1131 SUPER HYMNUM: JESU NOSTRA REDEMPTIO. MONITUM IN OPUSCULUM
SEQUENS.Sitne haec commentatiuncula revera S. Bernardi,
utique Clarae-Vallensis, nec ne, non ausim affirmate pronuntiare. Ita tamen nos
sentire jubet codex Mellic. E. 42, licet non antiquior saeculo XV, in quo illa
Stimulo amoris Eckeberti illico subjicitur. Certe in ea
nihil admodum Bernardo indignum reperias. S. BERNARDUS. Super hymnum: Jesu,
nostra redemptio (R. P. Bernardi PEZII Bibliotheca ascetica antiquo-nova, tom. VI, Ratisbonne 1725,
in-12.)1134 Tantus fuit amor! Si Christus Filius Dei vivi tot membra
habuisset, quot sunt stellae in firmamento coeli, et unumquodque membrum suum
corpus habuisset, omnia ad passionem Christus exposuisset, antequam unam animam
in faucibus diaboli non redemptam reliquisset. O qualis et quanta est clementia
Domini! Quae vicit clementia mei Jesu
Christi, qui non minus diligit peccatorem conversum, quam eum qui peccati
maculam nunquam contraxit. Verbi gratia.
Conversio peccatoris cibus et potus est Salvatoris. Inferni claustra penetrans. Homo audacter dic: Peccavi! Non
te terreat ira Principis, nec timor Diaboli, nec poena infernalis, nec
desperatio peccati enormis. Magis enim Judam desperatio quam peccatum quod
commisit, damnavit. Ipsa te cogat
pietas. Peccavimus, et pepercit: offendimus, et adhuc placatus
existit. Tu nostrum gaudium. O bone
Jesu, duo in me ignosce: naturam, quam fecisti, et peccatum, quod ego adjeci.
Fateor quod per culpam deformavi naturam. Memento quod sum spiritus vadens et
non rediens. Per me ivi in peccatum, per me redire non possum. Eia, benignissime
Jesu! tolle a me quod feci, ut remaneat quod tu fecisti, ne pereat quod pretioso
sanguine in tua cruce redemisti. Amen.
|