu aliquid aliud faciendo, dorsum ad altare
habebat, tandiu sanctus infans ante calicem stabat. Quandiu vero sacerdos ad
sacramentum faciem tenebat, tandiu sanctus ille puerulus, tanquam immundum
presbyteri halitum exhorrens, longe remotus ab eo, post calicem consistebat.
Quod cum frater ille conspiceret, compunctus est vehementer, et totus in
lacrymas resolutus, ita ut inundatio lacrymarum a contuitu dulcissimi
Redemptoris oculorum ejus aciem interdum praepediret. Completa autem
revelatione, glorificavit Deum, qui sibi talia dignatus est demonstrare. Et vere
cognovit quod distantia meritorum minime faciat discrepantiam 1100D sacrificiorum, quoniam sacramenti effectus nullatenus constat ex
virtute et merito sacerdotis; sed ex institutione et gratia
Salvatoris. CAPUT V. De seniore, cui Dominus Jesus in die Parasceves vigilanti
apparuit. Per Parasceven hoc loco intelligitur dies, quo memoria passionis
Christi in Ecclesia celebratur. Apud Judaeos enim quaelibet feria sexta
Parasceve dicebatur, id est praeparatio; quia illo die praeparabantur cibi et
alia necessaria ad sequentem diem Sabbati, quo nec cibos coquere, nec aliquid
hujusmodi facere licebat. Quia ergo Christus in parasceve Paschae crucifixus
est, dies passionis ejus parasceve appellatur. Nec enim ecclesiastici viri dies
idolorum nominibus vocant, ut solent profani, qui dies Martis, Jovis,
Veneris, etc, velut ethnici, dicunt.Monachus quidam praefati monasterii, religione 1101A pariter et aetate provectus, dum aliquando die sancto Parasceves
sederet in claustro, librum ante se habens, apparuit ei Dominus Jesus Christus,
manibus et pedibus in cruce expansis, acsi eadem hora fuisset crucifixus. Quae
scilicet visio felicissima, quamvis brevis et pene momentanea fuerit, adeo tamen
manifesta atque efficax exstitit, ut visionis ipsius devota memoria de corde
videntis ulterius deberi non potuerit. Sicut enim qui camino ignito oleum
injicit, totum flammescere facit, sic gratia revelationis hujus praecordia senis
illius longo sanctae conversationis usu ignita, sacri desiderii flamma
peramplius et perfectius illustravit: unde et ascensiones in corde suo
disponens, de virtute in virtutem proficiens, quadragesimum, ni fallor, in
Ordine suspergressus est annum, tandemque corruptibilis carnis onere deposito
videre meruit, non in imagine infirmitatis, sicut antea, sed in gloria
majestatis Deum deorum in Sion. CAPUT VI. Quam misericorditer Dominus quemdam
clericum ut converteretur admonuit.1101B Ineffabilis Deus, et ineffabilia opera ejus. Quis enim digne effari
queat quam mirabilis sit in sanctis suis, quam miris et multiplicibus modis in
tempore vocet quos ab aeterno praescivit, et praedestinavit conformes fieri
imaginis Filii sui, ita ut etiam nonnullos ex iis qui per flagitia in massa
perditionis penitus absorbendi videbantur, potenti virtute eruens, transferat in
regnum claritatis ejusdem dilecti Filii sui? De quorum numero clericum quemdam
juvenem, divitem, nobilem, saeculo prona intentione deditum, de voragine
voluptatum paterna castigatione clementer eripiens, docuit non sperare in
incerto divitiarum, nec lubricae aetatis petulantiam sequi, sed per duros
labores poenitentiae ad veras divitias aeternae vitae pervenire. Hic itaque
delicatus adolescens advertere nolens, ideo ferias clericis 1101C a sanctis Patribus institutas, ut vacarent et viderent quoniam
Dominus ipse est Deus, non ut scacis aut aleis, seu quibuslibet diabolicis nugis
intenderent, solebat frequenter cum coaevis et sodalibus suis, spectaculis et
ludis variis diem perdere. Quadam igitur vice cum ad aliquam domum jocandi causa
multi confluerent, ut theatricis plausibus et nugis diem ipsum solito more
consumerent, accessit etiam illuc praefatus adolescens, ut et ipse pasceret
haedos suos de spectaculo vanitatis. Erant autem illic alcatores quidam cum
aleis ludentes quos ut melius ex alto prospiceret, super mensam ibidem positam
pronus accubabat. Et ecce facta est super eum subito quasi manus hominis, ipsum
invisibili flagello diutius caedens, quae caput illius et humeros ac dorsum
totum veluti pilo desuper feriente crebris ictibus tundebat. Ipse vero jacebat
immobilis, quid faceret, quo se verteret ignorans. Volebat prae nimia doloris
angustia in vocem clamoris et planctus 1101D erumpere, sed prae
pudore, propter frequentiam circumstrepentis populi non ausus, ne velut insanus
reputaretur, molestiam verberum aegerrime ferebat. In semetipsum vero reversus,
et mortem quasi jam imminentem prae oculis habens, arguebat se in conspectu
Domini, gemens in amaritudine animae suae, et dicens: «Eia mihi, Domine Deus
meus! Nunc invenerunt me peccata mea: et ecce jam morior, et ad inferos cum
dolore descendo, carens poenitentiae fructu. O Pater misericordiarum, Domine
Deus meus, si respiciens videris afflictionem peccatoris in angustia constituti,
et me, licet indignum, de praesenti periculo misericorditer eripueris, promitto,
voveo, spondeo quoniam non ero ingratus beneficiis tuis, sed continuo spretis
cunctis quae sunt mundi, servum me tibi tradam sempiternum.» Dum haec et similia in corde coram Domino loqueretur, facta est vox
ad ipsum dicens: Si Claram-Vallem conversionis gratia adire volueris, et in
anima 1102A et in corpore salvus eris. Ad quam vocem respirans et
a Domino se visitatum intelligens, illico respondit: «En trado me servum Deo, et
domui Clarae-Vallis.» Adhuc eadem verba in corde volvebat, cum mox recedente
flagello, totus etiam dolor evanuit. Sentiens autem factam in se misericordiam,
continuo non acquievit carni et sanguini; et si ita equitatura ad manum fuisset,
ne unius quidem horae morulam sustinuisset, quin incontinenti votum quod voverat
persolveret. Neque enim carnalem illam cogitationem admisit, ut domum rediret,
parentes et amicos consuleret, domum familiamque disponeret, redditus, agros
censusque locaret, sed omnia haec abrumpens potius quam solvens, et cuncta haec
propter Christum arbitratus ut stercora, eadem die comparata equitatura, in
crastinum summo mane iter arripuit, a facie saeculi, tanquam a facie leonis
fugiens, ut maneret in solitudine. Ferventissimo itaque desiderio veniens ad
solutionem 1102B voti Claram-Vallem, quae prius vallis
absynthialis dicebatur; fratribus quoque modum et ordinem suae conversionis
exponens, tanto jucundiori charitate susceptus est, quanto per haec judicia
Domino vitam conversationemque suam placere, fratres illi humiliter
praesumebant. Susceptus itaque et probatus, Domino quoque donante, fidelis
inventus, veterem hominem cum suis actibus exuit, et novum, qui secundum Deum
creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV),
induens, tanta instantia Cisterciensis Ordinis arduos labores usque ad finem
vitae suae complexus est, ut cunctis sanctissimam conversationem ejus
intuentibus liquido pateret primam illam conversionis ejus vocationem vere ab
illo fuisse, qui eos quos amat, arguit et castigat; omnemque filium quem
recipit, paterna pietate flagellat (Apoc. III; Hebr.
XII). CAPUT VII.
De novitio, quem beatus Bernardus saepius in visu
visitavit.1102C Frater quidam de Ordine
regularium canonicorum, cum esset proficiendi avidus, atque charismatum meliorum
aemulator desiderabat desiderio magno beati Bernardi magisterio subjici, et
Clarae-Vallensium collegio sociari, licet hoc, ipso sancto Patre vivente,
consequi minime potuerit. Quo decedente, audita fama pretiosae mortis ejus,
consternatus est animo vehementer; miserum se, atque indignum clamitans, quod
voti sui compos fieri non meruisset. Post autem paucos dies apparuit ei in visu
venerabilis Pater, quasi strenuus operator praecinctus ad laborandum in agro
latissimo, in quo manipuli triticeae messis innumerabiles esse videbantur, ex
quibus multitudinem magnam in acervum grandem congesserat; reliquis vero qui
supererant, qui etiam multo plures erant, comportandis et coacervandis
pertinaciter insistebat. Quod cum vidisset, intellexit illico congeriem illam
manipulorum 1102D figuram tenere multitudinis fratrum, quam idem
egregius praedicator, quandiu vixit in carne, Christo Domino aggregarat; adhuc
autem restare innumeros, qui ejus meritis et exemplis ad salutationis gratiam
essent perducendi. Unde multum exsultans, seque ex illis fore, non desperans,
Claram-Vallem, quam citius potuit, adiit, postulans et impetrans se ad
probationem admitti. Qui dum adhuc ibidem novitius esset, et beati viri memoriam
pene incessanter atque insatiabiliter animo volveret, quadam die Dominica circa
finem vigiliarum, fatigato illi, et modis pluribus afflicto, coepit obrepere
sopor. Et ecce apparuit ei reverendissimus Pater, cujus amore flagrabat,
dignanter alloquens eum, et monens de dirigenda ad Deum jugiter intentione, cum
quotidiana lacrymarum effusione. Quod si faceret, divinam miserationem, et suam
ipsius visitationem securus exspectaret. Et cum ista dixisset, recepit se in
tumbam suam, quae ibidem coram altari beatae Virginis matris 1103A posita erat. Quae videlicet receptio tam evidens fuit, ut frater
ille nesciret utrum dormitans, an vigilans hoc vidisset. Cumque aperuisset
oculos, et piissimi Patris admonitionem dulci recordatione pensaret, subito
iterum apparuit illi jam plene vigilanti et corporeis oculis intuendum se
obtulit. Stabat igitur cominus coram ipso, ita ut manu tangi facile posset;
diligenter eum considerans, et quasi explorans utrum dormiret, an vigilaret,
more eorum qui excitant ad vigilias dormientes. Quem cum novitius stupidus et
attonitus intueretur, protinus ille qui videbatur, evanuit; et (quod mirum dictu
est) visum est illi quod quasi sensibiliter praecordiis ejus illapsus fuisset.
Unde vehementer accensus in amorem Dei et ejusdem beatissimi viri, ad
susceptionem novae vitae in gaudio et exsultatione spirituali de die in diem
instituebatur. Denique sequenti nocte cum vigiliis fratrum similiter interesset,
talem ac tantam divinae visitationis gratiam ibidem expertus est, qualem ac
quantam in vita sua nunquam antea senserat: 1103B quod totum
utique meritis ejus, quem diligebat, se obtinuisse, gratulatus est. Cumque per
dies plurimos memoriam abundantiae suavitatis hujus recolendo frequentius
eructaret, fundebat ubertim dulces et pias lacrymas, quibus die noctuque satiari
non poterat. Transacto autem anno probationis ejus, sacrum habitum cum multa
devotione suscepit, vestem innocentiae, quam non tam foris quam intus vestitus
fuerat, jugi meditatione perpetuaque sollicitudine illibatam servare contendens,
sicque post vestigia venerandi Patris, quem unice diligebat, indefesso studio
pro modulo suo gradiens, et vitam suam in bona perseverantia consummans, illi,
ut confidimus, est associatus in coelis, cujus in terris positus consortium
ardenter desideravit, et vigilanter requisivit. CAPUT VIII. De monacho, cui
Dominus Jesus Christus semel et secundo apparuit.1103C Alius quidam in eodem coenobio novitius frater,
cum ex toto corde Dominum quaerere proposuisset, cnjunctis sive expansis manibus
frequenter orare solitus erat, ubi tamen opportune id facere potuisset. Quadam
itaque nocte in principio vigiliarum, cum esset in choro, clausis oculis,
manibusque protensis ad Deum intendens, subito adfuit ibi Dominus Jesus
Christus, loquens ad eum, et dicens: «Porrige mihi manus tuas.» Ad hanc itaque
vocem cum aperuisset oculos frater ille, multum obstupuit; sed utrum dormiens an
vigilans hoc audisset, non facile discernere potuit. Ex hac autem voce multum
fervorem, multamque devotionem mente concipiens, eamdem formam orandi servare
deinceps sollicitus fuit. Post aliquantum vero temporis, cum jam monachus factus
in quodam ejusdem ecclesiae angulo secretius staret, intento animo junctisque
manibus, sicut solebat, orans, subito fuit in spiritu. Et ecce 1103D astitit ei Dominus Jesus Christus, suppositis atque expansis
manibus suis manus illius excipiens, et quasi ad professionem admittens. Quo
facto cum fuisset homo reversus ad se, gavisus est gaudio magno valde, jamque
felici doctus experimento certissime credidit ubique divinam esse praesentiam,
maxime vero, sicut testatur legislator noster S. Benedictus , quando operi Dei, sive orando, sive psallendo
insistimus. CAPUT IX. De fratre Ansulpho, qui vidit Dominum Jesum in cruce
pendentem.Magnae devotionis vir, et magna praeditus
gratia, nomine Ansulphus, cum adhuc esset in Claravalle novitius, vidit in
visione apparentem sibi Dominum Jesum Christum, tanquam in cruce pendentem. 1104A Erant autem, ut sibi videbatur, ibidem duo alii novitii, qui
secum erant in probatione. Cum ergo suppliciter Dominum adorasset, et ut sui
sociorumque suorum misereretur humillima prece rogaret, motus misericordia pius
Dominus respexit ac benedixit eum; et alterum cum eo supradictorum novitiorum.
Cernens vero novitius, qui haec videbat, tertium illum Dominica benedictione
minime roboratum, fraterna pietate commotus, coepit attentius rogare Dominum, ne
ipsum a largitate suae benedictionis excluderet. Respondit autem Dominus
nequaquam illum esse benedicendum; sed magis ad massam pertinere maledictorum.
In his verbis evigilans novitius ille, de benedictione, qua cum socio suo a
Domino benedici meruerat, oppido gratulatus est, sed quidnam de illo, de quo tam
tristem sententiam audierat, futurum foret, dubius exspectabat. Post diem itaque
tertium tertius nempe neophytus trinitatis vinculum rumpens, ut tristem sui
nominis etymologiam exprimeret, Malgerus siquidem vocabatur, 1104B Ordine derelicto reversus est ad vomitum vitae saecularis, et
factus est apostata vilis. Reliqui autem duo, qui benedictione Domini firmati
fuerant, ipso miserante benedictionem haereditate possederunt: et quoniam ad
sortem benedictorum Domini pertinerent, in proposito suo juste et pie usque in
finem vitae perseverando, declararunt. CAPUT X. De fratre qui dexteram
Domini se benedicentem in visu deosculatus est.Frater
quidam ejusdem coenobii, cum se ad quaerendum Dominum magno desiderio
convertisset, et pii Salvatoris nostri Domini Jesu Christi memoriam dulci
meditatione continue ruminaret, vidit illum quadam vice in visione sibi
apparentem. Sollicitus autem de sua salute, flagitabat obnixe salutiferam ejus
benedictionem, dicens: «Obsecro, Domine, 1104C benedic mihi ut
salvus fiam.» Pius vero Dominus, qui propterea pauperi suo apparere dignatus
fuerat, ut aliquam stillam dulcedinis suae ipsi misericorditer impenderet,
elevata sancta dextera sua, benedixit eum. Qui protinus sibi in eadem visione
videbatur inenarrabili gaudio repletus, et pia praesumptione apprehendens
beatissimam dextram, a qua benedici meruerat, cum ingenti devotione
deosculabatur eam, atque dicebat: «Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe, quia
benedixisti mihi; et salvus ero.» CAPUT XI. De fratre qui vidit B. Mariam Magdalenam
in visu.Alteri cuidam fratri religioso atque devoto
datum est in spiritu videre B. Mariam Magdalenam splendidissimo vultu et habitu
ante altare stantem. Qua visa, repletus est frater idem laetitia magna. Cumque
cogitaret animo, optando atque supplicando, et cum magno aestu sacri desiderii
suspirando, quatenus ei 1104D beatissima Dei genitrix virgo
Maria, cui devotissime die noctuque serviebat, similiter monstraretur, facta est
vox ad eum in ipsa visione dicens: «Nosse te convenit quod necdum idoneus es ad
sublimissimam immaculatae Dei genitricis et Virginis claritatem contuendam.
Satage ergo, cresce et profice, quantum poteris, ut eam quandoque videre
merearis.» CAPUT XII. De magno profectu cujusdam Monachi Laici.(Vide supra Vitam primam, lib.
VII, col. 437.) CAPUT XIII. De converso, cujus
devotionem S. Bernardus per spiritum cognovit.(Vide
ibid. col 439.) CAPUT XIV. De visione quam vidit
frater quidam in obitu alterius fratris.1105A Frater quidam sanctae conversationis, dignus cui Dominus secreta sua
revelare dignaretur, vidit quadam vice in visione se quasi in infirmitorio
Claraevallis positum. Et ecce pretiosa quaedam indumenta de palliis et sericis a
venerabilibus quibusdam personis in eadem domo incidebantur et praeparabantur.
De cujus rei novitate cum multum obstupuisset, dictum est ei: Ornamenta ista, de
quibus ita miraris, praeparata sunt cuidam de filiabus abbatis Claraevallensis,
quae modo processura est ad nuptias. Et quia minus habet pulchritudinis in se,
quam conveniat generi suo, oportet ut habeat saltem pretiosarum fragrantiam
vestium, atque decorem, unde placeat aeterno sponso, in cujus purissimum
thalamum non modo macula peccati, sed neque ruga 1105B negligentiae, quod benignissimae charitatis ipsius indulgentia
non texerit, ullomodo intrare poterit. Eadem igitur hora pulsata est tabula
defunctoria, et defunctus est ibi frater quidam: de quo inventum est quod,
quamvis innocentem et mansuetam vitam duxerit, in operatione, tamen aliquantulum
negligens et remissus exstiterit. Unde necesse erat ut cui gratiam absoluti
decoris propria merita non praestabant, ei nimirum fratres de orationibus suis
copiosiorem ornatum impenderent. CAPUT XV De monacho laico qui missam per somnium
didicit.Charismatum coelestium distributor Spiritus
sanctus, qui omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens a Patre
luminum, singulis fidelibus, prout vult, dispensat, monacho cuidam laico et
illitterato speciale ac mirabile quoddam gratiae suae conferre dignatus est. Hic
itaque beatus homo, Galterus nomine, doctis et litteratis fide et 1105C devotione non inferior, vestiarii officium in Claravalle multo
tempore gerens, non secundum personarum acceptionem, sed secundum necessitates
indigentium vestimenta fratribus cum multa charitatis dulcedine providebat: qui
etiam puritate innocentis vitae tam Deo quam hominibus carus et acceptus erat.
Huic aliquando in strato suo quiescenti, persona quaedam reverenda dormienti
apparuit, praecipiens ut oratorium quantocius intraret, et divinae majestati
missam devotus cantaret. Ille vero super hujus praecepti novitate non parum
attonitus, simul etiam personae suae humilitatem considerans, nutabat quidem
prae verecundia, sed praecipientis auctoritate pressus, nec resistere ausus,
velociter paruit imperanti. Aggressus itaque insolitum opus, et sacerdotalibus
ornamentis indutus, missam de Spiritu sancto cum magna devotione per somnium
celebravit. Cumque evigilasset, eamdem missam, quam antea penitus, utpote
litteras nesciens, ignorabat, corde 1105D tenus scivit, et eam
deinceps per plurimos annos in memoria retinuit, tantoque eam in meditationibus
et orationibus suis dulcius ruminare studuit, quanto se hanc non ex humana
doctrina, sed ex inspiratione divina didicisse jucundius
meminit. CAPUT XVI. De magna patientia cujusdam conversi in infirmitate
sua.(Vide supra S. Bernardi Vitam primam, lib. VII,
col. 441.) CAPUT XVII. De converso, cui scientia divinarum
Scripturarum collata est.Solebant infirmarii
Claraevallis cum gaudio et admiratione 1106A magna referre de
quodam religiosae vitae converso, gratiam quamdam admirabilem et memoria dignam,
quam Dominus ipsi ante obitum illius conferre dignatus est. Cum enim mater
gratia bonae vitae ipsius merita remunerare disposuisset, et infirmitate
correptus aliquandiu decubuisset, tandem ingravescente languore mortis signa
evidentius apparentia resolutionem corpusculi imminere nuntiabant. Et ecce
spirante ubi voluit, et quando voluit, Spiritu sancto, novo vere et stupendo
miraculo illuminatus est intellectus ejus, et aperta lingua illi, coepitque homo
rusticanus, qui nunquam litteras didicerat, expedite Latino uti eloquio, miras
quasdam sententias de Scripturis sacris disserens, nihil tamen proferens, nisi
quod sanae doctrinae congruebat. Mirabantur fratres laici, qui litteras
nesciebant, quaenam esset haec rei novitas, et accitis quantocius monachis, in
audientia nihilominus eorum idem infirmus Scripturarum mysteria 1106B luculento sermone pandebat. Praeterea suaves quasdam cantilenas
de mysteriis sanctae Ecclesiae modulatis vocibus decantabat, quae nusquam audiri
consueverant, ita ut audientes miraculi novitate attonitos redderet, et cantus
suavitate mulceret. Sed quid omnipotens et misericors Deus in hac tam insolita
gratia simplici et rusticano homini collata mortalibus innotescere voluit, nisi
hoc, quod in aeterna beatitudine regni ipsius, secundum Apostoli sententiam. Non erit Judaeus aut Graecus, Barbarus et Scytha, servus et liber,
litteratus seu illiteratus? (Colos. III) sed, secundum
Prophetam, erunt omnes docibiles Dei; (Isa. LIV;
Joann. VI) et: Omnes, a maximo usque ad minimum eorum,
cognoscent me, dicit Dominus? (Jer. XXXI.) Utinam attenderent
exemplum istud homines inquieti, qui circumeunt mare et aridam, ut palea
litterae repleantur, et typho scientiae turgeant, ut vocentur ab hominibus
Rabbites et magistri, ut glorientur se esse legistas et decretistas, dialecticos
et sophistas ut, de negotio 1106C pietatis avaritiae et ambitioni
serviant. Utinam, inquam, cordis aure perciperent et intelligerent, quoniam
sicut rustico huic et idiotae, qui simpliciter in timore Dei ambulare studuit,
in obitu ipsius divinae scientiae sublimitas collata est, et notitia mysteriorum
coelestium reserata: sic econverso ipsi stulti et fatui remanebunt in obitu suo,
cum divitias scientiae, quas sine timore Dei devoraverunt, evoment, et de ventre
illorum extrahet eas Deus. Et haec dicimus, non
ut scientiae appetitores generaliter condemnemus, sed ut doceamus omnem hominem,
primitus fundamentum timoris Dei collocare in fossato humilitatis, quia timor
Dei, secundum veram diffinitionem, initium sapientiae est: dehinc quantumcunque
voluerit scientiae superaedificet, quia nulla unquam scientia inflat, ubi divina
pariter et fraterna charitas aedificat. Itaque novus iste theologus de quo
locuti sumus, qui a timore Dei incipiens, fastigium perfectae sapientiae
apprehendere 1106D meruit in consummatione praesentis vitae, cum
aliquandiu sententiarum varietate, et cantuum modulata suavitate, tanquam
dulcissimo poculo audientes laetificasset, tandem in bona confessione transivit
ex hoc mundo ad Patrem, felici absorptione in abyssum aeterni luminis
absorbendus, cujus in hac vita primitias ad hoc tantum, ut reor, acceperat, ut
nos in odore unguentorum, quibus delibutus erat, tanto avidius currere faceret
(Cant. I), quanto solis mansuetis et humilibus fontem verae
sapientiae patere cognosceremus. CAPUT XVIII. De converso bubulco, qui vidit in
visione Dominum Jesum boves secum minantem.Conversus
quidam in una grangiarum Claraevallis bubulci gerebat officium, homo purus ac
magnae 1107A simplicitatis, qui omnia quae sibi a magistris suis
fuissent injuncta promptus ac devotus exsequebatur, et intuitu retributionis
divinae quotidianos labores patientissime tolerabat. Hic quadam vice vidit in
somnis juxta se Dominum Jesum Christum jucundo nimium spectaculo illa sua
dulcissima manu tenentem aculeum, atque ex alia parte temonis boves secum
minantem. Cumque evigilasset, et piissimi collaboratoris sui mansuetudinem,
benignitatem dulcedinemque mente revolveret, exarsit subito in praecordiis ejus
ignis vehementis desiderii, ipsum suspirantis, ipsum facie ad faciem videre
cupientis quem in beata visione collaboratorem habere meruerat. Cumque dissolvi
vehementer cuperet et cum Christo esse (Philipp. I), pius Dominus,
qui cum mitibus ambulat, et cujus sermocinatio cum simplicibus est, desiderium
pauperis sui nequaquam differre voluit, sed mox idem frater aegritudine
correptus lecto decubuit, et die 1107B septimo laborem et dolorem
cum morte finivit, vitamque perpetuam cum requie sempiterna, quae est Christus
Dominus, feliciter apprehendit. Ad hunc in extremis agentem reverendissimus
abbas ipsius beatus Bernardus gratia visitationis intravit, quatenus filio
repatrianti, cujus conscientiam puram ac simplicem noverat, valefaceret, et jam
exire parantem contra latrunculos spiritualis nequitiae sua benedictione
muniret. Cum vero praedictam visionem ipso infirmo referente cognovisset,
plurimum inde gratulatus est. Quo defuncto, pronuntiavit de eo confidenter
quoniam cum Deo ambulavit, et vere cum ipso operatus est Deus: ideoque
transtulit illum Dominus. Non enim poterat miserator Omnipotens servum suum in
supremo agone deserere, cui dignantissimus comes et cooperator fuerat in
labore. CAPUT XIX. De humilitate magna cujusdam conversi.1107C (Vide supra, S. Bernardi Vitam primam,
lib. VII, col. 442.) CAPUT XX. De converso, post cujus
mortem Dominus gloriosa revelatione demonstrare dignatus est quantae
perfectionis in vita sua fuerit, et quantam beatitudinem in morte consecutus
sit.In supradicto coenobio alter quidam conversus
exstitit, vir religiosus ac magnae mansuetudinis, qui per magisterium divinae
gratiae didicerat esse mitis et humilis corde. Huic caeteri fratres testimonium
perhibebant quod nunquam visus fuisset irasci, nunquam quibuslibet injuriis
provocatus ad impatientiam erumpere. Hic inspirante Deo, statuerat firmiter in
animo suo, ut quoties a quibuslibet fratribus juste sive injuste proclamaretur,
toties pro illis oraret, et pro singulis Pater noster ad
minus una vice diceret. Cujus etiam exemplo informati 1107D multi
Claraevallensium fratrum, eamdem consuetudinem usque hodie quasi pro lege
custodiunt. Verumtamen si accepta Deo et grata hominibus erat devotio et
humilitas hujus beati viri, videant, quid responsuri sint Deo in die tremendi
examinis ejus, qui econtrario nituntur, qui si forte ab aliquo proclamati
fuerint, exasperantur, et ad impatientiae verba prorumpunt, rancorem quoque,
quem adversus proclamantes se concipiunt, dissimulare nequeunt, seu etiam
opportunitatem captant, quo non charitatis, sed rancoris spiritu impulsi, eos
qui se clamaverant, cum quanta possunt exaggeratione reclament. Praedictus
itaque vir Dei quadam vice pro negotiis Ecclesiae suae in via directus, necesse
habuit per fauces cujusdam nemoris solus transire. Contigit autem eum ibidem in
manus incidere latronum, qui etiam despoliantes eum, jumentum quoque quo
vehebatur cum sarcinulis rapuerunt, et nihil ei penitus praeter solam 1108A charitatem reliquerunt. Illa vero, quoniam non erat incaute
foris in cistarcia relicta, sed firmissimae patientiae nodis intus in intimo
cordis sapienter astricta, sicariorum violentiam timere non potuit. Salva igitur
charitate, nihil Dei servus amittere poterat, quia pro nihilo erat quidquid illa
remanente perdebat. Recedentibus vero latronibus, cum jam paululum
processissent, ipse ad orationem prosternitur, obsecrans Dominum, ut hanc eis
impietatem remitteret. Quidam autem ex ipsis nutu Dei reversus, et fratrem illum
a longe subsecutus, curiosius observabat, volens scire quid ageret. Et videns
eum orationi diutius insistentem, celeri cursu revertitur ad socios, percutiens
pectus suum, et dicens: «Vae nobis miseris et damnatis. En moriemur omnes, quia
hunc tam sanctum hominem, et tam sancti monasterii fratrem malo nostro tam male
tractavimus;» siquidem ipso revelante cognoverant quod de Claravalle esset. «Hic
enim, inquit, ex quo recessit 1108B a nobis, non cessat orare cum
gemitu et lacrymis: nec dubium est quin ipse Dominum roget etiam pro suis
inimicis.» Quod audientes latrunculi illi, compuncti sunt animo, velociterque
redeuntes, invenerunt illum adhuc in oratione flexis genibus intentum. Cui mox
universa, quae violenter ei abstulerant, restituunt, et venia suppliciter
postulata in pace dimittunt. Quo viso, frater ille Salvatori Christo immensas
gratias referens, gavisus est gaudio magno valde de compunctione praedonum,
magis quam de receptione spoliorum. Iste ergo vir bonus cum in
proposito sancto laudabiliter usque in finem vitae suae perseverasset, tandem
vocante se Domino collectus est ad patres suos, visurus bona Domini in terra
viventium, a modo et usque in sempiternum. De cujus glorificatione visio talis
apparuit, eadem qua defunctus est die. Erat in quodam monasterio longius a
Claravalle remoto monachus quidam religiosus et magnae 1108C opinionis vir: quem pro sua sanctitate omnes ejusdem monasterii
fratres sincere diligebant, omnes singulariter honorabant. Hic igitur eadem die,
qua praedictus frater in Claravalle defunctus est, et ipse moriens ad extrema
devenit. Cumque jam morti proximus videretur, raptus est ab humanis, ita ut omni
membrorum officio destitutus, a mane usque ad horam nonam jaceret immobilis.
Tantummodo in pectore modicum spiramenti supererat, quod eum a mortuo
secernebat. Ita ergo de mane, sicut jam diximus, usque ad horam nonam in exstasi
positus, tandem ad seipsum revertitur, et virtute recepta lingua iterum in verba
laxatur. Stupentes vero qui aderant, causam ab eo repentinae discessionis ac
reversionis, flagitant. Quibus ipse respondit: «Hodie cum a sensibus carnis in
spiritu sublevatus abstraherer, inveni me subito introductum velut in paradisum
voluptatis, in locum gloriosum atque praeclarum nimis, cujus aptitudinem,
pulchritudinem, atque amoenitatem humani sensus angustia aestimare 1108D non sufficit. Videbatur illic pretiosorum vasorum aliorumque
ornamentorum gloria magna et diversitas multa, infinita quoque deliciarum
praeparatio, quomodo fieri solet in adventu cujuspiam potentissimi regis aut
imperatoris. Erant etiam illic sancti innumerabiles, immensa claritate
coruscantes, quorum alii jam advenerant, alii adhuc de cunctis partibus
veniebant, quasi ad grande spectaculum certatim properantes, et velut ad diem
solemnem undique confluentes. Audiebatur praeterea ibidem suavitas harmoniae
coelestis, et resonabat undique gratiarum actio et vox laudis. Ego vero cum in
iis quae videbam et audiebam nimis obstupuissem, sciscitatus sum ab angelo
ductore meo quaenam esset tantae solemnitatis et laetitiae occasio.» Ipse vero
respondit: «Haec est celebritas nova, novi cujusdam sancti hodie de domo
Claraevallis assumpti, et in gaudia ista modo solemniter introducendi.» Hoc
itaque dicto jussit me citius egredi, atque ad humana 1109A reverti. Quod cum ego nimium detestarer, obsecrabam medullitus,
ut ab illa felicitate ad miserias corporis amplius non remitterer. Ille vero
respondit: «Modis omnibus oportet te ad fratres tuos regredi, donec annunties
quae vidisti. Quo facto protinus reverteris, et aeternae istius laetitiae
participium obtinebis. Hujus rei gratia missus sum ad vos indicare ista quae
vidi, ut et ipsi benefacientes proficiatis et perseveretis in bono, scientes
utique quod non deerit merces operi vestro.» Et cum ista dixisset, illico
valedicens eis, obdormivit in Domino. Planxit autem eum omnis congregatio
monasterii planctu magno, utpote sanctissimum, et magnae utilitatis virum, de
cujus exemplo omnes erant informati, et de cujus consilio pendebant universi.
Illi ergo sollicite tempus horamque notantes, cum requisissent in Claravalle,
cognoverunt fratrem supradictum, eadem die qua visio haec demonstrata est,
fuisse defunctum. Cujus nimirum tanta ac talis 1109B inventa est
conversatio, ut fidem facile faceret tanto ac tali miraculo. Beatus vero
Bernardus, cum quidam de fratribus hanc visionem coram eo cum grandi admiratione
referret, ita respondit: «Et vos fratres, ista miramini? Ego vero magis admiror
incredulitatem et duritiam cordis vestri, qui adhuc minime creditis, aut minus
forte advertitis vocem illam veridicam, qua de coelo clamatur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo enim jam dicit
Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV). Mihi
siquidem luce clarius, et vita qua vivo certius constat omnes, qui in Ordinis
hujus puritate obedientes et humiles perseverarint, mox ut carnem exuerint, ab
omni miseria protinus exuendos, et immortalitatis gloria vestiendos. Audientes
vero fratres ab ore tanti Patris testimonium tale de puritate Ordinis,
vehementer confortati sunt, et de glorificatione fratris qui puritatem Ordinis
totis viribus sectatus fuerat, Domini clementiam collaudantes, studebant et ipsi
districtioris vitae vias nequaquam 1109C abhorrere, ut et
glorificationis, quae arctam et angustam viam propter Christum incedentibus
repromittitur, participes effici mererentur. Utinam et nos, qui temporibus istis
novissimis quibus, refrigente jam charitate, tepiditas et negligentia
usquequaque subintrare coepit, haec audimus vel legimus, recalescamus ad
imitandum vigorem fervoris et devotionis sanctorum Patrum, ne forte, qui similia
ipsis conversionis initia habemus, conversatione reproba degeneres effecti,
sicut puritatem Ordinis sacri negligimus, sancta puritate illius summae
beatitudinis alienati, illic deputemur, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror
inhabitat (Job X). CAPUT XXI. De fratre, quem S. Bernardus in visu ne
tentationi cederet admonuit.Post transitum
reverendissimi Patris Bernardi, fuit in Claravalle frater quidam, qui in
primordio 1109D conversionis suae, tanquam novus miles, crebros
hostium assultus tolerabat, crebra tentationum jacula scuto patientiae viriiiter
excipiebat, super omnia vero spiritum fornicationis adeo infestum sentiebat, ut
phantasias miserae carnis, quas malignus ille cordi ejus ingerere continue
nitebatur, manu sacrae compunctionis et orationis vix abigere valeret, et in hoc
frixorio confrixus tota die contristatus incederet. Augebatur in dies
molestissimi hujus conflictus molestia, nec erat rudi tirunculo tanta patientia,
ut violentiam passionis durae se ulterius ferre posse consideret. Unde etiam
deliberavit animo cedere tentatori, et projecto religionis habitu ad saeculum
reverti. Cumque jam sollicite recedendi opportunitatem observaret, astitit ei
per visum beatus Bernardus paulo ante defunctus, increpans ipsius socordiam, et
super iniquitate, quam mente conceperat et actu perficere satagebat. Cui cum
ille respondisset sese diutius reluctatum fuisse, et jam 1110A tentationis violentiam ferre non posse, ait sanctus ad illum:
«Scito praenoscens quoniam multa adhuc te certamina manent. Sed age viriliter,
et noli deficere, quia Dominus aderit tibi, tanquam adjutor in opportunitatibus,
ut eruat te. Unde tibi polliceor quia, si in Ordine usque in finem
perseveraveris, salvus eris. Quod si forsitan aliquis tibi nocere tentaverit in
die novissimo, ego respondebo pro te, et animam meam ponam pro anima tua.» O
vere amicum fidelem, pium patrem, auxiliarium fortem, qui post mortem carnis in
vita beata magis se fidelem probans, oviculam nutantem, jamjamque in barathrum
apostasiae ruentem tam dignanter visitavit, blandis consolationibus fovit,
exhortationibus roboravit, et per Dei gratiam de praecipitio mortis ad vias
vitae reduxit. Tali namque pollicitatione tanti patris praedictus frater
animatus, spiritum pusillanimitatis et diffidentiae penitus a corde suo
eliminavit, et ad agonem certaminis incredibiliter 1110B roboratus, deinceps a stabilitate sua nullis maligni spiritus
machinamentis, seu tentationum violentiis moveri potuit; sed sicut ei praedictum
fuerat, multorum certaminum agones desudans, de cunctis per Dei gratiam
victoriae triumphum reportare meruit, atque in Ordine sancto usque in finem
vitae suae in optima conversatione perseverans, salutem aeternam, secundum
sponsionem Deo dilecti Patris sui, feliciter consecutus est. CAPUT XXII. De fratre,
cui S. Malachias et B. Bernardus apparuerunt, et pro culpa sua
castigaverunt.Alius quidam de fratribus ejusdem
coenobii, cum instructu diabolico ita mente corruptus esset, ut jam apostatare a
Deo, et pactum cum inferno facere, id est ad saeculum redire disponeret, vidit
in visu noctis beatum Bernardum, sanctumque Malachiam, reverendissimos ipsius
loci patronos in dormitorio deambulantes, et fratres in lectis suis pausantes
1110C sigillatim visitando benedicentes. Qui cum in Ordine
visitationis ad lectulum videntis haec devenissent, nec tam benigne eum
respexere, nec benedictione, qua caeteros firmaverant roboravere, sed magis
quasi indignantes adversus eum stabant: sicque beatus Malachias ad sanctum
Bernardum locutus est: «Homo iste pravus et inquietus nihil omnino boni gerens
animo non timet iniquitatem meditari in cubili cordis sui: jamque prona
voluntate diabolicae suasioni assensum dedit, ut ad vomitum saeculi, quam citius
poterit, revertatur.» Quo audito, beatus Bernardus dixit ei: «Tu de monasterio
meo fugere quaeris? Et quo fugies, miser, a facie Domini? Crede mihi, quia malo
tuo talia cogitasti. Scio, scio, sola vexatio intellectum dabit auditui; et qui
per timorem Dei te corrigere neglexisti, dignis verberibus castigatus, ulterius
fugere non tentabis.» Et his dictis coepit cum crebris ictibus tundere baculo
quem tenebat, et ait: «Ecce stipendia, quae mereris. 1110D Surge
nunc, et fuge, si poteris.» Evigilans autem frater ille invenit se tunsionibus
illis totum conquassatum atque confractum, ita ut in infirmitorium ductus, lecto
detineretur. Tremens itaque ac pavens, fratres qui sibi assistebant rogat, ut
priorem quantocius ad se venire faciant. Quo accersito, cum multa contritione
cordis confessus est malitiam, quam mente conceperat, et opere perficere
intenderat; poenam quoque, quam inde pertulerat. Priore vero desidiam et
socordiam ejus, sicut dignum erat, corripiente, et pro reatu instabilitatis
poenitentiam injungente, frater idem perfecte resipuit; et non apprehendit eum
ultra desiderium fugiendi. Cum enim salubriter didicisset durum sibi fore,
contra stimulum pungentis gratiae recalcitrare, studuit de caetero eidem gratiae
salutem suam in se misericorditer operanti cum timore et tremore
cooperari. CAPUT XXIII.
De converso, qui sanctos angelos in obitu suo videre
meruit.1111A Infirmabatur aliquando
conversus quidam de fratribus praefati monasterii, homo religiosus et laudabilis
conversationis, qui in simplicitate cordis sui viam arctam et angustam, per quam
itur ad Deum, inoffenso pede, sicut in morte ipsius patuit, cucurrerat. Cum enim
bonum cursum consummasset, et jam ad extrema devenisset, apertis oculis vidit
angelos sanctos praesentes assistere lectulo suo. Quos ut vidit, mirum in modum
exhilaratus, quasi jam de morte triumpharet, circumstantibus fratribus ait:
Nunquid non aspicitis angelos Dei, qui modo advenerunt? Pulsate ergo quantocius
tabulam, quoniam ipsi praestolantur exitum meum. Vix verba finierat, et mox
pretiosam resolutus in mortem, felicem animam reddidit: nec dubium quin spiritus
beati quos praevidere meruerat, eam susceperunt, 1111B et secum
ad gaudia sempiternae beatitudinis perduxerunt. CAPUT XXIV. Qualiter conversus,
qui sine licentia caligas suas lavit, divinitus punitus sit.Quoniam de praeclaris moribus religiosaque conversatione, seu etiam
pretiosa morte sanctorum Patrum, ad aedificationem proficientium multa jam
diximus, libet nunc ad cautelam desidiosorum, negligentiam cujusdam fratris, et
poenam, quam pro eadem negligentia sua divinitus sustinuit, interserere,
quatenus sicut proficere volentes virtutum exemplis ad meliora provocantur, ita
negligentes quique divinae animadversionis ultione territi, non solum majora,
verum etiam minora sacri Ordinis instituta transgredi vereantur, Conversus
quidam in una grangiarum Claraevallis caligas suas absque magistri licentia
lavare praesumpsit. Exierat autem 1111C solus, et stabat in
crepidine rivi, qui prope grangiam fluit, coepto operi insistens. Heu miser, non
considerans quod graviter delinquunt qui vel in minimis puritatem sacri Ordinis
violare praesumunt! Cum ergo, ut diximus, temerario operi, cujus magistri sui
testem conscientiam non habebat, instaret, audivit vocem clamantem, tanquam si
aliquis alteri loqueretur, et dicentem: «Percute, percute.» Nec mora sensit se
idem conversus duobus gravissimis ictibus feriri, uno in capite, et altero in
pedibus, tremensque ac pallens concitus in grangiam redit; quid fecisset, vel
quid audisset, quid etiam pateretur, trementibus labiis fratribus indicavit. A
quibus cum confestim ad abbatiam transmissus fuisset, peccatum suum pariter et
poenam peccati, qua poterat humilitate, confessus est. Dicebat autem eosdem
ictus quos invisibiliter acceperat, paulatim ad interiora sua serpere, unum a
parte capitis, et alterum a parte pedum: seque 1111D modis
omnibus vitae terminum sortiturum, dum iidem ictus in corde ipsius sibi mutuo
jungerentur. Quod etiam verum fuisse rei exitus probavit, dum idem frater paucis
interpositis diebus in bona confessione vitam finivit, tanto purior, ut
credimus, ad Deum vadens, quanto terribiliore morte pro culpa sua puniri
promeruit. Sed quid causae esse putamus, quod ille Judex justus, Dominus
Sabaoth, qui judicat orbem terrae in aequitate, pro consimili culpa disparem
frequenter videtur ferre sententiam, cum certum sit, nec fallere velle, nec
falli posse sapientiam Dei, quae non solum suaviter, sed et prudenter disponit
omnia? O quanti sunt hodie, qui religionis habitu teguntur, et monachorum nomine
censentur, qui cum secundum Regulam et 1112A Ordinem suum
proprietati abrenuntiaverint, exemplo tamen Ananiae et Saphirae temeraria nimis
praesumptione proprietates habere non verentur; cum illos virtus quae exivit de
ore Petri apostoli terribili morte mulctaverit (Act. V), istos vero
nulla plaga tangat; sed econtrario videantur in bonis ducere dies suos, utinam
non in puncto ad inferna descensuri! Sed et in ipso Cisterciensi Ordine, qui
licet per gratiam Dei purus et integer sit a tam enormi vitio proprietatis,
nonnulli tamen fuere, vel sunt, ab illo tempore, quo frater ille pro levi, ut
videbatur, culpa tam durae mortis sententiam excepit, qui sine respectu sacri
Ordinis facile in levibus excedentes, solent significare, aut verbo dicere,
quid, vel quantum est? Nec attendunt quod scriptum est quoniam Qui minima spernit, paulatim decidet (Eccli.
XIX). Quos tamen omnipotens Deus non continuo punit, non quia nunc in hoc
tempore non sit adeo grave delictum absque licentia quidpiam lavare, vel aliud
sine nutu senioris facere, sicut eo tempore, 1112B quo talia
voluit Deus ad exemplum posterorum districte ferire, sed quia pius et misericors
est, et ipsa benignissima patientia sua nos ad confessionis et poenitentiae
remedia provocare dignatur. Caeterum, si qui sunt (quod Deus avertat) qui se
haec levia absque gravi periculo animae suae facere posse putant, et tales
excessus suos per condignos confessionis et poenitentiae fructus diluere
negligunt, paulatim ipsis minus curantibus sentina negligentiae excrescente,
navis conscientiae ipsorum sine dubio, nisi Deus succurrat, in profundum
demergetur. Quapropter omnes nos, qui praeclarissimo Cisterciensi Ordini
professionis titulo astricti sumus, studeamus non solum majora, sed etiam minora
ejus instituta omni sollicitudine servare, ne forte (quod absit!) fervor Ordinis
intepescat et pereat temporibus nostris, et nos, si tanti sacrilegii rei coram
justo judice fuerimus inventi, districta ejus sententia tollamur cum impiis, ne
videamus gloriam 1112C Dei. CAPUT XXV. De monacho, qui sine
caligis dormire praesumpsit, et propterea per divinam revelationem vetitus est
abbas fieri.Quia, sicut superiora
declarant, cognovimus, quanta districtione punitus sit excessus, per
deliberationem quidem, sed quantum reor per contemptum minime contractus, adhuc
aliud quiddam simile huic, licet non in Claravalle, sed in alia domo
Cisterciensis Ordinis factum, referre libet; quatenus per hoc probemus etiam
minimorum mandatorum transgressionem non parvi ponderis apud Deum esse, et ut
mentis nostrae desidia gemino hoc exemplo, quasi manu quadam sollicitudinis, ut
ad cautelam sui evigilet, excitetur. Coenobium quoddam Cisterciensis Ordinis
vacabat abbate. Vocatus est autem Pater abbas, quatenus, ipso praesente et
consilium 1112D dante, secundum Ordinis instituta fratres domus
idoneam personam in Patrem et pastorem animarum eligerent. Cum autem tempus
electionis instaret, et Pater abbas tam ex privatis quam ex publicis
collocutionibus singulorum vota et voluntates didicisset, cognovit saniorem
partem unanimi consensu eademque sententia in personam quamdam convenisse, quae
tunc forte aberat, sed incontinenti sperabatur esse ventura. Erat autem persona
eadem major cellerarius domus illius. Nocte vero diem electionis praecedente,
audivit Pater abbas per divinam revelationem vocem dicentem sibi: «Vide ne
monachum illum constituas abbatem, qui sine caligis dormire praesumpsit.» Ad
hanc vocem venerabilis abbas vehementer expavit; et cum multa admiratione
quidnam 1113A sibi Dominus per hoc insinuare dignaretur, ancipiti
cogitatione pensabat. Porro persona supra memorata, quae ad tanti officii
dignitatem idonea sperabatur, pridie quam electio celebraretur, sero venerat:
quae etiam summo mane Patrem abbatem signo confessionis facto in capitulum
traxit, et quia quadam vice dum esset in itinere, nimio aestu decoctus, caligas
exuere, atque sine caligis dormire praesumpsisset, humiliter confessus est.
Dehinc senioribus et qui maturioris erant consilii cum Patre abbate
convenientibus, quatenus de electione tractarent, coeperunt omnes pari voto
eademque sententia petere illum quem divinae revelationis arcanum tali honore
privandum judicaverat. Eapropter Pater abbas secretius eis innotuit quid sibi
divinitus imperatum fuisset; et ut aliam personam eligerent, consilium dedit,
dicens impossibile esse ut contra conscientiam suam mandato Domini inobediens
existeret. CAPUT XXVI.
De mirabili fervore dulcis memoriae Joannis quondam prioris
Claraevallis.1113B Opportunum fore
existimo, virum virtutis, dulcis videlicet memoriae Joannem quondam priorem
Claraevallis, quem conditio tulit, ad aedificationem posterorum styli officio
revocare, qui de calore domus Rechab, quod nomen ascendens interpretatur, id est de fervore coelestis
disciplinae, quam sanctus Pater Bernardus tradidit, incentivum sumens,
ascensiones in corde suo disposuit; et tanta constantia indeclinabilis
intentionis limitem paternae traditionis observavit, ut vinum carnalis
voluptatis seu pompae saecularis, tanquam virus pestiferum perhorrescens, sumere
illud penitus non acquiesceret. Exigit autem hoc a nobis nostri hujus temporis
plane miserabilis inopia: in quo tepiditas et negligentia usque adeo invaluere,
ut hodie ferventissimus sibi quisque videatur, si non usquequaque tepidus 1113C et remissus inveniatur. Hic itaque strenuus vir prioratus
officio in Claravalle per plures annos functus, tanta alacritate spiritus et
patientia corporalis exercitii partem hanc sollicitudinis administravit, ut
quasi signaculum videretur posuisse super cor suum, sententiam illam, quam
beatus Pater Benedictus praeposito, seu priori monasterii proponit, dicens quia quanto plus praelatus est caeteris, tanto
eum sollicitius oportet servare praecepta Regulae. Erat ergo in exsequendis
divinis promptus et alacer nimis, non noctibus, non diebus requiescens.
Praecipue vero dulcedini psalmodiae, quae in sacro illo conventu multa
morositate et vocis intentione persolvitur, tota mentis sollicitudine
insistebat, ita ut stupori et admirationi posset quidem esse omnibus, paucis
vero imitationi. Dederat autem ei Dominus ad opus pietatis congruum satis
instrumentum, vocem scilicet grossam et validam, quam etiam in servitio
largitoris feliciter expendere curavit, 1113D sciens nimirum
fluenta gratiarum proprio fonti sine fraude esse restituenda, ut uberius iterum
flueren.. Stabat ergo in medio juvencularum tympanistriarum, sicut superior
caeteris pro officii sui dignitate, sic etiam eminentior cunctis sanctae
devotionis fervore, et vocis exaltatione, psallens et satagens praevenire
principes, id est, spiritus angelicos conjunctos psallentibus, paratos
devotionem psallentium in conspectu divinae majestatis in odorem suavissimi
thymiamatis offerre. Nec levem conscientiae suae jacturam reputabat, si quando
raucitatis, vel alicujus infirmitatis incommodo interveniente, solemnem
psalmodiae synaxim minus alacriter persolvisset. Quod tamen rarissime accidebat,
quia cum caeteris donis etiam a gratia sanum et competentis roboris corpus
acceperat, et ad omne opus bonum, pro regentis illud spiritus arbitrio,
paratum. 1114A Caeterum inflexibilem mentis ejus
in servitio Dei vigilantiam quis digne admirari, quis congrue effari queat,
qualiter scilicet infra longissimum et quotidianum sacrarum vigiliarum spatium
seipsum ad tolerantiam ardui illius laboris animabat, acediam, pigritiam seu
somnolentiam viriliter propulsabat; et si propter humanae naturae fragilitatem
dormitare se vel raro deprehendebat, quam severa invectione negligentiam suam
redarguebat? Ut autem perpetuitatem vigiliarum quasi commonitorio quodam
pulsatus illibatam servare valeret, lignum quoddam in superiori parte stalli in
quo stabat, ingeniosa compositione sic aptaverat, ut, si quando prolixitate
vigiliarum pertaesus dormitare coepisset, nutantis capitis inclinationem
malleolus repercutiens exciperet, et ad vigilandum repentino ictu suo
sollicitiorem redderet. Porro ad opus manuum cum forte alias
exoccupatus esset, frequenter erat haud segnem se et in hoc exercitio
demonstrans, et pusillanimes, non 1114B tam voce quam exemplo, ad
tolerantiam laboris exhortans. Praecipue vero secationis et messionis tempore,
quando beati illi Clarae-Vallenses martyres velut in frixorio tota die
friguntur, adeo tenaciter labori instabat, ut omnes pariter negligentias aliorum
temporum illis laboriosis diebus quotidiano sudore se diluere reputaret. Ut vero
peregrinum et advenam se esse super terram, nec habere hic manentem civitatem,
sed futuram inquirere reminisceretur, de substantia mundi, quantum minus
poterat, accipiebat; sobrietatis et parcimoniae decore corpus suum castificans,
quoniam virtus animae in carnis maceratione perficitur. In vestitu quoque eamdem
modestiam et humilitatem servabat, grossos, veteres, et consutos pannos semper
appetens et amplectens, pretiosos vero, molles, et subtiles, quasi quamdam
pestem fugiens. Nam, ut de caeteris taceam, ipsum capitale lecti sui, in quo
post nocturnas vigilias et diurnos labores fessum caput 1114C reclinare consueverat, non patiebatur qualescunque plumas
habere, sed feno et paleis illud farciens sic cubabat, haud surdus auditor
sententiae, quae in Vita Patrum legitur, sed a multis quasi dura declinatur,
quoniam abominabilis omnis corporalis requies. O beata, et potius appetenda
hujus sancti viri vilitas et abjectio sui in humilitate vera, quam arrogantia
illius abbatis in praesumptione pessima: de quo certa relatione cognovimus, quod
in partibus Saxoniae coenobium quoddam Cisterciensis Ordinis regens, pannis qui
de lana terrae illius fiebant, nequaquam uti dignabatur, sed pretiosos de
Flandria pannos, quibus lenociniis voluptatis et vanitatis satisfacere posset,
annuatim sibi comparari faciebat! Quo defuncto, cum monachi vestimenta ejus
inter se partirentur, prior domus unam de tunicis ejus sibi retinuit: quam etiam
cum quadam solemni nocte, quasi pro reverentia diei festi indueret, tanquam si
ardentibus laminis candentis aeris ureretur, terribiliter 1114D exclamavit, et detestabilem vestem longius a se projecit. Quae
projecta, velut candens ferrum scintillas ex se emittere visa est. Attoniti
stupore miraculi caeteri, qui de anathemate illo aliquid rapuerant, cum omni
velocitate partes singulas in medium proferunt, ac in unum locum componunt,
scintillis creberrimis undique, quasi de clibano ardente, micantibus. Nec
cessavit exitiale prodigium, quousque vicini abbates in testimonium tam tremendi
judicii Dei asciti sunt. Non sic humilis Joannes, non sic; qui improperium
humilitatis Christi pluris aestimavit omnibus pompis Aegyptiorum (Hebr.
XI); qui vestem pretiosam non quaesivit, sed ad gloriosum votis et
desideriis amictum angelorum suspiravit. CAPUT XXVII. Quanta constantia men
is venerabilis prior Joannes voluptates carnis calcaverit.1115A Verum in his et hujusmodi sanctae religionis
piique laboris exercitiis tanta inerat ei constantia mentis et longanimitas
patientiae, ut licet in quotidiano agone desudaret, non facile tamen refrigerium
qualiscunque temporalis consolationis sibi subripere pateretur, nunquam, nisi
extrema necessitate urgente, vigilias fratrum deserere, seu infirmitorium
introire, consentiret. Accidit autem quadam vice, dum sacris vigiliis
interesset, ut corporali molestia tactus infirmaretur, nec valeret psalmodiae
odas strenuitate qua solebat explere. Cumque magis ac magis malum intra se
grassari, et per vitalia diffusum serpere sentiret, licet multum a
cogitationibus suis urgeretur, ut de choro exiret, perstitit tamen, tristis
quidem, et reputans 1115B ne forte ejusdem invaletudinis
inaequalitate pressus, infirmitorium, quod, quantum in se fuit, semper vitare
studebat, intrare compelleretur. Finitis vero vigiliarum solemniis, locum
quemdam secretiorem adiit, ibique, remotis arbitris, quanto secretius, tanto
securius talia secum loquebatur: «Quid modo miser Joannes, quid modo erit?
Nunquid infirmaris? Nunquid infirmitorium, quod solet aut sub flagellis Dei
laborantium corpora misericorditer refovere, aut flagellari se simulantium
conscientias terribiliter dissipare, tantilla incommoditate victus intrabis?
Bene, videlicet ut lectum mollioribus culcittis stratum et ornatum ascendas,
quaeque molliora sunt in cellario, quaeque delicatiora in promptuariis, propter
reverentiam officii, quo indignus fungeris, moriturae et putredini obnoxiae
carni tuae accuratius praeparentur, et sic negligentiores quique fratrum ad
sectanda carnis suae commoda tuo provocentur exemplo. Ergone deliciosa hac
infirmitate cursum poenitentiae tuae interrumpere debebis? 1115C Quare non potius praesumis de misericordia Dei, qui potens est
tibi morbum temperare, ut et corpus exerceat, et de labore paenitentiae, qui est
seminarium beatitudinis aeternae, nihil minuere cogatur?» Nutu vero Dei monachus
quidam proximus erat loco illi, in quo vir Domini talia secum loquebatur, qui
parietis tantum interstitio ab eo divisus, clarius pii murmuris susurrium
audiebat; quique mox festinus ad reverendissimum abbatem Giraldum, cujus supra
mentionem fecimus, currens, quid a priore audisset, intimavit. A quo vocatus,
vix obedientia cogente, infirmitorium intrare compulsus est, licet hoc
invalescentis aegritudinis ejus pondus per se requirere videretur. Caeterum,
quam strenue, quam discrete, quam prudenter officium sibi commissum
administraverit, quam benignum, quam pium quam charitativum se fratribus suis
exhibuerit; quam rigidum, quam aucthorabilem, cum forte censura justitiae id
deposceret, se ostenderit, non est 1115D nostrae parvitatis
evolvere. Ita enim delicatis et teneris morem gerebat, ut tamen novas, et contra
formam Ordinis usurpatas consuetudines, carnem magis quam spiritum redolentes:
quas per negligentiam praelatorum, in subversionem religionis, et perditionem
animarum, facile pullulare noverat, nunquam temporibus prioratus sui
Clarae-Valli subripere passus sit. Sciebat nimirum, sicut beati sunt praelati,
qui traditiones Patrum per vigorem disciplinae illibatas custodiunt: sic
profecto miseri nimis, qui per negligentiam et incuriam suam religionem
intepescere, et Ordinem deperire permittunt. Nam semel exterminata religio, non
sine gravissimo scandalo et perturbatione, tam praelatorum quam subditorum,
reformari poterit. Nec modo in majoribus, sed etiam in minoribus occasionibus,
sicubi forte emersissent, cautissime vigilabat, adeo ut cum quadam vice unus de
senioribus prorsus decrepitus et fere edentulus indulgentia venerabilis 1116A abbatis Gerardi panem infirmitorii in conventu fratrum
manducaret, patienter ferre nequaquam valeret. Haec autem
impatientia non de tabida peste invidiae, sed de fervore religionis et Ordinis
aemulatione descendebat. Dicebat ergo: «Nunquid non senes et debiles ante nos in
hac sancta domo fuerunt, a quibus tamen nunquam tale aliquid usurpatum est,
quale nunc a nobis praesumitur? Nunquid non remissiones et indulgentias
corporales magis pro arbitrio imperantis, quam requisitione propriae voluntatis
accipiebant, ita tamen ut misericordia eis impensa consuetudinibus Ordinis
minime obviaret. Scimus vero nonnullos eorum tanta altitudine spiritualis vitae
a curis carnis avolasse, ut etiam in decrepita aetate miseros se reputarent, si
inferiores aliis in vigiliis, vel in jejuniis invenirentur, consolatiunculas
quoque corporales a praelatis sibi oblatas, recipere nullatenus acquiescerent.
Timendum et valde 1116B timendum nobis est ne, cum sancti
antecessores nostri spiritu fortiter coeperint, et spiritu fortius
consummaverint, nos spiritu incipientes, carne (quod Deus avertat!) consummemur
(Gal. III). Quapropter si quis est inter nos emeritorum laborum
senex, qui fatiscentibus membris in acie conventus stare non possit, satius est
ut missionem accipiens, necessitate sua in infirmitorio transigat, quam
conventum tenens inter abstinentes, et naturam grossioribus alimentis utcunque
sustentantes, consolationes infirmitorii requirat. Certus sum autem quod
unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor.
III): et qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX); et
quia Judex, qui terribiliter minatur, scrutaturum se Jerusalem in lucernis
(Sophon. I), subtilissima examinatione discutiet qua occasione,
quave necessitate, quis pondus diei et aestus, quod in vinea Domini Sabaoth
portare suscepimus, declinet.» In hac igitur sancti fervoris aemulatione et
religiosae conversationis claritate, 1116C gratiae Dei alumnus
Joannes vitam suam laudabiliter consummans, denarium diurnum, et insuper
mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem, quam sibi
laboribus multis, vigiliis supra modum, strenua quoque exsecutione servitii Dei
conquisierat, a summo patrefamilias recepturus, infirmitate correptus lecto
decubuit. Ad quem visitandum cum venerabiles viri Eskilus, Danorum quondam
archiepiscopus, et Alanus, Antissiodorensis quondam episcopus, venissent,
videntes hominem ferventissimum nec in ipsa gravissima infirmitate a solito
rigore suo in tantum cedere, ut saltem vestibus aegritudini et debilitati suae
competentibus refrigeraretur, zelo quodam compassionis ducti vestes aliquantulum
tractabiliores, quas tantae personae et infirmitati congruere noverant,
jusserunt afferri, petentes ut causa levaminis eis vestiri dignaretur. Tum vero
fortis athleta Domini eadem vestimenta coram se posita severius intuens, ait:
1116D «Itane beatiorem me faciet vestis mollis et tenera. magis
quam grossa et rusticana? Aut quale emolumentum erit, humilitatem, quam a primis
conversationis meae annis tanta sollicitudine servare curavi, imminente mortis
articulo perdere? Credite parvitati meae, quia quandiu super est spiritus in
visceribus meis, non recedam a vilitate, per quam elegi abjectus esse in domo
Dei mei (Psal. LXXXIII), nec dabo occasionem inimicis meis
confundendi me, cum loquar eis in porta (Psal. CXXVI). Cum autem
vocante Domino moribundos hos, jamjamque morientes artus exuero, quantum vultis,
putridum hunc carnis saccum induite et ornate; quia quidquid de massa vitali
spiritu carente fiat, nihil mea interesse, confido.» Tanta itaque fidei
virtutisque constantia munitus vir Domini Joannes, corruptibilis carnis materiam
exuit, et bona Domini in terra viventium videre promeruit. Corpus ejus juxta
sacra ossa fratrum veteris abbatiae, quorum patientiam et huc 1117A militatem haud segniter imitatus fuerat, condigno honore
sepultum requiescit in pace. CAPUT XXVIII. De venerabili D. Gerardo monacho
Claraevallis, postea abbate.Vide
supra, S. Bernardi vitam primam, lib. VII, col. 444.) CAPUT
XXIX. De visione, qua a tentatione sua quidam novitius
Claraevallis liberatus est.Clericus quidam de Ordine
regularium canonicorum arctioris et secretioris vitae desiderio Claramvallem
veniens, devote susceptus est, sed et ipse primordia tirocinii sui floribus
suaveolentis conversationis ornare sollicitus fuit. Cumque prioris vitae
suavitatem nimis aegre dedisceret, et novae quam assumpserat asperitas palato
cordis minus saperet, 1117B coeperunt de interioribus ejus
variarum tentationum ebullire tempestates, sicut necesse est homines alterius
Ordinis ad Ordinem Cisterciensem venientes, plus multo quam saeculares de
saeculo venientes, experiri. Versabantur ante oculos cordis ejus imagines
consuetudinum, quas antea diu in usu habuerat, et eas rationabiles et honestas
fuisse, callidus hostis suadebat, Cistercienses vero observantias, quas tunc
discere cogebatur, velut rusticas et minus suaves, rudis adhuc mens fugiebat et
abhorrebat. Verum, nutantem atque fluctuantem oviculam, jamjamque ad apostasiae
retrogradam turpitudinem respicientem, divina miseratio tali modo ab errore
retrahere, et in bono proposito confirmare dignata est. Aspiciebat in visu
noctis, et ecce in nubibus coeli Dominus majestatis, rex regum, et Dominus
dominantium Jesus Christus Filius Dei veniebat, tanquam jam judicaturus orbem
terrae in aequitate, et redditurus unicuique secundum opera sua. Tum vero
universo genere hominum cum timore 1117C et tremore multo ad hanc
examinationem suspenso, singuli quique Ordines qui sunt in Ecclesia Dei, seorsum
et seorsum coadunabantur, solliciti valde de observantiis et caeremoniis Regulae
et Ordinis sui, ne forte perperam quid ab eis gestum severissimus judex suo illo
subtilissmo scrutinio deprehenderet. Utinam illud attenderent illi, qui Regulam
beati Augustini profitentur, et singulas ejus sententias quotidie in capitulis
suis legunt, et tamen saeculariter vivere, saeculares dici et esse, non solum
non verentur, verum etiam gloriantur: vel illi, qui cum Regulam S. Benedicti
habitu et specie religionis profiteantur, omnimoda saeculari conversatione sua
servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Videbat interea
praefatus novitius praeclarum quemdam Ordinem magnae multitudinis separatim ab
aliis consistere, in cujus medio splendidissimus quidam juvenis, coelesti gloria
adornatus stabat, et quasi dux et patronus divini 1117D illius
exercitus esse videbatur. Cumque sacer ille conventus de statione sua se
moveret, ut coram Domino appareret, praefatus juvenis cum multa alacritate
praecedebat, universo coetui sequentium se non mediocrem fiduciam consequendae
misericordiae praebens. Porro caeteri Ordines cum summa reverentia venientibus
cedentes, et per sese transeuntibus inclinantes, praerogativae felicitatis eorum
congratulari quodammodo videbantur. Ipse etiam splendor paternae gloriae Dominus
Jesus, cum sit tremendus ineffabilis majestatis omnipotentia, tamen quasi
tenerrimus ligni vermiculus pietatis et miserationis dulcedine, susceptum in
osculo pacis juvenem divinae claritatis suae gloria ipsum cum omni collegio suo
illustravit. Novitius autem qui haec videbat, coepit cum ingenti admiratione
quaerere, quaenam esset illa justorum congregatio, quae tam speciali
praerogativa prae caeteris Ordinibus a Domino meruit honorari. Dictumque est ei
quia 1118A ipse esset Ordo Cisterciensis; juvenis vero ille
splendidus sanctissimus Bernardus primus Claraevallis abbas. Mox ubi haec
audivit, quasi de extasi quadam in se reversus, dicebat intra se: «Nunquid non
ego fui novitius in Ordine Cisterciensi, in magna illa domo Claraevallis? Ut
quid ergo miser otio torpeo, et non festino me conjungere huic praeclarissimo
coetui, quatenus cum eis aeternae beatitudinis particeps fiam?» Et haec dicens,
coepit totis viribus celeres gressus moliri, sed obstaculo quodam praepeditus
proficere non valuit. Nam veluti ramus quidam arboris tortuosus atque nodosus
perplexis recurvitatibus pedes et tibias ejus sic arctabat, ut licet summopere
impedimentum hoc rumpere niteretur, incassum laboraret. Unde sibimetipsi
vehementer indignatus, quod tam frivola occasione tanto bono privaretur, dum
totus ad expediendum se movetur, evigilat; et visionem suam prudenter advertens,
indignationem suam, quam 1118B dormiens conceperat, vigilans et
sobrius in laqueos tentationis, qua irretitus fuerat, viriliter intorsit. Tanta
namque severitate pristinarum suarum consuetudinum imagines, quas ante
delectabiliter recipere, et cum eis fornicari solebat, a corde suo eliminavit,
ut eas sibi dominari ulterius non permitteret. Cisterciensium vero sacra
instituta, quae licet sint speculum justitiae, factione tamen malignorum
spirituum in aestimatione ejus viluerant, toto mentis desiderio complexus est;
et in eis per arduam et angustam viam, non quasi in incertum currens, coronam
beatitudinis aeternae consecutus est. CAPUT XXX. Qualiter daemones
converso cuidam nocere voluerunt, sed non valuerunt.Conversus quidam unus ex opilionibus Claraevallis, cum esset vir
bonus et religiosus, officium sibi commissum cum omni sollicitudine et
mansuetudine 1118C timoris Dei exsequebatur. Omnium vero bonorum
invidus inimicus, devotione et simplicitate conversationis ejus nimium
exacerbatus, aliquid nequitiarum suarum contra eum moliri conatus est; sed Deo
auxiliante fraudis ejus commenta in se collisa ad nihilum redacta sunt. Cum enim
esset aliquando idem frater ad caulas, vigilans et custodiens vigilias noctis
supra gregem suum, ecce subito facta est in aere commotio magna turbinum, et
compugnantium inter se tempestas valida ventorum. Tonitrua quoque crebra, et
terribiliter undique crepantia mugiebant; sed et fulgura creberrima coelo
erumpentia timorem et horrorem maximum mentibus hominum incutiebant. Praedictus
itaque frater surrexit, et signo crucis frequenter se muniens, nomen Domini
trepidus et anxius invocabat, sanctorumque omnium suffragia suppliciter
implorabat. Cum ergo sit staret ad orationem, coepit audire strepitum et
vociferationem quasi 1118D exercitus ingentis, ad partes illas
cursu rapido venientis; et quanto amplius propinquabant, tanto voces eorum
clarius resonabant. In quibus non soli hominum clamores, clangoresve tubarum
audiebantur, sed insuper diversi generis ferarum monstrorumque rugitus, et voces
terribiles inesse deprehendebantur. Cum ergo usque ad caulas ovium cum ingenti
strepitu pervenissent, tanquam ipsas oves usque ad ossa laniaturi, fratre
attentius orante, divina virtute repulsi sunt; et intrare quidem minime
potuerunt, sed divisis agminibus hinc inde celeriter transeuntes nihil eis
penitus nocuerunt. Verumtamen duo ex eis statura enormes et fuligine nigriores,
ad fratrem orantem deverterunt. Cumque paululum coram eo substitissent, unus ex
eis locutus est ad alterum, dicens: «Vere diabolus nos deducit, et ipse modo nos
huc venire fecit. An non satis dixeram vobis quia non licet nobis transire per
bonum?» Hic itaque dictis quasi pennigero lapsu perniciter abierunt; et cum
paululum processissent, 1119A omnes tenebrarum incolae una cum
eis evanuerunt. Hanc autem visionem frater ipse qui vidit, sub testificatione
veritatis innotuit nobis. Cujus nimirum talis erat conversatio, ut fidem dictis
ejus non adhibere nefas esse putaremus. Constat ergo quia per bona justorum
contrariae potestates transire vetantur, nisi forte exigente aliqua causa
divinitus permittantur. CAPUT XXXI. De fratre, cui Dominus Jesus cum
gloriosa matre sua apparuit.In domo Fontis-Mauriniaci
conversus quidam degebat, nomine Robertus, qui illuc a Claravalle transmissus,
religionis et disciplinae, quam in Claravalle didicerat, nequaquam immemor erat,
sed virtutis et devotionis exempla fratribus ejusdem loci in omni conversatione
sua dabat. Inter caetera vero pietatis studia, quae Domino sedulus 1119B offerebat, hoc praecipuum habebat, quod beatissimae Dei
genitricis et virginis Mariae servitio devotus insistebat, specialis quoque
patroni sui Bernardi memoriam frequenti et dulci meditatione ruminabat. Cursu
denique praesentis vitae feliciter peracto, salvationis suae certitudinem, diem
quoque mortis suae prognostica visione praevidere meruit. Ante quintum diem
dormitionis suae vidit in visione Dominum Jesum Christum, et beatissimam Dei
genitricem, cum sancto Bernardo abbate, stantes in quodam horto deliciarum,
cujus amoenitatis et gloriae tanta erat immensitas, ut humana locutione
explicari non valeat. Ipse vero frater, qui haec videbat, stabat seorsum; ac
respectum divinae miserationis suppliciter flagitabat. Tunc piissima mater ait
ad filium suum: «Domine fili, quid facturus es de isto paupere tuo?» Et Dominus
ad eam: «Quidquid tibi placuerit, mater.» Respondit illa pauperum susceptrix, et
humilium 1119C consolatrix: «Volo igitur, ut mittas eum in
requiem tuam.» Dixit autem ad eam: «Fiat ei, sicut vis.» Respondit ei beatissima
Virgo: «Et quando fiet istud?» Ait Dominus: «Quinta die veniat, et salvetur.»
Transacta itaque visione, frater ille quod viderat et audierat caeteris
indicavit, et attonitos, et ad praedictum diem suspensos reddidit. Ut autem
certitudo revelationis probaretur, ingravescente aegritudine qua premebatur,
quinta die juxta sermonem Domini migravit a corpore, et in requiem et pacem quae
exsuperat omnem sensum, assumptus est: quam ei beatissima Virgo Dei genitrix
suis piissimis precibus obtinere dignata est. Beati igitur omnes, qui confidunt
in ipsa, ejusque servitio vigilanti devotione insistunt, quoniam mensuram bonam,
et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, largissima remuneratrix reddet
in sinum eorum (Luc. VI). Caeterum fratres ejusdem coenobii de tam
felici assumptione 1119D hominis Dei multum aedificati,
Claraevallensis quoque disciplinae, quam in eo viderant, aemulatores effecti,
venerationi sanctae Theotocou Dominae nostrae, tanto alacrius intendebant,
quanto sibi perire non posse sciebant. quidquid ejus famulatui impendere
potuissent. CAPUT XXXII.
De monacho, cui dictum est: Dimissa sunt tibi peccata
tua.Inter athletas Christi, qui spirituali palaestra
in stadio Claraevallis exercebantur, erat strenuus quidam agonotheta, Enarrandus
nomine, nobilis quondam in saeculo miles, qui relicta mundiali pompa vanam
militiam fructuosa militia commutavit. Militibus namque Templi Domini sociatus,
et apud ipsos fidelis inventus, militum quoque Templi magister 1120A
effectus est, in quo officio industriam animi, viresque corporis, quas a Domino
acceperat, non in cives, sed in hostes vibrare didicit, et de strenuitate sua
non plausum terrae, sed praemium coeli sperare, cautus fuit. Quia vero eadem
militia, Mariae otium nesciens, tota erat in laboriosis negotiis Marthae, quae
sine pulvere delictorum vix aut nunquam peragi possunt, ut in sacratioris adhuc
militiae sacramenta juraret, Claraevalli se contulit, ubi sicut antea priorem
militiam secunda nobilitarat, sic nunc secundam tertia superavit. Coepit namque
robur corporis non exercere, sed frangere jejuniis, vigiliis, et laboribus
multis, propriae quoque voluntatis mortificationi intendere: voluntariae
paupertatis, quae sola Christianae religionis vera militia est, amatorem se
probans. Sedulus erat in compunctione et oratione, pro praeteritis erratibus
suis Christi Domini misericordiam quotidianis lamentis enixius implorans. Cum
talia diutius actitaret, factus, 1120B secundum prophetam, vir
videns paupertatem suam in virga indignationis Domini (Thren. III):
volens jam pius Dominus lactucis agrestibus, id est, amaritudini poenitentiae
ejus, azymos panes, id est, gratiam consolationis adjungere, sine quibus agnus
aeternae vitae mandi non potest, tali modo indulgentiae suae largitatem moerenti
ac affligenti se praerogare dignatus est. Cum esset aliquando positus in
oratione, praeveniens faciem Domini in confessione et obsecratione pro peccatis
suis, raptus est subito in excessum mentis, viditque Dominum Jesum Christum
mansuetissima voce dicentem sibi: «Dimissa sunt tibi peccata tua.» Mox vero ab
exstasi dimissus, et in se reversus, consolatus est vehementer; et gratias agens
Deo, didicit de caetero servire Domino in timore, et exsultare ei cum tremore
(Psal. II); sicque in optima conversatione consenescens, plenus
dierum appositus est ad patres suos, laboris sui praemium vitam aeternam a 1120C Domino percepturus. Hic autem vir venerabilis
memorabile Dei miraculum, quod nuper acciderat, retulit nobis quod a quibusdam
honestissimis fratribus et commilitonibus suis audierat, quodque ipsis
praesentibus et rem certius explorantibus acciderat. Erat in partibus Germaniae
miles quidem strenuus, et genere nobilis, qui tempore vitae praesentis
explicito, spiritum emisit. Cumque diu mortuus jacuisset, et jam tempus
humationis instaret, anima redeunte repente homo redivivus apparuit, et velamine
revoluto aperuit oculos, atque in stratu funereo resedit. Stupentibus cunctis
qui aderant, planctus et lamenta moerentium illico sopiuntur, et a mortuo
suscitato causa tantae novitatis exquiritur. Ille vero praesente uxore atque
germano, qui ei succedere habebat in patrimonio, ita exorsus est fari ad illos:
«Cum in mortem, inquit, oculos clauderem, ductus sum protinus ad tribunal
Judicis examinandus. 1120D Ibique appensus in lance aequitatis,
inventus sum minus habens, quam oporteat ad salutem. Cumque jam damnationis
sententia merito esset proferenda, intercedentibus qui ibidem aderant sanctis,
permissus sum redire ad vos, et ex duobus, quae mihi principaliter obsunt,
remedium vestrae pietatis expetere, videlicet obligatione maxima debitorum, et
illegitimo foedere nuptiarum.» Tunc conversus ad mulierem: «Nosti ait, mi
delecta conjux, quod affinitatis linea juncti, illicito matrimonio conjuncti
sumus, unde etiam mortis aeternae rei ambo tenemur. Unum tantummodo superesse
remedium, agnosce: Si relicta saeculi pompa Christi connubio monastica
professione te junxeris, mihi veniam, et tibi gloriam impetrabis.» Quod illa
gratanter accipiens, sese incontinenti facturam esse firmavit. Deinde convocatis
singulis debitoribus 1121A suis germano suo praecipit, ut ad ea
quae expostularent, singulis satisfaceret. Inter caeteros vero Judaeus quidam
accessit, trecentos debiti solidos exigens ab eo. Quem severo vultu et
reverberantibus oculis intuens, cunctis qui aderant mirantibus, dixit ad eum:
«Tu neque in coelo, neque in terra, neque in omni creatura Dei, habes aliquid
juris. Tamen ne videamur te ante tempus judicare.» Tunc praecepit, ut per omnia
responderetur ei, sicut et caeteris. Cum ergo haec et similia multa dixisset,
reclinato iterum capite emisit spiritum. CAPUT XXXIII. De religioso quodam
converso Claraevallis, nomine Laurentio.Erat in
Claravalle conversus quidam religiosus, nomine Laurentius, cujus etiam
superius, dum de venerabili viro domno
Gerardo de Farfa litteris aliqua mandaremus, mentionem fecimus. Erat ergo 1121B vir ille spiritualis et devotus in omni conversatione sua,
orationi atque compunctioni mirabili pertinacia jugiter insistens, ita ut per
plurimos annos, cum sanctorum confessorum Bernardi et Malachiae corpora in
secretario die noctuque servaret, vix unquam aliqua hora posset ibidem aliter
inveniri, nisi semper orationi incumbens, et diuturnis fletibus pavimentum
rigans. Hujus autem puritatis et devotionis celsitudinem non sine multo labore
per gratiam Dei conquisierat, quoniam in primordio conversionis suae multis
tentationibus vexabatur, et contra malignorum spirituum venenatas suggestiones
diuturno certamine exercebatur. Nocte vero quadam, dum finitis Matutinis in
quodam domicilio solus esset, ecce immundus spiritus mugiens et plangens,
discursu gyrovago circa eum rotabatur. Ipse vero fronti suae signaculo crucis
imposito, quisnam esset interrogavit. Versipellis autem malignator, ut rudi
adhuc et tenerae menti graviorum metum incuteret, respondit: «Ego sum ille, qui
tentavi et flagellavi 1121C Job.» Quod audiens frater, quoniam
adhuc novus in conversatione sancta erat, timuit vehementer, et fugit a facie
maligni spiritus, et eum ulterius non vidit. Post transitum autem B. Bernardi
contigit ut idem frater a domno Philippo venerabili Clarae vallis priore ad
regem Siciliae Rogerum mitteretur, pro negotio ejusdem Ecclesiae. Qui cum Romam
fuisset, ingressus, comperto quod idem rex nuperrime mortuus fuisset,
consternatus est animo; et quid in tali articulo facere deberet, prorsus
ignorabat. Et recordatus sancti Patris sui Bernardi, sub quo pro diversis
negotiis frequenter missus prospere ibat et redibat, cum gemitu et lacrymis
multis conversus ad orationem, eumdem sanctum Dei invocabat dicens: «Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus (IV
Reg. XIII), ut quid dereliquisti nos? Heu me, Pater sancte, quid dicam,
vel quid faciam ego pauperculus et misellus, ego omni consilio et auxilio
destitutus? Te vivente et te jubente securus procedebam 1121D ad
terras et ad nationes diversas, et ubique recipiebar ob gratiam tui, nimirum
deferens salutationes et litteras tuas, quas reges et praesules cum caeteris
omnibus tanquam coelitus missam benedictionem suscipiebant, et eulogiis tuis
nobiliores quique se nobilitari gaudebant. Nunc autem te defuncto defuncta est
tecum pariter et gratia mea; nec erit jam, qui peregrino et inopi manum porrigat
adjutorii. Et ecce mortuus est rex, qui te sincero diligebat affectu;
surrexitque filius pro eo, puer qui te forsitan ignorat. Quem adhuc tam longe
remotum si adire voluero, et repulsam ab eo pati contigerit, inconsolabilis mihi
erit dolor, post tanti laboris et longissimi itineris defatigationem, infecto
redire negotio, qui te vivente bonis omnibus cumulatus in Claramvallem tuam
redire solebam. Si vero incontinenti reversus negotium intentatum reliquero,
1122A torporis et insipientiae argui pertimesco. Porrige, precor,
auxilium, praebe consilium indigenti; et ne despicias gemitum servuli
miserandi.» Eadem itaque nocte apparuit ei idem beatissimus
Pater, et magnifice consolatus est eum, dicens: «Quid tibi visum est frater, ita
de Dei misericordia et mea interventione diffidere? Quando enim, vel ubi
sensisti, defuisse tibi adminiculum meum in necessitatibus tuis? An forte
impotentiorem me modo autumas, quando jam introductus sum in potentias Domini,
quam olim fuerim, dum in carne vixi? Vade ergo securus, quia prospera cuncta
evenient; et in hoc ipso scies quia ego te miserim.» Haec et alia plurima sancto
loquente, frater ille prae nimio pietatis ardore totus in anima liquescebat; et
corde ejus immensam parturiente laetitiam, foris quoque devotionis lacrymae
erumpebant. Cumque evigilasset, madentibus oculis atque maxillis, etiam
pulvillum in quo caput 1122B reclinarat, eodem lacrymarum
profluvio undique perfusum esse cognovit. Summo igitur mane iter arripiens, cum
de urbe fuisset egressus, reperit cuneum institorum mercimonii gratia Siciliam
adeuntium. Qui cognoscentes eum esse de Claravalle, mox eum in suo conductu
atque convictu gratanti animo receperunt, et quaeque necessaria gratis quotidie
ministrabant. Tandem ingressus ad regem Siciliae, invenit gratiam magnam in
oculis ejus. Et non solum de negotio pro quo fuerat ad Patrem destinatus,
prosperum eventum obtinuit, verum etiam rex apertis thesauris suis ad
aedificationem novae basilicae Claraevallis, pro ejusdem Patris sui anima non
modicam auri summam per eumdem fratrem magna devotione transmisit. Reversus
itaque Romam praedictus frater, talem nihilominus ibidem gratiam reperit, ut de
donariis cardinalium, aliorumque Romanorum, plurimam acciperet benedictionem,
ita ut etiam largientibus eis ex urbe usque ad decem bubalos educeret, quos non
sine ingenti 1122C omnium stupore Deo se protegente, sanctique
Patris sui meritis patrocinantibus, Claramvallem usque perduxit. Quis enim satis
mirari sufficiat, quod homo debilis ac veteranus, cum duobus tantum puerulis,
tantae enormitatis ac ferocitatis animantia, quae etiam boves multa corpulentia
et fortitudine superant, per tot locorum discrimina, per tanta latronum
praedonumque molimina, tam longo itinere salva et incolumia minare potuerit,
praesertim cum genus illud animalium citra Alpes, ut asserunt, in toto Occidente
hactenus visum non fuerit? Vix enim vel una die malignantium occursus ac
violentias poterat declinare: quae tamen omnia, Deo fidelem famulum suum per
orationes S. Bernardi tutante, pertransivit indemnis. Factum est autem ut
transire cogeretur per quoddam municipium, cujus principatum latronum principes
obtinebant, quorum manus nullus immunis evadere poterat, nisi forte qui viribus
praevalebat. Mane vero jam 1122D rutilante aurora, cum de aliquo
prato, in quo cum animalibus pernoctarat, egrederetur, rogabat attentius
Dominum, sanctumque Bernardum, ut ab imminenti periculo erueretur. Et ecce
apparuerunt ei procul quasi duo viri obviam venientes, et singulos cereos
accensos in manibus ferentes. Qui paulatim appropinquantes, cum jam pene ad
ipsum pervenissent, subito ab oculis ejus evanuerunt, multamque fiduciam
evadendi Dei famulo contulerunt. Ingressus itaque illum diaboli nidum, illico
sistitur, atque ad praedam diripiendam undique accurritur. Nutu vero Dei
supervenientes eadem hora quidam honesti viri, cum eum Claraevallensem esse
cognovissent, de manibus irruentium liberarunt, et cum suis omnibus abire
fecerunt. Tandem vero perveniens ad Claramvallem, mirantibus universis novi
generis bestias intulit, quae multiplicatis foetibus 1123A quotidie propagantur, atque ex eo loco per multas jam provincias
dilatantur. Ipse vero frater ad spiritualia reversus studia, sacrae disciplinae,
quam sanctus tradiderat Bernardus, seniles humeros tota alacritate supposuit,
pia confidentia praesumens ejus se meritis et precibus ab aeternis malis
eruendum, sempiternisque bonis perfruiturum; qui ipsum de praesentis itineris
tam multiplicibus periculis misericorditer absolutum, ad Claramvallem suam
salvum perducere dignatus est. CAPUT XXXIV. Narratio cujusdam spiritualis monachi
de Claravalle.Quidam religiosus et spiritualis
monachus de collegio Claraevallis in partibus Daciae in una de domibus
Claraevallis diutius habitavit. Hic igitur quadam vice rediens in Claramvallem,
fratribus suis causa aedificationis retulit jucundum, et omni acceptione dignum
miraculum, quod in confinio 1123B Saxoniae noviter accidisse,
asseverabat. Erat in eisdem partibus quoddam Cisterciensis Ordinis coenobium, in
quo quidam magnae religionis et admirandae humilitatis monachus in simplicitate
cordis sui Domino devote serviebat. Qui cum in omni sacri ordinis observantia
fervens esset, atque devotus, semetipsum in omnibus despiciens et humilians,
maxime tamen silentio et quieti operam dabat, orationi, compunctioni, atque
lectioni, continue vacans, ita ut semper ad orandum sive ad legendum, ubicunque
poterat mirabili dulcedine traheretur, fructum tamen devotionis magis quam
cruditionis in lectione requirens, ita in ea delectabatur, sicut in omnibus
divitiis. Appropinquante autem hora migrationis ejus de hoc mundo, cum graviter
aegrotaret, et oleo infirmorum jam inunctus esset, rogavit ut corpus ejus in
praesenti lavaretur, et vestimentis quibus sepeliendus erat, indueretur.
Fratribus vero causantibus novitatem, et 1123C facere
differentibus, cum in sua petitione persisteret, ob reverentiam sanctitatis suae
quod volebat obtinuit. Quo facto, circumstantibus ait: «Revertimini unusquisque
ad officia vestra, quia modo moriturus non sum, sed die sequenti post
refectionem servitorum vocabit me Dominus.» Cunctis itaque fratribus ad hanc
prophetiam hominis Dei suspensis, illuxit dies altera, et eadem qua praedixerat
hora, sonitus tabulae universos ad commendationis officium migraturo
persolvendum ocius invitavit. Quod cum tanto devotius facerent, quanto morientem
in aeterna vita mox glorificandum fore certius sperabant, ipse frater ultimum
jam trahens spiritum subito divina gratia illuminatus est, et exhilarata facie
circumstantibus dixit: «En modo ingreditur ad nos ille dilectus Domini, beatus
Joannes evangelista.» Et cum paululum reticuisset, iterum dixit: «Ecce nunc
venit beata Dei genitrix et virgo Maria.» Et post modicum intervallum ampliori
repente gratia illustratus, clara voce subjunxit. 1124A «Eia,
fratres, ecce jam venit Dominus Jesus Christus, et cum eo sanctorum angelorum
aliorumque sanctorum frequent a.» Et cum hoc dixisset, confestim in jubilum et
exsultationem cordis, prae dulcedine illius quem intuebatur, raptus, cantare
coepit, et imponere Antiphonam illam dicens: Subvenite sancti
Dei, occurrite, angeli Domini. Atque ita cantando animam reddidit. Videntes
autem fratres hominem in morte exsultantem, et cantando morientem, eamdem
Antiphonam quasi de ore ipsius festinato rapuerunt; et cum multo pietatis
affectu elevata in excelsum voce percantaverunt. Haec itaque praedictus senior
fratribus Claraevallis fideliter innotuit, eorumque animos ad contemptum mundi,
despectum sui, amoremque Dei, vehementer accendit: quorum utinam imitatores
efficiantur, omnes qui haec legerint, vel audierint, scientes certissime quoniam
quanto quis in hoc mundo despectior, silentii, quietis et humilitatis appetens
fuerit, tanto in futuro apud Deum gloriosior et sublimior 1124B apparebit. CAPUT XXXV. De claris luminibus
Claraevallis.Hactenus itaque de claris luminaribus
Claraevallis, nec non et de clarissimo sole, qui de eadem conspicua valle
consurgens, universas mundi partes claritatis suae radiis illustravit, nos
disseruisse sufficiat, cum tamen paucos admodum flores de spatiosissimo
floridissimoque prato vernantis ejusdem beatae vallis, ad accendendum in nobis
sacrae devotionis fervorem, decerpserimus, quatenus rutilantis eorum
pulchritudinis venustate illecti, suaveolentiaque recreati, mundum cum omni
vanitate et voluptate sua spernere, atque ad aeternae claritatis patriam
anhelare, in libro verae theologiae, in quo scriptae sunt lamentationes, carmen,
et vae, tota mentis vigilantia discamus. Sed quis ad haec tam idoneus? Propterea
quid aliud restat nobis, nisi 1124C comedere panem doloris in
amaritudine compunctionis, ut sint nobis lacrymae nostrae panes die ac nocte, ut
totis medullis cordis suspiremus ad eos, de quibus locuti sumus, si forte
coelestes convivae misericordia moti, ad ora latrantium sub mensa catulorum, vel
exigua aliqua sublimium illarum deliciarum fragmenta demittant, per quae, ne in
via poenitentiae deficiamus, sustentemur? Caeterum sicut in praedictis Patribus
cognovimus quam liberalis sit misericordia Dei in sanctos ejus, quamque pius
respectus in electos illius, qui mandata vitae absque dissimulatione custodiunt,
sic in subsequentibus exemplis demonstrabimus quanta benignitate quandoque
peccantibus ignoscat, seu quanta districtione delinquentes interdum feriat,
quatenus sic misericordiam amplectamur, ad omne opus bonum parati; ut tamen, si
forte negligentiores nos in via mandatorum Dei deprehenderimus, maledictionem,
quae opus Dei negligenter exsequentibus intentatur, pavida semper mente
pensemus.
|