1543 S.
BERNARDI GLORIA POSTHUMA AMPLIFICATA. (Decreta authentica
Congregat. Sac. Rit. t. VIII, Romae, 1849, in-4, n. 4510 et 4516.) S.
BERNARDUS ABBAS CLAREVALLENSIS DOCTORIS TITULO DECORATUS. ROMANA SEU ORDINIS
CISTERCIENSIUM.1543D Spiritu intelligentiae
replevit Dominus Deus ad Fidelium exemplum et instructionem Sanctum Bernardum
Clarevallensem Abbatem, qui mentis acumine, suavitate morum, ac sacrarum
Litterarum peritia excellens tanquam imbres emisit eloquia 1544D sapientiae suae, quum tot volumina ediderit, Apostolicam Sedem,
summosque Pontifices studio, et ardore maximo contra schismaticos adjuverit, ac
debacchantium ea aetate Novatorum errores voce, et calamo oppugnaverit, atque
exstinxerit. Licet vero 1545A pluribus abhinc saeculis, et
viginti tantum annis elapsis a pretiosa illius morte ab Alexandro III sanctitate
vitae, miraculisque cognitis inter sanctos Coelites ascriptus fuerit, ejusque
cultus in Ecclesia amplificatus, adhuc tamen desiderabat inter Ecclesiae
Doctores Sanctum Bernardum referri, ac per totum Orbem haberi Monachorum
Cirterciensium Ordo, cujus propagator ac decus praecipuum Santus Abbas refulsit.
Plures insuper Cardinales Patres ejusdem erga Ecclesiam merita recensentes cum
iisdem Cisterciensibus a SSmo Domino Nostro Pio Papa VIII postularunt, ut S.
Bernardi Abbatis festum cum officio et missa de Communi Doctorum celebrandum
decerneret. Hujusmodi precibus in Ordinario Sacrorum Rituum Conventu in
Quirinali 1545B Palatio habito die 18 Julii 1829, relatis ab Rmo.
Cardinali Julio Maria De-Somalia jam Sac. Rituum Congregationi Praefecto,
caeteri Cardinales Sac. Ritibus tuendis praepositi simul omnes proclivem animum
ostenderunt: attamen SSmus Dominus Sac. Rituum Congregationis morem servandum in
omnibus ratus, si quid objici posset, id per Sanctae Fidei Promotorem oppositis
Animadversionibus in medium proferri voluit. Quibus quum Responsiones
subjecissem, Postulatores in Ordinario Conventu diei 17 Julii 1830 in
Quirinalibus Aedibus, referente Rmo Cardinali D. Placido Zurla Urbis vicario, re
diutius perpensa, solutisque objectis omnibus, ea fuit unanimis Rmorum
Cardinalium sententia, nimirum: — Pro gratia confirmationis
Tituli Doctoris cum Officio 1545C et Missa de Communi Doctorum et
Epistola, secundo loco pro Ecclesia Universali, ad Emum Ponentem cum Promotore
Fidei, et ad D. secretarium cum SSmo. Dic 17 Julii 1830. Horum omnium et singulorum facta SSmo Domino Nostro Pio VIII. Pont.
Max. per me infrascriptum Sac. Rituum Congregationis Secretarium relatione,
Sanctitas Sua Sac. Congregationis Rescriptum in omnibus approbavit et
confirmavit, hac desuper re Apostolicas Litteras in forma Brevis expediri
jussit. Die 23 recensiti mensis et anni. PIUS PAPA VIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAM.1545D Quod unum ad Divi Bernardi Clarevallensis Abbatis honorem et
laudem plene cumulateque amplificandam maxime pertinere videbatur; quod erat in
votis inclyto monachorum Cisterciensium Ordini, de hac S. Sede semper optime
merito cujus propagator, ac decus praecipuum S. Abbas memoratus refulsit; quod
erat optandum ab Universa Catholica Ecclesia, cui mentis illius acumine,
suavitate morum, ac sacrarum Litterarum peritia maxime fuit adjumento, quum tot
ipse volumina ediderit, Apostolicam Sedem, Summosque Pontifices studio, et
ardore maximo contra Schismaticos adjuverit, et debacchantium ea aetate
Novatorum errores voce, et calamo oppugnaverit, atque exstinxerit, ac quoscunque
Romanae Ecclesiae osores sua doctrina retuderit; 1546A quod VV.
FF. NN. S. R. E. Cardinalium sollicitabant preces, id, divino disponente
consilio, Humilitati Nostrae perficere datum est. Licet enim pluribus abhinc
saeculis, et viginti tantum annis elapsis a pretiosa illius morte, a fel. rec.
Alexandro PP. III, Praedecessore Nostro, sanctitate vitae, miraculisque cognitis
albo Sanctorum fuerit ipse adscriptus, ejusque cultus in Ecclesia amplificatus,
adhuc tamen ejus virtutum, meritorumque coronae aliquid fulgoris erat addendum,
titulus Doctoris, quo Divus Bernardus jam appellabatur, supremo hujus Sanctae
Sedis Decreto in Universa Ecclesia confirmando. Quamvis autem VV. FF. NN. S. R.
E. Cardinales Sac. Ritibus tuendis Praepositi in Ordinario Conventu in Quirinali
Palatio habito die 18 1546B Julii anno 1829, referente cl. m.
Cardinali Julio Maria De Somalia jam Sac. Rituum Congregationi Praefecto,
petitae confirmationi tituli Doctoris simul omnes proclivem animum ostendissent,
Nos nihilominus, suspenso hujusmodi judicio; Sanctae hujus Sedis morem
servantes, si quid objici posset, id per S. Fidei Promotorem appositis
animadversionibus in medium proferri mandavimus. Quibus cum responsiones
subjecissent Postulatores in Ordinario Conventu diei 17 Julii currentis anni in
Quirinalibus Aedibus, referente dilecto filio Nostro Placido S. R. E. Cardinali
Zurla nuncupat. Nostro in hac Alma Urbe Vicario in spiritualibus generali, re
diutius perpensa, solutisque objectis omnibus, ac ejusdem Sac. Rituum
Congregationis Cardinalium sententiis 1546C consentientibus,
Rescriptum pro gratia confirmationis tituli Doctoris cum Officio, et Missa de
Communi Doctorum, et Epistola secundo loco pro Ecclesia Universali die dicta
datum, confirmandum esse censuimus, ac Litteras Apostolicas hac desuper re
expediri mandavimus. Quapropter precibus totis Ordinis Monachorum
Cisterciensium, quibus plures dignitate, ac pietate praestantes viri sua studia,
ac postulata junxerunt, benigne annuentes, de ejusdem Cardinalium Congregationis
consilio, Auctoritate Nostra Apostolica, tenore praesentium, titulum Doctoris,
quo Divus Bernardus Abbas est hactenus in dicto Ordine, et in aliquibus
Ecclesiis appellatus, confirmamus, et quatenus opus sit, denuo 1546D ei attribuimus; ita quidem, ut in Universali Catholica Ecclesia
semper Is Doctor habeatur, et in anniversario die festo tum a Regulari, tum a
Saeculari Clero celebrando, Officium ac Missa fiat de Communi Doctorum, et cum
Epistola secundo loco, quae incipit: Justus, etc., cum
additione VI Lectioni, et Martyrologio juxta Decretum ejusdem Sac. Rituum
Congregationis. Ac praeterea hujus Doctoris libros, commentaria, opuscula, opera
denique omnia ut aliorum Ecclesiae Doctorum, non modo privatim, sed publice in
gymnasiis, academiis, scholis, collegiis, lectionibus, disputationibus,
interpretationibus, concionibus, sermonibus, omnibusque aliis ecclesiasticis
studiis, Christianisque exercitationibus citari, proferri, atque cum res 1547A postulaverit, adhiberi volumus, et decernimus. Tandem, ut
Christifidelium devotio ad hujus Doctoris diem festum colendum, ejusque opem pie
implorandam eo magis accendatur, quo ex hoc coelestis gratiae dono se uberius
conspexerint esse refectos, de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et
Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus utriusque sexus
Christifidelibus, qui die festo ejusdem Doctoris vere poenitentes, et
sacramentali confessione praemissa, Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum
sumpserint, et unam ex Ecclesiis Ordinis Cisterciensium a primis Vesperis usque
ad occasum solis ejusdem diei devote visitaverint, ac pro Christianorum
Principum concordia, haeresum exstirpatione, ac Sanctae Matris Ecclesiae
exaltatione, 1547B pias inibi ad Deum preces, prout sua cuique
suggeret devotio, effuderint, plenariam omnium peccatorum indulgentiam, et
remissionem misericorditer in Domino concedimus, et elargimur, declarantes hanc
praesentem Nostram concessionem perpetuo duraturam, sub quibusvis indulgentiarum
revocationibus, vel limitationibus nullo modo comprehendi. Quocirca universis
VV. FF. Patriarchis, 1548A Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis,
et dilectis filiis aliarum Ecclesiarum Praelatis per universum terrarum Orbem
constitutis per praesentes mandamus, ut quae superius sancita sunt, in suis
provinciis, civitatibus, ecclesiis et dioecesibus solemniter publicari, et ab
omnibus personis ecclesiasticis saecularibus, et quorumvis Ordinum regularibus
ubique locorum et gentium inviolate perpetuo observari procurent. Haec
praecipimus, atque mandamus, non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus
Apostolicis, caeterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem ut earumdem
praesentium transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii
publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae,
vel Procuratoris 1548B Generalis dicti Ordinis munitis, eadem
prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae,
vel ostensae. Datum Romae apud S. Mariam Majorem, sub Annulo Piscaoris die 20
Augusti 1830, Pontificatus Nostri anno Secundo. J. CARD.
ALBANI.
|