1117 S. BERNARDI ABBATIS
SUPER ANTIPHONARIUM CISTERCIENSIS ORDINIS ADMONITIO IN OPUSCULUM XIII.692 1. Librum de ratione Cantus,
Bernardo ascriptum, mihi quondam suppeditavit piae ac suspiciendae memoriae
Joannes Bona, tunc congregationis suae abbas generalis, postmodum S. R. E.
cardinalis. Libro praemissa est epistola, quam Bernardi esse existimavi: at
tractatum ipsum eis assignandum, quos hujus operae subsidiarios ascivit, ut sane
ipsa innuit epistola. In codice Fusniacensi idem opusculum tribuitur Guidoni
Chari Loci abbati sub hoc titulo: «Epistola Domini Guidonis abbatis Chari-Loci
de Cantu.» Haec incipit ab 1119 istis verbis: «Cantum, quem
Cisterciensis Ordinis ecclesiae cantare consueverunt,» etc. Tractatus autem ab
istis: «Praemonitos autem esse volumus,» etc. Guido Chari-Loci in dioecesi
Vesontionensi abbas, is est, in cujus gratiam Bernardus scripsit epistolam
centesimam nonagesimam septimam et duas sequentes. Ne hunc esse istius tractatus
auctorem omnino persuasum habeam, movet quod auctor sub finem «comprovinciales»
appellat ecclesias, Remensem, Belvacensem, Ambianensem, et Suessionensem. Deinde
quod memorans Antiphonarium Suessionense, subdit, «quod quasi ad januam habes.»
Ex quo verisimilius videtur, auctorem hunc fuisse monachum aut abbatem
Longi-Pontis haud longe ab urbe Suessionica. Forsan is libri auctor fuerit cum
Guidone Chari-Loci abbate; nam plures huic operi subsidiarios adhibuit
Bernardus. An Gerardus abbas Longi-Pontis, laudatus in libro septimo de Vita
Bernardi, capite undecimo. An forte alius Guido tum abbas erat Chari-Loci prope
Silvanectum? 2. Dubitant nonnulli, num
revera tractatus iste scriptus sit vivente Bernardo, propterea quod ex quibusdam
primis epistolae et tractatus verbis colligitur, diu post exordia Cisterciensis
Ordinis haec scripta fuisse. Verum ejusmodi tractatus nuper compactus servabatur
in exemplari Bibliorum, quod per Stephanum Cistercii abbatem tertium emendatum
est, ad cujus normam omnia ejusdem Ordinis Biblia corrigi praeceptum erat: quod
ipsum de Antiphonario praescriptum est. Ea erat primorum istius Ordinis cura et
sollicitudo in res sacras. Subjectus, inquam, erat tractatus iste primario illi
Bibliorum correcto exemplari, sed postea ab eo avulsum, ut ego ipse ex indice
contentorum, et ex vacuo spatio deprehendi. Et certe hoc opusculum primis illis
Ordinis temporibus conditum fuisse intelligitur ex initio ejus, ubi mentio fit
de Cisterciensibus, qui «Regulae veritatem» seu puritatem, «praetermissis
aliorum dispensationibus,» tunc «tenebant:» quod de primis temporibus
intelligendum est. Et in libro Institutorum Cisterciensium, quae anno 1134 a
Rainardo Cistercii abbate collecta creduntur, inter eos libros, qui novellis
monasteriis necessarii sunt, capite duodecimo muneratur Antiphonarium, cui
praemissus erat hic tractatus in codice Cisterciensi. Sed omnem dubitationem
adimit Vita Stephani abbatis Obazinensis, auctore ejus aequali, nuper edita ab
erudito Baluzio in tomo quarto Miscellaneorum, ubi haec verba leguntur in libri
secundi capite decimo tertio: «Sed sciendum, quod libri, quibus primo
Cistercienses in divinis officiis usi sunt, valde corrupti ac vitiosi fuerunt,
et usque ad tempora sancti Bernardi sic permanserunt. Tunc enim abbatum communi
decreto, ab eodem sancto abbate ejusque cantoribus sunt correcti et emendati, et
sicut modo habentur dispositi. «Nihil luculentius hoc testimonio afferri
potest. 3. In Supplemento Patrum, quod
R. P. Jacobus Hommeyus Augustinianus anno 1684 Parisiis vulgavit, libello de
Ratione cantandi Antiphonarium subjungitur tractatus de Ratione cantandi
Gradale: de quo cum nulla fiat mentio in Bernardi epistola, sed tantum de
Antiphonario, an Bernardo ejusve hoc in opere sociis tribui debeat, merito
dubitare licet; multo magis de caeteris apud Hommeyum, quae Bernardi esse non
putamus. Hic subjiciendo est admonitio piissimi quondam viri Joannis Bona, de
hoc opusculo ad me transmissa, quae sic habet ut sequitur. 693 «D. Joannes BONA, congregationis reformatae S. Bernardi, ordinis Cisterciensis,
abbas generalis, lectori salutem. «In
celebri monasterio Sancti Salvatoris de monte Amiato Ordinis Cisterciensis in
dioecesi Senensi, exstat ejusdem Ordinis vetus Antiphonarium, quod secum e
Cistercio monachi detulerunt, cum primum Cisterciensis Reformatio in illud
coenobium introducta fuit a Venerabili Raynerio abbate anno Domini 1231. Huic
Antiphonario praefixus est hic tractatus, D. Bernardo Clarae Vallensi abbati
ascriptus. Nec dubito quin alia ejus exemplaria in aliis abbatiis Ordinis
reperiantur. Carolus de Visch in Bibliotheca Cisterciensi unius meminit his
verbis: «In monasterio Laudensi in Flandria servatur ejusdem» S. Bernardi
«Epistola de ratione «Cantus nondum edita, cujus initium est: Bernardus humilis
abbas Clarae-Vallis.» Possevinus in Bibliotheca selecta, libro decimo quinto,
capite sexto, caeteris scriptoribus, qui de Musica scripserunt, S. Bernardum
connumerat. Angelus Picigitonensis Minorita edidit Venetiis anno 1547 «Floris
angelici de cantu plano et figurato libros duos,» quorum primo plura citat ex
hoc tractatu, nominatim capite vigesimo nono: «Hoc,» inquit, «comprobat S.
Bernardus in sua Musica, dicens, ubi molliorem sonum fieri expedit: B. molle
quandoque ponitur, furtim tamen, ne cantus similitudinem alterius toni assumere
videatur.» Capite item quadragesimo sexto, de terminatione tonorum: «Doctissimus
tam in divinis, quam in humanis scientiis S. Bernardus has litteras describit in
sua bene ponderata Musica, ubi dicit quod hae litterae D, E, F, G, sunt cantuum
terminativae.» Et capite quadragesimo septimo, de ascensu et descensu tonorum:
«Omnis tonus,» ait, «decem notas habere potest, ut aperte describit non minus
verax quam doctus S. Bernardus in bene considerato prologo suae Musicae,
assignans tres potissimum rationes: videlicet psalterii auctoritatem, dignitatis
aequalitatem, et notandi necessitatem.» Quae omnia cum praecise habeantur in hoc
tractatu, hinc satis evidenter deducitur, ejus auctorem esse Bernardum. Nec
stilus refragatur, quantum proprii Musicae termini patiuntur. Voce barbara,
Maneria sive Maneries, quae hic saepe repetitur, utuntur passim Musici.
Reperitur etiam in libello de Musica practica, apud Bedam: nam Bedae perperam
ascriptum esse evincunt notae musicales, trecentis fere annis eo posteriores, et
multa quae ibi sunt ad verbum accepta ex Doctrinali et Micrologo Guidonis
Aretini. Ipse quoque Bernardus ea voce usus est epistola quadringentesima
secunda, ad Balduinum. Ex his autem apparet, quam sollicite curaverint majores
nostri, ut in divinis officiis omni remota indecenita et novitate, ecclesiastica
gravitas et majestas tam in cantu, quam in verbis conservaretur. Animus erat
uberioribus notis hunc tractatum illustrare: sed re maturius perpensa, ab his
abstinui: nam Musicae disciplinae peritis superfluae; ignaris inutiles forent.
Vide interim quae de cantu ecclesiastico, et de tonis dissero in mea Psallentis
Ecclesiae Harmonia, cap. 17, § 3 et 4. EPISTOLA SEU PROLOGUS.1121 1121A 694 BERNARDUS, humilis abbas
Clarae Vallis, omnibus transcripturis hoc Antiphonarium, sive cantaturis in
illo. Inter caetera quae optime aemulati sunt patres nostri,
Cisterciensis videlicet Ordinis inchoatores, hoc quoque studiosissime et
religiosissime curaverunt, ut in divinis laudibus id cantarent, quod magis
authenticum inveniretur. Missis denique qui Metensis Ecclesiae Antiphonarium
(nam id Gregorianum esse dicebatur) transcriberent, et afferrent, longe aliter
rem esse quam audierant, invenerunt. Itaque examinatum displicuit, eo quod et
cantu, et littera inventum sit vitiosum, et incompositum nimis, ac pene per
omnia contemptibile. Quia tamen semel coeperant, et usi sunt eo, et usque ad
nostra tempora 1121B retinuerunt. Tandem aliquando non
sustinentibus jam fratribus nostris abbatibus Ordinis, cum mutari et corrigi
placuisset, curae nostrae id operis injunxerunt. Ego vero accitis ex ipsis
fratribus nostris, 1122A qui in arte et usu canendi instructiores
atque peritiores inventi sunt, de multis et diversis novum tandem Antiphonarium
in subjectum volumen collegimus, et cantu, sicut credimus, et littera
irreprehensibile. Denique cantator ipsius, si tamen gnarus fuerit, hoc probabit.
Ita ergo ut demum mutatum est, et in hoc volumine continetur, volumus in nostris
de caetero monasteriis tam verbo, quam nota ubique teneri; et mutari omnino in
aliquo ab aliquo, auctoritate totius capituli, ubi ab universis abbatibus
concorditer susceptum et confirmatum est, prohibemus. Porro mutationis hujus
causam et rationem, si quem evidentius et plenius nosse delectat, legat
subjectam praefatiunculam, quam praefati discussores veteris Antiphonarii ad hoc
ipsum praeponere 1122B curaverunt: ut palam factis quae in illo
erant, tam cantus, quam litterae vitiis, renovationis et correctionis necessitas
atque utilitas clarius appareret. PRAEFATIO SEU TRACTATUS DE CANTU SEU CORRECTIONE
ANTIPHONARII.1121 1121C 1.
Cantum quem Cisterciensis Ordinis ecclesiae cantare consueverant, licet gravis
et multiplex obfuscet absurditas, diu tamen canentium commendavit
auctoritas. Sed quia penitus indignum
videbatur, qui regulariter vivere proposuerant, hos irregulariter laudes Deo
decantare; ex eorum assensu cantum ita correctum invenies, quatenus eliminata
falsitatum spurcitia, expulsisque illicitis ineptorum licentiis, integra
regularum veritate fulciatur, aliorumque cantibus, quibus erat deterior, ad
notandum et cantandum commodior habeatur. Dignum siquidem est, ut qui tenent
Regulae veritatem, praetermissis aliorum 695
dispensationibus, habeant etiam rectam canendi scientiam, repudiatis eorum
licentiis, qui similitudinem magis, quam naturam in cantibus attendentes,
cohaerentia disjungunt, et 1122C conjungunt opposita; sicque
omnia confundentes, cantum prout libet, non prout licet, incipiunt et terminant,
deponunt et elevant, componunt et ordinant. Unde nemo miretur aut indignetur, si
cantum aliter quam huc usque audierit, in plerisque mutatum invenerit. Ibi enim
aut irregularis est progressio, aut progressioni sive dispositioni reclamat
oppositio <al. compositio>, aut oppositionem dissolvit
oppositio. Haec omnia cum vitia sint regularum, perfectionem magis
exterminantia, quam determinantia, omnino procul sunt ab illis qui vitia magis
abscindere, quam dispensare noverunt. Denique cum musica recta sit canendi
scientia, omnes hujusmodi cantus a musica excluduntur, qui nimirum non recte,
sed irregulariter et inordinate canuntur. De mutatione namque litterae facilis
est, nisi fallimur, 1123A excusatio. Eam nimirum in plerisque
adeo parcam et restrictam reperimus, ut in eadem historia idem versus ter
repeteretur aut quater, ac si in toto Veteri ac Novo Testamento reperiri non
posset quidpiam, quod adeo commode posset apponi. In multis etiam historiis
Postcommuniones ab iis, qui simplicitatem cantus ignorant Antiphonarii, pro
Responsoriis appositas invenimus: quibus versus subjuncti ita misere
cohaerentes, ut notari non posset, secundum quod eos pronuntiari necessarium
erat. 2. Dedimus ergo operam, ut in nulla historia idem versus
plusquam semel reperiatur, imo, nisi fallimur, vix tres versus reperies, qui in
toto Antiphonario vel bis contineantur. Postcommuniones autem quasdam removimus,
usitata et authentica 1123B pro eis responsoria apponentes:
quorumdam vero litteram ut sanctam et evangelicam retinentes, honestate et
pulchritudine cantus supercoloravimus, sobriam tamen atque pudentem musicam
ubique servantes. In multis denique locis litteram veteris Antiphonarii tantae
remissionis atque dissolutionis esse comperimus, ut multis falsitatibus sive
apocryphorum naeniis respersa, non solum taedium, sed et odium sui legentibus
inferret; ita ut novitii qui sub ecclesiastica disciplina eruditi fuerant, ipsum
Antiphonarium tum pro littera, tum pro nota fastidientes et ignorantes, in
divinis laudibus tardiores redderentur et somnolentiores. Praemonitos autem esse
volumus eos maxime qui libros notaturi sunt, ne notulas vel conjunctas
disjungant, vel conjungant 1123C disjunctas; quia per hujusmodi
variationem gravis cantuum oriri potest dissimilitudo: insuper et singulos
cantus in propriis studeant terminare finalibus, per quarum inconsultam
transmutationem tanta in cantibus orta est confusio, ut plures eorum alterius
sint maneriae, et alterius deputentur. 3. Quatuor enim sunt
diversitates sive maneriae cantuum, quibus omnis ipsorum multiplicitas
includitur. Hae apud Graecos vocantur, protus, deuterus, tritus, tetradus. Hae
inter se oppositae sunt, et certis ab invicem differunt proprietatibus. Prima
enim maneria est, quae ab voce qua terminatur ascendit per tonum post
semitonium, et descendit per tonum. Haec duas tantum habet finales D et A, 1123D quarum utraque habet supra se prius tonum, post semitonium, et
sub se tonum. Secunda maneria est, quae a voce qua terminatur, ascendit per
semitonium et tonum, et per tonum descendit. Haec iterum habet duas finales E et
B quadratum, apud quas nimirum illum ascensum et descensum naturaliter invenies.
Tertia maneria est quae ascendit per duos tonos, et descendit per semitonium:
quae nihilominus habet duas finales F et C, utpote talium proprietatum
susceptivas. Quarta ascendit per duos tonos, et descendit per tonum: et haec
unam tantum habet finalem G. Prima maneria duos continet modos, qui toni
vulgariter dicuntur, videlicet primum et secundum: secunda duos, tertium et
quartum: tertia duos, quintum et sextum: quarta 1124A duos,
septimum 696 et octavum. Bini vero et bini toni, qui sub
singulis continentur maneriis, non distinguuntur a se diversitate finalium, quas
prorsus easdem habent; sed progressione et compositione: quarum altera
quantitatem, altera qualitatem determinat. Qui ergo libros notaturus es, tuae
diligenter imprime memoriae, quod omnes cantus primae maneriae, qui facti sunt,
vel qui regulariter fieri possunt, in D tantum et in A terminari habent; et
quicunque cantus potest ponere in aliqua illarum, primae profecto est maneriae,
id est primi vel secundi toni. Utrumque, inquies, falsum: quia nec omnes cantus
primae maneriae in illa tantum possunt terminari, cum et finem in G ponant per B
rotundum; nec omnes qui in illa terminantur primae sunt 1124B maneriae: quia «Benedicta tu in,» et «Petre, amas me,» et multae
consimiles Antiphonae, in A tantum habent terminari; et tamen sunt secundae
maneriae quarto tono deputatae. Haec quidem opinio jam multos fefellit, quam
adduxit in medium B. rotundi adjectio, per quam multis erroribus Musicam
maculavit ineptorum praesumptio. Sane non secundum aliquid accidentaliter
adjectum, sed secundum primam et propriam litterarum institutionem distincta est
finalium proprietas, apud quas nimirum principale et maximum de cantu versatur
judicium. In naturali autem computo litterarum septem invenies, quae graves
nominantur. Hae ut cantus liberius discurreret duplicatae; quaedam vero ex ipsis
triplicatae sunt: in duplicatione acutas, in triplicatione 1124C superacutas reperies. Consideratis litterarum singularum
habitudinibus, quas habent ad proximas sibi litteras altrinsecus positas, nullam
profecto reperies praeter D et A, quae ascendat per tonum et semitonium, et
descendat per tonum. Unde et hae tantum finales sunt primae maneriae, cujus est
proprium sic ascendere et descendere. G ergo excluditur, quod in naturali ordine
litterarum et ubi prius ponitur, et unde repetitur, nequaquam per tonum et
semitonium, sed per duos tonos directe ascendit. 4. In hoc
litterarum ordine non computatur B rotundum. Patet enim omnibus, quod non sit
aliqua de gravibus; cum etiam inter eas nusquam ponatur: sed nec aliqua de
acutis, cum nulli gravium 1124D per duplarem conjungatur
proportionem. Est autem inventum, non ad proprietatem finalium determinandam,
sed ad servandam in plerisque cantibus euphoniam, quam apud eos minueret vel
auferret tritonus, qui apud B quadratum terminatur. Unde in qualibet maneria,
ubi molliorem expedit fieri sonum, loco B quadrati B rotundum quandoque ponitur,
furtim tamen ac raptim, ne propter ipsum generetur in cantu similitudo alterius
modi; quod nimirum nullam lineam, nullumve spatium per determinationem alicujus
litterae in libris obtinet, nisi ipsum apponatur. Et si semel B quadratum
supervenerit, de libro deleatur omnis ejus memoria, donec urgente supradicta
necessitate iterum apponatur. Si ergo in G per ipsum aliquem cantum terminares
1125A primae maneriae, contra inventionem ejus omnino ageres, et
institutioni obviares finalium: quia nullus cantus extra finalem suae maneriae
terminari debet. Quod si dixeris, G finalem esse primae per B rotundum:
respondeo, hoc esse non posse. Ad hoc enim ut finalis esset primae maneriae,
necessarium esset ut secundum naturalem litterarum dispositionem ascenderet per
tonum et semitonium, quod nec B rotundum, nec aliud quidpiam ei potest conferre.
Licet igitur concedi possit, cantus primae maneriae quoquomodo posse notari vel
cantari in G per B rotundum, nullatenus tamen concedendum est, vel sic, vel
aliter G esse finalem illius, impediente quam diximus necessitate. Proinde quae
utilitas, quaeve industria est, ut in aliena finali cantum aliquem
accidentaliter 1125B notes, quem in naturali ac propria notare
potes, eo securius quo irreprehensibilius, eo laudabilius quo diligentius, eo
gratius quo verius? Propter hoc ne vitiosus aut superfluus inveniaris, ubi
necesse est B rotundum studeas apponere, quod nimirum necessitas adinvenit.
Nullus enim cantus qui sine ipso notari potest, per ipsum notari debet. Qui sunt
qui 697 sine ipso notari non possunt? Qui apud eamdem
litteram, modo tonum, modo semitonium habent. Quia tamen superacutas et vicinas
ipsis litteras minus notas habent imperfecti cantores; infirmitati eorum
condescendens consuetudo quosdam cantus per B rotundum notat inferius, qui apud
praedictas litteras sine ipso commodius possent notari. Nos vero volentes, ut
sicut inferiores, ita et 1125C superiores in usu habeantur et in
notitia (aliter enim frustra haberentur), quoscumque cantus natura confert
inferioribus, eos in ipsis terminatos reperies. Terminantur vero in superioribus
qui eas naturaliter habent finales. Similiter sciendum est de hac antiphona
«Benedicta tu,» et consimilibus, quae in A tantum terminari possunt, quod
secundum hujusmodi dispositionem procul dubio primae sunt maneriae, et non
quarto, sed secundo tono applicandae sunt. Ecce enim haec antiphona «Benedicta
tu,» in quodam loco supra finalem tonum, postea semitonium naturaliter habet per
B quadratum; alibi prius semitonium, deinde tonum per B rotundum. Quae, obsecro,
perspicacitas est ad judicandum 1125D de cantu illo cujus sit
maneriae, accidens praeferri naturae: et cum sit primae secundum naturalem,
judicari secundae secundum accidentalem dispositionem? Ut autem magis mireris et
abhorreas hujusmodi ineptiam, inspice hanc antiphonam, «Petre, amas me,» et
multas alias hujusmodi: eas profecto invenies naturaliter habere supra finalem
tonum et semitonium per B molle, et nusquam semitonium et tonum per B rotundum.
Cur ergo judicantur esse secundae? Similiter hanc antiphonam, «Nos qui vivimus,»
secundum quod fere ubique cantatur, cum principaliter ac proprie terminari
habeat in D, et sit secundi toni, notant eam iniqui praevaricatores in G per B
rotundum, et sacramento asserunt eam esse octavi toni, licet apud eosdem G 1126A per B rotundum potius primae quam quartae maneriae cantus
terminet. Quis, obsecro, musicus patienter ferat, ut cantus qui propriam et
naturalem habet finalem D, octavo tono attribuatur: qui vero propriam et
naturalem habet finalem A, sub quarto tono contineatur? 5.
Horum ergo cantuum in A terminantium, in quibus naturam suffocat similitudo,
necessaria correctio est: quia dissoluti per appositionem, quae partes
compositionis contaminat, alterum in principio, alterum in fine tonum redolent.
In vetustissimis magnorum monasteriorum bibliothecis elegantissimum quoddam
artis musicae breviarium reperitur, quod sic incipit, «Quoniam pauci sunt:» quod
quidem in parte legi, sed nomen auctoris me 1126B legisse non
recolo. In eo, si bene memini, hujusmodi cantus nothi, id est degeneres, et non
legitimi appellati sunt; eo quod, ut ibi legitur, a septimo tono incipiant, et
eumdem in medio servantes, circa finem degenerent, aliis in primo, aliis in
quarto tono desinentibus: in primo, sicut «Ex quo facta est;» in quarto, sicut
«Benedicta tu.» Fine proinde competenter mutato, omnes hujusmodi cantus ad
septimum tonum redactos reperies. Horum cantuum duae sunt diversitates. Quidam
enim eorum ab ea littera in qua incipiunt, hilari motu ascendunt ad quintam et
pausant in ea, sub qua nisi prius esset tonus, deinde semitonium, postea tres
toni, quae dispositio potest reperiri tantum sub ea littera quae quinta est a
finali septimi toni, non possent ibi notari 1126C reliquae partes
eorum cantuum, ut potes videre in «Benedicta tu,» et similibus cantibus, qui tam
in capite, quam in toto corpore tali utentes dispositione, transmutato circa
finem per B rotundum semitonio, naturam secundi toni, et similitudinem quarti
ordinate recipiunt. Propter hoc circa finem mutatione indigentes, in ea parte
correcti sunt. Quidam vero sunt, qui ab ea littera in qua incipiunt, tono statim
deponuntur, et redeuntes ad quartam pausant in ea, quod magis videtur plagalium
esse, sicut, «Dominus regit me,» et, «Post partum.» Hos ergo non solum in fine,
sed etiam in principio mutatos invenies, ut septimo tono ubique arrideant.
Iterum praemonendus 698 es de finalibus tertiae et quartae
maneriae, apud quas similiter magna invenitur 1126D confusio.
Sunt enim quidam miserrimi cantus, nullius maneriae habentes proprietatem, qui
aeque terminari possunt in C et in G, quae diversarum sunt finales maneriarum.
Quidam super hanc rem diligentius intuentes dicunt, et bene dicunt, omnes illos
cantus esse irregulares, quos nullius maneriae certitudo distinguit: et judicant
omnium horum cantuum ita debere vel extendi progressionem, vel compositionem
variari, ut in finalibus diversarum maneriarum terminari nullatenus possint. His
proinde miserrimis cantibus suam incertitudinem leviter et breviter ablatam
invenies, ut jam non sis dubius, quibus singulos finalibus applicare debeas.
Omnes igitur cantus primae maneriae, id est primi vel secundi 1127A toni, termines, ut diximus, in D vel A. Omnes secundae maneriae,
id est tertii et quarti toni, in E vel in B quadratum: quod licet tam
authentorum quam plagalium naturaliter susceptivum sit; nullum tamen authentum
in antiphonario reperies, quem in ipso terminare valeas. Si enim est
Responsorium, versus illius authenti non potest ei competere, qui sub sexta
littera in qua incipit semitonium habet: si vero est antiphona «Saeculorum,»
ejus dem authenti non potest recipere propter eamdem causam. 6.
Nullum siquidem cantum, qui per diapente et semitonium ascendat ad sextam,
terminare potes in B quadrato, quod
supra se diapente non habet. Propter hoc non satis commode invenerunt in 1127B tertio tono versum, neuma, et «saeculorum.» Utrumque tamen
forsitan consideraverunt, et sterilitatem B quadrati et habilitatem:
sterilitatem, componentes versum. «neuma,» et «saeculorum,» cantibus in E
erminantibus tantum competentia; habilitatem, sexta pro quinta utentes: ut si
quando sterilitati illius finalis fecunditas succederet, parata esset littera,
quae authenticam ejus elevationem reciperet. Apud nos tamen authentum in B
quadrato terminari reperies, scilicet «Euntibus <al. add.
et te Deum Patrem>»: quod alibi terminari non potest. Hoc communem versum nec
habet, nec habere potest, sed habet suum proprium. Porro omnes cantus tertiae
maneriae, id est quinti et sexti toni, termines in F, vel in C, F, majori parti
authentorum; C vero omnibus fere plagalibus 1127C attribuens:
omnes vero cantus quartae maneriae, id est septimi et octavi toni, in G tantum
terminare debes. Harum septem litterarum, non unam magis, et aliam minus, sed
omnes aequaliter principales ac proprias finales esse noveris; habentes nimirum
tam authentorum elevationem, quam depositionem plagalium. Incipiunt autem a D
gravi, et in C acuto desinunt: supra enim vel infra nullam invenies, cui non
desit elevationis vel depositionis perfectio. Ut autem unaquaeque earum
progressionis praecelleret plenitudine, fecerunt Musici dispositionem litterarum
a G graeco usque in ee superacutum: non quia
maluissent abundare quam deficere; sed quia nec superabundare, 1127D nec deficere voluerunt, facientes dispositionem, quae neque sine
incommoditate contractior, nec sine superfluitate posset esse prolixior. Utquid
enim aliquid superadderes, cum supradictae plenitudini haec dispositio
sufficiat: cui e regione si aliquid subtraheres, aliquam profecto finalium
ejusdem plenitudinis decore spoliares? 7. Praeterea sunt multi
cantus, in quibus duplari elevationi hemioliam vel epitritum depositionem quam habere
solebant, subtractam invenies. Sicut «Cornelius, Sancte Paule,» et alii plures.
Omnes 1128A enim hujusmodi cantus duplices sunt et irregulares:
duplices, quia partim sunt authenti, partim plagales . Quod vero contra regulam sic ascendant et descendant, testantur
etiam ipsi doctores erroris; sed per licentiam dicunt hoc fieri, regulas
confundentes ut vitia retineant, non vitia resecantes ut regulas custodiant.
Quae est ita licentia, quae regionem perambulans dissimilitudinis, confusionem
adducens incertitudinis, praesumptionis mater et refugium erroris, veritatem
deprimit et perturbat 699 judicium? quae est, inquam, haec
illicita licentia, quae conjungens opposita, metasque naturales transgrediens,
sicut inconcinnitatem juncturae, ita et injuriam irrogat naturae? Luce siquidem
clarius est cantum illum male et inordinate compositum, 1128B qui
vel ita deprimitur, quatenus, prout decet audiri nequeat; vel ita elevatur, ut
cantari non valeat. Sic enim debet fieri, ut in inferioribus auditorem habeat,
et in superioribus prolatorem. Hujus mediocritatis tenorem quidam in octo,
quidam in novem vocibus esse voluerunt, non clamosarum, sed vocum mediocrium
possibilitatem considerantes. Verumtamen secundum illos, quorum exquisitior
videtur esse sententia, usque ad decem voces potest cantus progredi, propter
auctoritatem Psalterii quod decachordum est; et ut aequalis sint dignitatis
singulae voces diapason, quae octo sunt: quatenus ultimae, sicut et mediae,
geminam habeant habitudinem, scilicet elevari et deponi, collocatis altrinsecus
duabus vocibus, altera superius, altera inferius; 1128C quia
tantum hoc per octo voces habent cantus discurrere, et non per plures: propter
quod regulari cantuum progressioni diapason sufficit. Licet enim in progressione
cantuum duabus vocibus hinc inde, ut dictum est, positis, decem voces
inveniantur, non tamen per decem voces, sed tantum per octo medias cantus
discurrere, et usque ad voces altrinsecus positas pervenire habet, sed per eas
ire vel redire non habet. Et quod majus est, secundum dispositionem tonorum et
semitoniorum; quam habent musici, qui primae et quartae et septimae litterae
altrinsecus tonum attribuunt, secundae et quintae inferius tonum et supra
semitonium, tertiae vero et sextae e converso, videlicet supra tonum et inferius
1128D semitonium, non praetermittentes quandoque B. rotundum pro
asperitate tritoni: secundum hanc, inquam, dispositionem nullus cantus fieri
potest in decem vocibus vel citra qui notari non possit; sed undecim vocum
cantus fieri potest, qui notari non potest. Fac enim cantum qui sit authentus
tertiae maneriae, et da dispositioni ejus in uno loco tonum, in alio semitonium;
et eleva cantum illum decem vocibus, ut sint undecim, addita illa quae est in
depositione; scito profecto cantum illum non posse notari, quia sub C acuto
terminari non potest: cum in depositione, 1129A sub finali, modo
tonum, modo semitonium habeat, sed nec ibi, cum cantus excedat ee
superacutum. 8. Est igitur triplex ratio, quare cantibus decem
voces attribuantur: Psalterii auctoritas, dignitatis aequalitas, et notandi
necessitas. Secundum hujusmodi sufficientiam decem vocum consideraverunt musici
progressionis plenitudinem, propter quam singulis assignandam finalibus
praedictam dispositionem protraxerunt al G graeco
usque in ee: alioquin insufficiens esset formula, nec daret singulis plenarium
ascensum. Has decem voces in sua progressione aliter ordinant plagales.
Authentos vocamus, qui majoris sunt auctoritatis, primum, tertium, quintum, et
septimum, qui gravari nolunt aut deprimi, sed 1129B leves in
saltibus, agiles in motibus, quintam et eas quae supra sunt litteras
frequentant. Hi sub finali quae una est de decem vocibus, unam subponunt, octo
supraponunt. Plagales sunt qui minoris sunt dignitatis, secundus videlicet,
quartus, sextus, et octavus, qui raro tangunt vel transeunt quintam, sed sub
ipsa volunt morose gravari. Hi finales suas quasi in medio collocantes, quatuor
ipsis voces subponunt, et quinque supra ponunt, pulchra videlicet rationis
probabilitate, ut quot vocibus in elevatione superantur, tot superent authentos
in depositione. Nullus itaque plagalis ultra sextam elevari, et nullus authentus
plus quam una voce debet deponi. Plane igitur insaniunt, qui plagalem elevare
per diapason, et authentum per diapente 1129C vel diatessaron
deponere praesumunt. Utquid enim fiunt vel habentur hujusmodi cantus, graves
quidem ad notandum, graviores ad cantandum, lineas variantes, arterias 700 cruciantes, caverciatam, <al.
cauteriatam> habentes progressionem, nunc ascendentes usque ad caelos, nunc
descendentes usque ad abyssos? Ne etenim ejusmodi cantus fierent, testante
Widone, consilium fuit ut unusquisque quatuor modorum, videlicet protus,
deuterus, tritus, tetradus, partiretur in duos, id est authentum et plagalem,
distributisque regulis, acuta acutis, et gravia convenirent gravibus. Cum enim
hujusmodi cantus secundum unam partem sui sint graves et plani, secundum alteram
acuti et alti; versus et psalmi uno eodemque modo prolati diversis competenter
1129D aptari non possunt. Quod enim subjungitur, si est grave,
cum acutis non convenit: si acutum, a gravibus discordat. Prohibet etiam idem
Wido, ne hujusmodi abusio elevationis et depositionis fiat in Antiphonis et
Responsoriis, quorum cantibus, psalmis et versibus coaptandi sunt. Cum enim
cantus sit communis et duplex, versus autem et «saeculorum,» vel tantum
authentice, vel tantum plagaliter canantur, ad illius modi cantum competenter
non possunt aptari, cum plures sint in quibus adeo confunditur gravitas et
acumen, ut vix possit adverti, cui magis, id est authento vel plagali,
conferantur. 1130A 9. Prohibentibus itaque metis
naturae necessariis, plus quam quatuor manerias inveniri impossibile est, quae
et ipsae secundum depositionem plagalium et authentorum elevationem octo modis
exprimuntur, quorum bini et bini, authentus videlicet et plagalis ejus,
conveniunt omnino in maneria, sed differunt, hinc in depositone et elevatione
progressionis, inde in hilaritate et gravitate compositionis: elevationem
siquidem et hilaritatem usurpantibus authentis, depositionem vero et gravitatem
plagalibus retimeutibus. 10. Ad hos inter se distinguendos,
«Neumata» inventa sunt singulis subjicienda antiphonis, quae apud quosdam
«Stivae» vocantur, et apud Graecos signantur per haec verba, «Hoa nocane» et
«nocais 1130B » et his similia, quae quidem nihil significant, sed ad hoc tantum a
Graecis sunt reperta, ut per eorum diversos ac dissimiles sonorum admiranda
varietas aure simul et mente posset comprehendi. Haec ita maneriam suorum
modorum et compositionem debent exprimere, ut postquam tuae diligentius memoriae
fuerint impressa, frequentatis aliquandiu cantuum diversitatibus, quibus
arrideant cantibus auditu etiam facile cognoscas. Unumquodque ergo eorum suo
modo singulare debet esse sufficiens: in hoc sufficiens, ut cuilibet finali sui
modi convenire possit, in hoc singulare ut cantui alterius modi convenire non
possit. Non enim ad discernendos modos a se invicem neumata competenter essent
inventa, nisi unumquodque suo modo sufficeret, et 1130C eum
evidenter ab aliis discerneret. Debet ergo maneriam et formam, tam communem,
quam propriam, sui modi exprimere: maneriam videlicet per dispositionem; formam
vero per compositionem, praetermissis interim neumatibus plagalium, quae
competenter inventa esse videntur, utpote sufficientia suis modis atque
singularia. De neumatibus authentorum sciendum est, omnia mala esse inventa, vel
post inventionem corrupta, praeter neuma primi toni. Unde siquidem neuma quinti
toni et incompetenter inventum reperies, quia suo modo nec sufficiens, nec
singulare est. Cum enim ascendat per duos tonos, et semitonium, licet
naturaliter C finalem habeat, in F tamen nisi accidentaliter terminari 1130D non potest. Unde non est sufficiens: quia naturaliter utrique
finali debet convenire, non per B rotundum quod a distinguendis tonorum
proprietatibus omnino excluditur. Valde enim absurdum est, ut in eisdem
litteris, in quibus cantus totus comprehenditur, suum neuma quod ipsius naturam
debet ostendere, recipere non possit, quod tibi contingit in hoc modo in
cantibus ascendentibus per tritonum. Iterum singulare non est, quia naturaliter
et proprie terminari habet in G, quae est finalis quartae maneriae. Considera
namque neuma septimi toni, et hoc illi conferas: ejusdem utrumque dispositionis
prorsus 701 invenies et ejusdem fere compositionis, ita ut
hoc septimo tono 1131A et illud quinto, eadem possis aptare
diligentia, qua et hoc quinto, et illud septimo. Unde et hoc neuma septimi toni
irrationabiliter est inventum, cum competere possit finali tertiae maneriae. Est
aliud valde indecens in utroque neumate: habet enim utrumque in suo principio
plagalem elevationem, ascendens per tonum et semitonium, et moram faciens in
quarta, sicut prorsus invenies in neumate octavi toni, qui plagalis est. Ergo
vel communem authentorum, vel propriam alicujus authenti compositionem neutrum
exprimit, nec minus competenter assignari potest octavo tono, qui plagalis est.
Propter hoc utrumque mutatum invenies; ita plane ut suo modo unumquodque
sufficiens sit, et singulare, nec superflua utatur circuitione. Neuma similiter
1131B tertii toni insufficiens est, quia authentis qui terminari
possunt in B quadratum, convenire non potest; et ideo sub sexta semitonium
ablatum invenies. Has neumatum exquisitas proprietates esse scias admodum
necessarias ad distinguendos quosdam authentos a suis plagalibus. Haec enim
antiphona, «Lex per Moysen data est <al. sede a dextris
meis>,» quae semel quintam tangit, et se totam sub ea colligit, omnino plagalis
esset, nisi propriam sui authenti compositionem haberet, quam in neumate ipsius
invenies; videlicet, a finali per tonum <al. totum> B
descendere, et inde surgere per diatessaron, constans ex duobus tonis et
semitonio; postea per duos tonos ascendere ad quintam; et inde per quasdam
interpositiones redire ad finalem. Curre 1131C per quaslibet
antiphonas primi, hanc fere in omnibus compositionem invenies. Idem reperire
potes in neumatibus aliorum authentorum. Caveant autem quicunque de cantuum
distinctione perfectam volunt habere notitiam, ne propter aliquod brevitatis
desiderium haec neumata quasi superflua praetermittant. Adeptae siquidem
brevitatis non tantum valeret compendium, quantum amissae commoditatis noceret
dispendium. 1132A 702 11. His
et aliis rationum probabilitatibus contra usum omnium Ecclesiarum Antiphonarium
hoc corrigere coacti sumus: magis nimirum naturam, quam usum aemulantes. Nec hoc
unique suggessit praesumptio, sed injunxit obedientia. Si ergo opus singulare et
ab omnibus Antiphonariis diversum fecisse reprehendimur, id nobis restat
solatii, quod nostrum ab aliis ratio fecit diversum: alia vero inter se diversa
fecit casus, non ratio, vel aliud quidpiam, quod in causa casui non
praeponderat. Licet enim in vitiis omnia fere conveniant, in quibus tamen
rationabiliter convenire possent, adeo disconveniunt, ut idem Antiphonarium nec
duae canant provinciae. Mirum proinde videri potest, quare majoris fuerint
auctoritatis atque communioris 1132B notitiae falsa quam vera,
vitiosa quam sana. Ut enim de comprovincialibus loquar Ecclesiis, sume Remense
Antiphonarium, et confer illud Belvacensi, vel Ambianensi seu Suessionensi
Antiphonario, quod quasi ad januam habes; si identitatem inveneris, age Deo
gratias. Nolumus autem latere posteros, quod hortatu dominorum et Patrum
nostrorum multa retinuimus de veteri Antiphonario, quae quidem tolerabilia, sed
multo melius possent haberi. Duo tamen incorrecta reliquimus, digna penitus
correctione, videlicet, metrum quarti toni, metrumque septimi: quae licet in
graduali correximus, propter usum tamen psalmorum in Antiphonario non potuimus
corrigere, reclamantibus eisdem Patribus nostris, quorum assensu et benedictione
caetera 1132C pro viribus exsecuti sumus. Praedicta metra quare
vitiosa sint ratio in promptu est. Cantus enim psalmorum quarti toni, impediente
solo metro, nullis Antiphonis potest aptari quae terminentur B quadrato; metrum
vero septimi toni in ea littera pausat in qua tonus ille nullum principium
sumit, quod nulli tono licet. In illis enim litteris debet pausare quilibet
tonus, in quibus habet frequentius incipere.
|