PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1563

RICHARDI MONACHI DE GRANDISILVA DIOC. THOLOSANEN. O. CISTERC. CARMEN DE LAUDE CLAREVALLIS ET DE RELIGIOSA IBIDEM DISCIPLINA. (D. Bernardi Opp. omnia. Paris., apud Cl. Chevallonium, 1536, in-fol. — fo XXXII quatern. d. d. d.)

Richardus de Grandisilva, dioecesis Tholosanae, monachus Cisterciensis, theologus et poeta non ignobilis fuit, qui circa annum 1160 carmen scripsit de laude Claraevallensis coenobii. Legitur ad calcem Operum S. Bernardi, Parisiis editorum anno 1536, fo.

1563A Gaudia qui mundi vis spernere vana rotundi,

Et contemplari Christi jubar et meditari,

Tunc locus aptior, ad bona promptior est adeundus,

Quem ditat bonitas, pietas, bona praedia, fundus.

Ad quem si properas, cinctus virtutis amore,

Sedes aethereas scandes vivens in honore.

Hic locus est magnus, ubi pascit coelicus agnus,

Cujus et hic nomen pariter pandetur et omen.

Qui requiem coeli queris cum mente fideli

Ad Claramvallem properando dirige callem.

Est via recta poli similis super omnia soli:

Urens et lucens ad regni praemia ducens.

Urit peccata, dat lucis munera grata,

Et mites ungit, pravorum crimina pungit,

Blandiri nescit, nec disciplina tepescit:

1563B Percutit ignavos, arcens a crimine pravos,

Instruit ignaros, mittens ad gaudia gnaros,

Et peccatores jumentis sordidiores

Abluit et mundat, ut perdita dona refundat.

Sic depuratos ac totos mundificatos

Ad Coelum multos mittit pueros et adultos,

Qui Domino grati vivunt sine fine beati.

Grex Claraevallis, qui cuncta decentia psallis,

Angelico more laudes fers semper in ore.

Qui disciplinae peccatorum medicinae

Jugiter intendis, et sic ad gaudia tendis,

Qui vigilas multum, qui nil dimittis inultum,

Qui corpus punis, qui te coelestibus unis:

Dum tali cura vita vis vivere pura,

Efficeris civis coeli, sic vivere qui vis.

1563C Dum claustro resides, tua Christo tempora si des,

Regna tibi lata tribuentur in arce beata,

Angelicisque choris sociaberis omnibus horis,

Cum quibus in superis dabitur tibi quod modo queris.

O Felix Vallis, quae nullum de grege fallis

Sed cunctos ducis ad verae praemia lucis!

1564A O Vallis plena morum probitate serena,

Vallis devota, Vallis pia, congrua tota,

Ordine nobilis atque probabilis ac populosa,

Spiritualibus aptaque fratribus ac speciosa;

Vallis dilecta, vivendi regula recta

Per celerem cursum tua dirigis agmina sursum!

Vallis claustralis et mansio spiritualis!

In qua claustrales homines quoque spirituales

Degunt absque malis, Dominique teguntur ab alis,

A quibus immanis tentator vadit inanis.

O Vallis clara, divini numinis ara,

Valde Deo chara, Vallis talis quia rara,

Non est in mundo, sic credo corde profundo,

Huic Valli similis, ad bona sic habilis.

O Vallis laeta, Vallis bonitate repleta!

1564B Vallis jucunda, Vallis bona, lucida, munda!

Vallis habens ora divina voce sonora!

Vallis regalis, Christi domus es specialis,

In qua cum Patre Jesus est et Virgine matre.

O Vallis sancta redolens dulcedine tanta!

Vallis non ficta, Vallis semper benedicta!

Felix qui tecum degens scit vivere secum,

In se collectus, Crucifixi sub cruce tectus:

Paupertas Christi tunc est jucundior isti

Quam culmen regum, vel quam sapientia legum.

Hac in Valle sacra, caro marcida, pallida, macra,

Impinguat mentem coelestia regna petentem;

Coelesti vita fruitur caro verbere trita,

Et patiens anima Paradisi carpit opima:

Sic homo devotus salvatur denique totus.

1564C Vallis sacrata, genituro germine sata,

Semen sparsisti sanctum, sanctos genuisti,

Et generans crescis, nec adhuc generare quiescis

Incorrupta paris quos sacris dedicat aris

Praesul sublimis, qui coelica patrat in imis.

Currit ad hanc Vallem sapiens, ubi vivere mallem

1565A Pauper pannosus quam dives deliciosus.

Vallibus et vallis haec est circumdata vallis:

Nullius incursum timet haec vallis, quia sursum

Cor gerit in coelis, hostis non pervia telis.

Vallis secura, Christi sub perpete cura,

Te consecravit, te religione beavit

Sanctus Bernardus, bona sectans, ad mala tardus.

Clara, vale, Vallis, plus claris clara metallis,

Tu, nisi me fallis, es rectus ad aethera collis.

Si recto calle penetrare voles paradisum,

In Clara Valle, tibi consulo, dirige visum.

1566A En tibi Bernardus vitae monimenta beatae

Edocet, ut nardus mira redolens probitate.

En ibi veraces fama librante sequaces

Ejusdem, casses furientis et arma fugaces

Cosmica spernentes, quae Christi corde gerentes,

Sunt inter gentes, ut flos per prata virentes.

Eloquar an sileam? flos ut non prestat odori,

Omnia ne taceam, bonitas non cedit honori.

Virtutum dotes scrutandoque culmina veri

Quos imitando potes coelum post fata mereri.

DEO GRATIAS.