1201 IN SEPTEM
LIBELLOS ODONIS DE DIOGILO DE LUDOVICI VII FRANCORUM REGIS, COGNOMENTO JUNIORIS,
PROFECTIONE IN ORIENTEM PRAEFATIO.1 Est
Diogilum (vulgo DEVIL) Parisiensis agri villa, S. Eugenii Toletanorum primi
episcopi martyrio nobilis, a qua Odo hic, monachus Dionysianus et ortus est, et
nomen tulit. Scribit de regis itinere ad abbatem suum Sugerium, regni Francici
administratorem relictum, ipse regi comes itineris, a sacris et a secretis,
regisque adeo lateri tantum non perpetuo affixus, ac ejus non modo rerum
gestarum conscius, sed etiam consiliorum particeps. Tenuit ea peregrinatio annos
omnino duos, quorum prioris cursum et casus varios Odo tam accurate explicuit ut
scriptorum nemo alius. Indidem autem scribit; unde et rex ipse ad Sugerium de
eodem argumento, nempe ex Antiochia Syriae, ad quam jam multa passi appulerant
die 19 mensis Martii, quae fuerat feria sexta infra hebdomadam tertiam
Quadragesimae anni 1148. Et nos regiam illam epistolam huic relationi idcirco
appendimus, ut alteri ab altera lux affulgeat. Quod enim rex integra vix pagina
Sugerio insinuat, hoc ipsum Odo septem libellis eidem exponit, quos diu
desideratos summeque expetitos, nunc tandem ex codice ms. Clarevallensi in
publicum emittimus. Praefatur de conventu episcoporum et procerum apud
Bituricas, ad diem Christi Natalem qui anni 1146 Dionysiani caput fuit; ubi
Godefridus Lingonensis episcopus cum de Rohes sive Edessae depopulatione,
Christianorumque a Turcis oppressione intolerabili perorasset, simul omnium 2 animos ad ferendum auxilium permovit. Legimus porro in Chronico
Cisterciensi ms., et apud Robertum de Monte, compluresque alios ad sanctum
sepulcrum peregrinationem illam susceptam ex voto a Ludovico rege, compuncto ob
incensam castri Vitriaci basilicam, cum mille et trecentis promiscuae
multitudinis quae in eam confugerat, capitibus in ea inclusis: quod regis
facinus, anno Christi 1142 S. Petri Catalaunensis Chronicon vetus ascribit. Ut
ut sit, ad eam expeditionem, crucis ex more assumendae dicta est Paschatis
proximi dies, quae fuit Martii mensis prima et tricesima, locus Vezeliacum
castrum, beatae Mariae Magdalenae olim reliquiis, et Gerardi comitis Berthaeque
ejus conjugis liberalitate inclytum, ubi regis exemplo, et S. Bernardi
Clarevallensis abbatis praedicatione accensus populus ingens, ei se
peregrinationi in annum proximum devovit. Probatum maxime id consilium Eugenio
papae tertio. Interim Stampas indicta sunt comitia ad Circumdederunt me, hoc est ad Dominicam Septuagesimae, quae
anno illo 1147, die mensis Februarii sexta decima evenit. Ibi sacrae militiae
firmata vota, totiusque exercitus lustratio ad Mettensem civitatem, et
Pentecostes quartam feriam edicta. Trajectus est Rhenus Vormatiae, Danubius
Ratisponae: inde per Bavariam, Hungariam, et Bulgariam, in Graeci imperatoris
Manuelis Comneni ditionem iter fuit. Is datae Christianis Latinis fidei immemor,
adversus eos cum Turcis clanculum foedere inito, non Francicum modo, sed et
Germanicum Conradi imperatoris florentissimos exercitus, datis amicitiae obtentu
viarum ducibus, per silvarum invia et montium confragosa circumductos, Turcorum
deinde insidiis exceptos, opibus, impedimentis, equis, armis, viris nudavit ac
pene ad nihilum redegit. Quam tragoediam, inspector ipse Odo Sugerio suo tantum
non oculis subjicit. Stupuit orbis terrarum potentissimorum duorum regum tantos
apparatus conatusque paucorum mensium spatio in irritum cecidisse. Nec defuere
qui tum Bernardo hujus belli incentori gravem struerent calumniam, cum nimirum
(quae vulgi imprudentia est) consilia ex eventis aestimarent. Sed eam abunde
purgavit 3 perspecta viri sanctimonia, cujus etiam apostolico
zelo divina ipsa virtus signis multis, ac prodigiis patrocinata est. Scribebat
Odo ad Sugerium ea mente, ut hic, sicut Ludovici senioris, cognomento Grossi,
vitam ac res gestas stylo explicuerat sic et filii ejus Ludovici Junioris
historiam posteritati commendaret. Sed ne integra prodiret, intercessit Sugerii
obitus, anni aerae Dionysianae 1152, Idibus Jбnuariis vita functi: cui successor
electus Odo de Diogilo, ad annos octodecim Dionysiano monasterio abbas praefuit.
Deprehendere autem mihi videor ex praefatione vulgata Gestorum Ludovici VII,
quae in regis hujus et Alienordis conjugis divortio finiuntur, ea Sugerii opus
esse aut saltem ab illo inchoatum, quod vel Odo, vel recentiorum alius quispiam
prosecutus, subinde interpolarit.
|