1547 IN FESTO S. BERNARDI
ABBATIS ET DOCTORIS.1547B Missa de Communi
Doctorum, cum Epistola secundo loco, quae incipit: Justus cor
suum. Officium pariter de Communi Doctorum cum Antiph.
1547C O. Doctor, in utrisque Vesperis.
Lectiones I Nocturni de Scriptura occurrente. Lectiones II Nocturni propriae ut
in Breviariis, et in fine VI Lectionis addatur ut sequitur. Pius vero VIII. Pont. Max., ex Sac. Rituum Congregationis consilio,
S. Bernardum universalis Ecclesiae Doctorem declaravit et confirmavit, nec non
Missam, et Officium de Doctoribus ab omnibus recitari jussit, atque indulgentias
plenarias quotannis in perpetuum Ordinis Cisterciensium Ecclesias visitantibus
die hujus Sancti festo concessit. Lectiones III Nocturni: Vos, estis sal terrae. In 1548B Martyrologio
addatur: Quem Pius VIII Pont. Max. universalis Ecclesiae Doctorem declaravit et
confirmavit. DECRETUM.1548C Suprascriptam
additonem VI Lectioni faciendam in Officio S. Bernardi Abbatis, et Doctoris, et
Martyrologio Romano ab Emo, et Rmo D. Card. Placido Zurla Relatore caussae, et
R. P. D. Virgilio Pescetelli S. Fidei Promotore revisam, SSmus Dominus Noster
Pius VIII. Pont. Max. adprobavit, atque in suprad. Officio et Martyrologio in
universali Ecclesia legi posse concessit. Die 23 Julii 1830. C.
M. Episc. Praenest. Card. PEDICINIUS Praef. Loco † Sigilli. J. G. FATATI S. R.
C. Secretarius.1547 BONONIEN.(S. Bernardus non est
accensendus inter doctores in litaniis.)1547D Sacrorum Rituum Congregationem requisivit Emus, et Rmus D.
Cardinalis Opizzoni Archiepiscopus Bononien. pro sequenti declaratione nimirum;
quum per Breve sa. me. Pii VIII. S. Bernardus Abbas Clarevallensis accenseatur
inter sanctos Doctores, an in Litaniis Sanctorum de Eodem 1548D mentio fieri debeat inter Sanctos Doctores, vel an retinendus
inter Sacerdotes, et Levitas? Et Emi ac Rmi Patres tuendis
Ritibus praepositi in Ordinario Coetu ad Quirinale sub infrascripta die habito
respondendum censuerunt: Nihil innovandum. Die 16 Aprilis
1831.
|