0025 PRAEFATIONIS ALTERA PARS DE NICOLAO, S. BERNARDI NOTARIO.XXXVI. Erat Nicolaus natione Francus, ab ineunte aetate monachus in
monasterio Arremarensi dioecesis Trecensis, quatuor ab ipsa civitate leucis. Vir
fuit ingenii facilis, versatilis, facile in aliorum affectus influens, litteris
pro tempore apprime excultus, aliis erudiendis apud suos Arremarenses
praefectus; charus viris ea aetate praecipuis, Attoni Trecensi episcopo, Petro
Venerabili abbati Cluniacensi, Petro Cellensi, Henrico Ludovici Junioris fratri,
aliisque. XXXVII. Is Bernardi fama et ingenio non minus quam
sanctitate captus, Claram-Vallem adit, monachorum religionem probat, seniorum
affectus pulsat, se admittant in ipsorum coetum, laxioris vitae pertaesum,
arctioris perquam cupidum. Rem fere uno congressu evincit et obtinet. Reversus
ad suos negotium urget: priorem et seniores Clarae-Vallis, Bernardo absente,
litteris convenit, quae est ejus epistola 7, «Dominis et Patribus reverendis
priori R.,» id est Rualeno, «et consilio suo» inscripta. In ea se in omnes
formas et affectus versat. Clarae-Vallensium religionem dilaudat, suum eos
revisendi, eisque sese conjungendi studium insinuat. «Omnem mihi,» inquit,
«fiduciam suggerit et humilitas vestra, et necessitas nostra; et illud tertium,
in quo mihi spem dedistis, nostrae pusillitatis susceptio.» Tempus, quo eam
epistolam scribebat, paulo post designat his verbis: «Quale mihi gaudium erit,
qui in tenebris sedeo, qui lumen coeli, lumen Clarae-Vallis non video! O lumen
descendens a Patre luminum! ubi lucent luminaria in firmamento coeli, unde
assumptum est, videlicet Eugenius papa, luminare majus quod illuminet terram.»
Itaque id factum Eugenio pontifice, et quidem anno ejus pontificatus primo: cum
Rualenus ex priore Clarae-Vallensi in regimen Romani ad Aquas-Salvias
monasterii, cui Eugenius ante pontificatum abbas praefuerat, eodem anno
suffectus sit, Nicolao jam in Claram-Vallem admisso, ut ejus epistola 43 probat.
Quanquam haec verba, «videlicet Eugenius papa,» e margine in textum videntur
irrepsisse. XXXVIII. Praeter superiorem ad priorem et seniores
Clarae-Vallenses epistolam, binas subinde addidit: unam ad fratrem Gaucherium
Clarae-Vallensem, cujus in amorem irrepserat; aliam ad Fromundum hospitalem
ejusdem loci, id est epistolas 44 et 46. In priori vota sua fusius et ardentius
explicat, aitque tanto se concepti propositi desiderio teneri, ut «diem pro
anno» computet sibi: se ad terminum praestitutum non 0027 defuisse, sed a suis Arremarensibus multa passum, qua
importunitate, qua blanditiis, qua minis, vix ut tandem se ex eorum coetu
proripuerit: at tandem de manibus eorum elapsum, «sine pannis, sine nummis, sine
famulis, sine equis, vix apud Aripatorium,» quod Cisterciensium coenobium est in
agro Tricassino, «appulisse,» ac deinde in Claram-Vallem. Verum inde extractum
se dicit «in fines terrae,» reclamante scilicet abbate Arremarensi (Guido is
erat; cujus rogatu officium de sancto Victore Bernardus composuit) qui ipsum
forte in quemdam prioratum retrusit: unde has litteras scripsit Nicolaus
impatientis voti plenas; atque alias ad Fromundum, quas per quemdam clericum,
qui secum eodem se receperat, transmisit. In priori ad Gaucherum epistola
depingit sese in hunc modum. «Sub pannis humilitatis Christi intrans et exiens,
in voluptatum gurgitem saliebam, et de patrimonio Crucifixi, de pretio vulnerum
Domini mei, non solum intra sanctuarium, sed etiam intra sancta sanctorum,
monachum sine regula, presbyterum sine reverentia exhibebam. Ad Romanam enim
curiam curiosius iens et rediens, feceram mihi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt
in terris: et in omni vita mea nec una die vixisse me memini.» Haec ille modeste
quidem, si ex animo protulit. XXXIX. Demum concordia (sic
titulus et argumentum est epistolae 40) cum abbate suo inita, admissus in
Claram-Vallem est una cum Theobaldo priore, quem postea inde egressum frustra
revocare conatur epistola 6. Conversio haec Brocardum seu Burchardum,
Balernensem Cisterciensis instituti abbatem, ad sibi congratulandum excitavit,
scripta hac de re epistola, apud Nicolaum nona, in qua haec leguntur: «Gratias
ago Deo, nova facienti omnia, pro novo mirabili de immutatione nova innovati
Nicolai. Qui fecit album de nigro, novum quid fecit et mirabile: sed hoc
mirabilius inter omnia nova, quod de tali nigro tale album factum est.» Hi
nimirum Cisterciensium plausus erant de tali proselyto. XL. Vix
in eorum sodalitio confirmatus erat, cum notarii officium ipsi commissum est.
Plures erant Bernardi notarii ob varia quae subinde in ipsum referebantur
negotia. Principuus erat Gaufridus, cui adjunctus fuit Nicolaus. Hic de munere
sibi demandato, an sincere, conqueritur epistola 15, ad quemdam socium
Arremarensem: «Tu scis quia inter homines sum, in quibus viget disciplinae
censura, morum gravitas, maturitas consiliorum, auctoritatis pondus,
taciturnitatis insigne. Nolo autem argui singularitatis, ut cum illi vacent, et
videant quoniam ipse est Deus, ego stylum et tabulas revolvam, ut revolem ad
phaleras gloriamque verborum. Tamen a custodia matutina usque ad noctem nihil
aliud facio. Non illis imputetur, qui mihi hoc oneris imposuerunt, et posuerunt
me multa scribere et rescribere multis.» XLI. In alia epistola,
nempe 35, ipse «scriptoriolum» suum describit hoc modo. «Est mihi scriptoriolum
in mea Clara-Valle, vallatum undique officinis coelestibus et celantibus illud.
Ostium ejus aperitur in cellam novitiorum, ubi frequens numerositas tam
nobilium, quam litteratorum, novum hominem in novitate vitae parturiunt . . . .
A dextra parte claustrum monachorum excrescit, ubi floridior ille conventus
obambulat . . . . Ibi divinorum eloquiorum libros sub castigatissima disciplina
singillatim aperiunt, non ut eventilent thesauros scientiae suae, sed ut
dilectionem, compunctionem eliciant, et devotionem. A laeva prominet domus et
deambulatorium infirmorum, ubi corpora disciplinis regularibus lassata atque
quassata, cibis lautioribus refoventur: donec vel sanata, vel meliorata revolent
ad laborantium et orantium gregem, qui vim faciunt regno coelorum, et violenter
rapiunt illud. Nec contemnendam putes domunculam meam: quia et desiderabilis est
ad affectum, et delectabilis ad aspectum, et reclinabilis ad secessum. Plena est
libris electissimis et divinis; ad quorum jucundam inspectionem, despectionem
mundanae hujus vanitatis agnosco, considerans quia vanitas vanitatum, et omnia
vanitas; et quia nihil est vanius vanitate. Haec mihi tradita est ad legendum,
ad scribendum, ac dictandum, ac meditandum, ad orandum et adorandum Dominum
majestatis.» Neque vero solum libris describendis, sed etiam transigendis
negotiis vacabat Nicolaus, testante epistola 49, ad Petrum Cellensem, cui inter
alia ita scribit: «Haec tibi, amicorum dulcissime, saltem saltatim dictavi, qui
continuatim non potui, trahentibus et retrahentibus negotiis multis: sed et
manibus meis scripsi. Omnes enim qui habent negotia veniunt ad nos: sed et ego
solus cum sancto Jacob dicere possum: In me haec omnia mala
reciderunt (Gen. XLII, 136). XLII. Ex his
intelligitur, Nicolaum etiam sub se notarios habuisse, quorum unus erat Girardus
de Perona, amicus ejus singularis, «individuus comes,» inquit in epistola 10,
«scriptitationum mearum,» in pluribus aliis epistolis ab ipso laudatus. Eidem
Girardo atque Henrico regiae stirpis monacho epistolas suas Nicolaus ipse
nuncupavit. XLIII. Librorum commercium cum Petro Cellensi
aliisque frequens habebat. Ejus generis est epistola 34, ad Amedeum episcopum
Lausanensem, in qua haec verba: «Mitto tibi librum magistri Anselmi de Spiritu
sancto, bene punctatum, nisi fallor, et emendatum.» Eo autem pacto librorum
exemplaria transmittere solebat, ut remisso exemplari, aliud sibi exemplum
gratis remitteretur. Ita enim postulat a Petro Cellensi epistola 24: cui cum duo
Bernardi volumina transmisisset, «Festinate,» inquit, «et haec festinanter
rescribere, et exemplaria remittite mihi: et sic ad opus meum secundum pactum
meum rescribi facite. 0029 Sed et illa quae misi vobis, et
rescripta illorum, secundum quod dictum est, mittite mihi, et videte ut nec unum
iota perdam.» Haec ille ad Petrum. Ab aliis etiam subinde libros mutuo
exposcebat, ut a Petro decano Trecensi epistola. 17: «Epistolas domini
Cenomanensis remitte nobis, quia volumus eas transcribere» Quin etiam ad
Philippum, Coloniensis Ecclesiae praepositum atque imperatoris cancellarium,
scribens in persona fratris Philippi, atque ipsi de itinere Jerosolymitano
congratulans, ejus bibliothecam, sane locupletem, postulat his verbis epistolae
29: «Sed et illum singulariter thesaurum tuum, nobilem bibliothecam loquor, quam
utique tam mirabiliter quam incomparabiliter congessisti, vide ut relinquas
pauperibus Christi; qui pro te orent et plorent, ut prosperum iter faciat Deus
salutarium nostrorum.» XLIV. Atque ut se religiosum praestaret
Nicolaus, non solum versus exemplo Clarae-Vallensium suorum legere detrectat,
sed etiam tunicam sibi ab amico transmissam, quasi parum ordini suo
convenientem, remittit. De versibus hoc habet in epistola 15: «Versus Galteri
mei, imo et tui, nondum habui. Sed etsi vidissem, non perlegissem; quia nos
nihil recipimus quod metricis legibus coercetur.» Tunicam ipsi in amicitiae
signum dederat Odo Pulteriensis abbas e numero Nigrorum: sed eam Nicolaus reddit
cum multa gratiarum actione epistola 27, nimirum quod «nimis esset speciosa et
pretiosa; «hoc solo,» inquit, «non bona, quia nimium bona.» Tum subdit: «Nec
volo, nec valeo, imo non debeo induere illam. Inter eos qui panniculis et
semicinctiis vestiuntur, nec purpuratus, nec non tunicatus incedam. Absit,
absit, ut peccatrici carni vestis iterum splendida coaptetur, ne raptetur ad
ineptias suas. Propterea remitto eam vobis, cum non sit inter nos qui vel
audeat, vel debeat illam induere. Vos induite illam, domine Pater, cui et ex
ordine licet, et ex dignitate. Cum enim tunicam induitis, ultra consuetudinem
vestram facitis. Sed scitis quis dixerit: Si quid
supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi (Luc. X,
35). XLV. Tria in his verbis observatione digna sunt.
Primum est de semicinctiis, ubi si vocabuli proprium usum retinuit Nicolaus,
inde semicinctiis usos fuisse Cistercienses colligimus. Quid sit autem
semicinctium intelligitur ex Herberti libro I De miraculis Cisterciensium,
capite 6, ubi is de Schocelino agri Trevirensis eremita agens, ita rem explicat:
«Habebat quoque vir ille locupletissimus circumligatam renibus semicinctiam
vilem atque brevissimam, quae verecundas solummodo corporis partes operire vix
poterat, cum eum hominibus apparere compelleret ista tam inevitabilis causa.»
Lumbarium veteres appellabant. Et quidem Cistercienses ejusmodi semicinctiis
principio usos fuisse verisimillimum est: maxime cum tunicam solam carni
adhaerentem gestarent; idque necessarium videretur ad honestatem, cum abjecta
cuculla labori manuum vacabant. Alterum notatu dignum est, cur tunicam induere
dicat Nicolaus esse ultra consuetudinem et ordinem abbatis Pultariensis. Is
quippe professus erat sancti Benedicti Regulam, qui monachis suis inter alia
tunicam concedit capite 55. Id quidem verum: at illis temporibus in usu erat
apud monachos toga talaris, non tunica, quae vix ad mediam tibiam defluebat,
qualem gestabant Cistercienses. An vero tunicam illam, haud dubie candidam, quam
Odo abbas Nicolao transmiserat (quod tertio loco notandum), Odoni abbati induere
licebat, uti scribit Nicolaus, «et ex ordine, et ex dignitate?» Quid enim? an
tunc monachi Nigri candidis utebantur? Cur ergo tanta inter eos et Cistercienses
de veste pulla et alba disceptatio? Verum candida, saltem quibusdam in locis,
Benedictini tunica utebantur, sed cuculla atra, cum albam gestarent
Cistercienses. Sane in Caeremoniali Anianensi, quod illa aetate in usu erat pro
monachis Nigris, depicti cernuntur non uno in loco monachi toga candida induti,
at cuculla subatra: quod utrumque etiam observavimus in aliis picturis, maxime
in libro Rabani Mauri de Cruce, ubi is cum tunica alba depingitur. Quanquam non
solum de cucullae, sed etiam de tunicae colore Cluniacenses inter ac
Cistercienses erat disceptatio, ut colligitur ex Petri Venerabilis epistola hic
229, n. 22: verum hic usus apud nostros haudquaquam uniformis erat. Postquam
autem usus apud eos, qui alba tunica induebantur, invaluit, ut tunicae toga
adjiceretur, et deposita extra chorum cuculla, quod olim ne in lecto quidem
licebat, toga sola cum scapulari sufficere visa est ad retinendum monachi
insigne: tum demum toga ex nigro etiam panno ubique facta est, et tunicae color
albus servatus: cui staminea successit, superinducta postmodum tunica, quae
nostro tempore etiam in nigrum colorem mutavit. Cistercienses vero primis
temporibus, sola tunica et cuculla, aut cucullae loco scapulari contenti, togas,
sive simplices, stamineasque rejecerunt. XLVI. Revertamur ad
Nicolaum, qui quos in priori monasterio suo Arremarensi amicos sibi
conciliaverat, litterarum officiis sibi retinere satis egit, praesertim Petros
duos, Cluniacensem et Cellensem abbates. Binas tantum ad Cluniacensem ejus
epistolas habemus in illis, quas ante suam ab Ordine Cisterciensi defectionem
scripsit, nempe duas postremas: at longe plures ad Petrum Cellensem. Prima est
epistola 20, in persona Adae monachi, qui ex Cellensi monasterio ad
Clarae-Vallenses migraverat. Altera est 24, «inter amicos amicissimo domino
Petro Cellensi abbati» ipsius Nicolai nomine inscripta, qua litteras
frequentandi officium deprecatur. Consimilis est titulus epistolae 28: «Speciali
et pene singulari amico Petro Cellensi abbati.» Itemque epistolae 48. Brevior
sed familiarior epistolae sequentis, «Suo suus:» et (ut epistolam 51 omittamus)
epistolae 52, «Suo Cellensi suus Clarae-Vallensis, quod suus.» Haec quam ob rem
diligentius observem, ex inferius dicendis apparebit, ut scilicet Nicolaum ante
suam desertionem Petro Cellensi probe cognitum, atque familiarem exstitisse
asseram: ac proinde alium esse a Nicolao illo Anglo, in quem 0031 Petrus Cellensis, tanquam in hominem sibi facie ignotum,
vindicias pro Bernardo jam mortuo scripsit. XLVII. Dum apud
Claram-Vallem moratur Nicolaus Francus, varias aliorum nomine epistolas
scripsit, nempe nomine ipsius Bernardi, Rualeni prioris, et aliorum monachorum,
omnes numero quinque supra quinquaginta, quas «dilectissimis fratribus Girardo
et Henrico» nuncupavit, id est Girardo de Perona, et Ilenrico Ludovici Grossi
filio, Junioris germano, tunc monachis apud Clarem-Vallem: quorum in persona
etiam nonnullas litteras scripsit. Inter illas quas Rualeni nomine composuit,
mendosum est unius lemma, nempe epistolae 23, cujus inscriptio his verbis
concepta est: «Domino et digne reverendo Hugoni Turonensi archiepiscopo frater
R.» Qui lemma epistolae apposuit, ita illud concinnavit: «In persona Rivallis
prioris ad archiepiscopum Turonensem.» Et Joannes Picardus ad marginem adnotat,
Rivallem esse abbatiam Cisterciensis ordinis in Anglia et dioecesi Eboracensi.
Recte quidem: sed quid archiepiscopo Turonensi cum Rievalle? At certum est
epistolam scriptam esse nomine Rualeni prioris, cujus nomen in epistolae
inscriptione decurtatum, errandi occasionem auctori lemmatis dedit. Idem erratum
in epistola 23. XLVIII. Petro Venerabili abbati Cluniacensi, ut
jam diximus, ad delicias usque amicus erat Nicolaus, quem identidem Bernardus ad
eum mittebat, ut mutua cordium arcana et reciproci affectus apud hunc sequestrum
deponerentur: qua de re legenda Petri epistola, quae est ordine 264 inter
Bernardinas. Sed tandem accidit, o mortalium infelix conditio! ut Nicolaus
Bernardi indulgentia et facilitate abusus, sigillum ejus in malos usus
adulteraverit, demum in horrendam prolapsus defectionem, quam dubium est an
unquam serio emendarit. De sigillo vitiato Bernardus, tacito Nicolai nomine,
quae sancti viri charitas erat, Eugenio significavit epistola 284: «Periclitati
sumus in falsis fratribus, et multae litterae falsatae sub falsato sigillo
nostro in manus multorum exierunt; et, quod magis vereor, etiam usque ad vos
dicitur falsitas pervolasse.» Ejusdem funestum casum deplorat in epistola 298,
ad eumdem Eugenium, non jam dissimulato (quod publicum crimen erat) auctore.
«Nicolaus ille exiit a nobis, quia non erat ex nobis: exiit autem foeda post se
relinquens vestigia. Et ego longe ante hominem noveram: sed exspectabam ut aut
Deus eum converteret, aut instar Judae ipse se proderet:» vide sanctissimi viri
longanimitatem! «quod et factum est. Praeter libros, denarios et aureos multos,
in ipso exitu inventa sunt super eum sigilla tria, unum ejus proprium, alterum
prioris, tertium nostrum . . . De turpitudinibus ejus, quibus terra sordet, et
factae sunt omnibus in parabolam, supersedeo polluere labia mea et vestras
aures.» Addit Bernardus, eum si ad curiam Eugenii, uti is jactaverat, pergere
audeat, dignum esse, si quis alius, «perpetua inclusione.» Accidit vero iste
lapsus in annum 1151, ut patet ex memorata Bernardi epistola 298, ad Eugenium eo
anno scripta; et ex epistola 388, quae est Petri Venerabilis de electione
Gratianopolitana eodem anno facta, qua in epistola Nicolaus, uti Bernardo et
Petro adhuc charus ac fidelis amborum internuntius, laudatur. XLIX. Omnes existimant, ipsum profugisse in Angliam, ac se recepisse
in Sancti-Albani monasterium; eumque esse Nicolaum, qui Bernardi jam demortui de
Conceptione Deiparae sententiam traduxit impugnavitque, atque Petrum Cellensem
adversarium habuit. Et Nicolaus quidem vocabatur iste: sed Anglum fuisse constat
ex duabus ad illum Petri epistolis, quae sunt libri sexti epistola 23, et noni
epistola 10. In priori epistola, «Nec indignetur,» ait Petrus noster, «Anglica
levitas, si ea solidior sit Gallica maturitas . . . Certe expertus sum
somniatores plus esse Anglicos, quam Gallos:» et in posteriori epistola, «In
cavernis suis Anglum Francigena conclusum et ligatum . . . tenebit.» Haec
Nicolaum illum Anglum fuisse probant; sed Petro facie ignotum innuunt extrema
epistolae verba: «Utinam facie ad faciem viderem te, quem scriptorum tuorum bene
ornatus habitus non semel praestitit audire.» Mitto styli discrimen inter
Nicolaum Anglum et Clarae-Vallensem, qui stylus in Anglo durior et asperior; in
Clarae-Vallensi nitidior, humanior, politiorque est. Atqui ex superioribus
constat, Nicolaum Clarae-Vallensem ante suam fugam Petro maxime notum ac
familiarem, nec Anglum exstitisse, sed Gallum aut Francum: ac proinde ab illo
Anglo distinguendum. L. Sed quo ergo, inquis, Nicolaus Francus
se recepit? Post varios hinc inde discursus, constitit tandem in suo Arremarensi
monasterio, cum Bernardo e vivis erepto ibi tuto sibi vivere licuit, ac securo.
Id constat tum ex epistola 59 Arnulfi Lexoviensis episcopi ad ipsum Nicolaum,
tum ex ipsius Nicolai epistola ad Willelmum Remorum antistitem scripta, quam vir
clarissimus Stephanus Baluzius nuper vulgavit in Miscellaneorum tomo secundo.
Haec epistola non ante annum 1176, quo Willelmus Remensem cathedram obtinuit,
scripta fuit: in qua eum laudat, quod ipsum receperit intra «sacrarium» suae
familiaritatis, et quod susurroni et detractori (hos quippe timebat Nicolaus)
locum non daret. Deinde se excusat, quod ab ejus conspectu tandiu abstinuerit;
ubi in rem nostram faciunt haec verba: «Excusabo me de difficultate itineris, de
longinquitate regionis, quae est inter Remensem urbem et Arremarensem
ecclesiam?» Ergo ibi tum degebat Nicolaus. «Sed iter breve est, et via plana, et
plena in circuitu amicorum meorum.» LI. Quid rei, quamve
personam in Arremarensi monasterio ageret, in consequentibus indicat: ex quibus
id tantum notamus. «Adjiciam quia licentiam veniendi habere non potui? cum vadam
et veniam, eam et redeam tota die. Haec dicerem, si ita essem sub potestate
constitutus, ut mei ipsius potestatem habere non possem.» Ita ergo apud
Arremarenses agebat Nicolaus, ut esset sui juris. Misera sane conditio hominis,
qui Bernardi discipulus ac notarius fuerat! Sed quis miretur, cum angeli ex
coelo ipso deciderint? 0033 In hoc vero maxime vanitatem suam
prodit, quod de multitudine amicorum, uti alias etiam solebat, gloriatur. Sic in
epistola quadam ad Henricum Campaniae comitem, quae in eodem Miscellaneorum
volumine edita est, eodem fere tempore scripta ac superior. «Ab ineunte aetate
mea placui magnis et summis principibus hujus mundi: sed tibi singulariter ex
dominio naturae debeo quidquid sum, et ex officio amicitiae quidquid possum.»
Hinc colligitur, Nicolaum ex Campania, quae Henrici dominio subjacebat, ortum
fuisse: sed lapsus ejus causam non aliunde quam ex gloriola et superbia, quae
plerosque dementat, repetendam. Sane Henrico Campaniae seu Trecensium comiti eum
addictissimum fuisse intelligitur ex duabus Nicolai ad comitem epistolis: quarum
una, qua sermones suos ei dedicat, editos in tomo tertio Bibliothecae
Cisterciensis, inscripta est «singulari domino et benefactori suo Henrico,»
etc., altera eidem «serenissimo principi et charissimo domino suo,» qualis
exstat in tomo secundo Baluziano, ubi haec verba: «Mitto Sublimitati tuae
quasdam epistolas, quas ad dominum papam, et cancellarium, aliosque personatos
viros, intra hoc biennium memini aliquanto studiosus dedicasse.» Verum ejusdem
principis auctoritate abusus videtur ex epistola 59 Arnulfi Lexoviensis «ad
Nicolaum monachum de monasterio Arramato» (Arremaro legendum est), qua in
epistola agitur de quodam malae frugis canonico, Nicolai discipulo, quem
Nicolaus ait se «ulteriorem gratiam» recepisse pro intercessione Arnulfi, quam
iste negat. LII. Ex his omnibus apparet quis fuerit Nicolai
genius; nempe vanus, inconstans, inquietus, de qualibus vix unquam quidquam boni
sperare liceat. Caeterum qualis ejus exitus feurit ignoramus. Superest ut, quod
superius pollicitus sum, hoc loco in specimen exhibeam fragmentum sancti
Bernardi sermonis primi, Gallice redditi in vetusto Patrum Fuliensium
Parisiensium exemplari, cujus hic titulus atque hoc initium est:
|