0010 PRAEFATIO IN TOMUM
TERTIUM.I. Cum in sanctorum Patrum scriptis ea pars, quae
homilias seu sermones complectitur, minus elaborata passim et accurata, quam
reliqua eorum ingenii monumenta, videatur: hanc sibi laudem prae caeteris, aut
certe in paucis, vindicat sanctus Bernardus, quod ejus sermones non minori
verborum acumine, varietate sententiarum, cogitationumque sublimitate, nec
dispari affectuum pietate praediti sint, quam aliae ejus lucubrationes. Mihi
vero hujus rei causam meditanti occurrit, non modo ingenii ejus solertia,
celeresque animi motus, ad res explicandas et affectus commovendos faciles; sed
etiam auditorum diversitas, quorum in gratiam sermones ejusmodi condebantur. Nam
cum veteres illi Patres sanctissimi informandis christianae religionis doctrina
ac pietate populis sermones suos exponerent, eos ad vulgi captum et ad communes
fere locos, auditorum utilitati consulentes, humili stylo prudentes componebant.
At Bernardus ad homines in rebus spiritualibus, atque in scientia Scripturarum
instructos, plerosque in saeculo quondam eruditione et dignitate praestantes,
sermones habebat suos, quorum doctrinae et perfectioni accommodanda erat oratio
. Unde accidit ut non
modo eximii sermones illi in Cantica qui majori studio conscripti sunt, sed
etiam alii, sive de annuis festis ac diebus, seu de diversis argumentis, quos
hoc in tomo exhibemus, vulgaribus Patrum homiliis ac sermonibus a viris cum
piis, tum doctis praeferri soleant. II. Neque enim privata aut
singularis mea haec de Bernardi sermonibus opinio, sed illustrium in re
litteraria virorum, qui suum hac de re judicium, seu verbo, seu scripto
protulerunt: ex quibus duos tantum honoris causa appello, quorum auctoritas haud
minor, quam doctrina et eruditio est. Primus Justus Lipsius in epistola 49, ad
Aubertum Miraeum, ubi de concionibus sacris agens: «Inter Latinos,» inquit,
«Bernardus me rapit, et usum habet excitandi, ob acrimoniam ubique et calorem;
tum etiam docendi atque imprimendi, ob sententiarum acumen, quas crebro et
salubriter miscet.» Ita vir doctissimus, cum eximium ex Patribus exemplar, quod
efformando sacro oratori proponeret, sedulo perquisisset, non aliud magis
accommodum invenisse sibi visus est, quam Bernardum, quem caeteris Latinis
anteponendum existimavit. Atqui mirum sit, si palma haec Bernardo itidem prae
Graecis Patribus, qui in eo dicendi genere excelluerunt, tribuatur: cujus sane
sententiae auctorem me profiteri non ausus essem, nisi eam suffragio 0011 suo ante comprobasset Henricus Valesius, vir summus, de quo
Adrianus Valesius, germanus ejus tanto fratre dignus, in ejus vita hoc memoriae
prodit. «Ante annos tres vel quatuor quam decederet, quoties, festis diebus,
morbo vexatus, domi se continere cogebatur, Bernardi Clarae-Vallensis abbatis
sermones ab anagnoste suo sibi legi jubebat, attenteque eos audiebat, et avidis
auribus hauriebat. Quippe existimabat, et amicis etiam dicere consueverat, dies
Dominicos ac festos Dei laudibus, non studiis litterarum impendi oportere:
sermones autem Bernardi quibuslibet veterum Patrum, cum Graecorum, tum
Latinorum, homiliis ac sermonibus multo esse ad excitandam in animis nostris
accendendamque pietatem aptiores.» Hoc testimonium eo lubentius refero, quod et
ad commendandos Bernardi sermones plurimum valeat tanti viri auctoritas, et quod
animo meo jucundissima sit hujus viri recordatio, qui me quondam sua et
amicitia, et familiaritate dignatus est. III. His duobus
recentiorum virorum testimoniis, quae caeterorum instar esse possunt, facile
esset adjungere suffragia auctorum nostra aetate superiorum, qui de Bernardo non
secus ac de concionatore vere apostolico locuti sunt: quos inter non mihi
praetermittendus videtur Erasmus, in convicia caeteroquin quam in laudes
profusior, ita de Bernardo loquens in libro secundo de Ratione concionandi:
«Bernardus concionabundus est, natura magis quam arte, festivus et jucundus, nec
segnis in movendis affectibus.» Sed vereor ne si rem minime dubiam pluribus
demonstrare voluero, ab aliarum rerum, quae magis usui esse possint, tractatione
impediar aut retarder. Quapropter ad alia festinanti jam inquirendum incumbit:
Primum, cur Bernardus saepius, quam ordinis sui institutum ferat, verba faceret
ad suos; deinde, quo tempore, id est quibus diebus, quibusve diei horis id
praestaret; tertio, quo idiomate; ac demum, quae Christianae ac religiosae vitae
principia suis potissimum inculcaret. Ad haec, nonnulla tum ad exponenda quaedam
ejus doctrinae capita, tum ad discernendos a notis et supposititiis genuinos
ejus sermones disseremus. IV. Quibus diebus sermones «in
capitulo» apud Cistercienses quondam haberi mos erat, declarant Usus
Cistercienses in capite 67: nempe dies «Natalis Domini, Apparitionis, in Ramis
palmarum, Paschae, Ascensionis, Pentecostes, omnium solemnitatum sanctae Mariae,
Nativitatis sancti Joannis Baptistae, Natalis apostolorum Petri et Pauli, in
Solemnitate sancti Benedicti, et omnium Sanctorum, atque in Dominica 1
Adventus.» Nulla usquam, quod quidem sciam, mentio de privatis ac feriatis
diebus, in quibus tamen Bernardus saepissime conciones habebat. Unde in sermone
1 de Septuagesima, n. 2: «Saepius loquor vobis,» inquit, «etiam praeter
consuetudinem ordinis nostri.» V. Cur vero id faceret vir
religiosissimus et disciplinae regularis studiosissimus, invenio causas omnino
duas. Una est mandatum primorum ordinis Patrum, qui Bernardo, laborem corporis
vix sustinenti, in compensationem id spiritualis operis imposuerant. Hanc
rationem in fine sermonis 10 in psalmum XC ipse exponit his verbis: «Quod
aliquoties vobis loquimur praeter consuetudinem ordinis nostri, non nostra id
agimus praesumptione, sed de voluntate venerabilium fratrum et coabbatum
nostrorum, qui id nobis etiam injungunt: quod tamen sibi quidem passim nolunt
omnino licere . . . Neque enim modo loquerer vobis, si possem laborare vobiscum.
Illud forte vobis efficacius verbum foret, sed et conscientiae meae magis
acceptum. Caeterum quando id mihi, peccatis meis exigentibus, et onerosi hujus,
ut ipsi scitis, tam multiplici infirmitate corporis, et ipsa quoque temporis
necessitate negatur, utinam, dicens et non faciens, in regno Dei vel minimus
merear inveniri!» Haec causa et occasio fuit exponendi per feriales
Quadragesimae dies psalmi nonagesimi, quem continuis sermonibus prosequebatur,
quatenus ingruentium negotiorum et adventantium hospitum sinebat importunitas.
Utrumque hoc impedimentum identidem eum a concionibus avocabat, ad quas
frequentandas eum urgebat non modo coabbatum auctoritas, sed etiam (quae altera
causa est) ardens de suorum profectu charitas et studium. Unde in sermone 5 de
Quadragesima, n. 1: «Charitas qua pro vobis sollicitus sum, fratres mei, cogit
ut loquar vobis; et urgente ea multo saepius loquerer, nisi tam multis
occupationibus impedirer.» Et sermone 8 in psalmum XC, statim ab initio:
«Brevius quidem vobis aliquando, dilectissimi, loqueremur, si crebrius id
liceret . . . Caeterum quoties, ipsa diei praeoccupante malitia, pluribus forte
diebus molestissimum sustinuimus a vestra exhortatione et consolatione
silentium, neminem vestrum reor oportere mirari, si tempus ipsum redimere
cupientibus nobis, sermo rarior interdum protractior videatur.» Diei malitiam
vocat negotiorum et hospitum turbam, de qua non semel conqueritur in sermonibus
super Cantica, ut in praefatione sequentis tomi videbimus. At quantumvis a
frequentandis concionibus sacris Bernardus impediretur, non tamen ita
infrequentes erant, ut a spiritualium rerum fastidio suis non timeret, «Unum
timeo,» ait ille sermone 2 de sanctis Petro et Paulo, n. 1, «ne toties audita
verba salutis vilescere nobis incipiant tanquam verba.» Quippe idem sanctus
doctor observat sermone 35 in Cantica, n. 9, «Si corporis cibus, cum absque
appetitu et satiatus illum sumis, non modo non prodest, sed et nocet plurimum,
multo magis panis animae cum fastidio sumptus, non scientiae nutrimentum, sed
magis tormentum conscientiae importabit.» VI. Jam vero quo
tempore haec spiritualium rerum tractatio fieret, indicat ipse Bernardus variis
in locis. Nullum fere diem ab his collationibus vacuum, si modo aliunde non
detineretur, abire permittebat. Id probant sermones de tempore et de sanctis tam
multi, de diversis tam varii, in Cantica tam eximii, ne quid dicam de parvis ac
sententiis, quae sermonum primae delineationes erant. Cum enim ejus animo 0013 spirituales obversarentur cogitationes, nec eas statim plena
oratione explicare posset; sacros ejusmodi partus tabulis cereis commendabat,
quos pro tempore et otio perficeret. Ita quippe de eo nobis scriptum reliquit
Ernaldus in libro II de ejus Vita, n. 51: «Dictabat vir Dei, et nonnunquam
scribebat in tabulis cereis, et non patiebatur perire inspirata sibi
divinitus.» VII. Horas declamandis sermonibus insumebat
aliquando Matutinas post Primam ante laborem communem, seu ante Missam;
aliquando vespertinas. Primum tempus indicat sermone 10 in psalmum XC, n. 6:
«Vereor deprehendi. Nempe horam hanc magnus ille et communis abbas noster et
vester non vacationi sermonum, sed operi manuum noscitur assignasse.» Missarum
imminens tempus notat sermone 1 in festo sancti Michaelis, in fine: «Sed jam
praeterit hora, ad Missas nobis eundum est.» Et sermone 1 in festo Omnium
Sanctorum n. 3: «Nunc quidem cibari habemus factis ejus et verbis; post haec
etiam illibatum Dominici corporis sacramentum in altaris mensa sacrosancta, ipso
propitio, percepturi.» Ad haec in fine sermonis secundi: «Sed jam sermo
claudendus est: vocant enim unos Missarum adhuc celebranda solemnia.» Verum
serotinas horas eisdem concionibus adhibitas fuisse probat sermo 1 de sancto
Malachia, n. 8: «Inclinata est jam dies, et longius quam speraveram sermo
processit.» At signantius in sermone 38 de diversis n. 3: «Eundum nobis est: jam
enim campanam audivimus, jam vespertinae tempus orationis advenit.» Idem probant
sermones in Cantica, ut suo loco videbimus. VIII. Nunc ex
ordine inquirendum est, Bernardus sermones suos latina, an vulgari lingua
eloqueretur. Nec levis sane difficultas. Istis enim concionibus interfuisse
videntur fratres laici, illiterati, linguae Latinae prorsus ignari, quibus in
usu erat sola vulgaris lingua, quae «Romana» corrupte dicebatur passim apud
illorum temporum auctores, Nithardum in Historia, Gerardum in libro de Vita
Adalardi abbatis, et apud Chronographum Sancti Trudonis, ubi «corrupte Romana,
Teutonice Vallonica» vocatur. Hinc Petrus, Ludovici Junioris Francorum regis
clericus, in epistola ad abbatem Latiniacensem: «Quidam puer, inquit,
consanguineus meus, missus est mihi de Anglia ad discendam Romanam linguam,» id est Gallicam vulgarem. Qui vero hanc callebant,
non continuo Latinam intelligebant, nequidem saeculo nono, nedum undecimo, ut
patet ex libello de visione Flotildae seu Chlotildae, in quo arguuntur quidam
presbyteri, «qui ipsas quoque litteras ignorarent quas legebant.» Si ergo Bernardi sermonibus fratres illitterati
intererant, haudquaquam verisimile est, hos sermones Latine pronuntiatos fuisse.
Sane Bernardi sermones de Tempore in conventu Patrum Fuliensium apud Parisios
habentur Gallice scripti ab ipso, ut videtur, sancti Bernardi tempore: quod et
codicis elementa, et idiomatis arguit antiquitas. Accedit quod Bernardus in
initio epistolae 17, ad Petrum diaconum cardinalem, sermones suos «stylo»
discipulorum exceptos testatur: quasi diceret, non eo modo quo pronuntiati
fuerant, sed alieno stylo fuisse donatos. Ejus epistolae haec verba sunt:
«Aliqui fratres nonnulla ex his quae me coram audiere loquentem, suo stylo
excepere.» Eadem fere verba sunt in fine epistolae 18, ubi addit: «Et penes se
retinent.» Ex quibus fortasse quis inferat, Bernardum nativa seu patria
dictione, ut fratribus laicis sese accommodaret, verba fecisse, quae discipuli
ejus in Latinum converterint. IX. Fratres autem laicos penitus
illiteratos, et linguae latinae ignaros fuisse multa demonstrant. Erant isti
fratres choro sociati, sed tonsurae clericalis expertes, a conversis omnino
distincti. De his agitur in libro VII de Vita sancti Bernardi, capite 23: «Hanc
divinae scientiae formulam,» nempe, Non glorietur in sapientia
sua (Jer. IX, 23), etc., perfectius imitati sunt hi, qui sub
beato Patre nostro Bernardo in Clara-Valle coelestis philosophiae disciplinis
imbuebantur, non solum litterati et in mysteriis sacrae legis eruditi viri
multi, verum etiam laici et illitterati quam plures: qui etsi humanae scientiae
fabricam, per quam ad perfectionis culmen niterentur, minime consecuti sunt,
habebant tamen gratiam illuminantem et Spiritum vivificantem, qui de omnibus,
quae oportebat, saeculari scientia incomparabiliter efficacius eos docebat.
Talium quidam monachus laicus, non littera doctus, sed spiritu,» etc. En qualis
erat status ejusmodi laicorum, qui penitus analphabeti et linguae latinae inscii
erant, teste Joanne Eremita in epistola ad Petrum Tusculanum de Vita sancti
Bernardi, n. 2: «Monachus quidam,» inquit, «venerandi abbatis verax dilector et
sincerus, forte cum quodam laico fratre, Humberto nomine, per virgultum adjacens
monasterio Clarae-Vallensi deambulabat, librum miraculorum sancti Patris tenens
in manibus, exponens ea secundum idioma Romanae linguae, tam suae, quam illius
aedificationis causa.» Cur enim ea exponebat Romana lingua seu Gallica, nisi
quia frater iste laicus Latinam ignorabat? Talis erat laicus alter, mox ab ipso
Joanne laudatus, n. 3, qui cum nec «alphabetum» antea nosset, «Deo tamen
illuminante ejus intelligentiam, et quibusdam fratrum suffragantibus, in brevi
ad hoc profecit, ut non solum legere, verum etiam cantare satis decenter et
convenienter sciret. Exinde tam usu quam gratia cooperante, dictionum
significationes aliquantum intelligere coepit, et in hujusmodi scientia paulatim
proficere:» quod de lingua Latina dictum esse nemo non videt. Neque solum apud
Cistercienses, sed etiam apud alios monachos id genus fratres 0015 laici admittebantur: qualiter erat ille apud Goffridum abbatem
Vindocinensem, in lib. III, epistola 8; qui, «quia laicus erat, non Latina, quam
non didicerat, sed materna lingua loquebatur.» De fratribus conversis hic non
agimus, tametsi eadem argumenta, quae pro fratribus laicis militant, eisdem
etiam conversis conveniunt, probantque eos itidem linguae Latinae intelligentia
caruisse. Quod confirmatur testimonio Herberti in libro I De miraculis Clarae
Vallensium, cap. 16, ubi agit de quodam converso, «qui cum devenisset ad mortem,
coepit loqui Latino eloquio, cum nunquam Latinas litteras didicisset.» Itaque
universim pronuntiare licet, linguae Latinae usum promiscuum non fuisse penes
vulgus, etiamsi passim acta publica Latine conderentur. Sane Petrus Venerabilis
in lib. IV, epistola 18, ad Coelestinum papam scribit, se epistolam de ejus
electione accepisse, atque in capitulo lectam, «tam litteratis, quam
illitteratis, quos conversos vocamus,» inquit, «exposuisse,» id est lingua
vernacula explicasse: quod inutile fuisset, si omnes Latinam linguam
calluissent. Denique singulis Galliarum provinciis suos fuisse, uti et modo,
idiotismos, arguit Bernardi epistola 67, ad monachos Flaviacenses agri
Bellovacensis: ubi ipsos, et suos Clarae-Vallenses «dissimilibus linguis» usos
asserit. X. Et quidem ita res tum se habebant: sed nihilominus
Bernardi sermones in Latina lingua natos, Latine prolatos, atque eodem prorsus
modo ab ejus discipulis exceptos fuisse indubitanter existimamus. Primo enim id
arguit perpetuus nativusque verborum lusus in vocibus Latinis. Deinde ejusdem
styli in sermonibus et in aliis ejus libris et tractatibus aequalitas. Ad haec
Carthusienses per ea tempora, qui et fratres laicos admittebant, in publicis ad
fratres concionibus Latine dicebant, eumque usum retinent etiam nunc. Praeterea
idem de aliis Bernardi sermonibus, ac de expositione in Cantica censendum est:
cujus expositionis sermones eodem prorsus modo scripti sunt, quo pronuntiati, ex
sermone 54, num 1, in haec verba: «Scripta sunt ut dicta sunt, et excepta stylo,
sicut et sermones caeteri, ut facile recuperetur quod forte exciderit.» XI. Ex hoc lo co explicatur superius testimonium ex epistola 18
objectum, ubi quidam fratres ex his qui Bernardum coram loquentem audire
solebant, ejus sermones stylo excepisse memorantur, id est calamo seu
scriptione, non propria oratione. Sic Nicolaus Clarae-Vallensis in epistola 39:
«Nec sufficit manus ad tenendum stylum.» Eodem sensu intelligenda est haec vox
in fine epistolae 304: «Qui legit, agnoscat stylum, quia ipse dictavi.» Ubi et
stylus pro scriptura idiographa, et dictare pro scribere indubie usurpatur. Sic
in fine epistolae 310: «Haec ipse dictavi, sic me habens, ut per notam vobis
manum agnoscatis affectum.» Nihil clarius. Neque enim orationis stylus manum
indicat, sed propria scriptio. His accedit Guillelmi auctoritas in libro I de
Bernardi Vita, num. 70: «Testantur hoc scripta ejus, quae vel ipse scripsit, vel
alii scripserunt, sicut ex ore ejus exceperunt.» Haec sane nos movent, ut
Bernardi sermones non alio stylo seu dicendi genere, quam quo ab ipso prolati
sunt, ad nos pervenisse existimemus; et in codice Fuliensi non nativam eorum
linguam, sed Latinae translationem contineri. Et quidem codex iste quem
autographum esse putamus, non ante Bernardi obitum scriptus fuit: id quod probat
inscriptio, in qua Bernardus sanctus appellatur, ut postea videbimus. Sane
auditores suos in litteris sacris eruditos dicit non semel, ut sermone tertio de
Petro et Paulo, num. 6: «Meministis credo, scientibus enim legem loquor,» etc.,
et sermone 7 in psalmum XC, num, 5: «Balaam dico, recolite qui historias
nostis.» Ad haec sermone in festo Paschae, num. 10: «Apocalypsis verba sunt:
discant qui non legerunt, recolant qui noverunt.» Apertius sermone 4 de
Nativitate Domini, num. 1: «Scientibus Scripturas loquor.» Confer sermonem 10 in
psalmum XC, num. 2. Ex his omnibus intelligitur, Bernardi auditores litteratos,
ac Latine scientes fuisse. XII. Nec nos ab hac sententia
revocare valet objectio ex fratribus laicis, ad quos forsan sermones alii
habebantur magis familiares, si non cum conversis privato capitulo (quod
singulis Dominicis diebus in horum gratiam ex usu ordinis cum vernaculo sermone
fiebat) intererant. Nonnihil tamen negotii facessit Nicolai Clarae-Vallensis
epistola 24, de qua inferius agendum. XIII. In his porro
exhortationibus, quas sive ad conversos, seu ad extraneos et saeculares homines
faciebat vir sanctus, vulgari idiomate procul dubio utebatur. Ad priores
pertinet dictum conversi cujusdam animam agentis, qui a Bernardo ad spem
Christianam animatus, respondit se de Christi misericordia securum esse. Tum ab
eodem repressus: «Si vera est,» infit, «illa praedicatio vestra, quam nobis
saepius inculcastis, quod scilicet regnum Dei non carnis nobilitate, non
terrenis divitiis possidetur, sed sola obedientiae virtute acquiritur; hanc unam
sententiam, tanquam verbum abbreviatum a Domino, sedula commemoratione apud me
continui,» etc. Bernardus itaque
ad conversos praedicationem faciebat, et quidem diebus Dominicis in privato
eorum capitulo, ut Cisterciensium antiquae definitiones praecipiunt,
distinctione 14, cap. 4. 0017 XIV. Neque etiam
saecularibus et exteris, si quando charitas aut occasio postulare videbatur,
sanctus, doctor deerat, teste Gaufrido in lib. III de ipsius Vita cap. 3, n. 8:
«Populo Dei semper prodesse studuit, nunquam praeesse sustinuit. Raro tamen,
nisi forte ad loca proxima, ut praedicaret exivit. Sed quoties eum necessitas
aliqua traheret seminabat super omnes aquas, publice et privatim annuntians
verbum Dei. Quod tamen ipsum ex mandato summi pontificis actitabat: ad nutum
quoque praesulum caeterorum, ubicunque eorum aliquem contingebat adesse.» Quid
in partibus Germanicis cum expeditionem sacram praecipiente Eugenio tertio
publicaret, ipsi contigerit, eodem libro idem Gaufridus tradit, n. 7: «Mel et
lac sub lingua ejus . . . Inde erat quod Germanicis etiam populis loquens, miro
audiebatur affectu; et ex sermone ejus, quem intelligere, utpote alterius
linguae homines non valebant, magis quam ex peritissimi cujuslibet post eum
loquentis interpretis intellecta locutione, aedificari illorum devotio
videbatur, et verborum ejus magis sentire virtutem: cujus rei certa probatio
tunsio pectorum erat, et effusio lacrymarum.» Quod ejus sermonem intelligere
Germani, «utpote alterius linguae homines,» non valerent, inde conficitur, eum
nativa seu Gallica locutione usum fuisse. Et quidem Philippus monachus in libro
VI De ejus miraculis, num. 16, ait, eum, «Romana lingua,» id est Gallica, apud
Germanos locutum fuisse. Ekkehardus Junior in libro de Casibus monasterii
Sancti-Galli, agens de quodam saeculi noni monacho illitterato, scribit,
Tutilonem «latialiter, quo illum, qui nihil intelligebat, lateret,» compares
suos allocutum fuisse. Idem de Anglis, ut alios mittamus, dicendum: quorum in
gratiam Alfredus saeculo IX, Pastorale Gregorii Magni et Bedae Historiam
Saxonice verti curavit. Hinc eodem tempore versiones Evangeliorum, et Regulae S.
Benedicti in Germanicam linguam. XV. Sed fortasse his diutius
immoramur, quam sit operae pretium; nec tamen nos poenitet, quando id
apostolicum sancti viri commendat zelum et officium. Porro in concionibus suis,
testante Gaufrido in loco mox laudato, «utebatur sane Scripturis tam libere
commodeque, ut non tam sequi illas, quam praecedere crederetur, et ducere ipse
quo veltet, auctorem earum ducem Spiritum sequens. XVI. Jam
vero quae maxime vitae religiosae principia ex sacris litteris in suis ad
monachos sermonibus inculcare soleret, non ab re erit paulisper considerare.
Unum ex praecipuis est, ex apostolo, ut se in hoc saeculo peregrinos reputarent,
cujus rei argumentum suppeditant loca duo: unus locus ex sermone 1 de Epiphania,
num. 1, «Super his saepius vos admonere curamus, ut nunquam mente excidat,
peregrinos nos esse, longe factos a patria, pulsos haereditate. Quisquis enim
desolationem non novit, nec consolationem agnoscere potest. Quisquis
consolationem ignorat esse necessariam, superest ut non habeat Dei gratiam.»
Alter locus est in sermone 7 de Quadragesima, num. 1: «Felices qui se praesenti
saeculo nequam advenas et peregrinos exhibent, immaculatos se custodientes ab
eo,» etc. XVII. Alterum Bernardi effatum erat, id in primis
expedire monachis, imo omnibus ad virtutem contendentibus, ut, apostoli exemplo,
praeteritorum obliti, ad anteriora se extendant. «Porro profectus noster,» ait
sermone 2 in Purificatione, num. 3, «in eo consistit, ut saepius me dixisse
memini, ut nunquam arbitremur nos apprehendisse; sed semper extendamur ad
anteriora, incessanter conemur in melius, et imperfectum nostrum divinae
misericordiae obtutibus jugiter exponamus.» Eadem est sententia in sermone 4 in
psalmum XC, num. 3: «Et haec est utique magna virtus et summa securitas, quando
et pie vivis, et tamen plus attendis quae desunt tibi quam quae obtinuisse
videris, oblitus quae retro sunt, et extendens te in anteriora.» Affine est quod
ibidem legitur, multum interesse ad perfectionem, ut nos, cum omnes religionis
et officii nostri partes impleverimus, servos inutiles profiteamur: quod idem
est atque anteriorum esse immemorem. XVIII. Tertium axioma est,
ut semper timeamus, ne videlicet a gratia nos excidere contingat. «Tota interim
beatitudo nostra est,» inquit sermone 5 de omnibus Sanctis, num. 3, «timere
Deum.» Et sermone 1 post octavam Epiphaniae, num. 5, praemisso duplicem esse
timorem, «ne forte trudi in gehennam, ne forte ab aeterna vita contingat
excludi,» subdit: «Bonum est adhibere et tertium, qui utique spiritualibus notus
est . . . Timent enim qui noverunt spiritualem cibum, ne quando forte fraudentur
eo. Cibo siquidem forte egent qui manum miserunt ad fortia . . . Haec est
metreta tertia, quam sub disjunctione signanter posuit, eo quod non omnium sit:
quia nec omnibus centuplum repromissum, sed solis qui omnia reliquerunt.»
Tertius iste timor, addit sermone sequenti, n. 8, 9, «replet animam omni
sollicitudine timidam, ne forti deseratur a gratia . . . ne forte contingat
amittere gratiam, ut sibi derelictus homo labatur quotidie de malo in pejus, de
peccato minori in graviorem culpam:» Haec latius persequitur sermone 54 in
Cantica, num. 9, ubi haec verba: «In veritate didici, nil aeque efficax esse ad
gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo
inveniaris non altum sapere, sed timere.» XIX. His Bernardi
effatis quartum addere licet, ab ipso magnopere ac saepissime commendatum, nempe
ut ingrati in Deum animi vitium toto animo effugientes, gratos quam maxime se
praestare satagant ii quos Deus e saeculi turbinibus eduxit. Exponit id
argumenti in sermone secundo de septem misericordiis pro Dominica sexta post
Pentecosten, ubi ait n. 2: «Oportet proinde gratum esse hominem et devotum, qui
percepta gratiae munera non modo manere sibi desiderat, sed et multiplicari . .
. Sed nos maxime, quos segregavit sibi, et assumpsit ad serviendum sibi soli,»
etc. Illud ipsum urget in sermone 27 De diversis, qui 0019 est
«Contra pessimum vitium ingratitudinis,» inter alia ita scribens num. 6: «Quam
multos enim videmus et plangimus fratres, qui dummodo maneat habitus et tonsura,
salva sibi omnia arbitrantur: non considerantes miseri, quemadmodum
ingratitudinis vermis interiora corrodens, ob hoc tantum corticem quem vident,
transforare dissimulet, ne forte recogitent et erubescant, ipsaque verecundia
emendentur.» Et infra: «Vides ergo non omnibus prodesse, quod a lepra saecularis
conversationis, cujus peccata manifesta sunt, emundantur: sed nonnullis pejus in
occulto ingratitudinis ulcus oriri, quod tanto periculosius sit, quanto
interius.» Nimius sim, si id genus argumenti, quoad liceret, pertractare velim:
haec in specimen et piorum lectorum adjumentum sufficiant. XX.
Doctrina horum sermonum non modo pietate referta est, sed etiam plana, facilis
et absque offendiculo. Si qua tamen lectorem minus eruditum remorari possunt, ea
locis suis explicabuntur. Unum hic explanare juvat, nempe qualis fuerit Bernardi
de statu animarum sanctarum corpore solutarum opinim in tribus sermonibus,
secundo, tertio, et quarto in festo Omnium Sanctorum, et in sermone quarto in
Dedicatione ecclesiae, et alibi. Principio sanctus doctor ita suam hac de re
mentem aperit, ut non leviter ac perfunctorie, imo data opera et praemissa
oratione eam expendat, sed «sine praejudicio sane, si cui forte aliter fuerit
revelatum,» tametsi «super hoc sensum» Dei habere se putet, ut ipse dicit in
sermone 4 de sanctis, n. 1 et 2. Deinde praemisso triplici animarum statu, «in
corpore corruptibili, sine corpore,» et «in corpore jam glorificato,» de medio
statu disserens, sententiam suam in quatuor capitibus constituit. Primo in eo
quod sanctae illae animae corpore solutae statim admittuntur in coelum, ex eodem
sermone 4, n. 1, adeoque «in consortium angelorum,» ut de sancto Malachia
scribit sermone secundo, n. 5. Secundo istic versantur «in luce multa,» ut in
eodem sermone 4, n. 1. Tertio vident Christi humanitatem, ibidem n. 2; sed non
divinitatem, quod nonnisi post resurrectionem sit ipsis concedendum. «Interim»
sub altari, id est «sub Christi humanitate, feliciter sancti quiescunt, in quam
nimirum desiderant etiam angeli ipsi prospicere.» Quarto denique «gaudium habent
in spiritu suo, laetitiam multam in corde suo, licet non plenam» sermone secundo
de sanctis num. 4: adeoque non sine ruga, sermone tertio, n. 2, nempe ob
desiderium resumendi corpora. «Adeo siquidem viget in iis desiderium hoc
naturale, ut necdum tota earum affectio libere pergat in Deum: sed contrahatur
quodam modo, et rugam faciat, dum inclinantur desiderio ejus.» Eadem sententia
est in libro de Diligendo Deo, n. 32. Haec fere Bernardi doctrina est, quam sub
opinione duntaxat exposuit, ut patet ex libro V De consideratione, cap. 4, n. 9,
ubi animas sanctas martyrum considerat in sinu Abrahae «et sub altari,
quodcunque illud est, in prima stola secundam patientissime exspectantes.» XXI. Cum ista fuerit Bernardi opinio, in quibusdam tamen locis
sanctis animabus tribuit visionem Dei, ut cum Malachiam «pari cum angelis gloria
et felicitate» laetari dicit sermone 2 de eo, n. 5; et quosdam sanctos jam
meruisse introduci in sancta sanctorum, «ubi vident faciem stantis, id est
claritatem incommutabilis Dei,» sermone quodam in Cantica: ad haec martyres
«immersos» esse «immenso pelago aeterni luminis et luminosae aeternitatis,» in
libro De diligendo Deo sub finem. Clarius in sermone secundo de sancto Victore,
n. 4: «Jam coelos ingressus, quos et ante apertos beatis oculis suspiciebat,
vere nunc revelata facie speculatur gloriam Dei, absorptus quidem, sed non
oblitus clamorem pauperum. Beata visio, qua in eamdem imaginem transformatur de
claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.» At quomodo haec cum
superiori Bernardi sententia componi possunt, cum disertis verbis asserat
sermone quarto de sanctis, n. 2, ubi hoc argumentum ex professo tractat, Filium
electis suis post resurrectionem ministraturum, «novas utique, et usque ad
tempus illud penitus inexpertas delicias manifestae suae contemplationis?» An
forte hanc sententiam postea retractavit et emendavit? At id affirmare in
promptu non est, cum tempus, quo sermones in speciem pugnantes habiti sunt, non
liceat accurate definire. XXII. Hic nobis occurrit Thomas
Anglus in libello De medio animarum statu, Demenso 4, ubi censet Bernardum e
Patribus primum beatorum animabus solutis sedem in coelo tribuisse, quam Patres
alii antiquiores nonnisi post extremum judicium beatis tribuerint: Divinitatis
visionem eisdem denegasse ante resurrectionem, quam visionem isti ipsis
concesserint. In priori capite Thomam allucinari certum est, ejusque errati tres
tantum testes proferimus, Cyprianum, Alcuinum, et Florum diaconum Ecclesiae
Lugdunensis, omnes Bernardo aetate longe superiores. Cyprianus sub finem libri
de Exhortatione martyrii, cap. 12: «Quanta est dignitas,» inquit, «et quanta
securitas . . . claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus;
et aperire eosdem statim, ut Deus videatur Christus? Terris repente subtraheris,
ut in regnis coelestibus reponaris.» Brevius in libro de Laude martyrii. «Coelo
martyres gaudent.» Neque vero solos martyres, sed et patriarchas ac prophetas
cum apostolis coeli jam possessores esse asserit in priori loco. Alcuinus vero
in epistola 81 testatur suo tempore dubitationem quidem ea de re apud nonnullos
fuisse, sed occultam, non manifestam: quasi isti errorem suum, qui contra omnium
sententiam erat, prodere vererentur. «Est quoque,» inquit, «in quibusdam
clancula dubitatio, an animae sanctorum apostolorum, et martyrum, aliorumque
perfectorum, ante diem judicii in coeleste recipiantur regnum:» quam opinionem
improbat, atque inter haereses Hispanicas computat Alcuinus. At luculentior est
Flori sententia in expositione Missae, ad illa Canonis verba: «Memento etiam,
Domine, famulorum,» etc., ubi 0021 Florus ita commentatur: «Luce
clarius constat, quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus claustra carnis
exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur.» Nihil his testimoniis clarius
adversus Thomam Anglum pro Bernardi, imo Ecclesiae sententia. XXIII. De secundo capite, id est de visione Dei: qui beatorum animas
in coelo nonnisi post extremum judicium, sed in abditis recessibus collocant
veteres, haud mihi constat, an eisdem ante illud tempus divinae essentiae
visionem concedant. At ne in supervacaneam quaestionem digrediamur, Bernardus
quidem solius Christi humanitatis manifestam contemplationem solutis animabus
tribuit: sed vel in hoc ab vulgata Joannis XXII ejusque sequacium opinione
dissidet. Imo ne ab ipsis quidem, qui divinitatis intuitum beatis tribuunt, sed
minus perfectum quam post resurrectionem, re ipsa discedere videtur; quando tota
ratio, quae Bernardum movet, ea ipsa est, cur isti non ita perfectam Dei
visionem solutis animabus tribuant, nempe vehemens corpora resumendi desiderium:
rati cum Bernardo, perfectam Dei contemplationem ejus esse vis ac virtutis, ut
omnes affectus absorbeat, penitusque exstinguat; quod nonnisi post
resurrectionem ipsis etiam sanctis competet. Lege Augustinum in sermone 280, n.
5, et 318, n. 5 et 6. Observatione digna sunt Bernardi verba in sermone 19 De
diversis, n. 3, ubi beatorum praerogativas explicans: «Hoc jam tertio,» ait,
«hauriunt aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, et nudis, ut ita dicam, oculis
divinitatis intuentur essentiam, nulla corporeorum phantasmatum imaginatione
decepti.» Si enim de statu praesenti, ut quidem videtur, id dicit, haud dubie
sanctis ante resurrectionem hoc in loco tribuit intuitivam divinae essentiae
visionem. XXIV. Sed his tandem dimissis, ad postremum hujusce
praefationis caput, quod censuram genuinorum Bernardi sermonum spectat,
veniendum est. Neque ejus rei disputatio admodum prolixa futura est, cum de
plerisque certa et explorata sit sententia. Ex sermonibus De tempore, quos
Horstius admiserat, inter spurios rejecimus sermonem secundum in Coena Domini in
illud, Sedisti ad mensam divitis, qui nec Bernardi genium
sapit, nec in ullis reperitur, quos quidem viderim, vetustis codicibus; imo nec
in veteri editione Lugdunensi anni 1514. XXV. Hunc sermonem
sequebatur Meditatio in vitam seu passionem Domini, incipiens ab his verbis,
«Jesum Nazarenum,» etc., quae itidem in eisdem codicibus et in editione
Lugdunensi deest, rectiusque S. Anselmo sub titulo «Stimulus amoris» a Trithemio
et Bellarmino tribuitur. XXVI. Sermo de pugna Davidis cum Golia
(ita scribebant) pro Dominica 4 post Pentecosten, Nicolai Clarae-Vallensis
sermonibus subjicitur in eo codice, quo usus est religiosus vir Bertrandus
Tisserius Bibliothecae Cisterciensis auctor. At cum sermo iste in plerisque
etiam bonae notae codicibus, puta Clarae-Vallensi, Aquiscinctensi, Parisiensi
Albo-Mantellorum reperiatur, laudeturque in Floribus Bernardi ante annos
quadringentos compilatis; Bernardo eum subducere non visum est. XXVII. Et quandoquidem de Nicolai Clarae-Vallensis sermonibus mentio
huc incidit, observare juvat, Nicolaum hunc ex Arremarensi monacho
Clarae-Vallensem factum, ac sancti Bernardi notarium, dein desertorem,
novemdecim sermones ab se conditos nuncupasse Henrico Trecensium comiti
Palatino, qui typis vulgati sunt in praelaudatae Bibliothecae Cisterciensis tomo
tertio cum Praefatione ejusdem Nicolai ad Henricum comitem, in qua haec verba:
«De caetero mitto gloriae tuae decem et novem sermones a festivitate sancti
Joannis Baptistae usque ad festivitatem sancti Joannis evangelistae, aliosque
sermones, et quosdam Psalterii versus meo sensu inventos, meo stylo dictatos:
nisi quod paucis in locis de censibus alienis accepi:» nempe de censu Bernardi
magistri sui, cujus stylum prope assecutus erat. De eo enim ita habet in sermone
de Nativitate Domini. «Totus autem sententiae census ex illius arca mutuabitur,
cujus consilium quasi consilium Dei. Ille ipse est, cujus religio et discretio,
sapientia et eloquentia, vita et fama, per totam Latinitatem non immerito
percurrit.» Egregium sane Bernardi elogium. Verum quod tam frigide ejusdem in
superiori praefatione meminit Nicolaus, inde contigit quod illa post ipsius
Nicolai desertionem Henrico Trecensium comiti directa est. Caeterum illis
undeviginti sermonibus in manuscripto codice subjiciuntur sermones quatuor, quos
idem Nicolaus non obscure indicat in sua praefatione: primus, «de verbis
sapientiae, Justum deduxit Dominus,» etc. (Sap. X,
10); secundus, «de quinque lapidibus contra Goliam;» tertius, «de carne,
cute et ossibus;» quartus, «de triplici gloria, in illud Apostoli, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X,
17)»: qui omnes Bernardo tribuuntur, secundus quidem, ut mox dicebam, pro
Dominica 4 post Pentecosten, tres alii inter diversos collocati, non solum in
prima editione Lugdunensi, sed etiam in omnibus, aut fere omnibus manuscriptis:
quos proinde Bernardo abjudicare incongruum duxi, maxime cum eos sibi tribuere
potuerit Nicolaus ejus notarius, in aliis haud satis religiosus, uti observatum
in notis ad epistolam 298. XXVIII. In sermonibus de sanctis,
sermo secundus in conversione sancti Pauli deest in plerisque manuscriptis,
etiam in Gallico Fuliensi. Habetur tamen in Vaticano, n. 663, eumque vere
Bernardi esse nullatenus dubito. Sermo in festo sanctae Magdalenae, qui unus est
ex novemdecim Nicolai sermonibus, rejectus in tomum VI, cum in tomo V omissus
fuisset, ubi cum quibusdam aliis Nicolai sermonibus habentur et sermo 5 in
Assumptione, et sermo panegyricus de beata Virgine, qui antehac inter
Bernardinos collocati erant. Porro consulto praetermisimus sermones haud paucos
Bernardo ascriptos, tum in nova editione 0023 Coloniensi, tum in
Supplemento Patrum Homeyano, tum in nonnullis codicibus manuscriptis, utpote a
Bernardi stylo et genio alienos: nec visum est operae pretium eos in spuriorum
classem referre. XXIX. Ex sermonibus diversis, qui «Exceptiones
ex dictis sancti Bernardi» in nonnullis codicibus inscribuntur, quidam Guerrico
Igniacensi abbati, quidam Nicolao Clarae-Vallensi tribuuntur. Nicolao quidem
tres, de quibus superius diximus, nempe sextus, septimus, et vigesimus primus.
Guerrico vero sermones sex, scilicet 8, 28, 71, 73, 76 et 79. Verum cum hi
sermones in codice Coloniensi, teste Horstio, non exstent inter Guerrici
sermones, habeanturque in plerisque Bernardi exemplaribus; eos inter sermones
diversos retinere visum est: maxime cum ex Bernardi fonte omnes isti rivuli
profluxerint, ut legitur in fine codicis regii Navarrensis collegii apud
Parisios, Bernardi Sermones de tempore et de sanctis exhibentis, in cujus calce
haec clausula legitur. «Postea sequitur sermo de conversione ad clericos, qui
habet 31 numero sectiones. Hunc librum sequuntur quaedam Exceptiones abbreviatae
ex diversis ipsius sancti sermonibus, quos ipse fecit diversis locis ac
temporibus, collectae breviter et utiliter ab eis, qui ejus lateri nocte et die
inseparabiliter adhaerebant. Postmodum autem sequitur tractatus domni Gaufridi
notarii, quem composuit et transmisit ad D. Henricum episcopum et cardinalem
supra Dixit Simon Petrus ad Jesum. Ultimo sequuntur
epistolae «sancti Bernardi, quas scripsit ad diversas personas. Haec autem
scripta, etsi per aliam manum quam per ipsum tradita, de ejus (fonte) omnes isti
rivuli profluxerunt.» Exceptiones illae sunt sermones de diversis, quorum plures
quidem sermonum potius compendia sunt quam justi sermones. XXX.
Ex Parabolis quinque Bernardo ascriptis, quae exstant post sermones de diversis,
prima genuina est; secunda et tertia ad primae imitationem confictae videntur:
quarta et quinta in antiquis editionibus inter spuria opera locum habent. Carmen
paraeneticum ad Rainaldum Bernardo prorsus indignum videtur. Vulgati etiam
rhythmi de nomine Jesu, aliique eidem abjudicandi, ob rationes quas in fine tomi
quinti, ubi modo habentur, exposui. XXXI. Quae de sancti Patris
sermonibus diximus, auctoritatem etiam habent tum ex libris Florum, quos
Willelmus Tornacensis Sancti-Martini monachus ante annos fere quingentos
composuit, atque «Bernardinum» inscripsit, ut in primi tomi praefatione dictum
est: tum ex codice Gallico, quem Nicolaus Faber, Ludovici Justi praeceptor,
reverendis Patribus Fuliensibus conventus Sancti-Bernardi Parisiensis concessit.
Quippe in Bernardino memorantur Sermones de tempore et de sanctis fere omnes,
plerique ex diversis et parvis, quos suis locis designabimus. In Coena Domini
unicus laudatur sermo, unicus item de Passione Domini pro feria quarta, iidem
scilicet, quos genuinos esse constat; non alii duo, quos rejecimus. De
conversione sancti Pauli semel et iterum fragmenta referuntur ex sermone primo:
quae primi designatio secundum subindicat, tametsi nulla fragmenta ex eo
adducuntur. XXXII. Attamen in codice Fuliensi unicus habetur
sermo de ipsa conversione, scilicet primus. Omnes in eo contenti numero 44, quos
hic recensere juvat propter codicis singularitatem et antiquitatem, quae
Bernardi tempus attingit. Sunt autem sex de Adventu, totidem de Vigilia
Nativitatis Domini, quinque de ipsa Nativitate, unus de sanctis Stephano,
Joanne, et Innocentibus; tres de Circumcisione, de Epiphania tres, unus de
Octava, duo pro Dominica post Octavam, unus de Conversione sancti Pauli, tres de
Purificatione, de Septuagesima duo, de Quadragesima sex, quorum quatuor primi
eodem ordine, quo in editis; quintus de Peregrino, mortuo et crucifixo. Post
hunc inseritur sermo de sancto Benedicto, et post eum sextus de Quadragesima, de
triplici oratione, quintus in editis, omisso sermone de oratione Dominica, qui
sextus est in vulgatis. Deinde sequitur sermo unus, qui dicitur Communis, qui
est sermo 35 de diversis, ad abbates. Item sermo Communis unus, qui est
praefatio expositionis in psalmum XC, ac denique sermones tres de
Annuntiatione. XXXIII. Hos omnes aliosque tertii tomi sermones,
duobus voluminibus contentos, ad Petrum Cellensem transmisit Nicolaus
Clarae-Vallensis, testante ejus epistola 24: «Ego qui stylum abjuraveram, dignus
latebris et solitudine, postquam aviditatem vestram praesensi et persensi, quam
habetis de verbis et pro verbis hominis illius, cujus eloquentia et sapientia,
vita et fama non immerito per totam Latinitatem decucurrit; accepi tabulas, et
quod habui et feci.» Eadem verba leguntur apud eumdem Nicolaum in sermone de
Nativitate Domini. XXXIV. Observatione digna sunt verba quae
sequuntur in superiori epistola. «At dicitis: Haec omnia in silentio, et magis
cum silentio operari potuistis. Mirum si hoc ex sententia dicitis. Quis enim
magis in turba est, quam ille qui faciendis dictaminibus implicatur? Perstrepunt
enim, ut digne inveniri possit sensuum veritas, verborum varietas; quid melius
ad consequentiam, denique quid, quando, ubi et quomodo proferri oporteat. Hoc
ergo vos judicabitis silentium et quietem, maxime homini imperito, cui et sensus
nullus adest, vel sermo non est venustus et facilis ad sententias vestiendas?»
Nicolaus his verbis non obscure indicare videtur, se multum locasse operae in
dictando, stylo componendo, argumentis ex ordine digerendis eorum sermonum, quos
transmittit. At quos sermones transmittit? Utique Bernardi; ita 0025 enim subdit post pauca: «Ceegi tamen me contra me, et duo
volumina sermonum hominis Dei mitto vobis, in uno quorum ego dictavi, quod ita
incipit: Solet apostolus Paulus in verbis esse brevis, in sententiis densus.
Aliud vero volumen jam pridem dictatum est, et rosum, et rasum. Sed quaerite
quis diligenter et sapienter illud scribat: multis enim sensibus plenum est.»
Sane si bene istorum verborum sensum capio, inde colligi posse videtur, Nicolaum
suis verbis, id est Latinis, dictasse sermones in altero volumine contentos:
quod volumen incipiebat ab his verbis, «Solet Apostolus,» etc., quod exordium
est sermonis 19 de diversis. Id si ita est, recurrunt argumenta, quae superius
diluere conati sumus, eo spectantia, ut Bernardus non Latina, sed Gallica lingua
sermones suos pronuntiaverit, quos postea ejus discipuli Latinitate donaverint.
Et quidem magna est aliquando varietas in sermonibus maxime de diversis: quae
varietas inde nata esset, quod alii aliter hos sermones in Latinum eloquium
converterint. Ad haec Gaufridus, sancti viri notarius, opusculum de colloquio
Simonis et Jesu, «ex multis,» inquit, «sermonibus Patris nostri» composuit.
Quidni etiam alii notarii id praestiterint? At si ita esset, cur hi etiam
sermones istos non sibi tribuissent? XXXV. At mihi rem
attentius consideranti, illa Nicolai in scribendo et dictando perplexitas, non
ad Bernardi sermones referenda videtur, sed ad epistolas, a quarum
scriptitatione sese excusare hoc verborum circuitu conatur Nicolaus. Huic
interpretationi favet epistolae titulus, ad «Abbatem Cellensem excusativa
scribendi vel dictandi.» Aut potius utrumque exprimere voluit, et litteras
scribendi, et sermones ex codice dictandi officium cupiens a se amoliri, aut
certe in utroque operam suam venditare. Denique Nicolaus haec totidem fere
verbis ex Bernardi epistola 89, ad Ogerium, n. 1, mutuatus est, quibus Bernardus
a scriptitandis litteris se excusat: nec in alium usum hoc loco Nicolaus
adhibere censendus est. Mendosum Nicolai contextum restituere licet ex illa
Bernardi epistola, quae ante annos viginti, quam Nicolaus ad Clarae-Vallenses
migraret, a Bernardo scripta est. Sic porro Nicolaus Bernardi verba in usus suos
transferre solet, ut alias observavimus. Quoniam vero Nicolai hujus notitia non
parum conducit ad illustrandam Bernardi historiam; hominem suis coloribus hoc
loco depingere quoddam operae pretium fuerit.
|