PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1205

ODONIS DE DIOGILO DE LUDOVICI VII FRANCORUM REGIS COGNOMENTO JUNIORIS PROFECTIONE IN ORIENTEM Cui ipse interfuit OPUS SEPTEM LIBELLIS DISTINCTUM.

EPISTOLA ODONIS AD VENERANDUM ABBATEM SUUM SUGERIUM.

1205A 7-9 Ecclesiae Beati Dionysii venerando abbati SUGERIO, monachorum ejus minimus ODO de Diogilo, salutem.

Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio, ut de via sancti sepulcri vobis aliqua idoneae denotem quae mandetis stylo vestro memoriae sempiternae. Nam detentus adhuc in agone itineris, et imperitia praepedior et labore. Est tamen tentandum aliquando id etiam quod nequimus, ut nostro conatu viros strenuos ad hoc quod volumus, et non possumus, incitemus. 10 Ego igitur cum in via sancti sepulcri gloriosi regis Ludovici beneficia ubertim senserim et secretius familiaritati adhaeserim, referendarum gratiarum affectum quidem habeo, sed non ministrant vires effectum. Sit hoc beati Dionysii, 1205B cujus amore hoc fecit, et vestrum, quia monachum vestrum loco vestro suscepit. Vos tamen multum pro vobis debetis, quem specialiter in regno suo dilexit, ei zelo ductus fidei propagandae, ad tempus illud dimittens, vobis commissit. Ibi tamen vigilavit sibi, sua credens expertae fidei, sapientiae singulari. Vos Patris ejus gesta scripsistis, sed criminis erit fraudare posteros notitia filii, cujus omnis aetas est 1206A forma virtutis. Nam cum regnare coeperit pene puer non fuit illi gloria saeculi materia voluptatis, sed dedit augmentum virtutibus ejus et lucem. Unde, si quis gesta ejus ab itinere Jerosolymitano describere coeperit, futuris regibus exempli propositi a Deo maximam partem truncabit. Nos enim magis miramur in puero Nicolao quartam et sextam feriam papillarum et reliquam indolem, quam praesulatus ejus admirabilem sanctitatem. Vos igitur, cui jure debetur reverentia scribendi de filio, qui prius patrem stylo traxistis in lucem, et qui jure debetis obsequium, abundantiori gratia functus amborum, incipite a pueritia ubi coepit virtus oriri. Quod vos melius scitis, quia, sicut nutritius, secretius didicistis. Ego vero, etsi impeditus sermone, sed non scientia 1206B rerum quae in via sancti sepulcri gestae sunt (quippe qui sicut capellanus illi surgenti saepius aderam, et cubanti), ut ita dixerim, quasi balbutiendo, summatim vobis offeram veritatem, litterali eloquentia venustandam. Nec ideo vos pigeat exsequi 11 quod debetis, si hoc auditis a pluribus usurpari. Imo gratum habetote, si laudes habet multorum qui meruit omnium.

LIBELLUS PRIMUS.

1205

1205C Anno Verbi incarnati millesimo centesimo quadragesimo sexto, gloriosus rex Francorum et dux Aquitanorum Ludovicus, regis filius Ludovici, cum esset viginti quinque annorum, ut dignus esset 1206C Christo, Verzeliaco in Pascha bajulando crucem suam, aggressus est eum sequi. In Natali Domini praecedenti, cum idem pius rex Bituricas curiam celebrasset, episcopis et optimatibus regni ad coronam 1207A suam generalius solito de industria convocatis, secretum cordis sui primitus revelavit. Tunc religiosus vir episcopus Lingonensis, de Rohes, quae antiquo nomine vocatur Edessa, depopulatione, et oppressione Christianorum et insolentia paganorum satis episcopaliter peroravit, et de flebili materia fletum plurimum excitavit; monens omnes ut cum rege suo ad subveniendum Christianis Regi omnium militarent. Ardebat et lucebat in rege zelus fidei, contemptus voluptatis et gloriae temporalis, exemplum omni sermone praestantius. Tamen quod serebant, verbo episcopus, rex exemplo, non illico messuerunt. Statutus est ergo dies alius Verzeliaco in Pascha, quo in Passione Domini omnes unanimiter convenirent; et in resurrectione, quibus 1207B foret coelitus inspiratum, crucis gloriam exaltarent. Rex interim pervigil in incepto, 12 Romam Eugenio papae super hac re nuntios mittit. Qui laetanter suscepti sunt, laetantesque remissi, referentes omni favo litteras dulciores, regi obedientiam armis modum et vestibus imponentes jugum Christi suave suscipientibus peccatorum omnium remissionem, parvulisque eorum et uxoribus patrocinium promittentes, et quaedam alia quae summi pontificis sanctae curae et prudenti visa sunt utilia continentes. Optabat ipse tam sancto operi manum primam praesens imponere, sed tyrannide Romanorum praepeditus non potuit. Sancto vero Clarevallensi abbati Bernardo curam istam delegavit. Tandem dies adfuit 1207C regi optatus. Abbas etiam apostolica auctoritate, et propria sanctitate munitus, et convocatorum maxima multitudo loco et termino pariter adfuerunt. Suscepit ergo rex a summo pontifice sibi missum crucis insigne, et proceres multi cum eo. Et quoniam in castro locus non erat qui tantam multitudinem capere posset, extra in campo fixa est abbati lignea machina, ut de eminenti circumstantibus loqueretur. Hanc ascendit cum rege cruce ornato. Cumque coeleste organum more suo divini verbi rorem fudisset, coeperunt undique conclamando cruces, cruces expetere. Et cum earum fascem praeparatum seminasset potius quam dedisset, coactus est vestes suas in cruces scindere et seminare. In hoc laboravit quandiu fuit in villa. 1207D Supersedeo scribere miracula quae tunc ibidem acciderunt quibus visum est id Domino placuisse, ne, si pauca scripsero, non credantur plura fuisse; vel si multa, materiam videar omisisse. Tandem edicto quod post annum progrederentur, omnes ad sua cum gaudio repedarunt.

Abbas vero sub 13 tenui corpore, et pene praemortuo robustum tegens spiritum, ubique circumvolat praedicando, et multiplicati sunt super numerum in parvo tempore crucem portantes. Rex quasi jam nactus gaudium suum fidei propagandae, de spe futuri exercitus copiosi, Apuliam regi Rogerio nuntios mittit. Qui de omnibus rescripsit ad libitum. Insuper viros remisit nobiles qui, regnum suum in victualibus et navigio, et omni necessitate, et se 1208A vel suum filium itineris socium promittebant. Misit etiam alios Constantinopolitano imperatori, cujus nomen ignoro, quia non est scriptum in libro vitae. Hic in longo rotulo prolixam adulationem depinxit, et regem nostrum nominando sanctum, amicum et fratrem, promisit plurima quae opere non implevit. Sed haec alias. Alemannorum et Hungarorum etiam reges de foro et transitu requisivit; quorum nuntios, et litteras ad suam voluntatem recepit. Harum quoque regionum duces multi et comites, ejus exemplo provocati, de itineris illi societate scribebant. Sic ad nutum omnia procedebant. Interea fama volat, Angliam transfretat, et aliarum recessus penetrat insularum. Parant naves maritimi cum rege navigio processuri. Caeterum, dum rex lustrans 1208B omnia statum regni ordinat, dum subditis in posterum pacem firmat, omnes undique nuntii Parisiis convenerunt. Revertenti omnes pariter affuerunt; imperatorum sacras et ducum chartas offerunt, verboque et litteris quidquid poposcerat pollicentur. Habet rex optionem cui fidem habeat, in quo compendium credat. Sed illi mos erat ut socii essent consilii qui forent et laboris. Omnes igitur ad Circumdederunt me Stampas vocat, ut 14 pariter eligerent, quod pariter tolerarent. Qui sicut fuerunt inveniendo alacres, sic utinam essent in electione prudentes! Congregata enim loco et termino episcoporum et nobilium multitudine, tam gloriosa quam magna, praedictus etiam abbas et praedicandus praesentiam suam obtulit, et rumorem attulit, 1208C et utroque laetabundam reddidit concionem. Nam de Alemannia veniebat, regemque et regni proceres militiae crucis Christi adjunxerat. Deinde diversarum regionum leguntur litterae, nuntii audiuntur, et haec usque ad vesperum protenduntur. In his duxerunt laetam diem; et quod superfuit in crastinum distulerunt. Venit dies magis laeta quam prospera. Interfuere congregatis, qui Graecos dicerent, sicut lectione et experientia noverant, fraudulentos. Rex autem et sui, qui merito nullarum gentium vires timebant, fraudes utinam timuissent! Sed quia non est consilium nec prudentia contra Deum, elegerunt viam per Graeciam morituri. Sic secunda dies terminata est, non secunda.

1208D Tunc viri nobiles, regis Rogerii nuntii, confusi abeunt, dolentium habitu domini sui satis expresse monstrantes affectum, de dolis Graecorum praedicentes nobis quod postea sumus experti. Nec mirum si Rogerius rex potens et sapiens regem optabat, si Francos diligit, nostrarum partium oriundus. Postremo revolvit diem tertiam gratia Trinitatis; et congregati, gratia prius sancti Spiritus invocata, (quam pridie utinam similiter invocassent!) deinde a sancto abbate sermone habito spiritali, de regni custodia prosequuntur. Rex autem more suo sub timore Dei reprimens potestatem praelatis Ecclesiae et regni optimatibus eligendi indidit 15 libertatem. Eunt igitur ad consilium, et post aliquantulam moram, cum quod erat melius elegissent, sanctus 1209A abbas praecedens revertentes, sic ait: Ecce gladii duo hic. Satis est. Te, Pater, Sugeri, et Nivernensem comitem monstrans. Quod valde placuit omnibus, si soli comiti placuisset. Sed se ille Carthusae devoverat, quod cito post effectui mancipavit, et nec regis nec omnium diutinis precibus potuit revocari. Imponitur tandem tibi soli onus amborum, quod inconcussa pace tulisti, et hoc esse onus Christi ex levitate sensisti. Inter haec indicitur dies in Pentecosten profecturis, et in optatis undecunque Metis glorioso et humili principi congregandis. Post haec, ne aliquid deesset benedictionis aut gratiae, Romanus pontifex Eugenius venit, et Pascha Domini in ecclesia Beati Dionysii honore quo decuit celebravit. Affluunt multi multarum partium 1209B utrique miraculo, videlicet regi et apostolico peregrinis. Papa vero bene ordinata confirmat, enormia multa componit, dum regis promotionem exspectat. Illo anno in quarta feria Pentecostes edictum accidit. Sic regi celebria cuncta succedunt. Dum igitur a beato Dionysio vexillum, et abeundi licentiam petiit (qui mos semper victoriosis regibus fuit), visus ab omnibus planctum maximum excitavit, et intimi affectus omnium benedictionem accepit. Dum vero pergeret, rem fecit laudabilem, paucis tamen 1210A imitabilem, et forsitan suae celsitudinis nulli. Nam, cum prius religiosos quosque Parisiis visitasset, tandem foras progrediens, leprosorum adiit officinas. Ibi certe vidi eum cum solis duobus arbitris interesse, et per longam moram caeteram suorum multitudinem 16 exclusisse. Interim mater ejus, et uxor, et innumeri alii ad Beatum Dionysium praecurrunt. Et ipse postmodum veniens, papam, et abbatem et Ecclesiae monachos invenit congregatos. Tunc ipse humillime humi prostratus, patronum suum adorat; Papa vero et abbas auream portulam reserant, et argenteam thecam paululum extrahunt, ut osculato rex et viso quem diligit anima sua, alacrior redderetur. Deinde sumpto vexillo desuper altari, et pera, et benedictione a summo pontifice, 1210B in dormitorium monachorum multitudini se subducit. Non enim patiebantur moras oppressio populorum, et mater et uxor, quae inter lacrymas et calorem pene spiritum exhalabant. Sed luctum et planctum qui ibi inerat velle describere, tam stultum est quam impossibile. Illo die retentis paucis suorum, in refectorio comedit cum fratribus; et os culatis postmodum omnibus recessit, orationibus et lacrymis omnium prosecutus.

LIBELLUS SECUNDUS.

1209

1209C Taediosa est semper longa loquacitas pluribus occupato. Unde vereor ne nostra oratio nimis prolixe sine respiratione cucurrerit. Sed date, quaeso, mihi, Pater, hanc noxam. Intereram laetis rebus, et patriae meae, nomina scribens, et rerum reminiscens, quod laetus videram, sine taedio diutius recolebam. Non enim cito afferunt jucunda laborem. Modo vero novo principio succingor ad aspera, intraturus exteras regiones, sicut actu fecimus, sic sermone; et laboriosa deinceps citius 17 terminabo.

Post discessum gloriosi regis ab ecclesia Beati Dionysii, nihil in regno ejus actum est memorandum, nisi forte vultis scribi quod in regni cura vobis dedit socium Remensem archiepiscopum. Nescio tamen si comes Rodulfus, quia tunc excommunicatus 1209D erat, debeat a communione nostri sermonis excludi, qui (ne vobis duobus deesset gladius saecularis) tertius additus est, ut triplex funiculus difficile rumperetur (Eccle. IV). Metis ergo, quia ibi convenimus, stylum vertamus: ubi rex cum jure dominii nihil suum invenerit, omnes tamen invenit ex gratia, sicut Verduno jam fecerat, quasi servos. Fixis ergo tentoriis extra urbem, paucis diebus venientem exercitum exspectavit, statuitque leges paci caeterisque utilitatibus in viam necessarias, quas principes sacramentis et fide firmaverunt; sed quia ipsi non bene tenuerunt, eas nec ego retinui. 1210C Inde praemittit Wormatiam prudentes et religiosos viros, Aluisum Atrebatensem episcopum et Sancti Bertini abbatem Leonem, ut in Rheno qui ibi praeterfluit navigium subsequenti exercitui praepararent. Quod optime compleverunt, congregata undique tanta multitudine navium ut ponte non egerent. Hujus clerus et populus civitatis in solemnitate apostolorum Petri et Pauli regem valde solemniter susceperunt. Hic primam nostri populi stultam superbiam sensimus.

Transmearunt enim milites, inventaque pratorum satis ampla latitudine, venerabilem episcopum Luxoviensem Arnulfum, cum suis Northmannis et Anglis domino regi placuit exspectare. Affluebant nobis per fluvium ab urbe victualia, et erat 1210D nostrorum et indigenarum assiduus commeatus. 18 Oboritur tandem rixa. Peregrini autem nautas in fluvium projecerunt Quo viso cives currunt ad arma, et vulneratis aliquibus unum illico peremerunt. Turbantur hoc scelere peregrini, clamari ignem pauperes, tam civibus exitiabilem quam etiam quibusdam nostris, divitibus mercatoribus scilicet et cambitoribus. Sed utrosque stultos, Deo volente, represserunt utrarumque partium sapientes. Cives tamen adhuc timent, et subductis utrique ripae navibus auferunt commeatum. Sed religiosus vir Abbatensis episcopus, navi quadam cum labore seperta, 1211A cum quibusdam baronibus transmeat, turbam sedat, et securitatem civibus pollicetur. Postea reductis navibus commeant more solito, nobisque necessaria ministrantur.

Huc usque quod de populo malum praesagium habebatur, hic primo expertum est. Exinde multi de turba se per Alpes a nobis separaverunt, quia omnia prae multitudine carius emebantur. Rex quoque castra movet praemisso Ratisponam venerando Atrebatensi, cum cancellario et abbate Sancti Bertini causa nuntiorum imperatoris Constantinopolitani, qui ante multos dies regem ibi praestolabantur. Ad hanc urbem omnes Danubium ponte optimo transierunt, inveneruntque navium multitudinem copiosam, quae sarcinas nostras, multumque populum 1211B usque Bogariam deportarunt. Bigas etiam et quadrigas nonnulli navibus imponebant, ut damnum praeteritum in desertis Bogariae compensarent. Sed prius et postea magis fuere spei quam utilitati. Ad cautelam haec omnia dicimus posterorum. Nam cum esset quadrigarum maxima multitudo, si offendebat una, mora omnibus erat aequalis: 19 si vero plures vias inveniebant, omnes pariter aliquando sepiebant, et summarii vitantes earum impedimentum persaepe gravius incurrebant. Ex hoc erat mors frequens equorum, et de parvis dietis querelae multorum. Hujus populi civitatis, regem valde regaliter susceperunt. Sed quoniam id toties replicari non potest, quoties illi gratis devotionem sui animi demonstrarunt, 1211C dicendum semel est omnes villas, castella, et civitates usque Constantinopolim honorem illi regium, magis et minus, omnes tamen pro viribus exhibuisse. Sed cum esset omnium par voluntas, magis et minus dico, quia non erat omnium idem posse. Fixis ergo tentoriis et rege hospitato, imperatoris legatarii vocati veniunt. Quo salutato, sacrisque redditis responsionem stantes exspectant; non enim sederent nisi jussi. Post praeceptum vero, positis subselliis quae secum attulerunt, subsederunt.

Vidimus ibi quem postea didicimus morem Graecorum, sedentibus dominis omnem pariter astare clientelam. Videas juvenes fixo gressu, reclino capite, in propriis dominis erectis aspectibus cum silentio, solo nutu ipsis parere paratos. Non habent 1211D amictus, sed vestibus sericis curtisque et clausis undique divites induuntur, strictisque manicis expediti, more pugilum semper incedunt. Pauperes, etiam excepto pretio, similiter se coaptant. Chartas autem plenarie interpretari, partim non decet, partim non possum. Nam prima pars earum et maxima tam inepte humiliter captabat benevolentiam, ut verba nimis affectuosa, quia non erant ex effectu, non solum imperatorem, sed, etiam mimum dicerem dedecere. Et ideo pudor est 20 tendentem ad alia talibus occupari. Non possunt autem, quia Franci adulatores, etiam si velint, non possunt Graecos aequare.

Rex vero cuncta, licet cum rubore, prius exponi tolerabat, sed ex quo fonte procederent nesciebat. 1212A Tandem vero cum eum in Graecia nuntii frequentarent, et semper ab hujusmodi prooemio inchoarent, vix ferebat. Religiosus autem et animosus vir, Lingonensis episcopus Godefridus, quadam vice regi compatiens, narrantisque et interpretis moras non ferens, ait: Fratres, nolite gloriam, majestatem, sapientiam et religionem ejus tam frequenter iterare. Se ipse novit, et nos bene novimus eum, sed quod vultis celerius et liberius intimate. Semper tamen, etiam inter quosdam laicos istud proverbium notum fuit:

. . . . . . . Timeo Danaos, et dona ferentes.

(VIRGIL., Aeneid., lib. 2, vers. 49.)

Pars autem ultima chartarum, quae ad rem pertinebat, continebat haec duo: scilicet ut rex imperatori 1212B de suo regno nullam civitatem aut castrum offerret, imo restitueret ei si ab aliquo quod sui juris esset Turcos excluderet, et hoc sacramentis nobilium firmaretur. Primum satis competens nostris sapientibus videbatur, pro altero vero diu est quaestio de jure ventilata. Quidam dicebant: Quod sui juris esse potest vel pretio, vel ratione, vel viribus a Turcis expetere. A nobis autem cur non debet, si nos hoc viderit aliqua occasione possidere?» Alii vero dicebant illud debere nominari, ne de propositione indefinita lites possent in posterum excitari.

Inter haec dies plures pertranseunt, et Graeci moras causantur, verentes, ut dicebant, ne imperator cavens sibi comburat pabula, destruat immunita; hoc 1212C enim facturum se praedixerat, si nos, inquiunt, moraremur, quasi 21 sciens ex hoc quod vos pacifici non venitis. Quod si fecerit, postea nec, ipso volente, in via plenarie necessaria invenietis. Tandem vero quidam ex parte regis de securitate sui regni juraverunt, et ipsi forum idoneum, concambium competens, et alia quae nostris utilia visa sunt pro suo imperatore sacramento simili firmaverunt. Aliud autem quod inter ipsos definiri non potuit, mutuae regum praesentiae reservarunt. Post haec unus eorum, Demetrius nomine, cum festinatione recedit, alius qui Maurus dictus est, nobiscum remansit. Eliguntur deinde qui cum eodem Mauro Constantinopolim praemittantur (hoc enim inter alia litterae requirebant) Aluisus Atrebatensis, Bartholomaeus cancellarius, 1212D Archembaldus Burbonensis et quidam alii. Procedunt igitur expeditius legatione suscepta, subsequente rege morosius, sicut ferre poterat constipatio populosa.

In his quae scribimus pro exemplo est descriptio probitatum, pro directione itineris nomina civitatum, pro cautela viatici qualitas regionum. Nunquam enim deerunt sancti sepulcri viatores, eruntque, si placet, de nostris eventibus cautiores. Igitur Metis, Wormatia, Wirceburgis, Ratispona, Patavia civitates opulentissimae tribus dietis a se invicem distant. A postremo nominata quinque dietae sunt usque ad Novam urbem; ab hac, una usque ad portas Hungariae. Quae interjacent, nemorosa sunt, et nisi deferantur de civitatibus, non sufficiunt exercitui 1213A victualia ministrare, rivis tamen abundant, et fontibus et pratis. Cum transirem regionem istam, aspera mihi montibus videbatur, nunc autem planam judico respectu Romaniae. Hungaria ex hac parte aqua 22 lutosa cingitur; ex alia vero a Bogaria amne lucido separatur. In medio sui fluvium habet Droam, qui stanni more unam ripam proclivem habet, et alteram arduam, unde modica pluvia effluit, et adjutus vicinis paludibus etiam aliquanto remota submergit. Audivimus eum multos Alemannorum, qui nos praecesserant, subito inundasse; nos autem ubi castra eorum fuerant, vix potuimus transvadere. In hoc parvas naves habuimus et paucas; ideo fuit opus equos natare, qui facilem ingressum et egressum difficilem habentes, cum labore quidem, 1213B sed tamen Deo volente sine damno transibant. Caetera omnis aqua terrae hujus, lacus sunt, et paludes et fontes, si tamen fontes sunt, quos paululum fossa humo, etiam in aestate faciunt transeuntes, excepto Danubio qui hanc satis in directum praeterfluit, et multarum regionum divitias nobili civitati Estrigim navigio invehit.

Terra haec in tantum pabulosa est, ut dicantur in ea pabula Julii Caesaris exstitisse. In hac pro voto nobis fuerunt et forum et concambium. Haec dietas quindecim habet. Deinde Bogaria in ingressu castrum attollit quod Bellagrava dicitur Bogarensis, respectu cujusdam quae in Hungaria est, ejusdem nominis civitatis. Inde ad unam dietam interposito quodam fluvio, Brundusium civitatem pauperculam. 1213C Quod de illa superest, ut ita dixerim, pratum est nemorosum, vel nemus pabulosum. Bonis abundat quae sponte nascuntur, et caeteris est habilis, si colonos haberet. Non plana jacet, nec montibus asperatur, sed inter colles vineis et segetibus habiles, rivis et fontibus lucidissimis irrigatur. Caret fluviis, sed usque Constantinopolim exinde nobis 23 navibus opus fuit. Haec ad quintam dietam, primam sed modicam, ex hoc parte Graeciae civitatem Nit ostendit. Nit, Hesternit, Philippopolis, Andrinopolis civitates sunt, quatuor dictis ab invicem dissidentes, et ab ultima usque Constantinopolim sunt quinque. Quae interjacent plana sunt, villis et castellis, omnibusque bonis redundantia. Dextra laevaque montes 1213D sunt, tam prope ut videantur, et tam longe ut lata, dives et jucunda planities includatur. Hactenus haec.

Oportet autem nos ultro citroque progredi et reverti. Multa enim scribenda se offerunt, sed non debet oratio rerum multiplicitate confundi. Collateraliter incedunt causae, sed oportet servari consequentiam in sermone. Ecce enim rex et imperator occurrerunt mihi memoriae pariter Rastisponae. Sed cum rex mihi sit principalis materia, me cogunt tamen de imperatore pauca inserere facta eorum communia. Nostrum regem praecessit Alemannus loco et tempore. Noster processit in Pentecosten, ille in Pascha; noster de Beato Dionysio movit pedem, ille de Ratispona; hoc tamen nostro contulit 1214A quod ille praecessit, quia cum in terra ejus multi fluvii sint, super ipsos, sine proprio labore et sumptu novos pontes invenit. Ut autem verum fatear, valde imperialiter egressus est et navali apparatu, et pedestri exercitu. Et bene; habebat enim tunc Hungaros inimicos. Igitur imperator animosus, navalis et pedes, habens in navibus copiosum militem secum, et juxta se per terram equos et populum, sicut et oportuit et decuit principem, ingressus est Hungariam. Erat autem quidam, Boricius nomine, qui jus haereditarium in regno illo clamabat, et super hoc Stampas 24 regi nostro litteras miserat, plenarie querimoniam exponentes, et humiliter justitiam postulantes. Hic dum regi nostro veniret obviam, litteras suas sequens, ostendit in 1214B quo confidere posset imperatorem. Causam igitur suam illi exponit, multa promisit, imo sicut audivimus, dedit, et ab eo spem sui juris accepit. Rex autem Hungaricus sciens se posse vincere facilius auro quam ferro, multam pecuniam inter Alemannos effudit, et eorum impetum evasit. Boricius autem spe frustratus inani, delitescens arte qua potuit, regis transitum exspectavit, et nescio qua intentione furtive se Francis immiscuit. Dicitur tamen hoc duos principes scisse, et gratia imperatoris Constantinopolitani, neptem cujus habebat, hunc illis satis favorabiliter adhaesisse.

Tali velamine tectus et tutus, procedit cum exercitu per Hungariam. Inter haec rex Hungaricus nostrum 1214C timens et venerans, legatis et muneribus ejus gratiam conquirebat: sed interposito Danubio praesentiam devitabat. Optabat autem ejus colloquium quem fama sibi commendaverat, res monstrabat; sed cum navigare in nostram ripam timeret, humiliter supplicat regi, ut ad suam ripam sua dignatione veniret. Rex igitur, cui mos erat dilectione et humilitate facile superari, ductis secum quibusdam episcopis et ducibus, ejus paruit voluntati. Deinde post oscula, post amplexus, statuunt pacem, firmant amorem, et ut securi deinceps per Hungariam nostri peregrini transirent. Quo facto rex noster Hungarum laetum dimisit. Prosequuntur eum regia munera, equorum, vasorum et vestium et parat adhuc rex Hungarus nostrum et ejus optimates pro posse venerari, 1214D 25 cum ecce intelligit inter Francos esse Boricium. Mittit ergo qui regi foedus novum dilectionis, et pacis praetenderent, et inimicum suum, qui latebat in exercitu sibi tradi prece humili postularent. Hoc totum factum est nocte. Rex autem, totius duplicitatis ignarus, id penitus non credebat. Sed tandem illis constanter hoc asserentibus et precantibus acquievit. Illi ergo laeti audacter amplius quam prudenter incedunt, nam ille tumultu quaerentium a lecto excitus nudus evasit. Unde illi confusi redierunt. Fugitivus autem non tamen stupidus dum tendens ad fluvium tentoria exiisset, obvium habuit armigerum super optimum equum, cum quo pro equo animose confligit. Clamat armiger, et resistit, et magis superat clamore quam viribus. Confluunt 1215A enim undique qui Boricium sicut latronem capiunt. et verberatum, luto sordidum, nudum, exceptis femoralibus, regi adducunt. Omnes eum latronem putabant, ipse vero regi prostratus, licet ignoraret linguam nostram, et rex tunc interpretem non haberet, quaedam tamen verba nota, barbaris vocibus inserens, et suum nomen saepius iterans, quis esset aperuit. Mox igitur honeste induitur et in crastinum reservatur. Hungarus autem rex qui prope nos tentoria fixerat, et Boricium jam expertus metuebat, loco vicinus et timore curiosus, illico scivit quod gestum est. Hunc ergo a rege sicut ab amico, et pro foedere amoris quasi ex debito requirit, et insuper ob hoc multa, imo vix credenda promittit. Similiter prece et pretio sollicitat animos 1216A procerum; sed non valet extorquere a rege instantia precum aut munerum, nisi quod prius judicasset communis sententia 26 sapientum. Suum hunc fatebatur amicum, non tamen propter eum sibi faciendum esse quod dedeceret peregrinum. Episcopi tandem, et optimates alii convocati, discussa ratione judicaverunt ut rex regi pacem servaret, et viro nobili, licet capto, vitam servaret, quia scelus esset utrumque, et morti hominem vendere, et amici sine ratione foedera rumpere. Ergo rex Hungarus se nostris non credens, sed tristis abscedens, tutiora et remotiora sui regni requirit; noster autem Boricium satis honeste secum habens, de Hungaria educit.

LIBELLUS TERTIUS.

1215

1215B Hucusque lusimus, quia nec damna pertulimus ex malitia hominum, nec pericula timuimus de astutia subdolorum. Ex quo autem intravimus Bogariam, terram Graecorum, et virtus laborem pertulit, et sensus exercitium. Ingressuri desertum, in Brundusio paupere civitate victualibus onustamur, quae maxime Hungaria per Danubium ministravit. Erat ibi tanta navium multitudo, quas Alemanni adduxerant, ut domibus aedificandis, et igni civibus in longum sufficerent. Harum minores nostri accipiebant, et transducto amne, de quodam castro Hungariae non longe posito, necessaria convehebant. Hic primo cupream monetam et stammas offendimus; et pro una earum V denarios, et pro XII solidis marcam tristes dabamus, vel potius perdebamus. 1215C Ecce in introitu suae terrae Graeci perjurio maculantur. Debetis enim jam dicta reminisci, illos scilicet pro suo imperatore forum idoneum et concambium nostris jurasse. 27 Caeterum deserta transivimus, terramque pulcherrimam et opulentissimam, quae sine interruptione protenditur usque Constantinopolim intravimus. Hic primo coeperunt injuriae fieri et inveniri; nam caeterae regiones quae nobis necessaria competenter vendiderunt, nos omnino pacificos invenerunt. Graeci autem suas civitates et castella observabant, et per murum funibus venalia submittebant; sed nostrae multitudini non sufficiebat victus tali mora ministratus. Peregrini ergo, in rerum abundantia penuriam non ferentes, praedis et rapinis sibi necessaria conquirebant. 1215D Visum tamen est aliquibus hoc Alemannorum nos praecedentium culpa fuisse, qui cum omnia praedarentur, invenimus eos insuper aliqua suburbia combussisse. Nam (quod aegre referendum est) Philippopolis extra muros nobilem burgum Latinorum habebat, qui supervenientibus abundanter pretio necessaria ministrabat. Ubi cum tabernis insedissent 1216B Alemanni, malo auspicio adfuit joculator, qui licet eorum linguam ignoraret, tamen sedit, symbolum dedit, bibit, et post longam ingurgitationem, serpentem quem praecantatum in sinu habebat extrahit, et scypho terrae imposito superponit, et sic inter eos quorum mores et linguam nesciebat, caeteris lusibus joculatoriis sese frangit. Alemanni quasi viso prodigio illico cum furore consurgunt, mimum rapiunt, et in frusta discerpunt. Scelusque unius omnibus imputant, dicentes quod eos occidere Graeci veneno volebant. Turbatur urbs tumultu suburbii, et dux cum turba suorum ut sedaret turbam foras inermis sed festinus egreditur, Turbatus autem a vino et furore oculus Alemannorum non arma videt, sed cursum. Unde 28 causa 1216C pacis accurrentibus occurrunt irati, putantes a se homicidii vindictam exigi. Illi autem fugientes in urbem recepti sunt.

Tunc sumptis arcubus (haec enim sunt arma eorum) denuo exeunt, fugant quos fugerant, occidunt, vulnerant, expulsisque omnibus de suburbio, cessant. Ibi multi Alemannorum occisi sunt, et maxime in hospitiis, et pro pecuniis suis in speluncis projecti. Resumptis ergo animis et armis, ut vindicarent suam verecundiam et aliorum necem, redierunt et extra muros fere omnia combusserunt. Nostris etiam erant importabiles Alemanni. Nam quadam vice quidam nostrorum regiae multitudinis oppressionem vitantes, et ideo praeeuntes, juxta illos hospitati sunt. Itur ad forum ab utrisque, sed 1216D Alemanni non patiebantur ut Franci aliquid emerent, nisi postquam ipsi exinde satis habuissent. Inde rixa, imo garritus oboritur, ubi enim alter alterum non intelligens, cum clamosa voce impetit, garritus est. Franci ergo percutientes et repercussi, de foro cum victualibus redierunt. Alemanni autem, quia multi erant, paucorum Francorum superbiam 1217A dedignantes, contra illos arma sumunt, furiose invadunt, illique similiter armati animose resistunt. Sed Deus illud nefas nocte cito superveniente finivit. Nocte illa ignis eorum nec exstingui potuit, nec consopiri, quia mane debacchantes acrius surrexerunt. Sed sapientes eorum, stultorum genibus provoluti, humilitate et ratione insaniam sedaverunt. Sic Alemanni praecedentes omnia perturbant, et ideo Graeci subsequentem nostrum pacificum fugiebant. Conventus tamen ecclesiarum, et clerus omnis de civitatibus exeuntes, cum iconiis suis et alio Graeco apparatu, 29 illum semper cum timore et honore debito suscipiebant. Dux quoque Hesternensis, cognatus imperatoris, in via regi semper adhaerens, et pacem indigenis, et ex 1217B parte forum fecit exhiberi peregrinis. Qui regi de victualibus satis honorifice serviebat, sed ipse inde sibi parum vel nihil retinens, modo totum divitibus, modo pauperibus dividebat. Ideoque cum illo pax districtius servabatur, quia ibi minus necessitatis et amplius erat timoris. Multae vero illum praecedebant acies et sequebantur, vel de foro, si poterant, vel de praedis quia hoc poterant, sibi abundantiam conquirentes. Tandem venitur Philippopolim, ubi Aluisus venerandus Atrebatensis episcopus, dum legatione Constantinopolim fungeretur, octavo Idus Septembris in sancta confessione obierat. Hic post longam aegritudinem dum inter festum sancti Bertini, cujus monachus fuerat, et Nativitatem beatae Mariae acrius urgeretur, obortis 1217C lacrymis, quarum gratiam semper habuerat, monachis suis et clericis convocatis dixit: Charissimi, festum sancti Bertini honore debito celebratis, sed quia solemnitati beatae Mariae vobiscum non interero, impendite mihi gratiam quam potestis, ut praeoccupantes eam, sumptis libris omne mihi servitium solemniter decantetis. Illi autem flebiliter obsequentes, diei et noctis omne servitium morosius decantarunt. At ille quotiescunque illud, Ave, singulare, vel nomen Virginis audiebat, in ipso mortis articulo, nitu debili, sed devoto surgebat. Post haec reddidit Virgini animam, cujus ipsa tam devote jam tenebat memoriam. Corpus autem ejus extra urbem in ecclesia Sancti Georgii, ante altare 1217D venerandam habuit sepulturam 30 Ad cujus tumulum rex postmodum veniens, illum obiisse doluit et cum suis episcopis et abbatibus ei lugubres exsequias iteravit. Sciendum quoque est quod nos pro certo vidimus febricitantes prius subtus feretrum, deinde supra tumulum obdormire, postmodum de sua sanitate Deo et defuncto episcopo gratias agere. His autem paululum intermissis, libet Alemannos Constantinopolim duci, imo etiam et transduci, debet enim res ordine quo gesta est recitari. Incedunt igitur satis audacter, sed minus sapienter, quia, dum in terra illa ubique inveniunt opulentiam, et in ea non habent temperantiam, pedites eorum remanentes ebrii necabantur, et inhumatis eorum cadaveribus omnia foedabantur. Unde 1218A Francis sequentibus minus nocebant armati Graeci quam occisi Alemanni. Illi vero venientes Andrinopolim, invenerunt transitum Constantinopolim, partim resistendo, partim consulendo prohibentes, et apud Sanctum Georgium de Sisto <an de Xysto?> mare strictius et solum fertilius asserentes. Sed imperator eorum resistentes et consulentes aequa lance vilipendit. Tendens ergo quo coeperat, in medio fere itinere pratum invenit, fluviolo quodam vel torrente irriguum, et mari contiguo terminatum. Dum igitur ibidem fixis tentoriis pernoctaret, erupit pluvia super eos quidem sicut audivimus modica, sed in montibus tanta inundantia, ut eos potius raperet quam aspergeret. Torrens enim tumidus, et rapidus tentoria sibi obvia, et quidquid continebant 1218B involvens et rapiens, in mare vicinum praecipitavit, et ipsorum multa millia submersit. Imperator autem et superstes multitudo, non sine dolore quidem, sed tamen velut 31 sine damno tantum malum perferentes, consurgunt, et quasi audaciores redditi pro eventu Constantinopolim veniunt. Erat ante urbem murorum ambitus spatiosus et speciosus, multimodam venationem includens, conductus etiam aquarum et stanna continens. Inerant etiam quaedam fossa et concava, quae loco nemorum animalibus praebebant latibula. In amoenitate illa quaedam palatia nimia ambitione fulgebant, quae imperatores ad jucunditatem vernorum temporum sibi fundaverant. In hunc, ut verum fatear, deliciarum locum, Alemannus imperator irrupit, 1218C et undique pene omnia destruens, Graecorum delicias ipsis intuentibus suis usibus rapuit. Imperiale namque palatium et singulare quod muris supereminet urbis, istum sub se habet locum, et inhabitantium in eo fovet aspectum. Tamen si tale spectaculum Graeco imperatori stuporem attulit, vel dolorem repressit, et per suos Alemanni colloquium postulavit. Sed alius eorum ingredi civitatem, alius egredi timuit aut noluit, et neuter pro altero mores suos aut fastus consuetudinum temperavit. Rex interim Francorum, cui semper mos fuit regiam majestatem humilitate condire, imperatori Alemannorum cum multa prece mandavit ut eum citra Brachium exspectaret, et quorum voluntas eadem eumdem 1218D laborem susceperat, eodem consilio fruerentur. Ipse vero fervore quo coepit accelerat, et accepto a Graeco imperatore duce itineris, imo potius erroris et mortis, transmeat. Et licet ego praescripserim, et verum sit de illius exercitu infinitos jam obiisse, audivimus tamen a Graecis qui numerarunt transeuntes, eum cum nongentis millibus et quingentis sexaginta sex <forte. nonaginta.> transfretasse. 32 Venit ergo Nicomediam, ubi sui oborto scandalo schisma fecerunt. Imperator tetendit Iconium, frater autem ejus Otto Frisingensis episcopus, et nobiles multi cum eo maritima tenuerunt. Flebiles eorum eventus et celeres, loco et tempore referemus; sed ad nostros interim redeamus. Venerandus Metensis episcopus, et frater ejus Renaldus 1219A comes de Monçon, et Tullensis episcopus Alemannos non ferentes, cum copioso exercitu adventum pacifici principis exspectabant. Sed Graeci quibus poterant injuriis et maxime fori subtractione illos transfretare cogebant, dicentes se pactum cum eorum imperatore firmasse, quod nullum suorum ibi permitterent remanere. Regii vero nuntii qui adhuc in urbe morabantur, hoc audientes, et verum esse credentes, litem illam tali pacto terminarunt, ut illi transmearent, et forum idoneum in aliam partem exspectantes haberent. Quo facto pauci Franci qui supervenerant remanserunt. Quos cum alios sequi monerent, cogerent nec impetrarent, immensam multitudinem Pincenatorum et Cumanorum ad eos debellandos miserunt, qui etiam in desertis 1219B Bogariae per insidias de nostris plurimos occiderunt. Illi autem quemdam terrae tumulum ascendentes, et in eo se bigis et quadrigis sepientes, viriliter restiterunt. Ibi nostri primam perpessi sunt penuriam, quia forum non habebant, nec illi ab impugnatione cessabant. In urbe vero regii nuntii tarde licet hoc scientes, imperatorem adeunt nimia commotione ferentes. Cognito enim doloso scelere, de his qui transierunt pridie, conqueruntur, et maxime de his qui in urbe Christianorum ab infidelibus impugnantur. Tunc imperator quasi aliter Pincenatos 33 inhibere non posset, jubet nostros accedere propius, et subtus se ad pedem palatii hospitari et mercatum praeberi.

Igitur illi audito nuntio claustra sua qualiacunque 1219C exeunt, et quo jussi fuerant quasi nihil timentes incedunt. Cum ecce illos Pincenatorum alii persequuntur, alii locum illorum occupare nituntur. Illi autem celeriter et viriliter revertentes et persequentibus locum suum occupantibus animose restiterunt. Ibi multi pedites ut expeditius fugerent, suarum rerum projicientes aliqua perdiderunt. Tunc quidam nuntiorum ardentius inflammati, Eurardus videlicet de Britoilo, et Manasses de Bugues, et Ansellus dapifer Flandrensis, et quidam alii judicantes melius honeste pati mortem suam quam turpiter videre suorum, armantur, civitatem exeunt, junguntur suis, et participes efficiuntur discriminis. Magister vero templi domnus Eurardus de Barris, et Bartholomaeus 1219D cancellarius, Herchembaudus Burbonensis, et quidam alii imperatorem aggredientes, eum quem tunc viribus superare non poterant, ratione vicerunt. Jurat ille se hoc nescisse, suis petit veniam, nostrosque facit juxta palatium hospitari, et omni propulsa inquietudine, mercatum facit praeberi. Esset nuntiis satisfactum, nisi probarent scelus ex scelere; didicerant enim eum cum Turcis pacem habere. Et qui regi scripserat ad debellandas gentes incredulas secum ire, et se de illis novam et gloriosam victoriam habuisse, certum erat cum eisdem inducias duodecim annorum firmasse. Augebatur etiam ex hoc, et declarabatur perfidia, quod per regnum ejus sola incedebat multitudo secura. Episcopus enim Lingonensis, et comes Warenensis, et 1220A quidam alii qui ad 34 arma sibi praeparanda, ciborumque viaticum Constantinopolim paucos praemiserant, magna rerum damna pertulerant, et suorum vulnera mortesque dolebant. Et hoc non semel accidit. Ex quo enim terram ipsius intravimus suorum latrocinia, quia viribus erant impares, perpessi sumus. Esset hoc forsitan tolerabile, et poterat dici mala quae pertulimus, malis quae fecimus meruisse, nisi blasphemia jungeretur. Nam si nostri sacerdotes missas super eorum altaria celebrabant, quasi essent profanata, lustrando et abluendo postea expiabant. Habent omnes divites capellas proprias, picturis, marmore, et lampadibus sic ornatas, ut unusquisque eorum merito diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae (Psalm. XXV), si lampas in 1220B eis orthodoxae fidei coruscaret. Sed proh nefas! audivimus scelus eorum morte luendum, quia quotiescunque nostrorum connubia contrahunt, antequam conveniant, eum qui Romano more baptizatus est, rebaptizant. Alias haereses eorum novimus, et de more sacrificii, et de processione Spiritus sancti. Sed nihil horum nostram paginam sordidaret, nisi nostrae materiae conveniret.

His enim de causis nostrorum incurrerant odium, exierat namque inter laicos etiam error eorum. Ob hoc judicabantur non esse Christiani, caedesque illorum ducebant pro nihilo, et a praedis et rapinis difficilius poterant revocari. Sed revertamur ad regem, qui, licet fere diebus singulis novos imperatoris nuntios habeat, causatur tamen moras suorum, 1220C quia quid cum eis agatur ignorat. Bona semper nuntiant, nunquam ostendunt, et minus creduntur, quia omnes eumdem adulationis semper habent prooemium. Polychronias eorum suscipit, sed vilipendit: 35 sic enim vocantur reverentiae quas non solum regibus, sed etiam quibuslibet suis majoribus exhibent, caput et corpus submissius inclinantes, vel fixis in terram genibus, vel etiam sese toto corpore prosternentes. Interdum imperatrix reginae scribebat, et tunc Graeci penitus frangebantur in feminas, omne virile robur, et verborum et animi deponentes. Leviter jurabant quidquid nos velle putabant, sed nec nobis fidem, nec sibi verecundiam conservabant. Generalis est eorum enim 1220D sententia non imputari perjurium, quod sit propter sacrum imperium. Nec me putet aliquis odiosum genus hominum persequi, et odio eorum fingere quae non vidi, requisitus enim quicunque Graecos noverit, fatebitur quia quando timent, nimia sui dejectione vilescunt et quando praevalent, gravi subditorum oppressione superbiunt. Caeterum multo studio consulendo laborabant ut rex ab Andrinopoli ad Sanctum Georgium de Sisto gressum diverteret, et ibi celerius et utilius transfretaret. Rex autem noluit incipere, quod Francos audiebat nunquam fecisse. Igitur eisdem vestigiis, sed non eisdem auspiciis Alemannos subsequitur praecedentes. Et cum ad unam dietam Constantinopolim propinquasset, suos nuntios habuit obvios, rumores de 1221A imperatore quos jam ex parte retulimus reportantes. Tunc fuere qui regi consulerent retrocedere, et terram opulentissimam cum castellis et urbibus capere, et interim regi Rogerio, qui tunc imperatorem maxime impugnabat, scriberet, et ejus adjutus navigio ipsam Constantinopolim expugnaret. Sed vae nobis, imo Petri apostoli subditis omnibus, quod non praevaluerunt 36 voces eorum! Processimus igitur et nobis appropinquantibus civitati, ecce omnes illius nobiles et divites, tam cleri quam populi, catervatim regi obviam processerunt, et eum honore debito susceperunt, rogantes humiliter ut ad imperatorem intraret, et de sua visione et collocutione illius desiderium adimpleret. Rex autem ejus timori compatiens, et petitioni obediens, cum paucis suorum intravit, et eum in porticu palatii satis imperialiter 1222A obvium habuit. Erant fere coaevi et coaequales, solis moribus, vestibus dissimiles. Tandem post amplexus et oscula mutuo habita, interius processerunt, ubi positis duobus sedilibus pariter subsederunt. Circumstante autem corona suorum, loquuntur per interpretem; requirit imperator esse regis et voluntatem, optans ei quae Dei sunt, quae sua sunt repromittens; utinam sicut honeste, sic vere! Si gestus corporis, si alacritas faciei, si verba cordis intima demonstrarent, circumstantes illum nimio affectu regem diligere comprobarent; sed tale argumentum probabile est, non necessarium. Post haec sicut fratres ab invicem discesserunt, et regem foras ad palatium in quo erat hospitatus, imperii nobiles conduxerunt.

LIBELLUS QUARTUS

1221

1221B Constantinopolis Graecorum gloria, fama dives et rebus ditior, ad formam veli navalis in trigonum ducitur. In interiori angulo Sanctam Sophiam habet, et palatium Constantini, in quo capella est quae sacrosanctis reliquiis honoratur: duobus autem lateribus 37 mari praecingitur. Venientes ad urbem, Brachium Sancti Georgii ad dexteram, et quemdam profluvium qui de ipso procedens, ad quatuor fere millia tenditur, habebamus ad laevam. Ibi palatium, quod dicitur Blacherna, fundatur quidem in humili, sed sumptu et arte, decenti proceritate consurgit, et triplici confinio triplicem habitantibus jucunditatem offerens, mare, campos, urbemque visibus alternis despicit. Exterior ejus pulchritudo fere incomparabilis 1221C est, interior vero quidquid de illa dixero superabit. Auro depingitur undique, variisque coloribus, et marmore studioso artificio sternitur area, et nescio quid ei plus conferat pretii, vel pulchritudinis, ars subtilis, vel pretiosa materia. Latus tertium de trigono civitatis, campos habet, sed duplici muro munitur, et turribus, qui a mari usque ad palatium fere duobus millibus tenditur. Hic nec robore firmus est, nec turres in altum subrigit, sed urbs, sicut aestimo, in sua multitudine, et antiqua quiete confidit. Infra muros terra vacua est, quae aratra patitur et ligones, habens hortos omne genus olerum civibus exhibentes. A foris subterranei conductus influunt, qui aquas dulces civitati largiter tribuunt. Ipsa quidem sordida est et foetida, multisque in locis 1221D perpetua nocte damnata. Divites enim suis aedificiis vias tegunt, sordesque et tenebras pauperibus et hospitibus derelinquunt. Ibi caedes exercentur, et latrocinia, et quae tenebras diligunt alia scelera. Quoniam autem in hac urbe vivitur sine jure, quae tot quasi dominos habet, quot divites, et pene tot fures quot pauperes, ibi sceleratus quisque nec metum 1222B habet nec verecundiam ubi scelus nec lege vindicatur, nec luce venit in 38 palam. In omnibus modum excedit; nam sicut divitiis urbes alias superat, sic etiam vitiis. Multas quoque habet ecclesias, Sanctae Sophiae magnitudine impares, non decore; quae sicut sunt admirabiles pulchritudine, sic sunt etiam numerosis sanctorum pignoribus venerandae. Ad has intrabant qui poterant, alii curiositate videndi, alii devotione fideli. Rex quoque, duce imperatore, loca sancta visitavit, et revertens, cum eo victus precum instantia comedit. Convivium illud sicut gloriosos convivas habuit, sic apparatu mirifice, dapum deliciis, voluptuosis jocorum plausibus, aures, et os et oculos satiavit. Timebant ibi regi 1222C multi suorum; ipse vero, qui Deo commiserat curam sui, fide et animositate penitus nihil timebat. Non enim cito credit sibi noceri, qui nocendi non habet animum, licet Graeci nullum argumentum perfidiae demonstrarent: credo enim illos non tam sedulum exhibuisse servitium, si bona cogitarent. Suas vero dissimulabant injurias, post Brachii transitum exigendas. Nec imputabatur eis si portas urbis multitudini obserabant, quia multas eorum domos, et oliveta combusserant, vel penuria nemorum, vel insolentia et ebrietate stultorum. Faciebat eis rex aures, manus et pedes saepius detruncare, nec sic poterat eorum vesaniam refrenare. Imo erat necessarium alterum e duobus, vel, multa millia simul occidere, vel eorum mala plurima tolerare. Forum 1222D igitur satis abundanter nobis afferebat navigium; et ante palatium, vel etiam in tentoriis habebamus congruum si duraret, concambium, minus quam duobus denariis stammam unam, et earum triginta tres solidos propter marcam.

Postquam vero tribus dietis 39 urbem transivimus, pro una V vel VI denarios, et pro XII solidis marcam 1223A unam perdebamus. Caeterum dum rex venientes per Apuliam exspectat inter Brundusium et Durachium transfretantes, solemnitas beati Dionysii accidit, quam ipse veneratione qua debuit celebravit. Novit hoc imperator; colunt etenim Graeci hoc festum, et clericorum suorum electam multitudinem, dato unicuique cereo magno, variis coloribus et auro depicto regi transmisit, et solemnitatis gloriam ampliavit. Illi quidem a nostris clericis verborum et organi genere dissidebant, sed suavi modulatione placebant. Voces enim mistae, robustior cum gracili, eunucha videlicet cum virili (erant enim eunuchi multi illorum), Francorum animos demulcebant. Gestu etiam corporis decenti et modesto, plausu manuum, et inflexione articulorum, jucunditatem 1223B visibus offerebant. Referimus imperatoris obsequia ut pateat dolus ipsius, qui praetendebat affectum quem solemus amicis praecordialibus demonstrare, et gerebat animun quem non possemus, nisi mortibus nostris placare. Certe nemo Graecos cognosceret, nisi experimento vel spiritu prophetiae. Episcopus vero Lingonensis eorum fidem improbans, contemnens obsequia, prophetans mala quae postea sensimus, urbem capi suadebat. Muros fragiles quorum magna pars ante nostros corruit, inertem populum, sine mora vel labore, ruptis conductibus, dulces aquas posse subtrahi comprobabat. Dicebat vir ille prudens animo, religione sacer quod capta illa civitate non esset necessarium alias expugnare, 1223C quia gratuitum possidenti caput earum praeberent obsequium. Addebat 40 etiam quod ipsa rem Christianitatis non habet, sed nomen, et cum deberet per se Christianis auxilium ferre, non illos prohibere, ante paucos annos imperator Antiochenum principem agressus est expugnare. Prius coepit Tharsum, et Manustram, et castella plurima, terramque latissimam, expulsisque Catholicis episcopis urbium, et haereticis substitutis, obsedit Antiochiam. Cumque deberet, sumptis Christianorum copiis, paganorum viciniam propulsare, illorum auxilio nisus est Christianos exterminare. Deus autem horum cognitor, judex, et vindex, voluit ut ipse sibi toxicatam sagittam infligeret, et modico vulnere vitam indignam finiret. Iste vero qui nunc regnat, 1223D haeres quaestus et criminis, sicut jura Ecclesiarum sibi retinet, et alia quae pater impie conquisivit, sic caeteris inhiat quae ipse concupivit: et jam principibus extorsit hominium, et erigens altare contra altare, Patriarcha Petri despecto, in urbe statuit suum. Sit vestri judicii utrum illi parcere debeatis, quo regnante cruci Christi et sepulcro nihil tutum, quo destructo nihil contrarium. Cum perorasset episcopus, placuit aliquibus quod dicebat. Plures autem quibus displicuit, haec et similia respondebant: De fide istorum non possumus judicare, legis ignari; quod autem impugnavit Antiochiam, malum fuit; potuit tamen causas habere justitiae quas nescimus. 1224A Certum vero est regem nuper cum papa locutum fuisse, et super hoc nec praeceptum ejus, nec consilium accepisse. Visitare sepulcrum Domini convenimus nos et ipse, et nostra crimina, praecepto summi pontificis, paganorum sanguine vel conversione delere. Nunc autem urbem Christianorum ditissimam 41 expugnare possumus et ditari, sed caedendum est et cadendum. Si ergo caedes Christianorum peccata diluit, dimicemus. Item, si nostris mortuis non nocet ambitio, si tantum valet in itinere pro acquirenda pecunia interire, quantum summi pontificis obedientiae et voto nostro intendere placent divitiae, sine timore mortis discrimina subeamus.

Talis erat eorum altercatio, et favebant sibi de 1224B jure, assertores utriusque sententiae. Credo tamen quod vicisset episcopus, nisi Graeci magis praevalerent dolis quam viribus, qui nostras moras habentes suspectui, urgere transitum non audebant, forum tamen ex parte subtrahentes, rumoribus Alemannorum nostros ad transitum concitabant. Primo retulerunt Turcos copiosum exercitum congregasse, et Alemannos de illis sine damno suorum quatuordecim millia peremisse. Post diem alteram feliciori eventu, infaustum transitum amplius persuadebant. Dicebant enim Alemannos pervenisse Iconium, et ante adventum illorum, ejusdem civitatis perterritum fugisse populum. Et quoniam ipsi festinant in antea, imperator alter alteri 1224C scripsit ut veniat, et quod sine suo labore conquisitum est, defendendo possideat. His stimulis exercitus agitatur, et de mora regis commurmurat, dum quidam lucris eorum, quidam laudibus invidebant. Victus ergo rex, et Graecorum monitis, et suorum querelis, antequam venirent quos exspectaverat, transfretavit. Et imperator sicut hoc ardenter voluit, sic velociter navium copiam praeparavit. Rex autem cum Brachium, fecit dies quindecim partem sui exercitus exspectando, ultra similiter quindecim, Graecorum versutias tolerando. 42 Habent illi locum quem exspectaverant, et audent detegere quae cogitaverant. Tamen nostrorum vesaniae dederunt eis velamina suae nequitiae. Unde dictum est a pluribus quod nobis fecerunt non esse malitiam, sed 1224D vindictam. Ex parte judicat qui rem novit ex parte; sed non potest facere rectum judicium, qui causam ex integro non cognoscit. Illi enim offendi poterant, non placari. Ecce pertransivimus, et nos naves cibariae cum cambitoribus subsequuntur; sternunt gazas in littore, fulgent auro tabulae, vasisque argenteis quae a nostris emerant honestantur. Veniunt de exercitu qui cambiunt necessaria, junguntur et illis qui ambiunt non sua. Igitur, una die Flandrensis quidam dignus flagris, et flamma, cernens immensas divitias, et immoderata cupiditate caecatus, clamat, haro, haro, rapiens quod cupivit; et audacia pariter, et praedae pretio, sibi similes ad 1225A nefas animavit. Et quoniam ubique stulti eunt (in concambio enim quot occisi tot stulti) corruunt ubique qui pecunias in promptu habebant. Crescit clamor, furor, corruunt exedrae, conculcatur aurum et rapitur, metu mortis cambitores fugiunt spoliati, navesque suscipiunt fugitivos, et subductae littori, referunt ad urbem qui cibos emebant nostrorum plurimos. Verberantur isti et spoliantur, civitas quoque quos hospites habuit, quasi hostes spoliavit. Fiunt haec nota regi, succensusque ira requirit maleficum, qui a comite Flandrensi redditus, in prospectu civitatis illico est suspensus. Deinde festinat quaerendo perdita, reddentibus donando veniam, celantibus comminando similem poenam. Et ne suam praesentiam timerent vel erubescerent, 1225B jussit ut episcopo 43 Lingonensi omnia redderent. Revocantur in crastinum qui pridie fugerant, et quod se jurare poterant perdidisse, plenarie rehabebant. Requirebant plurimi amplius quam deberent, sed rex maluit quod defuit de suo restitui, quam pacem sui exercitus violari.

Quo facto eligit qui suos et quae perdiderant ab imperatore requirerent, et exercitui forum reducerent, Arnulfum Luxoviensem episcopum eloquentia et religione praeclarum, et Bartholomaeum cancellarium. Et quoniam rex urgebat qui semper festinus erat errata corrigere, satis mane transfretaverunt, et aedituum gratia palatium intraverunt, sed loqui cum idolo nequiverunt. Illo die fuit alter alteri pro solatio, intuitus picturarum pro cibo, et 1225C instanti nocte marmoreum pavimentum pro culcitra vel lecto. Sequenti vero die cum profanus ille circa tertiam surrexisset, vocati veniunt ante illum sobrii et insomnes, suam legationem absolventes, et de satisfactione suorum, et de querela nostrorum; fecissetque eum episcopus satis tractabilem prudenti eloquentia et suavi, si posset serpens ille ab aliquo incantari; sed aspidis more surdus, et veneno turgidus, mutatus est ab illo quem antea viderant, imo detectus quem sub doli tegmine prius non cognoverant. Tamen instat episcopus, et ex parte praevalet, habet forum exercitus, et peregrinis suis rebus perditis patet egressus. Dicit ille se adhuc cum rege locuturum, et cito nuntios praemissurum, 1225D urget episcopum regredi privata necessitas, ne cum eo faceret triduanum jejunium. Ille bonum adhuc simulat, ut amplius noceat, exhibens forum, sed parce; locuturus cum rege, sed tarde. Dum ergo mittit nuntios et remittit, plures dies 44 pertranseunt, et Franci quod ad viam praeparaverant comedunt. Volebat regem ad suum palatium regredi, rex in suam ripam vel in mari ex equo colloquium fieri. Tandem quod caute distulerat, per nuntios revelavit, et regis cognatam, quam regina secum habebat, cuidam suo nepoti conjugem, sibique baronum hominium requisivit. Ob hoc duces itineris, et ubique forum et concambium competens promittebat, ubi hoc non haberent praedarentur, si castrum vel civitas negarent hujusmodi 1226A caperentur, si sumptis spoliis sibi vacuae dimitterentur. Offerebat insuper regi munera digna rege, et baronibus singulis suae congruentia dignitati. His auditis fuit iterum opus morarum, tum quia comes Morianensis, et marchisus de Monteferrato, avunculi regis, Alvernensis comes, et plures alii quos exspectabamus, ultra urbem in conspectu nostro tentoria fixerant, tum quia barones de imperatoris quaestione dissentiebant. Graeci autem qui solebant urgere transitum, prohibendo tardabant. Igitur egregii milites per montana dispersi, morae providentes et itineri, praedis replent exercitum, Graecorum damno suis ementes navigium. Offerunt igitur quod prohibuerant, transductique recipiunt quos exspectaverant. Interea dum 1226B quod requirebat imperator in dubio est, Perticensis comes Robertus, regis germanus, cognatam suam reginae clam subripit, se cum quibusdam baronibus, illius subducens hominio, et cognatam suam nepotis ejus matrimonio. Sic praecedit Nicomediam, et rex cum episcopis et aliis baronibus, imperatoris discutit causam. Dicebant quidam et maxime Lingonensis: «Ecce impius patefacit quod ante celaverat: 45 vestrum requirit hominium, quorum servus potuit exstitisse, promittens turpiter quod victoria debuit acquisisse. Nos autem, charissimi, praeferamus commodis honestatem, obtineamus viribus quod ipse quasi cupidis et timidis pollicetur. Turpe est enim in praesenti tam gloriosum habere dominum, et infideli facere hominium.» Alii vero, 1226C quorum numerus et ratio superavit, hujusmodi respondebant: «Ex consuetudine post regem plures dominos habere possumus, quorum feodos possidemus, sed illi fidem principaliter observamus. Si judicamus hoc esse turpitudinem, deleamus consuetudinem. Nunc autem imperator sibi timens nostrum requirit hominium. Si ergo turpe est nos ab eo timeri, si est inhonestum quod minoribus facimus nos facere imperatori, dimittamus. Si vero metus imperatoris, vel mos nostrae consuetudinis, nec regi facit injuriam, nec nobis verecundiam, acquiescamus nostrae consuetudini, pro nostro commodo illius parcamus formidini, velimus commoda providentes itineris necessitati. Nemo nostrum novit 1226D hanc terram, igitur opus est duce; contra paganos properamus, Christianorum utamur pace.»

Dum haec aguntur, omnes fere quos rex exspectaverat, transfretarunt, quorum nomina mihi dolor est recitari, quia mortes eorum immaturas aspexi; et esset forsitan legenti taedium, qui quaerit utilitatis vel probitatis exemplum. Et quoniam solus imperator erat ulterius causa morandi, imperat rex castra moveri. Quod ille audiens, praemissis nuntiis post eum properat, determinans quoddam castrum eorum colloquio; in quo sibi cavit vicini maris adunato navigio. Rex autem Alemannorum aemulus, quorum bonam famam 46 laetus audierat, et similem festinanter quaerebat, nec morari voluit, nec colloquium respuit. Igitur exercitu praecedente revertitur, 1227A ducens secum baronum gloriam et militum multitudinem expeditam. Aegre tamen ferebat quod ille suorum hominium requirebat, sed Dei servitio putabat esse utile quod promittebat. Si Christianus esset, illud sine aliqua exactione deberet; sed dicebat quod nostram gentem jam expertam suo regno timeret. Et esset ante illos quidquid foret eis utile fugiendum, si non eum facerent tali satisfactione securum. Rex autem contra paganos de festinatione succensus, ad illius voluntatem rigorem sui animi maluit inclinare, quam Dei servitium aliqua occasione tardare. Convenientes igitur, pactiones prius exponunt, videlicet quod ei rex nec castrum nec civitatem quae sui juris essent auferret. Satis est haec rationabilis et modesta petitio, quam subsequitur 1227B aeque liberalis, sed fallax promissio. Ut enim paci regiae imperialis gratia responderet, adjecit quod duo vel tres optimatum suorum cum rege procederent, quem recto itinere conducentes, forum competens ubique ministrarent. Ubi autem hoc deesset, praedationes castrorum, et urbium captiones sine querela toleraret, si sumptis spoliis terra illi vacua remaneret. Tunc temporis rex Rogerius Apuliensis illum importune et feliciter impugnabat et locis pluribus expugnabat. Contra quem si regem nostrum sibi sociare potuisset, omnem illi thesaurorum copiam effudisset. Sed cum eum nequiret ad hoc flectere, vel assidua prece, vel incredibili 1228A promissione, de supradictis alter alteri mutuo sese foedere sociavit. Deinde sumpto baronum hominio, et rege cum illis donis satis 47 imperialibus honorato, hic post exercitum properavit, ille sacrilegus novo perjurio maculatus, exuto timore remansit, forum longo tempore necessarium paucis diebus exhibens, et promissos duces itineris nunquam reddens. Illo die sol vidit scelus quod ferre non potuit, sed ne videretur illud aequare proditioni Dominicae, servivit mundo dimidius, et dimidius se abscondit. Cum igitur exercitus dimisso rege procederet, et solem in forma dimidii panis magna diei parte conspiceret, verebatur ne ille qui super alios fide lucebat, dilectione fervebat, spe superna tenebat, proditione Graecorum aliqua portione sui luminis 1228B privaretur. Sed aliud accidit aeque dolendum. Imperator enim Alemannorum a duce suo proditus, et in concavis montibus clam relictus, multis suorum jaculis Turcorum confossis millibus, retrocedere compulsus est sicut postea referemus. Quod postquam didicimus, quid significaret coeleste prodigium rectius exposuimus, dicentes nostrum regem et Alemannum unum esse solem, quoniam unius fidei lumine coruscabant; et hunc lucere dimidium, et dimidii circuli radios abscondisse, quando rege fervore solito tenente cursum, Alemanni retrocedebant.

LIBELLUS QUINTUS.

1227

1227C Constantinopolis superba divitiis, moribus subdola, fide corrupta, sicut propter suas divitias omnes timet, sic est dolis et infidelitate omnibus metuenda. Si autem careret his vitiis, aere temperato, et 48 salubri fertilitate soli, et transitu facili ad fidem propagandam posset locis omnibus anteferri. Habet enim brachium Sancti Georgii quod fecunditate piscium mare est et salsedine, fluvius quantitate, qui possit in die septies vel octies ultro citroque sine periculo navigari. Ultra Romania est, terra latissima, montibusque saxosis asperrima, meridiana sui parte pertingens usque Antiochiam, et in orientali habens Turciam. Quae cum tota esset juris Graecorum, hanc ex magna parte Turci possident, illis expulsis aliam destruxerunt; 1227D ubi vero Graeci adhuc munitiones obtinent, redditus partiuntur. Tali servitio retinent quod Francorum virtus qui Jerosolymam conquisierunt liberavit; et perdidisset omnia populus iners, sed aurum auro redimens, diversarum gentium conductis militibus se defendit. Semper tamen perdit, sed multa possidens, non potest omnia simul; non enim sufficiunt alienae vires propriis destituto. Quod nobis Nicomedia prima monstravit, quae sentibus 1228C et dumis consita, ruinis sublimibus antiquam sui gloriam et praesentium dominorum probat inertiam. Frustra juvabat eam quidam maris profluvius, qui de brachio consurgens, post diaetam tertiam in ea terminatur. Ab hac viae tres dirigunt Antiochiam quantitate dispares, et qualitate dissimiles. Quae vergit ad sinistram brevior est, si obstacula non haberet, et tribus hebdomadibus finiretur, sed post dies duodecim praetendit Iconium Solistani sedem, nobilissimam civitatem; et post quinque alios, praeteritis Turcis, terram Francorum. Robustus autem exercitus fide munitus et multitudine ista contemneret, sed nivibus montium in hieme terreretur. Quae dexteram tenet, 49 pacatior est et abundantior, sed marinis anfractibus 1228D triplicem moram facit viantibus, habens fluvios et torrentes timendos in hieme loco nivium et Turcorum. Media vero partis utriusque commodis et dispendiis temperatur; breviori longior, sed tutior; longiori brevior et tutior, sed pauperior. Igitur Alemanni qui nos praecesserant, facto schismate, plures cum imperatore ad sinistram partem sinistro auspicio per Iconium tetenderunt. Reliqui vero cum fratre illius ad dexteram versi sunt, consequentes 1229A omnia sinistrorsum. Nobis autem sors media cecidit, utriusque lateris infortunio temperato. Cum igitur ad sinistram relicta Nicaea super lacum ipsius sederemus, Graecorum rumoribus stimulati, post Alemannos properare et properari, viri nobiles ab eorum imperatore post regem missi supervenerunt, qui nobis illos refugisse Nicaeam, contra votum nostrum et aestimationem flebiliter retulerunt. Audientes hoc nostri cum stupore dolent, et cum dolore stupent tam robustum exercitum tam subito defecisse, et inimicos Dei, et nostros, de nostris sociis tam leviter triumphasse. Requiruntur illi ordinem, modum, seu causam tanti infortunii, sed omnia haec forsitan dicuntur et improprie; siquidem confusio non habet ordinem, nec excessus modum, 1229B nec causam illud quod ratio aliqua non praecedit. Habuit tamen finem et principium malum utrumque, sicut ii qui casum illum potuerunt evadere, docuerunt. Satis juste primo erant accusatores sui ipsorum. Quod nimium in propriis viribus confidebant, qui Deum saepius, et solito amplius offendebant. Deinde Constantinopolitanum idolum exsecrabantur, qui cum dedisset eis viae conductorem et 50 traditorem, quantum in ipso fuit, Christianorum fidem stravit, paganismum stabilivit, animos illorum timidos animavit, fervorem nostrorum frigidavit. Ducti enim Nicaeam a duce suo, jussi sunt octo dierum cibariis onustari, tali viatico Iconium perventuri.

Finitis autem diebus et escis, putabant viam similiter 1229C finiendam; sed de illius infinitate, obsessi montibus, et eorum scopulis immersi possent capere conjecturam. Tamen a duce, imo truce suo seducti, amplius de crastino in crastinum usque in tertium patiuntur, et in montes invios longius intruduntur. Tandem credens adhuc vivum exercitum jam sepultum, proditor ille nocte per compendia sibi nota fugit, et ad praedam Turcorum maximam multitudinem convocavit. Diluculo igitur insequenti, cum more solito signiferi praevium suum jam irati in eum, quaererent nec invenirent; Turcos subito vident scopulos montium occupasse, dolentes maxime quem quaerebant sine sui sceleris digna mercede fugisse. Fiunt haec nota imperatori, tam relatione 1229D suorum quam solis. Consulit itaque in illo articulo sapientes suos, sed tarde, quia non erant de malo bonum, sed de malis levius electuri. Procedendum erat vel recedendum, sed processum fames prohibebat et hostis, et incognita montium labyrinthus; recessum aeque fames et opprobrii metus. In hoc tamen erat spes aliqua evadendi, sed cum turpitudine, in alio certa mors sine veritate vel laude. Quid igitur faciet virtus jejuna? Fugiet in Dei servitio quae non solet in suo? Item procedet, incassum, illico moritura, quae adhuc servire Deo poterit conservata? Mallet certe mortem gloriosam quam turpem vitam; sed si utramque maculat turpitudo, 51 melius est strenuis actibus turpiter conservari, quam turpiter sine correptione finiri. Tali consideratione 1230A cedentes Alemanni faciunt quod non solent, recessum damnantes judicio, concedentes pro tempore, correctionis intuitu; faciunt quod possunt, volunt quod debent. Armantur itaque omnes ad tolerantiam contra famem. Habentes ad esum fessos et morientes equos, et quemdam comitem egregium, Bernardum nomine, solum cum suis ad militiam contra persequentes inimicos. Dum sic redeunt ordinati, augent diaetas cibos quaerentes, et minuunt vires labor et esuries. Turci vero paulatim eos tentabant, et debilitate cognita, de die in diem acrius infestabant. Tandem comes illustris, laude dignus et luctu, dum fessos exspectat, dum supportat debiles, exercitus quemdam montem pertransiit, et ipse nocte superveniente ultra remansit. Quem 1230B ididem Turci a longe circuiunt et sagittant, et sine damno suorum occidunt levius quam sperant. Carebat enim ille vir arcubus et balistis, famesque et labor abstulerat equos veloces armatis. Nolebant Turci manu ad manum congredi, nec ille habebat arma quibus a longe posset defendi, nec armatos in hostes ferre poterant equi jejuni. Plangenda nimis est juventus agilis, quae saepius extracto gladio, vervecum pelles habens pro scuto, dum velociter et audacter currit in hostem, in medio itinere offendit mortem volantem. Dum papa sanctus accipitres et canes prohibuit armisque militum et vestibus modum imposuit, sicut jussit sapienter et utiliter, sic qui ejus imperio non consensit, stulte et inutiliter. Sed aeque utinam pedites instruxisset, retentisque 1230C debilibus, fortibus quibusque pro pera 52 gladium, et pro baculo arcum dedisset, quia semper debiles et inermes suis sunt onus, hostibus praeda. In crastinum comes requiritur, qui ad defensionem suorum ultro se solebat offerre, et discitur illum sero ad exercitum non venisse, sed in via cum suis Turcorum jaculis interiisse. Plangunt omnes mortem illius, de cujus viribus et consilio plurimum confidebant, et quia mors similis immineret universis.

Armantur itaque omnes qui poterant, et fame et hoste solito acrius debacchante properant. Turci enim jam nihil a longe metuunt, ubi arcus non esse, et equos veloces agnoscunt. Ergo non solum postremos urgebant, sed etiam primos et medios sagittabant. 1230D Non possum describere damna itineris, in quo ipse imperator vulneratus duabus sagittis, ubi properantibus aliis remanent debiles, et in turba media pluvia sagittarum necat inermes. Sic tandem venere Nicaeam morientes. Ibi currunt ad escas famelici, quas sicut in tali necessitate poterant, nimium charas vendebant Graeci, spatas et loricas requirentes, non aurum, ut penitus nudarent exercitum. Cujus pars maxima viribus consumptis, et rebus perditis repatriare volens, Constantinopolim ivit; sed antequam possent habere vel forum vel transitum, eorum plusquam triginta millia, sicut audivimus, fames occidit. Imperator vero solatio destitutus humano, et praesumens adjutorium de divino, constanti animo tendit post regem, ad 1231A Dei servitium ejus expetens societatem. Quem ab eo praemissi nuntii, super lacum Nicaenum sicut praedictum est invenerunt, et ei quae descripsimus retulerunt, rogantes ut occurrat obviam subsequenti, praestaturus opem et consilium indigenti. Rex autem damnum socii 53 sicut proprium doluit, et cum multo baronum comitatu ejus personae et precibus libenter et celeriter obviavit. Amplexantur igitur alter alterum, et infigunt oscula quae rorabant lacrymae pietatis. Tandem statuunt ut rex imperatorem ad castrum quod Lupar dicitur exspectaret, et ille post istum sumptis in Nicaea cibariis festinaret. Dehinc coeperunt Graeci nostris forum subtrahere, sed illi non poterant videre opulentiam et esurire. Dispersi ergo plurimi rapiebant quod 1231B libentius emerent, et alii praedas emebant ab eis, quasi justiores, si quoquo modo de suo viverent. Sic veniunt ad Lupar, ubi ex condicto Alemannos exspectant, quos subsequenter, ut residuum bruchi locusta comederet (Joel. I), quotidie Graeci rebus et vita spoliabant. Tandem fessus imperator et eques, cum non possent evadere, licet pauci essent inimici, armis viriliter resistendo, descenderunt in via misere procedentes animosius tolerando. Pauperes vero qui non impediebantur ad fugam sarcinis, post regem properant, non timentes cupidos gratia paupertatis. Imperator etiam illi per nuntios supplicat, ut cum militari manu in obviam cito recurrat, vel eorum cadavera sepelire, vel semivivis vitae particulam custodire. Igitur conestabulus Ivo de Niella, 1231C Suessionensis comes, ad hoc urgente rege festinando laboravit, sed fessos Alemannos Graecis fugientibus sine labore liberavit. Et certe, sicut ipsi postea ferebant, nisi conestabulus tam cito venisset, omnes in horam et locum mortis inciderant. Heu! quam miseranda fortuna, Saxones Batavosque truces et alios Alemannos quos in antiquis historiis legimus quondam Romanam fortitudinem timuisse, nunc dolis Graecorum inertium 54 tam miserabiliter interiisse! Referetur quoque suo tempore Francorum occasus, et erit intolerabilis geminus luctus. Et habebunt gentes utraeque quod semper defleant, si filii mortes parentum non vindicant. Dat autem nobis, qui pertulimus Graecorum scelera, divina justitia 1231D spem vindictae, et quod nostrae gentes non solent verecundas injurias diu ferre. His interim 1232A moestos animos consolamur, et ut sciant posteri Graecorum dolosa facinora, nostra infortunia prosequemur. Imperatore igitur ad regis tentoria conducto, et in partem alteram cujusdam fluminis hospitato, rex eumdem navibus transiit, et ad illum consolandum animosus et pius, virilis et flebilis pedes venit. Quem ille sicut naufragus portum tenens, verba ejus nimis gratanter suscepit, et ab eo quibus egebat valde humiliter postulavit, eventusque suos sic incipiens, satis constanter exposuit: «Domine rex, quem natura mihi vicinum praestitit et cognatum, et Deus servavit in necessitate patronum, referre vobis meos casus me non oportet, quia supervacuum est monstrare alicui quod jam videt. Mali quidem sunt; sciatis autem quod inde non irascor 1232B Deo, sed mihi. Deus enim justus, ego vero et populus meus stulti. Cum de meo regno numerosum exercitum et pecuniosum educerem, si bonorum Largitori dignas gratias redderem, forsitan qui dederat conservasset. Intraturus barbaras regiones si de praesenti vitam corrigerem, et de praeterito pia satisfactione deflerem, Deus correpta vitia non punisset. Cum de Turcis victorias praesumebam, si de meo numero non tumerem, sed in Deo exercituum humiliter spem haberem, Deus non inventam contumaciam non domasset. Adhuc tamen 55 sua gratia sanus sum, et divitias habeo, et in voluntate sui servitii persevero, credens quia de tot periculis dives et incolumis non exissem, nec vos in mortis articulo ad meum suffragium invenissem, 1232C nisi me Deus adhuc valere aliquid in suo servitio providisset. Nolo itaque deinceps a vestra societate sejungi, nec susceptus primus vel ultimus collocari, quia non possem hostes obvios propulsare, nec sequentes sine damno mediorum sufferre. His exceptis, quo volueritis mea tentoria collocentur. Rogo autem ut de vestris sociis meus numerus augeatur. Cum haec interpretante Metensi episcopo recenti dolore anxius perorasset, et ad fletum viscera omnium commovisset, rex episcoporum et baronum consilio suos avunculos, Morianensem comitem, et marchisum de Monteferrato, suosque cognatos Metensem episcopum, et fratrem ejus comitem Renaldum, et quosdam alios sibi sociavit, et ut 1232D e vicino posset ab illo consilium capere, ambos simul hospitari debere judicavit.

LIBELLUS SEXTUS.

1231

1231D Rex igitur imperatorem diligens pro persona, pene sibi praeferens pro aetate, venerans pro fortuna, castra movit, et post festum beati Martini ad castrum quod dicitur Esseron venit. Ego vero interim dum recens est dolor, dum adhuc obsequii regii recordatur, regem adeo, injurias quas beato 1232D Dionysio faciebat de castro Estufin et Hescelingis expono, et excommunicationem 56 quam de hoc papam audierat in Pascha facere, ad memoriam reduco. Ille vero exsultans quod occasionem haberet suo patrono serviendi, non differt, sed illico jubet sibi possessores horum monstrari. Cui ego respondi, 1233A quod ipse imperator in castro turrem unam habebat, et dux Fridericus aliam, qui praesens aderat, et caetera singulariter possidebat. Hoc audito requirit utrumque per se, per suos; prius privatim, deinde publice, pro se rogat, pro Deo placando et glorioso martyre hortatur, ex hoc familiares imperatoris sollicitans, et sollicitando frequentans. Ille vero prius dubia respondebat, quia regem cessare ab incoepto, taedio fatigatum, sperabat; sed ipse ab honesta et religiosa postulatione non destitit, donec ille quam irrevocabilis ab errore, et quam ingratus esset beneficiis, patefecit: «Quamvis hoc non sit de nostra materia, Pater Sugeri, tamen congruit ut sciatis, quatenus pro illo qui vos praesens honorat, et absens diligit, devotius supplicetis. Caeterum 1233B rex ex proposito Philadelphiam properabat, et erat usque illuc plena via octo dierum, sed plenarie victualia non habebat. Quod intelligens imperator, cum rex praesens et barones adessent, de hoc sermonem habuit, in quo nobis de sua fortuna forsitan nescius plenis phialis propinavit. Sicut virtutis est, ait gesta fortia imitari, sic prudentiae est de alieno infortunio cautum reddi. Cum ego nuper exercitum haberem, cui nulla gens incredula restitisset, victus fame cessit his, quos habens victualia domuisset. In hoc autem nobis duobus est aequa conditio, sicut non timetis gentis alicujus potestatem, sic non habetis jacula contra famem. Ecce vobis proponitur duplex via, una 57 brevior, sed egena; altera longior opulenta; sed certe melius 1233C est in opulentia diu honeste vivere quam cito turpiter in egestate perire; est mora melior, quae robustum exercitum in abundantia servat, quam illa quae fessum vel famelicum recreat. Unde vobis consulo quatenus maritima teneatis, et robur vestrae militiae ad Dei servitium, licet tardius veniat, conservetis.»

Annuit itaque rex sermoni magis verisimili quam veraci, damna et pericula illico perpessurus, et ad Demetriam civitatem maritimam, quo pars exercitus quae rectam viam tenuit die venit dimidia, vix die tertia perventurus. Deviavit enim in quaedam concava, offendensque montium scopulos, dum eos circuit vel ascendit, non accedit quo volebat, sed 1233D alternis vicibus inferno et sideribus propinquabat. Mane tertio vidimus villulam habentem rusticos socios belluarum, quorum unum fugientibus aliis cepimus, ejusque beneficio eodem die, ad nostros socios de nobis valde timentes, ante Demetriam educti sumus. Primam vero jacturam et maximam fecimus in hos montes, mortuisque summariis, auro et argento, armis et vestibus valde ditavimus Graecos silvestres, damnum hoc, quia evasimus, aequanimiter patientes. Inerat enim ibi torrens sinuosus et rapidissimus, quem oportebat in die novies vel octies transvadare, qui si modica pluvia paulo amplius tumuisset, nemo posset procedere vel redire, sed erat necesse quemque in loco suo lugendo peccata, vitae terminum exspectare. Post 1234A haec sumus redditi marinis anfractibus, saxosos montes et arduos fere quotidie inventuri, et torrentium defossos alveos quos erat labor etiam vacuos pertransiri; et si nivibus vel imbribus augerentur, 58 non esset possibilis eorum rapacitas ab equite vel pedite transnatari. Ibi multas urbes destructas invenimus, et alias quas ab antiqua latitudine supra mare Graeci restrinxerant, munientes eas muris et turribus. Ab his escas habebamus cum labore quidem, propter nostrae multitudinis importunitatem, et nimis chare propter illorum cupiditatem. Sed dicet forsitan aliquis qui non interfuit, has debuisse capi, et quod haberi non poterat justo pretio, gratis rapi. Sed illi turres habebant, et muros duplices ad tutelam, et in mari naves ad 1234B fugam. Quis igitur fructus si nostri mora, periculo et labore harum aliquam expugnassent, et cives sumptis urbis spoliis aufugissent? Villarum quoque animalia in montibus abscondebant, ut villani domibus vacuatis, de navibus escas ad suum libitum charas vendebant, et pauperes in tam longo itinere auro et argento, armis et vestibus spoliabant. Illi autem si quando naves poterant invenire, naufragio postposito duplici intrabant, ituri quocunque illos Graecorum fraudes vel hiemis tempestas vellet deferre. Alii quos conditio damnaverat servituti, ducebant levius in eorum servitio remanere. Nec praetereundum nos in hac via stupentibus indigenis contra morem tres fluvios facile transvadasse, et unumquemque post nostrum transitum illico 1234C pluviis inundasse; unde habebatur pro miraculo contra solitum nobis imbres et hiemem pepercisse. Sic tandem praeteritis Smyrna et Pergamo, venimus Ephesum, quae inter ruinas antiquae gloriae, venerandas sui status habet reliquias, beati Joannis sepulcrum, in quodam terrae tumulo contra paganos muro circumdatum. Ibi rex imperatoris 59 nuntios cum litteris habuit, qui contra eum Turcos supra numerum congregatos dicebant, et ipsum refugere in illius castella suadebant. Cum vero rex Turcorum metum, et imperatoris gratiam aequaliter contempsisset, obtulerunt alias sputo simili dignas, exponentes quae rex sibi fecerat damna, et quod non posset suos homines retinere deinceps a vindicta. 1234D His sine rescriptione despectis processit, volens in valle Decervion Nativitatem Domini celebrare, et Alemannus poenitens quod Constantinopolitanum imperatorem non viderat, apud eum reversus est hiemare.

In vigilia itaque Natalis Domini fixis tentoriis in valle praediviti, Turci Graecis ductoribus, nostris equis pascentibus primas insidias tetenderunt, quibus egregii milites animose et provide resistentes, de capitibus eorum laeti primitias habuerunt, et illo terrore festis diebus pacem fecerunt. In his dum divinis laudibus intendimus et quieti, aer obscurior, quasi vellet ante nostrum os divina providentia desecari, (qui Deo volente non fuit nobis postea usque Satelliam vel frigore horridus, vel pluviis 1235A nebulosus) imbres emisit, quibus rivi vallium inundabant, et montes nivibus albescebant. Post quartum denique diem aquarum decursis tumoribus, et aere serenato fugatis imbribus, rex torrentibus timens intercipi, si vel nives liquescerent, vel alto imbres defluerent, vallem deserit Ephesinam, sumptis victualibus properans Laodiciam. Erat in hac via inter montes arduos Maeander fluvius profundus et latus de aquis propriis, sed tunc inflatior alienis. Hic cujusdam vallis amplitudinem alveo suo mediam dividit, statimque ripam copiosae multitudini perviam facit. In his Turci 60 sese diviserunt, putantes hos sagittis procedentem exercitum infestare, illosque vada fluminis timida prohibere, et utrosque quando nostris cederent, de refugio 1235B montium tutos fore. Venientes huc invenimus Turcorum manipulos montium scopulos occupasse, aliosque se in plano ad tentandum exercitum objecisse, et reliquos se ultra fluvium ad prohibendum transitum conglobasse. Rex autem sarcinis suis, et debilibus in medio congregatis, primos et ultimos et latera tegit armatis, sic procedens tutus, sed parum proficiens duabus diaetis. Astu enim non viribus retardabant eum collaterales inimici, ad fugam docti et faciles, et ad persequendum protervi. Cum igitur illis proterve infestantibus, et docte et leviter refugientibus, pacem non posset habere, nec pugnam, transire volebat, sed nesciebat vadum in fluvio, Turcisque prohibentibus non 1235C poterat tentari sine periculo. Circa meridiem vero secundae diei, Turcorum pars una (sicut condixerant) post exercitum, alia supra fluvium, ubi nostris erat ingressus facilis, et in partem illorum egressus difficilis congregantur. Deinde tribus suorum transmissis, qui contra nostros sagittas mitterent, illis jacientibus ambae partes clamore unanimi tonuerunt, illique via qua poterant refugerunt. Sed egregii comites Henricus filius comitis Theobaldi, et Flandrensis Theodericus, Guillemus Matisconensis, post illos more turbinis irruerunt, ripamque arduam, sagittarum pluviam, et Turcorum copiam dicto citius penetrarunt. Rex quoque fortuna simili, a tergo sagittantibus laxatis loris obvians, fugavit, secuit, et quibus equorum velocitas 1235D dedit suffragium, in concavos montes retrusit. Sic uterque nostrorum 61 impetus cito et facile, de cadaveribus partis utriusque campos usque ad latibula montium seminavit. Ibi quidam Amiradus captus est, et adductus regi auditus est et occisus. Erat in praesenti quaedam civitatula imperatoris, Antiochiae nomen habens diminutivum, quae paganis fugientibus patuit ad refugium, in quo ille de doloso proditore se in apertum transtulit inimicum. Hanc expugnasset rex ut reclusos caperet fugitivos, sed pene sibi deerant victualia, et in villa paupere nulla caperet spolia. Certe fuerunt qui dicerent album quemdam militem ante nostros ad transitum fluminis, quem non viderunt prius vel postea, se vidisse, et primos ictus in praelio percussisse. In 1236A hoc ego nec fallere veliem, nec falli. Scio tamen quod in tali districto tam facilis, et tam celebris victoria non nisi divina virtute fuisset, nec adversae multitudinis ferrea pluvia, sine morte vel vulnere cecidisset, dante nobis Deo victoriam sine damno, nisi Milo de Nogentiaco in flumine suffocatus obiisset. In nostra via habebant Turci cum Graecis terrarum terminos, et nos utrosque sciebamus nobis unanimes inimicos.

Illi ergo suos plangentes mortuos, alios convocant e vicino ad vindictam die septima numerosius et audacius reversuris, nosque die tertia venimus Laodiciam stolida praesumptione securi. Nunc venit in memoriam comes ille Bernardus, qui cum imperatore revertens de Iconio pro fratribus suis animam 1236B suam posuit, quia hic cum Frisingensi episcopo fratre imperatoris, alius comes ejusdem nominis et fortunae, simili proditione interiit. Dux enim hujus urbis cum deberet illos educere de montanis, per loca invia superduxit eos Turcorum 62 insidiis, ubi comite occiso cum pluribus, qui potuerunt evadere latitando fugerunt; dux autem et Graeci quos duxerat, cum Turcis spolia diviserunt. Ille idem vel timens regem pro suo scelere, vel nocere volens alio genere, urbem quibusque utilibus vacuavit, fraudemque devitans jam cognitam, aliam aeque nocivam cogitavit. Sciebat impius quod usque Satelliam, quo usque postea plusquam quindecim diaetas fecimus, non possent alicubi victualia inveniri, et esset necessarium cunctos fame mori, si 1236C cibi non possent ab urbe vacua vel emi pretio vel viribus extorqueri. Rex autem super hoc consulit episcopos et alios optimates, qui quamvis nemo dubitaret de illius prudentia nisi ipse, semper tamen ordinabat multorum consilio res communes, et erat equidem prudens humilitas, si se solum pluribus, juvenem senibus, aestimationem suam expertorum usibus postponebat; et quod posset ut dominus, quod sciebat ut sapiens, liberalitas fuit quod subditis deferebat. Illi autem qui solebant de causis aliis disputare, et de conjecturis diversarum rationum quandoque subtilitate superflua dissentire, modo stupebant non invenientes idoneam rationem in isto articulo, et dolebant quod non videbant 1236D exitum de communi periculo. Requirebant cibos in urbe de industria vacuata, potentes viribus ad tollendum, et rebus divites ad emendum, sed quia non est ibi quod quaeritur, utrumque ad hoc habetur incassum. Consultum tamen fugitivos cives per montium devia quaeri, et firmata pace cum venalibus illos reduci.

Quo facto ex parte, illi enim inventi sunt non reducti, processimus in hoc perdita una die, Turcos et Graecos habentes in nostro itinere 63 praevios et sequentes. Erant ibi montes adhuc de cruore Alemannorum madidi, et parebant iidem qui eos occiderant inimici. Rex incassum doctior, videns horum agmina et aliorum cadavera, ordinat acies. In quo Gaufridus de Rancone rancorem meruit 1237A sempiternum, quem ipse cum suo avunculo Morianensi comite miserat primum. Circa meridiem secundae diei mons exsecrandus faciliorem transitum habebat, quem rex die integro transire disposuerat, non ibidem tentoria figi praeceperat. Quo venientes primi satis cito, quia non erant ab aliquo impediti, regis immemores qui tunc ultimos conservabat, montem ascendunt, et sequentibus aliis tentoria circa nonam in partem alteram figunt. Mons erat arduus et saxosus, et nobis erat per clivum ejus ascensus, cujus cacumen nobis videbatur tangere coelum, et torrens in valle concava descendere in infernum. Crescit hic superveniens multitudo, urget invicem, constipatur, ponit sedem, equo non praevidet, haerens potius quam procedens. 1237B Labuntur de rupibus praeruptis summarii, obvios quosque sternentes usque in profundum abyssi. Saxa quoque de locis suis mota stragem-suam faciebant, sic dum vias quaerentes latissime se sparsissent, omnes lapsum proprium vel aliorum fulminationem timebant. Turci vero et Graeci labentium erectionem prohibentes sagittis, in partem alteram congregantur, et de tali spectaculo spe vespertini commodi gratulantur. Inclinatur dies, et semper crescit in antro supellectilis nostrae congeries.

Hostibus autem illud non sufficit, sed amplius audent, in nostram partem transeunt, quia primos jam non timent, et postremos adhuc 64 non vident, 1237C feriunt et sternunt, et vulgus inerme pecudum more cadit aut fugit. Inde clamor oritur, quo coelum et aures regiae penetrantur. Rex autem de hoc fecit quod potuit, sed de coelo nullum tunc adjutorium nisi nox venit, nocte autem veniente pestis cessavit. Ego interim qui sicut monachus hoc solum poteram, vel Dominum invocare, vel ad pugnam alios incitare, mittor ad castra, rem refero, turbati currunt ad arma; festinarent regredi, sed vix ire poterant, asperitate loci et occursu venientium praepediti. Rex vero relictus in periculo cum quibusdam nobilibus, non habens secum gregarios milites, nec servientes cum arcubus, non enim se 1238A praemunierat ad districtum, quem erat ex condictu communi transiturus in crastinum, contemnens vitam propriam ut morientem liberet turbam, ultimos penetrat, et mactantibus penultimos viriliter obviat. Aggreditur praesumptuose gentem incredulam, quae numero centies superat, et quam locus maxime adjuvat. Ibi enim equus non poterat non dicam currere, sed vix stare, et tardior impetus debilitabat ictum in vulnere. Vibrabant nostri hastas in lubrico suis viribus, non equorum, et illi sagittabant de tuto, innitentes scopulis arborum vel saxorum. Turba liberata fugit suas deferens sarcinas, vel ducendo ferentes, loco suo morti objiciens et regem et comites; sed mori dominos ut servi viverent esset lugendum commercium, nisi 1238B tale dedisset exemplum Dominus omnium. Marcescunt flores Franciae antequam fructum faciant in Damasco. Quo relatu suffundor lacrymis et de visceribus intimis ingemisco. De hoc tamen potest mens sobria tali remedio consolari, quod haec 65 eorum probitas et anterior mundo convivet, et finis correptis erratibus fide fervida martyrio meruit coronari. Pugnant, et quisquis circa se, ne moriatur impune, stragem cadaverum facit, sed numerus impugnantium reparatus a multitudine non decrescit. Occidunt equos, qui, licet currere non possent, valebant tamen armorum pondera sustinendo, et loricati pedites inter densos hostes submerguntur velut in pelago, fundentesque nudorum viscera, divisi sunt alter ab altero. In hoc rex parvulum 1238C sed gloriosum perdidit comitatum, regalem vero retinens animum, agilis et virilis per radices cujusdam arboris, quam saluti ejus Deus providerat, ascendit scopulum. Post quem populus hostium ut eum caperet ascendebat, turba remotior eum ibidem sagittabat. Sed Deo volente sub lorica tutatus est a sagittis, cruentoque gladio ne capi posset defendit scopulum, multorum manibus et capitibus amputatis. Illi ergo non cognoscentes eum, et sentientes capi difficilem, metuentes superventum, revertuntur colligere spolia ante noctem.

LIBELLUS SEPTIMUS.

1237

1237D Adhuc prope turba sarcinaria pertransibat, quia quo densius eo segnius per praecipitia fugiebat. Ad quam rex veniens efficitur eques ex pedite, et ibat cum eis obscurato jam vespere. Tunc occurrunt ei de tentoriis anhelae cohortes militum, quem videntes solum, cruentum et fessum, quod factum est gementes sine interrogatione sciebant, et absentes regios comites fere 66 quadraginta sine consolatione plangebant. Videlicet Warenensem comitem et fratrem ejus, Evrardum de Bretoilo, Manassem de Bullis, et Guacherium de Montegaio, et alios: sed 1238D non refero nomina omnium, ne judicetur sine utilitate prolixum. Ardebant animo et abundabant numero, sed nox erat, et hostes abyssi profundae contrariam partem tenebant, et ideo locum vel horam persequendi ulterius non habebant. Venerunt itaque cum rege ad tentoria nimis tarde, et qui timebant ibi, jam lugent certo dolore, sed Domino sospite consolantur ex parte. Nox illa fuit insomnis, dum quisque suorum aliquem vel exspectat nunquam venturum, vel laetus damno postposito venientem suscipit nudum. Inter haec populus omnis Gaufredum 1239A judicabat dignum suspendio, qui de diaeta non obedierat praecepto regio, et forsitan ejus avunculum quem habebat in culpa socium habuit etiam de vindicta patronum. Quia cum essent ambo rei, et esset parcendum regis avunculo, non debebat alter sine altero condemnari. Illuxit dies crastina, moeroris tenebras non depellens, et apparet exercitus hostium, laeta et diviti multitudine montes tegens. Nostri vero ab heri pauperes, suos plangentes et sua, tarde providi, ad residua servanda ordinati procedunt securitate depulsa. Rex vero nobilium paupertatem non ferens, et mediocribus pio animo condescendens, tam largiter egestatem expulit utrorumque, quasi esset immemor se cum eis aliquid perdidisse. Jam fames vexabat equos, qui diebus 1239B pluribus herbarum parum, et annonae nihil comederant, jam cibus deficiebat hominibus, qui duodecim dierum adhuc iter habebant, hostesque nos sicut 67 fera quae sanguine gustato fit trucior, hoc cognito securius, et post lucrum avidius infestabant. Quos contra magister Templi domnus Eurardus de Barris, religione venerandus, et ad militiam exemplar probitatis, cum fratribus suis vigilanter et prudenter conservabat res proprias, et tuebatur pro posse viriliter alienas. Rex quoque illorum diligebat et libenter imitabatur exemplum, et ad hoc voluit conformari exercitum, sciens quod si ejus robur fames valida infirmaret, et debiles unitas animi confirmaret. Indicitur itaque communi consilio, ut omnes mutuam, et cum illis in hoc periculo 1239C fraternitatem statuerent, firmantes fide dives et pauper quod de campo non fugerent, et magistris ab illis sibi traditis per omnia obedirent.

Accipiunt itaque magistrum, nomine Gislibertum, et ille socios quibus assignaret milites quinquagenos. Jubentur pati usque ad praeceptum qui nos vexant, quia cito refugiunt inimicos, et cum jussi restiterint, illico regredi praemonent revocatos. Cognita lege, docentur et gradum, ne qui de primo est, vadat ad ultimum, vel ne se confundant custodes laterum. Illi vero quos natura fecerat pedites vel fortuna (multi enim nobiles rebus perditis vel expensis, more insolito ibant in turba) ordinati sunt extremi omnium, ut habentes arcus resisterent sagittis 1239D hostium. Rex quoque legum dominus, volebat obedientiae legibus subjacere, sed nullus ausus est ei quidquam ex praecepto injungere, hoc excepto quod aciem copiosam haberet, et sicut dominus omnium et provisor, imbecilles quosque missis de illa sociis roboraret. Fiebat juxta praeceptum processio, et de plano descensis montibus gaudebamus, et protervos 68 assultus hostium, vallati tutoribus, sine damno ferebamus. Erant autem in via duo rivi, uno milliario distantes ab invicem, lutosa profunditate transitum habentes difficilem. Primum transivimus, in partem alteram ultimos exspectantes, et de luto summarios debiles manibus sublevantes. Ultimi quoque milites et pedites, hostibus fere misti, transierunt sine damno mutua probitate defensi. 1240A Tendebamus ad secundum, inter duos scopulos transituri, de quorum verticibus poterat turba gradiens sagittari. Ad hos Turci ab utraque parte festinant, sed unum eorum milites nostri praeoccupant. Illi vero alium ascendunt, et capellos de capitibus ad pedes projiciunt, quo signo dictum nobis est praemonstrari, illos de tali loco nullo timore moveri. Sed illa significatio tunc falsum vel nihil significavit, quia turba nostrorum peditum illos illico propulsavit. Sed dum illi de montis vertice contendebant, milites posse fugam illorum inter duos amnes intercipi cogitabant. Unde data licentia a magistro omnes unanimiter illos invadunt, et quos possunt consequi, mortes suorum et damna propria vindicantes occidunt. Quorum multi venientes ad 1240B lutum, in loco idoneo mortem sortiti sunt et sepulcrum. Dum perimit fugitivos irae impetus, et fuga longior erat, omnibus fames levior et dies laetior. Sed Turci et Graeci modis pluribus de nostro interitu cogitabant: ad hoc enim cum prius essent inimici foedus inierunt. Illi ergo congregatis undique pecoribus et armentis, depascentes foedabant ante nos quidquid non poterat urere ignis. Ob hoc fessi, vel mortui equi remanebant in via, et eorum onera, tentoria, vestes et arma et alia multa, quae 69 nostri ne remanerent hostibus comburebant, exceptis his quae pauperes asportabant.

Comedebat igitur exercitus (et has abundanter habebat) carnes equorum; et qui non erant habiles ad portandum, contra famem dabant remedium: 1240C quibus dapibus contenti erant etiam divites quando habebant de farina subcinericium. Tali providentia temperata est fames, et fraternitate praescripta, quater fugavimus, et semper vicimus hostes, et usque Satelliam sine damno viribus illato, labore provido tutati sumus, excepto illo die quo Gaufredum de Rancone mortis et damni praevium fecimus. In hac urbe nuntius imperatoris Landulfus, qui cum Turcis, sicut ipse fatebatur, partim illic venerat, ex voto praestolabatur nostrum interitum. vel venientibus, si de imperatore quaereremus, excusationis praeparabat responsum. Sed quia nemo veniret in jus, cessavere querelae, erat enim victualibus opus famelicis, fessis quiete. Ille ergo conscius 1240D sceleris, causa fori cogit iterum nobiles pacem firmare imperatori. Tunc quae nobis in via pepercerant inundantissimae venere pluviae, quas sentientes subtus et desuper, in parvis tentoriis, quia majora remanserant, celebravimus Purificationem beatae Mariae. Nam certe rex in tota via, nulla die missam vel horas perdidit, nec inundatione imbrium, nec oppressione hostium. Habebamus, licet solito charius, ciborum abundantiam, sed equis qui remanserant, nullo pretio inveniebamus annonam, Graecis hoc dolose agentibus, sicut nostrorum multi dicebant. Illi autem sui loci monstrantes asperitatem, se non habere dicebant. Erat extra urbem usque ad quemdam fluvium saxosa planities, et hostes ultra, forum veniens a foris et 70 pabula 1241A prohibentes; unde nec etiam herbas habebant equi, nisi eos ducerent et reducerent armati milites. Videns ergo rex paucos equos qui remanserant non quiete refici, sed fame mori, nec in urbe venales aliquos inveniri, loquitur de processu baronibus convocatis, dicens ubi fame moriuntur equi, non habere milites locum quietis. Insuper poenitentis esse pro quiete votum tardare, et devoti, fessum et aegrorum ad metam propositi festinare, et coronari ut martyres quorum Deus animas de tali sumit labore. Illi vero servantes obedientiam domino, et possibilem solventes perseverantiam voto, dierunt: «Sicut regis est jubere fortia, sic prudentis est militis audere possibilia. Omnes vestri exercitus gregarii milites, his diebus armis projectis pedites 1241B sunt effecti, et cum eis de nobilioribus multi. Alius horum non potest equos emere, quia sua omnia perdidit vel expendit, alius cui superest, venales non invenit. Illi didicerunt ab istis civibus esse per mare usque Antiochiam tres diaetas, de portu in portum, parvas, opulentas et tutas; et per terram quadraginta torrentibus invias, hostibus obsitas, et egestate continuas; ob hoc nolunt se mari committere, et cum eis copia peditum, quibus jam deest virtus ad laborem, census ad victum, et Graeci omnibus de vicinis villis et insulis superabundans promittunt navigium. Nos autem vobiscum mori, et vivere volumus, et libenter secundum hoc quod vobis placuerit audiemus.» Rex igitur illis regio more, suoque respondit: «Me divite nullus vir 1241C probatus egebit, nec probatus erit qui non mecum paupertatem in necessitate patienter pertulerit. His ergo electis, et de nostro reparatis inermem turbam 71 navigio committimus, quae semper nobis nocuit, pro qua victus charior, et gressus tardior exstitit. Et nos nostrorum parentum gradiamur iter, quibus mundi famam et coeli gloriam probitas incomparabilis dedit.» Ad haec illi: «Non, inquiunt, volumus deprimere, nec possumus, laudem parentum, sed levius cum eis hucusque actum est quam nobiscum. Cum enim illi Constantinopolim et brachium pertransissent, voti compotes, Turcos et eorum terras illico repererunt, et de exercitio militiae alacres, et de captione urbium et 1241D castrorum sese divites servaverunt. Nos autem Graecos fraudulentos in locis illorum invenimus, quibus malo nostro velut Christianis pepercimus, otioque torpentes, taedio et molestiis aegrotantes, fere omnia nostra expendimus. Alii stulta securitate, vel aspera paupertate arma etiam vendiderunt, vel equis morientibus reliquerunt. Tamen hoc quod jubetis honestum est, sed supradictis de causis tutum non est. Sed nos illud labore et timore postposito faciemus, si equos ad reparandos milites invenire poterimus.» Qui requisiti, cum paucitate non sufficerent, et debilitate nihil valerent, coegerunt regem, vellet nollet, marina naufragia experiri, ut periculis in mari, periculis in solitudine, periculis 1242A ex gentibus, periculis ex falsis fratribus, sicut et Pauli (II Cor. II), permitteret Deus ejus patientiam exerceri.

Denique dux urbis et nuntius imperatoris super hoc negotio consuluntur, qui respondent ad placitum, navesque cito venturas toto exercitu pollicentur. Hiems interim exercet quod distulerat, pluit, ningit, tonat et fulgurat, et differtur ventus usque ad quinque hebdomadas, quem cito sperabamus a Domino, navesque amplius, quas 72 exspectabamus de Graecorum promisso. Graeci autem scientes quoniam modicum tempus habent, omnem quam possunt malitiam exercent, rebus in foro nos spoliantes, et, quantum possunt, suis consiliis vita privantes. Inveniebant sanus et aeger quidquid requirebat 1242B eorum qualitas, sed gravabat eos pretii quantitas. Habebant gallinam pro decem solidis, et ovum unum pro sex vel quinque denariis, unum coepe vel allium pro septem vel octo, secundum grossitudinem pretio temperato, nucesque duas habebamus pro uno; quibus equus vel mula remanserant, eos pro panibus cambiebant, vel more boum in macello vendebant. Haec enim nostra fuit cum Graecis conditio, vendere sine pretio, et chare emere sine modo.

Itaque Turci militibus equos deesse Graecis referentibus didicerunt, et hac usi securitate ad invadendum exercitum se unanimiter paraverunt. Quod notum factum est regi, et contra illos abscondit secum viros ditiores, qui dextrarios suos quamvis famelicos, adhuc servaverant, et fratres Templi. 1242C Venientibusque apparens, subito coegit eos occidendo sine ponte fluvium retransire, et credere deinceps in exercitu equos optimos abundare. Parant interim Graeci naves, sicut res alias, pretio inaudito; dabat unus homo quatuor marcas usque Antiochiam, quo venturi eramus sicut ipsi praedixerant, in die tertio. Eae paucae et parvae regi quasi donum gratuitum a duce et imperatoris nuntio praesentantur, et ab eo episcopis et baronibus dividuntur. Voluit eas habere; tamen pretium aegre tulit, et querelas inutiles tegens silentio, reliquo exercitui sicut promiserant, naves quaerit. Illi vero dum divites exspectant pauperes, illud 73 diu procrastinant, et rebus utrosque tali latrocinio 1242D spoliabant. Credo autem quod quietem charius emimus hujus urbis, quam labores totius itineris. Dicturi vero sunt ignari talium hanc urbem debuisse capi, et vindictam sumi de dolis civium. Recogitent illi, dextra laevaque privatis et extraneis hostibus, sine victualibus nos obsessos, et esse impossibile turres arduas sine machinis ruere, vel cito posse suffodi duplices muros. Poterant quidem dux, et imperatoris nuntius capi quando veniebant ad regem, sed cives pro illorum suspendio non redderent civitatem. Eratque regi abominabile, contra morem suum hac proditione capi, et commune periculum sine captione tentari. Parcat Deus Alemanno imperatori, cujus fortunam vitantes, et indocto consilio 1243A acquiescentes, in haec mala devenimus; sed Graeco quomodo parcet justus judex Deus, vel homo, qui dolosa crudelitate tot Christianos occidit utriusque exercitus? Populus ergo novorum pauperum affectus taedio, spoliatus argento, corruptus morbo, cognitoque de navibus Graecorum mendacio, ad regem veniunt, cui suam voluntatem et paupertatem his et similibus verbis exponunt: «Domine rex, in vestrae majestatis praesentia merito astamus confusi, tamen illud audemus de vestra bonitate confisi. Quando enim Graecis credentes, vobiscum per terram ire noluimus, in hoc inertes, in alio decepti sumus; modo vero, paupertate cogente, illud volumus facere sine duce. Vadimus in mortem, sed Deo volente valere poterit vitare praesentem. Tolerabilior erit forsitan Turcorum 1243B gladius quam post discessum vestrum istorum civium dolus.» Quibus rex solita miseratione condoluit, 74 et eorum egestati tam larga effusione consuluit, ut crederes eum nihil antea expendisse vel de caetero curam domus propriae contempsisse. Deinde volens eos in itinere tutos fore, pactum facit cum nuntio imperatoris et duce, ut ab eo quingentas marcas acciperent, et suos ultra duos fluvios qui erant prope, cum magna manu conducerent, et postea darent eis competentem comitatum, qui posset eos securos ducere Tarsum; in urbe vero debiles et infirmi susciperentur, quousque convalescentes, invento navigio alios sequerentur.

Illi ergo de argento cupidi, et contra Turcos timidi, prius cum illis locuti sunt, et sicut tunc putavimus, 1243C cum eis pretium diviserunt, et reversi sumptis secum divitibus civitatis, pactum simul sicut praedictum est juraverunt. Redditur argentum, et illi jubent debiles civitatem intrare, et alios ad iter se in crastinum praeparare. Adhuc suis rex providet, equos quos invenire potuit congregans, et probatis militibus eos donans. Fraudemque timens ubi saepius illam invenerat, comitem Flandrensem, et Archenbaldum Borbonensem usque ad processum illorum dimisit, et ipse cum benedictione remanentium naves ascendit. In crastinum pedestris exercitus duces itineris exspectabat, et ecce Turcorum populus regem discessisse per Graecos edoctus, quasi ad certam praedam contra illos veniebat. Quos contra comes Flandrensis et Archembaldus Borbonensis 1243D acies suas ordinant, animosas, sed pigras, quia paucos et debiles equos habebant. Hostibus occurrunt, confligunt, dant terga qui veniebant ad spolia. Sed quoniam non fuit qui posset illos velociter insequi, pauci sunt illorum occisi. Post haec ducem, nuntiumque imperatoris et 75 cives de pacto requirunt quod regi juraverant: et illi tunc primum de impossibilitate Turcos monstrantes et hiemem, se excusant. In hoc dies aliquos et verba plurima perdiderunt, nec illos jure, ratione vel honestate vicerunt. Tandem querela deposita de conductu, vix concedunt nostros infra murum propugnaculi hospitari, et eis ibidem usque ad navigium forum praeberi. Quo facto viri regii vadunt ad naves, eo quod suas injurias 1244A non possunt vindicare dolentes. Deinde Turci urbi approximant, intrant et exeunt, et aperte Graecis communicant. Vident inter duo genera hostium et murorum suos hostes densos includi, sicut pecudes in ovili, et eos qui non audent exire vel ingredi, posse ibidem sagittari. Erat murus humilis et inflexus, et ei non poterat inhaerere tam densus populus, unde remotiores patebant vulneribus. Turci ergo de locis congruis sagittas immittunt et vulnerant aliquos vel occidunt. Tunc probati juvenes coeperunt de muro sumptis arcubus prosilire, suam suorumque vitam tueri, vel mortem vendere, quaerentesque pacem viribus, hostes longius cogunt refugere. Haberent pacem, sed eos Graeci sine vulnere perimebant, qui sanos cum aegris in arcto et immundo loco recluserant, 1244B et dum hos fames occidit nummis deficientibus, luesque corrumpit alios vicinis cadaveribus, corruunt multi, Graecis non inferentibus mortem, sed exspectantibus. Ob hoc virorum fortium duae turmae trium et quatuor millium ne morerentur sunt mortuae, judicantes idem, foras mori et intus vivere. Qui sumptis armis exeunt duos fluvios transituri, loco vicinos sed magnitudine dispari. Primum facile transierunt, sed ad secundum duplici obstaculo restiterunt. 76 Amnis enim non nisi natando, nec hostis ibi congregatus nisi pugnando poterat pertransiri, sed utrumque simul non poterat exerceri: et ideo revertentes fugati sunt, capti, vel mortui. Sanguine istorum sitis Turcorum exstincta est, et dolus Graecorum in violentiam conversus est. Illi enim reversi sunt eos 1244C videre qui remanserant, et deinceps aegris et pauperibus largas eleemosynas faciebant. Graeci vero cogentes fortiores ad sua servitia, loco mercedis verberabant. Quidam Turcorum a suis sociis nostras monetas emebant, et inter pauperes plena manu dividebant; Graeci vero illis quibus aliquid remanserat auferebant.

Vitantes igitur sibi crudeles socios fidei inter infideles sibi compatientes ibant securi, et sicut audivimus plusquam tria millia juvenum sunt illis recedentibus sociati. O pietas omni proditione crudelior! Dantes panem fidem tollebant, quamvis certum sit quia contenti servitio, neminem negare cogebant. Deus autem exsecrans civitatem, tam districte cives 1244D ejus subita morte percussit, ut multae domus in ea vacuae remanerent, et vivi stupentes et timentes, eam omnino relinquere cogitarent. Imperator quoque Deo contrarius in judicio, eo quod illa regi forum paraverat et navigium, illam penitus auro et argento spoliavit. Sic Deus et ille contraria sentiebant, tamen hanc uterque punivit. Rex autem cum in hac quinque complesset hebdomadas, quibusdam suorum navibus confractis vel cassatis, non tamen Deo volente submersis, usque Antiochiam naufragando consummavit tres alias. Gravia sunt quae pertulit damna et pericula, Pater Sugeri, sed ipso debetis sospite consolari. Illi etiam proderit laborasse, 77 qui scitur in periculis tutus, et post damna laetus, constanter et prudenter omnia pertulisse. Sola illi 1245A gravis erat adversitas subditorum, quibus semper pro posse consuluit, putans esse regis non sibi nasci sed utilitatibus aliorum; et sicut regis est habere pietatem, sic ejusdem esse nunquam timere paupertatem. Ad probitatem cautelam regiam postponebat, et tutelam primam vel ultimam, et excubias noctium vicibus alternis faciens, algorem noctium dierumque fervorem sub lorica tolerabat. In tot laboribus servatus est incolumis sine medicina, pro exercitio 1246A sanctitatis. Quia semper a divinis sacramentis obviabat viribus hostium, et revertens ab hostibus requirebat Vesperas et Completorium, Deum semper faciens alpha et omega suorum operum. Sic liberalis ut rex, animosus ut princeps, acer ut miles, ut juvenis alacris, maturus ut senior, locis et temporibus et virtutibus singulis se aptabat, et de probitate favorem hominum, de religione divinam gratiam conquirebat.

1245

78 Tempus eclipsis solaris, cujus Odo meminit lib. IV, extremo, supra, col. 1228. (Ex veteri membrana cathedralis ecclesiae S. Stephani Catalaunensis, cujus exemplar de manu reverendi domini Cuissote ejus ecclesiae decani acceptum, ad nos misit R. P. Henricus Bacio, colegii Catalaunensis rector.)

1245B In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ne oblivionis obscuritas per desuetudinem humanis mentibus ingeratur, quo auctore ecclesia nostra consecrata fuerit, scripturarum adnotationibus committimus; quatenus secutura posteritas habeat quid futuris temporibus evidenter agnoscat. Cujus rei gratia, rogatu venerabilis Bartholomaei episcopi nostri, papa Eugenius tertius veniens in hanc civitatem, honeste receptus est. Quem comitati fuerunt cardinales episcopi, Albricus cardinalis Ostiensis episcopus, Himarus cardinalis Tusculanus episcopus, Jordanus presbyter cardinalis Sanctae Susannae, Julius presbyter cardinalis Sancti Marcelli, Hugo presbyter cardinalis Sancti Laurentii; Wido cancellarius, diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani, Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli, Hiacynthus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmidin, Humbaldus cardinalis SS. Joannis et Pauli, Sigibertus cardinalis Sancti Marci, Octavianus diaconus 1245C cardinalis Sancti Nicolai in Carcere, Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii, Wido presbyter cardinalis Sancti Laurentii in Damaso, Wido diaconus cardinalis 79 Sanctae Mariae in Porticu, Joannes diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae, Wido diaconus cardinalis Sanctae Potentianae, Haribertus diaconus cardinalis Sanctae Anastasiae, Joannes cardinalis 1246B Sancti Adriani martyris, Bartholomaeus noster episcopus, Theobaldus Parisiensis episcopus, Bernardus Altisiodorensis episcopus, Hugo Nivernensis episcopus. Praedicti vero episcopi, ecclesiam circumeundo intus et foris, aspersione aquae benedictae consecraverunt. Papa vero consecravit majus altare in honore sanctae Trinitatis, et sanctae Mariae, et sancti protomartyris Stephani, et sancti Joannis Baptistae, et sancti Valerii et S. Vincentii martyrum, et SS. Chrysanthi et Dariae. Et rogatu venerabilis episcopi nostri Bartholomaei, de reliquiis Nymphae virginis, quas secum deferebat, in altari cum altero sanctuario recondidit. His peractis missam solemniter celebravit. Noster quoque episcopus, et Hugo Nivernensis episcopus, fuerunt praecentores in missa. Quam cito missa fuit inchoata, eclipsis solis manifeste apparuit. Post celebrationem missae Apostolicus perrexit cum episcopis et cardinalibus in jardum episcopi, ubi habuit sermonem ad populum de festo praesentis diei.

1246C Actum publice Catalauni, septimo Kalendas Novembris, anno ab Incarnatione Domini 1147, regnante in Galliis gloriosissimo rege Ludovico, Ludovici regis filio. Et ipse eodem anno, inspirante Dei clementia, peregre profectus erat cum uxore sua Helionorae venerabili regina, et maximo exercitu, ad liberationem Hierosolymitanae Ecclesiae.