PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1133

OPUSCULA DUO.

1133

MONITUM IN OPUSCULA DUO SUBSEQUENTIA.

Librum sequentem ex codice membranaceo saeculi XIII luci mandamus, qui tractat De passione Christi, et doloribus, et planctibus Matris ejus. Conscriptus est in forma dialogi, et num sit Bernardi Clarae-Vallensis vel alterius abbatis Bernardi, ignoramus; eum tamen publici juris facimus, quia valde devotus est.

Tractatum alterum De laudibus B. V. M. inscriptum ex alio codice chartaceo in quarto, ut vocant, saeculi XIV, exscribere necesse fuit. Hunc tractatum seu librum vidimus in Bibliotheca coenobii S. Mariae Magdalenae ord. Praedic. Astae, sign. N. A. B. C., num.: Num vero ejusdem sit vel alterius monachi deflorantis opera ejusdem, judicent critici.

LIBER DE PASSIONE CHRISTI ET DOLORIBUS ET PLANCTIBUS MATRIS EJUS. (D. Eugenius de LEVIS, Anecdota sacra, p. 60. Augustae Taurinorum 178 . . . 4o.)

1133A 702 2 Quis unquam regnans in coelo sursum, vel peregrinans in terra deorsum, audiens vel mente pertractans quomodo factus est opprobrium (Psal. XXII, 7) ipse Dominus angelorum, et abjectio plebis (ibid.) Filius Dei Patris, et poterit lacrymas continere, vel ei enim erit impossibile flere? Verumtamen, tu, gaude gaudio magno ab ipso, nunc glorifica in coelis, quae in mente clavis amarissimae fuisti confixa suae piissimae mortis. Mihi tamen, obsecro, lacrymas illas infunde quas habuisti in sua passione, ut iis fluam largius.

De passione filii tui et Domini mei verba ad invicem conferamus.

Teneris promissionem reddere quam nobis superius promisisti. Memini te mihi in primo exordio 1133B nostri sermonis fuisse locutam de doloribus, quos ipsa portasti pro morte unigeniti tui, quia, ut audivi, 1134A non modicum perturbatus coepi quaerere, dolens qui essent illi tui sermones.

Cui ipsa dixit: Qui sunt isti sermones? Interim recogita in amaritudine animae tuae. De his in consequentibus ad invicem conferemus.

Enarra, te flagito, seriem veritatis, quae mater es veritatis. Ad quem illa:

Illud quaeris; caput et initium est magni doloris. Sed quia glorifica flere non possum, tu cum lacrymis scribe quae cum magnis doloribus ipsa persensi.

Cui, inquam, flere peropto, et nihil mihi aliud libet, da quod jubes, et praebe quod cupio.

Audi, ac servis tuis dicat domina mea. Dic mihi si in Jerusalem eras, quando fuit captus filius tuus, 1134B et vinctus, et ductus, ad Annam tractus?

At illa: In Jerusalem eram, quando hoc audivi, 1135A et gressu quo potui ad Dominum meum flens perveni. Cumque illum fuissem intuita pugnis percuti, alapis caedi, faciem conspui, spinis coronari et opprobrium hominum fieri, commota sunt omnia viscera mea (Gen. XLIII, 30), et defecit in me spiritus meus (Psal. LXXVI, 4) et non erat mihi fere vox, neque sensus. Erant et mecum meae sorores et feminae multae, mecum plangentes eum quasi unigenitum, inter quas erat Maria Magdalena, quae super omnes alias, excepta illa quae loquitur tecum, dolebat, et dum Christus Deus, clamante praecone, imperante Pilato, sibi bajulans crucem ad supplicium traheretur, et factus est concursus populorum post ipsum euntes, alii super ipsum plangentes, alii <cod. ei> eum illudentes ridebant. Sequebatur et ipsum, prout 1135B poterat, ejus moestissima mater cum mulieribus, quae secutae fuerant a Galilaea ministrantes ei, a quibus trahebatur, et tenebatur velut emortua, quousque perventum est ad locum ubi crucifixerunt eum. Ante oculos ejus fuit in cruce levatus, et ligno durissimis clavis affixus, et ipse tanquam agnus coram tondente se vocem non dabat, nec aperiebat os suum (Isai. LIII, 7). Aspiciebat ancilla Dominum suum, intuebatur mater filium suum in cruce pendentem, morte impiissima morientem, et tanto doloro vexabatur in mente, quanto non posset explicari sermone. Nec mirum, manabat ejus sanguis ex quatuor partibus rigantibus nudis, ligno manibus, pedibusque clavis confixus, de vultu illius pulchritudo effluxerat omnis. Et qui erat prae filiis hominum 1135C speciosus (Psal. XLIV, 2), videbatur omnium indecorus. Videbam quod complebatur propheticum illud in eo judicium, cum et non erat illi species, neque decor (Isai. LIII, 2), quoniam iniquorum vultum illius verberum faedaverat livor, et videbam me deseri ab ipso quem genui, nec supererat alius, quoniam mihi erat unicus, et ideo non poterat capere in me dolor meus; vox mea fere perierat omnis, sed dabam gemitus suspiriaque doloris. Volebam loqui, sed dolor verba rumpebat, quoniam verbum jam mente conceptum, dum ad formationem praetenderet oris, ad se imperfectum revocabat dolor, non inimica cordis vox tristis sonabat foris vulnus denuntians mentis, verba dabat amor, qui raucum 1135D sonabat, non lingua vocis magistra perdiderat usum. Loquendo videbam morientem, quem diligebat anima mea, et tota liquefiebam prae doloris angustia. Aspiciebat et ipse benignissimo vultu me matrem plorantem, et me verbis paucis consolari voluit. Sed ipsis consolari non poteram, sed flebam dicendo, et dicebam plorando: Fili mi, fili mi, quis mihi dabit, ut ego moriar pro te? Moritur filius, cur nec secum misera moritur mater ejus? Amor unice, fili mi dulcissime, noli me derelinquere post te trahe me ad te ipsum (Cant. I, 3), ut ipsa moriar tecum. Male solus moreris, tecum morte perimatur ista tuageni trix, et mors, mihi miserae parcere noli, tu mihi sola prae cunctis placens, exere vires tuas, trucida matrem, et cum filio perime simul, 1136A Fili et indulcor unice, singulare gaudium vitae meae, animae et omne desiderium, et fac ut ipsa nunc moriar tecum quae te genui ad mortem, sine matre noli mori. Recognosce me miseram matrem tuam, et exaudi precem meam; decet enim filium exaudire matrem. Exaudi me, obsecro, in tuo me suscipe patibulo, ut qui una carne vivimus, una carne pereamus.

O Judaei, ipsi nolite mihi parcere, qui natum meum crucifixistis. Matrem crucifigite, aut alia quacunque me saeva morte perimite. Dum meo cum filio finiar simul, male solus moritur. O mors, orbas orbem radio, ne videam filium, gaudium, dulcorem! vita mea, salus mea perimitur, ac de terra tollitur spes mea. Cur ergo vivit post filium mater in dolore? 1136B Tollite, suspendite matrem cum suo pignore. Non parcis proli, non parcas et mihi; tu mihi, mors, esto serva.

Tunc summe gauderem, si mori possem simul cum Christo meo dulci, et simul mori misera. Sed mors optata recedit. Vae mihi infelici! Tibi, Jesu, praecepta vincit mors. Morte mori melius mihi quam vitam dulcem mortis; sed fugit a misera, et me infelicem relinquit, cui ipsa mors optata nunc esset.

O fili chare, o benigne, summe nate, miserae matris suscipe preces. Desine matri nunc esse durus, qui semper fuisti benignus in cunctis. Suscipe matrem in morte tecum, ut vivat tecum post mortem semper. Nihil vivere dulcius mihi quam tecum 1136C mori et vivere. Nihil vivere amarius est quam vivere mihi post tuam mortem.

702 3 Tu mihi pater, tu mihi mater, tu mihi sponsus, tu mihi filius, tu mihi omnia eras. Nunc orbor patre et matre, viduor sponso, et desolor prae omnibus, omnia perdo. O fili mi, ultra quid faciam? Vae mihi! veni, fili. Quo vadam? Ubi me vertar, dulcissime? Quis mihi solamen, piissime? Quis mihi de caetero subsidium et consilium ultra praestabit, fili charissime? Omnia possibilia sunt tibi. Sed si non vis ut moriar tecum, mihi relinque aliquid benigne consilium. Cui oculis et vultu, Domine, tam anxie in cruce annues?

De Joanne, ait: Mulier, ecce filius tuus (Joan. XIX, 26), et erat ipse praesens Joannes vultu tristis, lacrymis 1136D semper plorans, ac si diceret:

O homolus <cod. homulus>, ad flendum mollis, ad dolendum! Tu scis quia ad haec veni et de te carnem assumpsi, ut per crucis patibulum salvarem genus humanum. Quomodo implebuntur Scripturae? Scis enim quia oportet me pati pro salute generis humani, sed die tertia resurgam tibi, et discipulis meis patenter apparens. Desine flere, dolorem depone, quia ad Patrem vado, gloriam paternae majestatis percipiendam ascendo. Quinimo et gratulare mihi, quia nunc inveni ovem errantem, quam tam longo tempore perdidi. Moritur unus, et ut idem totus reminiscatur mundus, ob meritum Christi, peccatores salvantur cuncti nunc, unius ob meritum. 1137A Quod placet Deo Patri, quomodo displicet tibi, mater dilecta? Calicem quem dedit mihi Pater (Joan. XVIII, 11), non vis ut bibam illum? Noli flere, mulier, noli flere, dulcissima mater. Non te defero, non te derelinquo, tecum sum, tecum ero omni tempore saeculi; si secundum carnem subjaceo imperio mortis, secundum divinitatem fui, sum et ero semper immortalis et impassibilis. Bene scis unde processi et veni. Quare ergo tristaris si illuc ascendo unde descendi? Tempus est ut revertar ad eum qui me misit, et quo ego vado, non potes modo venire; venies autem postea (Joan. XIII, 36).

Interim Joannes, qui nepos tuus reputabitur tibi filius, curam habebit tui, et erit tibi solatium fidelissimum. Inde Joannem intuitus ait: Ecce mater 1137B tua (Joan. XIX, 27), ei servies, curam illius habe, eam tibi commendo, suscipe matrem meam, suscipe matrem tuam, imo magis suscipe meam.

Tacebant isti virgines, ambo prae dolore loqui non poterant, nec respondere verbum, quia illum videbant quasi mortuum. Erant enim illi velut mortui, unde spiritus eorum voces exhalare non poterant. Audiebant, et tacebant, quia prae dolore loqui non valebant. Defecerat enim spiritus eorum, et amiserant virtutem loquendi; solus illis dolor, luctus qui remansit anxius, amabat flere, et flebat amare. Amare flebant, quia amare dolebant. Nam gladius Christi animas utriusque transibat. Transibat sensus saeve, perimebat utrumque, quo magis amabat segnior fiebat in matre. Mater sentiebat Christi 1137C dolores. Virgo quem peperit gladium est passa doloris, Christi morientis vulnera matris erant, Christi dolores fuerant tortores in anima matris. Mater mater erat levata pignoris morte;

Morte martyr erat percussa cuspide teli

quo membra Christi servi foderunt inique, ipsa erait, quam dolor magnus tenebat. In mente ejus creverant immensi dolores, nec poterant exterius refundi. Intus atrocius saevientes dolores nati matris animam gladiebant. In carne Christus solvebat debitum mortis, quod gravius erat quam mori animae matris.

Interim Christus Matri et Joanni dixit: Sitio (Joan. XIX, 28), et dederunt ei, qui crucifixerunt eum, acetum 1137D cum felle mistum. Quod cum gustasset noluit bibere (Matth. XXVII, 34), et dixit Consummatum est (Joan. XIX, 30), et clamavit voce magna, dixitque: Pater in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Et sic dicens exspiravit (Matth. XXVII, 30).

Tunc tremuit terra, tunc sol sua lumina clausit,

Moerebant poli, moerebant sidera cuncta,

Omne suum jubar amisit sua lumina perdens,

Omnis plangendo recessit fulgor ab alto.

Scinduntur duri lapides, scinduntur culmina templi.

Surrexerunt multi apertis tumbis sepulcri fatentes Christum cum voce publica Deum.

702 4 Cogitare libet quantus dolor interfuit matri, cum sic dolebat, quae ita sensibilis erat. Non lingua loqui, nec mens cogitare valebat quanto dolore 1138A anima tunc tenebatur Mariae. Juxta crucem Christi stabat emortua Virgo, quae illum concepit virgo de sancto Spiritu; vox non erat ulla, dolor abstulerat vires. Imo strata jacens pallebat quasi mortua, vivens vivebat, moriens vivensque moriebatur, nec poterat mori, quia vivens mortua erat; in anima illius dolor saeve saeviebat, optabat mori quam vivere post mortem Christi, quod male vivens mortua tunc erat. Ibi stabat dolens, confecta saevo dolore, exspectans Christi corpus deponi de cruce; haec plorabat, dicens, atque plorando dicebat: Laedite mihi miserae, vel corpus exanime. Complevisti vota. Exstinctum deponite. Mater, vel simili magis me morte jungite illi, ut cum suis pereant doloribus infiniti dolores. Deponite eum mihi, ut habeam 1138B mecum ejus exanime corpus, mihi solamen erit, vel saltem defunctus.

Juxta crucem stabat Maria (Joan. XIX, 25) considerans vultu benigno Christum pendentem in crucis ligno, stipite saevo, pedibusque flexis, junctisque manibus levabat in altum, amplectens crucem, ruens, et oscula ejus, Christi qua parte sanguis nuda rigabat, ut Christum valeret amplecti, quae non poterat sursum volebat tendere manus. Sperat amor multa, quae raro, vel neque fieri possunt sibi concedi. Cuncta amor impatiens credit, volebat amplecti Christum in alto pendentem; sed manus inde frustra tensae in se complexae redibant. Se levans a terra sursum se erigebat ad Christum, et quia tangere nequibat illum, male collidebatur ad 1138C terram; ibi prostrata jacebat doloris immensitate depressa, sed eam erigere compellebat vis magni amoris incensam. Impetu amoris surgebat intensis manibus attractare cupiens Christum. Erat enim vero magno cruciata dolore, terram iterum petere cogebatur. O quam male tunc illi erat, gravius erat illi vita vivere tali, quam mortis gladio ab impiis saeve necari, tamque mortis pallor ejus perfuderat mentem, vultu tamen perfuderat, et genis, et ore rubra erat Christi cruore. Cadentes guttas sanguinis ore tangebat, terram deosculans, quam cruoris unda rigabat.

Interim quidam vir nobilis, nomine Joseph, qui erat discipulus ejus (Matth. XXVII, 57), sed tamen 1138D occulte, confidenter ad Pilatum ingreditur, sibi postulans dari corpus Domini nostri Jesu, quo concesso sibi, accersivit quemdam virum sapientem, et legisperitum discipulum Christi occulte similiter, nomine Nicodemum, et convenerunt ad locum ubi Dominus crucifixus erat, secum instrumenta portantes, quibus clavis avulsis de cruce possent deponere eum. Quos dum mater ejus vidit volentes deponere ipsum; quae de morte consurgens, paululum reviviscens spiritus ejus, et illud, quod poterat, adjutorium ministrabat. Unus clavum e manibus trahebat, alius ne caderet corpus examine sustentabat. Stabat et Maria, brachia levans in altum, ut caput et manus dependentia Christi super pectus traheret ipsa simul. Quem dum attingere valuit, in 1139A osculis, et amplexibus ruens de eo suo dilecto, licet exstincto, satiari non poterat. Hoc dum de cruce in terra corpus depositum fuit, super ipsum ruens prae incontinentia doloris et immensitate amoris quasi mortua stabat.

Stabat ad caput exstincti filii sui mater Maria lacrymis faciem ejus rigans; per diversa torquebatur suspiria interius, frontem, et genas, oculos, quasi simul et nasum, omniaque frequentius osculabatur, ipsa lacrymarum tanta ubertate flebat, ut carnem cum spiritu omnem in lacrymis resolvi putares. Rigabat lacrymis exstinctum filii corpus expositum, cum fuerat in lapide, quem madebat, in quo ejus lacrymae adhuc apparere ferunt; illus facta revocabat ad mentem.

1139B Quis vel qualis fuerat, quem ipsa Virgo concepit sine umbedine, peperit et sine dolore, totum ei erat omne, quod ipsa videbat, tamen Deus et Dominus suus, et unicus filius ejus. Et sic male ei erat, sicut ipse omne poterat, et esse dolebat. Dicat, si potest, quicunque dicere cupit, quantam Christi mater tenebat miseriam doloris Virginis? Dolorem posse narrare non credo. Tamen rectus erat amoris continens modus; non desperabat, sed pie justeque dolebat, quem genuit Virgo, injusta morte dolebat damnatum, sperans tamen ipsum die tertio resurgere.

702 5 Quaedam et illae plorabant feminae sanctae, quarum prior erat numerus, paucique virorum, qui lugerent Christum simul cum Virgine matre. Erant 1139C et angeli simul cum illa dolentes, tamen dolentes si poterant, qui de pio dolentes, et justo dolore. Compatiebantur in morte Christi dolendo, gaudentes quod redimeretur genus humanum, flebant, ut arbitror, amarissime mente conturbati, quia matrem Christi videbant tanto dolore teneri. O quis angelorum vel archangelorum contra naturam illic non flevisset! imo contra naturam immortalis Deus homo mortuus jacebat. Videbant corpus Christi sic male tractatum ab impiis, sic vulneratum jacere exanime, et Mariam suo cruentatam cruore, illam piam, illam sanctam, totam bonam, totam dilectam, totam dulcem, totam pulchram, totam delectabilem Mariam suam beatissimam matrem tantis cruciari 1139D singultibus, tam amoris repletam doloribus, sic amarissime flere, unde suas lacrymas non poterat refrenare. Flebat luctus, et planctus, et moeror ab angelis praesentibus ibi quales docebat luctus spiritus almos. Imo mirare, si angeli cuncti non flevissent etiam in illa beatitudine ubi est impossibile flere. Credo propter quod loquor, quod dolebant, si dolore valebant, sicut enim fuit possibile Deum per assumptum hominem mori, ita possibile fuit angelos beatos dolere in morte Domini sui.

Joseph ab Arimathaea vir sanctus, et justus, qui cum Nicodemo deposuerat Christi corpus de cruce sicut Evangelium ei testimonium perhibet, posuit eum in sindone munda conditum pretiosissimis aromatibus (Joan. XIX, 39), et posuit illud in monumentum 1140A novum, quod fecerat sibi alacriter, et devote; tunc ad illius exsequias angelorum millia millium decantabant, quia omnes convenerant ad sepulturam Domini sui. Illi laudes extollebant ad coelum. Maria plorabat amare juxta sepulcrum, dum Joseph et Nicodemus Deum ponerent in sepulcrum. Volebat mater moesta simul sepeliri cum illo. Haec erat enixa super dilectum suum, amplectens illum cum omni amore, dulcissime deosculans ipsum, dicebat: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei (Job XIX, 21). Illum paululum relinquite, ut aliquam videndo habeam consolationem, o charissimi, adhuc mihi, ut faciem illius sub tecto, vel animam valeam contemplari, nolite eum tradere sepulturae tam cito, date illum miserae matri suae, 1140B ut habeam illum mecum, vel saltem defunctum, aut si illum ponitis in sepulcro, me miseram deponite cum illo; mallem, quia et post id supererit mihi. Illi ponebant Christum in tumbam, et illa trahebat ad seipsam. Illa volebat eum ad se retinere, et illi volebant eum tradere sepulturae, et sic fiebat haec pia lis, et miseranda contentio inter eos. Omnis caro tamen sic amarissime flebat, ut nullus eorum ad plenum verba formare posset. Videbant intrare matrem omni destitutam solatio, et super illam dabant potius planctum, quam super exstinctum filium suum, Dominum nostrum. Major illis erat dolor de matris dolore, quam fuerat de sui Domini morte. Flebant igitur cuncti miserando dolore gementes, et sic vitae Dominum mortis sepulturae 1140C dederunt. Sepulto Domino, sepulcrum mater amplectitur omni corde, et qua poterat voce benedicebat filium suum. Sedens ad sepulcrum in viso capite illi extendebat manus desuper osculans illud, nimis amare Dominum deplorabat singultu.

Accessit Joannes, cui eam commendaverat Christus, et lugens ipse eam levavit lugentem; nam cruciata gemitibus, fatigata dolore, afflicta plorationibus, pedibus stare fere nequibat, et tamen sic portatur, a mulieribus sanctis adjuta, a cunctis plorantibus simul, Jerusalem ingreditur, quam feminae multae videntes, motae pietate super illius dolores ad luctum convertebantur amarum, et illarum quaedam ambulantes post illam etiam lamentabantur. 1140D Plorantes plorabant, multaeque condolebant Mariae. Nam dolor ejus multos faciebat dolores. Vix poterat lacrymas continere quicunque videbat eam plorantem. Tam pie plorabat, et tam amare dolebat, quod ex pio suo ploratu multos etiam invitos trahebat ad luctum; planctus fiebant a quocunque transibat.

Maria plorabat ipsa, plorabant ambulantes cum ipsa, plorabant multi venientes obviam ei, sic usque deducitur a plorantibus plorantes quousque perventum est ad domum Joannis. Ibi resedit, ibique permansit in domo sua cum Joannes retinuit, et sicut propriam matrem eam in corde dilexit.

O felix, o beatus Joannes, cui talem Dominus commendavit thesaurum. Reddet tibi Dominus mercedem 1141A dilectionis, quam in ejus matre tibi commendata ab ipso semper habuisti. Benedictus tu a Christo. Benedictus a matre ipsius, quam dilexisti puro et mundo corde. Benedicti sunt omnes qui diligunt eam.

1142A Et semper sit benedictus filius ejus Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen

TRACTATUS AD LAUDEM GLORIOSAE V. MATRIS. (Eugenius de LEVIS Anecdota sacra, p. 70.)

1141B 702 6 Syllabae coelestibus sacramentis plenae, ore polluto, amorem mihi, et verecudiam intermittunt, quia vir pollutus labiis ego sum (Isa. VI, 5), cor immundum habeo, pollutam linguam rubigine pollutionis tinea denigratam. Aegra est conscientia quam tinea ad ultionem corruptionis corrodit. Ad loquendum igitur de hac salutatione non solum sermonis infirmitatem, sed et silentium profiteor. Supercecidit ignis mihi, ut non possim videre hunc solem in radio, imo radium, de quo sol verus procedit. Syllabas hujus salutationis coelestibus sacramentis plenas de illo libro credo sumptas, quem signatum vidit Isaias qui si detur scienti, vel non scienti litteras, neuter legere poterit (Isa. XXIX, 11). Regina coelorum haec est, de qua loqui nitimur, sed mater misericordiae 1141C terret hoc; solatur illud, sed quia mater misericordiae pro peccatoribus est facta porta Coeli, praesumit misericordiae confidentia quod dissuadet misericordiae altitudo. Scio siquidem quod fracti sunt ad numerum dentes mei. Scio certe quod non est splendida laus in ore peccatoris, et cum non praesumpserim psalmum, ut det tympanum sonum suum, tanquam aes sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1), sed licet vox discordet a vita, scio tamen quod verbum de regina est ex altitudine magis gloriosum. Dicamus ergo: Ave, Maria, gratia plena (Luc. I, 28).

O nova, o coelesti nectare delibata. O vere praedicanda salutatio: Surge, aquilo, et veni, auster (Cant. IV, 16) perfla nobis syllabas hujus salutationis 1141D in dulcedine, ut fluant aromata illius. In hac salutatione quaelibet syllaba odore paradisi redolet, quia verba haec vere sunt coeli melle mellita, et quia de throno procedunt in hac valle lacrymarum peregrina, vix habitant domos luteas Evae filiis intelligenda. Nardus cum croco, et crocus cum nardo fistula, et cinnamomum, myrrha, et aloe, cum universis lignis Libani (Cant. IV, 14). In salutatione mutua dulcedine respirant nitor verborum grammaticus, titubator dialecticus, exornator rhetoricus, et his verbis obstupescunt quod mirabilis salutatio procedens a throno lampades habet coruscantes, ut lychnum pectoris perspiciat et illustret. Haec salutatio 1142B in sacrario Trinitatis est digito Dei conscripta, cum in consistorio coelestis palatii a notatione majestatis sumpsisset originem, uni de fortissimis palatii ad deferendum est delegata. Gabriel namque Dei fortitudinem Hebraeus interpretatur. Mittitur namque Gabriel archangelus, et egreditur de Rege ad reginam, de Imperatore ad imperantem, de civibus coeli ad condominam palatii. Ingreditur ad Virginem regis perelectam, et eo forte alacrius, ut cum angeli prius haberent Regem, habituri essent et reginam, et ut ad supplendam ordinis angelici ruinam, peccatores ingredi viam paradisi, mater misericordiae, regina angelorum, porta fieret Coeli. Ingressus ergo angelus: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Libet intueri, libet amplecti, libet admirari 1142C in hac salutatione titulos imperatricis nostrae radiantes in diademate, et ipsius gemmas contemplari. Inspice syllabas hujus altissimae salutationis, et invenies in sigillo imperatricis nostrae, quasi characteres spiritualis gratiae annulo auctoritatis impressos. Videtur mihi videre in hoc sigillo quasi quatuor potentissimi luminis gemmas mutua redumbratione rutilantes. Quarum prima est Gratia plena, secunda Dominus tecum, tertia benedicta tu in mulieribus, quarta benedictus fructus ventris tui. Quarum tres tulit Gabriel de coelo, quarta loquente Spiritu sancto per os Elisabeth prophetantis expressit. Pereminet autem his quatuor veluti in fronte sigilli sidereum nomen Virginis, videlicet stella maris, quia sequentibus in mortali luce intimi luminis radios 1142D refundit. Turbulentissimo hujus mundi profundo superposita est haec stella maris, ut a scopulis muniat, a fluctibus eripiat, a piratis defendat, ad portum perducat. Quot autem, et quanta sint hujus impacatissimi maris pericula omnes filii Evae ingemiscunt, qui vel ad praemia suspirant, vel exsilium deplorant. Tota enim vita praesens tentatio est, de qua nimis vincitur quisquis vinci non veretur. In hoc enim mari magno, et spatioso manibus tot reptilia sunt quot vitia, tot naufragia quot excessus. O fidelis anima, in omni naufragio tuo leva oculos ad radium hujus splendidissimi sideris. Inspice stellam, invoca Mariam. Fige mentis aciem in hoc serenissimum 1143A lumen. Si cadis, resurges. Si mergeris, erigeris. Si petis, accipies. Si vadis, evades. Nonne splendida speculatione hujus splendidissimi sideris Theophilus involutus de profundo aeternae damnationis enatavit? Nonne contemplatione hujus serenissimae claritatis Basilius in precibus exauditus consolationem accepit? Haec stella maris coelos exornat, terras illustrat, mare illuminat, abyssum penetrat. O singulare remedium omnibus, qui tam causa originis, quam damnationis Evam matrem circumferebant, qui in has tenebras exteriores, inferiores projecti tanti sideris claritate post tantae mortis umbram inveniuntur! Hanc stellam si aegris inspexeris oculis sanat, si proficientibus confortat. Haec stella vere medicinales habet radios, quae fugat 1143B tenebras, urit vitia, auget virtutes, et quanto magis inspexeris, tanto magis illuminat. Hanc stellam, si in profundo sis, suspice; si nunquam vidisti, aspice; si defuisti, respice; si magis illuminari vis, inspice. Haec stella lexat de profundo, monstrat viam, imo in portum dat sine periculo.

Domine Jesu Christe, sol aeterni luminis, qui voluisti ut mater tua esset stella maris, per stellam ipsam, quaeso, illumina tenebras meas. Haec stella maris radios habet coelis admirabiles, inferis terribiles, terris salutares. Hoc praeclarissimum sidus admirantur, et laudant astra matutina, et jubilant omnes filii Dei. Ad hujus credo novitatem sideris tota fraterna multitudo proclamat: Quae est ista quae ascendit? (Cant. III, 6), et est terribilis, inque portis 1143C inferni propter virtutum quibus praeeminet excellentiam. Terribilis Judaeo, terribilis Manichaeo propter fecunditatem inauditam. Terribilis, inquam, haereticis, qui in filio Virginis naturam confundunt, vel personam. Terribilis omnibus certe, qui de partu Virginis conjecturis naturalibus habetati coeleste mysterium terrena argumentatione sugillant et corrodunt. Ad hujus coeleste radium lippit Judaeus, obtunditur haereticus, Christianus illuminatur. Lux enim, quae sanos delectat oculos, aegros offendit.

702 7 Tibi autem, o fidelis anima, hujus stellae radius illustrat mentis aciem, et depellit caecitatem. Haec est enim gratia plena. Plena, inquam, dulcedine, plena omni suavitate. Hanc enim inventor 1143D gratiarum omnium, distributor charismatum, Paracletus in accubitu totius Trinitatis tanquam regale palatium ornatu mirabili praeparavit. Aedificavit enim sibi domum in ea Dei sapientia, et spirituali opere columnas in ea septem erexit, dum illum Virgo gestavit in utero, in quo omnis pulchritudo divinitatis corporaliter habitavit. Si vasa pigmentorum diu servant aromatum fragrantiam, et diu retinent odorem, quem prius receperunt, quanto magis apotheca omnium gratiarum, in qua coelestis pigmentarius cum omnibus suis unguentis se collocavit, et cum omnibus deliciis accubuit, Nardus Virginis dedit odorem suum (Cant. I, 11), et regem de accubitu gloriae attraxit, et virginalis aulae sacrarium angelorum plenitudo implevit. O inviolabile 1144A castitatis lilium! Beatissima Virgo Maria, tu es vivum vivi Dei templum, Spiritus sancti sacrarium, cella pigmentaria, thalamus Sponsi, aureum vivi Salomonis reclinatorium, lectus coelestium nuptiarum, coetus aromatum, paradisus omnium deliciarum. Tu plena gratia, de qua nobis plene plena gratia emanavit, quae nobis omnia Pater cum Filio dedit, et merito caeteris es plenior, quia Dominus tecum in corde, tecum in utero, tecum in opere, tecum in verbo; tecum, ut te sanctificet, tecum, ut te conservet, tecum, ut in te inhabitet, tecum, ut te faciat matrem de filia, reginam de ancilla, coelum de terra. Dominus tecum, qui misit me, Dominus tecum, qui loquitur in me, Dominus tecum, qui praevenit me. Sub eo, qui miserat, discurrebat 1144B angelus, sed mentes praevenit, quia velociter cucurrit sermo ejus. Deus vero in omni creatura est, quodammodo eum significat in propositione, cum dicitur fuisse in Maria virgine. In prophetis quidem, et apostolis fuit per inhabitantem gratiam, sed longe aliter in Virgine, quae facta est ipsius habitantis gratia gratiae habitaculum, et in utraque natura inviolatum Verbo Deo praebuit hospitium. Dominus tecum Pater cum Filio, Dominus tecum Filius cum Paracleto, Trinitatis opere indiviso. Et ideo Benedicta tu in mulieribus, quae singularis meriti es, Benedicta tu in mulieribus, quae mulier salvatrix es, Benedicta tu in mulieribus, quae mater et virgo es. O vere femina super feminas benedicta! O benedicta super omnes benedictas praeelecta! O 1144C vere praeelecta super omnes praeelectas unica! O vere gemma inaestimabilis de thesauro sapientiae coelestis producta, et totius Trinitatis artificio inseparabiliter adornata! O mater, et matrum gloria! O singularis puerpera, de cujus partu stupet Romanamet fides, miratur natura, fugit consuetudo. Utrumque enim supra rationem est; utrumque credere fidei meritum est: et quae mater virgo, et qui Deus homo. Mater Eva, mater doloris, quae prius filios damnasti quam pareres, amplectere cum omnibus filiabus pedes hujus novae matris, quia ipsa tollit antiquam amaritudinem, tollit opprobrium, rescindit damnationis chirographum, delet proscriptionem.

O Virgo, virga nobilis, virga Jesse, per quam in ramo convaluit, quod perierat in radice. Radix 1144D amaritudinis Eva, radix aeternae dulcedinis Maria. Haec est miranda, et profundissima dispensatrix sapientiae, quae talis virga nascetur de tali radice talis filia de tali matre, talis libera de tali proscripta, talis imperatrix de tali captiva, tam florens rosa de tam sicca spina! Mater tua vix habuit innocentiam, et amisit. Vix stetit, et cecidit. Nondum pepererat, et nascituros damnavit. Sed beatissima virgo Maria contra lethiferum suasionis venenum facta est regale antidotum, ut ex suo utero praepararet medicinae coelestis arcanum. Tu es vere benedicta in mulieribus, quia tu es mira medicina, virginum decus, innocentiae speculum, castitatis exemplum, integritatis forma, ut adducantur regi virgines; servit iis virgo mater prima, et proximae 1145A ejus post eam afferunt laetitiam, et exsultationem. Si enim filiae regis in exsultatione, honore sponsi, si filiae Tyri intrant (Psal. XLIV, 13) ad nuptias, quanto magis tu Virgo, mater Sponsi, regina virginum in vestitu deaurato circumdata varietate (Ibid., 10), omnes choros coelestium spirituum exornas. Tu es igitur ornamentum coelestis curiae, stupor angelorum; tota unum miraculum, tota unum inaestimabile novum. Tu es via compendiosa in coelo, obses fidei, arca spei in cordibus fidelium. Tu es inter Deum et hominem vivum vivi foederis tabernaculum. Tu es propitiatorium, quod non solum obumbrat cherubim, imo, et totius Trinitatis sanctorum sancta. Vere igitur Benedicta tu in mulieribus, quia benedictum nomen tuum. Benedicta 1145B maternitas tua, benedicta verba tua, benedicta pudicitia tua, benedicta humilitas tua, benedicta plenitudo tua, benedicta integritas tua. Et inde juste, quod Benedictus fructus ventris tui. Fructus vitae, imo vitae vita, omnesque paradisi delicias, aromatizans sub tantae dulcedinis essentia. Hujus fructus odore homo de terra ad patriam trahit. Angelus in patria satiatur. Hujus fructus odor non enim, ut Jacob, odor agri pleni (Gen. XXVII, 27), sed plenitudo communis boni inebrians plene, satians plene, non labens per aetatem quia delectationes in dextera ejus usque in finem (Psal. XV, 11). In hoc fructu ventris tui amplectitur anima, quia lignum vitae de paradiso in convallem transplantatum, et pretioso filo balsami surculo insitum, ubi intus suavis ligni nobilitas 1145C quadam gemina dulcedine reddit odorem suum.

702 8 Tu es igitur pretiosi odoris filo balsami odor beata Virgo, imo quasi lignum vitae, Verbum Patris in utero tuo. Cum felix illa peccatrix funderet unguentum super pedes Jesu, impleta est domus odore unguenti (Luc. VII, 38; Joan. XII, 3). Quanto magis domus pudici pectoris reddit odorem suum omnium gratiarum chrismatibus perfusum illustratione Spiritus sancti. Unguentum effusum nomen tuum, Virgo Maria (Cant. I, 2). Unguentum est nomen Sponsi, qui ex te natus est. Trahe nos post te, ut curramus in odorem ventris tui, quia adolescentes diligentes Sponsum diligunt te. Fac nos intrare ad nuptias Sponsi ubi bibunt amici, et inebriantur lumine, 1145D saturantur figurarum mysteriis, videlicet ut pagina, ubi virginei partus novitatem tot praecedentia signa designarunt, sicut Moysis visionem in ardentem rubum (Exod. III); veneratur Aaron in arida virga flores unius sacramenti. Stupet Gedeon in sicca terra, velut in Madian (Jud. VII). In porta Ezechiel miratur clausa solius regis transitum (Ezech. XLIV, 2). Thronum quoque fecit Salomon ex ebore, quem vestivit auro purissimo castitatis suae, et charitatis suae Matris virgo signans privilegium. Sed praecedentium figurarum, quasi stellae minores, velut coruscantibus radiis hujus diem salutationis Gabriel angelus plenius illustrat dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Speciosa et suavis facta es in deliciis tuis sancta Dei Genitrix, quia totum tuis aspirat 1146A unguentis quidquid habet hortus odoris, vel thesaurus spiritualium deliciarum in cubiculo, et in hortis aromatum. O Virgo benedicta, et inter benedictas unica, ex intemeratae tuae pudicitiae thalamo sacramenta nostrae redemptionis ordinata sunt. Tu es laus et decus humani generis, advocata pacis, et hominis in terris, miraculum angelorum, naturae ornamentum, lampas solis, imo sol solis Tabernaculum illuminans mirabiliter a montibus aeternis.

Ex te ineffabiliter ascendit lumen in testa nostrae carnis, ut drachmam diu perditam choris revocaret angelorum sapientia coelestis. Secundum est ut, cum te, serenissima Virgo, tot gratiarum radiis sol vivus perfundet, qui non solum in septentrionali polo, sed et in toto mundo coelum et terram illuminans rutilares 1146B stella maris, et qui te ministrante lumen divinitatis in testa nostrae carnis per inventionem drachmae decimae hoc auctum est angelis, ut non solum de coelestibus haberet gaudia, sed et in conversione peccatorum ampliorem gaudendi materiam inveniret in terris. O clementissima Virgo Maria, qui creavit te, regnat in te, et in suo corporaliter habitare figmento figulus non dedignatur. Unde gratulanter mons Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus, et sicut laetantium omnium habitatio est in te, sancta Dei genitrix. Exsultabimus ergo, et laetabimur in te memores uberum tuorum. Meliora unguenta tua, Sion, super omnia aromata. Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas (Psal. LXXXVI). Quia ergo congrue dicitur, 1146C ut tibi oranti nihil negari possit, fac nos tecum introduci in cellam vinariam, ubi rex ordinavit in te charitatem suam, ubi Joannes evangelista custos tibi delegatus est, et ubi Gabriel paranymphus miratur plenitudinem tuam, ubi inter coelestis militiae Theophenias chori virginum sequuntur te reginam, ubi vera stella maris quasi eumdem cuncto sole tenens circulum, ubi lux es eclipsim nesciens, ubi immortalis charitas est inter te et Filium. Ubi gloriosa aicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3), Mater Dei, sedes totius gratiae, lampas lucis aeternae. Si enim Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Sap. III, 7), quanto magis tu, quae lumen de lumine, lumen a Patre luminum, lumen 1146D omnium protulisti astrorum. O serenissima stella maris, respice pro me peccatore, preca suppliciter ad solem tuum, ut possim videre hanc stellam cum suo sole inter speculationes angelicas tantae claritatis intuentium. Deus meus, illumina tenebras meas. O beata Virgo, descendentem in te Filium Dei Christiana pietas sincerae fidei brachiis amplectitur, quae quidquid in aliis matribus natura refert infirmum, totum tibi transivit in sacramentum, ut inaestimabile generante secretum ullo modo praesumat attingere cor humanum, nisi forte quasi similitudine dissimili ut rorem in lana, qui trajecto per solis radium speculo sic genitale aulae thalamum verbum Patris introisse dixit. Non in igne, non in commotione domus, sed spiritus aurae tenuis, et in 1147A eo domus contremiscit, ut populus in deserto, quem terrent coruscationes, et fulgura, sed ad ultimum sol in conspectu luminis ex Virgine videndum se praebuit, pia tamen nube carnis opposita.

702 9 Gaude, beata Virgo, cujus gaudium in hac vita lucis contemplatione semper est indeficiens, dum eum lactas in terris, qui angelos nutrivit in coelum. O gaudium matris contra matrem transcendens gaudia, cujus filius mortuos suscitat, et de morte triumphat, coelos penetrat. Duo haec nomina, Mater, et virgo in materiali repugnantia tibi, beata Virgo mirabiliter conveniunt, et quasi geminata luce tam salutarem quam mirabilem perpetuam merito claritatem infundunt. Tibi enim Christiana pietas plenissime credit esse collatam quamdam participationem 1147B divinitatis a Domino filio tuo gratuitam, Virgo mater capere potuit, vel sustinere. Sicut enim Deus Pater nulli angelorum dixit: Filius meus es tu nisi Unigenito (Psal. II, 7), ita nulli inter filias Evae dixit: Mater Filii mei es tu, nisi tibi, beatissima Virgo. Si autem cherubim et seraphim ardore charitatis ita inflammantur, ut forsitan quod tunc creatura potest in deitatis transeat statum, quanto magis tu mater Virgo unita es filio tuo, et tuam carnem deificatam in filio multitudo angelorum adorat. Licet enim Christiana pietas omnium sanctorum patrociniis juvetur, specialiter tamen plenitudo gratiae humano generi ex tua intercessione, quasi puteus aquarum viventium de Libano coelesti copiosius emicat. Persuadet enim, imo compellit tua nos celsitudo 1147C credere quod per angelos, et per angelorum ministeria saepe tuis devotis subvenias, et postremum ad regnum filii tui perducas. Si enim angelus angelorum mittitur, confidenter debet credere Christianus devotus, quod imperatrix angelorum tanto magis habet angelos in obsequium, quanto differentius per illum nomen haereditavit (Hebr. I, 14). Si autem cherubim et seraphim, immerito hoc hausto de fonte vitae bibentes inferioribus angelorum ordinibus, ita de consilio palatii quaedam arcana revelant ut fluminis impetus totam illam laetificet civitatem (Psal. LXXXVI); quanto magis tu gloriosa theodotos [Sic. An θεοτόνος ?] de occultis filii in amplexu ejus degustata mysteria, et angelis et hominibus copiosius effundis.

Quid dicemus de te, o praeclara mater inter mulieres? Si solem te dixerimus, splendidior es. Si 1148A rosam, floridior es. Si cinnamomum, et balsamum aromatizans species, percellis odore, quia privilegia tibi concessa, non solum hominibus, sed et angelis, credimus admiranda. Si splendida facta est facies Moysi ex consortio sermonis Domini (Exod. XXXIV 29); quam gloriosum credimus inter omnes sanctos lumen vultus tui, quae cum filio una es caro ex mirabili genitura, et unus unius ardentissimae charitatis spiritus. Si Josue dux Israel cum esset in sanguinis effusione jussit solem stare in Gabaon, quomodo non omnia sidera ad nutum imperatricis gloriosae discurrunt? Respice ergo beatissima Virgo, ad nos proscriptos in exsilio filios Evae, in quibus, et primitiae calamitatis participia et tributa mortis, et vectigalia peccati adhuc damnavit. Adhuc enim vae quod propinavit 1148B Eva damnat in nobis. Adhuc in pugna sumus. Adhuc serpens Evam, Eva virum impugnat. Adhuc enim sensualitas rationem, adhuc rationis instantia partem inferiorem sollicitat. Adhuc in eadem domo quinque in tres, et tres dividuntur in duos, et inimici hominis domestici ejus (Mich. VII, 6). Ut igitur in eorum conflictu habeamus constantiam, mitte nobis illum egregium coelestis curiae principem paranymphum tuum Gabrielem, qui, sicut nomine, ita et virtute fortitudinem divinam nobis ex sua benignitate mittere velit. O Mater misericordiae, resiliente te non est in tota sanctorum conversatione, qui pro nobis loquatur, qui pro nobis intercedat ad filium tuum. Sed, te intercedente, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores mittentes voces suas procidunt 1148C ante thronum coram Agno (Apoc. IV), et universa multitudo sanctorum confidentium pro nobis orationem assumit. Precatur Moyses in conspectu Domini Dei sui, et orans pro populo suo rogat, ut memor sit juramenti, quod habuit ad Abraham, et Isaac, et Jacob, et placatus est Dominus. Sed tu, mitissima Virgo, roga Filium tuum, ut memor sit foederis sempiterni, quod firmavit Verbum in carne de te sumpta, quod pepigit Verbum in sanguinis effusione, quod sigillavit indissolubili chirographo in sacramentis redemptionis nostrae. Qui ergo sub tua protectione confugimus, assume orationem ad judicem nostrum, Filium tuum, ut tu salus, quae salutem nostram proficiendo inchoasti, intercedendo perficias. Amen.