1273 HERBERTI TURRIUM SARDINIAE ARCHIEPISCOPI DE MIRACULIS LIBRI
TRES. LIBER
PRIMUS. 161 CAPUT PRIMUM. De Rainaldo, primum S.
Amandi, postea Clarevallensi monacho, magnae religionis viro, cui apparuit
beatissima Virgo Dei genitrix Maria, cum sanctis Elisabetha et Maria Magdalena
fratres messores invisens, ac postmodum aliquot ante ejus obitum diebus, candida
ac pretiosa vestimenta a se praeparata illi ostendit, quibus, cum ad eam
veniret, esset induendus.1273A Fuit in
coenobio Claraevallis monachus quidam, nomine Rainaldus, vir bonae
simplicitatis, timens Deum, et retinens innocentiam suam ab infantia usque ad
senectam. Qui licet ante conversionem suam per triginta annos viveret in habitu
saeculari, non tamen saeculariter vixit, sed operibus pietatis semper insistens,
in corpore suo glorificare et portare 1273B Deum sollicitus fuit.
Nam inter caetera quae corde integro faciebat, etiam corporis integritatem
Domino dedicavit, cujus opitulatione, ab utero matris usque ad diem mortis,
incentiva 162 libidinum et carnis spurcitias impolluto calle
transivit. Suscepto autem habitu monachali in monasterio Sancti Amandi, viginti
et eo amplius annos ibidem in sancta conversatione peregit, ubi et sanctitatis
suae non parvum specimen omnibus dedit. Inde majori virtutum ardore flammescens,
ad domum Claraevallis Dei aemulatione se contulit, antea tamen praemonitus a Deo
revelationibus multis. Quantos vero labores, quantasve molestias a fratribus
Ordinis illius, dum felicibus ejus actibus inviderent, et propositum istiusmodi
evertere cuperent, beatus iste 1273C pertulerit, supersedeo
dicere, dum legentium taedio velim consulere. Susceptus autem in Claravalle,
illico ad novam militiam viriliter se accinxit, et ex milite veterano,
fortissimum denuo nobis sese tironem exhibuit, in laboribus, in vigiliis, in
jejuniis, caeterisque sanctae disciplinae obsequiis, seipsum tota die
mortificans. Habebat autem incessanter orandi studium, et in oratione mirabilem
affluentiam lacrymarum. Quadam igitur die, cum ad laborem
triticeae messis cum caeteris exisset, segregatus paululum a conventu, cum magna
animi delectatione coepit intueri 1274A metentes, secum reputans
pariter et admirans, quia videlicet tot sapientes, tot nobiles et delicati
ibidem viri, propter amorem Christi laboribus atque aerumnis seipsos exponerent,
et ferventissimum solis illius ardorem cum tanta alacritate susciperent, acsi in
horto deliciarum suavissime fragrantia poma decerperent, vel in mensa
lautioribus epulis plena deliciosissime convivarent. Inde ergo protensis in
coelum oculis ac manibus grates Domino referebat, quod eum tam sanctae
multitudini, quamvis indignum et peccatorem, 163 adjunxerat.
Dum haec et similia animo volveret, et prae immensitate laetitiae seipsum vix
caperet, en subito apparuerunt ei tres quasi matronae venerabiles, vultibus
roseis et candidis vestibus renitentes; quarum una quae praecedebat, 1274B veste fulgentior, forma venustior, et statura procerior erat.
Descendebant vero de monte propinquo, et appropinquabant conventui fratrum, in
ipsius montis latere fruges metentium. Quas cum ille vidisset, prae nimia
admiratione turbatus, et obstupefactus, erupit in vocem ejusmodi: «Domine Deus,
inquit, quaenam istae sunt feminae formosae, tam reverendae, quae praeter
aliarum consuetudinem feminarum conventui nostro appropiant?» Et dum talia
diceret, astitit ei quidam veneranda canitie, et stola candida coopertus, qui
dixit ad eum: «Major illa quae caeteras antevadit, ipsa est Virgo mater Jesu
Christi Maria. Aliae quae sequuntur sunt sancta Elisabeth, et sancta Maria
Magdalena.» Ille igitur cum audisset matrem Domini nuncupari, commota 1274C sunt omnia viscera ejus super pietate nominis illius quam
vehementer amabat, iterumque percunctatus est dicens: «Et quo tendit, domine mi,
quo tendit, obsecro, Domina mea?» Cui ille respondens ait: «Ad visitandos
messores suos venit.» His itaque dictis persona quae loquebatur repente
disparuit. Quo viso, vir Dei plus magis intra se stupuit, et reductis oculis ad
sanctam Dei genitricem et ad comites ejus, attonito visu intendebat in eas.
Illae autem moderatis gressibus incedentes, venerunt una post aliam usque ad
conventum. Quem cum introissent, separatae ab invicem deambulare coeperunt 1275A tanquam gratia visitationis huc atque illuc inter monachos, et
conversos; 164 et dum ita facerent, tandem ab oculis
intuentis evanuerunt, seseque in coelos unde venerant receperunt. Porro vir Dei
haerebat fixus, et de loco moveri non potuit, usquequo miraculum finiretur.
Quantum vero de hujusmodi visitatione profecerit, quantumque in amorem Dei et
ipsius beatissimae genitricis excreverit, aemulanda conversatio ejus, et
quotidiana virtutum incrementa monstrabant. Multas quidem et
alias revelationes ipse divinitus accepit, quas tamen ad devitandum cenodoxiae
coenum, reticere quam dicere maluit. Nam et istam supra memoratam, quam per
octennium fere presserat, parvo tempore, id est quadraginta diebus ante 1275B obitum suum, invitus et quodammodo coactus, mihi licet indigno
tali occasione patefecit: Quadam siquidem die, cum de salute animarum nostrarum
ambo familiariter loqueremur, ego sciens eum virum justum et sanctum a Domino
saepius visitatum, in ea confidentia qua illum diligebam et me ab illo diligi
sentiebam, ausus sum sciscitari et petere aliquid ab eo. Itaque propter amorem
Christi, et propter miserationes ejus coepi illum medulliter obsecrare et
vehementer insistere, ut ad honorem Dei unam aliquam ex suis consolationibus
mihi manifestaret, illam scilicet de qua me magis aedificandum censeret. Tali
ergo obsecratione compulsus, supradictam visionem mihi narravit. Sed quo tandem
affectu? Testis est ipse Deus quanto timore 1275C et tremore,
quanta lacrymarum inundatione eam protulerit, ita ut gemitus et singultus a
fundo cordis erumpentes, vocem loquentis frequentius interrumperent, tanquam si
eadem hora ipsam cerneret visionem. Evolutis 165 autem postea
diebus quatuordecim, apparuit ei per visum ipsa eadem Regina coelorum, Domina
angelorum, incidens ac praeparans ei ornamenta candida et pretiosa, quibus in
proximo vestiendus erat. Quae cum praeparasset, colligavit in unum, et recedens
detulit ea secum. Quod cum ille vidisset, subsecutus est eam, et clamitabat post
tergum ejus, dicens: «Ei mihi, Domina mea desiderantissima, quando habiturus sum
ista, quae mihi praeparare dignata es ornamenta? 1275D Cui
sanctissima Dei genitrix ait: «Quando venies, inquit, ad me, ut recipias ea.» O
visio laeta! o promissio certa! Quae utique tanto certior, et tanto laetior
exstitit, quanto celerius exhibita fuit. Mane igitur facto introivit ad me ille
Dei servus, tanquam infirmum visitaturus. Ego vero tunc aegrotabam pene ad
mortem, et erat languor fortissimus, adeo ut de sospitate mea etiam medici
desperarent; et ob hoc die praecedenti fueram inunctus oleo infirmorum, quia
credebant me quamcito moriturum. Ille ergo cum venisset ad me, multo pietatis
affectu compassus est mihi; et ut posset aliquatenus consolari, retulit mihi
istam quam in eadem nocte viderat visionem, reputans secum atque denuntians quia
non propter ipsum, sed propter me 1276A facta fuisset ad eum.
Erat enim humillimus corde, et nihil tale praesumens de sua sanctitate. Cui ego
mox ita respondi: «Noli, obsecro, Pater amantissime, noli benedictionem tuam
interpretatione sinistra a te alienare. Ornamenta quae tibi sunt coelitus
praeparata nunquam alterius erunt, sed miserante Deo salva tibi et integra
permanebunt. Tu vero piissimam illam visitatricem tuam et instanter efflagita,
ut in 166 beneplacito misericordiae suae, alia quaecunque
voluerit mihi praeparet indumenta. Potens enim atque benigna est, dives in omnes
qui invocant illam.» Quid multa? Ego qui morti proximus aestimabar, vellem
nollem, revocatus sum ad tolerandas vitae hujus aerumnas; ipse vero qui sanus
videbatur atque incolumis, non amplius quam 1276B viginti quinque
diebus postea supervixit. Qui tandem cursu vitae feliciter exacto, corruptibilis
carnis indu menta deposuit, et stolam immortalitatis per beatissimam Dei Matrem,
cui devote servierat, juxta fidem promissionis illius, absque dubitatione
recepit. Non est autem silentio praetereundum quod iste vir Dei
ante diem sextum suae depositionis, dum post completorium in ecclesia solus
oraret, repente pulsata est in auribus ejus tabula defunctorum, duobus ictibus
tantum. Quo ille audito statim exsiliit, et petiit infirmitorium, putans ibi
aliquem esse defunctum. Sed, dum vere cognosceret quia nullus ibi tunc mortuus
esset, venit ei in mentem quod ipse citius moreretur, et quod in sonitu tabulae
sua sibi migratio mortis signaretur. In hac igitur memoria 1276C mortis subito totus infremuit, invasitque eum timor atque
horripilatio carnis, et coepit illico febricitare, et ingravescente morbo tandem
ad extrema pervenit. Porro beatae Mariae salutationem quam antea frequentare
solebat, quandiu lecto decubuit, pene incessanter corde et opere volvebat; et
cum verbis ejusdem oraculi felicem animam exhalavit. Contigit autem conversum
quemdam, religiosae conversationis et boni testimonii virum, ipsa die migrare ad
Dominum, ita ut amborum exsequiae simul celebrarentur, et in eodem 167 mausoleo ambo pariter tumularentur. Et, dum ista fierent,
viro cuidam spirituali demonstratum est in visione quod duo pulcherrima templa
fabricarentur in Claravalle; unum in infirmitorio monachorum, alterum 1276D in infirmitorio conversorum. Sed primum illud hoc altero longe
nobilius erat atque venustius. Constat igitur quia in gemina constructione
templorum, et in gemino ictu tabulae mortuorum, designata sit evidenter pretiosa
in conspectu Domini mors amborum. Templorum autem differentia meritorum
distantiam indicat, quia, quamvis utrumque sanctum, tamen alterum altero
sanctiorem existere credimus apud Deum. CAPUT II. De Gerardo sacrista
Clarevallensi, quem pulsata invisibili manu tabula morientium de imminente sibi
obitu admonuit.Eodem itaque mense quo praedictus Dei
servus 1277A migravit ad Dominum, contigit ibidem tale aliquod
factum: Erat in eodem monasterio sacrista quidam, nomine Gerardus, vir bonis
moribus pollens, et bene religiosus. Hic juxta prophetae consilium, jugum Domini
portavit ab adolescentia, et levavit se super se (Thren. III);
quoniam adhuc aetate tenellus et fragilis, manum suam ad fortia misit. Lactatus
itaque mamilla regum, et casta disciplina feliciter educatus, crevit atque
profecit semper in melius, et magno Dei munere, carnis corruptionem, ut aiunt,
nunquam fuit expertus. Appropinquante autem hora qua de mundo ad Deum transire
168 debebat, die quadam, cum in ecclesia post completorium
more solito remaneret, factus est repente sonus in auribus suis, acsi tabula
morientium crebris 1277B ictibus percuteretur. Quod cum ille
audiret, putavit ut fratrum quispiam in infirmitorio tunc obiret. Post paululum
ubi certissime comperit quia sonitum illum nullus hominum fecerit, subiit animum
ejus tabula illa prognostica, quam vir Dei Rainaldus ad indicium suae
dormitionis audierat: jam enim exierat sermo iste inter fratres, et passim
divulgabatur ad omnes. Et dum ista recogitaret, ascendit in cor ejus quod ipse
de mundo jamjamque migraret. Tunc subito pili carnis ejus inhorruerunt, timor ac
tremor venerunt super eum. Protinus ergo invasit eum peremptoria febris, et
infra decimum diem morte consumpta, feliciter emigravit. De cujus pia devotione
illud silere non possumus, quod quasi divinitus factum ab eo vel potius in eo
miraculum 1277C vidimus et gratulati sumus. Nam, cum ultimum
spiritum traheret, et jam vires loquendi non haberet, tribus aut quatuor ferme
horis manus junctas atque protensas tenuit immobiles contra crucem, acsi aliquo
fune colligatae essent. Et cum caetera corporis membra huc et illuc urgente
dolore crebrius jactitaret, manus tamen quas, ut diximus, tendebat ad crucem,
nunquam ab invicem separavit, nunquam amplius ad se retraxit, et quod vivens
saepius actuasset, etiam mortuus indicavit. 169 CAPUT III. De Petro Tolosano, monacho Clarevallensi, ab importunissimis
carnis tentationibus mirabiliter liberato: qui postea Jesum puerulum in hostia
consecrata videre solitus erat.1277D Alius quidam senior in eodem monasterio exstitit, Petrus nomine,
cognomine Tolosanus, vir magnae puritatis, multumque devotus. Huic unum semper a
puero studium atque desiderium fuit, seipsum crucifigere mundo et mundum sibi.
In juvenili vero aetate, antequam Cisterciensi Ordini sese submitteret,
habitavit in solitudine, jejuniis et laboribus multis veterem hominem in se
mortificans, et sacrificium spiritus contriti quotidie Deo immolans. Denique,
herbis agrestibus et pane lexivia confecto jugiter utens, multo ibi tempore
Christo militavit, innumera bella tentationum a spiritibus malignis protegente
se Deo fortiter toleravit. Postmodum autem comperta celebri fama de sanctitate
1278A sancti Bernardi, atque ipsius monasterii Clarevallensis,
ubi in tanta congregatione justorum, velut in tabernaculo Dei, et in
securitatem, absconditus a turbine, et a pluvia tutior viveret, ad eumdem locum
sub disciplina praedicti Patris cum magno animi fervore se contulit, et per
multos ibidem annos usque ad exitum vitae perseveravit. Huic
autem cum adhuc aetate juvenior esset, per visionem apparere dignatus est Deus,
residens in throno sublimi et sanctorum millia cum eo. Videbatur autem ei quod
ad judicium coram Deo duceretur. Ad quod cum venisset, pavidus ac tremebundus
procidit ad pedes ejus, 170 flagitans ut sui misereretur.
Dixit autem illi Deus: «Quid tibi vis faciam?» At ille: «Domine, ut salvus
fiam.» Et 1278B Deus ad eum: «Vade, convertere cito ad servitium
meum, et in eo jugiter persevera, quia non deerit tibi salus aeterna.» Hac ergo
tam felici promissione firmatus mundum perfecte deseruit, et se totum divinis
obsequiis mancipavit. Accinxit itaque fortitudine lumbos suos, et roboravit
brachium suum, ad expugnandas nequitias spiritales, quae illum postea multis
diebus et annis acriter impugnabant. Super omnia vero spiritum fornicationis
infestissimum tolerabat, qui eum tam dormiendo quam vigilando magnis tentationum
aculeis jugiter stimulabat. Propter quod sibimetipsi vehementer indignans, in
labore et aerumna, in vigiliis, in jejuniis, aliisque poenitentiae cruciatibus
carnem suam incredibiliter affligebat; ita ut mente 1278C turbatus et anxius, abscindere sibi virilia plerumque
proponeret, cum aliunde tentationis remedium invenire non posset. Sed neque hoc
silendum, quod hostis ille antiquus multoties et multiformiter ab eo videbatur.
Una siquidem vice apparuit ei sub humana effigie in choro Clarevallensi, oculis
ardentibus et vultu terribili. Erat autem statura enormis atque deformis valde.
Qui etiam indutus erat cuculla hispida atque nigerrima, cujus manicae decurtatae
erant, et vix usque ad cubitos pertingebant; reliqua vero brachiorum pars
discooperta erat. Venit ergo et stetit ante hominem Dei ille malignus apostata,
superbo oculo despiciens illum, et quasi indignans quod monitis ejus suum
negaret 1278D assensum. Porro vir Dei stupidus animo, et tanquam
vinctus tenebatur, ut se movere non posset. Tandem, visitante se Deo, ad 171 signum Dominicae crucis perniciosum monstrum evanuit; et
nihil nocuit eum, nisi quod tentationis illius auxit incendium. Evolutis autem
diebus paucis, apparuit loco eodem in figura belluae monstruosae, partim saevo
leoni, partim rapaci aquilae similis. Qui illi acriter imminens rabido hiatu
efferebatur in eum, quasi vivum devoraturus. Sed divina virtute reprimebatur, ut
eum tangere non valeret. Tunc demum ad memoriam nominis Christi phantastica
bellua repente disparuit. Qua recedente, illico vir Dei tantum supradictae
passionis incendium pertulit ut evidenter agnosceret ibi fuisse praesentem 1279A illum de Isaia tartareum fabrum, qui sufflat in igne prunas
(Isa. LIV). Unde, quia vidit violentiam textationis patientiae suae
modum excedere, definito consilio statuit seipsum abscidere; malens in hac parte
apud Deum periclitari, quam in barathrum luxuriae labi. Jamque nihil aliud
exspectabat, nisi ut novaculam vel aliud quodlibet ad hoc idoneum ferramentum
reperire posset. Verum misericors et miserator Deus, ille adjutor in
opportunitatibus, in tribulatione; ille qui solus sanctus et solus Dominus,
famulum suum noluit in tanto agone deserere, sed fecit cum tentatione proventum
ut posset sustinere (I Cor. X). Itaque dormienti apparuit angelus
Domini, in forma juvenis, dicens se esse medicum peritum, et ejus rei gratia
advenire 1279B ut eum secaret atque ab illa passione sanaret.
Quod ille gratanter accepit, et voluntati ejus incontinenti seipsum exposuit. A
quo dum incideretur, tolerabat in omni patientia secantis manum et doloris
acerbitatem. Cumque evigilasset, putavit amputationem illam in se esse veraciter
et materialiter factam. Tandem vero cognovit membra quidem corporis 172 integra sibi manere, sed tentationem ita in se radicitus
abscissam, ut nihil omnino molestiae postmodum ex ea sentiret. Ab hoc itaque
tempore exstinctis in eo passionum carnalium incentivis, coepit illum Deus in
benedictionibus dulcedinis suae copiosius visitare, et implere splendoribus
animam ejus, ita ut ex sententia dicere posset: Secundum
multitudinem dolorum 1279C meorum in corde meo, consolationes
tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Extunc ergo et
deinceps increpante Deo feras arundinis, quieverunt ab eo penitus stimuli
carnis, et requievit super eum spiritus immensae consolationis. Magnificavit
enim Deus misericordiam suam facere cum illo thesaurizans super illum
jucunditatem atque exsultationem, atque in bonis omnibus satians desiderium
ejus. Et quem diu potaverat vino salubris amaritudinis, postmodum inebriavit
uberius nectare suavissimae contemplationibus. Inter caetera
autem Dei dona spiritalem acceperat devotionis gratiam in oratione, praecipue
vero in Dominici corporis et sanguinis consecratione. 1279D Unde
fratres qui ei ad missas ministrabant, satis superque mirabantur in eo
redundantiam lacrymarum, qua totus ibidem affluere solebat. Revelabat ei Deus de
secretis coelestibus multa et magna, atque innumeris consolationibus eum seu
dormiendo, seu vigilando, seu et mente excedendo creberrime visitabat. Quae si
omnia litteris mandarentur, multorum voluminum comprehenderent quantitatem.
Unde, quia longum mihi est atque onerosum, etiam illa quae de eodem heato viro
comperta sunt mihi, universa stylo mandare, unum ex eis saltem quod stimulante
conscientia penitus reticere non audeo, sicut ab ipsius ore 173 audivi, simpliciter refero: quod quidem tale ac tantum est,
ut ex uno hoc a fidelibus auditoribus caetera credi vel aestimari 1280A facile queant. Vereor siquidem, et multum vereor Deum nostrum
offendere, si rem gloriosam atque mirabilem, quae vel mihi soli, vel forte
rarissimis, quorum tamen nullum hodie superesse existimo, ab eodem Dei homine
credita est; in qua etiam et Deus glorificari, et multorum fides atque devotio
crescere potest, silentio meo perire permittam Igitur, dum sacris altaribus
offerens sacramenta vir beatus astaret, in ipsa perceptionis hora tenenti in
manibus super calicem sacrosanctum Dei corpus, apparebat in specie parvuli
speciosi parvulus ille speciosus forma prae filiis hominum, verus Deus et verus
homo, Deus Jesus Christus, ille mitis et humilis corde qui seipsum sapientibus
et elatis abscondere, et parvulis revelare consuevit. Quod 1280B cum ille cerneret tremefactus ac stupens, primitus prae fulgore
ac reverentia majestatis illius, claudebat oculos suos, non enim audebat
respicere contra Deum. Qui etiam tunc clausis oculis videbat eum, sicut apertis.
Cum declinaret vultum suum in alteram partem, et aliquandiu maneret palpebris
obductis, facie sic aversa videbat eum nihilominus sicut ante se positum,
aliquando super manum, aliquando super brachium suum; miro videlicet atque
ineffabili modo, tanquam si alios oculos haberet in occipitio vel tempore
defixos, quibus eum intueretur. Hac igitur tam dulci tamque mirabili
revelatione, non semel ac secundo, sed frequenter atque innumeris vicibus ille
vir Dei laetificatus est, adeo ut plerumque per quatuor aut 1280C quinque menses singulis fere diebus illi appareret. 174 Quod si interdum solito amplius tardare videretur, tanta
inerat illi cum Deo familiaritas, tanta de ejus pietate fiducia, ut ipsius
sacrificii consummationem diutius protelaret, nec facile vellet illud explere,
donec reddita sibi laetitia, Salvatoris Dei consuetam benedictionem mereretur
accipere. Haec ego, sicut jam dictum est, fideliter, ac simplici veritate
narravi, quemadmodum ipso referente cognovi. Nam cum ei familiari affectu,
propter sanctitatem ipsius adhaerere satagerem, multumque de ejus solamine atque
allocutione penderem, hanc ab ipso visionem, sicut et alia multa, precibus
magnis, et quadam violentia charitatis extorsi, ea tamen conditione, 1280D ut nulli ante obitum ejus praesumerem indicare. Quod et facile
potui observare; nam parvo postea tempore superstes, tandem felici agone
completo, collectus est ad patres suos, cum quibus nunc propitio Deo in
Claravalle quiescit, ubi religiose conversans, supremum quoque claudere diem
ardenti devotione semper optavit. CAPUT IV. De Guillelmo, primum S. Albini
Andegavensis, deinde Clarevallensi monacho, cui multa divinitus ostensa et
revelata sunt.Erat in eodem tempore et loco alius
quidam vir venerabilis, nomine Guillelmus, aetate pariter et religione
provectus. Hic annis ferme quinquaginta in habitu monachali Deo serviens, carnem
suam 1281A cum vitiis et concupiscentiis assidue crucifigebat,
longumque quotidie martyrium trahebat: qui priusquam Cisterciensi 175 Ordini se contulisset, multo tempore vixit in monasterio
Sancti Albini Andegavensis, ubi religiose conversando, formam bonorum operum
seipsum exhibuit, et magnae sanctitatis specimen imitatoribus suis ibidem
demonstravit. Unde etiam a suis contubernalibus, nec non et ab ipso abbate in
magna reverentia habebatur, et diligebant eum miro charitatis affectu. Erat
autem in possessione monasterii quidam locus, qui magis solitarius, magisque
quieti religionis videbatur accommodus. Ad hunc igitur cum paucis fratribus
annuente abbate se contulit, ubi in cellula angusta reclusus annis plurimis
habitavit, ut et arctiori 1281B continentia seipsum affligeret,
et de austeriori conversatione sua infirmioribus fratribus molestiam non
inferret. Itaque, jejuniis et orationibus dies noctesque congeminans, non modo
carnis edulium et lautiores epulas, quibus interdum fratres ex pristina
monasterii consuetudine utebantur, funditus recusabat, verum etiam cibo
quadragesimali et ipsius aquae potu saepius abstinens, parcissimo victu corpus
debile sustentabat. Hanc autem continentiae virtutem non sine magna difficultate
obtinuit, sed post longum inediae cruciatum, post inenarrabiles gemitus et
singultus, cooperante gratia Dei tandem genuinas ventris et gulae illecebras cum
caeteris vitiis a propriis sedibus exturbavit. Quadam itaque
die, cum venisset ad eum salutandum 1281C unus de senioribus
monasterii, praecepit ei carnium refectionem apponi, eo quod debilis et longo
itinere fatigatus esse videretur. At ille respondit se nullo modo comedere
carnes, nisi ipse qui ministrari jusserat, secum inde reficeret. Hic itaque
familiari amore et persuasione 176 coactus, atque ipsius, ut
postea fatebatur, obsonii quantulacunque aviditate, ut comederet acquievit,
finitoque prandio hospes valefecit et abiit. Quo recedente, illico frater ille
ad se reversus, coepit a fundo cordis alta suspiria trahere, et ingemiscere
vehementer quod tanti temporis propositum tam frivola occasione fregisset. Vix
talia coeperat cogitare, et ecce repente quidam ad fenestram cellulae pulsans:
cui cum aperuisset, 1281D tremefactus in aspectu illius
obstupuit. Erat enim persona reverendissimi vultus et habitus, ac supra humanum
modum mirabilis, cui similem in omni elegantia non viderat. Vestimenta ejus
candida et pretiosa, et capilli capitis sicut lana alba, et sicut nix facies
illius singulari venustate refulgens, angelum potius quam hominem indicabat.
Verba oris ejus plena suavitate et gratia erant, et supercoelestem sapientiam
mirabiliter redolebant; denique, quidquid apparebat in illo homine, videbatur
supra hominem esse. Nudis tamen pedibus incedens dicebat se peregrinum, et de
remotis partibus visitandi gratia venisse ad illum. Qui blanda salutatione
praemissa, coepit eum super iis quae mente volvebat, familiari et amica
increpatione, tanquam cogitationum 1282A illius cognitor atque
conspector esset, convenire, et dicere: «Merito quidquid ingemiscis, merito
plangis super excessu tribulationis, quo nunc diuturnum laudabilis parcimoniae
propositum deliciosa charitate rupisti. Non bona charitas quae destruit
charitatem. In probanda est pietas illa quae animas laedit ut corpora foveat. Et
nunc audi exemplum quod tibi propono: Erat in partibus Hispaniae sanctimonialis
femina reclusa, quae pane et aqua vel semicrudis interdum oleribus 177 utens, conversatione sobria, et casta petulantiam carnis
viriliter edomabat. Huic aliquando instinctu diaboli desiderium incidit, ut
carnem comedere vellet. Qui diu multumque tentationi reluctans, cum jam a facie
ejus sustinere non posset, 1282B manibus ei datis trahitur ad
consensum. Jubet itaque carnis edulium sibi praeparari. Qua super mensam posita,
antequam gustare praesumat prosternitur in oratione, voce lacrymabili Deo
supplicans, ut non ei permittat praeparatum tangere cibum, si animae illius
noverit esse damnosum. Surgensque ab oratione ad mensam ingreditur, et data
benedictione operculum submovet quo carnis ferculum velabatur. Et ecce pro
carnibus quae appositae fuerant, tres pulli corvorum in disco vagientes et sine
plumis apparuerunt. Quo viso sanctimonialis expavit, et accita sorore quae illi
ministrabat, rei veritatem inquirit. Illa vero sub obtestatione tremendi
examinis respondet, sese in eodem mensali non implumes aviculas, sed tria 1282C frusta carnis cocta apposuisse. Erat autem cellula ipsa super
ripam magni et violenti cujusdam fluminis sita, quod de saxeis montibus
erumpens, et confragoso itinere ruens, praecipiti cursu labitur ad inferiora.
Igitur ancilla Dei, exsultans et gratias agens quod exaudita esset oratio ejus,
praecepit ut ibidem pulli jactarentur cum eodem catino in quo continebantur. Qui
projecti in amnem, nullatenus potuere sequestrari ab invicem, sed fluitante
vasculo super undas, tandem devoluti sunt in proximum ejusdem habitaculi sinum,
ubi ingentis saxi concavitas copiosam aquarum congeriem stagnat. Ibi ergo jam
per multorum temporum curricula assidue rotantur, et usque hodie in 178 testimonium 1282D miraculi hujus, in ipso
vasculo super aquas fluitare cernuntur.» Haec et similia viro
perorante, frater isdem compunctus est de illius gratissima sermocinatione. Et
cadens in faciem, fusis lacrymis veniam postulavit; acceptaque poenitentia non
modo absolutionem de reatibus suis, sed etiam consolationem plurimam ab eo
suscipere meruit. Cumque jam fiducialiter illi loqueretur, percunctari coepit ab
eo quis esset et unde veniret. Cui respondit heros: «Non est tuum scire modo
quis ego sim, neque agnoscere unde veni, aut quo vado.» Tunc ille: «Obsecro,
inquit, domine mi, ut hodie saltem ingrediaris ad nos, et ministremus tibi.» Et
ille respondens ait: «Ego quidem vestro non pane, non veste, 1283A non lare indigeo, sed abundo omnibus bonis, et habeo cibum
manducare quem vos nescitis. Tantummodo sollicitus sum de vestra salute, et vos
nihilominus inde solliciti estote.» Tunc vale dicto cum festinatione recessit,
et ita repente subtractus est ab oculis intuentis, ut magis visus sit evanuisse
quam abiisse. Ille vero quantocius accitis fratribus qui ei assistebant, jubet
eos instanter prosequi recedentem, et precibus multis ad hospitium cogere. Qui
celerrime abeuntes cum hac illacque discurrerent, ne ullum quidem ipsius
vestigium repererunt. Unde vir Dei certissime angelum Dei, vel potius ipsum
angelorum Regem et Dominum Jesum credidit affuisse, qui talia dicere, et cordis
ipsius arcana potuit agnoscere. De cujus 1283B beata praesentia
tantum devotionis et gratiae mente foecundata concepit et peperit, ut post annos
ferme viginti, cum mihi ista referret, prae nimio pietatis affectu etiam tunc a
lacrymis abstinere non posset. 179 Processu
itaque temporis cum ad ipsius notitiam beati Bernardi celebre nomen, et virtutum
ejus magnalia, fama ubique praeconante venirent, non potuit requiescere spiritus
ejus, donec felicissimo illius magisterio gubernandum se dederet, ut de
ferventiore ferventissimum et de sanctiore sanctissimum redderet. A quo tandem
benigne susceptus, et desiderato Clarevallensi collegio sociatus, tanta in eo
virtutum gratia radiavit, ut in omni sanctitate mirabilis appareret, etiam
quibusque 1283C perfectis. Huic ergo multas et magnas
consolationes per Spiritum suum pius Deus immittebat, multaque illi (quod pro
certo comperimus) de secretis coelestibus revelabat. Ipse tamen, quia cenodoxiae
pestem incurrere metuebat, de multis paucissima, ipsaque paucissimis
referebat. Factum est autem in una dierum, cum prima cantaretur
in choro, et ipse conjunctus psallentibus stabat in ordine suo. Et ecce apparuit
ei vigilanti atque psallenti sanctus Malachias, qui in eadem ecclesia jacet
honorifice tumulatus. Residebat vero in cathedra juxta altare, annulo, baculo,
mitra, caeterisque pontificalibus infutis magnifice adornatus, tanquam missarum
solemnia post finem 1283D illius horae celebraturus. Erat autem
tunc anniversaria dies depositionis ejusdem sancti, qui etiam omnium fidelium
defunctorum dies est solemnis. Apparuit quoque cum eo beatus Bernardus ejusdem
ecclesiae felicissimus pastor atque patronus, qui et ipse erat vestibus
pretiosis et candidis micans atque mitratus, minime tamen infulatus. Et merito
quidem. Erat enim paterfamilias, in propria domo deferens atque congratulans
venerando ac spirituali hospiti suo, dignoque 180 honore
praeveniens amantissimum, cedebat ei libentissime solemnia missarum, ea
potissimum die qua sanctus ille pontifex curiam supernam ingressus, et
coelestibus hymnis primo fuerat honoratus. Unde etiam ipse beatus Pater
officiosum ac sedulum sese 1284A circa eumdem sanctum episcopum,
et circa ipsius altaris ministerium exhibebat. Porro beatus antistes defixa
lumina, baculo pastorali innixus, versus chorum assidue tenebat. Sanctus vero
Bernardus modo episcopum, modo conventum, modo ipsum altare tanquam sollicitus
omnium respiciebat. Haec visio ita manifesta et corporeis oculis subdita, tandiu
eidem famulo Dei intuenti apparuit, quandiu psalmus unus in eadem hora prima
duravit. Finito itaque psalmo, finita est visio, sed in corde videntis deinceps
finiri non potuit visionis illius pia devotio. Alia quoque die
apparuit ei nihilominus isdem beatus Bernardus, vultu et habitu gloriosus. Quem
cum ille vidisset, procidit ad pedes ejus, orans et 1284B petens
aliquid ab eo. Cui sanctus ait. «Quid tibi vis faciam?» Et ille: «Domine Pater,
si inveni gratiam in oculis tuis, indica mihi, obsecro, utrum salvus fieri
debeam.» Et sanctus ad eum: «Nunquid parva res ista quam postulas? Hodie, cum
egrederer de paradiso, quam multa millia hominum foris ad januam reliqui, qui
adhuc istiusmodi timore torquentur, ignorantes utique utrum amore an odio digni
habeantur.» His ita praemissis dedit ei responsionem super verbo quod
imploravit. Sed quid ei definite responderit, incertum est nobis. Erat enim vir
ille circumspectus et gravis in locutione, multumque cavebat ne aliquid diceret,
quod suam ipsius gloriam redoleret. 181 Verumtamen, ex
fiducia sermonis et vultus illius hilaritate satis 1284C dabatur
intelligi, quia jucundum a sancto super hujusmodi verbo responsum
acceperit. Alio quoque tempore, cum iste famulus Dei premente
molestia corporis in infirmitorio esset, nocte quadam post matutinas
quiescentibus aliis, ipse, ut erat ferventissimus, more solito vigilabat et
orabat in lecto. Et ecce per ostium domus daemonium intrans oculis ejus
manifeste apparuit, in vestitu et vultu formosae mulieris. Quae coram eo
transiens circuibat oberrans, et quasi aliquem quaerens. Erat autem in medio
domus lampas accensa, quae copiose refulgens petulantis illius monstri motus et
gestus lasciviosos aperte videri faciebat. Ibat ergo phantastica meretrix,
obtutu gyrovago 1284D cuncta perlustrans, et singulorum pene
lectulum explorans, quis dormiret, quis vigilaret, si quem forte de suis ibidem
agitaret, si quis blandienti ac lenocinanti consentiendo occurreret, illum cito
praeteriens, hunc morosius intuens, illum de longe visitans, illi magis
appropians, manus quoque interdum usque ad ora quiescentium molliter applicans,
nihil intactum, nihil indiscussum relinquere volebat; et quae per suggestionem
semper interius actitat, id modo impudentibus signis exterius figurabat. Tandem
vero quem quaerebat offendens, sistitur ante lectum. Erat autem juvenis monachus
et noviter monachatus. Tunc illa procaci manu injecta, a parte capitis
opertorium parumper amovit, et tactu leni pulsitans dormientem, 1285A clara voce sic ait: «O homo insensate, quid habes hic facere?
Surge celeriter et sequere me, et dic etiam socio tuo ut exeat post te. Ego
autem foris ad januam praestolabor 182 vos.» Hoc itaque
dicto, pervicax bellua festinato recessit, et per ostium quo intraverat exiit;
expergefactus vero juvenis resedit in lecto, et frontem manibus fricans, huc
illucque respiciebat, scire cupiens quis eum excitarat. Qui cum neminem
cerneret, capite iterum reclinato obdormivit, sed non in Deo. Mane igitur facto,
vir Dei qui talia viderat, abbati Roberto rei gestae ordinem intimat. Ille vero
juvenem super cogitationibus suis secrete conveniens, accepit ab eo quod nulla
turpi cogitatione aliquatenus pulsaretur, sed ad perseverantiam propositi sui
voluntate 1285B firmissima traheretur. Erat enim jam cordi ejus
praesidente diabolo aditus confessionis obstructus, ne per poenitentiae portam
venia salutaris ingrederetur. Cum ergo abbas praedicto viro juvenis responsum
insinuasset, ille respondit: «Exspectare paulisper, et ex facti fine probabitis
verum esse quod dixi.» Quid multa? Non multi fluxere dies, et ecce juvenis ille
libidinum furiis agitatus, professionis vinculum rumpit, et ad vomitum saeculi
reversus, vilis apostata efficitur. Porro socius ille quem jussus erat secum
educere, ipse cum eo novitiatus, ipse cum eo fuerat monachatus. Qui ad aliam
transmissus abbatiam, cum audisset socium suum jugum Ordinis abjecisse, tunc et
ipse rupto professionis vinculo, non distulit cum eo etiam 1285C apostatare. Unde patenter innotuit, quod spiritus fornicationis
juxta praefatae visionis modum utrumque subduxit. Hic sanctus vir plenus dierum
ac virtutum migravit ad Dominum. 183 CAPUT V. De Acardo
Claraevallis monacho, multorum coenobiorum exstructore, qui Herberto tum adhuc
novitio multa a se visa referebat.(Vid. sup. S.
Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 453.) CAPUT
VI. 184-86 De Schocelino agri Trevirensis
eremita, magnae sanctitatis, et mirae rerum humanarum despicientiae viro; quem
etiam S. Bernardus invisit per sitos, et muneribus prosecutus est: cujus corpus
in aedem Beatae Mariae castri Luceleburgi translatum, miraculis
celebrabatur.1285D (Vide ibid.,
col. 455.) 187-93 CAPUT VII. De fratre laico et converso Claraevallis, pro inimicis orare
solito, cujus pretiosae morti divina visio testimonium perhibuit. Quinam ex S.
Bernardo coelum recta ingrediantur.(Vide ibid.,
col. 459.) 194-97 CAPUT VIII. Roberto Clarevallensi abbati duo angeli floribus chorum
sternentes, cujusdam monachi tunc morientis meritum designant.Robertus venerabilis Pater, abbas quondam Clarevallensis, vir
religiosus et per cuncta laudabilis, 1286A quadam vice cum in
lecto suo quiesceret, vidit in somnis quasi duos ephebos adolescentes, vultu et
habitu insigniter relucentes; qui quasi lilia, rosas et violas ac diversi
generis flores in choro Clarevallensi copiose spargebant. Quo viso, miratus est
et dixit ad illos: «Quid vobis visum est, o boni juvenes, contra consuetudinem
nostram pavimentum hoc floribus sternere, et monasterio nostro hujusmodi
novitatem inducere?» Illi vero dixerunt ad eum: «Noli ista mirari, nec moleste
accipias, quia modo jam in choro isto celebrabitur nova novi cujusdam sancti
festivitas.» Eadem igitur hora defunctus est in infirmitorio religiosus quidam
et boni testimonii frater. Cumque pro eo tabula pulsaretur, excitatus a somno
isdem venerabilis 1286B Pater, properanter venit ad eum cum
caeteris 198 fratribus, et magna devotione commendavit animam
ejus; certissime credens atque confidens quod hic erat novus ille sanctus, de
quo in requiem assumpto angeli sancti novam festivitatem, et novum gaudium
essent illico celebraturi. CAPUT IX. Visio apud Claramvallem ostensa in obitu
fratris cujusdam, bonae quidem voluntatis, sed aliquantum
negligentis.Alius quidam frater vidit in visione
pretiosa quaedam de palleis et sericis indumenta, in infirmitorio Clarevallensi
incidi atque praeparari. De cujus rei novitate cum multum obstupuisset, dictum
est ei: «Ornamenta ista de quibus miraris, praeparata sunt 1286C cuidam de filiabus abbatis Clarevallensis, quae modo procedit ad
nuptias, et quia minus habet pulchritudinis in se quam conveniat generi suo,
oportet ut habeat saltem pretiosarum vestium fragrantiam atque decorem, unde
placeat viro.» Eadem igitur hora pulsata est tabula, et defunctus est frater
quidam; de quo inventum est quia, quamvis bonam voluntatem habuerit, tamen in
operatione aliquantulum negligens et remissus exstiterit. Unde necesse erat ut
cui gratiam absoluti decoris propria merita non praestabant, ei nimirum fratres
de orationibus suis copiosiorem ornatum impenderent. 199 CAPUT X. Fratres Igniacenses in visione angelica liliorum emblemate
exprimuntur.1286D Similiter apud
Igniacum (quod est de filiis Claraevallis non ignobile monasterium), cuidam
approbatae conversationis viro ostensa est hujuscemodi revelatio: Aspiciebat in
visu noctis, et ecce duo angeli e coelis advenientes de multis liliis quae in
coemeterio ipsius monasterii apparebant, quatuor praeciderunt, et eadem secum ad
sidera detulerunt. Quod cum ille videret, dixit ad eos: «Quare, obsecro,
succiditis lilia nostra?» Qui respondit: «Noli inde mirari, frater, quia nostra
sunt lilia; et quidem ista quatuor ad praesens nobiscum asportabimus, reliqua
vero paulatim deinceps cum opportunum fuerit colligemus; et ne unum quidem
poterit remanere quin omnia transferamus.» Mox igitur in eodem coenobio 1287A defuncti sunt quatuor fratres boni et religiosi, de quibus
certum est quod per quatuor lilia de coemeterio praecisa fuerint designati.
Verum in eo quod dictum est, nullum ibidem fore relinquendum quin omnia
transferrentur in coelum, non parva relicta est consolatio nobis parvulis et
infirmis, qui inter infirma Christi membra gementes, de nostra imperfectione
dolemus, et dolendo clamamus in auribus Patris misericordiarum: Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum (Psal.
CII); et illud: Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit. Quia apud te propitiatio est (Psal.
CXXIX). Item: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et
nemo in eis (Psal. CXXXVIII), subaudiendum est, peribit, ut
beatus Bernardus exponit. 200 CAPUT XI. Arnulphus de
Majorca, vir in saeculo praepotens, in Claravalle factus monachus, pro totius
vitae peccatis tres tantum Orationes Dominicas poenitentiae loco accipit a
sancto Bernardo; centuplum in hac vita se a Domino percepisse affirmat; sancte
moritur.1287B Arnulphus de Majorca, vir
dives et delicatus nimis, natione Flandrensis, beato Bernardo se secrete
reddidit. Fuit autem utriusque consilium rem silentio tegere, propter quaedam
saeculi impedimenta, usque ad ultimam diem qua egressurus esset de terra et de
cognatione sua. Erat enim magnus paterfamilias, ornatus filiis et fratribus,
tantisque divitiis irretitus, ut absque suorum damno et scandalo gravi abrumpere
sese non posset, nisi prius 1287C domum sapienter et caute
disponeret. Interim ergo, dum silentium illud tenerent omnia, et arcani hujus
causam negotii ipsi duo soli in mundo cognoscerent, factum est verbnm Domini ad
quemdam rusticum armentarium, cum boves minaret ad aratrum, dicens: «Vade, dic
Arnulfo de Majorca, ut te secum ducat in Claramvallem, quo proxime iturus est ad
conversionem, et cum eo convertere.» Audiebat autem vocem, sed neminem videbat.
Quod cum factum fuisset, coepit attentius orare, ut si a Deo sermo fuisset
egressus, revelaret iterum auriculam ejus, et adjiceret iterum loqui ad ipsum,
repetens eumdem sermonem. Accepto itaque secunda jam vice oraculo venit ad
praetaxatum virum, et ait: 1287D «Verbum mihi ad te dominum
meum.» A quo cum 201 fuisset ductus in partem, procidit ad
genua illius, dicens: «Obsecro te per Christum, ut ducas me tecum ad
Claramvallem tuam, et salves tecum animam meam. Et, si scire desideras, sic et
sic nuntiatum est mihi.» Audita autem revelatione miratus et laetatus est valde;
et accepto homine, ad seipsum conduxit, et habuit individuum comitem itineris et
conversionis, habiturus etiam, ut credimus, consortem aeternae
retributionis. Veniens itaque vir venerabilis ad praedictum
monasterium, multa de suis facultatibus tam ipsi quam aliis pluribus contulit.
De quo etiam beatus Bernardus talem in commune sententiam protulit: «De
conversione, ait, fratris Arnulfi, nec minus 1288A admirandus,
nec minus glorificandus est Christus, quam de resuscitatione Lazari quatriduani,
eo videlicet quod in deliciis tantis clausus atque sepultus velut in tumulo
jacebat, quasi vivens mortuus erat.» Huic autem confitenti cum gemitu et
lacrymis multis, delicta universa quae in mundo contraxerat beatus Bernardus
intuens cordis ejus amarissimam contritionem, et ad omne opus bonum spontaneam
voluntatem, injunxit ei ut Pater noster tribus vicibus
diceret, atque in suo proposito deinceps usque ad obitum perduraret. Quo ille
audito, quasi substomachans ait: «Ne, quaeso, irrideas famulum, beatissime
Pater. — In quo te, ait, irrideo?» Respondit: «Jejunia septem vel decem annorum
non sufficerent mihi, 1288B etiam humiliato in sacco et cinere;
et tu mihi praecipis Pater noster tertio dicere, et in
Ordine perseverare!» Et sanctus ad eum: «Ergone tu melius me nosti quid te
oporteat facere, et unde salveris?» Ille vero respondit: «Absit ab anima 202 mea tam iniqua praesumptio. Sed propter Deum obsecro, ne mihi
parcas in praesenti, ut parcas melius in futuro; et talem nunc impone
poenitentiae poenam, quatenus post mortem carnis, ad requiem sine poena
perveniam.» Cui beatus Pater ait: «Fac ut locutus sum, et securum te facio, quia
deposita mole corporis, mox ad Deum sine molestia pervolabis.» Hoc itaque
responso quasi divinitus accepto confortatus est nimis, adeo ut nulla deinceps
tentationum violentia, nulla infirmitatis 1288C molestia posset a
cursu desiderii sui, quo totus in Deum pergebat, aliquatenus retardari. Erat
autem circa custodiam cordis sollicitus, ac timoratus nimis; ita ut neminem
vidisse me recolam tam studiosum conscientiae propriae mundatorem. Mirabantur
siquidem omnes, praesertim confessionum illius auditores, quotidianam
instantiam, vel potius importunitatem, qua eos quiescere non sinebat, sicut nec
ipse quiescere poterat, confitendo, plangendo, plorando, non modo de otioso
sermone aut signo, si quando illi vel raro subriperet, verum etiam super vana et
levi aliqua cogitatione, quod caeteri hominum, ut perpaucos excipiam, aut parvi
aut nihili penderent, in quo 1288D seipsum scrupulosissime
dijudicabat, et quasi de crimine arguebat. Quadam itaque die,
cum in ecclesia vesperae cantarentur, et ipse stabat in retrochoro, juxta
quemdam monachum, virum aeque sanctissimum. Et ecce angelus Dei apparuit ibi in
specie pulcherrimi monachi adolescentis, cuculla indutus nive candidiore, ipso
tamen Arnulfo non vidente neque sciente. Qui dum solito more ad gloriam psalmi
inclinaret, angelus coram eo 203 stabat, et supplicantis
caput suppositis manibus sustentabat. Quem cum praedictus monachus cerneret, et
prae fulgore vultus et habitus angelum esse deprehenderet, laetatus est valde
super angelico aspectu, accessitque ut apprehenderet eum et devote amplexaretur.
1289A Cumque, expansis manibus, vellet eum tenere atque
astringere sibi, ille subito evanescens recessit ab eo, et subito iterum
apparens stetit in alio loco. Videns vero monachus, denuo cucurrit ad eum, et
simili modo nitebatur apprehendere illum. Sed mox angelo disparente, et protinus
alibi reapparente frustratus est homo a conatu suo. Quod cum pluries factum
fuisset, tandem angelus ex toto disparuit, et qui se videndum obtulerat, teneri
omnino non pertulit. Quia ergo veraciter scriptum est quoniam
diligit Deus correptionem, flagellat autem omnem filium quem recepit
(Hebr. XII), nunquam huic venerabili viro paternae miserationis
correctio defuit, semper in eo carnis vitia resecans, et virtutes animae 1289B usquequaque multiplicans. Denique per plurimos annos usque ad
obitum suum gravibus ac diuturnis incommodis flagellatus est; quae non solum
aequanimiter tolerabat, verum etiam gloriabatur in illis sicut in omnibus
divitiis. Quadam itaque vice cum doloribus viscerum, quibus nimium laborabat,
solito durius arctaretur, angustiatus est pene usque ad mortem; ita ut
aliquandiu mutus atque insensibilis permanens, de vita desperaretur, et ob hoc
etiam oleo infirmorum inungeretur. At, ubi respirare primum potuit, subito
erumpens in jubilum, ait: «Vera sunt omnia quae dixisti, Domine Jesu.» Et hoc
idem saepius repetebat. Stupentibus 204 vero qui aderant, et
percunctantibus quomodo se haberet, et quare ista 1289C diceret,
nihil aliud respondit nisi quia vera sunt omnia quae locutus est Deus. Quidam ex
ipsis dicebant quod prae acerbitate doloris, cerebro turbatus esset, et quasi
aliena loqueretur. Quibus ille respondit: «Non ita est, fratres, sed sano capite
et mente sobria dico, quia vera sunt omnia quae locutus est Deus.» At illi
responderunt: «Et nos ista cognoscimus, sed quare haec dicis?» Respondit:
«Dominus in Evangelio dicit quia quisquis pro ejus amore haec et illa dimiserit,
centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro (Matth.
XIX). Ego itaque vim sermonis hujus in praesenti experior, et centuplum
meum jam nunc in hac vita recipio. Siquidem immensa vis doloris 1289D istius adeo mihi sapit, adeo mihi sedet, propter spem divinae
miserationis quae in eo reposita est, ut hac ipsa caruisse me nolim pro
centuplicata mundi substantia quam reliqui. Quod si ego peccator et indignus ita
a Deo confortor atque laetificor etiam in angustiis meis, quomodo putamus sancti
et perfecti viri tripudiant et exsultant in consolationibus suis? Vere etenim
spiritale gaudium quod modo est in spe, centies millies exsuperat saeculare
gaudium quod modo est in re. Et qui centuplum istud necdum accipere meruit,
profecto constat quod adhuc omnia perfecte non reliquit; sed ex propria
voluntate, quae est mala proprietas, retinet aliquid.» Haec illo dicente mirati
sunt universi, ab homine laico et illitterato talem 1290A sententiam esse prolatam, nisi quod manifeste dabatur intelligi,
quia Spiritus sanctus qui eum flagellari graviter in corpore permittebat, intus
in anima suaviter ungebat: cujus nimirum sacratissima 205
unctio quemcunque tetigerit hominem, docet de omnibus quae operatur. Iste ergo
vir sanctus, cum jam de manu Domini recepisset duplicia, pro omnibus peccatis
suis tandem longo martyrio cruciatus, et tanquam aurum in fornace probatus,
pacatissimo somno obdormivit in Domino. De quo certissime credimus, quia juxta
beati Bernardi sententiam, mox ut a corpore exiit, ad Deum sine poena
pervenit. CAPUT XII Quidam verberibus invisibili manu inflictis compellitur ad
conversionem in Claravalle.1290B Est in
eodem coenobio vir venerabilis religiosus, cujus nomen quandiu superest
exprimere nolumus, qui, dum esset clericus et juvenis delicatus, intentus erat
interdum actionibus ludicris cum caeteris coaequalibus suis. Quadam igitur vice
cum ad aliquam domum jocandi causa multi confluerent, ut theatricis plausibus et
nugis diem ipsum solito more consumerent, accessit illuc etiam praefatus
juvenis, ut ipse pasceret oculos suos de spectaculo vanitatis. Erant autem illic
aleatores quidam cum aleis ludentes, quos ut melius ex alto prospiceret, super
mensam ibidem appositam pronus accubitabat. Et facta est subito super eum 1290C quasi hominis manus, ipsum invisibili flagello diutius vapulans,
quae caput illius ac dorsum totum veluti pilo desuper feriente crebris ictibus
tundebat. Ipse vero jacebat immobilis, quid faceret, et quo se verteret
ignorans, 206 volebat autem prae nimia doloris angustia in
vocem clamoris et planctus erumpere, sed prae pudore propter circumstantes
populos non audens, molestiam verberum aegre ferebat. Arguens vero semetipsum,
loquebatur in amaritudine animae suae, dicens: «Hei mihi, Domine Deus! nunc
invenerunt me peccata mea; et ecce jam morior, et ad inferos cum dolore
descendo, carens poenitentiae fructu. O si mihi concederes spatium emendandi,
quanta est mihi voluntas tibi in omnibus obsequendi!» Dum haec 1290D et similia in corde coram Deo loqueretur, facta est vox ad
ipsum, dicens: «Si Claramvallem conversionis gratia adire volueris, et in anima
et in corpore salvus eris.» Ad quod ille respondit: «En trado me servum Deo et
domui Clarevallensi.» At, ubi in corde suo hoc firma voluntate proposuit, mox
recedente flagello, etiam dolor totus evanuit. Quod cum ille vidisset, continuo
non acquievit carni et sanguini; et ne unius quidem horulae morulam sustineret,
nisi quod ita ad manum equitatura non fuit. Qua die eadem comparata, in
crastinum summo mane iter arripiens, domum, familiam, agros, redditus, census et
cuncta quae habebat, pro Christo arbitratus ut stercora, dereliquit, et veniens
ad Claramvallem, ibique usque 1291A hodie permanens, satis in sua
conversatione demonstrat quod prima illa conversionis ejus vocatio vere ab illo
fuerit qui eos quos amat arguit et castigat, omnemque filium, quem recipit,
paterna pietate flagellat (Hebr. XII). 207 CAPUT XIII Sancti Bernardi mandato differtur obitus cujusdam monachi
Clarevallensis.Quidam de fratribus ejusdem loci cum
esset positus in extremis, ingressus est ad eum visitandum beatus Bernardus post
completorium, et videns hominem morti proximum, jamjamque migraturum, ait:
«Nosti, charissime frater, quia conventus noster modo fatigatus est de labore,
et jam postmodum habet ad vigilias surgere. Quod si te 1291B iterum obdormiente, oporteat illum suam interrumpere
dormitionem, nimium vexabitur, et praegrandes vigilias minus celebriter
exsequetur. Ut ergo bene sit tibi, et longo vivas tempore super terram, ad quam
ingrederis possidendam, in nomine Christi praecipio quod usque ad horam divini
officii exspectes nos.» Cui ille respondit: «Faciam, domine, ut imperasti, si
tamen voto meo tuis precibus suffrageris.» Quid multa? Abiit Pater in
dormitorium, et frater non obiit ante terminum constitutum. Moxque ut signum ad
vigilias pulsari coepit, pulsata est tabula, et ille decessit. Quod non modo de
illo fratre, verum etiam de pluribus aliis pluries accidit; ut uno pluribusve
diebus protelaretur finis eorum ad ipsius Patris imperium 1291C et votum. 208 CAPUT XIV. Angeli sancti
lectulum circumstant morientis in Claravalle monachi.Conversus quidam de supradicto coenobio, homo religiosus et bonae
operationis, cum jam ad extrema devenisset, apertis oculis vidit angelos sanctos
praesentes assistere lectulo suo. Qui statim circumstantibus fratribus ait:
«Nunquid non aspicitis angelos Dei qui modo advenerunt? Pulsate quantocius
tabulam, quoniam ipsum praestolantur exitum meum.» Et cum ista dixisset,
protinus egressa est anima. Nec dubium quin eam susceperint angeli sancti, quos
praevidisse meruerat. CAPUT XV. Fratri vuvulco Clarevallensi apparet per
quietem Christus Dominus, boves cum eo stimulans, stivam premens, terramque
aratro proscindens.1291D Alius quidam
frater, bubulci gerens officium, in eodem monasterio exstitit, homo purus ac
bonae simplicitatis. Hic igitur quadam vice vidit in somnis juxta se Dominum
Jesum Christum, jucundo nimium spectaculo illa sua manu dulcissima tenentem
aculeum, atque ex alia parte temonis boves minantem secum. Quod cum ille
vidisset, illico correptus aegritudine, lecto decubuit, et post dies sex 209 laborem et dolorem cum morte finivit. Beatus vero Bernardus
qui conscientiam hominis puram ac simplicem noverat, cum visionem hanc ipso 1292A referente cogitaret, plurimum inde gratulatus est. Defuncto
autem fratre, pronuntiavit de ipso confidenter quoniam cum Deo ambulavit; etiam
vere cum ipso operatus est, ideoque transtulit illum Deus. Nec potuit miserator
omnipotens servum suum in supremo agone deserere, cui dignantissimus comes et
cooperator fuerat in labore. CAPUT XVI. Quidam conversus Clarevallensis,
litterarum rudis, cum esset morti proximus, multa Latino eloquio de Scripturis
sanctis disseruit.Solent frequenter fratres infirmarii
Clarevallenses cum gaudio atque admiratione referre, de quodam honestae vitae
converso, qui cum devenisset ad mortem, coepit loqui Latino eloquio. Et, 1292B cum nunquam Latinas litteras didicisset, mira quaedam de
Scripturis sacris luculento sermone disserebat; nihil penitus proferens, nisi
quod sanae doctrinae congruebat. Praeterea quasdam suaves cantilenas, quae
nusquam audiri consueverant, modulatis vocibus depromebat, ita ut videntes
miraculi novitate obstupefaceret, et cantuum suavitate mulceret. Qui dum haec
aliquandiu faceret, tandem in bona confessione animam reddidit, et extrema lucis
illius gaudium occupavit. 210 CAPUT XVII. Conversus e
Claravalle tertio egressus, et tertio receptus, tandem vere et diu poenitens,
paulo ante obitum, beatitudinem aeternam praegustatPraeterea, quidam alius conversus, cum de eadem 1292C domo levitate sua tertio fuisset egressus, tertioque receptus;
tandem graviter ingemiscens, et doloribus vulnerum, dolores medicaminum
superaddens, praesentibus lamentis praeterita mala delere, et veluti clavum
clavo expellere satagebat, simulque diversis respectibus stantes ne laberentur,
lapsos ut erigerentur salubri exemplo informabat. Et, ne quid illi forte deesset
ad integram salutis aeternae recuperationem, disponente Deo ingressa est putredo
in ossibus ejus, et percussus circa femora ulcere canceroso distabuit, ita ut
carnibus undique corrosis ossa nudata patescerent, et vulnera vermibus
scaturirent. Crescebat in dies angustia languoris, et annis plurimis in
grabatulo 1292D carceratus, quot horis vivebat, totidem pene
interitionibus subjacebat. Erat ergo patienti animae miserabilis dolor et angor,
simulque servitoribus ejus a facie tabidi ulceris ingens foetor et horror. Sed
erat nihilominus laboris ac patientiae hujus remuneratio copiosa penes Deum
utrisque reposita. Satagebat autem infirmus gratias agere semper in pressuris
istis, credens et confitens sese recipere longe adhuc imparia meritis. Et
quoniam veraciter scriptum est: Aufer rubiginem de argento, et
egredietur vas purissimum (Prov. XXV, 6), cum jam excocta
fuisset ad purum scoria peccati, educta est tandem 211 anima
illa de conflatorio purgationis, et velut argentum igne examinatum munda et
nitida, cum caeteris misericordiae vasis translata est ad palatium summi Regis
1293A Deus, antequam de lacu miseriae et de luto faecis
egrederetur, meruit praevidere gloriam suam, et praelibare nescio quid
ineffabile de illa dulcedine superna, ad quam sine fine fruendam erat in proximo
admittenda. Qua percepta protinus erupit in jubilum praeconii coelestis, et
serenata facie coepit cum suavissima melodia quosdam novos multumque
delectabiles hymnos ac modulos cantare de canticis Sion. Facta autem hac voce,
convenit multitudo fratrum videre cum grandi miraculo hominem positum in dolore
et morte communi, mortis tamen oblitum et nescium doloris, imo qui morti in
morte insultans jam quasi dicebat: Absorpta est mors in
victoria? Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est mors, stimulus tuus?
(I Cor. XV, 54.) Iste igitur 1293B modulizans et
glorificans Deum, in ipsa hora tristitiae omnia prospera, omnia jucunda
cernebat; et veluti jam citharizaret in cithara sua cum caeteris sanctis, ita
laetabundus et laudans in voce exsultationis et confessionis animam ad Deum
emisit. De cujus felici consummatione beatus Bernardus multum exhilaratus fuit.
Unde etiam sermonem devotissimum in capitulo faciens, commendavit in eo
poenitentiae fructum, et mirabilem patientiam ejus omnibus proposuit in
exemplum. 212 CAPUT XVIII Gerardo converso de Moris, viro
mitissimo et religosissimo; apparet paulo ante obitum Christus Dominus cum
duodecim apostoli.Conversus quidam, nomine Gerardus,
vir valde 1293C religiosus fuit in domo quae dicitur Moris, homo
timoratus, et corporis sui castigator admodum durus. Hic tanto animi fervore
contra vitia luctabatur ut quando illicitis motibus pulsabatur, super urticas
sese in terra volutaret, et ex eis corpus suum ac membra confricaret. Hoc vero
saepissime faciens petulantis carnis stimulos fortiter reprimebat, et incentiva
libidinum poenali incendio salubriter exstinguebat. Hic erat homo mitissimus,
multumque satagebat ut inter fratres viveret sine querela. Qui, dum extrema
aegritudine laboraret, vocato ad se uni de suis servitoribus ait: «Recolo,
charissime frater, offendisse me nudiustertius virum illum talem (designavit
autem illum ex nomine), mea, ut 1293D vereor, culpa. A quo tamen
illico prostrato corpore veniam petii et impetravi; sed utrum ex corde
dimiserit, incertum est mihi. Vade, quaeso, ad illum, et iterum vice mea propter
Deum efflagita ut pleno affectu supplicanti indulgeat.» Quod cum obtinuisset,
benedixit Deum, et ait: «Jam laetus moriar, quia pacatis, ut arbitror, universis
pacem bonam et dilectionem cum omnibus habere me credo, et omnibus id ipsum quod
mihi desidero.» Igitur, instante migrationis illius articulo, exhilaratus vultu
et animo, circumstantibus dixit: «Eia, fratres 213 mei,
gaudete in Domino et gratulamini mihi, quia Dominus Jesus Christus, Filius Dei
Patris, modo venit ad me cum duodecim apostolis suis. Et ecce nunc in ecclesia
nostra 1294A manet, praestolans exitum meum; nec inde recedet
donec ego cum ipso recedam.» Cumque finisset hujusmodi sermonem, illico finivit
et mortem. Nec dubium quin ab illo fuerit in pace receptus, a quo ineffabili
dignatione fuerat exspectatus. Haec mihi frater quidam nomine Josbertus, vir
aetatis decrepitae, et emeritae sanctitatis, sub divina testificatione narravit,
sicut ab eodem G. cui morienti assistebat, audivit CAPUT XIX. Cuidam monacho
Clarevallensi visi saepe cacodaemones horrendis formis, visus S. Augustinus, a
quo et ad loca poenarum, et ad beatorum sedes deductus est, visa anima monachi
de corpore egressa, et in aere tandiu haesitans donec sacerdotali commendatione
muniretur, visus denique in missa parvulus Jesus flagitiosum presbyterum
aversari.1294B Novimus quoque alium
quemdam de filiis Claraevallis, virum aeque sanctissimum, cujus nomen, quoniam
praesenti subjacet vanitati, exprimere nolumus. Hic ab adolescentia mundo
renuntians, quadragesimum, ni fallor, in monasterio supergreditur annum. Ubi in
omni sanctitate et justitia Deo serviens, etiam corporis integritatem magno Dei
munere a matris utero conservat. Hunc autem Dominus Jesus in
testimonium genuinae 214 puritatis multis consolationibus
relevat, et multa illi de arcanis coelestibus revelat. Accepit quoque gratiam
spiritalem a Domino quam perpauci hominum assequuntur. Nam, quoties pene
voluerit intentius luminibus intentis in aera sursum 1294C aspicere, solitus est videre corporeis oculis per diem globos
daemoniorum stipatis agminibus passim ubique vagantium; quorum tanta est
infinitas, ut prae immensitate aestimari non valeat. Qui cum multiformiter
soleant apparere, una est tamen forma vel potius informitas, in qua frequentius
eadem conspicatur. Igitur, secundum corporum lineamenta monstruosi homines esse
videntur, statura gigantes, colore Aethiopes, agilitate angues, leones feritate.
Capitibus vero grossis, ac turgidis ventribus prominentes, corporibus curti
atque gibbosi sunt. Colla quoque producta habentes, atque exilia, brachia
nihilominus et crura longissima proferunt. Quando autem alicubi in aere
sistuntur, tunc eorum corpora 1294D membratim facile discernit.
Quando vero discursu mobili huc illucque vagantur, tunc nihil ex eis nisi
tantummodo larvales umbras, et turbinum glomeres deprehendit. Serenis quoque
diebus quando sol in virtute sua lucet, tunc visiones hujusmodi frequentius
cernere, ac melius discernere solet. Quadam itaque vice cum diutius protelatis
vigiliis, in quodam diversorio solus oraret, inhorruerunt subito pili carnis
ejus, et praeter solitum turbari coepit a facie nocturni timoris. Et ecce turba
daemonum glomeratim per ostium irruens, et quasi se invicem a multitudine
introeuntium comprimens, totam domum implevit, ita ut undique perstrepens, ipsum
quoque orantem hinc inde concuteret. 215 Quod ubi ille
persensit, illico signo crucis armatus, crebras venias petere coepit, 1295A et beatae Mariae salutationem frequentius iterans phantasmatum
turbines ab oratorio suo celeriter exturbavit. Nocte vero sequenti cum eumdem
locum orationis gratia repetisset, ecce iterum contrariae potestates in impetu
furoris accelerantes, ipsius domicilii parietem lapideum ictu valido
percusserunt, quomodo percutit aries ad murum applicatus, ita ut totum
aedificium quateretur. Cumque vir Dei levaret oculos suos contra fenestram
magnam in eodem pariete apertam, vidit in ea consistere penatum daemonem
quemdam, instar gryphis aut struthionis, qui ei minaciter imminebat, quasi mox
ruiturus in eum atque devoraturus. Quo viso machinamenta zabuli animadvertit, et
invocato nomine Salvatoris efferato prodigio signum crucis opposuit, 1295B ac fugavit. Multa ejusmodi ludibria atque certamina passus,
usque hodie feriri et referire non desinit luctator egregius. Quadam itaque nocte cum extra domum positus in curia staret ad
orationem, vidit ante se lampadem claram in aere suspensam: ad quam cum
accederet, illa sursum ferebatur, ut comprehendi non posset. Cumque ille se
paululum amoveret, lampas iterum descendebat, atque in eodem loco manebat. Quod
cum saepius fieret, tandem quod videbatur evanuit, et quid sibi vellet apparitio
illa non satis apparuit. Sed neque hoc silendum existimo, quod
beatus Augustinus quodam tempore ei per visionem apparuit, ducens illum per
innumera loca poenarum, et 1295C usque ad ipsum putei gehennalis
ingressum. In quem ex alto 216 prospiciens trementibus
membris, et palpitante anima prae pavore intolerabili, vidit illam tartaream
ardentis abyssi voraginem, plenam clamoribus horrendis et ululatibus miserorum,
vita exsecranda semper in igne devorante viventium: quibus est mors amarissima,
mors omnium mortium pessima, mori non posse. Inde reflexo gradu, eductum de loco
horroris et tenebrarum, transtulit ad regiones felicium gaudiorum, ostendens ei
lucifluas sedes et mansiones beatissimas animarum, ubi corporibus exutae
vivebant, atque in pace Christi quae exsuperat omnem sensum felicissime
quiescebant. Tunc ait illi sanctus Augustinus: «Ecce vidisti fines ultimos boni
et mali: elige quod bonum 1295D est in oculis tuis. Si viam
justitiae quae in libris meis copiose digesta est, tenere decreveris, portionem
habebis in terra viventium, in gloria cum omnibus istis. Si vero post
concupiscentiam tuam ire volueris, numerandus es cum iis qui sunt in anathema
oblivionis.» Finita itaque visione, cum fuisset ad se reversus, homo totus
infremuit, totus vehementer inhorruit, duplici nimirum timore constrictus, tum
ne bonorum gloriam amitteret, tum ne poenam reproborum incurreret. Extunc vero
et deinceps coepit beatissimum doctorem Augustinum dulcius amare, et dicta
illius sapidius retractare. Contigit autem aliquando ut
infirmaretur in domo Dei, quae est abbatia ordinis Cisterciensis. Porro ibidem
tunc aegrotabat ad mortem alius quidam 1296A frater honestae
conversationis, qui, cum jam in area positus esset, casu accidit ut infirmariis
absentibus spiritum exhalaret. Praedictus vero frater cum ibi stratu suo
recubans, gravi 217 corporis molestia langueret, revelante
sibi Domino, vidit manifeste corporeis oculis, animam illam longo tractu a
corpore exeuntem, et quasi fumum incensi de thuribulo procedentem. Quae cum tota
fuisset egressa, collegit se in unum globum, et stetit supra corpus in aere
suspensa, altitudine quatuor aut quinque cubitorum. Erat autem spiritus ejus
tanquam nubecula condensa atque perspicua, et quasi ad mensuram unius modii
obpansa. Mansit ergo ibidem immobilis, usquequo fraternis orationibus comitata,
et sacerdotali commendatione munita, periculosi atque 1296B ignoti itineris ducatum accipere mereretur. Quod cum frater ille
videret, sonitu et voce qua potuit, infirmarios evocavit. Qui protinus
accelerantes, tabulam defunctoriam pulsaverunt, et fratres ad exsequias undique
concurrerunt. Praesente vero conventu cum cruce, et aqua benedicta, cum jam
sacramentalis commendatio esset initiata, tunc anima illa quasi jam secura
processit, et nebula fumi quae videbatur evanuit. Alio quoque
tempore accidit ut praedictus frater die Dominica divinis interesset officiis in
quadam ecclesia parochiali. Dicta itaque Offerenda, cum jam ministratio panis et
calicis sacrae mensae fuisset imposita, protinus apparuit ei Dominus Jesus,
stans super eamdem aram in forma parvuli valde formosi, 1296C ita
manifeste atque morose, ut usque ad consummationem sacrificii propemodum visio
perseveraret. Verumtamen presbyter ejusdem loci, qui missam celebrabat, homo
inhonestae vitae atque flagitiosus erat. Quandiu ergo sacerdos ille, sive
oblationes fidelium recipiendo, sive sermonem, ut in die festo 218 fieri solet, ad populum proferendo, seu aliquid aliud
faciendo, dorsum ad altare habebat, tandiu sanctus infans ante calicem stabat.
Quandiu vero sacerdos ad sacramentum faciem tenebat, tandiu sacer ille parvulus
tanquam immundi presbyteri halitum abhorrens, longe remotus ab eo post calicem
consistebat. Quod cum frater ille conspiceret, compunctus est vehementer; ita ut
1296D inundatio lacrymarum interdum a visione visum praepediret.
Completa autem revelatione glorificavit Deum, qui sibi dignatus est talia
demonstrare, et vere cognovit quod distantia meritorum non facit differentiam
sacrificiorum, quoniam sacramenti effectus nullatenus constat ex virtute et
merito sacerdotis, sed ex institutione et gratia Redemptoris. CAPUT XX Ambiani
Robertus sacerdos, castitatis amator et praedicator. Ibidem pudica quaedam
femina, infantulum Jesum tempore sacrificii videre solita, probis sponte
illabentem, ab improbis vero abhorrentem.In civitate
Ambianensi noscitur habitare quidam honestae vitae sacerdos, praecipuus
castitatis amator atque praedicator, nomine Robertus, qui pro sua 1297A singulari sanctitate et sapientia ab omni plebe diligitur et
honoratur. Huic autem venerabili viro cura et efficacia multa probatur inesse
fidelibus subditis caelibatus amorem verbo et vita persuadere, adeo ut ex eis
219 quamplurimi, non modo ab illicito, verum etiam a
conjugali thoro, alii frequenter, alii quoque indesinenter abstineant. Est ergo
ibidem devota mulier quaedam, quae pudicitiae desiderio flagrans, thorum suum
ipso marito renitente reliquerat. Qui praedictum adiens sacerdotem interpellare
coepit adversus uxorem. A quo mulier conventa atque increpata, cum monitis ejus
acquiescere nollet, audivit: «Unum e duobus eligere te oportet, aut conjugii
legibus obedire, aut mariti consensum precibus intentis a Domino impetrare.»
1297B Cui illa respondit: «Primum quidem istorum mihi omnino
intolerabile, sequens vero nimis desiderabile.» Igitur acceptis a sacerdote octo
dierum induciis dum jejuniis et orationibus lacrymosis ardenter insisteret,
miseratus est Dominus ancillam suam, et deprecationem illius exaudiens, ita
mariti animum infra septimanae circulum ad affectum continentiae inflammavit, ut
jam deinceps ad amplexus femineos pertrahi non valeret, etiamsi mulier
consentiret. Est et alia quaedam mulier sancta in eadem urbe,
et pudorata, quae marito favente jam plurimis annis in eodem castitatis
proposito perseverat. Huic autem de sacramento altaris Dominus magnalia revelare
1297C dignatur quae paucissimi hominum videre merentur. Cum enim
in ecclesia celebrarentur sacrosancta mysteria, solita est videre saepissime
Dominum Jesum Christum, supra sanctum calicem in aere stantem, in effigie
parvuli super solis radium coruscantis, ita ut oculi ejus a fulgore luminis
reverberarentur. Hora vero perceptionis ille sacer infantulus in os sacerdotis
cum ipsa communione ingreditur, et nihilominus ad eamdem benedictam feminam 220 veniens, visibiliter ac sensibiliter ori ejus illabitur, ita
ut fauces ac viscera ejus ineffabili suavitate et gaudio repleantur. Tres vero
tantummodo sunt in eadem civitate presbyteri, super quos istiusmodi gratiam
descendere conspicit. Sacrificante vero aliquando quodam inhonestae vitae 1297D presbytero, vidit mulier eumdem puerum apparentem obscurum, et
per totum corpus quasi cruore aspersum: qui etiam ad sacerdotem accedere, atque
in os illius dedignabatur intrare. Quod cum illa videret, coepit uberrime flere,
intelligens nimirum et plangens hominem lethali vulnere interius esse confossum,
pro quo exterius apparebat ita terribile signum. CAPUT XXI. Matricularius
Northmannus videt in divino sacrificio privari presbyterum osculo pueri Jesu,
propter odium quo in compatrem commotus erat. Videt etiam in Rogationibus,
mulierem nugaces cantilenas ab angelis despici, a daemonibus cachinnis
excipi.Viro sancto ac venerabili Richardo quondam
abbate 1298A Savigniacensi referente, cognovi quod narro. In
provincia Northmannorum erat quidem presbyter honestus, habens parochianum
quemdam, virum aeque justum et timoratum, quem ecclesiae suae fecerat
matricularium. Hic in magna cordis simplicitate Dominum quaerebat; et ideo
consecutus est quod optabat. Cum autem praedictus sacerdos divina mysteria
celebraret, ille matricularius quotidie 221 ferme videbat
infantulum quemdam gloriosum, apparentem super altare. Dumque sacerdos pacem
populo daturus, hostiam sacram more quorumdam oscularetur, ille sacer infantulus
sacerdoti appropiabat, et pacis ei osculum ore propitio porrigebat. Factum est
autem ut sacerdotis illius fabariam pauperis cujusdam compatris atque convicanei
1298B sui porca frequenter ingressa, dum eam coercere negligeret,
tandem a canibus et clientulis ejusdem sacerdotis aggressa necaretur. Unde etiam
ambo jurgium conserentes, irati ab invicem recedunt, et iracundia odium
pariente, aliquanti dies absque satisfactione praetereunt. Inde sacerdoti
subtrahitur gratia; et jam matricularius ille solitam super illum benedictionem
descendere non videbat; unde secretius alloquens convenit hominem super damno
conscientiae suae, sciscitans ab eo quid mali commisisset, et nihilominus
indicans quid divini muneris amisisset. Qui vehementer exterritus, compatris sui
laesionem jacturae hujus causam esse fatetur, cui festinans reconciliari,
gratiam quam amiserat vix tandem recipere meruit. 1298C In diebus vero Rogationum cum clerus et populus processionem
longius procedendo extenderent, consuetudo erat ut, pausantibus interdum
clericis, mulieres vicissim modulando succederent. Porro praedictus ecclesiae
custos, Domino revelante, videbat in aere binas bonorum atque malorum spirituum
turbas a se invicem separatas, quae ipsam processionem individuo comitatu
lateratim prosequebantur. Cum itaque clerici psalmos hymnodiamque repeterent,
fugientibus apostatis angelis, boni cominus accedebant, et plurima
congratulatione 222 divinis modulis applaudebant, mulierculis
autem nugaces cantilenas reciprocantibus, spiritus benigni sublimius evolabant,
et maligni propius accedentes, cantibus 1298D et plausibus
ineptis, miris cachinnationibus illudebant. CAPUT XXII. Frater quidam
Clarevallensis ex Eucharistia percepta melleam in ore dulcedinem degustare
solitus, aliquando amico severius objurgato communicans, molestissimam tanquam
absinthii amaritudinem sensit.Frater quidam de
Claravalle cum in quadam die Dominica solito more sacram communionem acciperet,
visum est illi tunc et per totam deinceps diem, quod favum mellis dulcissimum in
ore teneret. Sequenti vero Dominica cum similiter accepisset eucharistiam, per
continuum triduum similes expertus est gratias. Tertia quoque Dominica cum
divinam nihilominus alimoniam reaccepit, et jam tota 1299A hebdomada semel indultam suavitatem sentire promeruit. Extunc
ergo et deinceps, hanc benedictionem dulcedinis multiplicetur et multo tempore
sensit, modo rarius, et modo crebrius, prout datori gratiae placuit. Factum est
autem aliquando ut quempiam de amicis suis pro culpa illius objurgans, justae
invectionis modum supra modum excederet: cumque pacificam hostiam necdum fratre
pacificato perciperet, visum est illi quod amarissimum absinthii pabulum
injecisset. Haec nobis secretius is cui 223 contigerat
indicavit. Quod quidem verum esse non ambigimus, cum similem gratiam pluribus et
pluries accidisse, hodieque accidere non ignoremus. CAPUT XXIII. Alius frater
Clarevallensis, die sancto Parasceves vidit Christum Dominum velut eadem hora
crucifixum.1299B Est et alius quidam de
filiis ejusdem monasterii monachus, homo aetate et religione provectus,
quadragesimum, ni fallor, annum in Ordine Cisterciensi superprogrediens. Qui dum
aliquando sederet in claustro, die sancto Parasceves, librum ante se habens,
apparuit illi Dominus Jesus Christus manibus et pedibus in cruce expansis, ac si
eadem hora fuisset crucifixus. Quae scilicet visio felicissima, quanquam brevis
et pene momentanea fuerit, adeo tamen manifesta atque efficax exstitit, ut
visionis illius devota memoria de corde videntis amplius deleri non possit. Et
hunc quidem virum 1299C nominatim exprimere possem, nisi ab illo
prohibitus essem: quem utique tantae puritatis esse cognosco, ut pro anima sua
non confunderetur dicere veritatem. 224 CAPUT XXIV.
Seniori cuidam Claraevallis monacho in exstasi apparens Christus, «Dimissa sunt
tibi,» inquit, «peccata tua.»Alius quidam ejusdem loci
senior, vir religiosus et omni honore dignissimus, cum esset aliquando positus
in oratione, factus est in mentis excessu. Et ecce apparuit ei Dominus Jesus
Christus, et dixit ei: «Dimissa sunt tibi peccata tua.» Finita autem visione cum
fuisset ad se reversus gratias egit Deo, et consolatus est nimis; erat enim tunc
sollicitus 1299D et moerens pro eisdem erratibus
suis. CAPUT XXV. Juvenis monachus male interpretatus pias lacrymas abbatis sui
crucem in Parasceve adorantis, mox a daemone de abjiciendo habitu monastico
graviter tentatur.Est quidam venerabilis abbas de
filiis Savigniaci, homo sanctus et valde spiritualis, cujus nomen aut
monasterium ad praesens dicere nolumus, ne forsitan inde gravaretur. Hunc itaque
Dominus tanquam servum fidelem et bene operantem saepius visitat, et de arcanis
suis multa revelat. Qui dum aliquando in Parasceve crucem Domini devote
adoraret, devotionis suae lacrymas etiam in propatulo cohibere non valebat. Quod
videns juvenis quidam, carnali 1300A animo 225
coepit interpretari lacrymas illas, judicans hypocritales, et nihil puritatis
habentes. Moxque suadente diabolo incidit ei desiderium vehemens, projecto
habitu monachali, saecularem resumere, crucem sibi assuere, et iter
Jerosolymitanum assumere. Haec eo cogitante, revelatum est abbati divinitus quid
mali jactasset in corde neophyti fratris ille zizaniorum seminator antiquus.
Vidit enim et ipsum invisibilem adversarium coram eo stantem, instar alicujus
Jerosolymitani, palma, pera, et baculo insignitum, atque sclavinia coopertum,
qui cum eodem juvene disputabat, acriterque illi insistens, usque ad buccam
digitum importabat. Peracto itaque divino officio, sollicitus fuit abbas eumdem
fratrem secretius convenire, praecipiens in virtute 1300B obedientiae, ut diceret quid in illa hora sanctissima ante
crucem Domini fascinato corde proposuisset. Sentiens autem frater a viro
spiritali se deprehensum, verecunde cuncta fatetur, et se deinceps emendaturum
humiliter pollicetur. Tunc vero et ipse abbas eidem fratri quae viderat,
intimare non distulit, eumque de caetero circa cogitationes suas cautum et
timidum fecit. CAPUT XXVI
Idem abbas vidit in choro daemonem, singulis monachis vinum
rubens in poculo propinantem: quod unus ex illis degustans, a spiritu
fornicationis exagitatus est.Altera autem vice isdem
venerabilis vir vidit iterum manifeste daemonem in choro lustrantem, 1300C atque in poculo vitreo quasi temetum rubicundum 226 monachis per singulos offerentem. Quod dum singuli
respuerent, unus tantummodo recepit et ebibit; continuoque phantasticus illusor
evanuit. Conventus itaque frater ab abbate, et in virtute obedientiae coactus ut
diceret, quid in illa tali hora turpitudinis animo pertractasset, confessus est
et non negavit, se a spiritu fornicationis vehementer tunc fuisse tentatum; ita
ut apostatare, et propriae voluptati satisfacere jamjamque omnino disponeret.
Tunc indicante abbate quae sibi fuerant revelata, frater ille compunctus, a malo
quod intenderat fortiter resilivit, acceptaque poenitentia statuit in corde suo
firmiter, jam non amplius cedere 1300D tentatori. CAPUT XXVII. Visus
daemon in specie Simonis monachi, Christianum conversum e monasterio
educit.Narravit mihi Albertus faber, et frater
Burlandicurtis, homo bonus et bene credibilis, quia, dum staret aliquando ad
vigilias in quodam ipsius monasterii angulo, vidit spiritum malignum in specie
cujusdam monachi, nomine Simonis, de choro monachorum egredientem. Qui cum ad
eumdem angulum venisset, conversum quemdam, nomine Christianum, qui juxta eumdem
Albertum stabat, per cappam apprehendit, et de basilica extraxit. Existimavit
ergo de illo frater Albertus, quatenus pro aliqua instanti necessitate a monacho
fuisset eductus. 1301A Transacto itaque grandi intervallo, et
neutro revertente, cum praedictum Simonem 227 in choro
cantantem adverteret, admiratus est vehementer. Cumque adhibito lumine venisset
ad ejusdem conversi lectum, invenit eum cum magna indumentorum sarcina
aufugisse. In crastinum vero cum praedictum Simonem interrogaret utrumne
conversum illum de Matutinus extraxisset, ille, ut vere constabat, protestatus
est se minime id fecisse. Postea vero consumptis omnibus quae abstulerat,
reversus est ad januam ille desertor infamis, et misericordiam ut reciperetur
obtinuit. Porro cum frater Albertus sciscitaretur ab eo utrum vidisset cum qui
se de oratorio extraxerat, respondit: «Ego quidem neminem vidi; scio tamen quia
cum diutius 1301B reluctatus essem, tandem a propria
concupiscentia abstractus et illectus, zabulo cessi; sed conscientia jugiter
remordente, sine grandi timore non recessi.» Susceptus itaque miser, cum jam de
caetero stabilem se fore promitteret, iterum eadem septimana retrorsum post
Satanam se trahentem abire non timuit. Sed mox per aegritudinem validam, ab
incessabili Christi miseratione retractus, languidus et miserabilis rediit;
denuoque receptus, infra diem tertium confessus et poenitens
obiit. CAPUT XXVIII. Monachus Clarevallensis defectionem a proposito cogitans, viso per
quietem sancto Malachia, sancti quoque Bernardi baculo contusus, ad sanam mentem
rediit.1301C Quidam de fratribus
Clarevallensibus, cum instinctu diabolico in mente corruptus esset ut jam ad
saeculum apostatare disponeret, vidit 228 in visu noctis
beatum Bernardum, sanctumque Malachiam in dormitorio deambulantes, et eos qui
ibi pausabant, visitando benedicentes. Qui cum in ordine visitationis ad ejus
lectulum devenissent, ait sanctus Malachias: «homo iste perversus nihil omnino
boni in corde versat, sed diabolo suadenti jam dedit assensum ut ad vomitum
saeculi proxime revertatur.» Quo audito beatus Bernardus dixit ei: «Tu ergo
fugere quaeris? Et quo fugies miser, a facie Domini? Crede mihi, quia malo tuo
talia cogitasti. Neque enim delectabit te amplius fuga, quando jam 1301D evaseris de manu mea.» Et his dictis, coepit eum crebris ictibus
tundere baculo quem tenebat, et ait: «Ecce stipendia quae mereris. Surge nunc,
et fuge, si poteris.» Evigilans itaque frater, invenit se tunsionibus illis ita
dolentem atque confractum, ut in infirmitorium ductus, lecto detineretur. Qui
accersito priore confessus est malitiam quam intenderat, et poenam quam inde
pertulerat. Acceptaque poenitentia perfecte resipuit, et non apprehendit eum
ultra desiderium fugiendi. CAPUT XXIX. Quidam conversus Clarevallensis,
obedientiae suae confisus feliciter moritur.Conversus
quidam de fratribus Clarevallensibus cum graviter aegretasset, tandem ad extrema
devenit. 1302A Introivit autem ad eum beatus Bernardus gratia
visitationis, et confortans 229 illum ait: «Confide, fili,
quia jam migraturus es de labore ad requiem sempiternam, de morte ad vitam.»
Ille vero cum ingenti fiducia respondit: «Quidni pergam ad Dominum meum? Vere
credo atque confido quia cito visurus sum bona Domini in terra viventium.» Porro
beatus Pater, ut erat medicus sapiens pastorque sollicitus, timens nimirum
homini rusticano, ne tam fida responsio magis de praesumptionis temeritate quam
de conscientiae puritate procederet, ait: «Signa cor tuum, frater, signa cor
tuum. Quid est quod locutus es? Unde tibi subripere potuit tantae praesumptionis
audacia? Enimvero, num tu es ille pauperculus, miserabilis homo? Quondam forte
1302B sine caligis et calceis, vel etiam seminudus incedere
solebas; et cum esses forsitan fame et frigore afflictus, confugisti ad nos,
multis precibus tandem aditum impetrando. Nos vero causa Dei collegimus inopem,
et parem te fecimus in victu atque vestitu, caeterisque communitatibus, iis qui
nobiscum sunt sapientibus atque magnatis viris, et factus es quasi unus ex
illis. Quid ergo retribuisti Deo pro omnibus istis? Et ecce, non sufficit
ingratitudini tuae gratis accepisse tot beneficia de manu Dei, nisi et regnum
ipsius haereditario jure vindices tibi, quod nullus regum aut principum
quantislibet auri et argenti ponderibus potuit unquam acquirere?» Ad haec ille
respondens, placido vultu et tranquillo animo dixit: «Bene, Pater charissime,
bene utique perorasti, 1302C et vera sunt omnia quae dixisti.
Verumtamen si jubeas, loquar ad te Dominum et Patrem meum, et paucis aperiam
unde mihi pauperi et misello suggeri potuit tantae praesumptionis vel potius
devotionis occasio. Nam si vera est praedicatio 230 illa quam
nobis crebrius inculcatis, regnum Dei non carnis nobilitate, non terrenis
divitiis possidetur, sed sola obedientiae virtute acquiritur. Hanc unam
lectionem tanquam verbum abbreviatum a Domino, sedula commemoratione retinui,
ponens eam quasi signaculum super cor meum, assidue meditando, et super brachium
meum, sollicite operando. Quaerite, si placet, ab omnibus magistris aut sociis,
quibus me obsequi ac servire jussistis, si 1302D cuiquam illorum
aliquando inobediens fui, si de fratribus meis quempiam verbo aut signo aut
quolibet alio modo, quod in me est, contristavi. Quod si operam dedi omnibus in
Christo obedire, omnibus servire, omnesque diligere per Dei gratiam, quis me
prohibere potest ut de ipsius misericordia non confidam?» Beatus itaque Pater
cum tale responsum ab homine rusticano accepisset, gavisus est gaudio magno, et
ait: «Vere beatus es, fili charissime, quia caro et sanguis non revelavit tibi
sapientiam hanc, sed Pater coelestis ipse te docuit. Ipse posuit animam tuam ad
vitam, et rectissimo tramite perduxit ad patriam. Jamque securus ingredere,
quoniam patefacta est tibi janua vitae. Defuncto itaque fratre, et exsequiis
celebratis, venerabilis 1303A Pater de conversatione fratris
sermonem in capitulo luculentum sua illa devotione et facundia peroravit;
omnesque illius exemplo ad amorem obedientiae mirabiliter animavit. Vehementer
namque affectus in responsione illius, et magis congratulabatur ei super
obedientiae virtutem, et super ipsius animi puritatem, quam si vidisset eum
signis et prodigiis coruscantem. 231 CAPUT XXX. In exitu
religiosi cujusdam fratris, auditi sunt Angelorum musici concentus. Boso, unus
de Sancti Bernardi filiis primogenitis, mortuus toto vultu mirabiliter
radiavit.Non putamus silentio praetereundum esse virum
venerabilem Bosonem, genere et moribus insignem. 1303B Hic unus
de primogenitis filiis quos beatissimus Pater noster Bernardus in Christo per
Evangelium genuit, satis in sua nobili conversatione monstrabat, quam regia
mamilla lactatus, et quam angelicae disciplinae rudimentis ab initio fuerat
imbutus. Hic homo patiens et filius pacis, ita benignus, ita mansuetus omnibus
apparebat, ut nunquam aliquis nostrum viderit eum iratum, neque turbatum; sed
inter adversa et prospera tranquillo jugiter animo persistebat. Qui dum esset
aetate decrepitus, et ita viribus fractus esset ut baculo sustentante vix posset
incedere, nunquam tamen otio indulgere, nunquam corpori quietem impendere
acquiescebat; sed semper in horto, vel in domo, vel ubiubi quidpiam operis
actitans, panem otiosus comedere nesciebat. 1303C Cumque vocante
se Domino, in pace in idipsum velut obdormiens spiritum emisisset, tanta
serenitate et gratia subito refulsit, tamque mirabili quadam immutatione facies
ejus glorificata apparuit, ut devotione omnium attestante, beatorum angelorum
praesentiam, atque ipsius Dei nostri respectum serenissimum ibi adesse nullo
modo dubitaremus. Nunquam enim in aliquo 232 moriente vel
mortuo talem transformati vultus claritatem aspeximus. Iste ergo vir venerandus
cum aliquando secretius colloquentes de quorumdam fratrum desiderabili ac pia
dormitione, quam saepius vidisse contigerat, mutua collatione invicem
pasceremur, protestatus est nobis quia in exitu cujusdam religiosi 1303D fratris beatorum spirituum choros audierunt, suavi melodia in
aere modulantes atque ipsius defuncti animam ad gaudia cum gaudio deferentes.
Qui quanto sublimius ascendebant, tanto magis eorum voces inferius rarescebant,
usquequo tandem aurarum intercapedine nimia totus ab aure sonus
excluderetur. CAPUT XXXI.
Paulo post obitum S. Bernardi, quidam ob carnis tentationum
vehementiam egressum meditatus, illo sibi apparente confirmatur in
proposito.Alius quidam ejusdem coenobii frater, vir
honestus et religiosus mihi de seipso narravit, cum verecundia tamen, quod
scilicet in primordio conversionis cum anxie stimularetur a spiritu
fornicationis, 1304A deliberavit animo cedere tentatori, et
projecto religionis habitu ad saeculum reverti. Qui dum jam opportunitatem
recedendi sollicite aucuparetur, astitit ei per visionem beatus Bernardus paulo
ante defunctus, increpans illius socordiam, et arguens super iniquitate quam
mente conceperat, et actu perficere satagebat. Cui cum ille respondisset sese
diutius reluctasse et jam tentationis 233 violentiam ferre
non posse; ait sanctus ad illum: «Scito praenoscens quoniam adhuc multa
certamina te manent. Sed age viriliter, et noli deficere, quia Dominus aderit
tibi tanquam adjutor in opportunitatibus, ut eruat te. Unde tibi polliceor quod,
si in Ordine usque in finem perseveraveris, salvus eris. Quod si forsitan
aliquis tibi nocere 1304B tentaverit, in die novissimo ego
respondebo pro te, et animam meam pro anima tua ponam.» Hac ergo pollicitatione
frater ille corroboratus, deinceps a stabilitate sua moveri non potuit: qui
etiam nunc in Ordine complens annum quinquies quinum, viriliter usque hodie
decertat, multaque victoria jam potitus salutem repromissam certius
opperitur. CAPUT XXXII.
Galterus frater laicus jubetur per somnium a reverenda quadam
puella missam celebrare, quam ille deinde memoria retinuit.Vestiarius Clarevallensis, nomine Galterus, qui ante paucos annos
defunctus est, homo erat honestus et religiosus, laicus tamen, atque
illitteratus. Qui dum aliquando pausaret in lecto, puella quaedam 1304C reverenda dormienti apparuit, et ducens in oratorium missam
cantare praecepit. Indutus itaque sacerdotalibus ornamentis, missam de Spiritu
sancto prae magna devotione per somnium celebravit. Cumque evigilasset, eamdem
missam quam antea penitus, utpote litteras nesciens, ignorabat, corde tenus
scivit, et eam deinceps per plurimos annos in memoria tenuit. 234 CAPUT XXXIII. Oranti cuidam abbati, et aliis nonnullis, mirae suavitatis odores
naribus, et sapores palatio infusi.Quidam venerabilis
et religiosus abbas, cuidam de monasteriis Savigniaci in Anglia praeesse
cognoscitur, de quo nobis certissime constat quod 1304D speciali
praerogativa sanctitatis et gratiae praeditus existat. Qui licet in saeculo
carnaliter vixerit, postmodum tamen ex toto corde conversus ad Dominum, ac toto
desiderio suspirans indesinenter ad ipsum, beati Apostoli sententiam meruit in
seipso feliciter experiri, qua dicitur: Ubi abundavit
delictum, superabundavit et gratia (Rom. V). Nam dum insistit
orationi, aspirante gratia superna sentire solitus est influentem naribus ejus
peregrini cujusdam odoris nectaream suavitatem, cinnamomi, thuris, et balsami
omniumque odoramentorum fragantiam longe exuperantem. Non solum autem, verum
etiam sentit faucibus suis infundi quasi coelestis mannae dulcedinem, omnem in
se saporem, et omne delectamentum suavitatis habentem: quod veluti fons 1305A vivus in ore illius scaturiens, indeque ad interiora corporis et
animae profluens, utrumque ipsius hominem dulcore mirabili perfundit et afficit,
ita ut ex sententia dicere possit: Quam dulcia faucibus meis
eloquia tua, super mel ori meo! (Psal. CXVIII.) Huic ergo
animae in talem gratiam a Deo receptae potest etiam non immerito adaptari suave
illud epithalamicum de Canticis canticorum: Favus distillans
labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, odor orationum tuarum super omnia
aromata (Cant. IV). Et non solum oranti, verum etiam
psallenti, 235 legenti, meditanti atque operanti semel
indulti muneris copia persaepe refunditur. Hac itaque gemina benedictione
dulcedinis anima illa praeventa a Deo, et nunc unam, nunc alteram, nunc vero
1305B alterutram simul experiens, tota in jubilum rapitur, et
mira jocunditate atque suavitate interius perfruens, jam veluti primitias
quasdam ex paradisi deliciis, etiam in corpore corruptibili praelibare
cognoscitur. Hoc autem quod de praefato viro referimus, venerabili ac sancto
Patre Richardo quondam abbate Savigniacensi revelante comperimus, qui hoc ipsum
se audisse ab eodem testificabatur. Quod si quis forsitan
incredibile judicat, sciat nos quoque similia de pluribus audisse. Verumtamen de
ipsis plurimis unus est notissimus, de quo indubitanter agnoscimus quod hanc
eamdem et omnino indissimilem gratiam a Deo frequenter accipiat, sicut ipso
indicante comperimus; cujus utique 1305C assertioni nihil minus
omnimodo credimus quam oculis nostris. Talem namque ipsius puritatem esse
confidimus, ut prius sese gladio transverberari permitteret quam in talibus
mentiri praesumeret. Quocirca cum multos atque innumerabiles sanctos, olim a Deo
hujusmodi gratiam accepisse credamus, mirum valde quod ab iis qui eorum Vitas
descripserunt, aut raram aut nullam mentionem inde fieri comperimus. Quod duabus
ex causis evenisse conjicimus; aut enim iidem sancti, juxta prophetam, secretum
suum sibi cum Deo retinentes, aliis non indicaverunt, aut ipsi forsitan actuum
eorum relatores, memoratam gratiam parvipendentes, relatu memorabili dignam
minime censuerunt. At mihi pro meo sapere plurimi constat: 236 neque 1305D minoribus donis illud aestimo
comparandum, quod cuicunque vel ubicunque supervenerit, carnalia desideria
potenter exstinguit, spiritualia vehementer accendit, ipsamque animam totam igne
divini amoris liquescere facit. Praeterea vero malignorum spirituum fugam
insinuat, sanctorum angelorum praesentiam indicat, et praeoptatum divinae
clementiae respectum tam felici quam veraci experimento denuntiat. Quis ergo jam
incredibile judicet, quod de sancto Bernardo audivimus, quia videlicet angelum
cum incensario viderit lustrantem in choro qui orantes atque psallentes
thurificabat, negligentes autem atque somnolentos praeteribat, cum videamus 1306A idipsum nunc in anima ejusmodi, non modo spiritualiter, sed
etiam sensibiliter fieri? Quemadmodum enim si puella aliqua visibilis eidem
animae oranti ac sitienti Deum, quasi cum thuribulo coelesti frequenter
assistat, et multorum aromatum incensa coram facie ejus adoleat, sic illa
nimirum tempore visitationis miris odoribus afflata reficitur; ita ut etiam
aerem ipsum quaquaversum se vertat, talibus odoramentis respersum inveniat.
Felix anima quae non modo in seipsa, verum etiam in suo corpore, quamvis adhuc
corruptibili, jam gustare et videre meruit quoniam suavis est Dominus. Felix cui
datum est ex sententia dicere: Quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX.)
Vere 1306B beatam dixerim animam, peccatricem quidem, sed
confitentem, et vere poenitentem, quam tu, clementissime Jesu, non modo a
peccatis emundas, verum etiam tua illa ineffabili dignatione toties visitas,
consolaris, et reficis de illo manna abscondito, quod nemo novit nisi qui
accipit 237 CAPUT XXXIV. Cuidam fratri apparens
beatissima Dei genitrix Virgo, semel et iterum certiorem illum facit de sua
salute.Novimus et alium quemdam in eodem coenobio
religiosum ac devotissimum fratrem, Christum ab infantia sinceriter diligentem,
qui praecipua corporis et animae munditia pollet, et speciali morum benignitate
cunctis amabilem se exhibet. Iste ergo 1306C dum adhuc novitius
esset, et pro salute animae suae Dominum et sanctos ejus attentius obsecraret,
factus est aliquando in mentis excessu. Et ecce apparuit ei beatus apostolus
Paulus, sacerdotalibus ornamentis indutus, et ait: «Noli timere quia salutem
quam desideras, plenius obtinebis.» Hic itaque memoriam beatissimae Dei
Genitricis singulari devotione semper amplectitur, et multis ab eadem Domina
nostra consolationibus recreatur. Apparuit autem ei quadam vice ipsa beatissima
Virgo, quae manu illius dignantissime apprehensa, deducebat eum quadam regia
via. Cumque venissent ad quamdam imperialem et lucifluam mansionem, beata Mater
intus ingrediens, jussit exspectare pro foribus, 1306D dicens:
«Hic te interim manere foris oportet, quia necdum interius admitti idoneus es.»
Alia vero vice apparuit ei nihilominus eadem misericordiae Mater, magnifice
consolans, et dicens: «Viriliter age, et noli timere, quia ubi ego sum ibi et tu
futurus es mecum.» 238 CAPUT XXXV. Ex Aelredo Rievallensi abbate
refert de quibusdam sanctimonialibus, in contemplatione extra se rapi
solitis.Libet huic loco inserere narrationem
venerabilis abbatis Rievallensis, quam ipse in Commentario suo super Isaiae
oneribus edito ponit, ita dicens:
1307A Scio in monasteriis virginum, quae sub venerabili et cum
summa reverentia nominando sancto Patre Gilleberto uberes pudicitiae fructus
quotidie transmittunt ad coelos, quamdam fuisse vel adhuc fortasse superesse
virginem sanctam, quae cum omnem mundi amorem, et carnales omnes affectus,
curamque corporis omnem et exteriorum sollicitudinem a suo pectore exclusisset,
coepit quodam mentis aestu et fastidire terrena, et desiderare coelestia.
Accidit autem aliquando, ut cum more solito orationi incumberet, miro quaedam
suavitas superveniens, omnes animi motus, omnes cogitationum excursus, omnes
insuper spirituales quos circa amicos habebat, exstinxit affectus, moxque anima
ejus, quasi omnibus quae in mundo sunt valedicens, rapitur 1307B supra se, et ab ineffabili quadam atque incomprehensibili luce
excepta, nihil aliud videbat nisi quod est, et quod omnium esse est. Neque enim
lux illa corporea fuit, aut aliqua corporis similitudo, nec distendebatur, nec
diffundebatur, ita ut ubique videretur; nec ipsa tenebatur, et tenebat omnia; et
hoc miro et ineffabili modo, sicut esse tenet quidquid est, veritas quidquid
verum est. Hac igitur luce perfusa, ipsum Christum quem prius noverat 239 secundum carnem, coepit jam secundum carnem non nosse; quia
Spiritus ante faciem ejus Christus Jesus, in ipsam eam induxerat veritatem. In
hoc ergo excessu cum ei hora non parva praeterisset, pulsata a sororibus vix
potuit ad corporales quos reliquerat sensus redire. 1307C Itaque cum hoc ei saepius contigisset, et multum rogata tandem
ipsius modum excessus caeteris exposuisset, coeperunt plurimae visionis hujus
excellentiam aemulari. Unde se ab omnibus curis, et sollicitudinibus mundanis
abstrahentes, lacrymis, orationibusque continuis vacantes, plures eamdem gratiam
sortitae sunt, et ita, ut inter sororum conventicula saepius ac luce
perfunderentur etiam invitae. Erat ibi virgo quaedam, magnae
discretionis femina, quae omni spiritui sciens non esse credendum, 1308A totum hoc aut morbo aut phantasticis illusionibus credidit
assignandum, sororibusque quantum potuit talis visionis frequentiam dissuasit.
Inquirenti autem ab illa quae in iis superior habebatur, cur sibi nihil tale
accidisset, respondit illa: «Quia fidem nobis non adhihes, nec in aliis diligis
virtutem quam ipsa non habes. Roga, inquit, Deum, ut si ex ipso est, mihi hoc
ipsum eveniat.» Cumque aliquot diebus orassent, et nihil profecissent, requisita
iterum quae supra, et unde supra, respondit: «Oportet te, inquit, omnibus mundi
hujus cunctorumque mortalium renuntiare affectibus, et circa solius Dei memoriam
occupari. — «Quid, inquit illa? pro amicis et benefactoribus non orabo?» Cui
illa: «Eo tempore quo volueris 1308B ad superiora mentis
contemplatione conscendere, necesse est ut omnes quos diligis, Deo commendes
atque committas, et 240 quasi profectura de mundo, omnique
omnino creaturae valedicens, ad ejus quem diligis suspires aspectum.» Adhuc illa
non credens rogat ut orationibus ejus, si ex Deo essent ista, voti sui mereretur
effectum. Nolo tamen, inquit, ut anima mea ita sustollatur, rapiaturque a
corpore, ut a mente mea omnium rerum, maxime amicorum deleatur memoria. Sufficit
autem mihi scire utrum ex Deo sint ista. Itaque die Parasceves cum anxiis
cogitationibus fluctuaret, subito ipsa quam diximus, luce perfusa coepit in eam
modo ineffabili subvelhi, et ad altiora sustolli. At illa radiantem in se lucem
illam inaccessibilem 1308C oculo infirmiori non ferens, ad
Dominicae Passionis intuitum revocari se ut potuit postulavit. Cum ergo vidisset
quasi raptim, id esse quod est, a superioribus ad inferiora delata, in aliam
quamdam spiritualem visionem transfertur, et videt in spiritu Dominum Jesum in
cruce pendentem, confixum clavis, lancea perforatum, sanguinemque per quinque
foramina profluentem, ipsam mitissimo oculo respicientem. Tum illa resoluta in
lacrymas, et in se tandem reversa, fidem sororibus habuit, et se huic luci minus
idoneam aestimavit. LIBER SECUNDUS.1307 241 CAPUT PRIMUM. De Dominici apud urbem Legionensem solitarii mira vitae
asperitate: et de malis ac bonis spiritibus pene indesinenter illi
apparentibus.1307D In regione Hiberiae,
haud procul ab urbe Legionensi constat esse solitarium quemdam, virum
sanctitatis excellentissimae, virum plane Dominicum non minus re quam nomine,
qui non fervore novitio de mundi conversatione recenter egrediens, ad pugnam
eremiticam prodiit, sed de domo Carrezedae, quae est famosum et magnae
religionis coenobium 1308D in illa regione, ubi sanctissime
fuerat a puero conversatus, cum jam provectae aetatis et perfectae virtutis
existeret, annuente praelato tanquam strenuus miles ad singulare certamen
egressus est, ut Golia prostrato, tandem de 242 manibus
allophylorum pro centum praeputiis quae promiserat, ducenta reportaret. Iste
ergo vir frugi atque abstemius sub tanta parcitate victum corporis redigit, ut
singulis diebus praeter Dominicam omni tempore jejunans, ad vesperum pane et
aqua reficiatur. Quia vero dentes ei prae senio pene omnes elapsi, seu laxati
1309A sunt, ut solidum aliquid masticare non valeat; aqua calida
utitur, qua panem aridum infundat. Interdum tamen, licet rarius accidat
apponitur ei pro pitantia magna semicrudi oleris aut leguminis tantummodo sale
condita succositas, in qua panis ipsius duritiam molliens glutire praevaleat. De
caetero carnem, piscem, caseum, ovum, oleum, vinum et quaecunque hujusmodi
nutrimenta tanta suo corpori pertinacia interdicit, ut homo debilis et
grandaevus modum discretionis in hoc excedere videatur, et propter tolerantiae
hujus rigiditatem, a plurimis non carneus homo, sed quasi lapideus aut ligneus
judicetur. Cilicii quoque asperitate, corporis poenitentiam aggravat, ne qua
victus sive amictus suavitate-caro lasciviens insolescat. 1309B Porro quietem solitudinis ob contemplationis studium adeo
sectatur et diligit, ut omnium fere hominum, praecipue saecularium
frequentationes et colloquia magnopere fugiat, et mense aliquoties integro, vel
quantum amplius potest, a confabulatione mortalium, causa divinae collocutionis
abstineat. Quem si gravis necessitas tandem loqui compulerit, ab otiosis et non
necessariis semper sollicite cavens, breviloquus esse contendit, saepiusque
sermonem orditum praecidere quam praetexere satagit. Moxque recluso cavernae in
qua se vivum sepelivit, ostiolo, mundo nihilominus oculos claudit, et ita
protinus in 243 idipsum obdormit et requiescit. Mira namque
et inenarrabili jocunditate, sicut ab ejus ore audivi, in illo silentio fruitur,
et 1309C mens ejus semper in Deo, semper in coelo cum angelis et
sanctis speculando deliciatur, et perennium bonorum quadam primitiali dulcedine,
quam paucissimi credunt, et multo pauciores in praesenti tempore sentiunt, velut
ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis inebriatur. Jam vero centenaria et
millenaria, veniarum, quibus supplicando et orando Deum, quotidie se afflictat
quis enarrare sufficiat? Praeterea quoque in praetermissa vigilandi, orandi
psallendique instantia, in qua seipsum martyrizando, hostiam viventem, sanctam
et Deo placentem quotidie exhibet, nec facile dici, nec facile credi potest. Nam
praeter quotidianam divini officii pensionem, quam die noctuque regularibus
horis 1309D tripliciter aut quadrupliciter reddit; ex quo ad
vigilias surgit, psalterium integrum antelucano tempore devotione incredibili
decantare, vel potius deplorare consuevit. Quid enim aliud dicere possim, cum
tota illius oratio, atque cantatio, vel etiam confabulatio, igne charitatis in
altari cordis semper ardente, sine lacrymis et suspiriis esse vix possit? Multos
siquidem virtutum viros Deo donante cognovi, sed, ut verum fatear, in nullo
mortalium talem et tantam compunctionis gratiam vidisse me memini, sicut in isto
homine Dei. Saepissime vero accidit ut orando sive psallendo,
ignitum vehementer eloquium Dei sentiens, repente totus ignescat, et a fundo
cordis ardentissima suspiria trahens, vi compunctionis obstante cogatur 1310A intermittere 244 quod dicebat, et vacare
gemitibus inenarrabilibus, quibus anhelo spiritu vehementer exaestuat. Tunc vero
crescente, in camino pectoris ejus, divini amoris incendio, sanctarum quoque
virtutum ibidem desideria usquequaque fervescunt, et quasi de cacabo bulliente
inundantes lacrymae foras uberius erumpunt. Quemadmodum enim mater affectuosa,
unicae prolis quam tenerrime diligebat, occisum immoderato luctu et ejulatu
plangere solet, ita vir iste perfectus defectum ac sterilitatem animae suae quam
reputat, exsilii quoque praesentis prolongationem quam molestissime tolerat: nec
non et diuturnam a Christo separationem, quem ardentissime amat, aegro animo
ferens, miserabili planctu atque rugitu lamentatur 1310B et
deflet. Haec ergo tempestas commotionis magnae, quam tumultus interioris quasi
gemitus, et singultus cum diluvio aquarum multarum, exterius indicant, cum ita
fuerit suscitata, vix per multum temporis spatium sedari potest. Et quod amplius
est mirandum, hoc non semel, aut secundo, sed multis vicibus in die simul et
nocte, sive oranti, sive legenti, sive colloquenti, seu quidpiam aliud agenti
contingere solet. Quod cum ego saepius cernerem (siquidem datum est mihi
divinitus virum illum Dominicum vidisse frequenter et familiariter cognovisse),
cum ergo inspicerem talia, vellem nollem, totus in lamentum et fletum cum illo
resolvebar, nimirum obstupescens atque admirans supra modum quomodo senile
fractumque corpusculum tot et tantis 1310C jejuniis, vigiliis,
caeterisque laboribus exhaustum, tantae cordis contritioni, tantae lacrymarum
effusioni sufficeret, praesertim cum ab ineunte conversione sua dicatur id 245 ipsum fere semper egisse quod vix aliquis creditur vel per
modicum tempus facere posse. Sed luce clarius patet quia virtutum omnium Deus,
qui tam mirabilem compunctionis gratiam devotae animae contulit, ipse etiam
corpori fesso ac defaecato, ut eidem dono sufficiat, non minore miraculo, idonei
roboris valentiam indulsit. Transacta autem hora contritionis et anxiae
lamentationis, redit iterum serenitas cordis. Et factus in mentis excessu,
jocunda Dei praesentia per contemplationem suavissime fruitur. Sic ergo famulus
1310D Christi, modo calamitatem propriam intuens, modo divinam
bonitatem inspiciens, via regia tutissime semper incedit, ut neque tentationum
molestiis dejiciatur, nec virtutum successibus extollatur. His
igitur de sancti viri conversatione breviter insinuatis, videndum est quibus
adversariis jugiter impugnetur, quibusque auxiliariis mirabiliter roboretur. Nam
sicut eidem pie in Christo viventi nunquam desunt tribulationes, ita et per
Christum semper in eo superabundant consolationes. Quadam itaque nocte dum adhuc
in monasterio habitaret, surgens ad vigilias fratrum, solito more venit in
chorum. Et ecce invenit spiritum immundum in stallo suo, similantem fratri qui
juxta se manebat in choro: quem cum esse putaret, innuit ei ut dato 1311A sibi loco, in aliud stallum sese transferret. Quod cum diutius
faceret, et ille non moveretur, tandem substomachans taedio, protensa manu
tetigit eum, ut quasi non videntem ad se converteret, et abire faceret in locum
suum. Et apprehendens eum per vestimentum, cum aliquantulum traheret ad se
intuendum, protinus ille malignus 246 evanuit, et rediit ad
nihilum quod nihil ante fuit. Alio quoque tempore cum esset in
itinere, occurrunt ei tres spiritus nequam, quasi latrones gladiis accincti, qui
arcus etiam et sagittas manibus gerentes, ad feriendum ac diripiendum videbantur
esse parati. Volebant enim, ut arbitror, Dei hominem deterrere, territumque in
fugam convertere. Quos cum ille vidisset, arbitratus esse sicarios, 1311B aliquantulum timuit, non tamen ab itinere deflexit, aut
restitit. Et cum propius accessisset, protinus ab oculis ejus phantastici
praedones evanuerunt. Innumera sunt ejusmodi ludibria atque
molimina, quibus eum fallaces et erronei spiritus quotidie irritabant. Saepe,
cum esset in spelunca sua, larvali effigie apparentes, aut etiam invisibili modo
circa illum grassantes, modo terrores incutiebant, modo verbera inferebant.
Saepe nocturnis horis, daemonum globus ac si turba latronum, subito irruentes,
et velut effractis foribus tumultuose ingredientes, cum furore ac strepitu
grandi in eum efferabantur, sed signo crucis armato nocere non
permittebantur. 1311C Factum est autem aliquando
cum sederet in diversorio suo, ut erectis in coelum obtutibus contra radium
solis, ipsius jubar attente intueretur. Et ecce Leviathan ille tortuosus, in
specie draconis ardentis apparens, ac per eumdem solis radium descendens,
subitaneo lapsu irruit in faciem ejus, tanquam vivum devoraturus. Quod cum ille
cerneret, tremefactus in visu luridi anguis, totus inhorruit, ac pene
exanimatus, nomen Christi anhelis vocibus inclamitabat, et crucis Dominicae
vexillum ferali bestiae opponebat: quae coelesti virtute repulsa, 247 cum eum laedere non valeret, importune tamen circa illius
faciem volitabat, et ei tergiversanti undique acriter imminebat. Cumque vir 1311D sanctus proterviam daemonis declinare non posset, claudebat
oculos, et vultum vestibus operiebat, nec tamen aliquid inde proficiebat. Quod
enim dictu mirabile est, larvalem illam effigiem ita palpebris obductis, sicut
apertis oculis intuebatur; nec aliquo vestimentorum obice, natura illa subtilis
ac penetrans arcebatur. Cum ergo videret quod aspectum belluae terribilis non
liceret effugere, tandem aperiens oculos, libere videre permisit quod aliquo
modo non poterat non videre. Ecce autem et alii atque alii daemones, serpentibus
et variis animantibus similes, catervatim apparuerunt, totumque domicilium a
summo usque deorsum protinus impleverunt. Quorum omnium tanta erat in quantitate
disparitas, in qualitate diversitas, atque in forma 1312A deformitas, ut enarrari nullatenus queat. Igneus autem color
multis eorum inesse parebat. Tunc irruentes in hominem Dei, circumdederunt eum
sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis, iracundis motibus impetentes,
et verberibus multis afficientes. Sed quamvis ignei viderentur, vim tamen urendi
habere minime ab eo sentiebantur. Cum enim circa illum rotatu gyrovago et
mobilissimo discursu per aerem oberrantes, saepissime capiti et corpori ejus
illuderent, atque in ipsam faciem frequenter impingerent, multis quidem modis
Dei famulum affligebant, minime tamen, ut dictum est, ustione aliqua cruciabant.
Postea vero cum vir sanctus usque ad ostium foras procederet, ut ab eorum
infestatione paululum respiraret, apparuerunt 1312B ei
nihilominus infinitae 248 daemonum multitudines, conglobatis
turbinibus in aere pervagantes, et quaquaversum a terra usque ad coelum universa
replentes. Erant autem et isti tanta inaequalitate dissimiles, tanta enormitate
terribiles, tantaque informitate deformes, ut tot monstrorum manerias, tot
furiarum larvas humanus omnimodo sensus ferre non posset, nisi eum virtus
uranica defensaret. Dicebat vero praedictus vir (quod
praetermittendum non est) quia videlicet spiritus immundi formas illas
spiritales, in quibus ab eo semper in aere videbantur, pro signo crucis non
deponebant; eas autem in quibus se phantastice transformabant, ad signum vitae
protinus exuebant. Ab illo igitur 1312C die usque in hodiernum,
ille Dei famulus visionem hujusmodi quotidie, vel potius tota die videre
vigilando non destitit, tam die quam nocte, tam in tenebris quam in luce, tam
clausis oculis quam apertis. Verumtamen terrores et afflictiones quas ab eis in
primordio aegre sustinuit, jam per Dei gratiam funditus evasit. Et quamvis in
circuitu ejus semper impii ambulent, et tanquam apparitores improbi sese illi
visibiliter atque impudenter ingerere non cessent, adeo tamen nunc eorum
pervicacem instantiam vilipendit, ut multo plus a pulicibus atque a muscis
volitantibus metuat, quam ab illis. Nam quia veraciter scriptum
est: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et
eripiet eos 1312D (Psal. XXXIII), ille magni
consilii Angelus, ille virtutum coelestium Dominus, cum devotum sibi militem in
tanta malignorum congressione aliquandiu probari permisisset, tandem
misericordia motus delegavit de exercitu coeli auxiliarios 249 fortes, quorum beata praesentia roboratus, amodo securus in
acie dimicando persisteret. Igitur aperti sunt oculi ejus, et vidit innumeram
angelorum atque sanctorum multitudinem juxta se astantem, atque immenso lumine
coruscantem. Quos ubi conspexit, exsultavit in gaudio magno, et gratias agens
Deo ait intra se: Vere castra Dei sunt haec (Gen.
XXXII). Et nunc experimento didici quia Dominus mecum
est tanquam bellator fortis (Jer. XX). Jam si diaboli castra consistant adversum me, non timebit cor meum 1313A (Psal. XXVI). Dominus enim
mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos (Psal.
CXVII). Ab illo itaque tempore iidem non cessant luciflui spiritus hunc
Dei famulum dignantissime visitare, et magnis consolationibus ineffabiliter
recreare. Modum vero apparitionis istius, in quibus videlicet corporibus aut
formis eos conspicere meretur, nunquam mihi voluit evidenter exprimere, etiam
obnixe rogatus. Valde namque suspectum jactantiae vitium semper habebat, et ob
hoc etiam ista in timore et tremore cum multis lacrymis proferebat, ne
subripiente aliqua vanitate Deum offenderet, et ipsius gratiae detrimentum vel
ex modica parte sentiret. Illud tamen aperte dicebat, quia jocundam eorum
visitationem atque praesentiam in magni luminis claritate frequenter 1313B ac pene jugiter suscipiebat. Unde etiam in loco obscuriore
solitus erat orare frequentius, eo quod ista luce (quasi indifferenter, sive
clausis sive apertis oculis aspiciebat) copiosius ibi perfunderetur. Hoc etiam
mihi vir sanctus innotuit, quia idem Dei omnipotentis mirabile donum, quod jam
per annos plurimos obtinuerat, nunquam aperte alicui antea revelarat. In quo
etiam magna ipsius apparet humilitas, qui ad reprimendum 250
cenodoxiae morbum, ita diuturno silentio pressit tantae eminentiae donum. Quid ergo dicamus, fratres? Quid putamus quantae sit dignitatis et
gratiae hominem adhuc corruptibili carne circumdatum, in prospectu suo bonorum
et malorum spirituum praesentiam semper habere; illos 1313C a
dextris ne commoveatur, istos a sinistris ne forte extollatur. A sinistris est
virga correctionis unde erudiatur, a dextris est baculus sustentationis unde
roboretur. In malis agnoscit quid improbandum sit, et quid fugiendum; in bonis
intelligit quid amandum sit et quid appetendum. Sciendum vero
est quia vir iste, sicut ab eo partim accepimus, partim experimento cognovimus,
hanc spiritalem habet a Deo gratiam, ut prophetico spiritu multa praevideat, et
vix circa se praecipuum aliquid agatur, quod non sibi antea divinitus reveletur.
Adeo namque jam per Spiritum sanctum serenata est conscientia ejus, et natura
ipsius corporis defaecata, ut etiam soporatus, aut partim aut 1313D nihil phantasmaticae perturbationis atque illusionis sentiat; et
vix quidquam aliquando somniet quod ei aliquid non portendat. Praeterea silendum
non arbitror quod isdem Dei famulus, instar illius qui ait; Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isa.
XXIV), aviditati meae verbum quoddam arcanum quasi ad odorandum apposuit,
quod tamen ad gustandum exponere noluit. Siquidem innotuit mihi scire se
hominem, qui jam per triennium integrum de coelo accipiebat diebus singulis
rationem. Cumque rogatus multum, tandem se hominem illum esse fateretur, perrexi
etiam quaerere cujusmodi ratio erat illa quae sibi coelitus mittebatur. Ipse
vero respondit 251 sermonem hunc esse profundum et clausum,
nullique ab eo in praesenti absque Dei nutu aperiendum. 1314A Hoc
autem unum existere, quod in donis spiritualibus sibi collocatis primum et
maximum reputabat, et unde se Deo magis obnoxium judicabat. Haec de sancti viri conversatione mirabili, prout in eo videre vel
etiam ab ipso audire meruimus, simplici narratione perstrinximus. Nec dubium qum
alia sint multa, et multo forsitan mirabiliora magnalium ejus insignia, quae
relatu memorabili dignissima forent, si aliquo modo sciri potuissent. Quis enim
aestimare sufficiat, quantis ille quotidie virtutum successibus provehatur,
quantis in anima splendoribus repleatur, quam denique nova atque admiranda de
die in diem visu et auditu percipiat, qui praesentis saeculi affectu et usu pene
deposito, jam invisibilis mundi et alterius saeculi quodammodo 1314B capax, atque inhabitator efficitur; et cum incorporeis naturis
quasi corporaliter conversando, rerum invisibilium certitudinem oculata fide
comprehendit, et sensu corporis experitur? Vere beati omnes qui timent Deum.
Vere felices qui in eo confidunt. Et nunc in isto homine Dominico manifeste
cognoscimus quoniam gratia et misericordia Dei est in sanctos, et respectus in
electos illius. 252 CAPUT II. Novitio cuidam Clarevallensi
apparens Christus Dominus, ipsi et uni ex ejus sociis benedicit; tertium nomine
et re Malignum praeterit, qui post triduum ab Ordine defecit.Frater quidam religiosus, et magna praeditus gratia, nomine Anfulsus,
cum adhuc esset in Claravalle 1314C novitius, vidit in visione
apparentem sibi Dominum nostrum Jesum Christum in cruce. Erant autem, ut sibi
videbatur, ibidem alii duo novitii, qui secum adhuc erant in probatione. Cum
ergo suppliciter adorasset, ille misericordia motus respexit et benedixit eum,
et alterum etiam cum eo supradictorum novitiorum. Quod cum ille vidisset, coepit
eum rogare ut et tertium illum simili modo benediceret. Respondit autem Dominus
nequaquam illum esse benedicendum, sed magis ad massam pertinere maledictorum.
Post diem itaque tertium tertius ille neophytus, ut tristem sui nominis
etymologiam male gerendo exprimeret (Malignus siquidem vocabatur), Ordine
derelicto reversus est ad 1314D vomitum vitae saecularis, et
factus est apostata vilis. Reliqui autem duo, qui a Domino benedici meruerunt,
ipso miserante benedictionem haereditate possidebunt. Quorum scilicet praedictus
Anfulsus jam sancto fine quievit; alter vero quia ad sortem benedictorum
pertineat, in proposito suo juste et pie perseverando declarat. Hanc autem
visionem suam quam praememoravi, ipse mihi qui viderat
indicavit. 253 CAPUT III. Postridie Paschae monachus
quidam Clarevallensis, dum esset in choro, vidit in sublimi fulgentem e medio
dexteram, quae signo salutiferae crucis semel atque iterum in aere depicto
psallentibus benediceret.Novimus et alium quemdam in
eodem monasterio 1315A fratrem, qui vidit hujusmodi visionem, sed
utrum dormitans aut vigilans viderit, nescit; magis tamen vigilando et in
exstasi positus vidisse se credit. Igitur secunda feria Paschae cum esset ad
vigilias in choro Clarevallensi, facta est super eum manus Domini. Et ecce
sursum in aere contra medium chori, apparuit ei dextera refulgens atque
gloriosa, quae praesentem familiam confitentem nomini ejus sancto benedixit, et
crucis benedictae signaculum semel ac secundo super eam impressit. Spiritus
autem revelans mysteria loquebatur in corde videntis, atque dicebat: «Istud est
brachium Dominantis; ista est dextera Dei omnipotentis.» CAPUT IV. Cum Gaufrido
convertitur in Claravalle Andreas ex archidiacono Virdunensi, vir nobilissimus
et delicatissimus: cui de perseverantia desperanti visa sunt pisa exquisiti
saporis, quamvis aqua duntaxat et sale condita essent.1315B Eadem itaque die conversus est ibi vir
nobilissimus, Andreas nomine, Virdunensis archidiaconus, qui causa visitationis
illuc advenerat, nec tamen 254 aliquod ad praesens
convertendi propositum habebat. Sed cum orationum suffragia petiturus, capitulum
introisset vidit sanctae illius multitudinis ordinem, et velut angelicam
conversationem, compunctus est vehementer, et insiliente subito in eum Spiritu
Domini, illico in virum alterum mutatus est: tantoque fervore mundum deseruit,
ut ne ad horam quidem vel pro amicis salutandis, vel pro domo rebusque
disponendis ad suos remearet; sed 1315C incontinenti omnia,
rumpendo magis quam solvendo reliquit, ut Christo citius adhaereret. Ut autem
gemina crucis impressio evidentius appareret, alius quidam clericus, Gaufridus
nomine, cum eo se reddidit; genere quidem humilior, sed probitate morum et
generosa conversatione forsitan non inferior. Ambo igitur intrantes, ambo in
ordine perseverantes bonam militiam militarunt, atque consummato certamine,
benedictionis aeternae participes existunt. Sciendum tamen quia praefatus
Andreas multa in probatione sustinuit tentamenta. Erat enim quasi tenerrimus
ligni vermiculus, mollis et delicatus nimis, utpote qui a matris utero fuerat
enutritus in involumentis et curis multis. Cumque 1315D teneritudinem pristinae conversationis aegre dedisceret, et
noviter inchoatae laborem nimis arduum reputaret, cogitavit ut Lot quia egressus
de Sodomis, non posset animam suam in monte salvare, unde et proposuit ad
aliquem remissioris observantiae Ordinem declinare. Quod cum abbati loci domno
Roberto jam saepius indicasset, tandem una die victus a pusillanimitate spiritus
et tentatione, denuntiavit ei quia jam nullo modo poterat amplius sustinere.
Tunc abbas precibus ac blanditiis 255 multis extorsit ab eo
ut sibi ipsi vim faceret, et usque in diem tertium solummodo sustineret. Quo vix
tandem impetrato, orationem statuit in conventu fieri ad Deum pro eo. Eadem itaque die cum isdem novitius ad mensam 1316A accederet, pisorum edulium appositum reperit; quod genus
leguminis ita prae caeteris omnibus fastidire solebat, ut etiam nauseam ei
interdum provocaret. Quod cum gustare coepisset, mirabilem quamdam in eo
comperit suavitatem, ita ut carnium esum saporis illius praestantia vinceret.
Quod ubi persensit, arrepto protinus cochleari admovit propius et catinum;
moxque oblitus parcimoniae, coctionem leguminis voravit usque ad fundum. Inter
edendum autem digitum frequenter in ore ponebat, existimans se deprehendere
posse cremia lardi, in quo legumen idem frixum esse putabat. Finita autem
refectione festinavit abbatem sollicite percunctari utrumnam praecepisset
pulmentum illud sagimine vel quavis alia pinguedine propter ipsum ex 1316B industria condiri. Illo vero negante, conventi sunt etiam super
hoc pulmentarii. Tunc et ipsi protestati sunt in veritate se nihil in eo praeter
salem et aquam apposuisse. Quo audito neophytus ille divinae circa se
visitationis miraculum laetus advertit, et gratias agens Deo, deinceps a
proposito Ordine moveri non potuit. Cumque secunda et tertia die et multo postea
tempore praedictam suavitatem in ejusmodi cibariis persentiret, tandem magistra
experientia didicit quia potens est Dominus, cum voluerit ad consolationem
servorum suorum, eamdem saporis gratiam conferre leguminibus et oleribus, quam
carnibus et piscibus indidit. 256 Unde et saepe dicebat quod
magis nunc delectabatur in comestione pisorum et olerum quam antea faciebat in
comessatione altilium 1316C et venationum. CAPUT V. Quidam
Clarevallensis monachus a Christo Domino sibi apparente
benedicitur.Frater quidam ejusdem coenobii cum se ad
quaerendum Dominum magno desiderio convertisset, vidit illum aliquando sibi in
visione apparentem. Sollicitus autem de sua salute flagitabat obnixe salutiferam
ejus benedictionem, dicens: «Obsecro, Domine, benedic mihi ut salvus fiam.» Et
benedixit eum in eodem loco. Quod cum ille vidisset, gavisus est gaudio magno.
Et amplexatus beatissimam manum, a qua benedici meruerat, cum ingenti devotione
osculabatur eam, atque dicebat: «Domine 1316D Jesu Christe,
gratias tibi ago, quia benedixisti mihi, et salvus ero.» CAPUT VI. Odor ac sapor
mirabilis, cum coelesti visione cuidam fratri Clarevallensi
infusus.In supradicto quoque monasterio novimus
existere quemdam monachum, valetudine acuta olim graviter laborantem. Qui
priusquam ad diem criticum pervenisset, factus est in agone et per 257 dimidium fere noctis quasi extra se fuit, multa videns et
audiens quae modo longum est replicare. Eadem vero nocte defunctus est ibi
quidam adolescens religiosus, mirae mansuetudinis ac patientiae monachus, qui
languore maximo cruciatus, quamplurimis annis durum ac diuturnum martyrium 1317A duxit. Hic itaque moriens, et flatum novissimum diutius
protrahens, prae acerbitate doloris crebros gemitus plangendo emittebat. Porro
praedictus aeger cum eum plangentem audiret, dicebat intra se: «Planctus ille
citius convertetur in cantum, et doloris istius extrema jamjamque occupabit
gaudium sempiternum.» Cum haec et similia cogitaret, en quasi persona quaedam
invisibilis ante lectulum ejus assistens, et diutissime commanens, ad singulos
fere planctus quos ille moriens emittebat, mirabili atque inexperta quadam
fragrantia ac suavitate nares ejus et fauces uberius inculcabat. Tunc vero
sentiebat quasi quamdam coelestem virtutem, sensibiliter ac manifeste in seipsum
introeuntem, et penetralia cordis ejus suavissime perungentem. Cum 1317B haec ergo diutius fierent, ecce repente apparuit ei quaedam
apertura in coelo, per quam videbatur sibi videre usque ad tertium coelum. Et
facta est in auribus ejus vox clamans, et dicens de excelso: «Sileat omnis
terra, discedat omnis malignitas, Christus venit.» Tunc ergo visum est ei quod
Dominus Jesus Christus ibi descenderet, ac totam domum illam sua benedictione
repleret. Ipse vero tanta suavitate et gratia perfusus est, ut se in paradiso
esse reputaret, et diceret: Domine Deus noster, en ista vita aeterna quam nobis
promisisti. Haec est illa felicitas, illa suavitas, quam in tua dulcedine
praeparasti. 258 Et nunc si revelatis oculis, bonum istud
quod sentio, et quod teneo, mihi videre ac semper habere liceret, jam gaudium
meum plenum 1317C atque perfectum esset. Mox imminente exitus
hora, pulsata est tabula, et convenientibus cunctis ad fratris exitum muniendum,
assumpta est anima illa, atque liberata corpore mortis hujus, et aeterna
laetitia subintrante fugit ab ea dolor et gemitus. Credo, et vere confido, quia
non dedignatus est eam introducere in requiem suam, qui propter eam ad terras
venire dignatus est Jesus Christus Dominus noster. Dum autem
corpus ipsum sepulturae traderetur, alius quidam frater religiosus atque
devotus, revelante Deo apertis oculis, sicut ipse protestatus est nobis, quasi
quoddam feretrum vidit de monumento procedens, sursum ad aethera tendens. Porro
praedictus 1317D aeger ab illa valetudine Deo volente convaluit,
et ex iis, quae acciderant, magnifice consolatus gratias egit. Ut autem de illa
revelatione quam in abitu fratris acceperat certior fieret, processu temporis
collatum est coelitus ei ut ipsam benedictionis dulcedinem, quam tunc in odore
aut sapore praestantissimo fuerat expertus, postmodum post dies et annos
plurimos non quidem continue, sed tamen frequenter atque copiose sentire
mereretur, prout ille benignus ac suavis Spiritus, qui ubi, et quando, et
quantum vult spirat, pauperi suo misericorditer infundere dignabatur. Et non
modo per somnium, aut per excessum, sopitis vel attonitis sensibus corporis, ut
in illa forsitan agonia contigerat, sed corpore vigilante sensuque vigente,
orando, psallendo, 1318A legendo seu quidpiam aliud agendo,
eamdem suavitatis gratiam divinitus sentiebat 259 CAPUT VII. Videt novitius in Claravalle beatam Mariam Magdalenam ante altare
stantem, ei vero negatur ad praesens visio beatissimae Dei Matris.Fratri cuidam religioso atque devoto, dum adhuc novitius esset in
eodem coenobio, datum est videre in spiritu beatam Mariam Magdalenam, splendido
vultu et habitu ante altare stantem. Qua visa, repletus est frater ille laetitia
magna. Cumque cogitaret animo, optando et supplicando, ut ei beatissima Dei
Genitrix visibiliter monstraretur, facta est vox ad eum in ipsa visione, dicens:
«Nosse te convenit, quia necdum idoneus es ad eam intuendam. 1318B Satage ergo et perfice quantum poteris, ut eam quandoque videre
merearis.» CAPUT VIII.
Oratio conjunctis, aut expansis manibus, aliquot Christi
apparitionibus comprobatur.Alius vero quidam in eo
loco novitius frater, cum ex toto corde Dominum quaerere proposuisset, solitus
erat ubi opportune potuisset, conjunctis sive expansis manibus frequenter orare.
Quadam itaque nocte in principio vigiliarum, cum esset in choro, clausis oculis,
manibusque protensis ad Deum intendens, subito adfuit ibi Dominus Jesus Christus
loquens ad eum, 260 et dicens: «Porrige mihi manus tuas.» Ad
hanc itaque vocem cum aperuisset oculos frater ille multum obstupuit, et utrum
1318C dormiens an vigilans hoc audisset, non facile discernere
potuit. Ex hac autem voce multam devotionem atque fervorem mente concipiens,
ipsam formam orandi servare deinceps sollicitus fuit. Post aliquantum vero
temporis cum jam monachus factus, in quodam ejusdem ecclesiae angulo foret,
intento animo junctisque manibus stans et orans, subito fuit in spiritu; et ecce
adfuit ei Dominus Jesus Christus suppositis atque expansis manibus illius
suscipiens, et quasi ad professionem admittens. Quo facto cum fuisset homo
reversus ad se, gavisus est gaudio magno valde. Jamque felici doctus
experimento, certissime credidit, ubique divinam esse praesentiam; maxime vero
ubi, ut ait sanctus Bernardus, 1318D sive orando, sive psallendo
assistimus. CAPUT IX. De quodam adolescentulo Alemanno, qui in Claravalle ad vitam
monasticam mirabiliter conversus, egregia sanctitate et divinis
manifestationibus clarus fuit.Egregius quidam
adolescentulus de partibus Alemanniae oriundus, studiorum gratia, comitante
didascalo suo Parisius adibat. Qui cum transitum haberent per domum
Clarevallensem, magister ille videns loci conventum, et ordinem, nescio quo Dei
judicio compunctus ad horam, petiit et obtinuit ut susciperetur ad conversionem.
Cumque rogaret adolescentulum ut 261 secum remaneret, penitus
non acquievit; multum siquidem abhorrebat a consortio, etiam et colloquio
Cisterciensium monachorum; 1319A saepiusque rogaverat Dominum,
nunquam sibi dari ad Ordinem illum velle converti. Proinde roganti magistro, et
fratribus monasterii adhortantibus eum, dura cervice resistens, nullis
praedicationum machinis poterat expugnari. Eadem igitur nocte dum eorum monita
mente revolveret, facta est vox divinitus ad eum, dicens: «Si hinc recesseris,
et Parisius veneris, usque ad Pentecostem morieris, et sine dubio morieris.» Ad
hanc itaque vocem juvenculus ille multum obstupuit, necdum tamen potuit duritia
cordis illius emolliri. Porro sequenti nocte cum sopori membra
dedisset, videbatur sibi esse demersus in limo putei profundi. Cumque desperatus
ibidem jaceret, subito apparuit desuper ad oram putet beatus Joannes 1319B evangelista, in vultu et habitu beati Bernardi, cum alio quodam
sancto, cujus nomen excidit mihi, qui et ipse simillimus erat cuidam
religiosissimo viro, nomine Gerardo, portario Clarevallensi. Quos cum ille
vidisset, rogabat obnixius ut sui misererentur. Cui beatus Joannes respondit:
«Tu sano consilio acquiescere contemnens, opem flagitas a nobis?» Cumque ille
promitteret se esse facturum quidquid ei placeret: «Vis ergo, inquit, fieri
monachus in monasterio Clarevallensi? — Etiam, Domine mi, libentissime volo.»
Quod cum firmiter pollicitus esset sese citius impleturum, protinus eductum de
profundo liberum abire dimiserunt. Mane igitur facto postulavit praesentari
quantocius beato Bernardo. Quem cum antea non vidisset, continuo 1319C illum in vultu et habitu deprehendit; 262
ipsum esse pro certo recognoscens quem in nocte transacta, sub conditione
convertendi, liberatorem habere meruerat. Proinde miratus vehementer atque
compunctus, protinus eidem sancto viro se reddidit; a quo benigne receptus, mox
in aetate teneriori gravitatis et sapientiae canos cunctis mirantibus induit.
Porro praedictus magister ejus a proposito bono citius corruens et eumdem secum
evertere satagens, fundatum in Christi amore juvenculum movere non potuit. Hic ergo delicatus atque tenerrimus adolescens cum esset annorum
quatuordecim, manum suam ad fortia mittens laetantibus angelis atque hominibus
1319D jugum Christi portandum aggreditur, et quasi agnus ad
aratrum suscepti Ordinis applicatur. Sed mox miserante Deo juvenci fortitudinem
induens, et agni mansuetudinem retinens, tanta charismatum eminentia a primis
annis enituit, ut conversationis ipsius elegantia atque fragrantia contubernales
ejus vehementer affecti gratularentur, ipsumque veluti paradisi vernantissimum
florem, mirantes intuerentur. Quidam vero religiosus ac spiritualis ejusdem
coenobii frater protestatus est mihi quod aliquando vidisset visionem hujusmodi.
Aspiciebat eumdem adolescentem invitatorium ante altare canentem. Porro imago
crucis quae erat in altari, quasi melodia ipsius delectata, de cruce descendit,
veniensque expansis ulnis dignanter amplexata est 1320A eum,
tenere sibimet astringendo, ac deosculando eum. Quod cum frater ille vidisset,
animadvertit in hoc animam illam sanctam et Deo placentem existere, et apud
illius clementiam magnae familiaritatis accessum spiritaliter obtinere. Hic 263 ergo amantissimus Domini tota die cum illo velut in thalamo
morabatur, et beata ipsius praesentia per contemplationem suavissime
fruebatur. Quadam itaque nocte apparuit ei in somnis angelus
Dei, et introduxit eum in quemdam thalamum gloriosum, in quo videbatur Dominus
Jesus Christus in cruce pendere, et beata mater ejus Maria cum Joanne
evangelista juxta crucem illius stare. Quem cum ingressus esset, tantae
suavitatis fragrantiam sensit, ac si cellam aromaticam respersam 1320B omni pulvere pigmentario introisset. Prostratus vero in faciem
suam Dominum adoravit, et benedictionem illius accipere meruit. Cumque excitus a
somno fuisset, suaveolentiam quam dormiendo praesenserat, tribus postea diebus
continuis vigilando persensit. Alia quoque nocte cum esset orationi intentus,
meruit audire corporeis auribus angelicas voces, harmonia dulci atque praeclara
in aethere personantes. Quarum videlicet vocum tanta erat altitudo, ut
quantalibet humanarum intensio ad eam non posset ascendere. Cumque fuisset in
eis aliquandiu delectatus, sublata est tandem ab auribus ejus hymnodiae
coelestis amoenitas, sed diutissime remansit in corde conceptae devotionis
immensa 1320C jocunditas, ita ut saepe memoriam abundantiae
suavitatis illius eructans, mira devotione afficeretur, et totus in gaudium
verteretur. Praeterea quadam vice cum esset ad vigilias in
ecclesia Clarevallensi, ipsa die Paschae, coepit attentius cogitare de passione
et resurrectione Domini, ita ut ardente pietatis affectu, totus in lacrymas
solveretur. Et ecce repente is qui in ejus corde ignem succenderat Dominus Jesus
264 Christus, jugulanti (sic) et
flenti apparens, stetit ante illum in medio chori, manus suas expandens, et
quasi ostendens ei. Porro in ejus beatissimis palmis loca clavorum evidentissime
apparebant, ita ut de ipsis plagis recentibus sanguis manare videretur. Viso
itaque Domino frater ille gavisus est gaudio magno 1320D valde,
sed obstupescens, et quasi extra se factus, nesciebat in arcto temporis quid
agere deberet. Volebat namque in medium prosilire, et pedes apprehendere
Salvatoris; sed retinebat eum pudor et reverentia conventus, ne velut insaniens
putaretur. Nam et hoc ignorabat utrum videlicet apparens Dominus ab eo
solummodo, an et ab aliis pariter videretur. Flebat autem uberrime, eratque cor
ejus in semetipso pietate liquescens prae immensa dulcedine amoris illius quem
intuebatur. Verum in ipsa hora canebatur responsorium illud in ecclesia: Angelus Domini. Et tandiu apparitio illa perseveravit
usquequo dictiones istae: Jam surrexit, venite, et
videte, a choro cantatae perficerentur. Factum est autem
in die Pentecostes dum cantaretur 1321A ad vigilias hymnus ille,
Te Deum laudamus, versu illo praedicto Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, post
inclinationem quae tunc fieri solet, frater isdem se erigens meruit aperte
videre visionem quamdam gloriosam atque mirabilem de Trinitate quae Deus est,
quam caeteris omnibus quas unquam videre meruerat, excellentiorem esse credebat.
Modum tamen visionis ejusdem, quae vel qualis exstiterit, mihi nullatenus
explicavit; asserens quod nunquam eam alicui auderet exponere, nisi fortasse
prius voluntatem divinam super hoc ei daretur agnoscere. Utrum vero deinceps eam
alicui revelaverit, 265 incertum est mihi. Nam et de caeteris
visionibus quas supra memoravi, dicebat se non modice poenitere, quod eas 1321B cuiquam indicasset, timens utique ne hoc ipsum Domino
displiceret; jamque propositi sui esse, alia multa quae viderat, vel si qua
deinceps videre contingeret, perenni silentio sepelire. Haec ergo omnia quae
superius retuli, aliaque quamplurima, quae, licet magna existimem, tamen
brevitatis amore reticui, ab eodem Dei famulo arcana relatione cognovi, ea
videlicet conditione ut usque ad obitum ejus apud me secreta tenerentur. Sed
quia jam vocante se Domino, expletis in Ordine annis XXVI quam sinceriter vixit,
tam feliciter obiit, ego solutus a nodo polliciti hujus, praefatas revelationes
in quibus non modice consolatum fuisse me memini, ad aliorum aeque solamen
praesenti paginae intuli. CAPUT X. Monachus quidem Clarevallensis, S. Joannis
evangelistae cultui addictissimus, de divinis rebus multa per eum
cognoscit.1321C Scimus quoque in eodem
existere loco monachum timentem Deum, qui dum in eodem coenobio degeret, quadam
die, vigilia Omnium Sanctorum, cum aliis stabat in choro. Hic vero beatum
Joannem evangelistam praecipuo diligebat affectu; in cujus etiam Scriptura atque
memoria multum delectabatur. Cumque de more legeretur ad missam epistola illa de
Apocalypsi, mira dulcedine fruebatur in eisdem 266 verbis.
Tandem vero in ultimo versu quo dicitur: Dignus est Agnus qui
occisus est accipere virtutem et divinitatem (Apoc. V), 1321D et caetera quae sequuntur, tota in ipso liquefacta est anima
ejus igne divini amoris; tantaque jocunditatis affluentia perfusus est, ut prae
immensitate laetitiae seipsum vix caperet. Proinde totus in jubilum raptus,
totus extra se fuit, solum Christum quasi praesentem cordis oculis intuens, et
brachiis interioribus amplectens. Dum vero ibidem staret, et pitantia illa
coelesti mentem abunde reficeret, necdum finita missa sopor Domini irruit in
eum; tenuis quidem, sed delectabilis, sed suavis. Statim namque praesentiam suam
dignanter exhibuit dormienti, qui supradictam jocunditatem infuderat vigilanti
Dominus Jesus Christus, cum eodem apostolo suo, alloquens eum audiente fratre,
et dicens: «Hanc ego revelationem dudum tibi ostendi, non 1322A propter te solumnodo, cui jam de mea virtute et dilectione certa
cognitio certaque fiducia inerat, sed maxime propter caeteros qui me similiter
diligunt, ut et ipsi gloriam meam agnoscentes, similiter in me confidant.» Cum
hoc ergo frater ille audisset, aperiens statim oculos, repletus est gaudio
magno, tum propter indultam gratiam Dominicae visitationis et consolationis, tum
propter ipsius Dei attestationem de veritate Apocalypsis; pro eo maxime quia
dolens audierat quosdam haereticos ausos fuisse quondam eidem sancto libro
detrahere, blasphemantes atque dicentes eum a sancto Joanne apostolo scriptum
non esse. Evolutis autem postea diebus circiter quindecim, cum
supradictus frater pro peccatis suis valde sollicitus 1322B atque
compunctus esset, astitit ei per visionem Dominus 267 Jesus
Christus cum eodem apostolo suo. Tunc vero isdem beatus apostolus prior locutus
est dicens: «Qui voluerit a Domino perfectam consequi veniam, oportet eum
instanter peccata sua flendo ac poenitendo punire.» Respondens autem Dominus
ait: «Si quis ad me pervenire voluerit, oportet eum idipsum ardenter optare.»
His et hujusmodi frater ille commonitus, didicit jam cum Moabitide Ruth
buccellam suam in aceto semper intingere, et panes azymos cum lactucis
agrestibus comedens, exsultare Domino cum tremore. Postmodum autem die natali
ejusdem sancti Joannis cum vigiliis interesset, vidit iterum 1322C in mentis excessu eumdem apostolum ante proprium ejus altare,
sacerdotalibus ornamentis indutum, quasi missam celebraturum. Cumque post
modicum intervallum, modicus ei somnus obrepsisset, repente transiit coram eo
Dominus Jesus Christus, cum gloriosa matre sua, quibus statim intrantibus
palatium quoddam, in quo dicebatur esse paradisus, janua remansit aperta. Illo
vero mirante quod porta eadem minime clauderetur, dictum est ei: «Haec est janua
vitae, quae ingresso per eam Domino cum sua Matre, cunctis fidelibus usque ad
diem judicii patet.» Quo ille comperto ait intra se: «Ergo et mihi patet aditus
paradisi. Ingrediar itaque in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.»
Quo cum intrare coepisset, 1322D excepit eum quaedam
inenarrabilis jocunditas atque suavitas. Somno vero excusso cum jam aliquandiu
vigilasset, putabat se adhuc esse in paradiso, nimirum perseverante in eo
diutius illa jocunditate quae satis indicabat auctorem jocunditatis ibidem
adfuisse. 268 CAPUT XI. Asserit S. Bernardus ex Dei
revelatione multorum animas statim a corporis egressu, libero et expedito
transitu coelum penetrare. Item quotquot in Ordine Cisterciensi, vigente nimirum
disciplina, perseveraturi essent, salvos fore. Guidoni fratri suo praedicit
fore, ut quia rei Clarevallensis familiae nimium studeret, extra Claramvallem
moreretur.Beatus Bernardus abbas Clarevallensis
intravit aliquando solito more ad solatiandos novitios fratres, 1323A qui eo tempore erant in probatione, centenarium numerum
excedentes. Quos cum in exhortatione et consolatione multa illo suo ardenti
eloquio ad amorem coelestium vehementius accendisset, ad ultimum intulit, dicens
eis: «Beati eritis, fratres, si perseverare volueritis in disciplina Ordinis
quem tenetis, quoniam haec est profecto via regia, via sancta, via secura, quae
recto tramite ducit ad gaudia sempiterna. Dico enim vobis in veritate vidisse me
pluries, non modo in somnis, ut assolet, aut per visionem, sed orando et
vigilando, per manifestam revelationem, monachorum, conversorum ac novitiorum
animas ab ista lacrymarum valle, mox ubi de corporibus egressae fuerant, libero
et expedito transitu ad summa conscendere, et sine impedimento 1323B coeli pervia penetrare.» Quod si vos ista laetificant, audite
laetanter: adhuc laetiora subnectam. Factum est aliquando in monasterio isto,
audiente me missam cum caeteris in conventu, ut abluendis manibus sacerdotis
neglectu ministrantium aqua deesset. Quae dum 269 interim
quaeritur et affertur, remorata est propter hoc explendi sacrificii actio
plusquam oporteret. Quo facto, apparuit mihi protinus in ipso choro quidam ex
monachis nostris, vir venerabilis ac religiosus, non longe antea defunctus.
Stans ergo et intuens me, coepit movere caput, veluti si esset adversum me
aliqua indignatione permotus. Quem ego ubi cognovi, percunctatus sum illico
quidnam sibi vellet quod tam subito et inopinate apparens, contra 1323C me caput agitaret. Ille autem respondit, dicens: Si fratres
vestri cognoscerent quot et quantos habeant in coelis socios et amicos, multum
utique sibi ab omnibus negligentiis praecaverent ne illos offenderent, maxime
quia omnes ad eorum consortium pertinent. Quod cum laetis auribus percepissem,
protinus inspirante Deo venit in animum mihi frater quidam acediosus, qui prae
caeteris negligentior videbatur; et de illo sciscitatus sum, dicens: «Quid
igitur? Putas quia frater ille, designavi autem illum ex nomine, poterit aliquo
modo fieri salvus?» Ipse vero respondit: «Et iste salvabitur, et caeteri omnes
sine dubio salvabuntur.» Cum haec ille dixisset, evanescens ab oculis meis, in
coelum unde 1323D venerat se recepit, meque indicibili gaudio pro
tanta consolatione replevit. Vos autem, filioli, non putetis ad
illos tantummodo fratres, qui in ipso tempore hic intus morabantur, hanc
coelestis oraculi repromissionem singulariter pertinere, sed etiam vosmetipsos
cum caeteris qui in domo ista, vel in isto Ordine usque ad finem Deo servient,
credite firmiter ac sperate, miserante Deo, cunctos esse salvandos et ab illo
nuntio coelesti omnes pariter designatos. Hanc 270 beati
Bernardi narrationem plurimi ex eis qui audierunt, hodieque susperstites cum
gaudio recolunt, maxime Joannes, vir religiosus, et ejusdem coenobii provisor
idoneus, qui praedicto sermoni laetus interfuit, ipsumque fuisse praecipuum suae
1324A ipsius perseverationis in Ordine stabilimentum
constantissime asserit. Multa vero similiter astruunt, quod haec eadem verba de
visionibus animarum, quae supra retulimus, iste Dei servus dum aliquando
sermonem in capitulo faceret, etiam praesentibus ipsis interloquendo
consolationis gratia recitarit. Hic autem Dei famulus cum audisset aliquando
quemdam de filiis suis spiritualibus virum bonum et religiosum, missum ab eo in
Northmanniam, desperata ibidem aegritudine laborantem, decrevit mittere, et
reducere eum ad se, ut devotus frater in nidulo suo moreretur, et desiderata
sibi sepultura non privaretur. Verumtamen quidam de fratribus ejus carnalibus,
nomine Guido, nitebatur huic obviare consilio, quia cum esset unus de
provisoribus 1324B Claraevallis, intendebat, ut credo, parcere
sumptui et labori. Qui cum pertinaciter hujusmodi dissuasioni insisteret, dixit
ad eum beatus Bernardus: «Nunquid major est tibi cura de pecunia vel jumentis,
quam de fratribus tuis? Quia ergo non vis ut fratres nostri nobiscum requiescant
in valle ista, nec tu ipse requiesces in ea.» Et factum est ita. Nam isdem Guido
quanquam alias vir bonus et religiosus foret, tamen ut sermo sancti impleretur,
non est consummatus in Claravalle, sed apud Pontiniacum praeventus aegritudine,
lecto decubuit, ibique disponente Deo, et terminum vitae, et sepulturae locum
accepit. 271 CAPUT XII. Simoni abbati Caziaci, de nigro
Ordine Benedictinorum, S. Bernardus quandiu vixit, transitum negavit ad
Claramvallem, praedicens tamen (quod postea evenit) ipsum in Claravalle
moriturum.1324C (Vide supra, S.
Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 461.) 272 CAPUT XIII. Gunnarius Sardiniae tetrarcha,
ex praedictione sancti Bernardi, post ejus obitum fit monachus in
Claravalle.(Vide ibid., col. 462.) 273-74 CAPUT XIV. Sanctus Bernardus Romae
degens per triennium, subinde visitat suos in Claravalle. Alia quaedam de eo
mira.(Vide ibid., col. 463.) 275-76 CAPUT XV. Constantium suspendio
addictum, cum ad patibulum duceretur, S. Bernardus tortori ereptum, annuente
comite Theobaldo in Claravalle attondet, et vestem monasticam
induit.1324D Contigit autem aliquando
eumdem Dei famulum pro quibusdam negotiis adire comitem Theobaldum. Cumque
appropinquasset oppido ubi ille tunc erat, obviam habuit turbam hominum
copiosam, qui jubente comite latronem quemdam facinorosum atque famosum ad
supplicium pertrahebant. Quo viso clementissimus Pater, apprehendens manu sua
lorum quo erat miser astrictus, ait tortoribus ejus: «Dimittite mihi sicarium
istum: ego enim volo manibus meis suspendere illum.» Audiens autem comes
adventum hominis Dei, festinavit illico occurrere 1325A ei; miro
namque devotionis affectu semper eum dilexit ac honoravit. Cumque videret in
manu ejus funem, quo latronem post se trahebat, exhorruit multum, et dixit:
«Heu! venerabilis Pater, quid est quod facere voluisti? Ut quid enim furciferum
istum millies condemnandum a porta inferi revocasti? Nunquid eum salvum facere
potes qui jam totus diabolus factus est? Desperata est penitus illius correctio,
nec unquam bene facere poterit nisi moriendo. Sine igitur, sine perditionis
hominem perditum iri, quoniam de pestifera vita ejus multorum vita
periclitatur.» Respondens autem venerabilis Pater, dixit: «Scio quidem, virorum
optime, scio 277 hunc esse latronem sceleratissimum, omnique
tormentorum acerbitate dignissimum. Non me ergo 1325B existimes
hujusmodi peccatorem impunitum velle relinquere, quin potius cogito eum
tortoribus tradere et dignam capere ultionem ex eo, quae utique tanto dignior
erit, quanto diuturnior. Tu illum decreveras brevi supplicio et momentaneo
interitu consummare, sed ego eum faciam diuturno cruciatu et morte longissima
mori. Tu furcis appensum per unum aut per plurimos dies mortuum in patibulo
manere permitteres, ego cruci affixum per annos plurimos faciam in poena jugiter
vivere et pendere.» Quo audito princeps Christianissimus siluit nec ausus est
amplius contradicere sermonibus sancti. Protinus ergo benignissimus Pater exuta
tunica sua induit ex ea captivum, et attonsa coma 1325C capitis
ejus, sociavit eum ovili Dominico, de lupo faciens agnum, de latrone conversum.
Qui veniens cum eo ad Claramvallem, factus est illi deinceps obediens usque ad
mortem, triginta, ni fallor, et eo amplius annos in Ordine supervivens.
Vocabatur autem Constantius, quem nos etiam vidimus, et
cognovimus. CAPUT XVI.
Haereticum obloquentem sanctus Bernardus prudenti responso
confutat.Alio quoque tempore cum legatus domini papae,
aliique episcopi pro confutanda haeresi Manichaeorum ad partes Tolosanas
traherent illum 278 hominem Dei secum, paraverunt ei fratres
equitaturam solito meliorem, quae tam longo itineri sufficere 1325D
posset. Qui cum ad illum terram comitantibus episcopis devenisset, Henricus
quidam, quondam monachus niger, tunc vilis apostata, et eorumdem haereticorum
princeps, cognito adventu famuli Dei, veritus est a facie ejus, sciens quia non
posset resistere sapientiae et Spiritui qui in eo loquebatur. Proinde maturata
fuga delituit, et minime potuit usquam eo tempore reperiri. Ibi quoque
glorificavit servum suum Deus in conspectu totius populi et principum terrae,
faciens quotidie per manus illius signa et prodigia magna in plebe. Nec facile
credi potest quanta turbarum infinitas apostolicum virum tota die prosequeretur,
dum alii eruditionem, alii curationem, universi benedictionem ab eo
postularent. 1326A Quadam igitur die, praesente
innumerabili hominum multitudine, cum eos copiosius de fide Catholica
conservanda, et de immunda haeresi percavenda monuisset, contigit adesse quemdam
de haereticis illis, qui potentior caeteris atque prudentior videbatur; qui cum
amaro oculo cerneret venerationem, quam Dei famulo populus impendebat,
moliebatur aliquid agere unde claritatem opinionis ejus aliquatenus obnubilaret,
et daret maculam in gloria illius. Jamque expletis omnibus quae ad praesens
necessaria putabantur, vir Dei super equum suum ascenderat ut abiret; et ecce
praedictus haereticus quasi coluber erecto capite venit ante hominem Dei, et
clamans coram omnibus, ait: «Domine abbas, scitote quia caballus magistri
nostri, 1326B qui tam malus vobis apparet, non ita cervicatus et
pinguis est sicut iste sonipes vester.» Quo 279 audito vir
mitis et patiens respondit ei mox tranquillo vultu et animo, dicens: «Non
diffiteor, amice, quod astruis. Verumtamen scire te convenit quia jumentum istud
de quo mihi insultas, brutum est animal: unum utique ex illis quae natura prona
atque ventri obedientia finxit. Quod si pro libitu suo comedit ac pinguescit,
nihil inde justitia laeditur, nihil Deus offenditur, quia jumentum quod suum est
facit. Proinde non erimus arguendi in judicio Dei, ego et magister tuus, de
cervicibus jumentorum, sed unusquisque de suo collo judicabitur. Nunc igitur, si
placet, respice collum meum, et vide; et si grossius est collo magistri tui,
inde me 1326C forsitan reprehendere poteris.» Hoc itaque dicto
caputium exuit, et capite denudato usque ad humeros, apparuit ipsius collum, ut
erat, productum et gracile, quod quamvis esset carnibus exesum et tenue, erat
tamen ex dono coelesti pulchrum et candidum nimis, sicut collum oloris. Quod cum
viderent universi qui aderant, laetati sunt laetitia magna, benedicentes Deum,
qui dedit in ore famuli sui ita paratum, et ita conveniens responsum, unde
confunderetur et obstrueretur os loquentis iniqua. CAPUT XVII. Parisiis clericos
aliquot qua verbis, qua lacrymis et gemitibus ad sanctius vitae institutum
conversos, secum in Claramvallem deducit.1326D Quadam praeterea vice cum iste vir Domini, causa exigente Parisius
adisset, rogatu clericorum ingressus est de more scholas eorum. Quibus 280 ostendens formam verae philosophiae, monebat eos attentius de
mundi contemptu, et subeunda pro Christo Domino paupertate. Explicito vero
sermone cum nemo ex eis converteretur, tristis egressus est, eo quod praeter
votum et praeter solitum id ei accidisset, veniensque ad domum cujusdam
archidiaconi, qui eum ad hospitium suum traxerat, secessit in oratorium ibidem
constitutum. Cumque coepisset orare in spiritu vehementi, ita mente compunctus
est, ut gemitus et singultus quos cohibere non poterat, foris audiri
contingeret. Quo comperto praefatus 1327A archilevita a sociis
ejus inquirere coepit, quaenam illi existeret tanti causa moeroris. Respondens
autem unus ex eis, vir religiosus, quondam abbas Fusniaci, nomine Renaldus, qui
secretorum famuli Dei magis conscius erat, et cujus etiam relatu ista
cognovimus, dixit ad illum: «Homo iste mirabilis, totus igne charitatis
accensus, totus in Deo absorptus, nihil aliud in mundo desiderat nisi tantummodo
ut valeat errantes ad viam veritatis reducere, et eorum animas Christo
acquirere: et quia modo verbum vitae seminavit in scholis, et de conversione
clericorum fructum temporaneum non recepit, Deum sibi putat iratum, cujus hodie
non persensit in sua praedicatione respectum. Hinc ista procella gemituum, hinc
profusio lacrymarum. Proinde 1327B nunc certissime spero quod
hodiernam sterilitatem, crastinae sationis ubertas grandi foenore compensabit.»
Mane itaque facto cum scholas repetisset, egregius praedicator ad nutum Domini
navem cogitationis duxit in altum, et verborum retia laxavit in capturam. Finito
vero sermone plurimi ex eisdem clericis per manum illius sese Domino
reddiderunt. 281 Quos ille protinus de mundi periculo,
tanquam de marinis fluctibus extractos, et vehiculis conductis impositos, in
salvatorium Claraevallis inferre non distulit. Tandem egressus de civitate, cum
comitatu suo usque ad villam Sancti Dionysii venit, ibique pernoctavit. Summo
vero mane cum eum recto itinere profecturum fratres illius existimarent, dixit:
«Redeundum est nobis omnino Parisius, 1327C quia sunt ibi adhuc
aliqui ex nostris, quos etiam oportet nos inde abducere, et jungere huic ovili
Dominico, ut fiat unus grex et unus pastor.» Cum ergo coepisset introire in
civitatem, vidit a longe clericos tres in occursum ejus venientes, dixitque ad
socios suos; «Expedivit nos Dominus, jamque in viam nostram proficiscemur. En
isti sunt clerici, propter quos venimus.» Illi vero accedentes cum eum adesse
cognoscerent, gavisi sunt gaudio magno, et dixerunt: «O quam desideratus,
advenis, beatissime Pater, quia propositum nostrum erat adire te, et vix
putabamus abeuntem consequi posse.» Qui respondens ait ad illos: «Et ego
noveram, dilectissimi. Propterea festinabam cum panibus 1327D occurrere fugientibus vobis. Gradiamur itaque simul, eroque per
gratiam Dei ductor itineris vestri.» Adjuncti ergo caeteris supra memoratis,
secuti sunt hominem sanctum, adhaerentes et obsequentes ei usque ad obitum
suum. 282 CAPUT XVIII. Mediolani affirmavit quidam
vidisse se S. Bernardum inter apostolos.Eodem quoque
Renaldo indicante cognovimus quod iste Dei famulus, cum venisset aliquando
Mediolanum pro reconciliando schismate Petri Leonis, cum tanta exsultatione
universorum fuit ibi receptus, ut tota civitas fere per unam leugam rueret in
occursum ejus. Multi vero eorum per quatuor aut quinque milliaria processerunt.
Ita denique sibi 1328A in ipso complacuerunt, ut cum eum antea
non vidissent, ingressum in urbem mox in archiepiscopum unanimi consensu
raperent potius quam eligerent. Quod cum ille recusasset, parati erant omnino
vim facere usque ad mortem, nisi fuga latenter evasisset. Cum ergo ibi sederet
in quadam amplissima domo, tanta circa eum erat hominum multitudo, ut nullus
ingredi posset. Interea quidam de civibus illis, vestitu et vultu honorabilis,
cum Dei hominem adire omnimodo cuperet, et nusquam aditum reperiret, ascendit in
turbam, manibus et pedibus repens, et super colla sedentium gradiens, quousque
pervenit ad eum. Cumque apprehendisset pedes ejus, coepit eos mira devotione
amplecti ac deosculari. Quod videns supradictus Renaldus qui 1328B propius assistebat, accessit ut amoveret eum, sciens utique quia
vir sanctus hujusmodi venerationibus et obsequiis nimium gravabatur. Ille vero
conversus dixit ad eum: «Dimitte me, obsecro, 283 dimitte me
videre et tangere hominem Deo proximum, et vere apostolicum virum. Dico enim
tibi, et in fide Christiana testificor, quia vidi illum inter apostolos.» Quod
audiens monachus ille, miratus est. Et cupiens plenius nosse, volebat ab eo
inquirere modum visionis hujus; sed prae pudore propter astantes non fuit ausus.
Verumtamen magnam exstitisse revelationem ipse certissime credidit, pro qua vir
ille tam vehementer affectus erat erga famulum Dei. CAPUT XIX. Orantis S. Bernardo
apparens Christus crucifixus, solutis a cruce brachiis eum
amplectitur.1328C Domnus Menardus
quondam abbas de Moris, vir religiosus et piae recordationis, mirabilem quamdam
visionem quasi de alio retulit nobis, quam tamen sibimet evenisse putamus, ita
dicens: Notus est mihi monachus quidam, qui beatum Bernardum abbatem aliquando
reperit in ecclesia solum orantem. Qui dum prostratus esset ante altare,
apparebat ibi quaedam crux cum suo crucifixo, super pavimentum posita coram
illo. Quem isdem vir beatissimus devotissime adorabat ac deosculabatur. Porro
ipsa majestas separatis brachiis a cornibus crucis, videbatur eumdem Dei famulum
amplecti, atque 1328D astringere sibi. Quod dum monachus ille
aliquandiu cerneret, prae nimia admiratione stupidus haerebat, et quasi extra se
erat. Tandem vero metuens ne Patrem offenderet, si eum veluti secretorum 284 suorum exploratorem, ita sibi de proximo imminere
conspiceret, silenter abscessit, intelligens nimirum ac sciens de illo homine
sancto, quod vere supra hominem esset tota ipsius oratio atque
conversatio. CAPUT XX.
Monacho epileptico impetrat S. Bernardus, ut morbum
praesentiens lecto decumbere, et repentini casus elisionem vitare
posset.Exiit aliquando Pater sanctus ad visitandum
fratres suos metentes in agro. Qui quoniam infirmus 1329A erat,
et pedes ire non poterat, perrexit in asello. Porro monachus quidam cum eo tunc
ambulans, atque asinum minans, cum ab olim pateretur caducum morbum, subito
coram eo in ipso itinere corruit, et coepit ab eadem epilepsia graviter
torqueri. Quo viso vir sanctus condoluit ei: unde et deprecatus est pro eo
Dominum, ut passio illa non apprehenderet amplius improvisum. Igitur aeger ex eo
tempore usque ad diem mortis, per viginti et eo amplius annos quibus postea
supervixit, datum est ei quod antea non habebat, quodque caeteris epilepticis
vix aliquando contingit quoties ex eodem morbo cadere debebat, per aliquantum
temporis spatium praesentire, ita ut opportune posset lecto decumbere, et
repentini casus elisionem jugiter 1329B praecavere. Et quidem vir
sanctus qui hoc ei a Domino minus impetravit, credimus quia perfectam illi
sanitatem obtinere potuisset, si saluti animae ejus expedire cognosceret. Sed
quoniam ille homo 285 gravis moribus ad portandum, et duri
admodum cordis erat, cui salvando et virga correctionis, et baculus
consolationis semper necessaria videbantur, concessum est ei misericorditer, ut
subitanei casus periculum praesciendo jugiter declinaret, et salutiferi morbi
stimulo non careret. CAPUT XXI. Cuidam primum clerico regulari, ac
postea Clarevallensi monacho, pluries apparuit S. Bernardus haud multo post
obitum.1329C Frater quidam de Ordine
regularium clericorum, cum esset proficiendi cupidus, atque aemulator
charismatum meliorum, desiderabat desiderio magno beati Bernardi magisterio
subjici, et Clarevallensi collegio sociari. Hic itaque per quatuor dietas a
Claravalle remotus, eadem die et hora qua praedictus Dei famulus de mundo
migravit, somnolentia pressus praeter consuetudinem, super scamnum obdormivit.
Erat autem quasi secunda hora diei. Et ecce apparuit ei per visionem magna
quaedam et speciosa processio candidi Ordinis monachorum, qualem nunquam antea
viderat, quae sanctum funus quasi ab illo loco in quo praefatus Pater obiit, in
ecclesiam honorifice deferens, debitum sepulturae officium celebrabat. Quinta
vero postmodum luce, 1329D cum ad illius aures de morte
sanctissimi viri rumor tristissimus pervenisset, animadvertit illico eum illa
hora de mundo transisse, in qua 286 praefatam viderat
visionem. Et vere sic erat. Tunc vero diri vulneris novitate perculsus,
consternatus est animo vehementer, miserum atque indignum se clamitans, quod
voti sui compos fieri non meruisset. Proinde laxans fletibus habenas, se totum
contulit in lamenta. Vespere autem facto, antequam mero confectos oculos somnus
exciperet, coepit attentius cogitare de illo homine sancto, utrum in pace
receptus a Domino coelesti beatitudine frueretur, jamque cum sanctis omnibus
esset exorandus, an fortasse de mundano pulvere secum aliquid trahens, adhuc
orationum suffragiis indigeret. Dum 1330A hoc ergo animo
volveret, atque idipsum magnopere scire desideraret, subito factus extra se,
vidit in spiritu stellam fulgidam de terra surgentem atque rectissimo cursu
coelorum ardua penetrantem. Moxque signatum est ei hanc esse beati Bernardi
animam, quae, tanquam sidus eximium, pura et nitida ad coeli fastigia
consedebat. Evolutis autem diebus paucissimis, cum esset ante
altare orationi intendens, et pro ejusdem sancti viri anima defunctorum officium
devote persolvens, venit in mentis excessum: et ecce apparuit illi iterum isdem
Dei famulus, pontificalibus infulis insigniter adornatus, qui etiam de terra
consurgens, recto itinere in coelum ferebatur. His et hujusmodi revelationibus
frater ille praemonitus, ab illo tempore 1330B consuevit de eodem
beatissimo viro singularem memoriam agere, ipsumque inter amicos Dei maximos
computando spiritaliter honorare, nihil haesitans de ipsius glorificatione. In
ipsis quoque diebus apparuit illi denuo per visionem isdem Dei famulus, quasi
strenuus laborator, praecinctus ad operandum 287 in agro
latissimo, in quo manipuli triticeae messis innumerabiles erant, ex quibus
multitudinem copiosam jam in acervum magnum congesserat. Reliquis vero qui multo
plures supererant, comportandis et coacervandis adhuc pertinaciter insistebat.
Quod cum vidisset, intellexit illico congeriem illam manipulorum, figuram tenere
multitudinis fratrum, quam isdem egregius praedicator, 1330C quandiu vixit in carne, Christo Deo aggregarat, adhuc autem
restare innumeros qui ejus meritis et exemplis ad salvationis gratiam essent
perducendi. Unde multum exsultans, seque unum ex illis fore non desperans,
Claramvallem quam citius potuit adiit, postulans et impetrans se admitti. Qui dum adhuc ibidem novitius esset, ac beati viri memoriam pene
incessanter atque insatiabiliter animo volveret, quadam Dominica die circa finem
vigiliarum fatigato illi et modis pluribus afflicto coepit obrepere sopor. Et
ecce apparuit ei per visum isdem Dei famulus, dignanter eum alloquens et monens
de dirigenda ad Deum jugiter intentione cum quotidiana lacrymarum effusione;
quod si faceret, divinam miserationem, et suam ipsius visitationem 1330D securus exspectaret. Et cum ista dixisset, recepit se in tumulum
suum quod ibi positum erat. Quae videlicet receptio ita evidens fuit, ut frater
ille nesciret utrum dormitans an vigilans hoc vidisset. Cumque aperuisset
oculos, et piissimi Patris admonitionem dulci recordatione pensaret, subito
iterum apparuit illi jam plene vigilanti, et corporeis oculis intuendum se
obtulit. Stabat igitur cominus coram ipso, ita ut manu tangi facile posset,
diligenter eum considerans, et quasi explorans 288 utrum
dormiret an vigilaret, more videlicet eorum qui excitant ad vigilias dormientes.
Erat autem indutus habitu monachali, propemodum simulans monacho qui juxta
eumdem novitium stabat in choro. Quem ipsum fore existimans, mirabatur admodum
de eu 1331A novitius cur ita defixis obtutibus eum intueretur.
Cumque reflexo lumine eumdem monachum juxta se manere conspiceret, protinus ille
qui videbatur evanuit. Tunc ergo revelante Spiritu frater ille cognovit, ipsum
eumdem Dei famulum adfuisse, qui desideratam praesentiam suam pauperi atque
desolato dignatus fuerat exhibere. Nam cum ab eo evanuisset, visum est illi quod
quasi sensibiliter praecordiis ejus illapsus fuisset: unde vehementer accensus
in amorem Dei et beatissimi viri illico totus in jubilum raptus, et quasi extra
se fuit. Denique sequenti nocte cum vigiliis fratrum similiter interesset, talem
et tantam divinae visitationis gratiam ibidem expertus est, qualem et quantam in
vita sua nunquam antea senserat: quod totum utique 1331B meritis
ejusdem sancti obtinuisse se non dubitavit. Cumque per dies plurimas memoriam
abundantiae suavitatis hujus recolendo frequentius eructaret, fundebat ubertim
dulces et pias lacrymas, quibus die noctuque satiari non
poterat. 289 CAPUT XXII. Alexandri ex canonico et
doctore Coloniensi, postea Grandissilvae, ac demum Cisterciensis abbatis mira ad
monachismum conversio, S. Bernardi ope.Accidit autem
aliquando, ut isdem Dei famulus jubente beato Eugenio papa Alemanniam
ingrederetur, Jerosolymitanum iter Conrado imperatori et populo terrae
praedicaturus. Cumque ibidem signis et virtutibus innumeris coruscaret, videns
imperator mirabilia magna, quae per eum Dominus ostendebat, 1331C crucis signum de manu illius accepit, Jerosolymam profecturus.
Nec distulit idem facere infinita hominum multitudo, ita ut incredibili fidei
ardore succensi, scissuras et fimbrias de vestimentis famuli Dei, quae propter
hoc ipsum nova frequenter accipere cogebatur, undique certatim diriperent, seque
infelices arbitrarentur quicunque de indumentis ejus cruces habere non
mererentur. Multi quoque ex eis nobiles ac sapientes viri, per manum illius sese
Deo reddiderunt; qui in Claravalle ab eo deducti, et ab eo monachi facti,
maximum deinceps in Ecclesia Dei fructum attulerunt. Ex quibus etiam exstitit
unus Alexander, vir venerabilis, tunc canonicus doctorque famosus in urbe 1331D Coloniensi. Quem cum beatissimus Pater de convertendo sese ad
Ordinem monuisset, ille saeculari scientia vel opulentia tumens respondit se
nihil ad praesens minus velle, vel cogitare quam habitum sumere monachalem.
Eadem igitur 290 nocte cum membra sopori dedisset, apparuit
ei per visionem isdem vir venerandus, erigens eum de grabato in quo graviter
languens jacere videbatur, ac restituens sanitati. Deinde tulit habitum suum quo
erat ipse indutus, et ex eo contexit Alexandrum. Qui cum eumdem habitum semel et
secundo rejectum ab humeris indignanti animo repulisset, tertia tandem vice
collo ejus injectum et corpori valenter astrictum compulsus est retinere. Tunc
vero beatus Pater baculum etiam quem tenebat, in manu 1332A ejus
tradens, futurae praelationis gratiam denotavit, et ita abire praecepit.
Evigilans autem Alexander, nihil adhuc pro hujusmodi revelatione mollescere
poterat, sed in eadem animi duritia persistebat. Eodem vero die cum ille
beatissimus abbas ad mensam recumberet, oblatus est ei piscis qui perca
nominatur, ut ex eo reficeret. Quo viso vir Domini erectis in coelum luminibus,
super eumdem piscem diutius oravit, et benedicens illum, praefato Alexandro pro
pitantia transmisit. Quem dum ille gustare inciperet, ad primum illico morsum
meruit in seipso feliciter experiri quantae virtutis esset oratio famuli Dei.
Nam repente mutatus in alterum virum, compunctus est valde, et coepit ubertim
super eumdem cibum lacrymas fundere. Mirabatur vero 1332B seipsum, nesciens quid haberet, aut cur fleret. Tandem
recordatus visionis quam nocte praeterita viderat, intellexit a Domino gratuita
ejus miseratione se esse praeventum. Unde supernae vocationi gratias agens,
beato Dei famulo incontinenti se reddidit, a quo in Claravalle monachus factus,
et deinceps Grandissilvae pastor effectus, adeo in sanctitate vitae profecit, ut
postmodum fieret Cisterciensis 291 coenobii Pater et abbas
patriarchalis. Haec nos itaque sicut ab eodem Dei famulo Alexandro audivimus,
fideli relatione deprompsimus. CAPUT XXIII. Stephanus abbas Cisterciensis
cognoscit, Deo revelante, septem psalmos poenitentiales, quos pro anima matris
suae S. Bernardus adhuc novitius quotidie in silentio dicere consueverat, fuisse
quadam die ab eo praetermissos.1332C Dum beatus Bernardus adhuc novitius esset, solitus erat quotidie pro
anima matris suae septem psalmos poenitentiales in silentio dicere. Die vero
quadam cum dictos psalmos post Completorium inchoasset, omisit eos, per incuriam
nescio, an per oblivionem, antequam perdixisset; veniensque ad stratum suum
obdormivit. Abbas vero Stephanus cognita per spiritum negligentia, die postera
convenit eum, dicens: «Frater Bernarde, ubinam, quaeso, illos tuos psalmos
hesterna die post Completorium dimisisti? aut cui eos commendasti?» Quod audiens
adolescens, ut erat verecundus et 1332D timoratus, erubuit,
prociditque ad pedes ejus. 292 CAPUT XXIV. De Stephano
Cisterciensi abbate, cui tres carrucas cum novem equis mirabiliter Deus
suppeditavit, quique, regimine abdicato, vidit immundum spiritum Guidoni sibi
suffecto in os ingredientem.Hic itaque venerabilis
Stephanus quadam die vocavit unum ex fratribus suis, et loquens ad eum in
Spiritu Dei, dixit: «Vides, charissime, quia magna coarctati inopia, prope est
ut fratres nostri fame et frigore et caeteris molestiis periclitentur, nisi eis
concite subveniatur. Vade ergo ad nundinas Verzelliaci, quae proxime instant, ut
compares ibi quadrigas tres, et earum singulis ternos equos fortes atque
tractores, quibus maxime indigemus 1333A ad nostra onera
comportanda. Cumque quadrigas illas pannis et alimentis, aliisque rebus
necessaris oneraveris, adducens eas tecum, cum prosperitate et gaudio
reverteris.» Respondens autem frater dixit ei: «Paratus sum, domine Pater, ut
tuis jussionibus obsequar, si pretium dederis ad illa subsidia comparanda.»
Respondit ei abbas: «Ecce denarii tres, qui soli reperti sunt in ista domo.
Tolle igitur, si volueris, eos; reliqua enim quaecunque defuerint, tibi Dei
nostri misericordia providebit. Securus itaque vade, quia mittet Dominus angelum
suum tecum, et prosperum faciet iter tuum.» Profectus itaque frater cum
Verzelliacum pervenisset, a quodam viro fideli et timorato hospitio receptus
est. Qui dum itineris ejus 1333B causas et fratrum indigentias
cognovisset 293 abiit in instanti ad quemdam locupletissimum
hominem, finitimum suum, qui desperate languens, ac pene jam moriens facultates
suas pauperibus erogabat. Cumque Cisterciensium monachorum, quorum jam in
partibus illis sanctitas celebris habebatur, eidem infirmo penuriam indicasset,
vocatus est ad domum ejus supradictus frater, tantamque pecuniae summam in
eleemosyna ab ipso moriente recepit, ut cuncta quae injunxerat abbas, ex ea
sufficienter compararet. Acceptis itaque tribus rhedis, cum novem quadrigariis
equis, oneravit atque ornavit eas cunctis quae fraternis usibus necessaria esse
cognovit: et ita qui vacuus venerat, plenus ad suos remeavit; Cistercioque
propinquans, 1333C nuntium misit qui abbati significaret ipsius
adventum pariter et proventum. Quo audito venerabilis Pater exsultavit in Domino
vehementer, et convocatis in unum fratribus ait: «Deus miserationum Dominus,
Deus misericordiae libere ac liberaliter egit. Vere nobiliter, vere eleganter
egisti nobiscum, Domine procurator et pastor noster, aperiens manum tuam, et
implens benedictione penuriam nostram.» Tunc ordinata processione, occurrerunt
obviam venienti fratri usque ad portam, ita ut ipse abbas procederet indutus
vestibus sacris, cum pastorali virga, ministris similiter indutis ac
praecedentibus eum cum cruce et aqua benedicta. Exceperunt ergo solemniter,
atque cum 1333D multa gratiarum actione eleemosynam illam, non ut
ab homine praestitam, sed tanquam coelitus missam benedictionem a Domino, et
misericordiam a Deo salutari suo. De beato autem viro legitur
in Gestis Anglorum 294 quod, dum adhuc esset in saeculo
juvenis, profectus est aliquando Romam cum quodam socio suo causa orationis. Quandiu vero fuerunt in itinere illo,
soliti erant diebus singulis sine intermissione Psalterium integrum decantare.
Tandem vero ingressus monasterium Molismense, isdem venerabilis Stephanus
ferventissimo studio laboravit, ac modis omnibus institit, ut locus et ordo
Cisterciensis 1334A institueretur, cujus ipse postmodum ordinante
Domino pastor et doctor eximius erat instituendus. Hic itaque longo senio
confectus, cum jam caligassent oculi ejus, et videre non posset, curam
pastoralem deposuit, ut sibimet ipsi et soli Domino jam vacaret. Successit autem
ei quidam indignus honore, nomine Guido, qui donis exterioribus instar sepulcri
dealbati non mediocriter pollens, interius erat vitiorum putredine sordens.
Cumque in ipso suae promotionis primordio, fratrum professiones de more
susciperet, isdem Dei famulus Stephanus vidit immundum spiritum ad illum
venientem, atque in os ejus ingredientem. Vix mensis praeterierat unus, et ecce,
revelante Domino, denudata est impuritas ejus, et eradicata est mox de paradiso
Dei plantatio 1334B spuria, quam Pater coelestis non
plantarat. 295 CAPUT XXV. Fastradus ex abbate Camberonensi
Clarevallensis, indeque Cisterciensis, reverendi oris et magnarum virtutum vir,
etiam in obitu divinitus commendatur.(Vide supra
S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 464.) 296-300 CAPUT XXVI. Admonetur coelitus quidam abbas, ne de excutienda praefecturae
suae sarcinia ulterius satagat. Idem gravissimis et creberrimis capitis
doloribus, mirabili quasi massae plumbeae in mediam ejus frontem illapsu
liberatus olim fuerat.Quidam sanctus abbas de filiis
Claraevallis, dum 1334C Christi amore totus arderet, modis
omnibus satagebat pastoralis officii curam deponere, ut quieti contemplationis
liberius posset intendere. Quadam igitur vice egressus de monasterio suo, quasi
jam minime reversurus, diebus paucis ad aliam quamdam sese contulit abbatiam,
absolutionem praedicti regiminis magnopere expetens et exspectans. Quadam itaque
nocte cum interesset vigiliis, vigilans cum aliis, et psallens, vidit in mentis
excessu beatum Bernardum sibi apparentem. De cujus visione exhilaratus multum,
coepit ei obnixius supplicare, ut ipsum dignaretur ducere ad Dominum Jesum
Christum, cujus felicissimam praesentiam nimio desiderabat ardore. Quem mox
beatissimus Pater 1334D secum assumpsit, perductumque quo
voluerat, praesentavit Domino Salvatori. Ad quem cum introductus fuisset,
procidit ad pedes ejus, adorans et flagitans ut sui misereretur. Cui respondit
Dominus: «Si volueris habere me misericordem, fac mihi ergo professionem.» Quo
ille audito, libentissime annuit, et junctis manibus in manus illius se
tradidit, profitens ac promittens obedire se illi usque ad mortem. Facta igitur
professione, et 301 revelatione transacta, cum esset ad se
reversus, vacillante animo turbabatur, nec pro certo sciebat quid sibi per illam
visionem, aut promissionem innueretur. Suspicabatur tamen a suo desiderio 1335A se esse fraudatum, et ejusdem professionis vinculo ita
innodatum, ut pastoralis officii sarcinam, quam aegre tolerabat, jam absque
divino nutu deponere non auderet. In crastinum vero cum altari assistens,
sacrosanctum corpus in manibus haberet, medullitus coepit Dominum exorare, ut
beneplacitum suum super hoc ei dignaretur evidenter ostendere. Et ecce in ipsa
perceptionis hora, facta est divinitus vox ad eum, dicens: «Quandiu vixeris,
successorem habere non poteris.» Tali itaque responso certificatus, pedem a fuga
cohibuit, et divino arbitrio proprium supponere studuit. Hic
itaque venerabilis Pater, in primordio conversionis ac juventutis suae, cum
magno dolore capitis 1335B frequentius urgeretur, magis tamen
animo gravabatur quod spiritum in eo promptissimum ad ardua quaeque virtutum,
caro infirma pro voto subsequi non valebat. Quadam itaque Dominica cum
solemnibus vigiliis interesset, sentiens se praefato incommodo solito amplius
stimulatum, cogitavit exire de choro, et exire pausatum. Sed inspirante Deo
recogitavit mox ut sibi vim faceret, et usque ad Primam diei sustineret. Prima
vero transacta, quamvis doloris immensitas non cessaret, proposuit iterum usque
ad missam tolerare majorem, ut sacram accipere posset communionem. Cumque jam
communicaturus ad gradum altaris accederet, et solitam veniam ibidem flexis
genibus peteret, ecce repente de vertice ejus lapsa est quasi plumbea 1335C massa, quae illi per medium frontis veniens, 302 et cadens in pavimentum, non parvam collisionem fecit. Ipse
vero ejusdem molis concussionem atque ruinam apertissime sentiens, et nullam
speciem videns, de tanta novitate miratus, vehementer obstupuit. Moxque percepta
communione sacra, ab illa infirmitate eadem hora convaluit, et ita perfecte
curatus est ut nullam deinceps molestiam ex ea sentiret. Haec autem omnia quae
de memorato viro retulimus, ipso nobis secretius ibi indicante,
cognovimus. CAPUT XXVII
Balduinus miles, dominus de Guiza, homo facinorosus, Igniaci
moritur in veste monastica; ac postea Petro Igniacensi abbati saepe apparens,
tandem ejus et monachorum precibus diu purgatus in coelum
recipitur.1335D Miles quidam, nomine
Balduinus, dominus castri quod Guiza nuncupatur, in territorio Remensi, cum
esset homo bellicosus et strenuus armis, postposito timore Dei, multa quotidie
perpetrabat; rapinis, incendiis, caedibus, caeterisque similibus frequenter
insistens. Hoc solummodo boni in eo esse videbatur, quod virum sanctissimum
Petrum abbatem Igniaci, cum tota ipsius domo sinceriter diligens, magnifice
honorabat multumque de ejus meritis confidebat. Neque vero id frustra,
quemadmodum declaravit exitus rei. Nam dum adhuc esset in aetate virili,
contigit eum lethali aegritudine pressum, 1336A ad extrema
perduci. Proinde misit et vocavit ad se praedictum abbatem: qui concite 303 veniens, invenit hominem jam pene consumptum, et linguae
officio destitutum. Sed orante sancto abbate, indulta est protinus aegro, magno
munere Dei, et loquendi facultas et gratia confitendi. Quo facto voluit
incontinenti deserere mundum, et habitum religionis assumere. Sed prohibente
conjuge sua, quae corpus illius plusquam animam diligebat, dilatum est interim
votum, donec illa de sospitate illius desperata penitus, tandem dedit assensum.
Tunc ergo ductus est ad supradictam Igniaci domum, futurus ibidem monachus, si
vixisset. Sed morte accelerante soluta est protinus anima ejus, ingemiscens ac
poenitens vehementer, quod tempus poenitentiae sine poenitentia transegisset.
Cumque 1336B defunctus esset, factae sunt de eo revelationes
multae praefato abbati, caeterisque senioribus loci. Quas quia longum est
enarrare, paucas e pluribus adnotare curavimus. Eadem igitur
nocte qua defunctus est, apparuit in visione cuidam viro religioso, quasi de
lecto se erigens. Cui cum ille adminiculum ferre satageret, ait: «Non est mihi
necesse, frater, ut teipsum fatiges. Sanctus namque Benedictus adjutor est mihi
fortissimus; et ipse me mittit ad dominum Petrum abbatem vestrum, ut ab eo
monachus fiam.» In ipsa nocte cum isdem venerabilis abbas pro eo sollicitus et
anxius valde existeret, coepit animo pertractare qualiter homini mortuo, tanta
peccatorum 1336C mole gravato, succurrere posset. Haec illo
cogitante, subito astitit ei quidam, cujus vultum non agnoscebat, quem tamen
fuisse angelum Domini existimat, respondens cogitationibus ejus, et dicens:
«Magno adjutorio indiget.» Haud dubium vero quin de ipso mortuo diceret. 304 Et his dictis confestim evanuit. Accepto ergo divinitus
hujusmodi responso, totus illico orationi incubuit, sanctorum altaria
circumeundo, eorumque suffragia pro salute defuncti medullitus implorando.
Interea coepit ei, quasi moesto et fatigato somnus obrepere. Cumque obductis
palpebris, nec plene vigilans, nec plene dormiens sibi videretur, repente
apparuit ei Satan minaciter fremens adversus eum, et dicens: «Quid? Balduinum
auferes mihi?» Et cum 1336D hoc dixisset, insiliit in eum,
coarctans et comprimens vehementer. Qui statim expergefactus ita se membris
omnibus astrictum reperit, ut ea movere non posset. Sed verbum Dei non fuit
alligatum. Dixit ergo vir Dei ad Satan: «Adjuro te, spiritus immunde, per
sanguinem Jesu Christi, quem pro nobis miseris et peccatoribus fudit, et per
gloriosam ejus Genitricem et Virginem Mariam, quatenus huic animae confessae et
poenitenti nocere non praesumas.» Et cum ista dixisset, reliquit eum diabolus et
fugit. Ipse vero in sua relaxatione, defuncti liberationem intelligens, resumpta
orandi constantia iterum magis ac magis precibus insistebat. Tanta namque in
illa hora devotionis gratia perfusus est, tantamque de Dei miseratione fiduciam
1337A mente concepit, quantam in vita sua nunquam fuerat
expertus. Unde non dubitavit suas suorumque fratrum supplicationes pro eodem
mortuo divinitus exaudiri. Tunc vero statuens in commune
fratribus, orationes multas et diuturnas, ipse quoque per dies triginta pene
quotidie sacrificium nostrae redemptionis pro ejus anima offerre curavit. Porro
per totum tricenarium illud, vix aliqua dies praeteriit, quin memorato abbati,
seu dormienti 305 seu vigilanti isdem mortuus appareret;
interdum etiam flexis genibus, et junctis manibus supplicans, ut pro se orare
non desisteret. Contigit autem in ipso tempore, abbatem quemdam nigri ordinis
monachorum, quem aliquando isdem miles 1337B graviter
injuriaverat, domum Igniaci hospitandi gratia divertere. Quod videns supradictus
abbas ejusdem loci, duxit eum ad supradicti mortui tumulum, obsecrans in Christi
amore ut eum absolveret ab illa injuria, quam suadente diabolo in ipsum
commiserat. Quod ubi factum est, ecce in ipsa nocte mortuus isdem praedicto
abbati Igniaci gratulabundus apparuit; exhibens ei corpus suum purgatum et
mundum a lepra qua sese ab olim contaminatum fuisse monstrabat. Praeterea quoque
apparebat in facie ejus immensi vulneris penitus obducta cicatrix, cujus sanitas
recens deletum ostendebat esse piaculum, quod commiserat in abbatem. Post haec
autem in ipso die sancto Parasceves, jam inchoato circa horam nonam divino
officio, cum isdem venerabilis 1337C abbas Igniaci indutus
sacerdotalibus, juxta altare resideret, apparuerunt ei duo juvenes praeclaris
vultibus et vestibus sericis renitentes, qui eumdem militem dextra laevaque
incedentes usque ad altare deduxerunt; et transeuntes etiam coram abbate,
dixerunt: «Ecce dominus Balduinus. Erat autem ipse defunctus nigris indumentis,
sed tamen bonis et decoris amictus, quae quasi de ysembruno esse videbantur.»
Quod videns venerabilis abbas, laetatus est valde, nimirum intelligens in
vestibus nigris poenitentiae signum, et in repraesentatione ipsius ad altare,
certum reconciliationis indicium. Jam vero deinceps mortuo non apparente, 306 factus est abbas in hoc etiam certior de illius absolutione.
Haec 1337D ab eodem Dei famulo multis prius a nobis precibus
flagitato seriatim extorsimus: cujus assertioni decredere omni religioni
detrahere est. CAPUT
XXVIII. De lue quae Domus Dei monasterium depopulata est; et
de Franconis abbatis, ac Bernardi monachi felici ad superos
transitu.In abbatia Domus Dei, quae una est de
filiabus Claraevallis, facta est in isto anno mortalitas magna, ita ut infra
triginta et quinque dies non minoris numeri fratres de medio tollerentur, et una
die interdum quatuor aut quinque sepelirentur. Tanta vero alacritate et
desiderio, ad mortem, imo ad portum mortis et vitae januam ferebantur, ut et
morientes viventibus condolerent et viventes morientibus inviderent. 1338A Inter quos subtractus est venerabilis et sanctae memoriae Franco
abbas ejus loci, qui die sancto Parasceves Christo Domino felicem animam
reddidit. Ad cujus etiam tumulum jam de vicinis partibus populi catervatim
undique confluunt, propter sanitates et beneficia multa quae se ibidem a Domino
consequi sentiunt. Quarto autem postea die, hoc est secunda feria paschalis
hebdomadae, defunctus est ibi monachus aetate quidem juvenis, sed religionis
maturitate provectus; de quo etiam asserunt quod florem virginitatis usque ad
mortem Domino largiente servaverit. Hic vero spe mirabili confortatus, ita 307 cupiebat dissolvi et cum Christo esse, ut nil timere
videretur, nisi adhuc a morte differri, et in corpore remanere, multumque
doleret, si aliquis 1338B ei commeatum vel promitteret vel
optaret. In ipsa vero die migrationis suae apparuit ei beatus Bernardus cum
supradicto abbate F. qui dixit ad eum: Frater Bernarde (sic enim juvenis
vocabatur), ecce adduco tibi sanctum Patrem nostrum Bernardum, ut te in manibus
illius reddam. Beatus vero Pater clementi dextera suscipiens eum ait illi:
«Hodie mecum eris in paradiso.» Et his dictis evanuerunt. Tunc monachus ille
quae viderat et audierat fratribus indicavit, atque subjunxit: «Si usque in
crastinum vixero, non sum vera locutus. Quod si hodiem igravero, fidem faciat
dictis ipsa migratio.» Defunctus est itaque frater in ipsa die, ut perficerentur
in eo omnia quae dicta fuerant illi a sancto Patre. CAPUT XXIX. Mira quaedam de
Gerardo de Farfa, admirandae pietatis et sanctitatis eximiae sene, cui morti
proximo apparuit S. Bernardus; qui etiam questus est post mortem quod
praepropere et adhuc spirans fuisset sepultus.1338C Dilectus a Deo et hominibus Gerardus de Farfa,
cujus memoria in benedictione est, quemque pro sua singulari puritate et
sanctimonia beatus Bernardus singulari gratia prae caeteris honorabat, mirabilis
atque amabilis nimis omnibus apparebat. Qui dum adhuc esset monachus in Farfa,
quae est Tusciae 308 nobilis abbatia, revelante Domino vidit
in spiritu se transpositum in Claravalle, idque gerentem officii, ut cum duobus
bacinis singulas officinas circuiens, fratrum manibus abluendis aquam
infunderet. 1338D In quo nimirum designatum fuisse rei exitus
docuit, quod ipse futurus esset qui fratrum illorum excessus quotidiana, imo
pene continua oculorum inundatione ac si duobus infusoriis ablueret. Sic enim
devotio pietatis in Christi desiderio pectus illud impleverat, ut quasi duo
fontes pupillae ejus quae tacere non poterant, fere ubique, praesertim in
celebratione divini mysterii, magno lacrymarum profluvio faciem illius
madidarent. Habebat autem gratiam singularem tam apud Deum quam apud homines,
quam universi mirabantur, et intuebantur vultum ejus tanquam vultum angeli
stantis inter illos, atque dicebant: Hic est fratrum amator et
populi Israel; hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta
civitate (II Mach. XV, 14). 1339A Huic autem Deus multas consolationes in abscondito faciebat;
ipse autem, utpote verecundus et humilis, virtutes suas latere malebat, et
nullus ei super hujusmodi percunctatione, propter sanctitatis illius
reverentiam, molestus fieri audebat, et cum esset nimium corpore debilis, utpote
jam fere nonagenarius, quotidie tamen infatigabilis animi fervore juvenescere
videbatur, ita ut vix aegritudine compellente posset in infirmitorio detineri,
vix posset etiam a labore messium retineri. Qui dum aliquando gravissima
valetudine pressus, in quadam secretiori domuncula lecto decumberet, nocte
quadam contigit exstingui lampadem quae ibi ardebat. Quo viso, frater quidam qui
ei tunc temporis ministrabat, surrexit 309 et abiit
reaccendere illam. Cumque reperisset 1339B clausas undique
officinas sine igne, reversus est tristis; et firmato ostio cellulae, iterum
recubans obdormivit. Profunda vero nocte cum sanctus ille vir ad necessaria
surgere vellet, assurrexit frater dolens quod ei luminare deesset. Respiciens
autem ad fornaculam praesentem, in qua per octo dies antea focus non fuerat,
vidit ibidem prunarum ardentium non parvam congeriem: accensaque ex eis lampade,
cum statim ad eamdem fornaculam oculos verteret, non modo prunas illas non
reperit, sed ne ullum quidem in ea caliditatis vestigium deprehendere
potuit. Novitius autem quidam, nomine Julianus, honestae vitae
sacerdos ac religiosus, qui de ordine regularium clericorum Claraevalli sese
contulerat, 1339C vidit aliquando spiritum immundum instar haedi
pervagantem in choro. Qui cum venisset coram eo, aliquandiu substitit, et coepit
eum rictu patulo subsannare, obscenum caput contra illum exagitando, et dentes
ad invicem minutissime concutiendo. Cumque recessisset ab eo, venit et stetit
ante hominem Dei Gerardum, et coepit eum similiter petulcum animal pudendis
gestibus irridere, a quo magis irrisum atque exsufflatum, illico tanquam fumus
evanuit, et ultra eum novitius ille non vidit. Qui mox accepta colloquendi
licentia percunctatus est eum utrum in choro aliquid in illa tali hora
conspexisset. Confessus est autem ei senior se vidisse phantasticum haedum, qui
ludens motibus, et se et illum 1339D pariter subsannaret. Quod
audiens novitius ille, miratus est valde, ac per hoc intellexit quod multa
hujusmodi cerneret, quamvis pauca inde referret. 310 Huic autem viro jam posito in extremis beatus Bernardus
angelico vultu et vestibus albis decoratus apparuit, in ea tamen consistentia et
habitudine corporis, qua ante obitum fuit. Quem cum ille inspiceret ad se
ingredientem, et veteranos ac venerandos artus baculo sustentantem, manu ac voce
qua poterat suis servientibus innuit, ut sancto venienti assurgerent, et locum
sedendi citius praepararent. Illis vero mirantibus ac quaerentibus de quonam
sancto ille loqueretur, premente se aegritudine non poterat respondere.
Postmodum vero recepta virtute loquendi, cum idipsum denuo sciscitarentur, 1340A confessus est se vidisse beatum Bernardum blando ipsum alloquio
consolantem. Qui cum benedixisset eum, benedixit etiam totam domum, subjungens
haec eadem verba, et dicens: «Haec est domus mea quam aedificavi. Dominus
custodiat eam in aeternum et in saeculum saeculi.» Cum vir ille sanctus in
Domino quievisset, aliquanto postea tempore elapso apparuit in visione cuidam
religioso converso, nomine Laurentio, laetus atque praeclarus, et pretiosis
vestibus decenter ornatus, indicans quia per Dei gratiam gaudium sempiternum
obtineret et gloriam. Fratri autem solo tenus supplicanti ut ejus benedictionem
atque suffragia mereretur, benedixit atque ita respondit: «Ego orare non cesso
non modo pro te, verum etiam pro ipsius 1340B universitate
Ecclesiae. De hoc tamen conqueror aliquantum, quod fratres adhuc viventem et
spirantem me prae nimia festinatione sepelierunt.» CAPUT XXX. 311 De Laurentio converso Clarevallensi, qui S. Bernardi ope multis
subductus periculis, decem bubalos in Claramvallem ex Italia
perduxit.Igitur quod de praedicto fratre Laurentio
mentio incidit, referendum existimo aliquid quod de illo cognovi. Erat ergo vir
ille (quod omnes agnovimus) homo spiritualis, orationi atque compunctioni
mirabili pertinacia semper insistens, ita ut per plurimos annos cum sanctorum
confessorum Bernardi atque Malachiae corpora in secretario die noctuque
servaret, vix unquam aliqua hora posset ibidem aliter 1340C inveniri, nisi semper orationi incumbens et diuturnis fletibus
pavimentum aspergens. Porro vir iste in primordio conversionis cum multis
tentationibus vexaretur, nocte aliqua finitis Matutinis erat in quodam domicilio
solus: et ecce spiritus immundus mugiens et plangens discursu gyrovago circa eum
rotabatur. Ipse vero imposito fronti suae signaculo sanctae crucis, quisnam
esset interrogavit. Respondit autem daemon: «Ego sum qui tentavi et flagellavi
Job.» Quod audiens frater, cum adhuc novitius esset, timuit a facie daemonis, et
fugit, et eum ulterius non audivit. Post transitum autem beati Bernardi,
contigit ut isdem frater a venerabili Philippo Clarevallensi priore ad regem
Siciliae Rogerium 1340D mitteretur pro negotio ipsius Ecclesiae.
Qui cum Romam fuisset ingressus, comperto quod idem rex nuperrime mortuus esset,
consternatus animo est, et quid facere deberet prorsus ignorabat. Conversus ergo
ad orationem 312 cum gemitu et lacrymis beatum Bernardum
invocabat, dicens: «Pater mi, currus Israel et auriga ejus, ut quid dereliquisti
nos? Heu me! Pater sancte, quid dicam, vel quid faciam ego pauperculus et
misellus, et ego omni solatio destitutus? Te vivente, teque jubente securus
procedebam longius saepe ad exteras nationes, et ubique recipiebar ob gratiam
tui, cum gratia multa; deferens nimirum salutationes et litteras tuas, quas
reges et praesules, cum caeteris omnibus, tanquam coelitus missam benedictionem
suscipiebant, et eulogiis 1341A tuis sese nobilitari nobiliores
quique gaudebant. Nunc autem te defuncto, defuncta est tecum pariter et gratia
mea: nec erit jam qui peregrino et inopi manum adjutorii porrigat: et ecce
mortuus est rex qui te sinceriter amabat; surrexitque pro eo puer filius ejus,
qui forsitan te ignorat. Quem adhuc tam longe remotum si adire voluero, et
repulsam ab eo pati contigerit, et opera et impensa perdita erit. Si vero
incontinenti revertens, negotium intentatum reliquero, torporis et insipientiae
argui pertimesco. Porrige, precor, auxilium, praebe consilium indigenti, et ne
despicias gemitum servuli miserandi. Eadem itaque nocte
apparuit ei isdem beatissimus Pater, et magnifice consolatus est, dicens: 1341B «Quid tibi visum est, frater, ita de Dei misericordia et mea
ipsius interventione diffidere? Quando enim vel ubi sensisti defuisse tibi
adminiculum meum in necessitatibus tuis? An forte impotentiorem modo me autumas
quam olim in saeculo fuerim, qui jam introductus sum in potentias Domini? Vade
ergo securus, quia prospera cuncta evenient, et in hoc ipso scies quod ego ipse
te miserim.» Haec et alia plura 313 sancto loquente, frater
ipse prae nimio pietatis ardore totus in anima liquescebat; et corde ejus
immensam parturiente laetitiam, foris quoque devotionis lacrymae erumpebant.
Cumque evigilasset madentibus oculis atque maxillis, etiam pulvillum in quo
caput reclinarat eodem lacrymarum profluvio undique perfusum esse cognovit.
Summo igitur 1341C mane iter arripiens, cum de urbe fuisset
egressus reperit cuneum institorum mercimonii gratia Siciliam adeuntium. Qui
cognoscentes eum esse de Claravalle, mox in suo conductu atque convictu gratanti
animo receperunt, et quaeque necessaria gratis quotidie ministrarunt. Tandem
ingressus ad regem Siciliae, invenit gratiam magnam in oculis ejus; et non solum
de negotio pro quo fuerat ad Patrem destinatus, prosperum eventum obtinuit,
verum etiam rex pro ejusdem patris sui anima apertis thesauris suis, ad
aedificationem novae basilicae Clarevallensis non modicam auri summam per eumdem
fratrem magna devotione transmisit. Reversus itaque Romam praedictus frater,
talem nihilominus ibidem gratiam reperit, ut de donariis 1341D cardinalium, aliorumque Romanorum alterata consuetudine plurimam
acciperet benedictionem, ita ut etiam largientibus illis, ex eadem urbe usque ad
decem bubalos educeret, et usque ad domum Claraevallis non sine ingenti omnium
stupore perduceret. Quis enim satis mirari sufficiat, quod homo debilis ac
veteranus cum duobus puerulis tantum, tantae enormitatis ac ferocitatis
animantia, quae etiam boves dupla aut tripla corpulentia et fortitudine
superant, per tanta locorum discrimina, per tanta praedonum latronumque
molimina, a Roma 314 usque ad Claramvallem minare potuerit,
praesertim cum id genus animalium citra Alpes, ut asserunt, in toto Occidente
hactenus visum non fuerit? 1342A Vix enim vel una die
malignantium occursus ac violentias poterat declinare; quae tamen omnia
pertransivit indemnis, Deo et sancto Patre Bernardo fidelem famulum ubique
tutante. Factum est autem ut transire cogeretur per quoddam
municipium, cujus principatum latronum principes obtinebant, et quorum fauces
immunis evadere nemo poterat, nisi qui forte viribus praevalebat. Mane vero jam
rutilante aurora, cum de aliquo prato in quo cum animalibus pernoctarat
egrederetur, rogabat attentius Deum sanctumque Bernardum, ut ab imminenti
periculo erueretur. Et ecce apparuerunt ei procul quasi duo viri obviam
venientes, et singulos cereos accensos in manibus praeferentes: qui paulatim
veniendo cum jam pene 1342B ad illum pervenissent, subito ab ejus
oculis evanuerunt, multamque fiduciam evadendi Dei famulo contulerunt. Ingressus
itaque illum diaboli nidum illico sistitur, atque ad praedam diripiendam undique
curritur. Supervenientes autem eadem hora quidam venerabiles viri, cum eum
Claravallensem esse cognoscerent, de manibus irruentium liberarunt, et cum suis
omnibus abire fecerunt. Tandem vero perveniens ad Claramvallem, mirantibus
universis novi generis bestias intulit, quae multiplicatis foetibus quotidie
propagantur, atque ex eo loco per multas jam provincias
dilatantur. 315 CAPUT XXXI. De quodam monacho mortuo in
Burlancurte, revelatur viro sancto, illum sanctorum Joannis et Pauli martyrum
meritis coaequari.1342C Religiosus
quidam frater de Burlancurte, nomine Gerardus, elephantinum morbum incurrens, et
multo tempore seorsum ab aliis degens, ita flagellum Patris aequanimiter
tolerabat, ita semper in gratiarum actione perseverabat, ut in ejus praedicabili
patientia caeteri mirifice delectati atque aedificati Deum glorificarent, et eum
quasi martyrem reputarent. Tandem felici agone peracto, dolorem pariter et
mortem evasit, et cum beato Lazaro in sinu Abrahae recipi meruit. Eadem igitur
nocte, dum funus in ecclesia servaretur, fratribus circa ipsum solito more
psallentibus, uni ex eis viro sanctissimo, et abbatis administratione longo
tempore 1342D functo, facta est revelatio talis: videbat in
mentis excessu; et ecce tres personae venerabiles, in multa gloria circa
defuncti corpus apparuerunt. Quarum una cum corpus ipsum virga flagellasset,
egressa est ex eo columba, avolans, et petens superiora. Tunc una ex eisdem
personis dixit: «Quasi columba petit supernos fontes.» Secunda vero subjunxit:
«Absque impedimento penetrat coelos.» Tertia nihilominus ait: «Meritis sanctorum
Joannis et Pauli coaequatur.» Quod ubi dixerunt, protinus ab oculis intuentis
evanuerunt. Cognovit ergo vir sanctus quod magni meriti esset anima illa, quae
tantis martyribus fuerat in meritis sociata. 316 CAPUT XXXII. Vir quidam pius in Meldensi territorio mortuus repertus est, super
genua sua et super laevae manus articulos nuda humo perstans, dexteram vero
quasi tundendo pectori applicatam tenens.1343A In territorio Meldis, vico qui Betunbasocas dicitur, ante hoc ferme
septennium defunctus est quidam famulus Christi, rebus quidem transitoriis
pauper, sed virtutibus dives qui, licet habitu saeculari indueretur, vitam
monachicam opere sectabatur. Iste dum adhuc esset in aetate viridiori, amicis
adhortantibus, uxoria compede passus est se arctari. Compare autem celeriter de
medio facta, digamiam inire minime acquievit, sed virtuti continentiae membra
deinceps usque ad senectam et 1343B senium dedicavit. Erat ergo
jejuniis et obsecrationibus die ac nocte Domino serviens, caeterisque divinis
obsequiis jugiter insistens. Habebat autem in consuetudine, per decennium fere
ante obitum suum, singulis diebus Dominicis communicare. Ecclesiam vero quamvis
a sua ipsius mansione longe remotam, frequentius adire non desistebat; multumque
temporis et laboris in hoc opere expendebat; utpote senex atque decrepitus, quem
tribus pedibus incedere oportebat. Quadam vero Dominica cum ad ecclesiam multo
gravamine veniens, sacrosancta mysteria solito percepisset, viribus corporis
coepit repente destitui, ita ut ad suum tugurium repedare non posset. Proinde
divertens in domicilium 1343C viri cujusdam in proximo
commorantis, per totam diem illam lecto decumbens, 317
graviter aegrotavit, et nocte sequenti vocante se Domino in pace quievit. Facto
itaque mane cum ingrederentur ad eum visitandum, invenerunt illum in oratione
positum, ibique defunctum hoc modo. Egressus siquidem de grabato, et carens
operimento, praeter femoralia tantum super genua sua et super laevae manus
articulos nuda humo perstabat; dextram vero superius quasi tundendo pectori
applicatam tenebat. Porro corpusculum erectum atque immobile stabat, et
resupinato capite facies in coelum respiciebat. Ita ergo cadaver exstinctum
divina virtute subsistens, et viventi magis quam mortuo simulans, satis
evidenter post obitum indicabat quid 1343D ante occubitum facere
consueverat. Accurrunt undique populi festinantes, videre tam pium tamque
coeleste miraculum: quod non magis utique in corpore mortuo, quam in ipso homine
vivente, vel potius moriente constat esse mirandum. Quid enim mirabilius est,
mortalem hominem orando et stando mortem irruentem excipere, et a statione sua
moriendo non corruere, an corpus exanimatum post mortem non occumbere? Utrumque
profecto mirabile, utrumque divinae virtutis et gratiae est. Quis enim alius
praeter te, Domine, facere praevaleret, ut servus tuus moriens, invicta orandi
constantia animatus, et ipso mortis articulo de cubili suo surgeret; et contra
mortis impetum, quasi contra fluminis aut fulminis ictum, flexis genibus et
erecto 1344A corpore staret, stans et orans animam traderet,
insuper et gleba cadaveris exanimati (quod a cadendo dicitur) in terra non
caderet? Vere tua sunt opera, tua sunt ista miracula, Domine Jesu, qui pauperes
amas, et personam ullius non accipis; sed 318 in omni gente,
in omni conditione et professione, quicunque te timet et operatur justitiam,
acceptus est tibi (Act. X). Videntes itaque talia cuncti, qui ejus
honestissimam conversationem antea noverant, immensas Domino grates retulerunt;
et cognoscentes quod vere servus Dei esset, cum magna devotione et reverentia
sanctissimum corpus ejus honorifice sepelierunt. CAPUT XXXIII. Monachus ordinis
Cisterciensis, orationi maxime et lectioni intendere solitus, videt primum S.
Joannem evangelistam, tum beatissimam Dei genitricem virginem Mariam, et denique
Christum ipsum Dominum sibi animam agenti occurrentes.1344B In quodam Cisterciensis ordinis monasterio quidam
honestae conversationis monachus habitabat, qui dum esset in omnis religionis
suae observantia fervens atque devotus, maxime orationi atque lectioni erat
intentus, ita ut semper ad legendum ubicunque poterat, mirabili dulcedine
traheretur; et fructum devotionis magis quam devotionem inquirens, ita in ea
sicut in omnibus divitiis delectaretur. Appropinquante autem hora vocationis
suae cum graviter aegrotaret, et oleo infirmorum jam inunctus esset, rogavit ut
corpus ejus in praesenti 1344C lavaretur, et vestimentis in
quibus sepeliendus erat indueretur. Fratribus vero causantibus novitatem, et
facere differentibus, cum in sua petitione persisteret, tandem quod volebat
obtinuit. Quo facto, circumstantibus 319 ait: «Revertimini
unusquisque ad officia vestra, quia modo moriturus non sum, sed die sequenti
post prandium servitorum. In crastinum ergo eadem qua praedixerat hora cum jam
ultimum spiritum traheret, convenerunt undique fratres ad muniendum exitum ejus.
Tunc ille divino Spiritu illuminatus, exhilarata facie dixit: «En modo
ingreditur beatus Joannes evangelista.» Et cum paululum reticuisset, iterum
dixit: «Ecce nunc venit sancta Dei genitrix Maria.» Et post modicum 1344D intervallum denuo dixit: «Eia, fratres, ecce jam venit Dominus
Jesus Christus.» Et cum hoc dixisset, illico cantare coepit et imponere
antiphonam illam dicens, Subvenite. Ac ita cantando
spiritum reddidit. CAPUT
XXXIV. Fratri cuidam cum morte luctanti apparet daemon simiae
specie, ei illudentis, et panni frustum subinde lambentis, quod ille absque
superioris licentia, detrito suo scapulari assuerat.Quidam alius monachus cum ad horam ultimam devenisset, jamque
loquendi officium amisisset, vidit immundum spiritum instar simiae, sedentem in
pertica, juxta parictem posita; ubi scapulare illius dependebat. Porro in ipso
scapulari veteri et 1345A dirupto, isdem frater modicam panni
scissuram sine licentia nuper assuerat: quam ille spiritus impurus suaviter
attrectans, et saepe deosculans, etiam lingua lingebat, et manu palpabat. Quod
cum ille videret, ingemuit; et quia jam loquelam amiserat, protensione indicis
indicando, 320 verbisque semirutis ac dimidiatis balbutiendo,
quomodo poterat innuebat, ut derisorem pessimum amoverent. Illis vero mirantibus
et diu percunctantibus quid diceret, aut quid intenderet, divina tandem
miseratione recepit officium linguae, et ait: «Nunquid non videtis illum
daemonem obscenum, sedentem in nostro scapulari, et ore spurcissimo lambentem
pitatium illud, quod nuper in eo sine licentia consuere praesumpsi? Expellite
ergo sceleratum, et 1345B tollite de indumento pitatium, ne mihi
in finem calumniosus et impius iste derisor insultet.» Cumque omnes intente
respicerent, et spiritum nequam quem ille conspicabatur, videre non possent,
amoverunt scapulare de loco, et protinus abiit pessimus exprobator. Frater vero
accepta poenitentia rursus obmutuit, atque post paululum in bona confessione
decessit. CAPUT XXXV. Monachus prae febrium aestu cucullam exutus, indutus est
scapulare: quo in habitu cum esset mortuus, ejus animae occlusa est paradisi
janua, donec illa corpori suo reddita et cucullam poposcit, et pro ea abjecta
poenitentiam sibi injunctam accepit.1345C Frater quidam aegrotabat ad mortem, qui dum magnis febrium
aestibus ureretur, ad revelationem ardoris exuta cuculla indutus est scapulari,
et ita manendo spiritum exhalavit. Cumque post mortem duceretur usque ad
introitum paradisi, clausere portarii portam, ipsumque exclusere, dicentes: 321 Nunquid iste sine cuculla recipiendus erit in ordine vel
requie monachorum? Repulsus itaque remanebat foris, pavibundus et trepidans,
metuens nimirum damnationis audire et subire sententiam. Cumque ductores ejus
pro illo rogarent, dicentes eum, excepto sermone hoc, virum exstitisse
probabilem et sine querela inter alios conversantem, jussus est ad humana
redire, acceptaque venia cum cuculla protinus remeare. Reversus vero ad corpus,
1345D cuncta quae viderat indicavit, induensque cucullam, et
accipiens poenitentiam, in pace migravit. Constat ergo monachicum habitum, in
quo et forma crucis exprimitur, si vita monachi teneatur, magnum mysterium
continere. CAPUT XXXVI.
De Abraham abbate Prateae in Biturigibus, qui adhuc juvenis
edoctus est nihil quidquam, ne minimum quidem absque licentia usurpare: Judaeos
ex fetore discrevit, atque, ob angelicam animi et corporis puritatem, ab ipsa
Dei genitrice virgine Maria stupendis benevolentiae argumentis cohonestatus
et.Piissimae recordationis Abraham, Prateae quondam
abbas, qui, sicut aiunt, virginitatis florem largiente Christo servavit usque ad
mortem, homo 1346A sanctissimus, ac singulari mansuetudine
praeditus fuit, jugumque Domini ab adolescentia usque ad finem vitae portavit.
Qui dum adhuc esset aetate pariter et religione novellus, modicam panni novi
scissuram ad resarciendam 322 vestem in grabatulo suo sine
licentia secrete recondidit. Sed cum eam post paululum requisisset, et reversato
undique stratu minime reperisset, miratus abscessit, et remordente conscientia,
furtivam rapinulam privata confessione quantocius delere curavit. Post modicum
vero temporis, cum solus in coquina scutellas ablueret, ecce panniculus ille
subito per aerem lapsus, et velut aliquo portante injectus est manibus ejus.
Quem cum certissime recognosceret, et porrectis quaquaversum obtutibus, neminem
1346B neque sursum, neque deorsum aspiceret, manifeste comperit
ab immundo spiritu furatum fuisse, sed post confessionem retineri non potuisse.
Quin etiam animadvertit quam cavendum quamque timendum sit ab ejusmodi
proprietatibus, quamvis minimis, eis qui puram atque perfectam paupertatis
professi sunt vitam, cum etiam quaedam sanctimonialis, ut legitur, propter
exiguum sericum filum, quod sine licentia lectulo suo reposuerat, diaboli
persenserit in morte calumniam. Hic itaque vir bonus et pius,
propter eximiam corporis et animi puritatem, multas a Domino atque sanctis ejus,
praecipue vero a beatissima Dei genitrice recipere solitus erat consolationes,
ita ut eadem sanctissima Regina aliquando apparens in visione, 1346C nonnulla sibi ventura signaret, post dulcissima piissimae
visitationis alloquia, pudicissimum sui oris osculum castis ejusdem labris
stupenda dignatione imprimeret. Quadam vero nocte videbatur
sibi cum perfidis Judaeis de Christiana religione disputando confligere Cumque
diutius altercassent, subito tantus fetor ex eisdem 323
reprobis hominibus exhalans, nares ejus infecit, ut prae acerbitato teterrimi
odoris evigilaret. Excusso autem somno, per plurimos postea dies sensit eamdem
putoris immunditiam vigilando, quam antea senserat dormiendo. Non solum autem,
verum etiam quoties Judaeos alloqui, vel videre de proximo, quoties domos eorum
introire, vel ante 1346D eas transire causa poscebat, toties
eamdem pessimam exhalationem sentire solebat. Porro ista quae de memorato viro
retulimus, ipso nobis secretius indicante, cognovimus. CAPUT XXXVII. Monachus
Fontenetensis in ultimo morbo mira quaedam videt, et obitum suum praedicit, et
divino splendore illustratur.Apud Fontenetum, quod est
Cisterciensis ordinis nobile monasterium, quidam eximiae conversationis monachus
in extremis agonizabat. Quodam vero die solemni, cum ad missam matutinalem omnes
qui surgere poterant infirmi processissent, repente apparuit ei quaedam persona
splendido vultu et habitu reverenda: quae accedens ad lectulum cujusdam alterius
1347A infirmi, adhortabatur eum plurimis verbis ut sequeretur se,
introducendus ab ea in locum serenissimum, totius amoenitatis et gaudii plenum.
Verum aegroto faciem obnubilante, et tardum tepidumque responsum ad ista
reddente, sanctus ille contempsit et pertransiit. Accedensque ad monachum
supradictum, 324 sermonem eumdem proposuit. Ille vero
gratanter assurgens, atque ex omnibus medullis gratias agens, cum eum
incontinenti subsequi vellet, nuntius ille coelestis dedit ei mandatum, ut
interim ita maneret, indicans etiam tempus et horam quo ad ipsum in proximo
remearet. Cum ergo sanctus ille disparuisset, curavit isdem infirmus innotescere
fratribus cuncta quae viderat. Instante autem vespera, vocatis ad se
servitoribus 1347B suis ait: «Praeparate quae mihi ad sepulturam
necessaria sunt, quoniam in ista nocte migraturus sum. Verumtamen nolite circa
me vigilare, neque solliciti sitis, quia ego vocabo vos opportune, cum tempus
advenerit.» Profunda itaque nocte pausantibus universis, coepit ille clamare,
dicens: «Surgite et pulsate quantocius tabulam, quia jam tempus meum impletum
est.» Contigit autem omnes illa hora infirmitorii exstinctas esse lucernas.
Surgentes itaque fratres viderunt subito circa morientem, cum luna minime
splenderet, tanti luminis splendorem, totam domum clarificantem, ut etiam in
libro legere possent. Tandiu vero lux illa duravit, donec in multa mora lampades
succensae essent, ita 1347C ut etiam plurimi de conventu qui
priores advenerant, eam praesentem adhuc invenirent. Fratres vero videntes et
audientes cuncta quae acciderant, exhilarati et consolati valde, gratias Domino
retulerunt, atque cum ingenti devotione sancti viri ex sequias celebrarunt.
Porro ille alius aeger qui invitanti se nuntio coelesti libenter acquiescere
noluit, multo tempore post in ipso langore permansit, et usque ad mortem, de
lectulo in quem descenderat non ascendit. Hanc autem memorati
fratris consummationem, sicut 325 eam a venerabili Hugone
Flaviniacensi, quondam ejusdem Fonteneti priore audivi, fideli narratione
perstrinxi. Et quoniam de eodem viro mentio incidit, placuit huic loco inserere
quiddam, 1347D quod venerabilis Willelmus de Spiriaco, sancti
Bernardi nepos et monachus praedicti coenobii, nobis de eodem
notificavit. CAPUT
XXXVIII. Hugo prior Fontenetensis, magnae religionis
doctrinaeque vir, ipso sancti Augustini festo die, prout optaverat, sancte
moritur, ejusque felix anima, occurrente cum coelitibus aliis sancto Augustino,
in coelum deducitur.Erat igitur iste praefatus Hugo
vir sapiens et bene morigeratus, religione fervens, virtutum gratia pollens,
litterarum scientia praeminens, qui dum esset omnium divinorum eloquiorum
assiduus investigator, praecipue tamen librorum sancti Augustini erat
ardentissimus amator, ita ut eumdem sanctum miro 1348A affectu
excoleret, et propter specialem quam circa illum habebat devotionem, in ejus
festivitate, ut saepius fatebatur, mori desideraret. Verum divina clementia,
quae pia sanctorum vota et aspirando praevenit et adjuvando prosequitur, hunc
famulum suum desiderii sui compotem fecit, quia in ipsa beati Augustini
festivitate, sicut praeoptaverat, tam feliciter quam fideliter e mundo migravit.
Facta est autem in ipsa nocte hujusmodi revelatio cuidam ipsius monasterii
monacho religioso. Vidit enim processionem candidatorum de coelo 326 venientium, ecclesiam introire, et circa corpus quod ibidem
more solito servabatur, assistere. Porro unus ex illis statura procerus, vultu
et veste gloriosus atque praefulgidus, accessit ad monachum illum, et coepit cum
1348B eo loqui. Ille vero percunctabatur ab eo qui essent, et
cujus rei gratia advenissent. Cui sanctus ita respondit: «Isti quos vides,
angeli Dei sunt, et alii sancti. Ego vero Augustinus episcopus Hipponensis.
Nostri quoque adventus est causa, ut animam hujus fratris deducamus ad sidera
nobiscum:» Expleta autem revelatione laetatus est videns, et glorificavit Deum,
ipsumque praesulem benedictum, intelligens nimirum ac sciens quia vere
honorabilis et gloriosus apparet in conspectu Dei, ille sacerdos magnus, ille
doctorum Ecclesiae doctor illustris, et excelsus in verbo gloriae Augustinus,
qui devotum sibi famulum, in die festivitatis ejus assumptum, sicut in vita
fovere non desiit, ita in morte succurrere et 1348C secum ad
gloriam perducere non tardavit. CAPUT XXXIX. Pii sacerdotis, in Albaeripae
monasterio novitii felix obitus, coelestibus aliquot oraculis
commendatur.Sacerdos quidam venerabilis, et vitae
honestate insignis, cum esset homo castus, et sobrius, et timoratus, operibusque
pietatis semper intentus; majoris tamen puritatis obtinendae gratia domui
Albaeripae se reddidit, multumque desiderabat, suscepto habitu, fratrum collegio
sociari. Verum ejusdem monasterii abbas, 327 sciens eum virum
justum atque perfectum, cum esset valde necessarius cuidam sanctimonialium
feminarum monasterio, in illa vicinia constituto, quibus ipse fideliter
ministrando 1348D etiam divina mysteria celebrabat, dilata ejus
susceptione, multis precibus, licet invitum, in ipso officio detinebat. Qui dum
se molestia corporis quadam vice gravari conspiceret, praedictum Albaeripae
monasterium festinanter expetiit, susceptusque ad probationem, infra dies paucos
Domino vocante migravit. Et dum in extremis laboraret duobus religiosis ejusdem
loci fratribus ostensa est una eademque revelatio talis in ipsa nocte, uno
illorum de altero funditus ignorante. Viderunt ergo beatorum
spirituum turmam immenso jubare coruscantem, et dulci melodia suaviter
concinentem, de coelo descendere, atque per ampliorem frontis illius ecclesiae
fenestram intrare. Qui venientes in chorum monachorum, 1349A defuncti corporis quod ibi jacere videbatur, animam Domino
solemni officio commendabant, et divinae praeconia laudis usque ad coelum
canoris vocibus attollebant. Cum igitur praedicti monachi hujusmodi visionem
cernerent, pulsata est tabula pro illo novitio moriente, jamjamque flatum
ultimum emittente. Surrexerunt itaque fratres, ut fratris exitum suis
orationibus communirent. Facta autem commendatione, et posito in ecclesia
corpore, unus ex duobus qui supradictam revelationem acceperant, affectus magna
devotione, remansit ad vigilias cum aliis quibusdam, qui ad ipsum fuerant
deputati; alter vero in dormitorium rediens, ac sese recollocans iterum
obdormivit. Et ecce quaedam persona reverentissima apparuit 328 illi, minaciter arguens 1349B somnolentum, et
dicens: «Usquequo dormies, piger? En sancti angeli de coelo venientes circa
defunctum fratrem excubias observant, nec non et socius tuus cum aliis vigilando
et psallendo, funeri assistit; et tu miser in lectulo tuo stertis, atque inerti
sopore deprimeris.» Tunc ille exterritus a voce exprobrantis et increpantis,
evigilavit, et exsiliens de lecto, citius in oratorium venit, et psallentibus
circa defunctum celeriter se adjunxit. In crastinum autem cum
utramque visionem abbati retulisset, mirabantur uterque quinam poterat esse
socius ille, qui dictus fuerat cum aliis vigilare. Post modicum vero cum ille
alius frater visionem quam viderat revelasset, cognoverunt quia ipse fuerat,
1349C qui socii nomine fuerat designatus; pro eo scilicet quod ad
intuendam fratris illius glorificationem, cum altero fuisset admissus; ut in ore
duorum testium staret, et credibile fieret istiusmodi verbum. CAPUT XL. In monasterio
Fontis Mauriniaci, dioecesis Bituricensis, Robertus monachus, de beata morte
quam quinto post die obiturus erat, divinitus proemonetur.In domo Fontis Mauriniaci, frater quidam habitabat, nomine Robertus,
qui illuc a Claravalle fuerat missus. Hic itaque vidit in visione Dominum Jesum
Christum, et beatissimam ejus Genitricem, cum 1349D beato
Bernardo abbate stantes in quodam horto 329 deliciarum; cujus
amoenitatis et gloriae tanta erat immensitas, ut locutione explicari non valeat.
Ipse vero eminus stabat, et respectum divinae miserationis medullitus
flagitabat. Tunc piissima mater ait ad filium suum: «Domine fili, quid facturus
es de isto paupere tuo?» Et Dominus ad eam: «Quidquid tibi placuerit, mater.» At
illa respondit: «Volo igitur ut mittas eum in requiem tuam.» Dixit autem Dominus
ad eam: «Fiat ei sicut vis.» Respondit ei beatissima Virgo: «Et quando fiet
istud?» Dicit ad eam Dominus: «Quinta die veniat, et salvetur.» Transacta itaque
visione, frater ille, quae viderat et audierat, caeteris indicavit; et
ingravescente aegritudine quam antea tolerabat, 1350A quinta die,
juxta sermonem Domini, migravit a corpore, et intravit in requiem quam optabat.
Huic autem fratres testimonium perhibebant quod homo religiosus et filius pacis
erat, et quia dignus existimabatur, qui in gaudium Domini esset
introducendus. CAPUT XLI.
Margareta Audomarensis, eximiae formae puella, ut nuptias
vitaret, admirando sed non imitabili facinore, nasi pirulam cum superiore labro
sibimet abscidit.Puella quaedam venerabilis, nomine
Margareta, prudens ac speciosa nimis, nata de Sancto Audomaro in Flandria, cum a
parentibus cogeretur ad nuptias, pertinaci animo recusabat, testificans illis
1350B sese nunquam alicui nisi Christo nubere posse. 330 Illi autem e contra modis omnibus insistebant, et quia preces
ac suadelas eorum non recipiebat, vim inferre parabant. Jamque desponsationis
dies advenerat, et praesentibus procis, ipsoque juvene qui jugum matrimonii cum
ea ducere cupiebat, puella de consensu requiritur. Illa vero penitus recusante,
comminationes et verba gravia sibi a parentibus intentantur. Interim vero dum
illi super hujusmodi responsione turbantur, et vanis inter se consiliis
occupantur, virgo zelantis affectu pudori suo providens et pulchritudini
propriae velut hosti pudicitiae invidens, in conclavi se recepit, arreptoque
chalybe limato et acuminato, quem sibi paraverat, pirulam nasi sui cum superiori
labro potenti 1350C dextra radicitus abscidit. Introgressis vero
parentibus ad eam, labrum et nasum quibus se mutilaverat obtulit, et quasi his
verbis allocuta est, dicens: «En florida forma, en quod magis in me placebat.
Tollite nunc, si vultis, et novo ferte marito.» Illi ergo cum talia cernerent,
subito exclamantes, efferatisque planctibus omnia perturbantes, nimio dolore
conterebrati et pene exanimati sunt. Sponsus vero, qui putabatur, et qui cum eo
advenerant, moesti atque confusi ad propria remearunt. Igitur
pater et mater magnam sibi ignominiam arbitrantes deturpatae filiae sustinere
conspectum atque convictum, remotam a contubernio suo, seorsum in alio domicilio
quod pauperum hospitali 1350D dicaverant, manere jusserunt. At
vero puella, contemptu suo gaudens, Christi passiones et opprobria sitiens, non
tantum cohabitare mendicis aequanimiter tulit, verum etiam infirmorum atque
languentium pedissequam humilem ac servam sese 331 alacriter
obtulit. Erat ergo sollicita semper moribundis assistere, praeparare cibos,
reparare lectos, laesiones et vulnera confovere, ulcera tergere, sordes abluere,
nullumque misericordiae ministerium praeterire. His ita
triennio fere peractis, ne quid illi deesset in omni patientia et plenitudine
meritorum, dispensante Domino percussa est ulcere leprae, juxta desiderium suum.
Quod cum multi adverterent, et nullus ei diceret dum eam molestare metuerent,
mater 1351A in partem filiam traxit, et luridae tabis
apparitionem innotuit. Quod cum illa audiret, tanta protinus exsultatione
corripitur, ut pene defectum cordis incurreret, et quasi repente vidisset
coelestem sibi januam aperiri, erupit in vocem jubilationis, et exclamans cum
lacrymis, ait: «Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia memor es mei. Et
nunc, Domine, fecisti mihi signum in bono, in quo certissimum tuae miserationis
argumentum accipio.» Egressa itaque a communi consortio hominum, ingressaque
conventum leprosorum, ita se coram omnibus humiliabat, ut sola ibidem leprosa
putaretur, ita omnibus serviebat, ut sola incolumis videretur. Mirabantur omnes
in ea singularem humilitatem atque patientiam, omnes in ea venerabantur
excellentissimam 1351B sanctitatem, multumque de ejus contubernio
exsultabant, quia Christum in ea habitare non dubitabant. Transacto itaque anno separationis suae, placuit Altissimo devotam
sibi famulam coelesti conventui sociare; qui etiam dignatus est ei per Spiritum
sanctum resolutionis suae tempus signare. Quadam itaque die cum ad eam visitandi
gratia mater advenisset, et revertentem, longe 332 aliquantum
a suo domicilio ipsa deduceret, tandem valefecit, et ait: «Vade in pace, mater,
et ora pro me, quia jam amplius non videbis faciem meam viventis in carne.»
Mater tamen haec audiens, non satis fidem adhibuit, eo quod cerneret eam solito
alacriorem, et nullum proximae mortis indicium praeferentem. Post 1351C modicum vero temporis, cum repentino incommodo ad mortem
gravaretur, percepto viatico Dominici sacramenti, in sancta confessione spiritum
emisit. Mater vero, sicut ipsa praedixerat, quamvis non longe maneret, ad horam
exitus ejus occurrere non valuit. Nos vero ista dicentes, indiscretam fortassis
puellae vehementiam, qua sibi manus injecit, non ita approbamus, ut imitabilem
caeteris proponamus, sed ardentissimum divini amoris affectum et tuendae
pudicitiae zelum in adolescentula virgine satis superque miramur et
veneramur. CAPUT XLII.
De sanctimoniali, quae oculos miro decore radiantes ipsa sibi
exsculpsit, ut pudori suo consuleret. Guillelmi Anglorum regis nequitia et
infelix exitus.1351D Quidam Anglorum
rex, nomine Willelmus, homo carnalis et libidinosus multum opprimebat Ecclesias
quae erant in terra ditionis suae. Facta est autem revelatio hujusmodi cuidam
monacho, eximiae sanctitatis viro. Vidit ergo Dominum Jesum Christum in throno
sedentem, et sanctorum multitudinem de rege conquerentem eo quod illorum
Ecclesias 333 in exterminium traderet. Respondens vero
Dominus ait: «Usque ad dies triginta dabitur ei spatium emendandi; et si interim
non correxerit, tunc demum subeat poenas debitae ultionis.» Finita autem
revelatione, festinavit ille vir sanctus haec eadem regi insinuare. Quae audire
contempsit, et sanguini sanguinem addere non cessavit. 1352A
Post paucos itaque dies intravit idem rex in monasterium virginum, in quo
puellam elegantissimam esse fama praeconante compererat: quae cum totius
corporis florida venustate polleret, majoris tamen pulchritudinis gratia in
oculis apparebat, qui veluti duo carbunculi in ejus facie radiabant. Visa itaque
puella, captus est tyrannus in oculis ejus; et sacrilego amore lasciviens,
praecepit abbatissae ut eam sibi ad lectum suum faceret in nocte praesentari.
Alioquin minabatur sese illam violenter accipere, et totum perinde monasterium
dilapidare. Quo audito, mater spiritalis ingemuit, et cor ejus conturbatum est
valde, cernens utrobique discrimen gravissimum imminere, si vel furibundi
tyranni saevitiam in excidium suae domus incurreret, vel sponsam 1352B Domini (quod nefarium est) lenocinanti adultero prostitueret.
Cumque turbationis suae causam praedictae virgini pallens et pavibunda
detegeret, illa divino Spiritu inflammata respondit: «Aequo animo esto, domina
mater, et noli turbari; sed omne negotium istud committe secura Deo et mihi.
Tantummodo cura principi nuntiare me esse paratam, ut ad ipsius lectum facto
vespere veniam.» Quid multa? Introducitur virgo generosa in thalamum adornatum,
et regis interim ibidem sola praestolatur ingressum. Tunc animata virtute
mirabili, effossorium quod sibi jam paraverat 334 arripit, et
proprios inde oculos eruens, in disco reponit. Advenienti itaque regi novum
atque inopinatum ferculum praesentavit, et dixit: «Eia, domine mi rex, ecce 1352C micantes gemmae, quas ad injuriam Christi in ejus ancillula
tanto desiderio concupisti. Intuere diligenter, et vide, utrumne aliquando
poteris tanta pulchritudine satiari.» Videns itaque rex puellam sacram, defossis
orbibus ita deformem atque cruentatam, vehementer exhorruit; et statim ab ea
resiliens, cum grandi confusione recessit. Legitur in Anglorum
Gestis de illo rege profano quod parvo tempore ante ipsius mortem multa in regno
ejus adversa contigerint, multaque de ejus interitu visa atque praedicta
fuerint. Hoc maxime horrendum quod visibiliter diabolus apparuit hominibus in
saltibus deviis, transeuntes allocutus. Praeterea in pago Bervescirae, in villa
Hanstedae, 1352D continuis quindecim diebus fons sanguinem tam
ubertim manavit, ut vicinum vadum inficeret. Audiebat haec ille, et garriebat;
nec sua somnia de se, nec aliorum visa curans. Edinerus nobilis historicus dicit
sanctum Anselmum, quem idem rex exsulaverat, Marcenniacum venisse, ut beati
Hugonis Cluniacensis conscientiae querelas curarum suarum ingereret. Ibi cum de
rege Willelmo sermo volutaretur, praefatum dixisse abbatem, proxima nocte regem
illum ante Deum ductum et judicatum, librato judicio, tristem damnationis
subiisse sententiam. Id quomodo nosset, nec ipse tunc exposuit, nec aliquis
audientium requisivit. 335 CAPUT XLIII. In Fontanis,
monasterio de ordine Fontis Ebraldi, monialis, sociae post mortem apparens,
magna quiete se potiri testata est, nondum tamen Dei conspectu frui, donec illa
certo quem designavit die se illi adjunxisset, ut ambae pariter in gloriam
reciperentur.1353A In monasterio
sacrarum virginum de ordine Fontis Ebraldi, quod Fontanae dicitur, duae sacrae
virgines fere a cunabulis collocatae, Christo nutriebantur. Quarum una migrans a
corpore, post paucos dies viventi apparuit, dicens: «Notum tibi facio, dilecta
mi soror, quia magna quiete jam potior: sed tamen ad videndam faciem Domini non
potero sine te introduci. Praepara ergo te, et veni quantocius ut simul Domino
praesentemur.» Praedixit autem ei et 1353B tempus obitus sui, quo
ipsa demum vitam finivit. CAPUT XLIV. De Maria, Carmensis monasterii puella,
quae primum in aegrotis omni ope juvandis diligentissima, exinde paralytica, tum
lumine prophetico, tum aliis sanctarum animarum praeclaris dotibus ac
privilegiis et in morbo, et in obitu illustris fuit.In
pago Suessionensi constat esse coenobium, quod dicitur Carmus, de dicto ordine
Fontis Ebraldi, plenum virginibus sacris. Erat ibi puella sanctissima, nomine
Maria, quae novennis ingressa monasterium, 336
decemnovennalis aetate migravit ad Dominum. Haec vero plurimis annis
infirmantium obsequio deputata, tanta devotione ac sedulitate omnibus serviebat,
ut jugem illius instantiam atque fervorem 1353C cunctae
mirarentur. Ad ultimum vero dispensante Domino, ne quid ei deesset ad meritum,
paralysim incurrens, diutissime languit, ita ut omni membrorum officio
destituta, non modo de grabatulo surgere nequiret, sed nec pedem, nec manum
erigere, nec fauces ad manducandum movere valeret. Proinde parabantur ei
apparatae sorbitiunculae de farina, et ex quibusdam coctionibus liquamina
suppurata ad glutiendum magis quam ad comedendum. Porro secundum multitudinem
dolorum, quos in corpore patiebatur, multas consolationes in corde suscipiebat,
multaque illi divinitus revelabantur, quadam siquidem vice vocavit infirmariam
suam, et ait illi: «Vade, obsecro, et dic illi sorori nostrae dilectae, ut oret
attentius pro matre sua, quia modo defuncta 1354A est, ejusque
suffragiis opus habet. Quod cum illa, nuntiante infirmaria, didicisset, commota
sunt viscera ejus super obitu matris, et conversa ad orationem, caeteras quoque
sorores, ut secum pro ea intercederent, invitavit, missoque celeriter nuntio,
tandem agnovit quia die et hora qua praedictum fuerat, mater ejus de mundo
migraverit. Factum est autem aliquando ut nocte profunda
quiescentibus universis, una de sororibus, in diversorio ubi infirma jacebat,
colloquentium ad invicem tumultum audiret: unde mirata surrexit et venit
exploratura quid esset. Cumque silenter accederet, vidit eumdem locum immenso
lumine coruscantem, et amota paululum cortina 337 quae ibi
dependebat, conspicata est eamdem languidam, in sella 1354B residentem, quod nunquam facere solebat. Lectus vero ejus erat
in omni diligentia de novo reparatus. Quod illa comperiens illico perterrita
rediit, et vocans infirmarias ad videndum quod viderat adduxit. Quae cum simul
advenissent, invenerunt aegrotam lecto repositam, et diligentissime coopertam.
In crastinum autem cum precibus et praeceptis multum coacta fuisset, confessa
est tandem duas ex sororibus monasterii antea defunctas, quarum nomina
indicabat, ad se visitandam coelitus fuisse transmissas; quae universum stratum
ejus versando refecerunt, et verbis consolatoriis afflictam relevarunt. Igitur ancilla Christi, cum tam diuturno languore fuisset exhausta,
tandem morte consumpta, collecta 1354C est ad populum suum. Porro
eadem die qua de mundo transivit, facta est hujusmodi revelatio spirituali et
sanctae cuidam de sororibus illis. Vidit enim beatissimam Dei genitricem in
eamdem domum descendere, et duas de sanctimonialibus ipsius monasterii jampridem
defunctis cum ea advenire. Quas cum ipsa recognosceret, percunctata est de illa
tam venerabili Domina quaenam esset, et cujus rei gratia adventasset. Illae
autem respondentes, dixerunt: «Ipsa est domina nostra, Regina coelorum, quae
modo dignata est venire ad festivitatem magnam, hic intus hodie celebrandam, qua
major in ecclesia ista non accidit a multis retro diebus et
annis.» LIBER
TERTIUS.1353 338 CAPUT PRIMUM. Pontio monacho
(qui postmodum et abbas, et episcopus fuit) apparens post obitum quidam
Grandissilvae monachus, magnae vir perfectionis, mira quaedam nonnulla ei de
statu suo revelat.1353D In domo
Grandissilvae, quae una est de filiabus Claraevallis, in partibus Tolosanis,
constat ab initio multos fuisse spirituales et magni meriti viros; de 1354D quorum numero venerabilis et sanctus Pater Pontius exstat, qui
prius existens abbas ejusdem loci, et postmodum Clarevallensis, modo est
episcopus Clarimontis. Ipso autem referente cognovimus omnia fere quae de eadem
domo subjungimus. Erat ergo ibidem monachus quidam magister novitiorum, vir
sanctitatis eximiae, magnum habens desiderium dissolvi, et esse cum Christo. Hic
ergo in Coena 1355A Domini sancta communione percepta, 339 cum adhuc eamdem eucharistiam in ore teneret, facta est magna
exsultatio Dei in gutture ejus, et nimio perurgente desiderio, petivit animae
suae ut moreretur: et admovens gutturi suo digitum, hujusmodi orationem fudit ad
Dominum: «Christe Salvator omnipotens, si tibi non displicet ista petitio mea,
precor et supplico ut per meatum gutturis hujus non transeat amodo terrenus
aliquis cibus.» Facta autem oratione viribus corporis coepit repente destitui,
et die tertia, Sabbato Paschae, in Domino obdormivit. Porro praedictus
episcopus, tunc ejusdem monasterii monachus, qui eum unice diligebat, et
infirmanti ac morienti sedulum ministerium devotus impendebat, percunctatus est
eum 1355B utrum corporali molestia graviter premeretur. Ille vero
respondit se placidum ac tranquillum existere, et nihil sentire molestum, nisi
tantum in gutture ubi digitum apposuerat, ibi se aliquantisper dolere dicebat.
Tunc rogavit eum attentius ut post mortem ad se reverteretur, si ei licitum
esset, et de iis quae circa se gererentur eum certificaret. Post paucos itaque
dies rediit ad virum praedictum ille defunctus, magna claritate refulgens, et
quasi cristallus, aut vitrum purissimum, toto corpore translucens. Dixit ergo ad
eum: «Notum tibi facio, charissime, quia miserante Domino susceptus sum in magna
beatitudine. Corpus vero istud, in quo me conspicis, collatum est mihi usque ad
diem regenerationis, 1355C qua proprium recuperabo, incomparabili
gloria praestantius atque praeclarius isto. In hoc autem interim suavissime
requiesco, quod per omnia mihi accommodum, et ita translucidum est, ut de
singulis artubus, ac de cunctis partibus ejus, quasi de oculis, 340 clarissime cernam, et totum undique corpus ita mihi sit, ac
si esset oculus unus.» Apparebat autem in ejusdem mortui pede cujusdam
obscuritas maculae, de qua et dixit: «Macula ista quam cernis, contracta est a
me per negligentiam meam, eo videlicet quod ad laborem quotidianum aliquando
segniter incedere solebam.» Haec et alia multum miranda praedicto episcopo vir
beatus innotuit, tandemque ab eo recedens, magnifice aedificatum consolatumque
dimisit. CAPUT II. Quidam a mortuis redivivus inter alia dixit, a beatissima Dei
genitrice virgine Maria Grandissilvae monasterium ter diebus singulis
visitari.1355D Umbertus Pictavensis,
monachus Grandissilvae, vir venerandae humilitatis et sanctimoniae, solitus erat
narrare quia, dum esset in quodam loco qui eidem monasterio subjacebat, vir
quidam saecularis, laicus, et honestae conversationis, cum mortis aegritudinem
incurrisset, ob fidei devotionem ad eumdem locum deferri se fecerit. Qui
languore ingravescente defunctus, et non multo post vitae restitutus, multa quae
viderat enarravit. Hoc unum vero quod praecipuum est inter alia dixit, quod
scilicet beata Dei genitrix praedictum monasterium tribus 1356A vicibus in die visitaret, hoc est tempore vigiliarum, missarum
et Completorii. 341 CAPUT III. Monachus Grandissilvae in
vigiliis dormitans, de choro extrahitur.Erat in eodem
coenobio vir quidam spiritualis, et magna gratia praeditus, qui dum staret
aliquando ad psallendum cum aliis in choro, gravi somnolentia premebatur.
Astitit autem ei quaedam reverenda persona, cujus vultum non agnoscebat; et
excitano dormitantem, apprehendit eum per vestimentum a parte pectorali, et de
choro extraxit. Qui dum traheretur, aperiens oculos, et videns eum, dixit: «Quis
es, Domine, et cur ita me trahis?» Ille autem respondit: «Et tu, cur ita dormis?
Ad dormiendum, an ad vigilandum 1356B ad vigilias surrexisti?» Et
cum hoc dixisset, dimisit eum, et statim evanuit. Ipse vero in timore Domini
excutiens a seipso somnum torporis et negligentiae, curavit deinceps ad
vigilandum cautior et promptior esse. CAPUT IV. Ignavus quidam et ad
vigilias somnolentus monachus exterretur a daemonibus.Alius quoque fuit in ipso monasterio monachus, nomine B., qui dum
juvenili ac vegeto corpore robustus appareret, tamen remissius caeteris agebat,
exhibens se ad opus manuum pigrum, atque ad vigilias somnolentum: unde etiam
contubernalibus suis erat onerosus, et ubique de inertia notabatur, 1356C praesertim 342 in ecclesia, ubi negligentior
inveniebatur. Quadam itaque nocte, cum eum dormientem ad vigilias praecentor
monasterii solito severius excitasset, ille commoto animo surrexit, atque in
dormitorium perrexit. Cumque ad necessaria domum accederet, ecce ad ostium
daemonum turbo, cum ingenti strepitu et terrore adversus eum clamans, et crebris
vocibus iterans: «Apprehendite, apprehendite illum.» Quo audito, totus
inhorruit, et fugam festinanter arripiens, rapido cursu in ecclesiam rediit.
Cumque venisset ad stallum suum, tremebundus atque anhelus, illico defectum
cordis incurrit, et corruens in terram sine motu et sensu, diutius velut
exanimis jacuit. Sublatus autem in infirmitorium, cum ab illo 1356D terrore aliquantulum respirasset, percunctantibus fratribus
indicavit quid sibi accidisset. Tali ergo divinae castigationis stimulo frater
ille salubriter excitatus, curavit deinceps circa custodiam sui vigilantior ac
promptior inveniri. Porro novitius quidam, cum tunc in oratorio esset, eumdem
daemonum strepitum et clamorem se audisse testatus est. Hoc nobis retulit
Rogerius, vir venerabilis et religiosus, ejusdem monasterii superior, qui
praesens interfuerat, et juxta eumdem fratrem in choro manebat. 343 CAPUT V. In Grandisilva multi monachi, brevi tempore, letifero morbo
sublati, optimam se habere in coelis repositam gratiam
demonstrant.Facta est aliquando in eodem monasterio
mortalitas 1357A magna, ita ut infra duos menses quadraginta
circiter et quinque fratres de medio tollerentur. Qui omnes fere cum tanto
pietatis desiderio dormitionem accipiebant, quasi jam coelitus praevidissent
optimam se habere repositam gratiam. Et multi quidem ex eis praeviderunt, et
praevisam accipere meruerunt, Quibus verbis ut fidem faciamus, exempli gratia
pauca de plurimis referemus. CAPUT VI. Moriens monachus in Grandisilva,
praeparatam sibi gloriam praegustat, hominum omnium merita
transcendentem.Erat ergo tunc ibidem quidam monachus
probatissimae conversationis, qui in illa mortalitate defunctus est. Hic itaque
cum ad horam ultimam devenisset, 1357B pulsata est tabula post
Completorium, et convenere fratres ad ejus exitum muniendum. Cantantibus autem
monachis circa illum Litaniam et psalmos; et ipse confortatus a Domino, voce qua
poterat, cum aliis psallebat. Explicita vero psalmodia, praedictus abbas Pontius
conventum jussit abire, eo quod infirmum 344 psallentem
aspiceret, et putaret eum adhuc aliquandiu spiritum trahere. Quod cum frater
ille vidisset, protensa manu signavit abbati ut faceret eos ibidem adhuc
subsistere paululum, quia sciebat sese ad punctum in modico migraturum. Cernens
itaque abbas ferventissimum virum, quia sciebat sese ad punctum in modico
migraturum. Cernens itaque abbas ferventissimum virum, quia propter regularis
disciplinae censuram, post Completorium etiam in mortis articulo silentium
frangere nollet, prae gaudio sese continere non potuit, 1357C sed
rupto ipse silentio, et praemisso Benedicite ait:
«Obsecro, dulcissime frater, quia video Dominum esse tecum, ut indices nobis si
tibi revelatum est aliquid de illa beata spe quam exspectas, ut et nos valeamus
in Domino respirare, et tibi pariter congaudere.» Tunc isdem infirmus ait: «Ut
ad ea quae poscitis respondeam breviter, sciatis me vidisse quae loqui non
licet. Verumtamen hoc unum dicere possum, quod si omnium hominum merita solus
ego transcenderem, necdum utique dignus existerem ad futuram gloriam quae
praeparata et praemonstrata est mihi jamjamque abituro.» Et cum hoc dixisset
obdormivit in Domino CAPUT VII. Duorum in Grandisilva defunctorum
apparitio, pro superstitum salute.1357D Alius quidam laicus frater eodem tempore ibidem aegrotabat, qui
moriendi desiderio tractus, jam per triduum sine cibo permanserat. Quidam autem
venerabilis et honestae conversationis monachus 345 ibidem
similiter in extremis agonizabat, qui ejusdem, ni fallor, monasterii cellerarius
erat. Hic itaque cum jam spiritum emisisset, praedictus Stephanus ait infirmario
suo: «Praepara mihi refectionem, dilecte mi frater, quia comedere me oportet.
Siquidem cellerarius noster modo huc adveniens, et de immoderata jejunatione me
arguens, praecepit ut comedam.» Infirmarius vero respondit: «Quid est, frater,
quod loqueris? Cellerarius modo defunctus 1358A est, et tu dicis
quia venit ad te, et jussit ut ederes.» Respondit infirmus: «Crede mihi, frater,
quia venit ad me; et jam non est mortuus, sed mortem evasit, et vivit in melius.
Modo enim cum a me recederet, vidi illum intrantem in magni luminis claritatem,
cujus radios fulgurantes reverberatis obtutibus intueri non praevalebam.» Parata
itaque refectione frater ille comedit, et post modicum tempus in sancta
confessione spiritum exhalavit. Huic autem morienti praedictus
infirmarius supplicans postulavit ut receptus in gloria pro se oraret, et sibi
celerem commeatum a Domino impetraret. Ille vero respondit suum ei non defuturum
auxilium, dummodo liceret. Evolutis autem paucis 1358B diebus,
apparuit eidem infirmario per visionem, et dixit: «En ego in pace receptus a
Domino, jam nunc revertor ad te, opem laturus ex debito promissionis meae, non
tamen illam quam incaute petiisti, sed quam tibi potius expedire cognovi.
Recordare ergo quia, dum adhuc esses in saeculo, illud tale piaculum commisisti,
de quo necdum per confessionem absolvi meruisti. Confitere igitur, et
poenitentiam age celeriter, quia si ante obitum per confessionem deletum non
fuerit, post mortem insolubile permanebit.» Evigilans 346
itaque frater, reduxit ad mentem illud grave delictum quod ante duodecim annos
perpetrarat, sed ab ipsius memoria letali oblivione funditus abolitum erat.
Acceleravit igitur confitendo et satisfaciendo liberari, et gratias 1358C agens Deo, manifeste cognovit quia non frustra sanctorum
suffragia expetuntur, nec parvipendendum est confessionis sacramentum, sine quo
etiam tales ignorantiae taliter imputantur. CAPUT VIII B. infirmarius
pauperum, vir religiosissimus, videt paulo ante mortem Christum ipsum Dominum,
et locum sibi in coelo praeparatum.Frater quidam
religiosissimus in eodem tunc coenobio degebat, nomine B. Hic in primordio
conversionis suae dum peccatorum suorum magnitudinem, et districti Judicis
aequitatem attentius intueretur, tanta formidine motus est ut in desperationem
propemodum laberetur. Quo comperto, praefatus 1358D abbas
exemplis et monitis multis ei persuadere conabatur, quia confessus et poenitens
quilibet, et quantumlibet reus, nunquam indulgentia privaretur. Et cum necdum ei
hoc modo satisfacere posset, adjecit, et ait: «Ego salutis tuae fidejussorem me
constituo, et anima mea pro tua requiratur, dummodo obediens perseveres in
ordine isto.» Hac ergo promissione frater ille magnifice roboratus, spiritum
diffidentiae a quo impugnabatur penitus expugnavit; et exsultans Domino cum
tremore, misericordiam et 347 judicium cantare deinceps
consuevit. Qui cum esset nobilis genere, nullam tamen generositatem arbitrabatur
nisi pro Christo pauperem fieri, et servire pauperibus. Erat enim infirmarius
pauperum in hospitio deputatus. Quibus 1359A officiosissime
superintendens, non sicut extraneis et mendicantibus serviebat, sed tanquam
dominis suis, et tanquam membris Filii Dei. Si quem in eis morbidum, si quem
ulcerosum, et vermibus scaturientem aspiceret, huic omnem pietatis operam
impendens, abluendo, tergendo, atque refocillando, quasi mater aegrotanti filio
jugiter assistebat. Dum haec et similia Dei famulus agere non
cessaret, contigit eum in praedicta mortalitate migrare ad Dominum. Qui cum
videret socios suos quotidie subtrahi, et ipse desiderabat desiderio magno
dissolvi, et esse similiter cum Christo. Oborta vero febricula quadam, cum
tenuiter aegrotare coepisset, lecto decubuit. Cumque praedictus abbas introisset
ad visitandum illum, mirabatur quod homo tam 1359B ferventissimus
tam levi occasione lecto detineretur. Unde et subridens aiebat: «Ne timeas,
frater B., quia modo non morieris, sed adhuc comesurus es nobiscum de fabis et
oleribus nostris.» Ipse vero respondit: «Non timeo, Pater, non timeo, sed
confido in Domino, quia minime jam fraudabor a desiderio meo.» Quid multa? febre
crescente inunctus est oleo sancto. Inunctione facta factus est statim in
spiritu, et raptus in contemplatione per multum temporis spatium jacuit sine
sensu et sine motu, ita ut pene mortuo similis videretur. Interim ergo aperti
sunt ei coeli, et revelata facie meruit videre gloriam Dei, adeo ut dicere
posset: «Vidi 348 Dominum facie ad faciem.» Qui cum ad se
reversus esset, interrogavit eum abbas quomodo se 1359C haberet.
«Bene mihi est, inquit, bene sit et tibi. Et nunc, charissime Pater, absolvo te
a debito sponsionis tuae.» Abbas autem pristinae illius obligationis oblitus,
nesciebat quid loqueretur. Tunc frater expressius commonefecit eum, et ait:
«Ergone excidit tibi quemadmodum olim salutis meae responsalem te constituisti?
Ab illa igitur fidejussione securum te facio, quia de mea salvatione per
misericordiam Christi securus existo.» Tunc abbas sollicite coepit ab eo
indagare quonam modo id potuisset agnoscere. Quod cum modis omnibus dicere
recusaret, tandem constrictus ab illo praeceptis et precibus multis, ista tandem
effatus est: «Quia virtus obedientiae veritatem silere me prohibet, rem 1359D dicturus sum vobis, cui fortasse fidem dubiam adhibebitis. Sed
ut testimonium hoc credibile faciam, scitote quia cum fine dicti etiam finem
vitae accipiam. Noverit ergo dilectio vestra me, licet miserum et indignum,
Domino et Salvatori nostro fuisse praesentatum, et vidisse illum facie ad
faciem; non tamen in sua divinitate, sed tantum in illa beatissima humilitatis
forma, quam dignatus est pro nobis assumere. Ex cujus etiam sacratissimo ore
audivi quia omnes qui obedientes in isto ordine usque ad mortem perseverabunt,
salutem aeternam ab ipso sunt consecuturi. Fratres etiam nostros, qui de hac
vita migraverunt, in magna beatitudine pausantes aspexi; et meum ipsius locum
quem cum ipsis sortiturus sum, Domino miserante praevidi.» Cum ergo 1360A ista dixisset, obmutuit, statimque felicem animam
reddidit. 349 CAPUT IX. Gaufridus Sorensis episcopus, cum
adhuc monachus esset in Claravalle, vidit coelestium ordinum solemnem
supplicationem, in valetudinarium tendentem: qui Tecelini venerandi senis ac
sacerdotis animae egressum muniisse crediti sunt.Venerabilis et sanctae memoriae Gaufridus, quondam Sorensis
Ecclesiae, quae est in Sardinia, pontifex, et monachus Clarevallensis, antequam
ad episcopatum promoveretur, cum esset aliquando in choro ejusdem coenobii,
visionem hujusmodi, sicut ab eo secrete accepimus, beatis oculis videre meruit.
Erat ergo processio sanctorum splendida atque 1360B gloriosa,
quae a parte septentrionali basilicae, quasi de coemeterio veniens, et coram
presbyterio transiens, recto itinere ad infirmitorium tendebat. Porro in ipsa
processione acolyti, subdiacones, diacones atque presbyteri apparebant, qui per
singulos ordines septeni atque septeni dispositi, alii ante alios ordine congruo
incedebant. Acolyti vero stolis albis amicti, singulos cereos manibus
praeferebant, qui tamen ignei magis quam cerei esse parebant. Verum subdiacones
tunicae pretiosae, diacones dalmaticae fulgidae decorabant, ipsosque presbyteros
planetae olosericae insigniter adornabant: qui etiam singuli congrua ministerii
sui vasa manibus bajulabant. Veniebat quoque post eos copiosa turba
candidatorum, ordinate similiter, et cum reverentia. 1360C Ad
ultimum vero gloriosa Dei genitrix virgo Maria subsequebatur, quam beati
apostoli 350 Petrus et Joannes dextra laevaque comitabantur.
Ipsa autem tanta venustate, vultu et habitu fulgurans radiabat, ut ex ejus
claritate tota basilica coruscaret. Porro spiritus qui ista revelabat,
loquebatur interim in corde videntis, et dicebat: «Haec est Regina coelorum,
haec est Domina angelorum.» Transeuntes ergo ita solemniter, ut dixi, ante
altare, tandem per ostium quod ad infirmitorium vergit, de oratorio exierunt, et
ita ab oculis intuentis evanuerunt. Verum in eodem infirmitorio, senex quidam
venerabilis, et honestae vitae sacerdos, nomine Tecelinus, diu languerat, qui
tunc ad extrema deductus post modicum 1360D obiit. Unde vir Dei
qui haec viderat, pro certo credidit quod ad indicium transitus et
beatificationis illius processio talis apparuit. CAPUT X. Admiranda nonnulla a
Gaufrido Sorensi episcopo, vel de eo divinitus visa. Repertum ab eo corpus
Domini incorruptum.Alia quoque vice isdem Dei famulus,
dum in ecclesia staret cum aliis ad psallendum, conspicatus est manifeste
daemonem instar simiae, per medium chorum transeuntem. Cumque venisset ad eum
ridicula bestia, cum indignantis oculo respiciens illum, atque despiciens,
patulis naribus aliquandiu hominem subsannabat. Qui postquam ab eo pertransiit,
tandem egressa de choro, ulterius non comparuit. 1361A Factum est autem aliquando ut isdem Dei famulus 351 circa gutturis partes gravi molestia laboraret; eratque jam
morbus inveteratus, et pene a medicis desperatus; unde etiam angustiabatur animo
vehementer, pro eo maxime quod arteriis ab aegritudine coarctatis, psallendi in
ecclesia vires amisisset. Proinde conversus ad beatum Bernardum, die noctuque
cum multis lacrymis precabatur ut cantandi gratiam ejus interventu recipere
mereretur. Quadam igitur vice beatus Bernardus ei per visionem apparuit, et loco
dolenti, manu sua tangendo ac benedicendo, signum sanctae crucis impressit.
Cumque vir Dei evigilasset, sanatum se esse reperiens, mire ad cantandum
convaluit, et nullum deinceps impedimentum ab eadem aegritudine pertulit. 1361B Alio quoque tempore contigit ut quidam de
intimis ejus graviter aegrotaret, ita ut mori putaretur: unde praedictus vir
nimis dolens, lacrymosis precibus exorabat ardenter Dominum pro recuperanda
salute dilecti. Astitit ei quidam per visionem, et ait: «En frater ille pro quo
sic affligeris, sanitati restituetur; sed tamen alter quidam, quem aeque
spiritualiter diligis, ipsius loco est migraturus.» Illo igitur convalescente,
defunctus est in ipso tempore senex quidam venerabilis et sanctus, Renaldus de
Cluniaco dictus, quem et ipsum miro affectu diligebat in Christo. Praeterea cum pro matre defuncta nimium foret 1361C sollicitus et diuturnos aquarum exitus pro ea deducerent oculi
ejus, multa siquidem collata est ei gratia lacrymarum, flagitabat instanter a
Domino ut sibi de illa revelaret, utrum in poenis an in requie posita esset.
Facta est autem vox divinitus ad eum: «Cur importunis precibus extorquere 352 conaris quod tuae cognitioni minime debetur? Tantummodo ora
pro tuis, et salvabuntur.» Huic autem aliquando posito in
oratione, per visionem vir quidam venerabilis apparens, annulum aureum digito
ejus imposuit, praesagium scilicet futurae in proximo dignitatis. Nam in eodem
anno, sicut ipse nobis innotuit, assumptus est ad episcopatum Ecclesiae
Sorensis: quam septem annorum curriculo strenue regens, et suam ipsius vitam in
1361D omni puritate custodiens, dignum sanctitatis exemplum
posteris dereliquit. Appropinquante autem vocationis suae
termino, quem solus Deus noverat, egressus de Sardinia venit ad visitandum
Claramvallen, cujus filius erat, et in qua sepeliri magno desiderio desiderabat.
Quam cum a longe intuitus esset, elevatis oculis suspiravit in coelum, toto
cordis affectu deprecans Dominum, ut si infra terminum esset moriturus, tali
siquidem spatio temporis, semper eamdem domum vel una vice visitaverat, nunquam
amplius ab ea separari permitteretur, ne forte alibi consummari contingeret, et
desiderata sibi sepultura privaretur. Ingressus itaque praedictum monasterium
cum aliquandiu sanus ibidem perstitisset, tandem corripiente 1362A se acuta valetudine, per dies aliquot aegrotavit, et
ingravescente morbo, ad extrema devenit. Cumque fuisset inunctus oleo sancto, et
munitus coelesti viatico eadem hora, imo eodem fere momento, mirantibus
universis obdormivit in Domino. Transivit autem circa medium noctis, in festo
dedicationis ecclesiae Clarevallensis. Porro venerabilis ejusdem monasterii
abbas, qui conscientiae ipsius puritatem optime noverat, cum jam exanimati 353 corporis oculos clauderet, cum magna pietate fidei exclamans
ait: «O dulcis ac venerande Pater, Deus omnipotens faciat me ad tuum consortium
pervenire.» Dum vero commendationis officium funeri impenderet, tanto pietatis
affectu movebatur, ut erumpentes lacrymas continere non posset, ita 1362B ut etiam duros corde in fletum commoveret. Defunctus est isdem
piissimus Pater anno gratiae millesimo centesimo septuagesimo octavo, juxtaque
venerabilem Godefridum quondam Lingonensem episcopum, in ecclesia Clarevallensi
tumulatus. Hic autem cum aegrotare coepisset, revelatum est de
eo cuidam ex fratribus ipsius monasterii, quia in proximo migraturus esset.
Deinde post paucos dies, cum isdem frater fratrum vigiliis interesset, vidit in
mentis excessu stratum quemdam, fulcris mollibus diligenter aptatum, et niveis
operimentis decenter ornatum, qui eidem episcopo servabatur, nimirum signans
requiem aeternae felicitatis, ad quam post modicum erat assumendus. Eadem vero
nocte qua defunctus est, posito in ecclesia corpore, 1362C cum
signum ad vigilias pulsaretur, praedictus frater evigilans, coepit illico
praefatum episcopum ad mentem reducere. Statimque facta est vox in auribus ejus,
loquens ad ipsum de viro Dei defuncto, et dicens: «Ecce nunc a principio signi
hujus, recipiunt eum sancti Dei omnes in consortium suum.» Surgens itaque venit
in chorum, et stabat cum aliis ad psallendum. Cumque celebrarentur matutinae
laudes, respexit, et vidit in parietibus templi, circa defuncti corpus, quasi
unius horae spatio luminaria copiosa divinitus accensa, ita ut prae multitudine
numerari non possent. Quod dum frater ille conspiceret, 354
compunctus est valde et gratias agens Deo pro omnibus quae viderat et audierat,
1362D ait intra se: «Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat
in te. Vere beatus iste sanctus quem elegisti, et assumpsisti. Habitabit in
atriis tuis. Credo enim atque confido quia dignus est jam inter sanctos et
electos tuos adipisci per gratiam tuam quietis beatitudinem, luminis
claritatem.» Expletis autem postea duobus mensibus, cum isdem frater esset in
choro, ad vigilias vigilans et psallens, subito iterum venit in mentis excessum.
Et ecce apparuit ei praedictus episcopus, induens se sacerdotalibus, et quasi
praeparans se ad missam celebrandam, ita ut isdem frater adjuvans eum,
reversaret casulam super manus illius. Porro in eadem hora cantabatur hic versus
in ecclesia: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat
juventutem meam (Psal. XLII). 1363A Referebat
isdem sanctus quod cum quamdam ecclesiam veterem ac ruinosam reparari
praecepisset, et altare in ipsius praesentia dirueretur, reperit in ipso
capsulam scabrosam ac veterem, sanctorum reliquias continentem. Porro inter
easdem reliquias corpus Domini repositum erat: quod ita sanum et integrum, ita
mundum et candidum, et ab omni corruptione penitus alienum inventum est, ac si
recentissime ibi reconditum esset. Sane in terra illa nemo repertus est, qui
ejusdem ecclesiae vel altaris constructionem, aut consecrationem se vidisse
recoleret. Viso tanto miraculo, universi qui aderant glorificaverunt Deum;
cognoscentes ipsum esse sacratissimum corpus Domini, de quo veraciter scriptum
est: Non dabis sanctum tuum videre 1363B corruptionem (Psal. XV). 355 CAPUT XI. De Hungero, ejusque patre et fratre Rodulpho ad ordinem
Praemonstratensem mirabiliter conversis.In territorio
Meldis, vico qui dicitur Acejum, erat quidam clericus, nomine Hungerus; qui, dum
adhuc parvulus esset, fovebat eum in gremio suo mater sua. Quae cum videret
infantem nitidulum, et florida facie vernantem, congratulans ait conjugi suo:
«Vide, domine meus, quam elegantem infantem largitus est nobis in indulgentia
sua Deus.» Ille autem, ut erat homo fidelis, et Deo devotus, respondit: «Vere
pulcher est infans, et pulcher clericus erit si Deo Jesu Christo placuerit.» Quo
illa audito, infremuit adversus hujusmodi vocem et locuta est quasi una 1363C de stultis mulieribus, dicens: «Vae, quid dixisti, homo insane?
Ergone filium meum unicum mihi auferes, et facies clericum? Absit, absit ut
baculus senectutis nostrae spes posteritatis nostrae, clericatus officio
destinetur!» Vix illa sermonem impleverat, et ecce, repente percussus est puer
epileptico morbo, corruens et spumans inter brachia matris, et tam dura passione
torquebatur, ut os ejus ad aurem pene verteretur. Quo viso mulier, nimio terrore
concussa expalluit, et clamans cum gemitu ait: «Heu, heu, Domine Deus, quam male
locuta sum, et quam perverse egi! Ego, ego sum illa flebilis et misera, quae
tuam indignationem promerui; nam iste parvulus innocens, quid peccavit? 1363D Vertatur, obsecro, manus tua super caput ingratae et 356 perfidae parentis, tantummodo ut vivat filius meus, et tuto
perenniter obsequio mancipetur.» Mox igitur arrepto itinere tulit puerum
semivivum, et duxit ad monasterium virginum, quod dicitur Fontanis, ad duas
leugas inde remotum. Cumque spirantem adhuc infantulum super altare beatae
virginis Mariae posuisset, cum clamore valido et lacrymis oravit, dicens:
«Piissima Dei genitrix, tibi commendo, et tibi reddo unicum meum, ut tibi vivat,
et tibi serviat quandiu vixerit, in ministerio clericali.» Finita autem
oratione, beatissimae Virginis interventione sanatus est puer, atque ab illa
epilepsia perfecte convaluit, quam sicut antea non habuerat, ita postea nunquam
habuit. Processu vero temporis, 1364A cum jam litteris esset
imbutus, et sacris ordinibus applicatus, monasterio Beatae Mariae de Valle
sevena, haud procul ab urbe Suessionensi, in ordine praemonstratensi, Deo
donante, se reddidit, ibique per annos plurimos religiosissime degens, usque ad
obitum perseveravit. Pater vero qui per pium inchoaverat votum, ad locum eumdem
subsecutus est filium, ubi et ipse obedienter ac pie conversatus, tandem in bona
confessione migravit ad Dominum. Praeterea vero ejusdem clerici germanus quidam,
nomine Radulphus, infirmatus est aliquando pene usque ad mortem. Et factus in
agone, videbat se per vallem quamdam tenebrosam atque profundam, cum magno
horrore descendere, et quasi in inferiora terrae introire. Interim autem 1364B obvium habuit supradicti monasterii conventum, cum suo germano.
Cui etiam fratres alii dicebant: «Frater Hungeri, quare non liberas fratrem
tuum? Nunquid non vides quomodo perit, descendens 357 ad
infernum?» Post haec autem, cum fuisset ad se reversus homo, compunctus est
nimis in verbo isto; et qui nihil omnino de conversione antea cogitabat,
accersito protinus fratre, praescripto coenobio per manum ejus se reddidit, ubi
etiam nunc superstes, vitam religiosissimam ac honestissimam
ducit. CAPUT XII. Aquis praefocatus infans, beati Petri apostoli altari impositus
reviviscit, fit postmodum clericus, tandemque monachus
Cisterciensis.Eodem tempore, et vico, alius quidam
clericus, 1364C supradicti etiam similiter carne propinquus, cum
similiter infantulus esset, et tutorum incuria solivagus oberraret, casu in
amnem modicum de ponte lapsus est. Erat autem fluviolus angustus et lutulentus.
Cumque propellentibus undis puer longius duceretur, caput ejus in fundo aquae,
limo demersum erat, pedes vero quasi natantes super laticem ferebantur. Latuit
ergo in aqua diutius, antequam sciri posset, ita ut interim iter dimidiae leucae
confici valeret. Mater vero illius, cum esset in penetralibus quidpiam operis
actitans, quasi jam praesago animo imminentis luctus conscia foret, coepit intra
semetipsam taedere et moesta esse. Moxque recordata pignoris sui, egressa est de
conclavi. Quod cum in 1364D domo non reperisset, exclamavit, et
dixit: «Deus, et sancta Maria, ubinam est filius meus?» Veniens autem cum
festinatione ad pontem, ubi corruerat infans prospiciendo 358
circumquaque pertransiit, et eum videre non potuit. Inde quoque progrediens,
discurrere coepit per vicos et plateas, quaeritans et percunctans de filio suo.
Tandem vero reversa ad pontem, cum super ripam fluvioli graderetur, vidit
infantuli plantas super aquam fluitantes, caput autem infixum limo, tenaciter
inhaerebat. Quod illa deprehendens confestim rapido cursu prosiluit in amnem,
extraxitque parvulum exstinctum, et ad instar utris tumefactum atque distentum.
Quem cum pedibus erectis, capite deorsum premeret, aquositas magna quae in
ventrem illius influxerat, copiosa 1365A manatione refluxit.
Facto itaque concursu populi, multi tulerunt puerum de manibus matris. Quem cum
in domum vellent deponere et sepelire, illa omnino restitit, dicens: «Non
inferetur in domum filius meus, donec in ecclesia Domino praesentetur. Confido
namque de ipsius ineffabili pietate, quia vivum et sanum receptura sum hodie
filium meum.» Abeuntes igitur illi, cum paululum processissent, coeperunt
reverti, dicentes: «Ut quid frustra fatigamur, cum infantem mortuum videamus:
nunquid ille a mortuis est revocandus?» Mater autem nihilominus obsistebat,
dicens eum ad templum Dominicum modis omnibus deferendum. Et cum eos ita
revertentes, usque ad quartam vicem omnimodo coegisset, tandem ad ecclesiam
pervenerunt, et 1365B super altare beatissimi Petri apostoli
infantulum posuerunt. Ubi cum aliquandiu jacuisset, facta oratione pro eo ad
Dominum, subito oscitavit, et apertis oculis matrem suam vocavit. Mox ergo
depositus de altari, appositam sibi mamillam suxit, et per eamdem basilicam huc
illucque deambulans, mirantibus universis redivivus et sanus apparuit. 359 Viso itaque tali miraculo omnes laetabantur,
glorificantes Deum, et beatum ejus apostolum Petrum, cujus interventu mortuum ad
vitam rediisse crediderunt. Parentes igitur, ne tantae gratiae ingrati
remanerent, eumdem puerum Domino obtulerunt, et clericatus officio destinarunt.
Praeterea vero ipse infantuli genitor, Romanum iter cum magna devotione
arripuit, et beato apostolorum Principi coram 1365C corpore suo
gratias referre curavit. Processu vero temporis, puer litteris est imbutus, et
sacris ordinibus applicatus. Hic etiam postmodum religionis habitum votive
suscipiens, et voto votum adjiciens, usque hodie vivit, cum timore Domino
serviens in Ordine Cisterciensi. CAPUT XIII. Clericus desertor et apostata, lethali
morbo ad extrema deductus, cum tonsuram clericalem sibi restitui precaretur,
nulla industria attonderi potuit.In Majori Britannia,
episcopatu Lincolniensi, haud longe a monasterio quod Parcum nominatur, quidam
clericus exstitit, qui, cum jam diaconus esset, abjectis ordinibus sacris, etiam
tonsuram 1365D deposuit. Postmodum autem, cum mortali aegritudine
pressus ad extrema venisset, confessus est tandem fuisse se clericum ac
diaconatus officio functum, et ductus poenitentia, postulabat sibi restitui
coronae signaculum. Cum ergo rasoria, forfices caeteraque hujusmodi instrumenta
ad eum tonsurandum fuissent adhibita, nulla arte, nulla virtute 360 potuerunt ejus crines incidi, nec coronae circulus reparari.
Mortuus est ergo praevaricator clericus absque signo clericali, et factus est in
signum et in exemplum terribile clericis desertoribus atque
apostatis. CAPUT XIV. Monachus Clarevallensis infirmus, in observatione ciborum et
procuratione medicaminum superstitiosus, clementissimae Dei Matris providentia
mirabili, et vires recipit, et nimiam sui curam deponit.1366A Ferunt in coenobio Clarevallensi nuper monachum
exstitisse, qui, quamvis homo bonae voluntatis existeret, corpore tamen
delicatus atque infirmus, in observatione ciborum et procuratione medicaminum
curiosus erat atque superstitiosus. Huic ergo per visionem apparuit beata Dei
Mater et Virgo Maria, ad portam oratorii posita, quae pretiosum electuarium
pixide portans, intrantibus in ecclesiam fratribus singulis, singula ex eo
cochlearia dabat, et mira dulcedine gustantes reficiebat. Cumque praedictus
frater accederet, ut et ipse de manu piissimae procuratricis, portionem
alimoniae coelestis acciperet, 1366B illa repulit eum, dicens:
«Tu medicus sapiens, et curam tui sollicite gerens, non nostro medicamine
indiges. Vade itaque, vade, et cura teipsum sicut volueris, quoniam de his qui
curam suam super Dominum jactant, cura est nobis.» Quod cum ille audisset,
erubuit, et petens indulgentiam, promisit ei quod amplius de seipso sese non
intromitteret, sed totam vitae 361 suae curam Deo et sibi
committeret. Tunc illa misericorditer annuens, et poenitenti veniam praebuit; et
medicanti, salutiferae pitantiae pabulum impertivit. Gustata igitur benedictione
dulcedinis, protinus a sua teneritudine et infirmitate frater ille convaluit, et
contentus deinceps communibus alimentis atque subsidiis, decorem et fortitudinem
cum salute corporis pariter 1366C induit. CAPUT XV. De Alquerio
Clarevallensi monacho, sui quidem contemptores; sed amore Christi in procurandis
aegrotis, praesertim pauperibus, diligentissimo: qui de Christi vulneribus
benedictionem et salutem promeruit.Fuit in eadem
ecclesia monachus quidam venerabilis, Alquerius nomine, vir religiosus atque
spiritualis; sobrius in victu, humilis in vestitu, et durus admodum castigator
corporis sui. Ita namque circumcisus ac temperans erat in his quae ad usum
corporeum pertinere videbantur, ut omni voluptate ac vanitate depulsa, etiam
necessariis parcissime 1366D uteretur. Hic medendi peritia
valenter expertus, cunctis indigentibus, artis suae operam pro viribus
impendebat, se autem solummodo ab hujusmodi cura excipiebat. Licet enim
valetudinarius esset ac debilis corpore, nunquam tamen acquiescebat carnalem
medicinam sibimet exhibere; et quamvis operam ejus viri magnates, vel etiam
capita optimatum incessanter expeterent, et saepius renitentem huc illucque
distraherent, tamen super egenos et pauperes 362 magis
intelligens, omnimodam eorum servitio sollicitudinem adhibebat. Nec modo ipsorum
aegritudines livoresque curabat, verum etiam necessitates, proutcunque
potuisset, in indumentis et alimentis studiosissime procurabat. Porro
languentium putridas carnes et sanie defluentia 1367A membra ita
dignanter, ita diligenter propriis manibus contrectabat, ut Christi vulnera
fovere putaretur. Et vere sic erat: totum enim pro Christo faciebat, et totum
sibi Christus imputabat, qui ait: Infirmus fui, et visitastis
me (Matth. XXV). Unde etiam ipse famulum suum secretis
consolationibus saepius visitabat, et in opus ministerii hujus mirarabiliter
incitabat. Quadam igitur vice vidit hujusmodi visionem in
Claravalle. In primis itaque audivit quasi quemdam nuntium coelestem,
praeconaria voce clamantem; «Ecce Christus venit, surgite, et occurrite
Salvatori.» Cumque omnes certatim ad videndum properarent, tunc et ipse
cucurrit, et stetit in ostio claustri per quod eum venire sciebat. Igitur,
ingrediente 1367B Domino, accessit et adoravit eum, flagitans ut
acciperet benedictionem et misericordiam a Deo salutari suo. Qua percepta,
coepit eum attentius intueri, et miro pietatis affectu compatiebatur ei,
siquidem apparebat ei veluti dolens atque infirmus, confixus clavis, lancea
perforatus, ac si eadem hora de cruce depositus esset, ita ut ex plagis copia
sanguinis emanaret. Porro ipse Dominus linteolos mundos quasi corporalia tenens,
eisdem vulneribus imprimebat, et cruore deterso in terram eos projiciebat. Quos
frater ille cum summa veneratione recolligens ac nimia devotione deosculans,
quasi redemptionem animae suae in sinu suo 363 repositos
conservabat. His et hujusmodi revelationibus 1367C frequenter a
Domino recreatus, non cessavit usque in finem operari bonum ad omnes, maxime
autem ad peregrinos et miseros aegrotantes. Tandem vero, cursu
vitae peracto, ad diem ultimum venit. Cumque venerabilis Pontius abbas ad eum
gratia visitationis accederet, quaesivit ab eo quid ageret et quonam modo se
haberet. Ille vero respondit: «Bene, charissime Pater, bene omnino agitur mecum,
quia vadens vado ad Dominum meum. — Quid ergo? inquit, corporalem molestiam
aegre non toleras, et mortis angustiam non formidas? — Ego, inquit, omnia
tranquilla, omnia laeta considero, quia praeventus sum a Domino in benedictione
dulcedinis, quae omnem mihi moerorem a corde, et omnem pene dolorem a corpore
1367D tulit.» Respondens itaque abbas, dixit ei: «Age jam,
dilecte mi frater, dic mihi obsecro propter Deum, si tibi divinitus est aliquid
revelatum.» Tunc ait illi: «Modo antequam huc introissetis, apparuit mihi,
misero licet atque indigno, Dominus Jesus Christus, qui propitio ac sereno vultu
et signa beatissimae passionis ejus ostendens, ait: «Ecce peccata tua deleta
sunt a facie mea. Veni ergo securus; veni et vide, ac deosculare vulnera mea,
quae tantum dilexisti, et toties confovisti.» Tali ergo promissione firmatus,
jam mori non timeo, quia reposita est haec spes mea in sinu meo. Et scitote quia
proxima nocte (erat autem vigilia beati Martini), migraturus sum, dum opus diei
celebrabitur in ecclesia et tali hora.» Defunctus 1368A est
igitur eadem nocte, et tempore quo praedixit; jamque, ut vere confidimus,
requiescit a laboribus universis, 364 invento nimirum Domino
quem suis manibus exquisivit. CAPUT XVI. Cuidam fratri de peccatis suis turbato
et contrito, ostendit Christus lacrymas et luctus poenitentium quanti
aestimaret.Frater quidam de monasterio Clarevallensi,
dum pro peccatis suis quibus Deum nimis offenderat, gemebundus et anxius
incessanter seipsum affligeret, tota die ingrediebatur tristis et moerens, finem
lamentis et fletibus interdicens. Qui cum in tanta cordis amaritudine diutius
versaretur, nocte quadam vidit in visione Dominum Jesum Christum, 1368B sacerdotalibus ornamentis indutum, et missam celebrantem.
Quoties vero juxta sacrificii ritum sese ad populum convertebat, tollens in
manibus suis calicem de altari, cunctis qui aderant videndum offerebat. Porro in
ipso calice nihil aliud erat nisi lacrymae, quibus beata Magdalena pedes ejus in
domo Simonis rigaverat. Cumque praedictus frater, secus pedes Domini positus
ista cognosceret, percunctatus est eum, dicens: «Obsecro, Domine, utquid
ostendis nobis calicem istum, cum lacrymis quae in eo sunt? — Ut videant,
inquit, et sciant universi quantum mihi placet contritio cordis, et poenitentiae
luctus, qui ad exemplum poenitentium tandiu servavi lacrymas hujus peccatricis
1368C ad pedes meos flentis et poenitentis.» CAPUT XVII. Eidem
fratri Christus Dominus spem veniae et misericordiae suae, alio mirabili viso
ingessit.Sub eadem vero tempestate, dum adhuc malorum
suorum poenitudine isdem frater seipsum quotidie maceraret, vidit in visu noctis
sese in lacu profundissimo fluctuantem ac periclitantem. Cumque jam evadendi
spes nulla superesset, en subito adfuit Salvator, ambulans nudis pedibus super
aquas. Qui cum ad eum pervenisset, levavit in brachio, atque in sinu suo miserum
misericorditer atque dignanter, sublatumque de aquis posuit in prato virenti et
amoeno. Quod cum ille vidisset, illico procidens ad pedes ejus, prae immensitate
1368D laetitiae, animo gestire coepit, insatiabili desiderio sibi
astringens atque deosculans pia vestigia Salvatoris. CAPUT XVIII. Ejusdem argumenti
visio, eidem fratri ostensa.Quadam vero die, cum
aestuanti animo nosse cuperet utrum a Domino indulgentiam consequi mereretur,
coepit ardenter insistere, gemitibus inenarrabilibus atque suspiriis divinam
pietatem obsecrans, et exoptans ut hoc ei aliquo modo innueretur. Sequenti
itaque nocte, dum ita affectus fratrum vigiliis interesset, subito venit in
mentis excessum. Et ecce astitit 366 ei nescio quis,
novaculam acutam et quasi insensibilem per caput ipsius leniter ac suaviter
ducens; qui etiam in momento, in 1369A ictu oculi, veluti rasit
ei barbam, collum et coronam. Verumtamen paucos pilos in uno tempore deserens,
somnolentiae vitium quo frater ille, quamvis invitus, adhuc tamen graviter
premebatur, forsitan denotavit. His et hujusmodi consolationibus isdem frater
relevatus, aspirante Domino, didicit in spem veniae respirare. CAPUT XIX. In villa
territorii Tullensis Domno-Martino eucharistia cum sacra pixide et corporali
flammas evasit, circumjectis omnibus rebus incendio absumptis.In territorio Tullensi, villa quae Domnus-Martinus dicitur, quadam
vigilia Paschae, cum forte deesset in ecclesia oleum ad lampades concinnandas,
posuerunt 1369B ante altare candelam accensam, ut ibi arderet
tota nocte. Quae cum fuisset in pavimento super absidam unam minus caute locata,
casu inde collapsa et usque ad altaris crepidinem devoluta est. Allambens itaque
flamma invasit illico pallum atque combussit, et saeviente incendio concremata
sunt pariter universa altaris operimenta, quibus tunc solemniter et copiose
ornatum erat. Mane vero intrantes ecclesiam presbyter atque ministri videre quae
circa altare ignis effecerat, cunctaque reducta penitus in cinerem ac favillas.
Verumtamen corpus Domini, cum pixide lignea 367 in qua super
altare et super ipsa linteamina positum erat, ignis undique saeviens omnino non
tetigit, adeo ut pannus etiam sericus, quo ipsum vasculum operiebatur, 1369C omnino appareret illaesus. Cumque sacerdos, adhibita scopa,
cineres de altari colligeret, ut eas in loco mundo reconderet, reperit in eisdem
(mirum dictu!) sacratissimum corporale, quod, inter altaris linteamina positum
et obvolutum, putabat omnimodo cum eis esse consumptum. Quod cum protinus
displicasset, ita sanum et candidum prorsus apparuit ac si diligenter in cista
locatum fuisset. Quod cum vidisset omnis populus, laetati sunt valde, mirantes
et magnificantes omnipotentiam Redemptoris. Hoc nobis retulit quidam religiosus
monachus Clarevallensis, qui ejusdem presbyteri nepos, dum adhuc esset in
saeculo, candelam illam ante ipsum altare accendit, et cuncta quae acciderant
1369D ipse vidit. CAPUT XX. Eucharistiae sacramentum in arca
reconditum et in carnem convertitur, et divini luminis indicio
proditur.Referente Christianissimo rege Francorum
Ludovico, cognovimus in pago Atrebatensi ante biennium tale quoddam de corpore
Domini accidisse miraculum. Die sancto Paschae mulier quaedam ad ecclesiam eunti
filio suo praecepit ut, postquam communicasset, duobus parvulis suis domi
remanentibus corpus Domini secum afferre satageret. Qui jussa parentis exsequi
cupiens, duas oblationes sacras, ignorante 368 presbytero, de
sacrario tulit atque attulit ei. Illa vero suscipiens eas, alteram 1370A communicaturis infantibus dispertivit, alteram instita
colligatam diligenter in arca recondidit. Post paucos itaque dies unus ex
puerulis ejus vidit immensa luminaria circa eamdem arcam divinitus accensa, quae
totam domum ingenti claritate perlustrabant. Quod videns infantulus, matrem suam
festinanter accersiit verbo digitoque demonstrans luminaria copiosa quae in ejus
oculis radiabant. Cumque mater intente respiceret et nihil penitus videre
praevaleret, arcam illam posita clavi reserare tentavit, sed nulla virtute,
nulla funditus arte praevaluit. Unde mirata et obstupefacta vehementer,
properavit adducere presbyterum ipsum ad tale miraculum intuendum. Qui cum
festinus adesset et claritatem illam quam puer aspiciebat videre non 1370B posset, illico clavem illam de manu mulieris accepit, et sine
ulla difficultate arcam celeriter reseravit. Quam cum aperuisset, institam illam
in qua ligata erat eucharistia infectam sanguine reperit, et eamdem hostiam
sacrosanctam, manente figura panis, in specie carnis permutatam. Quo viso,
presbyter et qui cum eo erant mirati sunt valde; et adorantes deificum corpus,
cum honore et reverentia ad ecclesiam detulerunt atque in sanctuario digne
collocaverunt. 369 CAPUT XXI. In pago Carnotensi hostiae
sacrosanctae pars major in carnem mutatur.Eodem quo
supra referente, cognovimus quod hoc anno in pago Carnotensi hujusmodi signum
1370C super eodem sacramento contigerit. Sacerdos quidam dum
sacramenta offerret, invenit ante fractionem corpus Dominicum, in speciem
defaecatae ac pulcherrimae carnis ex majori parte mutatum, ita tamen ut
evidenter ejusdem hostiae circulus et litterae semper in ea apparerent.
Verumtamen illa pars hostiae quam inter digitos suos presbyter tenuerat,
solummodo panis speciem retinebat. Videntes itaque sacerdos et plebs universa
quae aderat rem tam mirabilem, obstupuerunt, et exsultantes Domino cum tremore,
ipsam eucharistiam in sacrario collocaverunt, ubi etiam nunc in vase cristallino
reposita honorifice custoditur. Nuper vero cum quidam capellani et clerici
supradicti Francorum 1370D regis, viri fideles et honesti, hujus
rei veritatem nobis pro certo astruerent, adfuit etiam unus inter eos qui teste
Deo asseverabat se ipsam eucharistiam eodem modo quo praediximus immutatam
propriis oculis aspexisse. CAPUT XXII. Feria sexta sacrificante presbytero,
hostia eucharistica in carnem, calix in sanguinem vertitur.Simile quoque miraculum de eodem sacramento audivimus, sed quando vel
ubi acciderit, incertum habemus. Quidam honestae conversationis 370 presbyter, dum in quadam sexta feria sacrificaret, reperit
ante perceptionem hostiam sacratam in similitudinem carnis esse conversam,
ipsumque calicis sacramentum in speciem sanguinis commutatum. 1371A Quod cum ille vidisset, nihil omnino exhorruit, sed totum fideli
ore percepit. Cumque peracta missa hoc ipsum quod acciderat, episcopo suo
revelasset, increpavit eum episcopus quod tantum Dei munus sibi ad videndum
minime reservasset. Sequenti vero feria sexta cum itidem missam celebraret, idem
ei miraculum accidit, ipsumque episcopo cernendum reservavit. Quod cum ille
vidisset, cunctisque videndum exhibuisset, immensas omnipotenti Deo gratias
retulit, ipsumque sacramentum, veluti thesaurum incomparabilem, praecepit in
ecclesia cum digna veneratione custodiri. CAPUT XXIII. Celebrante missam
sacrilego sacerdote, peracta consecratione, paulo ante quam communicare vellet,
panis sacer e patena et sanguis e calice momento evanuerunt.1371B Vir honestus ac religiosissimus, Petrus abbas
Sancti Remigii Remensis, retulit in capitulo Clarevallensi rem certissime
cognitam, quam in eodem anno evenisse asseverabat; verumtamen personam cui res
ipsa acciderat, quia non voluit infamare, noluit ex nomine designare. Ait ergo:
«Presbyter quidam saecularis appellatus est ad dominum papam, et accusatus coram
eo de noxa criminali. Qui cum ab eo interrogaretur, 371 etiam
sub anathematis intentatione, elegit potius excommunicari quam veritatem de
perpetrato crimine confiteri. Et quoniam legitimis attestationibus convinci non
poterat, dimissus est tandem velut innocens reus, ipsius 1371C qui non fallitur examini reservandus. Cumque reversum ad
propria, conscientia graviter remorderet, reliquit interim habitum, non animum
saecularem, ingressusque monasterium clericorum, professus est inibi vitam
regularem. Qui cum jam in eo plurimum temporis peregisset, nolebat ullo modo
confiteri justam illius excommunicationis sententiam, qua a summo pontifice
innodatus erat, et tamen sacerdotis officio incessabiliter fungi punienda
temeritate praesumebat. Quadam itaque die sacrificante illo et Agnus Dei jam dicto, cum juxta illius ordinis consuetudinem,
super patenam corpus Domini posuit, et coram ipso modice inclinando caput
humiliasset, continuo se erexit ut solito more 1371D communicaret. Sed (quod est mirabile dictu!) eadem hora
angelico, ut fas est credere, ministerio sublatus est invisibiliter panis ille
coelestis de patena, et de calice sanguis. Quod cum presbyter ille conspiceret,
turbatus et contritus illico obstupuit, nimirum intelligens ac sciens quam justo
quamque tremendo judicio Dei evenisset. Moxque celeriter adiens Patrem
spiritualem, confessus est tandem compunctus et poenitens impietatem suam, quam
etiam ipso tanente jam coeli revelabant.» 372 CAPUT XXIV. In vico Belesmo territorii Catalaunensis eucharistia, ad
moribundam feminam latenter transmissa, a maligno spiritu
publicatur.In territorio Catalaunensi, vico quem
nuncupant 1372A Belesmum, erat ante septemium presbyter quidam,
nomine Wilelmus, lubricus homo multumque inhonestus. Ad hunc itaque veniens
aliquando quidam laicus homo, rogabat eum pro quadam paupercula parochiana sua,
quae in rure proximo commanebat, ut eam citius visitaret, et morienti viaticum
ministraret. Ipse vero, ut erat piger et negligens, ire recusavit, sed eidem
laico corpus Domini commitens, ait: «Vade, et dicito clerico illi qui in ipso
viculo habitat, ut morientem feminam adiens, hanc ei eucharistiam tradat.» Erat
autem nox. Abiens itaque homo cum Dominico sacramento, dum esset in itinere,
reperit in ipsa via jacentem spiritum immundum, et quasi mortuum aliquem sudario
candido coopertum. Quem cum primo vidisset, inhorruit, 1372B moxque signo crucis armatus et sacri corporis virtute confisus,
declinavit paululum ab eo, et ita pertransiit. Tunc ille, qui mortuus videbatur,
repente surrexit, et clamans ad eum, dixit: «Nisi ille quem portas tibi nunc
praesidio esset, utique malo tuo huc advenisses.» Quo dicto, versipellis
insidiator evanuit, et ita nocenter innocens atque inutiliter utilis fuit, qui
non modo non potuit malignitatem explere quam vellet, verum etiam, 373 cogente Domino, confessus est veritatem quam dicere
nollet. CAPUT XXV. Ad sceleratum hominem morti proximum allata eucharistia, priusquam
eam ille perciperet, a daemonibus in aera sublatus, et ad terram elisus
est.1372C In provincia Flandriae, non
multo antea tempore, terribile quid accidisse comperimus. Quidam carnalis atque
perversus homo, cum morti appropinquasset, allatum est ei Dominicum sacramentum,
ut communicaret. Quod cum ille fuisset intuitus, illico repercussis oculorum
luminibus, quasi magno fulminis ictu vehementer infremuit, et vibrato corpore de
lecto exsiliens, raptu daemonum elevatus est supinus in aera sursum, ac protinus
extra lectulum recidens, medius crepuit, et animam in felicem evomuit. Porro de
manu presbyteri corpus Domini excussum, et in eodem lectulo cadens, super
linteum venit. Ipse autem presbyter nimio terrore percussus, dementiam incurrit.
Qui etiam multo 1372D postea tempore superstes, nunquam sensum
recuperavit, sed quasi bestia factus, quotidianam procurationem accipiebat de
domo comitis Flandrensis. 374 CAPUT XXVI. Quidam conversus
Becci, morti proximus, totius conventus precibus a daemonum insultibus
liberatur, et sacramentis munitus, in bona confessione e vivis
excedit.Conversus quidam de fratribus Becci, quod est
coenobium Cisterciensis Ordinis in Normannia, cum jam morti proximus esset,
monebant fratres ut confiteretur et sacram communionem acciperat; quod ille
vehementer abhorens, pertinaci animo recusabat. Laborantes itaque fratres per
unius diei 1373A spatium ut hoc ei persuadere possent, cum suam
industriam nihil in hac parte praevalere cognoscerent, communi consilio
decreverunt specialem pro eo in conventu facere obsecrationem. Congregati itaque
in ecclesia cuncti fratres, multiplicatis litaniis et psalmis in fletu et
planctu Dominum exorabant, ut ita periclitantem animam illam de profundo malorum
eriperet, nec eam aliquatenus in tali damnatione mori permitteret. Expleta autem
oratione clamare coepit infirmus, et dicere: «Eia, fratres, succurrite citius,
et afferte Dominicum sacramentum, ne forte iterum partes adversae veniant, et me
inveniant imparatum. Aderat namque modo ingens daemonum turba, a quibus undique
pressus, ita coarctabar, ut nullum suggerentibus 1373B vobis
possem dare responsum de salute mea. Et ecce iterum fratres nostri, tam monachi
quam conversi, in unam aciem conglobati, cum magno impetu super daemones
irruerunt, et singuli singulos invadentes, 375 in manu
potenti et brachio excelso, omnes penitus expulerunt, et me per Dei
misericordiam liberarunt.» Audientes itaque fratres gaudio magno gavisi sunt, et
abeuntes in instanti sacrosanctum Domini corpus ei exhibuerunt. Ipse vero
compunctus ac poenitens cum ingenti reverentia et pietate communicavit, et
protinus in bona confessione spiritum emisit. CAPUT XXVII. Longipontis
conversus, qui denarium unum, et buculam unam absque licentia retinebat,
percepta in Paschate eucharistia, prunam ardentem praecordiis injecisse sibi
visus est.1373C In monasterio
Longipontis, conversus quidam denarium unum et unam buculam absque licentia
peculiari ab initio retinebat. Igitur die Paschae, cum sacram oblationem
recepisset, visum est ei quod prunam ardentem praecordiis ejus aliquis
injecisset. Qui mox de oratorio exiens, suumque diversorium adiens, protinus id
quod acceperat, nausea perurgente rejecit in cineres, antequam vas aliquod ad
excipiendum apprehendere posset. Tunc accersito abbate loci, confessus est
delictum quod commiserat, et periculum praesens quod ex eo incurrerat. In
crastinum autem abbas cuncta quae 1373D acciderant, in capitulo
ad fratrum audientiam retulit, et propter negligentiam sacrae communionis,
communem poenitentiam nobis qui adfuimus injunxit. Porro 376
conversus isdem crescente aegritudine lecto decubuit, et diutissime postea
languens utrum deinceps convaluerit incertum est nobis. CAPUT XXVIII. Ad
porcorum salutem eucharistia in stabuli limine occultata, divinitus revelatur et
magna ex parte in carnem conversa reperitur.Sanctimonialem quamdam feminam novimus, quae magnis virtutibus
pollens, etiam prophetandi gratiam habere probatur. Huic autem nuper Dominus
apparens tale quid revelare dignatus est, diceps: «Inhonestius me tractant
fideles mei, 1374A quam Judaei sive pagani. Modo namque fecere me
porcarium, depositum tenentes in proxima villa corpus meum abscondite atque
vilissime in stabulo porcorum, ne porci pestilentia aut mortalitate dispereant.»
Cum igitur ancilla Dei verbum hoc in medium protulisset, continuo coeperunt
investigare diligenter, etiam cum intentatione anathematis, quis tantum
sacrilegium perpetrasset. Videns itaque reus quia jam latere non poterat,
confessus est tandem malum quod egerat, ostendens etiam in ostii sulio foramen
occultum, in quo Dominicum corpus erat occultatum. Aperto igitur aditu
repererunt hostiam sacrosanctam, in similitudinem carnis jam ex magna parte
mutatam. Videntes vero fideles sanctum canibus datum et margaritam porcis
appositam 1374B (Matth. VII), graviter ingemuerunt,
tollentesque sacrum de non sacro, cum timore 377 et
reverentia magna ad ecclesiam reportarunt, atque in sacrario digne, ut dignum
est, reposuerunt. CAPUT
XXIX. Pauperculus rusticanus, exceptam in die Paschae et ore
retentam eucharistiam cum vestimento suo insuisset spe sublevandae inopiae suae,
ab eo postmodum ex morbo periclitante prodita, tota carnea inventa
est.Similiter in episcopatu Carnotensi, ante bis denos
annos tale quid accidisse cognovimus. Quidam rusticanus atque pauperculus homo,
a nescio quo impostore maligno audierat quia si Dominicum Corpus secum assidue
circumferret, in modico tempore divitiis abundaret. Accipiens itaque die Paschae
1374C sacrosanctum Domini Corpus, integrum ore retinuit. Quod
protinus assuens in margine cappae, multo secum tempore tulit, nec ei tamen
aliquando paupertas et miseria defuit. Hic igitur tactus aegritudine lethali, ad
extrema devenit. Cumque se morti propinquare conspiceret, tandem miser ad se
reversus, miserabili sensit experimento verum esse quod ait Apostolus quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum
diaboli (I Tim. VI). Dolens ergo et poenitens, confessus est
rapinam quam sacrilego ore pervaserat, indicans etiam corporale indignum in quo
dignissimum corpus repositum erat. Accipiens itaque presbyter ipsam vestem, et
coram astante populo dissuens, invenit hostiam sacram, 1374D pristina quidem manente figura, in naturam et speciem carnis
omnino 378 conversam. Quod ubi nuntiatum est praesuli
Carnotensi, protinus ad ipsum locum cum comitatu magno venire curavit.
Assumensque thesaurum illum incomparabilem et ad urbem ipsam maximo cum honore
deferens, occurrente sibi clero et populo innumerabili, in ecclesiam Beatae
Virginis Matris solemniter intulit, ibique dignissime conservandum decenter ac
sublimiter collocavit. CAPUT XXX. Apum alveari injecta eucharistia, post
tres annos in summo calatho integra et illaesa reperitur.Alius quidam ruricola, dum ad cujusdam sortiarii sibilos virulentos
male credulam aurem applicuisset, 1375A persuasum est illi quia
si ore tenendo Dominicum corpus alveariis insufflaret, apes inde plurimum
profecturae et crebriora examina mitterent et uberiora mella conficerent.
Percepta igitur eucharistia et ore retenta, ad apiarium venit. Cumque per
singulos calathos insufflando procederet, contigit ut hostia sacra, ab ore
sufflantis elapsa, in unum calathorum per foramen intraret; quae mox divinitus
acta, superius avolavit, ibique in superiori crate congrue locata triennio
latuit. Cumque peritus ille insibilator curiosius intro prospiceret, et eam
minime reperiret, contempsit et abiit, ipsum tamen calathum, ne amoveretur,
diligenti cura notavit. Post tres itaque annos correptus aegritudine gravi,
mortem in januis adesse cognovit, accersitoque 1375B 379 presbytero confusus et poenitens, recognovit audaciam
puniendam, quam superbe praesumpserat, ipsamque jacturam intolerabilem quam
postea negligenter incurrerat. Percunctante autem presbytero utrumne praesepium
illud agnosceret, in quod hostia cecidisset, respondit sese optime scire, nec
distulit incontinenti ostendere. Tunc igitur effracto canistro, presbyter, et
qui aderant multi repererunt Dominicum corpus diligenter et honeste reconditum
in superiori statu, ita prorsus integrum atque decorum ac si fuisset ibidem ea
die repositum. CAPUT
XXXI. In Sardinia, cuidam presbytero de poenis alterius vitae
multa divinitus revelantur.Fuit in insula Sardiniae
sacerdos quidam honestae 1375C conversationis, qui etiam ibi
praeerat cuidam ecclesiae parochiali. Erat autem eadem ecclesia extra villam
aedificata, atque ab omni hominum habitatione remota. Quadam itaque vice cum
missam ibidem celebraret, hora perceptionis invenit hostiam super corporale
fractam atque in duas partes a seipsa divisam, quam antea consecraverat integram
et sanam. Quod ubi conspexit, turbatus et anxius cum metu et admiratione
sacrificium consummavit. Expleto autem ministerio caeterisque dimissis, solus
ibi remansit. Egressus itaque foras, venit et stetit in capite
ejusdem basilicae, dorse adhaerens ad parietem et facie versa 380 contra orientem. Qui dum ita positus 1375D ibidem aliquandiu staret, et de re quae acciderat timide ac
sollicite cogitaret, infremuit spiritu, et inhorruerunt subito pili carnis ejus.
Tunc irruente in eum nescio qua virtute externa, ita defigi atque arctari coepit
ut nullo modo posset inde moveri. Et ecce apertis oculis vidit innumerae
multitudinis turbas, equestres et pedites, coram ipso citatis gressibus
transeuntes. Erant autem in eis homines promiscui sexus, diversae aetatis et
conditionis, in quibus etiam multos deprehendebat, quos antea viventes in carne
cognoverat. Unus ergo ex eis, quondam sibi notus et charus, ad eum accessit, et
fixo gradu coepit cum eo familiariter loqui. Percunctante vero presbytero
quaenam esset aut quid etiam ageret tanta turbarum infinitas, respondit animas
1376A esse carne solutas, quae omnes variis pro varietate
culparum deditae poenis, ita semper discursu reciproco longe lateque vagabantur
in mundo. Quidam ex eis citius, quidam tardius liberandi erant, multorumque
nihilominus poenae insolubiles permanebant. Dum haec ille
loqueretur, perspiciens presbyter vidit unum ex eis ante se praetereuntem, de
quo vehementer expavit, dicens: «Vae mihi misero peccatori! Nunquid iste est
dominus noster Balduinus, Pisanus quondam archiepiscopus, de monasterio
Claraevallis assumptus?» Respondit mortuus: «Ipse est vere» Et presbyter ad eum:
«Hiccine ergo tantae professionis monachus, et tantae perfectionis episcopus,
deputatus est poenis, quem nos autumabamus 1376B jam in coelo
gaudere cum angelis? Ille vero ait: «Pro certo agnosce quia ipse est sanctus,
celsique meriti homo, et magna est ejus gloria coram Deo. 381
Sed quoniam propter ipsum inter Pisanos et Lucanses populos diuturna jam guerra
versatur, propterea differtur a requie, donec inter illos ad pacem discordia
revocetur.» Dum haec ergo dicerentur, ecce iterum quidam dives
olim ac praepotens miles veniebat, deferens in gremio suo argenti pondera magna,
quibus onustus atque afflictus nimis incedebat. Quem cum presbyter agnovisset,
quaesivit etiam de ipso cur tali supplicio subjaceret. Respondens mortuus ait:
«Homo iste perversus et impius, nimium carnaliter atque tyrannice vixit: et ideo
sempiternis deputatus est 1376C poenis. Hic aliquando Jerosolymam
proficiscens, pecuniam istam secum detulerat, ut eam erogando, peccata
redimeret, et amicos sibi de mammona iniquitatis conciliaret. Sed, diabolo
suadente, fraudavit animam suam operibus pietatis, et secum, ad propria remeans,
victualia pauperum reportavit; quae sicut ex malo collegerat, ita quoque ad
cumulum mali in malum expendere non dubitavit.» Haec illo
dicente, ecce apparuit columna jubaris immensi, ultra communem scilicet
valentiam coruscantis, de coelo usque ad terram porrecta, per quam anima quaedam
angelico ductu ad sidera contendebat. Quod cum presbyter ille vidisset,
sciscitatus est iterum a suo collocutore quid esset. Ille vero 1376D respondit: «Ipsa est anima Constantini quondam judicis et domini
Turritani. Haec autem per novennium, ventis et pluviis algoribusque semper
exposita, a die sui exitus usque nunc in stillicidio domus suae constitit,
ibique suorum excessuum poenas luit. Sed quia misericors et liberalis in
pauperes exstitit et judicium injuriam patientibus fecit, insuper etiam de 382 malis quae commiserat, confessa et poenitens exiit, idcirco
misericordiam a Domino consecuta, hodierna die meretur a malis omnibus liberari,
et bonis omnibus satianda ad aeternam beatitudinem introduci.» Haec, et similia multa quae longum est enarrare, praedictus presbyter
vidit, et de omnibus quae quaerebat suus illum confabulator instruxit. Ad
ultimum 1377A vero percunctatus est etiam de seipso. Cui ille
respondit: «Ut tibi quid postulas expediam breviter, scias te indubitanter hoc
anno moriturum, et secundum quod egeris recepturum.» Cum haec ille dixisset,
protinus ab eodem presbytero vale dicto pertransiit, et tunc omnis apparitio
illa pariter cum eo disparuit. Presbyter autem ad seipsum reversus, et ex his
quae viderat vehementer affectus, mirabiliter in Dei timore profecit, et quamvis
honeste antea viveret, postea tamen multo castigatius vixit. Visionem autem quam
viderat, quibusdam religiosis ac sapientibus innotuit, et eodem, sicut audierat,
anno de corpore exiens, in bona confessione migravit. CAPUT XXXII. Sarracena puella
Christianae religionis expidissima, pro tuenda pudicitia, a Christiano, sed
flagitioso milite, obtruncata, in martyrum canonem refertur ab Alexandro papa
tertio.1377B Opinata res est valde et
per Hispaniam divulgata quam refero. Erat nuper in eadem regione Sarraceni
cujusdam divitis filia, quae 383 in Christum fideliter
credens, ad Christianismum pertingere satagebat. Locuta est ergo cuidam militi
Christiano, dicens: «Noverit dilectio tua me in Deum tuum sinceriter credere et
baptismi gratiam ardenti animo desiderare. Si ergo volueris me ad terram tuam
ducere et facere Christianam, peculium magnum quod penes me habeo repositum tibi
tribuam, et meipsam quoque in conjugem tradam. Quod si me 1377C forsitan habere nolueris uxorem, medietatem ipsius pecuniae tibi
dabo, reliquam meo victui reservabo.» Igitur annuente milite et datis utrinque
dextris de conservanda fidelitate, exierunt latenter a finibus paganorum,
comitante eos puerulo quodam qui erat in obsequio eorum. Venientes itaque ad
quoddam castrum Militum templi, cum intrare nequirent (siquidem consuetudinis
erat fores ejusdem municipii propter nocturnas insidias eo tempore non
reserari), diverterunt in proximum frutetum, ubi copioso igne accenso comederunt
et biberunt ex iis quae attulerunt secum. Expleta autem
refectione, miles ille furore libidinis agitatus cum illa sua consorte
concumbere cupiebat. Quod ipsa vehementer abhorrens, modis 1377D omnibus restitit ei, dicens: «Heus tu, bone Christiane, quid est
quod facere tentas, ut et teipsum et me pariter perdas? Tu in Christo renatus,
ego gentilis; adhuc non licet nobis invicem commisceri. Aut ut scorto abuti me
quaeris. Nunquid idcirco parentum meorum temporalem contempsi honorem et
gloriam, ut me in terra aliena prostibulum faciam? Haeccine ergo est puritas
Christiana, quam te docente, me assequi delectabar? Recordare, obsecro, 384 Domini Dei tui, et memento quia in fide et veritate ipsius me
honeste tractandam suscepisti. Habeas itaque reverentiam Christo tuo, et ne
velis captivam illius tanto dehonestare ludibrio. Si me consortem tori habere
volueris, sustine per modicum 1378A tempus, donec opprobrium
paganitatis meae fonte baptismatis diluatur, et tunc legitimo foedere sociemur.
Sin autem, ut dixi, meum fortasse connubium aspernaris, portionem substantiae
meae quae te contingit habeto, et me Christo vacare permittito.» Haec illa
dicente, nihil ille movebatur ad pietatem, sed libidine magis ac magis
insaniens, minabatur ei necem inferre celeriter, nisi protinus ejus imperio
consentiret. Ipsa vero Christiano more constantior, libera voce dicebat se pro
tuitione pudoris mortem potius eligere gloriosam quam pudicitia prostituta
ignominiosam redimere vitam. Tunc furibundus atque funestus miles, evaginato
mucrone caput illius amputavit, projectumque corpus in ignem ex magna parte
combussit. 1378B
Verum superna justitia de coelo respiciens, non est passa diutius inultam
remanere tanti ponderis impietatem. Statim namque praeparatus ad imperium
Domini, egressus est de caverna proxima draco terribilis, qui ad eumdem locum
concite veniens, ac terrifico ore dehiscens, filium perditionis invasit. Cum
ergo immanem illam belluam sibi de subito imminentem miser aspiceret, illico
totus inhorruit, et non habens resistendi fiduciam fugere coepit. At vero bestia
celeriter insequens, et consequens fugientem, feralibus eum dentibus a dorso
comprehendit: quem ad suam cavernam protinus pertrahens, in ultionem tantae
crudelitatis, morsu amarissimo devoravit. Supradictus 385
vero puerulus ista considerans, nimio terrore concussus 1378C aufugit; et facto mane veniens ad castrum, cuncta quae
acciderant per ordinem enarravit. Exeuntes itaque Templarii, spolia mortuorum
ipsumque beatissimae martyris corpus semiustum cum capite repererunt. Quod secum
deferentes, cum devotione et reverentia sepelierunt. Postmodum autem missa pro
ea legatione etiam ad dominum papam Alexandrum, indicatum est ab eo ut in
ecclesia cum honore tumularetur, et quasi martyr inter martyres haberetur,
utpote quae amore castitatis occubuit, et proprio sanguine baptizata, martyrii
coronam Domino largiente promeruit. CAPUT XXXIII Igneo spectro deterrentur monachi
Burlencurtis, a thesauro quem quidam somniarat, effodiendo.1378D Homo quidam de villa, quae dicitur Lousa, in
episcopatu Catalauni, cum saepius somniasset statuam quamdam ab antiquis
temporibus in proximo luco humi latere reconditam, ipsamque a monachis
Burlencurtis esse reperiendam, curavit eisdem fratribus indicare hujusmodi
visionem. Hoc autem saepius faciens, tandem persuasit ut quaererent. Perrexerunt
itaque sedecim fratres ad ipsum locum, praeambulo somniatore, coeperuntque
fodere in terram, spe fortunae magis, quam desiderio statuae reperiendae. At
vero isdem locus in ingressu nemoris positus erat, cui etiam latissima campi
planities extrinsecus adjacebat. Cumque paululum 386
excavassent, esse apparuit eis in ipsa planitie foculus, 1379A ad
unum miliarium remotus, qui veluti ardens facula putabatur. Quem dum attente
conspicerent, viderunt ad ipsos recto tramite dirigentem. Et quanto amplius
propinquabat, tanto amplior apparebat. Ibat igitur foculus accrescens, et
proficiens in rogum, atque in brevi factus est clibanus ingens, aut aliqua domus
ardens in oculis eorum. Quem cum terribiliter irruentem, jam sibi de proximo
imminere conspicerent, conturbati et conterriti sunt vehementer, quid agerent
quove fugerent ab igne devorante penitus ignorantes. Unum autem in tanto
discrimine remedium erat, divinam implorare clementiam quae sola succurrere
poterat. Conversi igitur ad orationem, in tribulatione et angustia magna Dominum
precabantur, ut ab instanti 1379B morte liberarentur. Tunc vero
flammeus ille globus, Domino imperante, cohibitus substitit in medio campo,
remotus ab eis quasi unius jugeris intervallo. Erat autem in aere suspensus, et
veluti quatuor aut quinque cubitis a terra separatus. Qui cum aliquandiu ita
immobilis perstitisset, tandem miserante Domino, quo venerat remeavit, et
remeando rarescere coepit, atque ita paulatim deficiens, omnino disparuit.
Abeuntes itaque fratres, diabolicam statuam, cum sua fortuna, tenebrarum
principi reliquerunt. Jamque castigati salubriter, et non mortificati,
didicerunt sperare in Domino, magis quam in incerto divitiarum, scientes utique
incomparabiliter existere melius strenue operando de labore manuum sustentari,
quam vivendo remisse 1379C de mammona iniqua aut de anathemate
Jericho velle locupletari. 387 CAPUT XXXIV. Margareta, pia
femina, in episcopatu Rosqueliae, a barbaro marito diu vexata, ac tandem
crudeliter interfecta, et sacri cadaveris integritate et aliis miraculis
divinitus illustratur.In episcopatu Rosqueliae
exstitit mulier quaedam, mitis et humilis corde, nomine Margareta, magna
simplicitate et innocentia praedita, quae bonis operibus jugiter insistebat, et
illatas sibi frequenter injurias aequanimiter tolerabat. Huic autem vir impius
atque crudelis erat, qui nequaquam se illi maritum et comparem, sed quasi
tyrannum ac persecutorem 1379D dirissimum exhibebat, siquidem
odio habebat illam propter ipsius innocentiam ac simplicitatem, reputans eam
fatuam et insipientem. Erat itaque semper infestus illi, tota die conviciis
appetens, verberibus atterens, multisque afficiens malis. Ipsa vero quasi non
sentiens et quasi non habens in ore suo redargutiones, malum in bono vincere
satagebat, et cum iis qui oderant pacem pacifica erat. Praeterea quaedam mulier
nequam, ejusdem, ni fallor, rustici soror, magna adversus illam invidia
tabescebat, quae ipsum fratrem suum ad ejusdem odium et insectationem jugiter
inflammabat. Quadam itaque vice cum vir ille malignus, praesente atque suadente
sorore, innoxiam feminam usque ad mortem vapulasset, ac poenis ejus 1380A inexorabili crudelitate adhuc saturari non posset, ad cumulum
suae damnationis adjecit ut eam morte mulctaret. 388
Resupinatam igitur inter duo fulcra, desuper eam valide compresserunt, et ita
violenta nece suffocaverunt. Cumque penitus exstincta fuisset, miserunt laqueum
in collo ipsius, et suspenderunt ad trabem in angulo domus. Perpetrato itaque tanto piaculo, coepit impius ille multator simulare
luctum atque lamentum, planctuque funebri finitimos omnes invitare ad planctum.
Unde complausis ad invicem manibus ululans et clamitans in excelso, aiebat:
«Heu, heu! venite et condolete mihi, omnes amici et proximi. Venite, inquam, et
videte quomodo infelix et fatua uxor mea, me absente, me ignorante, 1380B se perdidit, quomodo invadente diabolo laqueo se strangulavit.»
Cum ergo hujusmodi lamentis credulitatem populo falsarius nequam persuasisset,
tunc ejicientes funus cum dedecore magno, traxerunt procul quasi mortuum canem,
usque ad oram maris, ibique littoreo sabulo modice operientes, reposuerunt illud
cum duobus latrunculis noviter in eo suspensis atque sepultis. Marini autem
fluctus eidem loco frequentius illidentes, et supersectam mortuis arenam
paulatim labefactantes, in proximam paludem rejiciebant, ita ut ipsa corpora
nonnulla ex parte nuda apparerent. Expleto autem biennio, cum quidam caecus
juxta praedictum locum itinerando incederet, contigit ut manus et faciem
loturus, ad ipsam paludem diverteret. Statim 1380C vero ut ex
eadem unda oculos perfundere coepit, miserante Domino curatus est, et visum
recepit. Quod ubi ille persensit, illico obstupefactus vehementer, exclamavit,
et dixit: «Christe Fili Dei, quid est quod accidit mihi? Ecce ego video mare, et
aridam et cuncta quae circa me sunt. Putasne in somnis 389
ista considero, an ita agitur in veritatem mecum? Unde ista lux caeco? unde
gaudium misero? unde salubritas desperato?» Cum ergo, perseverante visu, revera
cognosceret se esse sanatum, continue laetabundus et laudans currere coepit ante
ductorem suum, veniensque ad proximam villam nuntiavit omnibus quae sibi
acciderant. Accurrentibus igitur cunctis ad ipsum locum, 1380D omnes male habentes cum in eamdem aquam descendissent, continuo
sanabantur a quacunque infirmitate detinebantur. Cupientes vero cognoscere unde
illa benedictio sanitatum, coeperunt effodere tumulos damnatorum. Cumque latronum morticina contingerent, tanta in eis putredo
corruptionis apparuit, tamque intolerabilis fetor ipsum aerem tabefecit, ut
opilatis naribus omnes pene fugerent. Moxque rejectum sabulum super immunda
cadavera cumulotenus congerentes, beatae illius Margaretae corpus invisere
festinarunt. Quod cum discooperuissent, ita a planta pedis usque ad verticem
incorruptum ac venustum apparuit, ut viventi potius quam mortuo simile
videretur. Non solum autem, sed et tanta 1381A ex eo suavitatis
fragrantia exhalabat, ut omni pulvere pigmentario respersum putarentur. Inventa
igitur pretiosa margarita, tanti muneris largitori gratias retulerunt, praeconia
magna rependerunt, et educentes eam de lacu miseriae et de luto faecis, ad
ecclesiam suam cum digna reverentia portaverunt. Tunc vero comprehensus ipsius
parricida, interrogatus est minis et tormentis. Et quia jam celare non poterat,
confessus est omnem veritatem, audientibus universis. At ubi nuntiata sunt ista
praesuli, et primoribus civitatis, venientes illico clerus et populus 390 innumerabilis, venerabile pignus cum honore debito ad sedem
pontificalem detulerunt, atque in ipsa majori ecclesia, solemni devotione et
gaudio collocaverunt. Ibi vero 1381B ad tumulum ejus catervatim
confluunt undique tam de vicinis quam de remotis partibus populi multi, tantaque
ibidem miracula fiunt, ut prae nimia multitudine nequeant
comprehendi. CAPUT XXXV.
Cacodaemon simulacri sui confracti et combusti injuriam
ulcisci conatur.Quidam honestus frater de monasterio
Fonteneti, ante conversionem suam profectus est aliquando mercimonii causa ad
terram paganorum. Habebat autem comitem secum quemdam alium Christianum juvenem.
Dum ergo ibi demorarentur, contigit ut in quemdam lucum, spatiandi causa, soli
pervagarentur. Cumque devenissent in cujusdam 1381C loci secreti
amoenitatem, repererunt ibi quoddam simulacrum enorme, intrinsecus ligneum,
extrinsecus pice linitum, quod veluti truncus ad stipitem arboris stabat
erectum. Illuc ergo secretius adoraturi, aut etiam immolaturi, de villa proxima
veniebant ii qui circa nefandi numinis obsequium sese devotiores, imo vero
dementiores exhibebant. Succensi itaque fidei zelo christiani juvenes,
exsecrabilem statuam in frusta comminuerunt, et protinus igne supposito in
favillam et cinerem redegerunt. Quo facto fugam arripuere maturius, ne forte a
391 fanaticis cultoribus deprehensi, poena simili punirentur.
Neque enim tantae adhuc erant constantiae, ut hoc ausi fuissent in propatulo
facere. Nocte vero sequenti, cum futurus 1381D ille Fonteneti
conversus sopori membra dedisset, apparuit ei spiritus ille noctifer, instar
idoli concremati piceus et niger; et projciens in oculis ejus calidos cineres
quos manibus praeferebat, dixit ad eum: «Ecce, tu heri combussisti me, et ego
comburam te hodie.» Evigilans vero juvenis, dolorem magnum et cruciatum in
oculis sensit, qui etiam longo postea tempore durans, graviter cum
afflixit. CAPUT XXXVI.
Christiana fide in Sclavoniam inducta, diffugiunt ex ea
daemones cum horrendo strepitu, velut exercitus praelio victi, et fusi ac
fugati.In regione Sclavoniae, quae noviter est ad
fidem Christianam conversa magna ex parte, plurima 1382A jam
Cisterciensis Ordinis monasteria constat esse fundata. Porro monachi illi qui
ibidem Domino serviunt, ob quotidianam conversionem gentilium, baptizandi
potestatem a summo pontifice acceperunt. Factum est autem ut aliqui de fratribus
illis, a quibusdam fidelibus invitati, statuta die venirent ad unam de proximis
villis, paganorum multitudinem in ea baptizaturi, quae nuper fide recepta
regenerationis gratiam flagitabat. Praecedenti itaque nocte, antequam illuc
pervenissent, auditus est ibi sonus et fremitus ingens, quasi exercitus 392 grandis, toto tempore noctis per vicos et plateas ejusdem
villae perstrepentis, qui velut ab alio exercitu fortiter impugnatus, tandemque
superatus, terga vertere, atque cum magna turbulentia exire 1382B videbatur. Porro homines loci, recedentium strepitum et fugam
communiter audientes, et personam aliquam non videntes, stupebant ac metuebant,
nimirum ignorantes quae ista novitas esset aut quid boni malive portenderet. In
crastinum autem venientes monachi ad eamdem villam, baptizaverunt ibi promiscui
sexus turbam copiosam. Tunc vero cunctis fidelibus manifeste innotuit quod
tumultus ille nocturnus nihil aliud exstitit, nisi daemonum legiones, ab
obsessis hominibus increpante Domino fugientes; qui beatorum angelorum
praesentiam, et sancti Spiritus adventum sustinere non poterant. De qua
videlicet re multum in Domino consolati sunt universi, praecipue vero neophyti
illi qui ab immunda damnatione fuerant liberati. CAPUT XXXVII. Aspersione aquae
benedictae mulier gentilis excruciata, ad Christi fidem
convertitur.1382C Quaedam mulier
gentilis, coetui fidelium mista, casu aspersa est aqua benedicta. Quam sentiens,
et multum abhorrens, protinus sensit dolorem et ardorem intolerabilem, ac si
collo tenus fuisset immersa in caldariam aquae bullientis. Quae cum diutissime
cruciaretur, et invocatis ad opem numinibus idolorum, non modo incendium
corporis non 393 minueretur, sed potius augeretur, tandem
vexatio dedit intellectum auditui, et cognovit in veritate quod non esset ei
salus in diis illis. Unde, invocato nomine Salvatoris, et percepto lavacro 1382D salutari, salutem corporis et animae sine mora percepit, et ita
fidelis effecta conjuncta est fidelium turmis. CAPUT XXXVIII. Rex Olavus, qui
postea martyr, cum per imprudentiam Dominica die virgam cultello dolaret,
admonitus indoluit; et collecta schedia cum in poenam manui suae imposita
exussisset, a flamma tamen illaesus fuit.Quadam die
Dominica gloriosus rex et martyr Olavus, cum virgulam ubi residebat inventam,
cultello quem in manu tenebat dolaret, immemor quod Dominica dies esset
(observant enim in Norvegia cum magna diligentia dies festos, nec ultro aliquid
magni vel parvi facere praesumunt); unus ex ipsis qui assistebant regi, videns
quia rex Dominica die 1383A dolaret; nec tamen ausus aperte
dicere quod Dominica dies esset, hac illum voce commonuit: «Domine, inquit, rex,
cras erit secunda feria.» Qua commonitione rex ad se reversus, et quia virgam
dolaverat Dominica die, vehementius dolens, et dolaturas virgae collegit, et
collectas super manum suam igne adhibito combussit. Quibus combustis, manus ejus
apparuit illaesa. Innovatum est illud miraculum quod olim apud Babylonem in
tribus pueris celebratum est. Ad consummandas virgae particulas ignis vim
naturalem habuit, nec omnino laedere valuit innocentis regis
manum. 394 CAPUT XXXIX. Episcopus ridicula effutire
solitus, apparet post mortem ulcerosis ac tumidis labiis; et septem fratrum
servato per dies aliquot silentio liberatur.1383B Sanctus Hugo abbas Cluniacensis, episcopum quemdam saepe
reprehendendo commonuit, ut ridiculosa quae male consueverat verba proponere
dimitteret, 1384A addens quod nisi in praesenti vitam corrigeret,
post mortem tumentibus labiis et spumeo ore deformis appareret. Episcopus non
correxit. Defunctus est. Cuidam sacerdoti apparuit, et, ut sanctus praedixerat,
ulcerosis tumida labiis ora praeferebat. Petit auxilium Patris flebiliter, quem
pie corripientem audire noluit. Sacerdos refert Patri quod viderat: miseretur
abbas, et excessum ejus septem fratrum silentio sanare festinat. Septem fratres
eligit, quibus septem diebus pro episcopo silere praecipit. Septimus
transgreditur, silentium solvit. Redit episcopus ad sacerdotem, fractum
silentium accusat, de transgressione conqueritur, de dilata oris sanitate pro
inobedientia septimi causatur. Audiens hoc abbas, transgressorem invenit, et
septenarium 1384B alio silentio instaurat. Quo completo, tertio
praesul apparuit, gratias agens abbati, pontificali indutus chlamide, os sanatum
ostendens.
|