PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1203

ITINERARII HUJUS OPUSCULI TA TOPIKA, KAI TA CRONIKA.

1203

1. In Natali Domini, adeoque primo ipso die anni Dionysiani 1146, apud Bituricas, in episcoporum et procerum conventu, Godefridus Lingonensis episcopus orationem habuit de Rohes, sive Edessae depopulatione et Christianorum orientalium oppressione a Turcis. Indicta sunt super ea re comitia Vezeliaci in proximum Pascha.

2. Die Paschae, 31 Martii anni ejusdem 1146, ad S. Bernardi Clarevallensis abbatis praedicationem, Vezeliaci decernitur expeditio in Terram Sanctam. Assumuntur cruces primum a rege Ludovico Juniore, atque ab ejus conjuge Alienorde regina; tum horum exemplo ab aliis innumerabilibus. Datur solidus annus bellico apparatui.

3. Anno 1147, Stampas regis jussu convocantur episcopi et optimates regni ad Circumdederunt me, hoc est ad Dominicam 4 Septuagesimae, quae fuit 16 Februarii. Eligitur via per Constantinopolim. Constituuntur qui rege peregre profecto regnum administrarent, Sugerius abbas S. Dionysii, cum Guillelmo Nivernense comite. Sed hic haud multo post in Carthusiam se recipiens, ibi monasticum habitum ex voto suscepit. Ad urbem Metensem concursus militiae, et lustratio exercitus imperatur in imminentem Pentecosten.

4. Subinde Roma adveniens Eugenius papa III Pascha 20 Aprilis ad S. Dionysium celebravit. Ibi rex de ejus manu vexillum regium, cum pera et benedictione accipit. In quartam feriam Pentecostes profectio indicitur. Guillelmo Nivernensi comiti Samson Remensis archiepiscopus, et Rodulfus Viromandensis comes regni rectores substituuntur.

5. Rex per Virdunum Metas venit ad Pentecosten. Eo post paucos dies totus confluit exercitus, ducitur, Wormatiam pervenitur apostolorum Petri et Pauli festa die, Junii 29.

6. Wormatiae trajecto Rheno, Herbipolim seu Wirceburgum tridui itinere contenditur: indeque pari distantia Ratisponam, ubi trans Danubium exercitus deportatur.

7. Ratispona secundo Danubio, tribus pariter diariis ventum est Pataviam. Hinc in Novam urbem, seu Neoburgum quinque circiter dierum itinere. A Neoburgo ad portas Hungariae, unius non amplius diei iter fuit.

8. Per Hungariam diebus quindecim transitum est. Indeque in aditu Bogariae, seu Bulgariae, Bellagrava Bogarensis, sic nuncupari solita, ut ab Hungariae cognomine civitate distinguatur.

9. A Bellagrava uno tantum diario abest Brundusium paupercula civitas. A Brundusia quinta die perventum est in Graeciae urbem, nomine Nit.

10. A Nit quatuor diebus in Hesternit, totidem hinc in Philippopolim. Philippopoli jam ante obierat Aluisus Atrebatensis episcopus, VIII Idus Septembris, Constantinopolim ad Graecorum imperatorem praemissus legatus a Ludovico rege.

11. A Philippipoli Andrinopolim diaria fuerunt quatuor; ab Andrinopoli Constantinopolim quinque.

5 12. Constantinopoli Ludovicus rex festum S. Dionysii cum Graecis celebravit.

13. Egresso rege Constantinopoli in Romaniam post exercitum suum, sol media sui parte obscuratus est, die Dominica, VII Kalendas Novembris. Quam defectionem illustrem fecit basilica S. Stephani Catalaunensis, cum primario altari, eo ipso die et hora, ab Eugenio papa III aliisque tum episcopis, tum cardinalibus ritu solemni consecrata; ut ex ejus ecclesiae antiquis tabulis didicimus, quarum exemplar ad finem hujus opusculi lectori exhibemus.

14. Interim Alemannorum exercitu, qui a Constantinopoli Antiochiam versus brevissimum per Iconium, sed periculosissimum iter arripuerat Graecorum dolis Turcorumque armis pene confecto; eorum imperator Conradus, triginta millibus militum suorum amissis, venit ad regem Ludovicum, opem ab eo et solatium quaesiturus: et cum eo ad lacum Nicaenum, apud castrum Lupar colloquium habuit sub initium Novembris.

15. Post festum S. Martini rex ad castrum Esseron venit, hinc Demetriam, tum denique Ephesum, Smyrna et Pergamo ad sinistram relictis. In valle Ephesina, quae et Decervion, Natale Domini cum feriis aliquot sequentibus celebravit.

16. Itum hinc Laodiciam versus per vada fluminis Maeandri: quae ad vada Turcorum magna est edita a Francis strages, haud quidem ipsis incruenta: quippe eo loco inter caeteros Milo de Nogentiaco aquis praefocatus interiit.

17. Tertio post die perventum est Laodiciam: unde in montana eductus Francorum exercitus, Turcorum pariter et Graecorum circumseptus insidiis, mense Januario anni 1148, magnam partem disperiit. Acta est apud Satelliam a copiarum reliquiis Purificatio beatae Mariae: quae urbs antiquis Attalia memoratur (Act. XIV, 24).

18. Capto deinde consilio de petenda Antiochia itinere maritimo, per quinque hebdomadas exspectati sunt venti ferentes, tum hebdomadis tribus iter confectum, appulsumque Antiochiam feria sexta post mediam Quadragesimam, die mensis Martii 19. Hinc datae litterae et regis, et Odonis de Diogilo ad Sugerium abbatem.