PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1257

VITA SANCTI PETRI PRIORIS JULIACENSIS PUELLARUM MONASTERII, ET MONACHI MOLISMENSIS.

PROLOGUS.

1257A 134 Quotiescunque sanctorum solemnia anniversario curriculo celebramus, aliqua ex eorum gestis ad utilitatem fidei Christianae convenientia, in Christi laudibus recitare debemus. Nam revera Christi muneris est quidquid in sanctis ejus laudabile est. Denique, laude sanctorum ejus desuescimus esse filii irae, et assuescimus esse filii misericordiae, atque eisdem sanctis, quibus merito actionis aequiparari nequimus, pro merito laudis ac venerationis ipsorum, ipsis intervenientibus assimilari utcunque valebimus. Participesque eorum recompensationis, divina favente clementia nos fore credimus, quorum divam memoriam pro cultu celebrare satagimus, 135 dum scilicet in veneratione justorum ejusdem Domini capitis vereramur praesentiam, qui 1257B ait: Qui accipit, si quem misero, accipit eum qui misit illum (Joan. XIII). Quem admodum et in laude justorum, eumdem Dominum nos laudare non ambigimus, ut Propheta innuit, dicens: Laudate Dominum in sanctis ejus (Psal. CL). Laudare igitur debemus 1258A viros gloriosos in generatione sua, homines magnos virtute, prudentia praeditos; quorum corpora quolibet sint occasu praeventa, in pace tamen quiescunt, et nomina eorum vivunt in generationes generationum. Horum sapientiam, et populis narrare, et in ecclesiis laudem eorum celebriter nuntiare debemus. Ex quorum collegio beatum Petrum Juliaci priorem luculentioribus praeconiis attollamus; de cujus gestis et virtutibus plurima volumina conscribi potuissent, si non ejus concoenobitas negligentiae comes obsedisset desidia. Illi enim saecularibus curis irretiti, opus veneratione dignissimum silentio damnoso depressere. Sed devotae ipsius filiae, quibus Deo donante praefuit, et inter quas defunctus sepulturam habuit, de Vita ipsius pauca 1258B quae superfuerunt fragmenta sibi collegerunt, quae nos, divina auxiliante gratia, ne perirent, in codicellum redegimus, ut in ore hominum, dulci commemoratione vivat in terris, quem cum Domino spirituum manifeste regnare constat in coelis.

Explicit prologus.

INCIPIT VITA.

1257

I. Igitur beatus Petrus Anglicae regionis indigena, nobilibus parentibus secundum saeculi dignitatem procreatus est, qui, peractis infantiae annis, liberalium 136 artium studiis ingenio capaci coepit dare laborem; quem per omne pueritiae vel adolescentiae 1257C tempus exercens, usque ad virilem aetatem uberiori intentione mentem defixit. Tanta igitur exercitatione discendi divinae sapientiae cibum hauriebat, ut quo magis replebatur, eo magis esuriret, sicut ipsa Dei Sapientia loquitur, dicens: Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV). Ecclesiarum etiam conventibus frequenter intererat, et quaecunque ibi ex divinis Scripturis recitabantur, cordis armariolo recondebat, ita ut cum recessisset, ea quae didicerat, meditatione intentissima ruminaret. Itaque adhuc in tenera aetate, coepit in horreo cordis divini seminis grana recondere, ut haberet grandiusculus penes se, quo famelicum spiritum reficeret, aut unde conservis suis 1257D spiritalis tritici in tempore mensuram erogaret. Et cum puer scholas cum pueris frequentaret, puerorum devitans lasciviam, non otia appetens, sed propriae utilitati consulens, quodammodo se claustralem exhibebat magis quam scholarem, ea libentissime 1258B legens quae mores instruerent, nutrirent devotionem, mundi parerent contemptum, et cordi ejus disciplinam imprimerent sanctitatis. Induerat sibi faciem disciplinatam, et honestam totius corporis compositionem, ita ut eum amabilem cunctis, 1258C ac venerabilem redderent ea, quae de foris in ipso apparebant, virtutum insignia, scilicet negligentior cultus corporis et vestium, sermo rarior, vultus hilarior, verecundior aspectus, incessus maturior, et continentiae decus. Denique Evangelii magisterio se tradens, non surdus auditor, coepit in pueritia aedificium boni operis in petra firmiter collocare, quod in senectute feliciter consummavit.

137 II. Igitur beatus Petrus, cor suum apponens ad legem vitae et disciplinae, coepit intentissime declinare a malo et facere bonum. Et merito; in his nempe duobus officiis universa lex pendet et prophetae. Et audiens Dominum in Evangelio vias vitae demonstrantem, et dicentem: Qui non reliquerit 1258D patrem et matrem, fratres et sorores, et omnia quae habet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV), velut alter Abraham, de terra et de cognatione sua, et de domo patris sui peregre proficisci deliberat, et post utriusque genitoris decessum, fratribus et 1259A sorori unicae valefaciens, relictis omnibus quae habebat, Christum vocantem se secutus est, decantans in corde suo et dicens: Dirige, Domine, in conspectu tuo viam meam (Psal. V); Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me, Dirige me in veritate tua, et doce me quia tu es Deus Salvator meus, et te sustinui tota die (Psal. XXIV); et illud: Deduc me, Domine, in viam tuam, et ingrediar in veritate tua; Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV). Itaque natali solo egressus, mari Anglico, Deo gubernante, transmisso, mente coelum inhabitans, beatus Petrus peregrinus et hospes devenit in Gallias. Ubi aliquandiu demoratus, oratoria sanctorum peragrans, religiosorum frequentans consortia, non diebus, neque noctibus, a colloquiis 1259B divinis et oratione cessabat. Demum pius sanctorum locorum explorator, Burgundiae partes subintrans, quemdam continentissimae vitae reperit adolescentem, natione Anglicum, Stephanum nomine, qui eodem desiderio ductus quo et Petrus, in hanc se contulerat regionem; cujus vitam, et mores videns, et approbans Petrus, sese ei conjunxit familiarem et socium. Ambo igitur sanctae societatis inito foedere commanentes, 138 honore invicem se praevenire contendebant, ab omni iniquitate et immunditia carnis impetum cohibentes, proprias concupiscentias interimentes, illicita desideria mactantes. Omni custodia servabant cor suum, scientes quoniam ex ipso vita procedit. Orationi adeo instanter inserviebant, ut quotidie psalterium ex 1259C integro alternatis versibus psallerent. Tandem divinitus inspirati, orationis gratia Romam profecti sunt, ubi apostolorum Petri et Pauli introeuntes oratoria, vitulos labiorum et cordis hostiam oleo intimae devotionis impinguatam, divinae majestatis conspectui obtulerunt. Aliorum quoque sanctorum peragrantes ecclesias, ubique divinas aures instantissima prece pulsabant, ubique holocaustum medullatum ex integro offerebant, pro minuendis suis suorumque piaculis, pro adipiscendis supernae promissionis muneribus. Ut vero propriae devotioni satisfecere, urbe egressi, rursus in Burgundiam, unde advenerant reversi sunt; et Domini providentia Molismum pervenerunt. Ibi itaque comam capitis 1259D deponentes, et veste saeculari in habitum religionis commutata, sese divinis obsequiis ex toto mancipaverunt.

III. Beatus igitur Petrus monasterium ingressus, in omni conversatione sua, quasi Lucifer inter astra refulgens, instar magnae lampadis emicuit. Perfectos aemulabatur ad bonum, sanctorum virtutes sibi proponebat ad exemplum, studebat se vas sanctificatum exhibere, ut habitatorem Deum in mentis suae hospitio posset recipere. Non seminavit mala in sulcis injustitiae, nec messuit scandala fructus eorum. Erat velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad 139 iram. Nulla in eo radix avaritiae, nullus superbiae vel arrogantiae tumor. Oris sui septa ab otioso et vano eloquio compescuit, 1260A a derogationibus perpetuo silentio abstinuit. Certis temporibus lectioni, certis instabat orationi, et quia consuetudo monasterii non admittebat, ut cum socio suo Stephano Psalterium percurreret, sicut in saeculo consueverant, hanc sibi indixerunt legem, ut alter eorum quotidie medietatem Psalterii psalleret, alter vero reliquam medietatem compleret, quam consuetudinem beatus Petrus fere usque in finem vitae suae retinuit.

Quodam tempore cum beatus Petrus, missus ab abbate, in unam cellarum quae ad abbatiam pertinent moraretur, accidit ut novella illa Cisterciensis plantatio, quae populorum tumultum, et saeculi turbinem fugiens, in solitudine soli Deo vacare contendebat, Patre simul orbaretur et pastore. Quae ad 1260B matris pia suffragia recurrens, consilio virorum Deum timentium, praenominatum Stephanum regulariter in abbatem sibi ordinavit. Pro cujus prosperitate et salute, Petrus in conspectu Domini devotissime assiduabat preces, et perpendens amicum diversis sollicitudinibus implicitum, psalterii illam medietatem quae se contingebat, non posse implere, totum sibi pro se et socio adimplendum egregius orator assumpsit. O virum charitate suffultum! o verum Christi discipulum, et Apostoli imitatorem dicentis: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi! (Gal. VI.)

IV. Contigit aliquando ut vir Dei quorumdam saecularium causis impeditus, quotidianum reddere Psalterium plus solito moraretur. Et ecce, post 140 1260C horam sextam votivi debiti memor, secessit in quemdam feriatum et secretum locum, et veniam pro negligentia petens, solitum coepit psallere psalterium. Cumque illud maxima ex parte complesset, et versum illum scilicet: Emitte Spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII), pronuntiasset, vidit a sinistris assistentem eum qui se tranfigurat in angelum lucis, et accedens ad Petrum, codicem quem manu tenebat, velut lecturus accepit. Et huc illucque discurrens, et quaedam ore putido submurmurans, servi Dei animum ab oratione impediebat. Cumque in eo diutius Petrus intenderet, ecce astitit a dextris ejus angelus Domini, ante cujus conspectum malignus ille aufugit, et Psalterium quod indignus 1260D tenebat projecit. Tunc beatus Petrus ab angelo lucis confortatus, vehementissime flere coepit, tum quia Dominus eum visitare dignatus sit, tum quia a maligno spiritu eum liberavit. Ex quo tempore discretionem spirituum possedit, et divinis revelationibus coepit insigniri. Et ex eo tempore, orationi, lectioni et contemplationi attentius operam dedit.

Sollicitabatur aliquando vir Dei pro quadam sorore sua, quam cum fratribus suis in saeculo dimiserat, orabatque Deum ut Spiritum consilii illi tribueret. Quadam igitur nocte, vidit se in visu duci ab angelo in patriam suam. Et introducens eum in quoddam coemeterium, ostendit ei recentem sepulturam, dicens: Hic sepultum est corpus sorotis 1261A tuae, anima vero ejus Domino spirituum assistit, noli amodo sollicitus esse pro illa.

V. Cum apud Alemanniam, in cella Molismensis coenobii quae Ysodenges dicitur, beatus Petrus adhuc novitius moraretur, et pro sanctitatis merito ab 141 omnibus amaretur et veneraretur, accidit quemdam praefectum nequissimum subitanea morte mori, cujus uxor virum Dei plurimum diligebat: quae accurrens rogabat obnixe, ut pro viro suo Dominum exoraret. Cujus dolori beatus Petrus compatiens, genua in oratione inclinavit, et devotissime oravit. Reversa autem mulier in domum suam, invenit virum suum vivum, quem defunctum reliquerat, qui summo desiderio rogabat virum Dei ad se venire. Ad quem cum beatus Petrus venisset, 1261B confessus est inter caetera quod eum suspectum de uxore sua habuisset. Sanctus autem Dei indixit ei poenitentiam, et viaticum tradidit. Qui disposita domo sua, tertia die migravit ad Dominum.

Alio tempore cum in Firmitate Galcherii idem beatus maneret, et nocte Marci papae, libro aperto, candela accensa, Matutinos cantaret, psalmumque Deus laudem (Psal. CVIII), revolveret, astitit ei antiquus hostis, cantans cum eo. Cumque sanctus irasceretur ei, eo quod disturbaret eum, dixit ei malignus: «Respice, Petre, monachum qui in dormitorio furatur vestimenta fratrum.» Respiciens ergo sanctus Dei, licet muris interpositis, spiritalibus oculis intuitus est furem, cuncta quae rapere 1261C poterat asportantem, egressumque de monasterio, cum his quae abstulerat, in tuto loco latitantem. Ad quae cum beatus Petrus intenderet, accidit diabolica fraude, ut candela quam manu tenebat, super librum corrueret, et folium libri concremaret: quod usque hodie in approbationem miraculi demonstratur. Percantatis autem Matutinis, redeuntes fratres ad lecta sua, et quae ibi reliquerant vestimenta minime reperientes, turbati sunt, et ad virum 142 Dei concurrentes, sua furto esse sublata conquesti sunt. Ille vero annuit eis, ut usque mane silerent: die autem facto narravit eis quae nocte viderat, et ubi fur, cum eis quae abstulerat, lateret, indicavit. Qui abeuntes invenerunt omnia, sicut vir Dei praedixerat.

1261D VI. In eadem cella clericus quidam, cui a priore denarii debebantur, furatus est calices et thuribula monasterii, et in vicino loco abscondit. Quod cum cognovissent monachi, multum diuque quaesierunt, nec invenire potuerunt: unde conturbati ad virum Dei venerunt; et velut a propheta ab eo responsum quaesierunt. Ille autem dixit eis: «Ego vobis ubi sit indicabo, si eum mihi reddideritis illaesum.» Quod cum ei promisissent, ubi lateret fur indicavit; illi vero euntes, quae perdiderant invenerunt, et furem ad virum Dei, sicut promiserant, adduxerunt intactum. Ipse vero eum paterne corripuit, charitative refecit, et in pace dimisit.

Decoquebantur aliquando pisa ad refectionem fratrum. Et advocans Petrum quidam de monachis, 1262A praecepit ut concite pisa pararet. Petrus vero, qui obedientiam certatim tam majoribus quam minoribus exhibere consueverat, nihil cunctatus, accepit ollam ferventem nudis manibus, et ejecit aquam ardorem non sentiens; obedientiaque se protegente, utraque manus apparuit illaesa. Monachus autem qui haec ei jusserat, videns quod non sensisset incendium, poenitens quod male egisset, pedibus ejus advolutus, veniam ab eo postulavit. O quam merito ignis materialis eum non nocuit, cujus mentem contra omnem concupiscentiam carnalem, munierat gratia Spiritus sancti.

143 Quidam puer, ejus familiaris, subita infirmitate praeventus, toto corpore intumuit. Qui veniens ad eum, sibi postulat subveniri. Cujus dolori homo 1262B Dei compassus, orationem fudit, et quaedam Christi nomina ei in potu temperavit: quem potum cum hausisset, statim sanus factus est.

VII. Divinis revelationibus ita constat fuisse insignitum, ut de facili praedixerit multoties quid in longinquis regionibus ageretur. Cum enim Dominus Firmitatis Galcherii, Elias nomine, Hierosolymam adisset, et mater ejus pio affectu orationibus et eleemosynis pro eo insisteret, quadam die solito tristior venit ad virum Dei, sciscitans qualiter ageretur circa filium suum. Sciebat enim virum spiritalem, de absentibus veram notitiam habere. Sed invenit eum in oratione positum, et in exstasi raptum. Cumque eum tertio pulsasset, nec a dulcedine 1262C contemplationis eum avellere posset, ad propria redire festinabat. Cui cum prior domus obviasset, audissetque ab ea causam tristitiae suae, volens eam consolari, secum redire coegit, et inveniens virum Dei adhuc in oratione positum, dixit ei: «Frater Petre, praecipio tibi in nomine obedientiae, ut huic dominae dicas quid tibi Dominus revelaverit de filio suo.» Qui quasi de somno evigilans, respondit: «Nisi tam cito me a visione revocassetis, penitus scissem omnia quae circa illum aguntur: scitote tamen quia jacet in mari de febre acuta,» et modo terminavit: «et quaeritur ei gallina ad manducandum, quae uno aureo eis venditur, et de infirmitate convalescens, in proximo veniet, et tibi pecten eburneum, mihi vero scyphum optimum 1262D deferet.» Recessit matrona audita 144 responsione viri Dei, nec est fraudata a desiderio suo; nam, modico tempore evoluto, secundum quod audierat filium suum sanum et incolumem recepit.

VII. Quodam tempore, idem sanctus, Tertia celebrata, in oratorio remansit, ut oraret. Quidam vero monachus, praeteriens ante eum, intuitus est eum in oratione ridentem. Qua completa, quaesivit secreto ab eo monachus, quare in oratione risisset, ipse vero volens secretum suum latere, dixit ei: «Ab hodie in unum annum dicam tibi.» Evoluto autem anno, rediit monachus, et dixit ei: «Rogo, Pater, imple quod promisisti, annus jam praeteriit: eia: dicito, quare in oratione risisti.» Cui ait: «Hora Tertia expleta, remanserunt duo fratres in sedilibus 1263A suis, verbis vanis et otiosis intendentes. Vidi ergo daemonem, retro altare juxta parietem, sedentem et scribentem scurrilitates, et verba otiosa quae loquebantur. Dum vero deliberarent surgere, et regulares Horas cantare, tertio enim id fecerunt, hebetatus diabolus ignorabat quid ageret, vel quid scriberet. Tandem surgentes et orationi operam dantes, poenituerunt coram Deo, eo quod male egissent. Cumque diabolus vidisset, tantas negligentias tam parva satisfactione esse deletas, indignans et furore plenus, chartam quam scripserat, manibus et dentibus discerpens, adeo fortiter traxit, quod cervicem suam retro percussit ad parietem, et valide allisit. Hac, inquit, de causa me ridere vidisti.»

Alio tempore praeteriens quidam frater ante illum, 1263B vidit eum abigere a se quosdam spiritus invisibiles, et in despectu illorum festucas detruncare: inde alios ad se vocare, assurgere et congratulari. Oratione autem 145 completa, interrogavit eum frater ille quid hoc fecisset. Cui sanctus: «Illi, inquit, spiritus quos abjiciebam, daemones erant, volentes impedire orationem meam; et illi quibus applaudebam, angeli sancti erant, qui me consolabantur.»

Nocte quadam, dum post Matutinos orationi vacaret, apparuit ei anima abbatis Nigellae, benedictionem et orationum suffragia postulans ab eo, eadem quippe hora migraverat a corpore; ipse autem eam devotissime Deo, cui omnia vivunt, commendavit; mane facto indicavit priori, et fratribus, quod abbas Nigellae migraverit a saeculo. Qui ad 1263C monasterium praedictum mittentes, invenerunt abbatem eadem hora defunctum fuisse, qua viro sancto apparuerat anima ipsius. His et aliis quam multis virtutibus, beatus Petrus longe lateque celeberrimus habebatur.

IX. In territorio Lingonensi exstat monasterium feminarum famosissimum, quod Juliacum, a Julio Caesare dictum est. Hujus monasterii sacratissimus conventus, patre spiritali orbatus, ab abbate Molismensi, ad quem locus ipse pertinet, beatum Petrum sibi in pastorem dari summis votis efflagitabat; cupiens cum sancto sanctus esse, et cum viro innocente innocenter vivere. Verum abbas Guido, qui tunc Molismensi praeerat Ecclesiae, petitioni 1263D huic noluit praebere assensum; loco illi volens praeficere alterum. Tandem vero illustris comitis Theobaldi, et Andreae domini Baldementi precibus devictus, concessit, et eum ad se venire concite praecepit. Qui vicino pede obedientiae iter arripuit, et versus Molismum ire festinavit. Et cum die jam inclinata, ad vadum Riceii, 146 qui locus a Molismis duobus milliariis distat, venisset, et transvadere voluisset, incurrit in gurgitem, qui fundum non habere dicitur: in quo mox ut puer ejus pedem posuit, aquis interceptus non comparuit. Quod cum vidisset vir Dei, manu sancta elevata, signum crucis edidit; et statim famulus emersit, et alacriter cum illo ad ripam transivit. Tunc obvius factus est ei Robertus miles, ejusdem loci Dominus, qui viri 1264A Dei praesentia laetus effectus, in domum suam deduxit, et splendide refecit. Videns vero puerum ejus madidum, interrogavit per quem locum transvadasset. Vir autem Dei narravit qualiter periculum evasisset. Stupefactus miles gratias egit Deo, qui sanctum suum liberaverat; asserens quod nemo unquam per locum illum transisset. Die autem sequenti venit Molismum, et commissa est ei ab abbate cura et providentia Juliacensis Ecclesiae. Ad quod veniens, velut angelus Domini de coelo missus, eum gaudio et devotione susceptus est. Ingressus est itaque Jacob noster tabernaculum suae Rachelis; ingressus est in locum tabernaculi admirabilis, et usque ad domum Dei sui. Sic sic conjuncta est humilitatis viola rosis poenitentiae et martyrii, et liliis 1264B pudicitiae et virginitatis, quae plantaverat in horto Juliaci dextera hortulani coelestis. Nempe floribus Juleii nec rosae, nec lilia desunt. Sic sic recordatus Dominus misericordiae suae, et veritatis suae, secundum quod promiserat per prophetam, dedit in solitudine spinam et cedrum, myrtum et lignum olivae (Isa. XLI). Spinam nempe se exhibuit beatus Petrus, peccatores redarguendo; cedrum, coelestia contemplando; myrtum, infirmis compatiendo; olivam, misericordiam miseris impendendo. 147 Itaque beatus Petrus locum sibi a Deo praedestinatum ingressus, proficiebat de virtute in virtutem, de virtute actionis in virtutem consurgens contemplationis. Tantam denique gratiam Dominus servo suo contulerat, ut multoties, tanquam 1264C verus propheta, quae futura erant, indubitanter enuntiaret. Si quis quoque peccata sua illi confiteri voluisset, aliquodque peccatum oblitus forte fuisset, ille Spiritu sancto praescius, in continenti revelabat.

X. Infirmata est aliquando quaedam sanctimonialis in praedicto monasterio, et infirmitas ejus ad mortem. Quae confessa viro Dei peccata sua, unum per negligentiam oblita fuit confiteri delictum. Quod beato Petro non post multum tempus revelatum est, cum pro anima illius oraret. Quadam vero nocte ei apparuit praefata monialis, cum tanto clamore confitens peccatum suum, ut vir Dei aestimaret, illam auditam fuisse ab omnibus qui aderant. 1264D Sanctus autem indixit ei poenitentiam tanquam si adhuc viveret, septem scilicet poenitentiales psalmos, quos ipse pro anima ejus recitavit coram Deo cum tanta cordis compunctione, ut rivus lacrymarum ejus, omnibus manifestaret ubi in orationem procubuisset.

Fecit ergo sibi oratorium juxta ecclesiam, in coemeterio, ubi orationi et contemplationi, vigiliis et jejuniis vacabat die ac nocte; veniebantque frequenter ad eum animae poenitentium, orationum suffragia deposcentes. Ibi quoque visione et colloquio sanctorum fruebatur angelorum, qui eum saepissime de coelestibus instruebant et futura praedicebant.

148 Cum sancta Humberga soror beati Bernardi 1265A qui primus abbas Claraevallis exstitit, longa infirmitate fessa, finem vitae praestoraletur, venerunt ad eum fratres sui, et alii quamplures religiosi viri, cupientes ejus sanctissimo transitui interesse. Inter quos aderat beatus Petrus, qui tertia die, post Completorium visitans eam, et videns quod nondum migraret, benedicens ac signans eam, cubitum revertebatur cum Vincentio capellano suo. Obvius ergo factus est ei angelus Domini, in locutorio claustri, dicens: «Revertere cito, quia modo migrabit sancta illa anima de corpore.» Respondit ei sanctus: «Quid faciam, quia foris sunt religiosi viri, qui ad hoc venerunt, ut videant finem ejus, et jam dormiunt.» Cui angelus: «Ergo, inquit, vadam excitare illos, tu cito revertere.» Regressus ergo angelus 1265B Domini, percussit super tabulam tam valide, ut qui obdormierant, excitarentur, et tremefacti surgerent. Concurrentes igitur ad videndum sanctae animae illius egressum, devotissime convenerunt.

XI. Igitur beati viri fama per universam Burgundiam crescebat, ita ut multi ad eum nobiles viri, ac feminae benedictionis gratia convenirent. Inter quos advenit quaedam nobilis matrona, ut confiteretur peccata sua; quam sequebatur canis niger, quem nemo videbat nisi solummodo Pater sanctus. Quae cum peccata confiteretur, percussit eam virga sanctus Dei, poenitentiamque injunxit; ac sic daemon qui in similitudinem canis videbatur disparuit.

1265C Sed ille magnus ac venerabilis Theobaldus, comes Campaniae, cum magno apparatu venit ad eum, orans et petens benedictionem ab eo. Et cum ab eo laetus discessisset, 149 misit denuo ad eum uxorem suam in utero habentem: quam cum sanctus intuitus fuisset, denuntiavit ei quod filiam pareret, quae Franciae domina futura esset. Quod postea factum est; nam gloriosus rex Ludovicus illam duxit uxorem, et secundum verbum viri Dei, dominium regni obtinuit.

Sed et illud non praetereundum quod sanctis altaribus insistens, saepe visus est nonnullis, quasi cubitum a terra in sublime elevari angelorum sine dubio manibus sustentatus, quorum vitam in terris positus imitabatur.

1265D Quidam conversus, Geraldus nomine, de alto corruens, totus corpore comminutus exanimatus est. Cujus corpus in sacco posuerunt, et beato Petro obtulerunt. Qui lacrymis et orationibus ad eum fusis, vitam ei et sanitatem obtinuit.

Die quodam sanctae Parasceves, post peracta sollemnia, Vincentius capellanus ejus dixit ei: «Vidi hodie, serve Dei, dum sancta mysteria celebrares, lumen splendidum circa te fulgere, et cereos clariori quam solent igne rutilare.» Cui sanctus: «Praecipio tibi, ait, in nomine obedientiae, ut quandiu vixero, haec nemini loquaris.» Jam quippe hominum 1266A gloriam devitabat, quod virtutes suas ut vitia latere volebat.

XII. Cum igitur beatus Petrus, quamplurimis virtutibus atque miraculis effulsisset, auctore Deo, de eo aliquid melius disponente, cecidit in infirmitatem, qua et mortuus est. Tunc frequenter vocabat ad se virgines quibus praeerat, consolans eas, et docens de regno Dei. Audientes autem eum aegrotare plurimi viri religiosi, 150 convenerunt ad eum; inter quos fuit Hatto prior Molismensis, qui cum eo mansit, quandiu supervixit.

Quadam ergo die, dum idem Hatto intraret ad eum, vidit omne cubiculum, in quo jacebat, claritate nimia splendere; quae statim ut idem vir pedem intromisit, disparuit. Qui cum requisisset ab 1266B eo causam claritatis, respondit: «Gratias ago Deo meo, qui mihi praebuit testimonium visionis meae.» Angelus enim Domini astitit mihi, praecipiens ut mandem comiti Theobaldo, ne transeat mare, abiens in Angliam, accipere sibi regnum, quia non est ei a Deo praedestinatum.

Audiens autem comes Theobaldus, quod aegrotaret homo Dei, misit ad eum capellanum suum visitationis gratia, per quem vir Dei mandavit ei multa secreta, praedicens ei quod cum rege Francorum guerram post paucos annos haberet, de qua victor existeret, si Ecclesias et res earum ab invasione custodiret.

Iterum, cum quadam die intraret ad eum praedictus Hatto, increpavit eum vir Dei, et dixit. 1266C «Quare tam cito ingressus es?» Tres virgines, nuper in hac domo defunctae, super torale monasterii stabant modo ante me, tenentes in manibus ramos et flores suaveolentes; et loquebantur mecum de secretis coelestibus, et gloria vitae aeternae. Post haec in exstasi raptus est, et dixit se vidisse duos angelos, tenentes vexillum crucis in manibus, et cantantes: Popule meus (Mich. VI). Deinde subjunxit se vidisse daemones, sagittas igneas contra se jacientes, et e contrario sanctos angelos sagittas lucis emittentes, et sagittas diaboli exstinguentes.

151 XIII. Ut vero diem ultimum sibi imminere sensit, convocans ad se filias, quas in Christo genuerat, 1266D hortabatur eas ad perseverantiam, ad tentationum tolerantiam, dicens quia per multas tribulationes intratur in regnum coelorum. Cumque filiae ejus spiritales coram eo flerent, rogarentque eum ut vitam sibi a Domino, usque ad tempus impetraret, dulciter consolans eas, respondit: «Charissimae filiae meae, nolite impedire desiderium meum; quia si modo non abiero, ad festivitatem sancti Joannis non habebitis me praesentem; si vero inter vos migravero, scitote quia pro vobis ante Deum intercessor existam.» Sed et hoc de Dei misericordia confisus promitto, quod nulla ex his quibus dedi velum, amittet regnum coelorum. Post haec 1267A praefatus Hatto eum monuit quatenus secundum morem religiosorum, redderet claves prioratus sui antequam obiret. Qui respondit: «Nequaquam, sed feram prioratum meum ante Deum, eroque pro illis intercessor, quas curae meae commisit Dominus, et protegam locum hunc et habitatores ejus. Et quia tempus meae resolutionis instat, oleo sancto, secundum morem inungere me festinate.» Itaque olei sancti unctione perunctus, et corporis Dominici perceptione munitus, familiae suae ultimum valefaciens, simulque benedicens, beatus Petrus plenus sanctitate, et clarus miraculis, de exsilio ad regnum, de terra ad coelum, et de corpore feliciter migravit ad Christum. Cujus corpus Molismensis monachi transferre disponebant, ut apud Molismum 1267B sepeliretur; donec dispositione divina per manum Henrici secretarii lugubri conventui sanctimonialium clanculo redditum est. 152 Quod illae, velut manna de coelo excipientes, super illud irruentes lacrymis rigare contendebant, plangentes se amisisse pastorem piissimum, qui tactu suo illas sanabat, orationibus Deo reconciliabat, colloquio fovebat, meritis protegebat. Celebratis igitur circa corpus de more vigiliis, post peracta missarum solemnia, cum maximo honore, a viris religiosis, juxta altare sanctae Dei Genitricis, semperque virginis Mariae tumulatur, ubi florent orationes ejus, atque beneficia, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

1267C XIV. Post transitum beati Petri prioris Juliaci, coeperunt multi utriusque sexus, ad ejus tumulum concurrere, optantes ejus meritis peccatorum indulgentiam adipisci, et infirmitatum variarum consequi sanitatem. Puer ergo quidam in officiis monasterii deputatus, diabolo instigante sensum amisit; qui cum magno labore, ad sancti Petri sepulcrum adductus, mox, ut ibi quievit, sensu recuperato, ad propria gaudens et hilaris remeavit.

Mulier quaedam e vicino, sensu similiter privata, adducta ad sepulcrum Patris sancti, mox ut illud tetigit sanata est.

Quaedam monialis Juleii, Prisca nomine, cum pomum comederet, quoddam frustum ejusdem pomi adhaesit in gutture ejus, ita ut nec sursum, 1267D nec deorsum adhaesit declinare posset. Quae cum periclitaretur, ducta est ad bustum beati viri, et statim exspuit particulam illam, pomi et liberata est.

Petrus major Castellionis, correptus validis febribus, 153 venit Juliacum, qui cum subter tumulum sancti dormisset, sanitati redditus est.

Henricus capellanus de Fontanis, exhaustus validissimis febribus, sperans ibi vitam finire, fecit se portare Juliacum. Qui cum ad tumbam sancti venisset, et quievisset, redditus est sanitati, in crastinum vero cum missarum solemnia celebrasset, laetus remeavit ad propria.

Quidam vir de vicinia Juliaci, a daemone arreptus, 1268A ululabat ut lupus, rugiebat ut leo, ut bos mugiebat, et omnium imitabatur voces bestiarum, qui vix a pluribus hominibus ligatus, ad sancti viri memoriam adductus est; ibique diu quasi canis latrans, et seipsum discerpens, et inania loquens; tandem meritis servi Dei, post paucos dies a daemone liberatus, donum salutis adeptus, Dominum glorificans ad propria remeavit.

XV. Archembaudus de Raveriis habebat nodum infirmitatis in gutture, ita ut nullum liquorem glutire posset. Diuturno itaque jejunio afflictus, mortis periculum metuens, tumulum viri Dei, ejus beneficia exposcens, devotus adiit; et cum ibi modicum soporatus quievisset, expergefactus, infirmitatem illam cum sanguine exspuens, ad propria cum salute 1268B reversus est.

Raynaldus presbyter de Saniveio, insanus, et diabolo plenus, clamans, et ululans, et blasphemias loquens, ad bustum viri Dei adductus est. Qui, paucis diebus demoratus ibi, beati Petri orationibus sanitati redditus est.

Puer quidam de Molismis, latrocinio deprehensus, missus est in boias ut in crastinum suspenderetur. Qui tota 154 nocte invocans auxilium beati Petri, mane liberatus est, et glorificabat Deum.

Domina Cacelina de Barro super Albam venit Juliacum cum oblationibus; sancti sepulcrum adiens, pro sospitate cujusdam neptis suae orabat: erat enim officio eundi privata. Cum autem reversa fuisset in domum suam, invenit neptim suam ambulantem; 1268C et interrogans cognovit, quia die illa et hora convaluerat, qua apud Juliacum posita, beato viro illam voverat.

Die apostolorum Petri et Pauli, puer quidam de grangiis Juliaci mane surgens, antiquum hostem obviam habuit; qui paulatim ei visus est crescere, et caput suum usque ad nubes porrigere, et arripiens puerum, nitebatur eum trahere ad se. Exterritus autem puer, et sine sensu factus, retraxit ad se manum suam, quae adhaesit ei retro post dorsum, ita ut nec movere manum vel brachium posset. Adductus ergo ad beati Petri memoriam, statim ut ibi dormivit, manus et brachii sui officium recepit.

Matrona quaedam per singulos annos, in anniversario beati viri, conventum Juliaci pascere consueverat. 1268D Quodam vero anno, cum praefata dies immineret, praecepit ministro suo ut videret si in arca tantum frumenti esset, quantum ad refectionem dominarum sufficere potuisset. Qui reversus nuntiavit non haberi in arca plus quam unum cartallum de frumento. Quod illa audiens, valde tristis effecta est. Casu autem in crastinum abiit ad arcam, et invenit eam frumento plenam. Quae laetior effecta, anniversarium beati Petri devotissime celebravit, cujus meritis repererat in arca sua abundantiam frumenti.

155 Quaedam mulier non longe a monasterio habitans, habebat filium parvulum, cui irata dixit:» Diabolo te commendo, puerorum infelicissime.» 1269A Antiquus vero hostis, ad vocem matris manum pueri arripiens, coepit eum trahere ad se. Quod puer sentiens, manum suam ad se perterritus retraxit; quae tam firmiter pectori ejus adhaesit, ut inde nullo 1270A modo posset avelli. Quod videns mater ejus, flens et ejulans, adduxit eum ad beati viri sepulturam. Qui mox ut ibi dormivit, manus laesae sanitatem recepit.