1253 PRAEFATIO.94 Joannes, non
conditione, opinor, sed cognomine Eremita (nam hujus appellationis plures in
Galliis familias etiamnum superesse accepimus) libros duos scripsit De vita S.
Bernardi, Petro cardinale episcopo Tusculano et Herberto Turritano in Sardinia
archiepiscopo hortatoribus: utroque ipsi amicissimo, unde et Petrum appellat Patrem dilectissimum, et Herbertum Militem
Christi, quem et sibi fiducia et charitate arctissime devinctum fuisse
significat. Fecit autem, ut videtur, cognominis evangelistae exemplo; nam sicut
iste Evangelium novissimus scripsit, ut ait Hieronymus in libro De scriptoribus
ecclesiasticis, nempe ut a prioribus praetermissa colligeret, sic etiam ille
quae de S. Bernardo nondum alii adnotarant, in commentarium retulit. De tempore
quidem scriptionis hujus, vel ex Petro argumentari licet, quem constat creatum
fuisse ab Alexandro papa III cardinalem episcopum Tusculanum anno Christi 1178,
mense Decembri, qui Joanni Eremitae tum primum innotuisse videtur, cum haud
multo post venit in Gallias legatus apostolicae sedis, et inter alia e sancti
Cirici puellarum monasterio abusus nonnullos sustulit, ut nos docet Stephani
Tornacensis epistola 88 ad G. archiepiscopum Senonensem. Aberat sane Roma anno
1179, quarto Kalendas Maii, qua die datam vidimus bullam monialibus de Ulmeto,
ab Alexandro papa III, Laterani, absente Petro, cardinalibus aliis subscriptis.
Et Petrus ad Lucii papae III 1255 electionem jam in Urbem
reversus mense Augusto anni 1181, moxque vicarius Urbis ab eodem pontifice
constitutus, exinde Romae ad multos annos assiduus 95 fuit.
Sed annum quo scribebat distinctus aperit Joannes ipse Eremita libro primo Vitae
S. Bernardi, circa medium, cum ait accepisse se quae tum scribebat, a Roberto
abbate, qui sobrinus erat S. Bernardi, et magis quam sexaginta
septem annis in monasterio, sub jugo regularis disciplinae vixerat. Nam si
Robertus anno 1113, ut verisimile est, cum S. Bernardo Cistercium intraverat,
annus ejus monachismi 67 fuit Christi 1180. Frustra sit igitur
qui hunc putet Joannem Eremitam, de quo Angelus Manrique in Annalibus
Cisterciensibus ad annum Christi 1115, qui Morimundi fundationem promoverit,
cellamque incoluerit uliginoso loco, ac pene inaccesso, haud procul Acrimonte
oppido, in Campaniae et Lotharingiae confiniis. Nam hic Joannes longe inferioris
aevi, ne visum quidem a se S. Bernardum refert, sed tamen de eo aliquid scribere
ideo rogatum, quod ego, inquit ipse in Epistola ad
Herbertum, apud quosdam discipulorum ejus, olim assiduus
fueram, adhuc puer. At nisi me fallit conjectura, fuit hic Joannes prior
Clarevallensis; idem ipse de quo Goswinus Claraevallis quondam monachus, in
Prologo libri Miraculorum ad Gerardum Everbaci abbatem: Joannes, inquit, prior Claraevallis,
pulchrum volumen fecit componi, in quo miracula diversorum, et visiones, ad
aedificationem legentium continebantur descripta. Fallor autem ego, si non
ipsummet cujus meminit Goswinus, Joannis prioris volumen, reverendissimi domini
Claudii L'Argentier piae memoriae Clarevallensis abbatis singulari humanitate
mihi exhibitum, his manibus versavi; in quo cum Vita S. Bernardi auctore Joanne
Eremita, et Vita beati Petri Juliacensis prioris, habentur Herberti De miraculis
libri tres, et visiones aliae ac miracula anonyma quamplurima. Hujus ergo
codicis Joannem priorem collectorem asserens Goswinus, auctorem non negavit; et
cum ex variis opusculis conflatus sit, partim Joannis Eremitae, partim aliorum
stylo conscriptis, ego Joannem hunc Eremitam, priorem ipsum Claraevallis
affirmare non dubito: ac fortasse eumdem, cujus memoriam ad mensis Maii diem 21,
Menologium Cisterciense adnotavit. Ad ultimum monendus es, mi lector, codicem
illum Clarevallensem, 96 Joannis prioris cura et jussu
compactum, dictum fuisse a nonnullis librum Herberti De
miraculis; quia nimirum hujus argumenti opus, ab Herberto tres in libros
distinctum, longe maximam ejus voluminis partem obtineret. Itaque in aliquot
editionibus operum S. Bernardi, refertur ex libro Herberti abbatis, mirum illud
de volumine quorumdam miraculorum S. Bernardi, quod illibatum repertum est, cum
per imprudentiam sub dio relictum, ibique unius circiter mensis spatio magnis et
assiduis imbribus expositum jacuisset. Citandum autem fuerat ex epistola Joannis
Eremitae ad Petrum episcopum Tusculanum, quae est proemialis ad Vitam S.
Bernardi ab eo conscriptam: habeturque in eodem codice Clarevallensi cum libro
Herberti De miraculis; sed alia manu diversoque stylo exarata. Nam Herbertus
ipse ea de re nullum verbum facit.
|