1269 De anno et
die obitus beati Petri Juliacensis prioris observatio.1269A Diem anniversarium quondam celebrem Natalis B. Petri
Juliacensis, notatum haberemus in Juliacensi Martyrologio seu Necrologio, si
quod reliquum fecissent tumultus bellici, quibus ipsum etiam Juliacum
monasterium funditus eversum est. Conjectura tantum superest ex ejus Vitae
capite 13, ubi morti proximus, astantes suas in spiritu filias, quarum precibus
detinebatur in languido corpore, sic allocutus refertur: Charissimae filiae meae, nolite impedire desiderium meum; quia si
modo 1269B non obiero, ad festivitatem Sancti Joannis non
habebitis me praesentem. Ipsa igitur ejus festi vigilia, adeoque die mensis
Junii 23, videtur ad superos emigrasse. Annum obitus ex ejus
Vitae capite 12 deprehendimus; ubi ex ultima aegritudine decumbens, Hattonem
priorem Molismensem sic alloquitur: Angelus Domini astitit
mihi, praecipiens 156 ut mandem comiti
Theobaldo, ne transeat mare, abiens in Angliam accipere sibi regnum, quia non
est ei a Deo praedestinatum. Obierat sine legitima prole mascula rex
Anglorum Henricus I, anno Christi 1135, Kalendis Decembris, quae tum in
Dominicam incurrebant, ut notat Ordericus Vitalis libro Historiae XIII. Regis
soror Adela Stephano Blesensi comiti Theobaldum et Stephanum genuerat. Horum
minor natu Stephanus vacuum avunculi sui regnum invaserat; magnoque omnium
ordinum consensu, Londoniae a Guillelmo Cantuariensi archiepiscopo rex susceptus
et coronatus fuerat, 1269C XVIII Kalendas Januarii. Pupugit
scilicet haec rerum mutatio, Stephani novi regis fratrem prius genitum
Theobaldum, cognomento Magnum, rei politicae pariter et militaris scientissimum,
qui cum avunculo suo Henrico Anglorum rege junctis viribus, Ludovici Grossi
regnum Francicum non semel pervaserat, ut refert Sugerius in Grossi Vita. Dum
ergo transitum in Angliam cum exercitu meditatur Theobaldus, ecce admonetur
beati Petri Juliacensis nomine, ratum ac placitum Deo esse ut ejus expeditionis
consilium deponat. Videtur hoc spectasse Ordericus, cum ait libro illo XIII: Normanni autem Tedbaldum fratrem ejus (nempe Stephani jam tum
regis) apud Novumburgum convenientes, sibi praeferre
voluerunt. Sed in ipso conventu, a quodam monacho qui Stephani legatus erat,
audierunt quod omnes Angli Stephanum suscepissent; eique obedire, eumque sibi
regem praeficere vellent. Mox omnes annuente Tedbaldo decreverunt uni domino
militare, propter honores quos in utraque barones possidebant regione. Tedbaldus
igitur, cum major natu esset, indignatus quod regnum non habuerit, ad magna 1270A negotia quae in Galliis eum urgebant, festinavit. Ex his igitur beatum Petrum anno Christi 1136, et quidem mensis Junii
die 23 e vivis abiisse statuimus. Unde videre est, longe a scopo aberrasse
Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus, anno Christi 1141, cap. 4, numero
1, ubi ait vixisse adhuc Humbelinam S. Bernardi sororem anno 1140, et haud
procul anno 1141 pie in Domino obdormivisse. 157 Nam qui ei
morienti adfuit Petrus prior, si obiit Junio anni 1136, quomodo illa 1270B quinto post anno adhuc in vivis fuit? Scio
objici posse ex Orderico Vitali, libro XIII, delatum fuisse Theobaldo comiti
regnum Angliae cum Northmanniae ducatu, anno 1141, cum frater ejus Stephanus
Anglorum rex in custodia teneretur, quod ille regnum si B. Petri monitu adire
noluit, nihil erit quod Annales Cistercienses de Humbelinae transitu circa annum
illum assignato redarguantur, nec B. Petri obitus in anno 1136, erit defigendus.
Pugnavit certe, captusque est rex Stephanus in Hypapante, die secunda Februarii,
quae anno 1141, ut observavit Ordericus, incidebat in Dominicam Sexagesimae.
Vide autem quid addat hic auctor: In medio Quadragesimae,
principes regionum Moritoniae convenerunt, et colloquium de negotiis reipublicae
habuerunt. Ibi Hugo Rothomagensis archiepiscopus, atque Northmanni Thedbaldum
comitem adierunt, eique regnum Angliae et ducatum Northmanniae obtulerunt. Ille
vero tantarum, ut prudens 1270C et religiosus, praegravari
curarum pondere refutavit; sed Joffredo Henrici regis genero, interpositis
quibusdam conditionibus, regium jus concessit, ita videlicet, ut Turonicam urbem
quae de feudo ejus erat, sibi dimitteret, fratremque suum Stephanum regem de
vinculis absolveret, et pristinum honorem, quem vivente avunculo suo habuerat,
ipsi et haeredi ejus ex integro restitueret. Ex his intelligere est ad
annum 1141, B. Petri obitum non pertinuisse, cum ab eo graviter aegrotante
monitus sit comes Theobaldus per mensem Junium; hic vero in medio Quadragesimae,
circa Idus Martias delatum sibi regnum in Gaufredum Andegavensem, Henrici
Anglorum quondam regis generum derivarit. His adde, praedixisse B. Petrum morti
proximum Theobaldo comiti, fore ut post paucos annos bello peteretur a Francorum
rege; hoc vero bellum (ex Roberto de Monte) coepit anno 1140, et triennium
tenuit, quod examussim quadrat cum oraculo ante paucos annos edito, anno
scilicet 1136, quo (ex nostris calculis) B. Petrus e corporis ergastulo ad
coelites evolavit.
|