1549 MONUMENTA SAC.
CLARAEVALLENSIS ABBATIAE ET EPITAPHIA SANCTORUM ET VIRORUM ILLUSTRIUM QUI IBIDEM
SEPULTI SUNT. (Ex Fasciculo sanctorum Ord.
Cisterciensis, auctore R. P. F. Chrysost. HENRIQUEZ, lib. II, Distinct.
XLI, p. 407. — Bruxellae, 1623, in-fol.) CAPUT PRIMUM. De admiranda
Claraevallensis coenobii perfectione, quae in hodiernum usque diem ibidem
perseverat.1549A Antequam
monasteriorum, quae sacer noster Ordo Cisterciensis in diversis mundi provinciis
habet, catalogum ponam, visum hic et sanctarum reliquiarum, quas religiosissimum
Claraevallis coenobium sinu suo fovet, meminisse: scatet enim ejus beatum solum
sanctis corporibus, quorum animae jam gloria aeterna fruuntur. Felix namque haec
domus a primo sui exordio, quo S. P. N. Bernardus primum ibi lapidem jecit,
inaestimabiles sanctitatis et virtutum thesauros produxit, et producit. Hinc
prodierunt sanctissimi viri, qui peragratis obscuris et profundis eremis inter
silvas et montes innumeras deduxerunt colonias, et monasticam in eis disciplinam
instituerunt. Hac domo in necessitatibus usa est Ecclesia, hinc firmissimas ad
1549B se sustentandam columnas eruens, ut videre est in quam
plurimis cardinalibus et episcopis inde eductis. Quorum multi animo magno se
haereticis opposuerunt, suoque exemplo et virtute Catholicos in fide
confirmarunt. Quis enumerare sanctos, quos hinc coelum possidet, sufficiat? Quis
admirandum modum et dona, quibus purissima Virgo Deipara sanctam hanc
congregationem prosecuta est, dicere queat? Quoties a facie sanctorum horum
monachorum, dum in agris meterent sudorem abstersit? quoties eos visitavit et
amplexa est? Quoties eosdem in capitulo consolata est visibili modo, et ad
amplexum suum admisit? Quoties eos abstinentiis debilitatos suavissimis cibis
propria manu fovit? Quoties eis dormientibus dormitorium intravit, et 1549C benedictionem suam impertivit, ut eos a communi generis humani
hoste tueretur? Hujusmodi favores hic referrem, nisi proprium haec haberent
locum sequentibus libris. O felix domus, in qua tam miranda contigerunt, ad quam
tam familiariter Christus ejusque sanctissima mater diverterunt? In qua 1550A tam floruit evangelica paupertas, monastica perfectio et vita
apostolica! Quod vero maximam mihi parit admirationem est, quod
post tot saecula religiosa disciplina in sancta hac valle perseverat in primo
rigore, nec virtutum color mutatus sit, quas hic primi ejus plantarunt
fundatores. Quod ante omnia universitatis hujus moderatori, qui singulari
providentia sanctam hanc congregationem respicit, ejusque gloriosae matri et
Cisterciensium speciali protectrici Mariae, ejusque fundatori S. Bernardo,
denique praelatis qui eam rexerunt, quorumque sanctitatem et providentiam
universalis Ecclesia exosculatur et veneratur, tribuendum procul dubio est.
Utque clarius constet Deum sanctum hoc monasterium singulari 1550B conservare providentia, hoc miserando aevo, quo charitas plane
refrixisse videtur, in praelatum elegit valde R. P. Dionysium Largentier, eximia
prudentia, rara virtute, et magna eruditione virum. Cujus zelo et religione non
solum in suo monasterio, sed et in aliis quam plurimis sacrae nostrae religionis
rigor conservatur. Dici non potest quanta sollicitudine Ordinis reformationi
intendat, quanto zelo procuret ut antiquorum Patrum statuta serventur, utque
rursus novae dicantur leges ad Ordinis nostri conservationem. Non incerta
refero, quamvis enim R. hunc Patrem de facie non norim, tamen haec hisque majora
narrantes audivi reverendos Patres Bernardum Montgaillard Aureae-vallis abbatem,
et Guillelmum del Castello monasterii de 1550C Baudeloo, et
Henricum vander Heyden Villariensem abbates: qui omnes uno ore pietatem,
virtutem et zelum reverendi hujus praelati extollunt. Huic ergo magna religio,
qua monasterium hoc illustratur, merito debetur. At ei gratulamur, de
diligentia, qua procurat proprio exemplo et virtute et subditorum 1551A Ordinis nostri nomen et famam prorogare; agemus de viris sanctis
et illustribus, qui olim domum istam suis virtutibus illustrarunt, et jam
corporibus 1552A suis honorant, ponamque epitaphia, quae in
quodam ms. codice Dunensis bibliothecae in veni. CAPUT II Sequuntur epitaphia trium
tumbarum sanctorum in Claravalle existentium.1551 Epitaphium beatissimi Patris Bernardi.1551A Hic requiescit corpus beatissimi Patris nostri
Bernardi, primi Claraevallis Abbatis. Qui fuit vir in diebus suis vita et
moribus sanctissimus: in miraculis faciendis post Apostolos clarissimus, in
intelligintia et expositione sacrae Scripturae Doctor egregius. Inter
discordantes pacis reformator praecipuus. 1551B Haeresum et
errorum tunc temporis in Ecclesia pullulantium repraehensor et corrector
industrius. In multis, quae praedicebat, Propheta veridicus. Monasteriorum et
Religionis ampliator devotissimus, lucerna singularis non solum Ecclesiae
Gallicanae, sed etiam Christianitatis universae. Hic, anno ab incarnatione
Domini millesimo, centesimo, decimo tertio, a constitutione domus Cistercii
decimo quinto, annos natus circiter viginti duos, Cistercium ingressus cum
sociis amplius quam triginta sub Abbate Stephano, suavi jugo Christi collum
submisit. Anno autem Domini millesimo centesimo quinto, mense Junio, missus fuit
cum Fratribus germanis, et Conventu suo ad locum istum, qui nunc vocatur
Claravallis, antea autem Vallis Absynthialis, ubi triginta et octo annis Abbatis
seu boni Pastoris officium adimplevit. Anno autem ab Incarnatione Domini
millesimo centesimo quinquagesimo tertio, ordine ubique dilatato, 1551C et amplius quam centum sexaginta Monasteriorum ordinis nostri
Pater existens, consummatis feliciter vitae suae diebus, et annis circiter
LXIII. expletis, XIII. Kal. Septembris hora diei pene tertia, inter graves
singultus et lachrymas uberes circumstantium filiorum migravit ad Dominum, ad
multos quos ipse praemiserat laetabundos coetus Monachorum, ad obvia agmina,
quorum in terris vitam duxerat, Angelorum. Cujus vitae imitatores et gloriae
participes nos faciat, qui sine fine vivit et regnat. Epitaphium S. Malachiae Episcopi
ac totius Hiberniae Primatis.Hic requiescit corpus
Beati Malachiae quondam Archiepiscopi et Primatis totius Hiberniae ac Sedis
Apostolicae Legati, viri Apostolicae vitae et miraculis gloriosi. Hic est qui
Scotiae et Hiberniae populos, homines scilicet tunc temporis barbaros, nulla
conjugia 1551D ineuntes, nullas confessiones seu poenitentias
facientes, ad Ecclesias non accedentes, nulla Sacramenta Ecclesiastica
percipientes, re paganos, solo nomine Christianos, licet antea per Beatum
Patricium ad fidem fuissent conversi, cum maximis periculis et difficultatibus
propulsata barbarie et paganica consuetudine, in fide Catholica instruxit 1552A et institutis sanctae Romanae Ecclesiae, prout potuit,
confirmavit. Monachorum insuper Cisterciensis Ordinis, Canonicorum regularium,
aliorumque religiosorum conventus per terras illas diffusius propagavit. Quibus
juvante Deo consummatis, ab ulteriori Scotia ad Claramvallem, quam suae mortis
locum semper optaverat, suo pio desiderio Domino 1552B satisfacienti, advenit, ubi septimanis circiter tribus expletis,
anno ab incarnatione Domini M. C. XLVIII, aetatis autem suae LIV, nocte, qua fit
anniversarium fidelium omnium defunctorum, sicut semper optavit et praedixit
singulis ab ipso benedictis, singulis manibus impositis, saeculo valefaciens ab
Angelis laetabunde suscipitur, et civium supernorum beatissimo collegio
sociatur, secundum quod beatissimo Patri nostro Bernardo Missarum solemnia in
crastino celebranti in ipso Missae canone coelitus exstitit revelatum, cujus
preces et merita gloriosa, coram Deo gratiam nobis impetrent in praesenti, et
gloriam in futuro. Amen. Epitaphium sanctissimorum Martyrum Eutropii,
Zozinae et Bonosae, etiam existentium in praedicta Claravalle.Hic continentur corpora sanctissimorum Martyrum Eutropii, Zozinae et
Bonosae sororum, quae tempore 1552C felicis recordationis Honorii
Papae tertii assumpta fuerunt per piae memoriae venerabilem Patrem et Cardinalem
Conrardum quondam Portuensem Episcopum de altari ecclesiae S. Laurentii ejusdem
civitatis, ubi quondam fuerunt honorifice et honeste recondita, antequam dicta
civitas ad ruinosae desolationis exterminium deduceretur. Propter quod, benigna
Dei providentia, per dictum Reverendum Cardinalem a praefato loco translata
fuerunt, et B. Bernardo et Ecclesiae Claraevallis transmissa, ut ibidem
gloriosius collocarentur, et cum veneratione debita colerentur, sicque tantae
praesentiae sacra consideratione, corda fidelium ad Deum devotius diligendum,
eique ferventius famulandum excitarentur, mediantibus ipsorum sanctorum
preciosis meritis et pia intercessione. His vero tribus S. Martyribus adjunctus
est quartus Martyr et collocatus cum ipsis, cujus nomen adhuc ignoramus, cujus
corpus sacrum una cum dictis tribus Claramvallem 1552D misit
dictus D. Cardinalis Episcopus Portuensis. Item conditae sunt
cum ipsis Beata Walta, Cristantia, Petronella et Domicella, quae sunt de numero
undecim millium virginum, et duo capita quorumdam sanctorum, et aliae reliquiae
plurimorum sanctorum. CAPUT III. De S. R. E. Cardinalibus qui ibidem
quiescunt.1551 1551D Post descriptionem epitaphiorum Sanctorum in ecclesia
Claraevallis honestissime sepultorum, videndum est de sepultura virorum
illustrium ibidem quiescentium, et sciendum est, quod in eadem ecclesia, prout
patet per superscriptiones tumulorum, 1552D requiescunt et jacent
quatuor Cardinales et sexdecim tam Archiepiscopi quam Episcopi, et plures alii
notabiles viri et personae, quorum omnium tituli inferius annotantur. Et primo de praenominatis Cardinalibus. B. Henricus S. R. E.
Cardinalis.1553A Primo inter tumbas
sanctissimorum Confessorum Christi Bernardi et Malachiae jacet bonae memoriae D.
Henricus VII. Abb. Claraevallis, postea Albanensis Episcopus, Cardinalis et
Apostolicae sedis Legatus. Iste Henricus Cardinalis, Episcopus Albanensis vir
nobilis et clarus de castro Marciaco, juxta Cluniacum fuit natus, et sub D.
Roberto de Brugis secundo Abbate Claraevallis in hac domo Claraevallensi habitum
sacrae religionis assumpsit, infra vero quartum annum puer imbarbis et adhuc
mixtum sumens, omnibus mirantibus Abbas Altecumbae est effectus. Quantum vero
idem Monasterium sub eo, auxiliante Deo, profecerit spiritualiter et
temporaliter. ipsae res et rerum possessores hodie protestantur, Domino autem
Gerardo VI, Abbate Claraevallis apud Igniacum per Martyrium consummato, votis
omnium Claraevallensium in Abbatem ejusdem Claraevallis assumitur. Ubi tantam
gratiam non in ordine 1553B tantum, sed apud Reges Francorum
pariter et Anglorum, apud Principes et Barones obtinuit, quantum nemo
Claraevallensium a B. Bernardo, habuerit ante eum. Duo enim in hac Claravalle
bona opera atque magnifica, exceptis aliis innumeris bonis, gloriose
consummavit; nam B. Bernardum quem jam D. Alexander Papa III, canonizaverat, et
diem depositionis ejus, ab universa Ecclesia cum gaudio celebrari praeceperat,
convocatis hinc inde venerabilibus Episcopis aliisque reverendis personis per
venerabilem P. D. Nicardum Archiepiscopum Lugdunensem quondam Abbatem
Pontigniacensem fecit cum maximo gaudio et exsultatione totius Ecclesiae
Gallicanae, elevari et relevari et in tabernaculo marmoreo, retro altare B.
Mariae Virginis, sicut hodie apparet, religiose et honorifice collocari.
Ecclesiam etiam istam inclitus et illustris Rex Angliae Henricus amore et honore
Dei et ipsius Henrici Abbatis Claraevallis fecit plumbo pulcherrime 1553C cooperiri. Dum autem Claravallis in manibus ejus amplius
clarificaretur, in Episcopum Tholosanum votis, et desiderio universorum
solemniter est electus, quod ipse totis viribus renuens, nec aliquo modo
suscipere volens apud Cistercium pari Abbatum et Fratrum concilio in Abbatem
Cistercii eligitur, quod similiter totis viribus recusans, a Domino Alexandro
Papa tertio, ad Lateranense Concilium ex nomine per litteras evocatur,
retinetur, Cardinalis efficitur, et in Albanensem Episcopum quamvis invitus
consecratur, Legatusque mittitur ad provincias transmontanas, et ad haereticos
propulsandos, data ei sedis Apostolicae auctoritate, ut evellat et dissipet, et
aedificet et plantet, qui duos Archiepiscopos Lugdunensem scilicet et
Narbonensem, quia inutiles et reprehensibiles esse videbantur, in spiritu
vehementi velociter deposuit. Abbates nigros, et multarum Ecclesiarum Praelatos,
quantum potuit, emendavit, Castrum munitissimum haereticorum, 1553D quod valle munitur, per miraculum cepit, satrapas haereticorum
tenuit, convicit, convertit et errorem suum coram omnibus cognoscere fecit.
Postea visitata sua Claravalle et muneribus honorata, ad Romanam curiam rediit,
atque a Domino Papa Lucio, Alexandro jam defuncto, et a caeteris Cardinalibus
honorifice est receptus. Tandem Domino Lucio post quatuor annos mortuo, et
Urbano ei in Papatum succedente, ipsoque infra duos annos velociter defuncto,
sanior pars Cardinalium voluit ipsum in Papam eligere. Ipse totis viribus
renitens, signoque crucis se muniens, affirmavit se nullum aliud officium
assumere nisi terrae Hierosolymorum succurrere, et cruces ubique praedicare.
Consecrato igitur D. Gregorio octavo in Papam, legationem plenissimam ab eo
suscepit, ad 1554A Imperatorem, Reges et Principes et universos
Christianos pro crucibus faciendis et pro aliis negotiis Ecclesiasticis
universis. Per Dei vero misericordiam et viri sancti praedicationem et laborem
Imperator Maguntiam cum sexaginta octo magnis Principibus exceptis aliis, quorum
non est numerus, signo crucis est insignitus, et Reges Francorum pariter et
Anglorum crucis charactere sunt signati. Veniens vero Leodium, cum ad
praedicationem suam plusquam sexaginta sex clerici praebendas suas prae timore
Simoniae in manu ejus resignassent, ipse eis sine Simonia et aliter et alias
restauravit. Dum autem ad partes Flandriae, pro pace reformanda inter Comitem
Flandriae et Ecclesiam Atrebatensem, quamvis graviter infirmus properaret, pacem
inter eos non sine multorum admiratione reformavit. Ingravescente tandem
infirmitate, quam simpliciter minima peccata confessus fuerit, quam devote
viaticum et ultimae unctionis Sacramentum susceperit, longum est enarrare.
Tandem imminente hora, ut 1554B transiret de hoc mundo ad Deum,
ante altare B. Andreae in Atrebato, sicut ipse praeceperat, est delatus, ibique
inter verba devotae orationis in Domino, ut pie creditur, feliciter obdormivit.
Ab Atrebato demum, sicut praeceperat, corpus ejus ad Claramvallem translatum
est, et hic inter B. Bernardum et B. Malachiam, III Idus Januarii ab Episcopo
Lingonensi omnibus rite peractis honorifice est sepultum, circa annum Domini
1186. Epitaphium ejusdem Henrici. Subjacet huic lapidi quondam notissimus orbi Abbas Henricus
Romano cardine dignus. Lubrica qui vani contemnens gaudia
mundi, Terrae membra dedit, coelis animamque
remisit. Jacobus S. R. E. Cardinalis Episcopus Praenestinus.Juxta beatum Malachiam, in presbyterio scilicet 1554C ad ejus sinistram jacet bonae memoriae Dominus Jacobus de
Placentia, Archidiaconus Ravennae, postea Monachus Claraevallis, deinde Trium
fontium Abbas, denique Praenestinus Episcopus Cardinalis. B. Conradus S. R. E.
Cardinalis Episcopus Portuensis.In eodem presbyterio
juxta praedictum Dominum Jacobum Cardinalem, ad sinistram minoris altaris, jacet
bonae memoriae Dominus Conrardus frater olim Comitis Egmi de Friburg, qui primo
Villariensis, deinde Claraevallensis postea Cisterciensis exstitit Abbas, et
demum sanctae Romanae Ecclesiae Episcopus Cardinalis. De ipso legitur illud
memoria dignum, quod digiti sacri, quibus Dominici corporis et sanguinis hostiam
offerre solitus erat, tanta luminis claritate frequenter effulgere visi sint, ut
noctis ei tenebras tamquam meridiem illustrarent. Plurimis locum Claraevallensem
decoravit reliquiis, inter quas est caput sancti Vincentii et Christi martyrum
1554D Eutropii, Zozinae et Bonosae. Legationis a latere functus
est officio multoties, in quo varias haereticorum perfidias magnifice compescuit
et repressit. Cum denique in transmarinis partibus diem transitus sui de hoc
mundo propinquare agnosceret, instantissime praecepit, ut ossa sua deferrentur
ibidem, quae voluntas ejus ultima per Claraevallenses fideliter est impleta;
obiit autem anno gratiae 1227, prid. Kal. Octobris. Joannes S. R. E.
Cardinalis.Inter beatum Bernardum et beatos Martyres
jacet Dominus Joannes de Buxeriis, trigesimus secundus Abbas Claraevallis, qui
postea factus est Abbas Cistercii, et demum effectus est sanctae Romanae
Ecclesiae presbyter Cardinalis. CAPUT IV. De episcopis in
Claravalle sepultis.1555 Joannes Archiepiscopus
Lugdunensis.1555A Sub gradu altaris
majoris in sinistra parte, recte contra pulpitum Evangelii, jacet bonae memoriae
Dominus Joannes, Lugdunensis Archiepiscopus. Hugo Lingonensis
Episcopus.Ante altare B. Benedicti Abbatis jacet R.
Pater Dominus Hugo, Lingonensis Episcopus. Manasses Episcopus
Lingonensis.Ante medium altaris B. Michaelis
Archangeli jacet Dominus Manasses, venerabilis Episcopus
Lingonensis. Joannes Mithelenensis Archiepiscopus.Item ibidem, videlicet in sinistra parte ejusdem altaris jacet bonae
memoriae Dominus Joannes, Mithelenensis Archiepiscopus, humilis Abbas
Claraevallis, qui diu in hac Claravalle, et humiliter conversatus 1555B est, a carnis vinculis feliciter absolutus. Obiit ann. Domini
1240. XII Kal. Maii. Robertus Episcopus Leodiensis.Ante
altare B. Andreae Apostoli, in sinistra parte ipsius, in quodam arcu jacet bonae
memoriae Dominus Robertus, Episcopus Lingonensis, postea
Leodiensis. Garnerius Episcopus Lingonensis.Item
ante medium altaris Salvatoris Domini et Dei nostri, jacet Reverendus Pater
Dominus Garnerius, nonus Abbas Claraevallis, postea Lingonensis
Episcopus. B. Eskilus Lundensis Episcopus.Item
ibidem in arcu ad sinistram ipsius altaris jacent: primo in prima parte ipsius
sepulturae requiescit vir magnificus et insignis ac de stirpe regia 1555C oriundus, felicis recordationis Dominus Eskilus, quondam
Lundensis Archiepiscopus et totius Daciae ac Sueciae Primas, qui tempore B.
Bernardi veniens Claramvallem, et Monachus factus ibidem summae humilitatis et
totius honestatis ac religionis se speculum exhibuit, et Monachalis perfectionis
exemplar suis posteris dereliquit. Obiit autem anno incarnationis Dominicae M.
C. LXXXI. Radulphus Archiep. Lugdunensis.Sepultus
est etiam ibidem cum eodem sanctae et dulcis memoriae Dominus Radulphus, quondam
Abbas Claraevallis, deinde Agynensis Episcopus, et demum Archiepiscopus
Lugdunensis. Aleydis mater S. P. Bernardi.Item etiam
ibidem jacet piae recordationis nobilis domina et Deo devotissima Aleydis, mater
Doctoris 1555D egregii et Patris nostri B. Bernardi primi
Claraevallis Abbatis, quae primo apud Divionem sepulturae tradita fuit in
Monasterio B. Benigni. Postea vero, Domino volente et nobiscum pie agente, ad
humilitatis nostrae excitandam et ampliandam devotionem translata est usque
Claramvallem, et coram altari Sancti Salvatoris collocata, anno Domini
millesimo, ducentesimo, quinquagesimo, XIV Kal. Aprilis. Adam Episcopus
Morinensis.1556A Ante medium altaris
Sancti Mammetis noster jacet bonae memoriae Dominus Adam, quondam Episcopus
Morinensis et Monachus Claraevallis. B. Godefridus Lingonensis Episcopus.Ante altare omnium Sanctorum jacent quinque venerabiles Episcopi, et
primo sepultus est recte contra medium ipsius altaris vir vitae laudabilis
Dominus Godefridus, quondam Lingonensis Episcopus, cognatus B. Bernardi. Hic de
primis filiis ejus fuit, qui praesens coenobium in suo sanguine fundaverunt, hic
tertius Prior Claraevallis fuit, postea primus Abbas Fontineti, qui fundato loco
regulariterque ordinato ad suam Claramvallem rediit, ubi postea per plures annos
praesertim tempore schismatis, quod in Romana Ecclesia tunc vehementer exarsit,
dum Beatus Bernardus semetipsum Ecclesiae sanctae periculis in diversis
provinciis opponeret; 1556B ipse vices ejus tam strenue quam
fideliter gerens, non modo negotiis et utilitatibus Monasterii providebat, sed
quod magis est etiam, quoties erat opus, aliis coenobiis vacantibus de Abbatibus
providebat, et tanquam alter Abbas Bernardus, non solum in Claravalle sed in
toto ordine habebatur. Sedatis ergo praedictis seditionibus, dum in Claravalle
Prioris officio fungeretur, ad Lingonensem Cathedram est assumptus, postea cum
piae memoriae Rege Ludovico Apostolicae sedis functus legatione Hierosolymam est
profectus. Igitur cum eodem Rege de itinere praedicto rediens, in Episcopatu suo
usque ad transitum Beati Bernardi, et post eum per annos circiter octo quievit.
Postea vero ad beatae memoriae Alexandrum summum Pontificem accedens, cessionem
petiit, quam (vix tamen), instantissimis precibus impetravit. Rediens igitur cum
litteris Apostolicis Cathedrae valefecit et iterum ad Claramvallem se contulit,
fecitque fabricari 1556C ad opus suum in loco, unde sanctus
Bernardus migraverat, capellulam satis humilem ut apparet, et per annos tres et
menses circiter novem domum sancti Bernardi eidem capellae contiguam inhabitans,
in sanctaque religione perseverans circa annum Domini 1165, sexto Idus Novembris
in Domino, sicut pie creditur, feliciter requievit. De Episcopo Soritano infirmario
Claraevallis.Ad sinistram vero dicti Domini Godefridi
Lingonensis Episcopi versus coemiterium sepultus est vir venerabilis Dominus
Gaufridus de Meleduno, ex illustri stirpe Gallorum, Senonensis procreatus
Episcopus Soritanus, qui sub bonae memoriae Domino Roberto secundo Abbate
Claraevallis in hac Claravalle habitum sacrae religionis assumpsit, sub eoque et
pluribus successoribus ejus diversa gerens officia, inter Fratres suos cum eorum
gratia et favore est laudabiliter conversatus. Demum cum infirmorum 1556D Fratrum esset sibi sollicitudo commissa sub Domino Gerardo sexto
Abbate Claraevallis, factus est Episcopus Soritanus in Sardinia in provincia
Turritana, quem non traxit ambitio, sed professio compulit, ut alumnus Galliae
ad ritus Barbaros, et linguam quam non noverat, pertransiret. Ubi vixit per
annos septem, et Monasterio Claraevallis plurima conferens in pauperes et loca
caetera 1557A dispergebat. Audiens autem canonizationem B.
Bernardi per faelicis memoriae Alexandrum Papam tertium factam, et translationem
corporis ejusdem B. Bernardi sub Domino Henrico Abbate septimo Claraevallis
faciendam, ad capitulum generale veniens, exinde ad Claramvallem festinavit, ubi
cum Archiepiscopo Lugdunensi et Coepiscopis officiosissime studuit interesse.
Exinde per dies singulos febre invalescente ad eum, quem honore debito usque
celebrem sepulturam, quae usque hodie apparet, devote fuerat prosecutus, Domino
vocante migravit, sicut pium est opinari. Obiit autem prid. Idus Octob. circa
annum Domini millesimum, centesimum, septuagesimum nonum. De Episcopo
Humanatensi.Post eum vero versus coemiterium ad
Aquilonarem partem sepultus est piae recordationis Dominus Jacobus Humanitatis
Episcopus. Alanus Episcopus Altisiodorensis.1557B Ad dexteram vero dicti Domini Godefridi quondam
Lingonensis Episcopi, versus chorum, jacet Dominus Alanus Episcopus
Altisiodorensis, qui in quadam Ecclesia oppidi famosi in Flandria, quae Insula
nuncupatur, a puero educatus sub Beato Bernardo in hac Claravalle habitum
Religionis suscepit. Postea primus Abbas factus est Monasterii, quod Ripatorium
nominatur. Cui per annos duodecim praesidens Domino cooperante sategit, ut
personis utilibus et possessionibus necessariis videlicet grangiis, silvis,
agris, pratis et pascuis idem Monasterium ditaretur. Anno vero novissimo vitae
B. Bernardi ab Ecclesia Altisiodorensi in Episcopum concorditer est electus. Hic
multam hospitalitatem omnibus Religiosis domos suas frequentantibus exhibuit,
suoque Monasterio de Ripatorio, unde Abbas fuerat, multa noscitur contulisse,
Claraevallensi autem 1558A coenobio quantam poterat diligentiam
exhibebat, illud saepe visitans, auxilia quanta poterat conferens
oportuna. Peractis demum in Episcopatu tredecim annis, de
licentia sedis Apostolicae cessit Episcopatu et ad suam rediit Claramvallem:
mansit autem in Claravalle in domo Sancti Bernardi, quam post discessum Domini
Godefridi Lingonensis Episcopi, cessit suo Episcopatui, plurimaque solatia
Fratribus exhibens et tamquam multum exercitatus in negotiis Ordinis pariter et
Ecclesiasticis, Domino Abbate Pontio et successoribus ejus usque ad Dominum
Petrum Venerabilem Abbatem Claraevallensem octavum non mediociter necessarius
fuit. Obiit autem prid. Idus Octob. in Domino feliciter consummatus, circa annum
Domini millesimum, centesimum, octuagesimum primum. Guido Episcopus
Helenensis.Post ipsum etiam versus chorum Monachorum
1558B sepultus est bonae memoriae Dominus Guido, Monachus et
Prior Therloci, postea Episcopus Helenensis. Obiit autem circa festum omnium
Sanctorum anno Domini millesimo, trecentesimo, vigesimo septimo. Nicolaus Roskildensis
Episcopus.Ante medium altaris Sancti Martini Episcopi
jacet bonae memoriae Dominus Nicolaus Roskildensis Episcopus consanguineus
Domini Eskili Laudensis metropolis in Regno Daciae Archiepiscopi, exul pro
libertate suae Ecclesiae: qui obiit anno Domini millesimo, ducentesimo,
quadragesimo nono. Octavo Kal. Octob. Henricus Episcopus
Trojae.Ante medium altaris Sanctissimae Trinitatis
jacet bonae memoriae Dominus Henricus magnae Trojae Episcopus et Monachus
Claraevallis. CAPUT V. De aliis viris illustribus, quorum corpora
in Claravalle recondita sunt.1557 Stephanus de
Courcellis.1557C Ante altare Beatae
Mariae Magdalenae in sinistra ipsius sub tumba marmorea nigra jacet Dominus
Stephanus de Courcellis, quondam Canonicus Tullensis, qui in epitaphio metrico
commendatur multipliciter tamquam totius sobrietatis, pietatis, devotionis,
castitatis et humilitatis insignitus. Margareta Regina
Navarrae.In presbyterio in tumba elevata jacet
inclitae recordationis Domina Margareta Navarrae Regina, Campaniae Comitissa et
Briae Palatina. Obiit autem anno Domini millesimo, ducentesimo, quinquagesimo
octavo, quarto Kal. Aprilis. Elizabetha filia S. Ludovici Regis.In medio chori in tumba elevata deaurata sepultum est cor
illustrissimae Dominae Isabellae filiae Sancti Ludovici, uxoris Domini Theobaldi
Regis 1557D Navarrae et Comitis Campaniae. Obiit anno millesimo,
ducentesimo, septuagesimo primo. B. B. Gerardus, et Petrus Abbates.In magno claustro sub primo arcu, juxta ostium Ecclesiae, requiescunt
venerabiles viri bonorum memoriae digni, Dominus Gerardus sextus et Dominus
Petrus octavus Claraevallis Abbates, quorum prior post laudabilem vitam pro
justitia et zelo Ordinis innocens occisus est. Alter vero sanctae paupertatis et
humilitatis ferventissimus aemulator, multis in vita sua virtutibus claruit. Hos
apud Deum patronos habere mereamur. Amen. B. Robertus
Dunensis.1558C Sub secundo arcu lapideo
in eodem claustro sunt ossa plurium personarum in priori capitulo sepultarum,
pro illius quod nunc extat dormitorii et novi capituli aedificatione translata,
nam et primas litteras nominum singulorum insculptas ibidem lapidibus diligens
lector inveniet. Medium autem locum caeteris praeeminentiorem Dominus Robertus
de Brugis, secundus Claraevallensis Abbas obtinet. Qui cum illustri viro Domino
Gaufrido de Perona, Thesaurario Ecclesiae Sancti Quintini in hac Claravalle
sacrae Religionis habitum suscepit. Cum autem Monasterium de Dunis, quod a
Monachis nostri habitus, sed non nostri Ordinis aedificari coeperat, minime
proficeret, traditumque B. Bernardo fuisset: tunc Sanctus Bernardus eumdem
Dominum Robertum ibidem ordinavit Abbatem. Infra vero paucos annos totum idem
Monasterium aedificatum et locupletatum est possessionibusque ditatum, et in
1558D ea benedictione praeventum cujus eidem loco usque hodie
gratia perseverat. Hunc igitur virum venerabilem, Sanctissimus Pater noster
Bernardus ante paucos dies suae faelicissimae migrationis praesentibus suis
fratribus, non sine multa recommendatione personae ejus suum eligi monuit et
consuluit successorem. Ipsum ergo post transitum ejus Dominus Godefridus
Lingonensis Episcopus quondam Prior Claraevallis Abbatem nominavit. Cui Dominus
toto tempore sui regiminis intus et foris, non solum in sua Claravalle, sed et
in filiabus ejus tantam pacem contulit, ut faelicissima illa tempora viderentur.
Transactis autem tribus annis et dimidio cum 1559A die sancta
Parasceves nudis pedibus incessisset, vehementerque frigore afflictus fuisset,
ad Vigilias sequentis Sabbathi tam gravi febre correptus est, ut non sine
difficultate potuerit ex stallo suo fratrum manibus in infirmitorium deportari,
ubi eadem febre paucis diebus vexatus in confessione pura et humili jugiter
perseverans, non sine magno planctu totius congregationis, tertio Kal. Maii in
Domino requievit. B. Serlo Abbas.Eumdem etiam locum
obtinet Dominus Serlo vir Deo dignus, qui Savigniacum cum triginta Abbatiis in
generali capitulo Cisterciensi praesente Beatissimo Papa nostro Eugenio tertio
per manum Sancti Bernardi Ordini nostro sociavit, et Claraevallensi coenobio
submisit et contulit. Cum vero nomen et officium post aliquot annis deposuisset
Abbatis, eodem anno, quo Sanctus Bernardus ab hac vita migravit, et Dominus
Robertus ei feliciter Domino 1559B disponente successisset,
Dominus Serlo praedictus eidem individuum comitem et in omnibus officiosum sese
exhibuit, et in opere sanctae praedicationis ad aedificationem fratrum toto
tempore, quo praefuit ad ejus imperium jugiter laboravit, id enim officium eidem
imponebat, quem ad hoc ipsum promptissimum fecerat exercitatio diuturna et
benignitas gratiosa. Mortuo autem Domino Roberto et Domino Fastredo in Abbatem
Claraevallensem promoto, idem Serlo venerabilis quarto Idus Septemb. ab hac vita
decedens, secutus est Dominum Robertum Patrem suum. B. Humbertus Abbas
Igniacensis.Juxta vero praedictum locum eminentiorem
aliis in parte sinistra, primum locum obtinet Dominus Humbertus Monachus Casae
Dei, qui cum jam esset maturae aetatis ad Beatum Bernardum se contulit, et
Prioris officium sub eo aliquamdiu subministravit. 1559C Deinde
factus primus Abbas Igniacensis coenobii in eodem plurimis annis cum maxima
reverentia ita est laudabiliter conversatus, ut vix in eo aliquis ociosum, non
dico verbum, sed nec motum aliquem advertere posset inspector, quantum libet
curiosus. Idem etiam Monasterium Signiacense missis ab Igniaco Monachis
ordinavit: postea, sicut in epistola a B. Bernardo ad eum scripta diligens
lector 1560A inveniet, ad suam Claramvallem rediit, et septimo
Idus Septembris obiit; de cujus moribus, et a Deo sibi collata multitudine
gratiarum praedicta epistola et sermo, quem B. Bernardus locutus est in
capitulo: ipsa die sui obitus super his, non mediocriter lectorem poterunt
plenius erudire Beatus Odo Supprior.Secundum autem locum
post ipsum obtinet Dominus Odo venerabilis, qui Supprioris officium sub Beato
Bernardo cum multo favore cum universorum fratrum usque ad ultimam senectutem
adimplevit. Hic fuit in divinis officiis devotus et strenuus, nec non in
corporalibus exercitiis laboriosus. Et quamvis esset in corpore graviter laesus,
semper tamen ad universos labores praecedebat alios et deducebat exemplis, et
verbis efficacibus admonens et invitans, specialiter autem in oblatione hostiae
salutaris, se tam devotum exhibebat, ut ad modum Simeonis ipse quoque tenere
puerum, et mira jucunditate 1560B blandiri parvulo videretur. De
cujus meritis et virtutibus quid Beatus Bernardus sentiret, ostendit dum post
ejus transitum mox ut primam orationem pro commendatione ipsius animae
complevit, prostratus solo, omnibus cunctantibus, non sine multa lachrymarum
effusione osculatus est pedes ejus. Obiit autem duodecimo Kalend.
Martii. Beatus Gerardus Farsensis.Tertium vero
locum post ipsum obtinet Venerabilis Pater Dominus Gerardus Farsensis coenobii
Monachus, grandaevus aetate, sed moribus sic excellens, ut potius omnibus
admirabilis videretur quam imitabilis. Hunc Abbas suus plurima generositate
praeditus, sed multo magis religione praecellens, et Beati Bernardi specialis
amator ad eumdem veniens, dum adhuc ipse viveret secum adduxit, in sua vel in
nostra regione novam ex filiis ejus construere cupiens Abbatiam. Cumque hujus
rei gratia praesentiam 1560C excellentis Principis Conrardi
Romanorum Regis adisset, in civitate Maguntina Domino vocante decedens, ipsum
Venerabilem Dominum Gerardum ad carissimum omnibus Beatum Bernardum, et ad
coenobium Claraevallense transmisit: ubi post plures annos, sicut fuerat
religiosissime conversatus, ita septimo Idus Decembris faeliciter consummatus,
in Domino quievit. CAPUT VI. Beatus Tezelinus Pater S. Bernardi,
fratres et cognati ejus. Varii ipsius Sancti abbatis discipuli.1559 1559C Sub aedificio, quod est contra
Ecclesiam in coemiterio Abbatum, columnis lapideis et arcubus fabricato, in
dextra parte ipsius sarcophagi, continentur ossa faelicis recordationis Patris
et Fratrum germanorum 1559D Beatissimi Patris nostri Bernardi cum
nomine Guldrici de Tullione avunculi ipsius, cui spretis nobilitate generis et
potentia saeculari, quibus plurimum eminebant, ac Monachi facti Claramvallem in
suo sanguine fundaverunt, et Monachalis perfectionis exemplar suis posteris
reliquerunt. Continentur ibidem etiam ossa Monachorum conversorum et Novitiorum,
qui in veteri Abbatia sub dicto Patre in illis saeculis aureis, in illo magno
fervore, in illa sancta paupertate et austeritate primordialibus vixerunt et
faeliciter obierunt, quando pulmentum eorum de fagorum foliis saepius
conficiebatur, et panis non tam furfureus quam ferreus videbatur. Horum ossa de
priori Abbatia, quae fundata fuit in valle quadam Absynthiali beato Bernardo
adhuc vivente, anno Domini millesimo, centesimo, quadragesimo octavo, die omnium
Sanctorum, processionaliter cum divinis fuerunt asportata laudibus. Cujus
processionis cantum audiens Beatus 1560C Malachias, qui in
extremis laborabat, plurimum extitit delectatus, qui nocte illa appositus est ad
eos somno suavissimo soporatus. Die vero anniversaria omnium fidelium
defunctorum, corpore Beati Malachiae 1560D solemniter tumulato,
praedicta ossa in isto loco noviter praesenti opere fabricato fuerunt
venerabiliter collocata. In sinistra autem parte praesentis sepulturae
continentur ossa Monachorum Conversorum novitiorum, qui in hoc loco vivente
adhuc Beato Bernardo faeliciter obierunt, quae videlicet ossa propter
aedificationem oratorii quod nunc est, fuerunt de prioribus suis tumulis huc
translata. Ante enim aedificationem primi oratorii, unum in hoc loco fuerat
prius fabricatum, in quo tantum erant novem altaria. Anno vero Domini millesimo,
ducentesimo, sexagesimo nono, utraque ossa de loco in quo secundo sepulta
fuerant, levata fuerunt, et per manus Reverendorum Patrum ac Dominorum Jacobi
Dei gratia Lugdunensis Archiepiscopi et Petri Othoniensis Episcopi,
assistentibus eisdem plurimis Abbatibus et Conventu Claraevallis tempore
capituli generalis sequestratim in mausolaeo sub majori altari Capellae
Flandriae cum solemni honore 1561A et praecipua reverentia sunt
locata. Horum piis precibus gratiam et gloriam consequamur. Amen. Joannes de Aspra Prior
Claraevallis.In praedicto coemiterio Abbatum juxta
idem aedificium columnis lapideis et arcubus fabricatum, jacet piae memoriae
Dominus Joannes de Aspra, qui obiit in prioratu sub Abbate Domino
Laurentio. Guilelmus Generalis Ordinis.Item
Guilelmus de Monteacuto, Prior Claraevallis, qui postea factus est Abbas
Firmitatis et Cistercii vigesimus primus. Petrus Abbas electus de
Melone.Item Petrus de Ulmeto Prior, electus Abb. de
Melone, sed noluit ire. Monasterium de Melone, in Regno Galletiae constructum
est, et Reformationi nostrae aggregatum. Otho Abbas
Luxoviensis.1561B Item jacet Vir
nobilis Otho de Saxifonte, Abbas Luxoviensis, sed postea Monachus
Claraevallis. Joannes Rizevelli.Item Dominus Joannes
Dominus Rizevelli, postea Monachus Claraevallis. Pelagius Abbas.Item Dominus Pelagius quondam Abbas de Oya. Item Dominus Alexander Abbas de Valle Sancti Petri. Item Dominus Nicolaus Abbas de Caldra. Guillelmus Remensis
Archiepiscopus.In magno coemiterio Fratrum, in medio
ejusdem, sub arcu solemni jacet Dominus Guilliermus de Jonivilla Episcopus
Lingonensis, postea Remensis Archiepiscopus. 1561C Item Dominus Viardus Decanus Christianitatis Barri super
Albam. Item Dominus Franco de Colonia Monachus et Magister
Novitiorum Claraevallis. In introitu coemiterii juxta Ecclesiam
et versus portam Monasterii, jacet Dominus Gerardus de Barro dictus Flos, Frater
Domini Petri Cardinalis et Episcopi Sabinensis. Item ante
capellam de Ayzanvilla et Sancti Eligii: Gist Dame Jehanne de
Bar, fille Sire Gualtier Auserii, femme Jehan Varnotdon, qui trespassa l'an M.
CCC. XIII. en May. In Capitulo Monachorum, jacet Dominus
Sagalo Abbas Clarimarisci, qui obiit anno 1323. Item Nonnus
Joannes de Montibus Prior Claraevallis. Item Nonnus Petrus
Godier alias de Fagis, etiam Prior Claraevallensis, et multa aliorum corpora,
quorum nomina Dei praesentia agnoscit. 1561D In
Capella de l'Arreyo, jacet nobilis miles videlicet Raynauldus de Grameyo, qui
fuit Dominus de l'Arreyo, et fecit fieri Capellam. Item in
eadem capella jacet bonae memoriae Euradus Senior, Dominus de Chascenaii, vir
nobilis, qui obiit anno Domini millesimo, ducentesimo, trigesimo sexto, decimo
sexto Kalend. Julii. Item in eadem capella in parte dextra
juxta ostium, jacent honorabiles et devotae matronae Domina Simona Receptrix
Barrensis et ejusdem filia Domina Stephaneta Pitoiise. In Coemiterio
nobilium.Juxta parietem, ad valvas Ecclesiae, jacet
nobilis vir Gaufridus, Gallice Jeffroy Seigneur de Jeuniuille,
qui en son temps fonda plusieurs Eglises. Premiиrement l'Abbaye Descurrey de
l'ordre de Cisteaulx. 1562A L'Abbaye de Jeuniuilliers de l'ordre
de Premonstre. La maison de Mascon, de l'ordre de Grantmont. La Priorite de
Valdomie soubz Molesmes. Et l'Eglise de sainct Laurent au chastel dudict
Jeuniuille, et trespassa l'an M. C. XXXII. mense Augusti. Item Dominus Evrardus Presbyter de Champignolle, qui muro clausit
Abbatiam. Item Comes de Grandi Prato. Item D.
Josbertus de Firmitate. Item Hugo Dominus Plancey. Item Messire Penicars de Durnay Cheuallier, qui
trepassa l'an de grace 1289, au mois de Decembre. Item Messire Gillis du Pont, Escuyer en son uiuant Seigneur de
Reuepont, de Maleroy, qui trespassa le vingt-vniesme iour de Nouembre, l'an mil
cinq cent et cinq. Item Adrien Chatoura
filz de Jean Chatoura marchant а Troyes. Ante magnum
portale Ecclesiae, jacet Dominus 1562B Jacobus Curatus de
Barrivilla, qui obiit anno Domini 1334, in mense Decembri. Epitaphium Domini
Bonaventurae Eucensis Episcopi, qui jacet in Sacristia. Hic Bonaventura fama nunquam moritura Dignus commoritur. Hoc
sub tumulo sepelitur Lombardus genere, coeli fuit incola vere, Ac
pura mente vixit Deitate favente, Nam se nostrorum norma rexit
Monachorum, Eucensis Praesul propria de sede fit exul Ob fidei
scutum, credens igitur fore tutum Ad Claramvallem venit sperans ibi
callem Scandere coelorum, sectando facta bonorum Sobrius et castus,
mundi fugiens quoque fastus. Nunc sequitur Christum mundumque respuit is
tum. Annos sub nato Domino de ventre beato Bis centum mille vitam
cum perdidit ille 1562C Atque decem nonies, tu complens bis
duo junges. Epitaphium Domini Philippi Comitis Flandriae ac
Viromandiae.Philippus mirae probitatis Princeps,
Flandriae Comes, praedecessoribus suis merito praeferendus. Non solum Flandriam
pacifice gubernavit, verum etiam adjacentes provincias exemplo suo ad bonum
pacis provocavit. Huic tertio a nativitate sua die terribiliter clamavit: Evacuate mihi domum. Et adultus duxit uxorem filiam Radulphi
Comitis Viromandi, Elizabeth nomine, qua defuncta misit ad Hispaniam pro
Mathilde filia Adefonsi Regis Portugaliae, quae ad eum veniens cum regio
apparatu facta est ei uxor. Anno Domini millesimo, octuagesimo quarto. Iste
Philippus primus in scuto Leonem deportans strenuissime rexit comitatum
Flandriae, divitiis et honoribus affluens, prudentia et potentia magnus, fervens
in justitia et probus ad arma, unique Machabaeorum non immerito comparandus.
1562D Cujus morte audita, confunditur patria, dolor et timor
occupat universos. Obiit vero ante civitatem, quae dicitur Achra, in obsidione
cum Francorum et Anglorum Regibus, anno Domini millesimo, centesimo, nonagesimo
primo. Et sepultus est in Basilica S. Nicolai foris murum Achrae, sed diligentia
uxoris suae Mathildis translatus est Claramvallem, ac reconditus honorifice
intra hanc Capellam, quam illi et sibi paraverat. Ipsa vero Mathildis etiam
postmodum in eadem hac Capella juxta virum suum cum honore tumulata
est. Agnes Comitissa.Post tumbas Domini
Philippi Comitis Flandriae et Mathildis uxoris ejus, jacet in eorum capella,
illustrissima Domina Agnes, Comitissa Campaniae.
|