1053 S. BERNARDI ABBATIS CONTRA QUAEDAM CAPITULA ERRORUM
ABAELARDI EPISTOLA CXC SEU TRACTATUS AD INNOCENTIUM II PONTIFICEM 644
PRAEFATIO.1053D Amantissimo patri domino
INNOCENTIO summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas,
modicum id quod est. Oportet ad vestrum referri apostolatum
pericula quaeque et scandala emergentia in regno Dei, ea praesertim quae de fide
contingunt. Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non
possit fides sentire defectum. Haec quippe hujus praerogativa Sedis. Cui enim
alteri aliquando dictum 1054D est: Ego pro te
rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua? Ergo quod sequitur, a Petri
successore exigitur: Et tu aliquando conversus confirma
fratres tuos (Luc. XXII, 32). Id quidem modo necessarium.
Tempus est ut vestrum agnoscatis, Pater amantissime, principatum; probetis
zelum, ministerium honoretis. In eo plane Petri impletis vicem, cujus tenetis et
sedem, si vestra admonitione corda in fide fluctuantia confirmatis, si vestra
auctoritate conteritis fidei corruptores. CAPUT PRIMUM. Impia Abaelardi de
sancta Trinitate dogmata recenset, et explodit.1055A 1. Habemus in Francia novum de veteri magistro
theologum, qui ab ineunte aetate sua in arte dialectica lusit, et nunc in
Scripturis sanctis insanit. Olim damnata et sopita dogmata, tam sua videlicet,
quam aliena, suscitare conatur, insuper et nova addit. Qui dum omnium quae sunt
in coelo sursum, et quae in terra deorsum, nihil, praeter solum Nescio, nescire dignatur; ponit in coelum os suum, et
scrutatur alta Dei, rediensque ad nos refert verba ineffabilia, quae non licet
homini loqui et dum paratus est de omnibus reddere rationem, etiam quae sunt
supra rationem, et contra rationem praesumit, et 1055B contra
fidem. Quid enim magis contra rationem, quam ratione rationem conari
transcendere? Et quid magis contra fidem, quam credere nolle, quidquid non
possit ratione attingere? Denique exponere volens illud Sapientis [al. Salomonis], Qui credit cito, levis est
corde (Eccli. XIX, 4.) «Cito credere est,» inquit, «adhibere
fidem ante rationem:» cum hoc Salomon non de fide in Deum, sed de mutua inter
nos credulitate loquatur. Nam illam quae in Deum est fidem beatus papa Gregorius
negat plane habere meritum, si ei humana ratio praebeat experimentum: laudat
autem Apostolos, quod ad unius jussionis vocem secuti sunt Redemptorem.
(Homilia 26 in Evang.) Scit nimirum pro laude dictum, In auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45);
1055C increpatos e regione discipulos, quod tardius credidissent
(Marc. XVI, 14). Denique laudatur Maria, quod rationem fide
praevenit; et punitur Zacharias quod fidem ratione tentavit (Luc. I, 45,
20); et rursum Abraham commendatur qui contra spem, in spem credidit
(Rom. IV, 18). 645 2. At contra
theologus noster: «Quid,» inquit, «ad doctrinam loqui proficit, si quod docere
volumus, exponi non potest, ut intelligatur?» Et sic promittens intellectum
auditoribus suis, in his etiam quae sublimiora et sacratiora profundo illo 1056A sinu sacrae fidei continentur, ponit in Trinitate gradus, in
majestate modos, numeros in aeternitate. Denique constituit «Deum Patrem plenam
esse potentiam, Filium quamdam potentiam, Spiritum sanctum nullam potentiam:
atque hoc esse Filium ad Patrem, quod quamdam potentiam ad potentiam, quod
speciem ad genus, quod materiatum ad materiam, quod hominem ad animal, quod
aereum sigillum ad aes.» Nonne plus quam Arius hic? Quis haec
ferat? quis non claudat aures ad voces sacrilegas? quis non horreat profanas
novitates et vocum, et sensuum? Dicit etiam «Spiritum sanctum procedere quidem
ex Patre et Filio, sed minime de Patris esse Filiive substantia. Unde
ergo? an forte ex nihilo, sicut et universa quae facta sunt? 1056B Nam et ipsa ex Deo esse non diffitetur Apostolus, nec veretur
dicere: Ex quo omnia (Rom. XI, 36). Quid
igitur? dicemus ex Patre et Filio Spiritum sanctum non alio prorsus procedere
modo, quam omnia, id est non essentialiter, sed creabiliter; ac perinde creatum
sicut et omnia? aut numquid tertium inveniet sibi modum, quo eum ex Patre
Filioque producat, homo qui nova semper inquirit, et quae non invenit fingit,
affirmans ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt? «At si esset,» inquit, «de
substantia Patris, profecto genitus esset, et duos Pater filios haberet.» Quasi
vero omne quod de substantia aliqua est, continuo ipsum a quo est habeat
genitorem. Num vero pediculi, aut lendes 1056C [al. lentes], aut phlegmata
[al.
fleumata], vel filii carnis sunt, vel non sunt de substantia carnis? aut vermes
de ligno putrido prodeuntes, aliunde quam de ligni substantia sunt, qui tamen
filii ligni non sunt? Sed et tineae de substantia pannorum substantiam habent,
generationem non habent: et multa in hunc modum. 3. Miror autem
hominem acutum et sciolum, ut quidem ipse sibi videtur, quomodo cum Spiritum 646 sanctum fateatur Patri et Filio consubstantialem, neget tamen
ex Patris Filiique prodire substantia. Nisi forte illos ex ipsius procedere
velit: 1057A quod quidem inauditum est, et nefandum. Si autem nec
is de illorum, nec illi de hujus substantia sunt; ubi, quaeso,
consubstantialitas? Aut ergo fateatur cum Ecclesia, Spiritum sanctum de
substantia illorum esse, a quibus non negat procedere; aut certe cum Ario
consubstantialitatem deneget, et praedicet aperte creationem. Deinde si Filius
de substantia Patris est, Spiritus sanctus non est: differant necesse est a se
invicem, non solum quia Spiritus sanctus genitus non est, quod Filius est; sed
etiam quod Filius de substantia Patris est, quod Spiritus sanctus non est. Quam
quidem posteriorem differentiam Catholica huc usque nescivit. Si eam admittimus, ubi Trinitas, ubi Unitas?
Siquidem Spiritu sancto Filioque nova a se differentiarum numerositate 1057B distantibus, unitas dissipatur: praesertim cum substantialem
esse pateat differentiam, quam iste conatur inducere. Porro autem Spiritu sancto
a Patris Filiique substantia recedente, non Trinitas remanet, sed dualitas.
Neque enim dignum est in Trinitate admitti personam, quae nil habeat in
substantia commune cum reliquis. Desinat ergo Spiritus sancti processionem a
Patris Filiique substantia separare; ne duplici impietate numerum et Trinitati
minuat, et tribuat Unitati: quod utrumque fides abnuit christiana. Et ne de re
tanta solis videar humanis inniti rationibus, legat epistolam Hieronymi ad
Avitum: et certe videbit inter caeteras quas redarguit Origenis blasphemias,
etiam hoc cum detestantem quod dixerit, Spiritum sanctum de substantia 1057C Patris non esse. Beatus Athanasius in libro de unita Trinitate
ita loquitur: «Solum Deum ubi memoratus sum, non solam personam Patris indicavi:
quia Filium et Spiritum sanctum de hac ipsa sola substantia Patris esse non
abnegavi.» Hoc Athanasius. CAPUT II. In Trinitate non esse admittendam ullam
disparitatem, sed omnimodam aequalitatem.4. Videt
Sanctitas vestra, quomodo isto non disputante, sed dementante, et Trinitas non
cohaeret, et Unitas pendet; nec istud sane absque injuria majestatis. Quidquid
namque illud est quod Deus sit, id sine dubio est, quo non possit majus aliquid
1057D cogitari. Si ergo in hac unica et
summa majestate juxta considerationem personarum vel parum aliquid claudicare
recipimus, dum quod uni plus datur, alteri minuitur; minus profecto est totum ab
eo, quo nihil majus valeat cogitari. Majus enim sine dubio est quod totum
maximum est, quam quod ex parte. Ille vero digne pro sua possibilitate divinam
aestimat magnificentiam, qui nil in ea cogitat dispar, ubi est totum summum; nil
distans, ubi 1058A totum est unum; nil hians, ubi totum est
integrum; nil denique imperfectum vel egens, ubi totum est totum. Totum nempe
est Pater, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus; totum Filius, 647 quod ipse et Pater et Spiritus sanctus; totum Spiritus
sanctus, quod et ipse et Pater et Filius. Et totum, unum est totum, nec
superabundans in tribus, nec imminutum in singulis. Nec enim verum summumque
bonum, quod sunt, inter se particulariter dividunt: quoniam nec participaliter
id possident, sed hoc ipsum essentialiter sunt. Nam quod alter ex altero, vel
alter ad alterum veracissime dicitur, personarum sane designatio est, non
unitatis divisio. Licet namque in hac ineffabili et incomprehensibili Deitatis
essentia, alter et alter (id quidem requirentibus 1058B proprietatibus personarum) sobrie catholiceque dicatur; non
tamen ibi est alterum, et alterum, sed simplex unum: ut nec praejudicium faciat
Unitati Trinitatis confessio; nec proprietatum sit exclusio, vera assertio
Unitatis. Tam longe proinde fiat a sensibus nostris, quam est et a regula
veritatis exsecranda illa de genere et specie non similitudo, sed
dissimilitudo; et nihilominus illa de aere aereoque sigillo: quoniam cum
genus quidem et species, quod ad se invicem sunt, alterum superius, altera
inferior sit, Deus autem unus sit; nunquam bene profecto conveniet tantae
aequalitati, et tantae disparitati. Et rursum de aere, et quodam aere, quod est
aereum sigillum, quoniam quod inde in eamdem usurpatur similitudinis rationem,
simile est huic, 1058C idem judicium. Cum enim species, ut dixi,
minor sit et inferior genere, absit ut hanc in Patre et Filio diversitatem
cogitemus; absit ut huic acquiescamus dicenti, hoc esse Filium ad Patrem, quod
speciem ad genus, quod hominem ad animal, quod aereum sigillum ad aes, quod
aliquam potentiam ad potentiam. Sunt quippe cuncta haec, mutua suae connexione
naturae, ad se invicem superiora et inferiora: et ob hoc nulla prorsus
admittenda similitudo ex his ad illud, ubi nihil est inaequale, nihil dissimile.
Videtis de quanta vel imperitia, vel impietate descendat harum adinventio
similitudinum. CAPUT
III. Absurdum dogma Abaelardi, nomina absoluta et essentialia
uni personae proprie et specialiter attribuentis, oppugnat.1058D 5. Adhuc advertite clarius quid sentiat, doceat,
scribat. Dicit proprie et specialiter ad Patrem potentiam, ad Filium sapientiam
pertinere: quod quidem falsum. Nam et Pater sapientia, et Filius potentia
verissime sunt, sanissimeque dicuntur: et quod est commune amborum, non erit
proprium singulorum. Alia illa sunt profecto vocabula, quae non ad seipsos
dicuntur, sed ad alterutrum: et 1059A ideo est cuique suum, et
non commune cum altero. Nam qui Pater est, Filius non est; et qui Filius est,
Pater non est: quoniam non quod ad se, sed quod ad Filium Pater est, Patris
nomine designatur; et item nomine Filii, non quod ad se Filius, sed quod est ad
Patrem, exprimitur. Non sic potentia, non sic sapientia, neque alia multa, quae
ad se dicuntur: et Pater et Filius non singulariter, alter respectu alterius.
«Non,» inquit, «sed ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter
invenimus omnipotentiam attinere, quod non solum cum caeteris duabus personis
aeque omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se, non ab alio existere
habet: et sicut habet ex se existere, ita etiam ex se habet posse.»
(ABAELARDI Theologiae libro I, pag. 1059B 990.) O
alterum Aristotelem! An non eadem ratione, si hoc ratio esset, et sapientia et
benignitas proprie pertinerent ad Patrem: cum et sapere, et benignum esse, aeque
a se Pater, et non ab alio habeat, quemadmodum et esse, et posse? Quod si non
abnuit (nec enim de ratione potest), quid, quaeso, facturus est de illa nobili
sua partitione, in qua ut Patri potentiam, sic Filio sapientiam, sic Spiritui
sancto benignitatem proprie ac specialiter assignavit? Non enim una et eadem res
proprie poterit convenire duobus, hoc est, ut cuique propria sit. Eligat quod
vult: aut det sapientiam 648 Filio, et tollat eam Patri; aut
Patri tribuat, et auferat Filio; et rursum benignitatem aut Spiritui sancto sine
Patre, aut Patri sine Spiritu sancto assignet: 1059C aut certe
desinat nomina communia propria facere, et Patri, quoniam a seipso habet
potentiam, non ideo tamen audeat concedere propriam: ne et benignitatem simul et
sapientiam, quas a se nihilo minus habet, identidem proprias ipsi sua ratione
assignare cogatur. 6. Sed exspectemus adhuc, et videamus, quam
theorice noster theologus invisibilia Dei contempletur. Dicit, ut dixi, proprie
omnipotentiam pertinere ad Patrem; atque hanc, ut sit integra et perfecta, in
gerendo et discernendo constituit. Porro Filio, ut jam dictum est, assignat
sapientiam, ipsamque non simpliciter quidem potentiam, sed quamdam in Deo
potentiam esse definit, id est potentiam 1059D tantum
discernendi. Forte timet injuriam facere Patri, si tantum tribuat Filio, quantum
et ipsi: et cui non audet potentiam dare integram, concedit dimidiam. Et quod
dicit, manifestis declarat exemplis, asserens potentiam discernendi, quae est
Filius, ita quamdam esse potentiam, quemadmodum homo quoddam est animal, et
sigillum aereum quoddam est aes: atque hoc esse potentiam discernendi, ad
gerendi discernendique potentiam, id est Filium ad Patrem, quod homo ad animal
est, quod aereum sigillum ad aes. «Sicut enim,» inquit, «ex eo quod est aereum
sigillum, exigit necessario ut aes sit; et 1060A ex eo quod est
homo, ut animal sit, sed non e converso: ita divina sapientia, quae est potentia
discernendi, exigit quod sit divina potentia, sed non e converso
(ABAELARDI Theologiae lib. II, pag. 1083).» Quid igitur? vis ut
juxta tuam similitudinem, ad instar praecedentium, etiam ex hoc quod Filius est,
exigat ut Pater sit; hoc est, ut qui Filius est, Pater sit, quanquam non e
converso! Si hoc dicis, haereticus es: si non dicis, vacat similitudo. 7. Ad quid enim tibi ipsam tanto circuitu de longe positis rebus, et
minus convenientibus emendicas, tanto labore colligis, tanta inculcas inani
multiplicitate verborum, tantis effers laudibus, si non facit ad quod adducitur,
ut videlicet membra ad membra congruis proportionibus reducantur! 1060B Nonne hoc opus, hic labor est, ut per ipsam nos doceas eam, quae
est inter Patrem et Filium, habitudinem! Tenemus autem te docente ad hominis
positionem poni animal, sed non e converso secundum regulam dialecticae tuae:
qua non quidem posito genere ponitur species, sed posita specie ponitur genus.
Cum ergo Patrem ad genus, Filium ad speciem referas; non id ratio similitudinis
postulat, ut similiter posito Filio, Patrem poni ostendas, et non converti? ut
quomodo qui homo est, necessario animal est, sed non convertitur; ita quoque qui
Filius est necessario Pater sit, et aeque non convertatur. Sed contradicit tibi
in hoc catholica fides, quae profecto utrumque recusat, tam Patrem videlicet
esse qui Filius est, quam esse Filium qui 1060C Pater est. Nam
alius procul dubio Pater, atque alius Filius: quamvis non aliud Pater, quam
Filius. Nam per Alius et Aliud, novit pietas fidei caute inter personarum
proprietates et individuam essentiae unitatem discernere; et medium iter tenens,
regia incedere via: ut nec declinet ad dexteram, confundendo personas; nec
respiciat ad sinistram, substantiam dividendo. Quod si per simplex esse dicas
vere consequi ut si Filius est, necessario Pater sit; nil te juvat, cum ratio
relationis necessario exigat, ut convertatur, et eadem veritas comitetur
conversam: quod non congruit adductae de genere et specie, vel de aere, aereoque
sigillo similitudini. Neque enim, sicut per simplex esse duntaxat verissime
dicitur. 1060D Si Pater est, Filius est; et si Filius est, Pater
est: ita etiam possumus inter hominem et animal, sive inter aereum sigillum et
aes, in veritate convertibilem texere consequentiam. Nam etsi verum sit dicere,
Si homo est, animal est: non tamen vera est conversa, qua dicitur, Si animal
est, homo est. Et item si sigillum aereum est, necessario sequitur 649 ut aes sit; non tamen si aes sit, necessario sequitur ut
sigillum aereum sit. Sed jam pergamus ad reliqua. 8. En juxta
istum habemus omnipotentiam in Patre, quamdam potentiam in Filio: dicat nobis
1061A etiam de Spiritu sancto quid sentiat. «Benignitas ipsa,»
inquit, «quae hoc nomine quod est Spiritus sanctus demonstratur, non est in Deo
potentia, sive sapientia (ABAELARDI Theologiae libro II, pag.
1085).» Videbam. Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo (Luc. X,
18). Sic debet cadere, qui ambulat in magnis et mirabilibus super se.
Vides, Pater sancte, quas scalas, imo quae praecipitia iste sibi paraverit ad
ruinam. Omnipotentiam, semipotentiam, nullam potentiam. Ipso auditu horreo, et
ipsum horrorem puto sufficere ad refellendum. Verumtamen testimonium pono, quod
turbato interim occurrit ad removendam Spiritus sancti injuriam. In Isaia
legitur, Spiritus sapientiae, Spiritus fortitudinis
(Isa. XI, 2); per quod utique satis aperte istius audacia, etsi non
1061B comprimitur, convincitur tamen. O lingua magniloqua! Esto
ut injuria Filii vel Patris remittatur tibi: numquid blasphemia Spiritus? Manet
angelus Domini qui secet te medium: dixisti enim, «Non est Spiritus sanctus in
Deo potentia, sive sapientia.» Ita pes superbiae ruit cum
irruit. CAPUT IV. Refellit definitionem fidei, qua dicit Abaelardus fidem esse
aestimationem.9. Nec mirum si homo, qui non curat quae
dicat, irruens in arcana fidei, thesauros absconditos pietatis tam irreverenter
invadit atque discerpit; cum de ipsa pietate fidei nec pie, nec fideliter
sentiat. Denique in primo limine Theologiae, vel potius Stultilogiae suae, fidem
definit aestimationem (Theologiae 1061C libro I, pagg. 977
et 1061). Quasi cuique in ea sentire et loqui quae libeat liceat; aut
pendeant sub incerto in vagis ac variis opinionibus nostrae fidei sacramenta, et
non magis certa veritate subsistant. Nonne si fluctuat fides, inanis est et spes
nostra? Stulti ergo martyres nostri, sustinentes tam acerba propter incerta, nec
dubitantes sub dubio remunerationis praemio durum per exitum diuturnum inire
exsilium. Sed absit ut putemus in fide vel spe nostra aliquid, ut is putat,
dubia aestimatione pendulum; et non magis totum quod in ea est, certa ac solida
veritate subnixum, oraculis et miraculis divinitus persuasum, stabilitum et
consecratum partu Virginis, sanguine Redemptoris, gloria resurgentis. Testimonia
ista credibilia facta sunt nimis. Si quo 1061D minus, ipse
postremo Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus.
Quomodo ergo fidem quis audet dicere aestimationem, nisi qui Spiritum istum
nondum accepit, quive Evangelium aut ignoret, aut fabulam putet? Scio cui credidi, et certus sum, clamat Apostolus (II
Tim. I, 12): et tu mihi subsibilas, «Fides est aestimatio?» Tu mihi
ambiguum garris, quo nihil est certius. Sed Augustinus aliter: «Fides,» ait,
«non conjectando 1062A vel opinando habetur in corde in quo est,
ab eo cujus est; sed certa scientia, acclamante conscientia.» Absit ergo, absit
ut hos fines fides habeat christiana. Academicorum sint istae aestimationes,
quorum est dubitare de omnibus, scire nihil. Ego vero securus in Magistri
Gentium sententiam pergo, et scio quoniam non confundar. Placet mihi, fateor,
illius de fide definitio, etsi iste etiam ipsam latenter insimulet. Fides est, ait, substantia rerum
sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). Substantia, inquit, rerum sperandarum,
non inanium phantasia conjecturarum. Audis substantiam. Non licet tibi in fide
putare, vel disputare pro libitu; non hac illacque vagari per inania opinionum,
per devia errorum. Substantiae nomine aliquid 1062B tibi certum
fixumque praefigitur: certis clauderis finibus, certis limitibus coarctaris. Non
est enim fides aestimatio, sed certitudo. 10. Sed advertite
caetera. Omitto quod dicit spiritum 650 timoris Domini non
fuisse in Domino; timorem Domini castum in futuro saeculo non futurum; post
consecrationem panis et calicis, priora accidentia, quae remanent, pendere in
aere; daemonum in nobis suggestiones contactu fieri lapidum et herbarum, prout
illorum sagax malitia novit harum rerum vires diversas diversis incitandis et
incendendis vitiis convenire; Spiritum sanctum esse animam mundi; mundum, juxta
Platonem, tanto excellentius animal esse, quanto meliorem animam habet Spiritum
sanctum. Ubi dum multum sudat, 1062C quomodo Platonem faciat
christianum, se probat ethnicum. Haec, inquam, omnia, aliasque istiusmodi
naenias ejus non paucas praetereo: venio ad graviora. Non quod vel ad ipsa
cuncta respondeam; magis enim opus voluminibus esset: illa loquor quae tacere
non possunt. CAPUT V.
Arguit Abaelardum, sua sensa aut somnia unanimi Patrum
sententiae praeferentem; praesertim ubi dicit Christum non ideo incarnatum, ut
hominem liberaret de potestate Satanae.11. Mysterium
nostrae redemptionis, sicut in libro quodam Sententiarum ipsius, et item in
quadam ejus expositione Epistolae ad Romanos legi,
temerarius 1062D scrutator majestatis aggrediens, in ipso statim
suae disputationis exordio, ecclesiastieorum doctorum unam omnium de hac re
dicit esse sententiam, et ipsam ponit ac spernit, et gloriatur se habere
meliorem: non veritus contra praeceptum Sapientis transgredi terminos antiquos,
quos posuerunt patres nostri (Prov. XXII, 28). «Sciendum est,» ait,
quod omnes doctores nostri post Apostolos in hoc conveniunt, quod diabolus
dominium et 1063A potestatem habebat super hominem, et jure eum
possidebat: ideo scilicet quod homo ex libertate arbitrii, quam habebat, sponte
diabolo consensit. Aiunt namque, quod si quis aliquem vicerit, victus jure
victoris servus constituitur. Ideo,» inquit, «sicut dicunt doctores, hac
necessitate incarnatus est Filius Dei, ut homo, qui aliter liberari non poterat,
per mortem innocentis jure liberaretur a jugo diaboli. Sed, ut nobis videtur,»
ait, «nec diabolus unquam jus aliquod in homine habuit, nisi forte Deo
permittente, ut carcerarius: nec Filius Dei ut hominem liberaret, carnem
assumpsit.» Quid in his verbis intolerabilius judicem, blasphemiam, an
arrogantiam? quid damnabilius, temeritatem, an impietatem? An non justius os
loquens talia fustibus 1063B tunderetur, quam rationibus
refelleretur? Nonne omnium merito in se provocat manus, cujus manus contra
omnes? Omnes, inquit, sic: sed non ego sic. Quid ergo tu? quid melius affers?
quid subtilius invenis? quid secretius tibi revelatum jactas, quod tot
praeterierit sanctos, effugerit sapientes? Aquas furtivas et panes absconditos,
puto, apponet nobis iste. 12. Dic tamen, dic quidquid illud
est, quod tibi videtur, et nulli alteri. An quod Filius Dei non ut hominem
liberaret, hominem induit? Hoc plane nemini, te excepto, videtur: tu videris ubi
videris. Non enim hoc a sapiente, non a propheta, non ab apostolo, non denique
ab ipso Domino accepisti. Magister Gentium accepit a Domino, quod et tradidit
1063C nobis (I Cor. XI, 23). Magister omnium suam
doctrinam fatetur non esse suam: Non enim, ait, a meipso loquor (Joan. VII, 16; XIV, 10). Tu
vero de tuo nobis tradis, et quod a nemine accepisti. Qui loquitur mendacium, de
proprio loquitur (Joan. VIII, 44). Tibi proinde sint, quae tua
sunt. Ego prophetas et apostolos audio, obedio Evangelio, sed non Evangelio
secundum Petrum. Tu novum nobis condis Evangelium? Quintum
Ecclesia evangelistam non recipit. Quid Lex, quid Prophetae, quid Apostoli, quid
apostolici viri nobis aliud evangelizant, quam quod solus tu negas, Deum
videlicet factum hominem, 651 ut hominem liberaret? Et si
angelus de coelo aliud nobis evangelizaverit, anathema 1063D sit. 13. Sed qui venerunt post apostolos,
doctores non recipis, homo qui super omnes docentes te intellexisti. Denique non
erubescis dicere, quod adversum te omnes sentiant, cum ab invicem non
dissentiant. Frustra proinde illorum tibi fidem doctrinamque proponerem, quos
jam proscripsisti: ad Prophetas te ducam. Loquitur sub typo Jerusalem ad populum
acquisitionis, non propheta, sed in propheta, Dominus, dicens: Salvabo te, et liberabo te, noli timere (Soph. III, 16,
17). Quaeris a qua potestate? Non enim vis ut diabolus in hominem habeat,
vel habuerit potestatem: fateor, nec 1064A ego. Non tamen idcirco
non habet, quia ego et tu hoc nolumus. Hoc si non confiteris tu, nec cognoscis:
cognoscunt et dicunt qui redempti sunt a Domino, quos redemit
de manu inimici. Quod minime negares et tu, si non esses sub manu inimici.
Non potes gratias agere cum redemptis, qui redemptus non es. Nam si redemptus
esses, Redemptorem agnosceres, et non negares redemptionem. Nec quaerit redimi,
qui se nescit captivum. Qui autem scierunt, clamaverunt ad
Dominum, et Dominus exaudivit eos, et redemit eos de manu inimici. Et ut
intelligas hunc inimicum qui sit, Quos redemit, ait, de manu inimici, de regionibus congregavit eos (Psal.
CVI, 2, 6). Sed primum quidem agnosce hunc congregatorem, de Caiphas
prophetat in Evangelio, quia Jesus moreretur 1064B pro gente. Et
qui narrat, sequitur dicens: Non tantum pro gente; sed ut
filios Dei, qui erunt dispersi, congregaret in unum (Joan XI, 51,
52). Quo erant dispersi? In omnes regiones. Ergo quos redemit, de
regionibus congregavit eos. Non congregaret, nisi redimeret. Erant enim non
solum dispersi, sed et captivi. Redemit, et congregavit: redemit autem de manu inimici. Non
dicit, inimicorum; sed, inimici. Inimicus unus, regiones
multae. Siquidem non de regione, sed de regionibus congregavit
eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Psal. CVI,
3). Quis iste unus tam potens dominus, qui non uni praefuit regioni, sed
omnibus? Non alius, ut arbitror, quam ille, qui ab alio propheta dicitur
absorbere fluvium, id est genus humanum, et non mirari: 1064C habere autem fiduciam, quod et Jordanis, hoc est electio ipsa,
influat in os ejus (Job XL, 18). Beati qui sic influunt ut
effluant, qui sic intrant ut exeant. 14. Sed quid? Nondum forte
credis Prophetis, sic sibi concinentibus de diaboli potestate in hominem. Veni
mecum et ad Apostolos. Dixisti nempe te non sentire cum illis qui post Apostolos
venerunt. Assentias vel Apostolis, si forte et tibi contingat quod unus eorum
loquitur de quibusdam: Nequando, inquiens, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, ut
resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem
(II Tim. XXV, 26). Paulus est iste, qui homines a diabolo captivos
teneri 1064D asserit ad ejus voluntatem. Audis ad ejus voluntatem, et negas potestatem? Si et Paulo non
credis, veni jam ad ipsum Dominum; si forte audias, et quiescas. Nempe ab ipso
appellatur Princeps hujus mundi (Joan. XIV,
30), et fortis armatus (Luc. XI, 21),
possessorque vasorum (Matth. XII, 29): et dicis eum non habere
potestatem in homines? Nisi tu aliud putas hoc loco intelligi atrium, quam
mundum; vasa, quam homines. Quod si atrium diaboli, mundus erat; et homines vasa
ejus; quomodo non dominabatur hominibus? ait item Dominus capientibus se: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc.
XXII, 53). Potestas ista non latuit illum 1065A qui
dicebat: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit
in regnum Filii claritatis suae (Coloss. I, 13). Hanc ergo
Dominus ne in se quidem negavit diaboli potestatem, sicut nec Pilati, qui
membrum erat diaboli. Ait siquidem: Non haberes potestatem in
me ullam, nisi data tibi fuisset desuper (Joan. XIX, 11). Quod
si in viride lignum in tantum grassata est ista desuper data potestas, aridum
quomodo non fuit ausa contingere? Nec injustam puto iste causabitur potestatem
datam desuper. Discat ergo diabolum non solum potestatem, sed et justam habuisse
in homines: ut consequenter et hoc videat, venisse utique 652
in carne Dei Filium propter liberandos homines. Caeterum etsi justam dicimus
diaboli potestatem, non tamen et voluntatem. Unde 1065B non
diabolus qui invasit; non homo qui meruit: sed justus Dominus qui exposuit. Non
enim a potestate, sed a voluntate justus injustusve quis dicitur. Hoc ergo
diaboli quoddam in hominem jus, etsi non jure acquisitum, sed nequiter
usurpatum; juste tamen permissum. Sic itaque homo juste captivus tenebatur, ut
tamen nec in homine, nec in diabolo illa esset justitia, sed in
Deo. CAPUT VI. In opere liberationis humanae non solum misericordiam, sed et
justitiam relucere.15. Juste igitur homo addictus, sed
misericorditer liberatus; sic tamen misericorditer, ut non defuerit justitia
quaedam et in ipsa liberatione: quoniam hoc quoque fuit de misericordia
liberantis, ut 1065C (quod congruebat remediis liberandi)
justitia magis contra invasorem, quam potentia uteretur. Quid namque ex se agere
poterat, ut semel amissam justitiam recuperaret homo servus peccati, vinctus
diaboli? Assignata est ei proinde aliena, qui caruit sua; et ipsa sic est. Venit
princeps hujus mundi, et in Salvatore non invenit quidquam: et cum nihilominus
innocenti manus injecit, justissime quos tenebat amisit: quando is qui morti
nihil debebat, accepta mortis injuria, jure illum, qui obnoxius erat, et mortis
debito, et diaboli solvit dominio. Qua enim justitia id secundo homo exigeretur?
Homo siquidem qui debuit, homo qui solvit. Nam si unus,
inquit, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui 1065D sunt (II Cor. V, 14): ut videlicet satisfactio
unius omnibus imputetur, sicut omnium peccata unus ille portavit; nec alter jam
inveniatur qui forefecit, alter qui satisfecit: quia caput et corpus unus est Christus.
Satisfecit ergo caput pro membris, Christus pro visceribus suis, quando juxta
Evangelium Pauli, quo convincitur mendacium Petri, mortuus
pro nobis convivificavit nos sibi, donans nobis omnia delicta,
delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis;
et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exspolians principatus et
potestates (Coloss. II, 13, 14). 1066A 16. Utinam ego inveniar in his spoliis, quibus spoliatae sunt
contrariae potestates, traductus et ipso in possessionem Domini! Si me insecutus
Laban arguerit, quod recesserim clam ab eo, audiat clam me accessisse ad eum, et
ob hoc clam recessisse. Subjecit me illi causa secretior peccati: subduxit me
illi ratio occultioris justitiae. Aut si gratis venumdatus sum, gratis non
redimar? Si Assur sine causa calumniatus est mihi, sine causa causam exigit
evasionis. Quod si dixerit, Pater tuus addixit te; respondebo, Sed frater meus
redemit me. Cur non aliunde justitia, cum aliunde reatus? Alius qui peccatorem
constituit, alius qui justificat a peccato; alter in semine, alter in sanguine.
An peccatum in semine peccatoris, et non justitia in Christi 1066B sanguine? Sed justitia, inquiet, sit cujus est: quid ad te?
Esto. Sed sit etiam culpa cujus est: quid ad me? An justitia justi super eum
erit, et impietas impii non erit super eum? Non convenit filium portare
iniquitatem patris, et fraternae fieri exsortem justitiae. Nunc ergo per hominem
mors, et per hominem vita. Sicut enim in Adam omnes moriuntur,
ita et in Christo vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22): quoniam
non sic illi attineo, ut non et isti. Si illi per carnem; et per fidem huic: et
si infectus ex illo originali concupiscentia; etiam Christi gratia spirituali
perfusus sum. Quid mihi plus imputatur de praevaricatore? Si generatio,
regenerationem oppono: nisi quod spiritualis est ista, illa carnalis, nec
patitur ratio aequitatis ut ex aequo contendant: 1066C sed vincat
necesse est spiritus carnem, et sit efficacior causa, cujus potior est et
natura; quo plus videlicet prosit generatio secunda, quam prima nocuerit. Sane
pervenit delictum ad me, sed pervenit et gratia. 653 Et non sicut delictum, ita et donum. Nam judicium ex uno in
condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem
(Rom. V, 16). A primo homine manavit delictum, a summo coelo
egressio gratiae. Utrumque a parente, illud a primo, ista a summo. Terrena
nativitas perdit me: et non multo magis generatio coelestis conservat me? Nec
vereor sic erutus de potestate tenebrarum repelli a Patre luminum, justificatus
gratis in sanguine Filii ejus. Nempe ipse qui justificat: quis est qui
condemnet? 1066D Non condemnabit justum, qui misertus est
peccatori. Justum me dixerim, sed illius justitia. Quaenam ipsa? Finis legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom.
X, 4). Denique qui factus est nobis, inquit, justitia a Deo Patre (I Cor. I, 30). Quae ergo
mihi justitia facta est, mea non est? Si mea traducta culpa, cur non eet mea
indulta justitia? Et sane mihi tutior donata, quam innata. Nam ista quidem
gloriam habet, sed non apud Deum: illa autem, cum sit salutis efficax, materiam
non habet gloriandi nisi in Domino. Nam etsi justus
fuero, inquit, non levabo caput (Job X,
15); ne videlicet responsum accipiat: 1067A Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris,
quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.) CAPUT VII. Abaelardum
perstringit, impie ac temere Dei secreta scrutantem et
extenuantem.17. Haec est justitia hominis in sanguine
Redemptoris: quam homo perditionis exsufflans et subsannans, in tantum evacuare
conatur, ut totum quod Dominus gloriae semetipsum exinanivit, quod minoratus est
ab Angelis, quod natus de femina, quod conversatus in mundo, quod expertus
infima, quod passus indigna, quod demum per mortem crucis in sua reversus: ad id
solum putet et disputet redigendum, ut traderet hominibus formam vitae vivendo
1067B et docendo, patiendo autem et moriendo charitatis metam
praefigeret. Ergo docuit justitiam, et non dedit; ostendit charitatem, sed non
infudit; et sic rediit in sua? Itane hoc totum est magnum
illud pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne,
justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus,
creditum est in mundo, assumptum est in gloria? (I Tim. III,
16). Incomparabilis doctor, qui etiam profunda Dei sibi aperiens, et ea
quibus vult lucida et pervia faciens, altissimum sacramentum, et mysterium
absconditum a saeculis, sic nobis suo mendacio planum et apertum reddit, ut
transire leviter per illud possit quivis, etiam incircumcisus et immundus: quasi
Dei sapientia cavere nescierit aut neglexerit quod ipsa prohibuit, sed dederit
et 1067C ipsa sanctum canibus, et margaritas porcis. Sed non est
ita. Nam etsi manifestatum est in carne, sed tamen justificatum est in spiritu:
ut et spiritualibus spiritualia conferantur; et animalis homo non percipiat quae
sunt spiritus Dei; nec fides nostra sit in sapientia verbi, sed in virtute Dei.
Unde Salvator ait, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et
terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis (Matth. XI, 25); et Apostolus: Etsi, inquit, opertum est Evangelium meum,
in his est opertum qui pereunt (II Cor. IV, 3). 18. Denique advertite hominem irridentem quae sunt spiritus Dei,
quoniam stultitia illi videntur; et insultantem Apostolo loquenti Dei sapientiam
in 1067D mysterio absconditam; invehentem in Evangelium, Dominum
blasphemantem. Quam prudentius quod non valet comprehendere, credere dignaretur,
nec auderet contemnere, aut conculcare sacrum reverendumque mysterium. Longum
est ad omnes ejus ineptias et calumnias, quas divino struit consilio,
respondere. Pauca tamen infero, e quibus caetera aestimentur. «Cum solos,»
inquit, «electos liberaverit Christus, quomodo eos 654
diabolus possidebat, sive in hoc saeculo, sive in futuro magis, 1068A quam modo?» Respondemus: Imo quia diabolus electos Dei possidebat, a
quo, sicut dicit Apostolus, captivi tenebantur ad ipsius voluntatem (II
Tim. II, 26): ut Dei propositum de ipsis impleretur, opus fuit
liberatore. Oportuit autem liberari in hoc saeculo, ut liberos haberent in
futuro. Deinde infert: «Nunquid etiam pauperem illum, qui in sinu Abrahae
requiescebat, sicut et divitem damnatum, diabolus cruciabat; aut etiam in ipsum
Abraham dominium habebat, caeterosque electos?» Non: sed habuisset, si non
liberati fuissent fide venturi, sicut de ipso Abraham scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam
(Gen. XV, 6); item: Abraham exsultavit ut videret
diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. XVIII). Propterea
jam tunc sanguis 1068B Christi rorabat etiam Lazaro ne flammas
sentiret: quod et ipse credidisset in eum qui erat passurus. Sic de omnibus
electis illius temporis sentiendum, natos quidem et ipsos, aeque ut nos, sub
potestate tenebrarum, propter originale peccatum: sed erutos antequam
morerentur, et nonnisi in sanguine Christi. Scriptum est enim: Turbae
autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio
David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9).
Ergo Christo in carne venienti, et antequam veniret, et post, benedictum est a
turbis benedictorum: quamvis praeeuntes plenam minime tunc consecuti sint
benedictionem, servata nimirum hac praerogativa tempori gratiae. CAPUT VIII. Quare
Christus tam gravem ac laboriosum nos liberandi modum susceperit, cum sola ejus
voluntas seu jussio sufficeret.1068C 19. Deinde laborans docere et persuadere, diabolum nullum sibi jus in
hominem vindicare potuisse aut debuisse, nisi permissu Dei, et quod sine injuria
diaboli jure Deus profugum suum, si vellet misereri, repetere, et solo verbo
eripere posset, quasi hoc quis diffiteatur, post multa aliquando infert: «Quae
itaque necessitas, aut quae ratio, aut quod opus fuit, cum sola jussione sua,
divina miseratio liberare hominem a peccato posset; propter redemptionem nostram
Filium Dei carne suscepta, tot et tantas inedias, opprobria, flagella, sputa,
denique ipsam 1068D crucis ignominiosam et asperrimam mortem
sustinere, ut cum iniquis patibulum sustineret.» Respondemus: Necessitas nostra
fuit, et necessitas dura sedentium in tenebris et umbra mortis. Opus, aeque
nostrum, et Dei ipsius, et sanctorum Angelorum. Nostrum, ut auferret jugum
captivitatis nostrae: suum, ut impleretur propositum voluntatis ejus: Angelorum,
ut numerus impleretur eorum. Porro ratio hujus facti fuit dignatio facientis.
Quis negat Omnipotenti ad manum fuisse alios et alios 1069A modos
nostrae redemptionis, justificationis, liberationis? Verum hoc non praejudicat
hujus, quem e multis elegit, efficaciae. Et fortasse is praestat, per quem in
terra oblivionis, gravedinis, lapsus nostri, tot et tantis gravaminibus
Reparatoris fortius et vivacius admoneremur. Alias autem nemo hominum novit, nec
noscere ad plenum potest, quid boni ad gratiam, quid congruentiae ad sapientiam,
quid decori ad gloriam, quid commodi ad salutem, penes se ipsam contineat hujus
venerandi mysterii inscrutabilis altitudo: quam propheta considerans expavit,
non penetravit (Habac. III, 2, juxta LXX); et praecursor Domini
indignum se judicavit qui penetraret (Joan. I, 27). 20. Caeterum si non licet perscrutari divinae sacramentum 1069B voluntatis, licet tamen sentire effectum operis, fructum
utilitatis percipere. Et quod licet scire, non licet tacere: quia gloria regum celare verbum, et gloria Dei investigare
sermonem
(Prov. XXV, 27). Fidelis sermo, et omni acceptione dignus! quoniam
cum adhuc peccatores essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus
(Rom. V, 10). 655 Ubi reconciliatio, et remissio
peccatorum. Nam si, dicente Scriptura, Peccata nostra separant
inter nos et Deum (Isai. LIX, 2), manente peccato, non est
reconciliatio. In quo ergo remissio peccatorum? Hic
calix, inquit, novi testamenti in meo sanguine, qui pro
vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28; Luc.
XXII, 20). Itaque ubi reconciliatio, ibi remissio peccatorum. Et quid
ipsa, nisi justificatio? 1069C Sive igitur reconciliatio, sive
remissio peccatorum, sive justificatio sit; sive etiam redemptio, vel liberatio
de vinculis diaboli a quo captivi tenebamur ad ipsius voluntatem: intercedente
morte Unigeniti obtinemus, justificati gratis in sanguine ipsius, in quo, sicut idem dicit, habemus
redemptionem per sanguinem ejus et remissionem peccatorum, secundum divitias
gratiae ejus (Ephes. I, 7). Cur, inquis, per sanguinem, quod
potuit facere per sermonem? Ipsum interroga. Mihi scire licet quod ita: cur ita,
non licet. Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me finxisti sic! 21. Sed haec stultitia ei videntur: non potest tenere risum. Audite
cachinnos. «Quomodo,» ait , «justificari nos vel
reconciliari Deo per mortem 1069D Filii ejus dicit Apostolus, qui
tanto amplius adversus hominem irasci debuit, quanto amplius homines in
crucifigendo Filium suum deliquerunt, quam in transgrediendo primum ejus
praeceptum unius pomi gustu?» Quasi non potuerit Deo in uno eodemque et facto
displicere iniquitas malignantium, et placere pietas patientis. Et ait: «Quod si
tantum fuerat 1070A illud Adae peccatum, ut expiari non posset
nisi morte Christi, quam expiationem habebit ipsum homocidium, quod in Christo
commissum est?» Breviter respondemus, ipsum sanguinem quem fuderunt et
interpellationem ipsius quem occiderunt. Addit etiam: «Nunquid mors innocentis
Filii in tantum Deo Patri placuit, ut per ipsam reconciliaretur nobis, qui hoc
peccando commisimus, propter quod innocens Dominus est occisus: nec nisi hoc
maximum fieret peccatum, illud multo levius potuit ignoscere?» Non mors, sed
voluntas placuit sponte morientis, et illa morte expungentis mortem operantis
salutem, restituentis innocentiam, triumphantis principatus et potestates,
spoliantis inferos, ditantis superos, pacificantis quae in coelo sunt et 1070B quae in terra, omnia instaurantis. Et quoniam haec tam pretiosa
mors, voluntarie suscipienda adversus peccatum, non tamen poterat fieri nisi per
peccatum, non delectatus quidem, sed tamen bene usus malitia sceleratorum, et
mortem de morte, et de peccato damnavit peccatum. Et quanto illorum major
iniquitas, tanto ejus voluntas sanctior, et eo potentior, ad salvandum: quatenus
tanta mediante potentia antiquum illud, quamvis grande peccatum, necessario
tamen huic, quod in Christo, commissum est, cederet, tanquam minus majori. Nec
peccato sive peccantibus ascribitur haec victoria; sed bene utenti peccato, et
peccantes fortiter perferenti, et convertenti in usum pietatis, quidquid in
ipsum ausa est crudelitas impiorum. 1070C 22.
Fuit vero sanguis qui effusus est, tam multus ad ignoscendum, ut ipsum quoque
peccatum maximum, quo factum est, ut effunderetur, deleret; ac per hoc de
antiqui illius, utpote levioris, deletione nullam omnino dubietatem relinqueret.
Deinde iste. «Cui vero,» inquit, «non crudele et iniquum videtur, ut sanguinem
innocentis in pretium aliquod quis requisierit, ut ullo modo ei placuerit
innocentem interfici; nedum Deus tam acceptam Filii mortem habuerit, ut per
ipsam universo reconciliatus sit mundo?» Non requisivit Deus Pater sanguinem
Filii, sed tamen acceptavit oblatum; non sanguinem sitiens, sed salutem, quia
salus erat in sanguine. Salus plane, et non, sicut iste sapit et scribit, sola
charitatis ostensio. 656 Sic enim concludit tot calumnias
1070D et invectiones suas, quas in Deum tam impie, quam imperite
evomuit, ut dicat: «Totum esse quod Deus in carne apparuit, nostram de verbo et
exemplo ipsius institutionem, sive, et postmodum dicit, instructionem; totum
quod passus et mortuus est, suae erga nos charitatis ostensionem vel
commendationem .» CAPUT IX. Christum venisse in mundum, non solius
instructionis nostrae, sed et liberationis causa.1071A 23. Caeterum quid prodest quod nos instituit, si
non restituit? Aut nunquid frustra instruimur, si non prius destruatur in nobis
corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato? Si omne quod profuit Christus,
in sola fuit ostensione virtutum; restat ut dicatur, quod Adam quoque ex sola
peccati ostensione nocuerit: siquidem pro qualitate vulneris allata est
medicina. Sicut enim in Adam omnes
moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV,
22). Ergo sicut hoc, ita et illud. Si vita, quam dat Christus, non est
alia, quam institutio ejus; nec mors utique, quam dedit Adam, alia erit
similiter 1071B quam institutio ejus: ut ille quidem ad peccatum
exemplo suo, hic vero exemplo et verbo ad bene vivendum, et se diligendum
homines informarent. Aut si christianae fidei, et non haeresi Pelagianae
acquiescentes, generatione, non institutione traductum in nos confitemur Adae
peccatum, et per peccatum mortem; fateamur necesse est, et a Christo nobis, non
institutione, sed regeneratione restitutam justitiam, et per justitiam vitam:
ut sicut per unius delictum in omnes homines in
condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem
vitae (Rom. V, 18). Et si ita est, quomodo is dicit,
«consilium et causam incarnationis fuisse, ut mundum luce suae sapientiae
illuminaret, et ad amorem suum accenderet.» Ubi ergo redemptio? 1071C A Christo nempe ut fateri dignatur, illuminatio et provocatio ad
amorem: redemptio et liberatio a quo 24. Esto quod Christi
adventus illis prosit, qui se illi possunt conformare per vitam, et vicem ei
dilectionis rependere: quid de parvulis? quam dabit lucem sapientiae vix adhuc
captantibus lucem vitae? unde accendet [al. ascendent] ad
Dei amorem, qui necdum matres suas amare noverunt? Nihilne proderit eis adventus
Christi? nihil quod complantati sunt similitudini mortis ejus per Baptismum,
quoniam nondum possunt, prohibente aetate, Christum sapere aut amare? «Redemptio
itaque,» ait, «nostra est, illa summa in nobis per 1071D Christi
passionem dilectio.» Ergo parvuli non habent redemptionem, quia non habent
summam illam dilectionem. An sicut non habent unde diligant, ita nec unde
pereant, ut non sit eis in Christo necessaria regeneratio, utpote quibus
generatio ex Adam nihil nocuerit? Si hoc sapit, cum Pelagio desipit. Quidquid
horum sentiat, patet quantum humanae sacramento salutis invideat; quantum, quod
in ipso 1072A est, evacuet alti dispensationem mysterii, qui
totum de salute tribuit devotioni, regenerationi nihil: qui nostrae gloriam
redemptionis, et summam salutis, non in virtute crucis, non in pretio sanguinis,
sed in nostrae constituit conversationis profectibus. Mihi autem absit gloriari,
nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat, VI, 14), in qua
est salus, vita et resurrectio nostra. 25. Et quidem tria
quaedam praecipua in hoc opere nostrae salutis intueor: formam humilitatis, in
qua Deus semetipsum exinanivit; charitatis mensuram, quam usque ad mortem, et
mortem crucis extendit; redemptionis sacramentum, quo ipsam mortem, quam
pertulit, sustulit. Horum duo priora sine ultimo sic 657
sunt, ac si super inane pingas. 1072B Magnum profecto et valde
necessarium humilitatis, magnum et omni acceptione dignum charitatis exemplum:
sed non habent fundamentum, ac proinde nec statum, si desit redemptio. Volo
totis nisibus humilem sequi Jesum; cupio eum qui dilexit me, et tradidit
semetipsum pro me, quibusdam brachiis vicariae dilectionis amplecti: sed oportet
me et Agnum manducare paschalem. Nisi enim manducavero carnem ejus, et bibero
ejus sanguinem, non habebo vitam in memetipso. Aliud sequi Jesum, aliud tenere,
aliud manducare. Sequi, salubre consilium; tenere et amplecti, solemne gaudium;
manducare, vita beata. Caro enim ejus vere est cibus, et sanguis ejus vere est
potus. Panis est Dei qui de coelo descendit, et dat vitam mundo (Joan. VI,
56, 1072C 33). Quis status gaudio, sive consilio, absque
vita? Nempe haud alius quam picturae absque solido. Ergo nec humilitatis
exempla, nec charitatis insignia, praeter redemptionis sacramentum, sunt
aliquid. 26. Haec, Domine, Pater, de labore manuum pueri vestri
qualiacunque tenetis, adversus pauca quidem novae haereseos capitula: ubi etsi
non aliud quam zelum agnoscitis meum, tamen propriae interim conscientiae
satisfeci. Nam cum non esset quod agerem pro injuria fidei quam dolebam; operae
mihi pretium arbitror, si illum monui, cujus arma potentia a Deo ad
destructionem contrariarum assertionum, ad destruendam omnem altitudinem
extollentem 1072D se adversus scientiam Dei, et in captivitatem
redigendum omnem intellectum in obsequium Christi. Sunt et alia in aliis ejus
scriptis non pauca, nec minus mala capitula, ad quae nec temporis, nec epistolae
angustia respondere permittit. Quanquam nec necessarium putem, cum sint adeo
manifesta, ut ipsa etiam vulgata fide facile refellantur. Collegi tamen aliqua,
et transmisi.
|