0055 DE LAUDIBUS VIRGINIS MATRIS. Super verba Evangelii:
«Missus est angelus Gabriel» etc. HOMILIAE QUATUOR. MONITUM IN SEQUENTES HOMILIAS.Sequentes quatuor homiliae, quod unum est ex primis Bernardi
operibus, etsi vulgo inscribantur «Super Missus est; ex
mente tamen auctoris, ipsius inquam Bernardi, inscribendae, «De Laudibus
Virginis matris.» Nam sic ipse in praesenti Praefatione, et in epistola 18 ad
Petrum diaconum cardinalem: «Scio,» inquit, «me scripsisse quatuor Homilias in
laudibus Virginis matris; nam hunc habent titulum,» etc. Et iterum epistola 89,
ad Ogerium: «Alium libellum a me nuper editum in Laudibus Virginis matris tibi
transmitto.» Porro videndus Bernardus tractatu de Baptismo, ad Hugonem, cap. 5,
ubi sententiam quamdam primi hujus sermonis explicat et a calumnia
vindicat. PRAEFATIO.0055C Scribere me
aliquid et devotio jubet, et prohibet occupatio. Verumtamen quia praepediente
corporali modestia, fratrum ad praesens non valeo sectari conventum; id
tantillum otii, quod vel mihi de somno fraudans in noctibus intercipere sinor,
non sinam otiosum. Libet ergo tentare id potissimum aggredi, quod saepe animum
pulsavit; loqui videlicet aliquid in laudibus Virginis matris, super illa
lectione evangelica, in qua, Luca referente, Dominicae Annuntiationis continetur
historia. Ad quod sane opus faciendum etsi nulla fratrum (quorum 0055D me profectibus deservire necesse est) vel necessitas urgeat, vel
utilitas moveat [alias moneat]; dum tamen ex hoc non
impediar, quo ad quaeque ipsorum necessaria minus paratus inveniar, non arbitror
eos debere gravari, si propriae satisfacio devotioni. 733 HOMILIA I. Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen
Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et
nomen Virginis Maria (Luc. I, 26, 27).1.
Quid sibi voluit evangelista, tot propria nomina rerum in hoc loco tam signanter
exprimere? Credo 0056C quia noluit nos negligenter audire, quod
tam diligenter studuit enarrare. Nominat siquidem nuntium qui mittitur, Dominum
a quo mittitur, Virginem ad quam mittitur, sponsum quoque virginis: amborumque
genus, civitatem ac regionem propriis designat nominibus. Utquid hoc? Putasne
aliquid horum supervacue positum sit? Nequaquam. Si enim nec folium de arbore
sine causa, nec unus ex passeribus sine Patre coelesti cadit super terram
(Matth. X, 29); putem ego de ore sancti Evangelistae superfluum
difluere verbum, praesertim in sacra historia Verbi? Non puto. Plena quippe sunt
omnia supernis mysteriis, ac coelesti singula dulcedine redundantia; si tamen
diligentem habeant inspectorem, qui noverit sugere mel de petra, oleumque de
saxo durissimo 0056D Nempe in illa die stillarunt montes
dulcedinem, et colles fluxerunt lac et mel (Joel III, 18), quando
rorantibus coelis desuper, nubibusque pluentibus justum, aperta est terra laeta
germinans Salvatorem (Isa. XLV, 8): quando Domino dante
benignitatem, et terra nostra reddente fructum suum, super illum montem montium,
montem coagulatum et pinguem misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia
et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV, 11). Illo quoque in tempore
unus iste inter caeteros montes non modicus, beatus hic videlicet evangelista,
dum desideratum nobis nostrae salutis exordium suo mellifluo 0057A commendavit eloquio, veluti perflante austro, atque e vicino
sole radiante justitiae, quaedam ex eo spiritualia profluxerunt aromata. Utinam
et nunc Deus emittat verbum suum, et liquefaciat ea nobis; perflet spiritus
ejus, et fiant nobis intelligibilia verba evangelica: fiant in cordibus nostris
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, fiant et dulciora super
mel et favum! 2. Ait itaque: Missus est
angelus Gabriel a Deo. Non arbitror hunc angelum de minoribus esse, qui
qualibet ex causa, crebra soleant ad terras fungi legatione: quod ex ejus nomine
palam intelligi datur, quod interpretatum fortitudo Dei
dicitur; et quia non ab alio aliquo forte excellentiori se (ut assolet) spiritu,
sed ab ipso Deo mitti perhibetur. 0057B Propter hoc ergo positum
est, a Deo; vel ideo dictum est, a
Deo, ne cui vel beatorum spiritum suum Deus, antequam Virgini, revelasse
putetur consilium, excepto duntaxat archangelo Gabriele, qui utique tantae inter
suos inveniri potuerit excellentiae, ut tali et nomine dignus haberetur, et
nuntio. Nec discordat nomen a nuntio. Dei quippe virtutem Christum quem melius
nuntiare decebat, quam hunc, quem simile nomen honorat? Nam quid est aliud
fortitudo, quam virtus? Non autem dedecens aut incongruum videatur, dominum et
nuntium communi censeri vocabulo; cum similis in utroque appellationis, non sit
tamen utriusque similis causa. Aliter quippe Christus fortitudo vel virtus Dei
dicitur, aliter angelus. 0057C Angelus enim tantum nuncupative,
Christus autem etiam substantive Christus Dei virtus (I Cor. I, 24)
et dicitur et est, quae forti armato, qui suum atrium in pace custodire solebat,
fortior superveniens, ipsum suo brachio debellavit; et sic ei vasa captivitatis
potenter eripuit. Angelus vero fortitudo Dei appellatus est, vel quod hujusmodi
meruerit praerogativam officii, quo ejusdem nuntiaret adventum virtutis: vel
quia virginem natura pavidam, simplicem, verecundam, de miraculi novitate ne
expavesceret, confortare deberet: quod et fecit, Ne
timeas, inquiens, Maria, invenisti gratiam apud
Deum. Sed et ipsius sponsum, hominem utique nihilominus humilem ac
timoratum, non irrationabiliter forsitan idem angelus confortasse 734 creditur, 0057D quanquam tunc ab evangelista
non nominetur. Joseph, inquit, fili
David, ne timeas accipere Mariam conjugem tuam (Matth. I, 20).
Convenienter itaque Gabriel ad hoc opus eligitur: imo quia tale illi negotium
injungitur, recte tali nomine designatur. 3. Missus est ergo
angelus Gabriel a Deo. Quo? In civitatem Galilaeae, cui nomen
Nazareth. Videamus si, ut ait Nathanael, a Nazareth
potest aliquid boni esse (Joan. I, 46). Nazareth interpretatur
flos. Videntur autem mihi quoddam semen fuisse divinae
cognitionis, tanquam e coelo jactatum in terras, allocutiones et promissiones
factae coelitus ad patres, Abraham scilicet, Isaac et Jacob; de quo semine
scriptum est: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma fuissemus; et quasi Gomorrha 0058A similes
essemus (Isa. I, 9). Floruit autem hoc semen in mirabilibus,
quae ostensa sunt in exitu Israel de Aegypto, in figuris et aenigmatibus per
totum iter in deserto usque in terram promissionis, et deinceps in visionibus et
vaticiniis prophetarum, in ordinatione quoque regni ac sacerdotii usque ad
Christum. Christus autem hujus seminis et horum florum non immerito fructus esse
intelligitur, dicente David: Dominus dabit benignitatem. et
terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13); et iterum:
De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal.
CXXXI, 11). In Nazareth ergo nuntiatur Christus nasciturus; quia in flore
speratur fructus processurus. Sed prodeunte fructu, flos decidit, quia veritate
apparente in carne, figura pertransiit. Unde 0058B et Nazareth
civitas Galilaeae dicitur, id est transmigrationis: quia
nascente Christo, omnia illa transierunt quae superius enumeravi, quae, ut ait
Apostolus, in figura contingebant illis (I Cor. X,
11). Hos ergo flores et nos qui jam fructum tenemus, pertransisse
videmus: et dum adhuc florere videbantur, transituri praevidebantur. Unde David:
Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat: vespere
decidat, induret et arescat (Psal. LXXXIX, 6). Vespere etenim,
id est, quando venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Unigenitum suum,
factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4), dicente ipso:
Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI, 5); vetera
transierunt et disparuerunt, quomodo in novitate succrescentis fructus flores
decidunt et arescunt. Unde rursus 0058C scriptum est: Fenum aruit, et flos decidit; verbum autem Domini manet in
aeternum. Credo, non ambigis quin verbum fructus sit; Verbum autem Christus
est. 4. Bonus itaque fructus Christus, qui manet in aeternum.
Sed ubi est fenum quod aruit? ubi est flos qui decidit? Propheta respondeat. Omnis caro fenum; et omnis gloria ejus, tanquam flos feni
(Isa. XL, 8). Si omnis caro fenum; ergo carnalis ille populus
Judaeorum ut fenum aruit [alias, fuit]. Annon fenum
aruit, dum idem populus ab omni spiritus pinguedine vacuus, siccae litterae
adhaesit? Annon etiam flos decidit, quando gloriatio, quam habebant in lege, non
remansit? Si flos non decidit, ubi ergo 0058D regnum, ubi
sacerdotium, ubi prophetae, ubi templum, ubi denique magnalia illa, de quibus
gloriari solebant, et dicere: Quanta audivimus et cognovimus
ea, et patres nostri narraverunt nobis? et iterum: Quanta
mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis? (Psal. LXXVII,
3.) Et haec dicta sunt pro eo quod positum est: In
Nazareth civitatem Galilaeae. 5. In illam ergo civitatem
missus est angelus Gabriel a Deo. Ad quem? Ad Virginem
desponsatam viro, cui nomen erat Joseph. Quae est haec Virgo tam
venerabilis, ut salutetur ab angelo; tam humilis, ut desponsata sit fabro?
Pulchra permistio virginitatis et humilitatis: nec mediocriter placet Deo illa
anima, in qua et humilitas commendat virginitatem, et virginitas exornat
humilitatem. Sed 0059A quanta putas veneratione digna est, in qua
humilitatem exaltat fecunditas, et partus consecrat virginitatem? Audis
virginem, audis humilem: si non potes virginitatem humilis, imitare humilitatem
virginis. Laudabilis virtus virginitas, sed magis necessaria humilitas. Illa
consulitur, ista praecipitur. Ad illam invitaris, ad istam cogeris. De illa
dicitur: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX,
12); de ista dicitur: Nisi quis efficiatur sicut
parvulus iste, non intrabit in regnum 735 coelorum (Matth. XVIII, 3). Illa ergo
remuneratur, ista exigitur. Potes denique sine virginitate salvari; sine
humilitate non potes. Potest, inquam, placere humilitas, quae virginitatem
deplorat amissam; sine humilitate autem (audeo dicere) nec virginitas Mariae
placuisset. Super quem, 0059B inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum?
(Isai. LXVI, 2.) Super humilem, dixit, non,
super virginem. Si igitur Maria humilis non esset, super eam Spiritus sanctus
non requievisset; si super eam non requievisset, nec impraegnasset. Quomodo enim
de ipso sine ipso conciperet? Patet itaque, quia ut de Spiritu sancto
conciperet, sicut ipsa perhibet, respexit humilitatem ancillae
suae Deus (Luc. I, 48), potius quam virginitatem. Et si
placuit ex virginitate, tamen ex humilitate concepit. Unde constat, quia etiam
ut placeret virginitas, humilitas procul dubio fecit. 6. Quid
dicis, virgo superbe? Maria virginem se oblita gloriatur de humilitate: et tu
negligendo humilitatem, blandiris tibi de virginitate? Respexit, 0059C ait illa, humilitatem ancillae suae. Quae illa? Virgo utique sancta,
virgo sobria, virgo devota. Nunquid tu castior illa? nunquid devotior? Aut
nunquid tua forte pudicitia gratior castitate Mariae; ut tu scilicet sine
humilitate placere sufficias ex tua, quod illa non potuit ex sua? Denique quanto
honorabilior es ex singulari munere castimoniae, tanto tibi tu majorem injuriam
facis, quod ejus in te decorem foedas permistione superbiae. Alioquin expedit
tibi virginem non esse, quam de virginitate insolescere. Non omnium quidem est
virginitas: multo tamen pauciorum est cum virginitate humilitas, Si igitur
virginitatem in Maria uon potes nisi mirari, stude humilitatem imitari, et
sufficit tibi. Quod si et virgo, et humilis es, quisquis es, magnus es. 0059D 7. Est tamen majus aliquid quod mireris in
Maria: scilicet cum virginitate fecunditas. A saeculo enim non est auditum, ut
aliqua simul mater esset et virgo. O si [alias, quod si] et cujus est mater attendas! quo te tua super ejus mirabili celsitudine ducet
admiratio? Nonne ad hoc, ut te videas nec satis posse mirari? Nonne tuo, imo
Veritatis judicio, illa quae Deum habuit filium, super omnes etiam choros
exaltabitur angelorum? Annon Deum et Dominum angelorum Maria suum audacter
appellat filium, dicens: Fili, quid fecisti nobis sic?
(Luc. II, 48.) Quis hoc audeat angelorum? Sufficit eis, et pro
magno habent, quod cum sint spiritus ex conditione, ex gratia facti sunt et
vocati angeli, testante David: Qui facit, inquit, 0060A angelos suos spiritus (Psal. CIII,
4). Maria vero matrem se agnoscens, majestatem illam, cui illi cum
reverentia serviunt, cum fiducia suum nuncupat filium. Nec dedignatur nuncupari
Deus quod esse dignatus est. Nam paulo post subdit evangelista: Et erat, inquiens, subditus illis
(Luc. II, 51). Quis, quibus? Deus hominibus, Deus, inquam, cui
angeli subditi sunt, cui principatus et potestates obediunt, subditus erat
Mariae, nec tantum Mariae, sed etiam Joseph propter Mariam. Mirare ergo
utrumlibet, et elige quid amplius mireris, sive Filii benignissimam dignationem,
sive Matris excellentissimam dignitatem. Utrinque stupor, utrinque miraculum. Et
quod Deus feminae obtemperet, humilitas absque exemplo; et quod Deo femina
principetur, sublimitas 0060B sine socio. In laudibus virginum
singulariter canitur, quod sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV,
4). Quibus ergo laudibus judicas dignam, quae etiam praeit? 8. Disce, homo, obedire; disce, terra, subdi; disce, pulvis,
obtemperare. De auctore tuo loquens evangelista, Et erat,
inquit, subditus illis; haud dubium, quin Mariae et
Joseph. Erubesce, superbe cinis! Deus se humiliat, et tu te exaltas? Deus se
hominibus subdit, et tu dominari gestiens hominibus, tuo te praeponis auctori?
Utinam mihi aliquando, tale aliquid cogitanti, Deus respondere dignetur, quod et
suo increpando respondit apostolo: Vade, inquit, post me, Satana, quia 736 non sapis ea quae Dei sunt (Matth. XVI, 23).
Quoties enim hominibus 0060C praeesse desidero, toties Deum meum
praeire contendo: et tunc vere non sapio ea quae Dei sunt. De ipso namque dictum
est: Et erat subditus illis. Si hominis, o homo, imitari
dedignaris exemplum, certe non erit tibi indignum sequi Auctorem tuum. Si non
potes forsitan sequi eum quocunque ierit, dignare vel sequi quo tibi
condescendit. Hoc est, si non potes sublimem incedere semitam virginitatis,
sequere vel Deum per tutissimam viam humilitatis: a cujus rectitudine si qui
etiam de virginibus deviaverint, ut verum fatear, nec ipsi sequuntur Agnum
quocunque ierit. Sequitur quidem Agnum coinquinatus humilis, sequitur et virgo
superbus; sed neuter quocunque ierit: quia nec ille ascendere 0060D potest ad munditiam Agni, qui sine macula est; nec is ad ejusdem
mansuetudinem descendere dignatur, quia scilicet non coram tondente, sed coram
occidente, se obmutuit. Attamen salubriorem elegit sequendi partem in humilitate
peccator, quam in virginitate superbus: cum et illius immunditiam sua humilis
satisfactio purget, et hujus pudicitiam superbia inquinet. 9.
Sed felix Maria, cui nec humilitas defuit, nec virginitas. Et quidem singularis
virginitas, quam non temeravit, sed honoravit fecunditas: et nihilominus
specialis humilitas, quam non abstulit, sed extulit fecunda virginitas: et
incomparabilis prorsus fecunditas, quam virginitas simul comitatur et humilitas.
Quid horum non mirabile? quid non 0061A incomparabile? quid non
singulare? Mirum vero si non haesitas in eorum ponderatione, quid tua judices
dignius admiratione, utrum videlicet potius stupenda sit fecunditas in virgine,
an in matre integritas; sublimitas in prole, an cum tanta sublimitate humilitas:
nisi quod indubitanter horum singulis praeferenda sunt simul cuncta, et
incomparabiliter excellentius est atque felicius, omnia percepisse, quam aliqua.
Et quid mirum si Deus, qui mirabilis legitur et cernitur in sanctis suis
(Psal. LXVII, 36), mirabiliorem se exhibuit in Matre sua?
Veneramini ergo, conjuges, in carne corruptibili carnis integritatem: miramini
etiam, vos sacrae virgines, in virgine fecunditatem: imitamini, omnes homines,
Dei Matris humilitatem. Honorate, sancti Angeli, vestri 0061B Regis Matrem, qui nostrae adoratis Virginis Prolem, ipsum utique
nostrum pariter ac vestrum regem, nostri generis reparatorem, vestrae civitatis
instauratorem. Cujus apud vos tam sublimis, inter nos tam humilis, a vobis
pariter, et a nobis detur et dignitati debita reverentia, et dignationi honor et
gloria in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA II. In Luc. I, 26, 27.1. Novum quidem canticum illud, quod solis dabitur in regno Dei
cantare virginibus, ipsam virginum Reginam cum caeteris, imo primam inter
caeteras esse cantaturam, nemo est qui ambigat. Puto autem illam, praeter illud
quod solis licet, cum omnibus 0061C tamen virginibus ei, ut dixi,
commune erit, dulciori quodam atque elegantiori carmine laetificaturam esse
civitatem Dei. Cujus utique dulcisonos depromere vel exprimere modulos ne
ipsarum quidem virginum ulla digna invenietur; quia soli merito decantandum
servabitur, quae sola de partu, et partu divino gloriatur. Gloriatur dixerim de
partu, non in se, sed in ipso quem peperit. Deus siquidem (Deus enim est quem
peperit). Matrem suam singulari in coelestibus donaturus gloria, singulari in
terris praevenire curavit et gratia, qua videlicet ineffabiliter et intacta
conciperet, et pareret incorrupta. Porro Deo hujusmodi decebat nativitas, qua
nonnisi de Virgine nasceretur: talis congruebat et 0061D Virgini
partus, ut non pareret nisi Deum. Proinde factor hominum ut homo fieret, 737 nasciturus de homine, talem sibi ex omnibus debuit deligere,
imo condere matrem, qualem et se decere sciebat, et sibi noverat placituram.
Voluit itaque esse virginem, de qua immaculata immaculatus procederet, omnium
maculas purgaturus: voluit et humilem, de qua mitis et humilis corde prodiret,
harum in se virtutum necessarium omnibus saluberrimumque exemplum ostensurus.
Dedit ergo Virgini partum, qui ei jam ante et virginitatis inspiraverat votum,
et humilitatis praerogaverat meritum. Alioquin quomodo angelus 0062A eam in sequentibus gratia plenam pronuntiat, si quidpiam vel
parum boni, quod ex gratia non esset, habebat? 2. Ut igitur
quae Sanctum sanctorum conceptura erat pariter et paritura, sancta esset
corpore, accepit donum virginitatis: ut esset et mente, accepit et humilitatis.
His nimirum Virgo regia gemmis ornata virtutum, geminoque mentis pariter et
corporis decore praefulgida, specie sua et pulchritudine sua in coelestibus
cognita, coeli civium in se provocavit aspectus, ita ut et Regis animum in sui
concupiscentiam inclinaret, et coelestem nuntium ad se de supernis educeret. Et
hoc est quod nobis hic Evangelista commendat, cum angelum perhibet a Deo
destinatum ad Virginem: A Deo, inquit, ad virginem: 0062B id est, a celso ad humilem,
a Domino ad ancillam, a Creatore ad creaturam. Quanta dignatio Dei! quanta
Virginis excellentia! Currite, matres; currite, filiae; currite, omnes quae post
Evam, et ex Eva, et parturimini cum tristitia, et parturitis. Adite virginalem
thalamum, ingredimini, si potestis, pudicum sororis vestrae cubiculum. Ecce enim
Deus mittit ad Virginem, ecce affatur angelus Mariam. Apponite aurem parieti,
auscultate quid nuntiet ei, si forte audiatis unde consolemini. 3. Laetare, pater Adam, sed magis tu, o Eva mater, exsulta, qui,
sicut omnium parentes, ita omnium fuistis peremptores; et, quod infelicius est,
prius peremptores, quam parentes. Ambo, inquam, consolamini 0062C super filia, et tali filia; sed illa amplius, de qua malum ortum
est prius, cujus opprobrium in omnes pertransiit mulieres. Instat namque tempus,
quo jam tollatur opprobrium, nec habeat vir quid causetur adversus feminam: qui
utique dum se imprudenter excusare conaretur, crudeliter illam accusare non
cunctatus est, dicens, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de
ligno, et comedi (Gen. III, 12). Propterea
curre, Eva, ad Mariam; curre, mater, ad filiam; filia pro matre respondeat, ipsa
[alias, ita] matris opprobrium auferat, ipsa patri pro matre
satisfaciat: quia ecce si vir cecidit per feminam, jam non erigitur nisi per
feminam. Quid dicebas, o Adam? Mulier quam dedisti mihi, dedit
mihi de ligno, et comedi. Verba malitiae sunt haec, quibus magis 0062D augeas quam deleas culpam. Verumtamen Sapientia vicit malitiam,
cum occasionem veniae, quam a te Deus interrogando elicere tentavit, sed non
potuit, in thesauro indeficientis suae pietatis invenit. Redditur nempe femina
pro femina, prudens pro fatua, humilis pro superba; quae pro ligno mortis gustum
tibi porrigat vitae, et pro venenoso cibo illo amaritudinis dulcedinem pariat
fructus aeterni. Muta ergo iniquae excusationis verbum in vocem gratiarum
actionis, et dic: Domine, mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno vitae,
et comedi; et dulce factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificasti 0063A me. Ecce enim ad hoc missus est angelus ad Virginem, O
admirandam et omni honore dignissimam Virginem! o feminam singulariter
venerandam, super omnes feminas admirabilem, parentum reparatricem, posterorum
vivificatricem! 4. Missus est, inquit,
angelus ad Virginem. Virginem carne, virginem mente,
virginem professione, virginem denique, qualem describit Apostolus, mente et
corpore sanctam (I Cor. VII, 34); nec noviter, nec fortuitu
inventam, sed a saeculo electam, ab Altissimo praecognitam et sibi praeparatam,
ab angelis servatam, a patribus praesignatam, a prophetis promissam. Scrutare
738 Scripturas, et proba quae dico. Visne ut et ego aliqua ex
his testimonia hic inseram? Ut pauca loquar de pluribus, quam tibi 0063B aliam praedixisse Deus videtur, quando ad serpentem ait: Inimicitias ponam inter te et mulierem? Et si adhuc dubitas
quod de Maria non dixerit, audi quod sequitur: Ipsa conteret
caput tuum (Gen. III, 15). Cui haec servata victoria est, nisi
Mariae? Ipsa procul dubio caput contrivit venenatum, quae omnimodam maligni
suggestionem tam de carnis illecebra, quam de mentis superbia deduxit ad
nihilum. 5. Quam vero aliam Salomon requirebat, cum dicebat:
Mulierem fortem quis inveniet? Noverat quippe vir sapiens
hujus sexus infirmitatem, fragile corpus, lubricam mentem. Quia tamen et Deum
legerat promisisse, et ita videbat congruere ut qui vicerat per feminam,
vinceretur per ipsam, vehementer admirans aiebat: Mulierem
fortem quis inveniet? 0063C Quod est dicere:
Si ita de manu feminae pendet et nostra omnium salus, et innocentiae restitutio,
et de hoste victoria: fortis omnino necesse est ut provideatur [alias, praevideatur], quae ad tantum opus possit esse idonea.
Sed mulierem fortem quis inveniet? At ne hoc quaesisse putetur desperando,
subdit prophetando, Procul et de ultimis finibus pretium
ejus (Prov. XXXI, 10): hoc est non vile, non parvum, non
mediocre, non denique de terra; sed de coelo, nec de coelo proximo terris
pretium fortis hujus mulieris, sed a summo coelo egressio ejus. Quid deinde
rubus ille quondam Mosaicus portendebat, flammas quidem emittens, sed non ardens
(Exod. III, 2), nisi Mariam parientem, et dolorem non sentientem?
0063D Quid, rogo, virga Aaron florida (Num. XVII,
8), nec humectata, nisi ipsam concipientem, quamvis virum non
cognoscentem? Hujus magni miraculi majus mysterium Isaias edisserit, dicens, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus
ascendet (Isa. XI,1): virgam, virginem; florem, virginis
partum intelligens. 6. Sed si tibi quod nunc in flore Christus
intelligi dicitur, superiori videtur adversari sententiae, qua non virgae flore,
sed floris fructu designari dicebatur; noveris in eadem Aaronica virga (quae non
solum floruit, sed et fronduit, et fructum emisit) non solum flore vel fructu,
sed ipsis etiam frondibus eumdem significari. Noveris et apud Moysen nec fructu
virgae, nec flore, sed ipsa virga demonstrari; 0064A illa utique
virga, qua feriente, aqua vel dividitur transituris (Exod. XIV,
16), vel de petra excutitur bibituris (Exod. XVII, 6).
Nullum autem inconveniens est, diversis rebus diversis ex causis Christum
figurari; et in virga quidem potentiam, in flore vero fragrantiam, in fructu
autem saporis dulcedinem, in frondibus quoque sedulam ejus intelligi
protectionem, qua videlicet parvulos ad se confugientes sub umbra alarum suarum
protegere non desinit, sive ab aestu carnalium desideriorum, sive a facie
impiorum, qui eos afflixerunt. Bona et desiderabilis umbra sub alis Jesu, ubi
tutum est fugientibus refugium, gratum fessis refrigerium. Miserere mei, Domine
Jesu, miserere mei; quoniam in te confidit anima mea, et in umbra alarum tuarum
sperabo, 0064B donec transeat iniquitas (Psal. LVI,
2). In hoc tamen Isaiae testimonio, florem Filium, virgam intellige
Matrem; quoniam et virga floruit absque germine, et virgo concepit non ex
homine. Nec virgae virorem floris laesit emissio, nec virginis pudorem sacri
partus editio. 7. Proferamus et alia Virgini Matri, Deoque
Filio congrua de Scripturis testimonia. Quid illud Gedeonis vellus significat,
quod utique de carne tonsum, sed sine vulnere carnis in area ponitur, et nunc
quidem lana, nunc vero area rore perfunditur (Jud. VI, 37-40),
nisi carnem assumptam de carne Virginis, et absque detrimento virginitatis? Cui
utique distillantibus coelis tota se infudit plenitudo divinitatis: adeo ut ex
hac plenitudine omnes acceperimus [alias, 0064C acciperemus], qui vere sine ipsa non aliud quam terra arida
sumus. Huic quoque Gedeonico facto propheticum dictum pulchre satis convenire
videtur, ubi legitur: Descendet sicut pluvia in vellus.
Nam per hoc quod sequitur, et sicut stillicidia stillantia
super terram (Psal. LXXI, 6), idem datur intelligi, quod per
inventam 739 rore madidam aream. Pluvia
nempe voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, placide prius et absque
strepitu operationis humanae, suo se quietissimo illapsu [alias,
elapsu] virgineum demisit in uterum: postmodum vero ubique terrarum diffusa est
per ora praedicatorum, non jam sicut pluvia in vellus, sed sicut stillicidia
stillantia super terram, cum quodam utique 0064D strepitu
verborum, ac sonitu miraculorum. Siquidem recordatae sunt nubes illae, quae
portabant pluviam, praeceptum sibi fuisse cum mitterentur: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure
auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Quod et
fecerunt: etenim in omnem terram exivit sonus eorum, et in
fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). 8. Audiamus et Jeremiam nova veteribus vaticinantem, et quem
praesentem monstrare non poterat, venturum et ardenter desiderantem, et fidenter
promittentem: Novum, inquit, creavit
Dominus super terram: femina circumdabit virum (Jerem. XXXI,
22). Quae est haec femina? quis vero iste vir? Aut si vir, quomodo a
femina circumdatus? aut si a femina circumdari potest, quomodo vir? Et ut
apertius 0065A dicam, quomodo potest simul et vir
esse, et in utero matris? hoc est enim virum a femina circumdari, Novimus [alias, dicimus] viros, qui scilicet infantiam, pueritiam,
adolescentiam atque juventutem transeuntes, ad gradum usque senectuti proximum
pervenerunt. Qui ergo jam adeo grandis est, quomodo a femina circumdari potest?
Si dixisset, Femina circumdabit infantem; vel, Femina circumdabit parvulum; nec
novum videretur, nec mirum. Nunc autem quia nil tale posuit, sed dixit virum, quaerimus quae sit haec novitas, quam Deus fecit in
terra, ut femina circumdaret virum, et vir intra feminei unius corpusculi membra
sese cohiberet? quid est hoc miraculi? Nunquid potest
homo, ut ait Nicodemus, in ventrem matris suae iterato
introire, et renasci? 0065B (Joan. III,
4.) 9. Sed verto me ad conceptum partumque virginalem,
si forte inter plurima nova ac mira, quae ibi profecto inspicit qui diligenter
inquirit, etiam hanc, quam de Propheta protuli, reperiam novitatem. Porro ibi
agnoscitur longitudo brevis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas
plana [alias, plena]. Ibi agnoscitur lux non lucens,
verbum infans, aqua sitiens, panis esuriens. Videas, si attendas, potentiam
regi, sapientiam instrui, virtutem sustentari: Deum denique lactentem, sed
angelos reficientem; vagientem, sed miseros consolantem. Videas, si attendas,
tristari laetitiam, pavere fiduciam, salutem pati, vitam mori, fortitudinem
infirmari. Sed, quod non minus mirandum est, ipsa 0065C ibi
cernitur tristitia laetificans, pavor confortans, passio salvans, mors
vivificans, infirmitas roborans. Cui jam illud quoque non occurrat, quod
quaerebam? Nunquid non facile tibi est inter haec feminam agnoscere virum
circumdantem, cum Mariam videas virum approbatum a Deo Jesum suo utero
circumplectentem? Virum autem dixerim fuisse Jesum, non solum jam cum diceretur
vir propheta, potens in opere et sermone (Luc.
XXIV, 19), sed etiam cum tenera adhuc infantis membra Dei mater blando
vel foveret in gremio, vel gestaret in utero. Vir igitur erat Jesus necdum etiam
natus, sed sapientia, non aetate; animi vigore, non viribus corporis; maturitate
sensuum, non corpulentia membrorum. Neque enim minus habuit sapientiae, vel
potius 0065D non minus [alias, minor] fuit
sapientia Jesus conceptus, quam natus; parvus, quam magnus. Sive ergo latens in
utero, sive vagiens in praesepio, sive jam grandiusculus interrogans doctores in
templo, sive jam perfectae aetatis docens in populo, aeque profecto plenus fuit
Spiritu sancto. Nec fuit hora in quacunque aetate sua, qua de plenitudine illa
quam in sui conceptione accepit in utero, vel aliquid minueretur, vel aliquid
eidem adjiceretur: sed a principio perfectus, a principio, inquam, plenus fuit
spiritu sapientiae et intellectus, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu
scientiae et pietatis, spiritu timoris Domini (Isa. XI, 2,
3.). 10. Nec te moveat, quod de ipso legis in alio 0066A loco: 740 Jesum autem
proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines
(Luc. II, 52). Nam quod de sapientia et gratia hic
dictum est, non secundum quod erat, sed secundum quod apparebat, intelligendum
est: non quia videlicet aliquid ei novum accederet, quod ante non haberet; sed
quod accedere videretur, quando volebat ipse ubi videretur [alias, ut
videretur]. Tu, homo, cum proficis, non quando, nec quantum vis proficis: sed te
nesciente tuus moderatur profectus, tua vita disponitur. At vero puer Jesus, qui
disponit vitam deest aliis] tuam, ipse disponebat
et suam, et quando volebat, et quibus volebat sapiens apparebat, quando et
quibus volebat sapientior, quando et quibus volebat sapientissimus: quanquam in
se nunquam 0066B esset nisi sapientissimus. Similiter et cum
semper omni gratia plenus fuisset, sive quam apud Deum, sive quam apud homines
habere deberet, pro suo tamen arbitrio eam nunc plus, nunc minus ostendebat,
prout cernentium vel meritis congruere, vel saluti expedire sciebat. Constat
ergo quia semper Jesus virilem animum habuit, etsi semper in corpore vir non
apparuit. Cur denique dubito virum fuisse in utero, quem inibi Deum fuisse non
ambigo? Minus quippe est esse virum, quam esse Deum. 11. Sed
vide si non etiam hanc Jeremiae novitatem Isaias lucidissime aperit, qui et
novos superius Aaronicos flores exposuit. Ecce, inquit,
virgo concipiet, et pariet filium. En habes, feminam,
scilicet Virginem. Vis et de viro audire quis scit? Et
vocabitur, 0066C ait, nomen ejus
Emmanuel, id est, Nobiscum Deus (Isa. VII,
14). Femina itaque circumdans virum, Virgo est concipiens Deum. Vides
quam pulchre et concorditer sanctorum mira facta et mystica dicta sibi invicem
concinant. Vides quam stupendum sit hoc unum de Virgine et in Virgine factum
miraculum, quod tot miracula praevenerunt, tot oracula promiserunt. Unus nimirum
fuit spiritus prophetarum, et licet diversis modis, signis et temporibus, eamdem
rem diversi, non diverso spiritu et praeviderunt, et praedixerunt. Quod Moysi
monstratum est in rubo et igne, Aaroni in virga et flore, Gedeoni in vellere et
rore; hoc aperte Salomon praedixit in forti muliere et ejus pretio; apertius
Jeremias praecinuit de femina et viro, apertissime 0066D
Isaias declaravit de Virgine et Deo, Gabriel tandem exhibuit ipsam Virginem [Virginem deest aliis] salutando. Ipsa namque est, de qua nunc
Evangelista: Missus est, ait, angelus
Gabriel a Deo ad Virginem, desponsatam Joseph. 12. Ad Virginem, inquit, desponsatam.
Quare desponsatam? Cum esset, inquam, virgo electa, et, ut ostensum est, virgo
conceptura, virgo paritura, mirum cur desponsata fuerit, non nuptura. Nunquid
vel hoc casu factum quis dixerit? Non est casu factum, quod rationabilis causa
commendat, causa valde utilis et necessaria, et divini prorsus adinventione
consilii digna. Dicam quod mihi, imo quod ante me Patribus visum fuit. Illa
utique fuit ratio 0067A desponsationis Mariae, quae et
dubitationis Thomae. Mos siquidem Judaeorum erat, ut a die desponsationis suae,
usque ad tempus nuptiarum, sponsis sponsae traderentur custodiendae: quatenus
earum ipsi eo sibi pudicitiam curiosius servarent, quo sibi ipsi fideliores
existerent. Sicut ergo Thomas dubitando, palpando, constantissimus factus est
Dominicae confessor resurrectionis, ita et Joseph Mariam sibi desponsando
ejusque conversationem in tempore custodiae studiosius comprobando, factus est
pudicitiae fidelissimus testis. Pulchra utriusque rei convenientia: et dubitatio
Thomae, et desponsatio Mariae. Poterant quidem similis erroris laqueum nobis
injicere, fidei videlicet in illo, castitatis in illa, veritatem in suspicionem
adducere: sed valde 0067B prudenter et pie factum est per
contrarium, ut unde metuebatur suspicio, firma sit certitudo. Nam et de Filii
resurrectione citius quidem ego, qui infirmus sum, crediderim Thomae dubitanti
et palpanti, quam Cephae audienti et credenti: et de Matris continentia facilius
sponso ejus custodienti et experienti, quam ipsi quoque Virgini de sola sua
conscientia se defendenti. Dic, quaeso, quis 741
eam videns non desponsatam et gravidam, non potius diceret meretricem [alias, corruptam] quam virginem? Non autem decebat hoc dici
de Matre Domini. Tolerabilius vero atque honestius fuit putari ad tempus
Christum de conjugio fuisse natum, quam de fornicatione. 13.
Sed non poterat, inquis, Deus apertum aliquod 0067C ostendere
signum, quo videlicet fieret ut ejus nec ortus infamaretur, nec mater
criminaretur? Poterat utique; sed non poterat latere daemones, quod scirent
homines. Oportebat autem a principe mundi aliquandiu celari divini consilii
sacramentum: non quod Deus, si palam opus suum facere vellet, impediri posse ab
illo metueret: sed quia ipse, qui non solum potenter, sed etiam sapienter
quaecunque voluit fecit, sicut in omnibus operibus suis quasdam rerum vel
temporum congruentias propter ordinis pulchritudinem servare consuevit, ita in
hoc quoque tam magnifico opere suo, nostrae videlicet reparationis, non tantum
potentiam suam, sed et prudentiam ostendere voluit. Et quanquam illud aliter,
quomodo vellet, perficere potuisset; placuit 0067D ei tamen eo
potius et modo, et ordine hominem sibi reconciliare, quo noverat cecidisse: ut,
sicut diabolus prius seduxit feminam, et postmodum virum per feminam vicit, ita
prius a femina virgine seduceretur, et post a viro Christo aperte debellaretur:
quatenus malitiae fraudi dum ars pietatis illuderet, ac maligni fortitudinem
Christi virtus contereret, diabolo Deus et prudentior appareret et fortior. Ita
quippe decuit incarnatam Sapientiam spiritualem vincere malitiam, quo non solum
attingeret a fine usque ad finem fortiter, sed et disponeret omnia suaviter
(Sap. VIII, 1). Attingit autem a fine usque ad finem, id est a
coelo usque ad infernum. Si ascendero, inquit, in coelum,tu illic es: si 0068A descendero in
infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Utrobique vero fortiter,
quando et de supernis expulit superbum, et apud inferos spoliavit avarum.
Conveniens ergo erat ut suaviter quoque omnia, coelestia scilicet et terrena,
disponeret: quatenus et illinc dejiciens inquietum, reliquos in pace firmaret,
et hic debellaturus invidum, nobis prius suae humilitatis et mansuetudinis valde
necessarium exemplum relinqueret: sicque mirabili fieret moderamine sapientiae,
ut et suis suavis, et hostibus fortis appareret. Quid enim prodesset diabolum a
Deo vinci, nobis manentibus superbis? Necessario igitur desponsata est Maria
Joseph, quando per hoc et a canibus sanctum absconditur, et a sponso virginitas
comprobatur, et Virginis tam verecundiae parcitur, quam 0068B famae providetur. Quid sapientius, quid dignius divina
providentia? Uno tali consilio secretis coelestibus et admittitur testis, et
excluditur hostis, et integra servatur fama Virginis matris. Alioquin quando
pepercisset justus adulterae? scriptum est autem: Joseph autem
vir ejus, cum esset justus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere
eam (Matth. I, 19). Bene, cum esset justus, noluit eam
traducere: quia sicut nequaquam justus esset, si cognitam ream consensisset; sic
nihilominus justus non esset, si probatam innoxiam condemnasset. Cum ergo justus
esset et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 14. Quare voluit dimittere eam? Accipe et in hoc non meam, sed Patrum
sententiam. Propter hoc 0068C Joseph voluit dimittere eam,
propter quod et Petrus Dominum a se repellebat, dicens: Exi a
me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V, 8): propter quod
et Centurio a domo sua eum prohibebat, cum diceret: Domine,
non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII, 8). Ita
ergo et Joseph indignum et peccatorem se reputans, dicebat intra se, a tali et a
tanta non debere sibi ultra familiare praestari contubernium, cujus supra se
mirabilem expavescebat dignitatem. Videbat et horrebat divinae praesentiae
certissimum gestantem insigne: et quia mysterium penetrare non poterat, volebat
dimittere eam. Expavit Petrus potentiae magnitudinem, expavit Centurio
praesentiae majestatem. Exhorruit nimirum et Joseph, sicut homo, hujus tanti
0068D novitatem, mysterii profunditatem: et ideo occulte voluit
dimittere eam. 742 Miraris quod Joseph praegnantis sese
consortio Virginis judicabat indignum, cum audias et sanctam Elisabeth ejus non
posse ferre praesentiam, nisi cum tremore quidem et reverentia? Ait namque: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? (Luc.
I, 43.) Ideo itaque Joseph voluit dimittere eam. Sed quare occulte, et
non palam? Ne videlicet divortii causam inquireretur, exigeretur rationem. Quid
enim vir justus responderet populo durae cervicis, populo non credenti et
contradicenti? Si diceret quod sentiebat, quod de illics puritate comprobaverat,
nonne mox increduli et crudeles Judaei subsannarent 0069A illum,
lapidarent illam? Quando namque Veritati crederent tacenti in utero, quam postea
contempserunt clamantem in templo? Quid facerent necdum apparenti, qui postmodum
impias manus injecerunt etiam miraculis coruscanti? Merito ergo vir justus, ne
aut mentiri, aut diffamare cogeretur innoxiam, voluit occulte dimittere
eam. 15. Sin vero aliter quis sentiat, et Joseph sicut hominem
dubitasse contendat, sed quia justus erat, noluisse quidem habitare cum ea
propter suspicionem, nec tamen (quia pius erat) traducere voluisse suspectam, et
ideo voluerit occulte dimittere eam, breviter respondeo, etiam sic dubitationem
illam Joseph fuisse necessariam, quae divino meruit certificari oraculo. Sic
quippe scriptum est: Haec 0069B autem eo
cogitante, scilicet quod occulte dimitteret eam, apparuit
ei angelus in somnis, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam
conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est
(Matth. I, 20). Itaque propter istas rationes desponsata est Maria
Joseph, vel potius, sicut ponit evangelista, viro, cui nomen
erat Joseph. Virum nominat, non quia maritus, sed quod homo virtutis erat.
Vel potius quia, juxta alium evangelistam, non vir simpliciter, sed vir ejus
dictus est, merito appellatur quod necessarie putatur. Debuit ergo vir ejus
appellari, quia necesse fuit et putari: sicut et pater Salvatoris non quidem
esse, sed dici meruit, ut putaretur esse, dicente hoc ipso evangelista: Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum
triginta, ut 0069C putabatur, filius Joseph (Luc. III,
23). Nec vir ergo matris, nec filii pater exstitit, quamvis certa (ut
dictum est) et necessaria dispensatione utrumque ad tempus et appellatus sit et
putatus. 16. Conjice tamen ex hac appellatione, qua, licet
dispensatoria, meruit honorari a Deo, ut pater Dei et dictus, et creditus sit:
conjice et ex proprio vocabulo (quod augmentum non
dubitas interpretari) quis et qualis homo fuerit iste Joseph. Simul et memento
magni illius quondam patriarchae venditi in Aegypto (Gen. XXXVII,
27): et scito ipsius istum non solum vocabulum fuisse sortitum, sed et
castimoniam adeptum, innocentiam assecutum et gratiam. Siquidem ille Joseph,
fraterna ex invidia venditus 0069D et ductus in Aegyptum, Christi
venditionem praefiguravit: iste Joseph Herodianam invidiam fugiens, Christum in
Aegyptum portavit (Matth. II, 14). Ille domino suo fidem servans,
dominae noluit commisceri (Gen. XXXIX, 12): iste dominam suam,
Domini sui matrem, virginem agnoscens, et ipse continens fideliter custodivit.
Illi data est intelligentia in mysteriis somniorum (Gen. XL, XLI):
isti datum est conscium fieri atque participem coelestium sacramentorum
(Matth. I, 20). Ille frumenta servavit non sibi, sed omni populo
(Gen. XL, XLI): iste panem vivum e coelo servandum accepit tam sibi
quam toti mundo. Non est dubium quin bonus et fidelis homo fuerit iste Joseph,
cui Mater desponsata est Salvatoris. Fidelis, inquam, servus et prudens, 0070A quem constituit Dominus suae matris solatium, suae carnis
nutritium, solum denique in terris magni consilii coadjutorem sibi fidelissimum.
Huc accedit quod dicitur fuisse de domo David. Vere enim de domo David, vere de
regia stirpe descendit vir iste Joseph, nobilis genere, mente nobilior. Plane
filius David, non degenerans a patre suo David. Prorsus, inquam, filius David,
non tantum carne, sed fide, sed sanctitate, sed devotione: quem tanquam alterum
David Dominus invenit secundum cor suum, cui tuto committeret secretissimum
atque sacratissimum sui cordis arcanum: cui tanquam 743
alteri David incerta et occulta sapientiae suae manifestavit, et dedit illi non
ignarum esse mysterii, quod nemo principum hujus saeculi agnovit: cui denique
datum 0070B est quod multi reges et prophetae, cum vellent
videre, non viderunt; audire, et non audierunt; non solum videre et audire, sed
etiam portare, deducere, amplecti, deosculari, nutrire et custodire. Non tantum
autem Joseph, sed et Maria descendisse credenda est de domo David. Alioquin non
fuisset desponsata viro de domo David, si non esset et ipsa de domo David. Ambo
igitur erant de domo David; sed in altera completa est veritas, quam juravit
Dominus David, altero tamen conscio et teste adimpletae promissionis. 17. In fine autem versus, Et nomen, inquit,
Virginis Maria. Loquamur pauca et super hoc nomine, quod
interpretatum maris stella dicitur, et matri Virgini
valde convenienter aptatur. Ipsa namque 0070C aptissime sideri
comparatur; quia, sicut sine sui corruptione sidus suum emittit radium, sic
absque sui laesione virgo parturit filium. Nec sideri radius suam minuit
claritatem, nec Virgini Filius suam integritatem. Ipsa est igitur nobilis illa
stella ex Jacob orta, cujus radius universum orbem illuminat, cujus splendor et
praefulget in supernis, et inferos penetrat: terras etiam perlustrans, et
calefaciens magis mentes quam corpora, fovet virtutes, excoquit vitia. Ipsa,
inquam, est praeclara et eximia stella, super hoc mare magnum et spatiosum
necessario sublevata, micans meritis, illustrans exemplis. O quisquis te
intelligis in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates
fluctuare, quam 0070D per terram ambulare; ne avertas oculos a
fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti
tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam.
Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis;
respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra
naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate
turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro
incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso; cogita Mariam. In
periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non
recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres ejus orationis suffragium,
non deseras conversationis exemplum. 0071A Ipsam sequens non
devias: ipsam rogans non desperas: ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non
corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia
pervenis: et sic in temetipso experiris quam merito dictum sit, Et nomen Virginis Maria. Sed jam modice pausandum est, ne et
nos in transitu claritatem tanti luminis intueamur. Ut enim verbis apostolicis
utar, Bonum est nos hic esse (Matth. XVII,
4): et libet dulciter contemplari in silentio, quod laboriosa non
sufficit explicare locutio. Interim autem ex devota scintillantis sideris
contemplatione, ferventior reparabitur in his quae secuuntur,
disputatio. HOMILIA III.
In Luc. cap. I, 28-32.0071B 1. Libenter, ubi mihi congruere video, verba sanctorum assumo,
quo vel vasculorum pulchritudine gratiora fiant quaecunque in eis lectori
apposuerim. Ut autem nunc a propheticis verbis incipiam: Vae
mihi, non quidem, sicut prophetae, quia tacui, sed
quia locutus sum, quoniam vir pollutus labiis ego sum!
(Isa. VI, 5.) Heu! quot vana, quot falsa, quot turpia per hoc ipsum
spurcissimum os meum evomuisse me recolo, in quo nunc coelestia revolvere verba
praesumo! Vehementer timeo, ne jamjam audiam ad me dictum: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per
os tuum? (Psal. XLIX, 16.) Utinam et mihi de superno altari,
non quidem carbo unus, sed ingens globus igneus afferatur, qui videlicet multam
et inveteratam 0071C prurientis 744 oris mei
rubiginem ad plenum excoquere sufficiat! quatenus angeli ad Virginem, et
Virginis ad ipsum grata invicem ac casta colloquia dignus habear meo qualicunque
replicare sermone. Ait igitur evangelista: Et ingressus
Angelus ad eam, haud dubium quin ad Mariam, dixit: Ave,
gratia plena, Dominus tecum. Quo ingressus ad eam? Puto in secretarium
pudici cubiculi, ubi illa fortassis clauso super se ostio orabat Patrem suum in
abscondito. Solent angeli astare orantibus, et delectari in his quos vident
levare puras manus in oratione: holocaustum sanctae devotionis gaudent se
offerre Deo in odorem suavitatis. Mariae autem orationes quantum placuerint in
conspectu Altissimi, 0071D angelus indicavit, qui ingressus ad
eam, tam reverenter salutavit. Nec fuit difficile angelo per clausum ostium
penetrare ad abdita Virginis, qui utique ex subtilitate substantiae suae hoc
habet in natura, ut nec seris ferreis ejus arceatur ingressus, quocunque suus
eum impetus ferat. Angelicis enim spiritibus parietes non obsistunt, sed cuncta
illis visibilia cedunt, cuncta aeque corpora, quantumlibet solida vel spissa,
penetrabilia sunt eis ac pervia. Suspicandum igitur non est, quod apertum
invenerit angelus ostiolum Virginis, cui nimirum in proposito erat hominum
fugere frequentias, vitare colloquia; ne vel orantis perturbaretur silentium,
vel continentis castitas tentaretur. Clauserat itaque etiam illa hora suum super
se habitaculum Virgo 0072A prudentissima, sed hominibus, non
angelis. Proinde etsi ad eam potuit intrare Angelus, sed nulli hominum facilis
patebat accessus. 2. Ingressus ergo Angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Legimus in Actibus
apostolorum, et Stephanum plenum gratia (Act. VI, 5), et apostolos
fuisse repletos Spiritu sancto (Act. II, 4); sed longe dissimiliter
a Maria. Alioquin nec in illo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter,
quemadmodum in Maria: nec illi conceperunt de Spiritu sancto, quomodo Maria. Ave, inquit, gratia plena, Dominus
tecum. Quid mirum si gratia plena erat, cum qua Dominus erat? Sed hoc
potius mirandum, quomodo qui Angelum miserat ad Virginem, ab Angelo inventus est
esse cum Virgine. Itane 0072B velocior Angelo fuit Deus, ut
festinantem nuntium celerior ipse praeveniret ad terras? Nec mirum Nam cum esset
Rex in accubitu suo, nardus Virginis dedit odorem suum, et ascendit in conspectu
gloriae ejus fumus aromatis, et invenit gratiam coram oculis Domini, clamantibus
qui circumstabant: Quae est ista quae ascendit per desertum,
sicut vir gula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris? (Cantic. III,
6.) Statimque Rex egrediens de loco sancte suo, exsultavit ut gigas ad
currendam viam; et licet a summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 6,
7), nimio tamen pervolans desiderio praevenit suum nuntium ad Virginem
quam amaverat, quam sibi elegerat, cujus decorem concupierat. Quem prospiciens a
longe venientem gratulans et exsultans ait 0072C Ecclesia: Ecce venit is saliens in montibus, transiliens colles
(Cantic. II, 8). 3. Merito autem concupivit Rex
decorem Virginis. Fecerat enim quidquid longe antea praemonita fuerat a patre
suo David, dicente sibi: Audi, filia, et vide, et inclina
aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Et si hoc
feceris, concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV,
11, 12). Audivit quippe et vidit, non ut quidam, qui audientes non
audiunt, et videntes non intelligunt; sed audivit et credidit, vidit et
intellexit. Et inclinavit aurem suam ad obedientiam, et cor suum ad disciplinam,
et oblita est populum suum, et domum patris sui: quia nec populum suum augere
prolis successione, 0072D nec domui patris sui relinquere curavit
haeredem; sed quidquid honoris in populo, quidquid de paterna domo rerum
terrenarum habere potuisset, omnia arbitrata est ut stercora, ut Christum
lucrifaceret. Nec fefellit eam intentio, quando et Christum sibi filium
vindicavit, nec propositum pudicitiae violavit. Bene igitur gratia plena, quae
et virginitatis gratiam tenuit, et insuper fecunditatis gloriam
acquisivit. 745 4. Ave, inquit, gratia plena, Dominus
tecum. Non dixit, Dominus in te; sed, Dominus tecum.
Deus enim qui ubique aequaliter totus est per suam simplicem substantiam, aliter
tamen in rationalibus creaturis quam in caeteris; et ipsarum aliter in bonis
quam in malis est per efficaciam. Ita sane est 0073A in
irrationalibus creaturis, ut tamen non capiatur ab ipsis. A rationalibus autem
omnibus quidem capi potest per cognitionem, sed a bonis tantum capitur etiam per
amorem. In solis ergo bonis ita est, ut etiam sit cum ipsis propter concordiam
voluntatis. Nam dum suas voluntates ita justitiae subdunt, ut Deum non dedeceat
velle quod ipsi volunt: per hoc quod ab ejus voluntate non dissertiunt, Deum
sibi specialiter jungunt. Sed cum ita sit cum omnibus sanctis, specialiter tamen
cum Maria: cum qua utique tanta ei consensio fuit, ut illius non solum
voluntatem, sed etiam carnem sibi conjungeret; ac de sua Virginisque substantia
unum Christum efficeret, vel potius unus Christus fieret: qui, etsi nec totus de
Deo, nec totus de Virgine; 0073B totus tamen Dei, et totus
Virginis esset; nec duo filii, sed unus utriusque filius. Ait itaque: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Nec tantum Dominus Filius
tecum, quem carne tua induis; sed et Dominus Spiritus sanctus, de quo concipis;
et Dominus Pater, qui genuit quem concipis. Pater, inquam, tecum, qui Filium
suum facit et tuum. Filius tecum, qui ad condendum in te mirabile sacramentum,
miro modo et sibi reserat genitale secretum, et tibi servat virginale
signaculum. Spiritus sanctus tecum; qui cum Patre et Filio tuum sanctificat
uterum, Dominus ergo tecum. 5. Benedicta tu
in mulieribus. Libet adjungere quod Elisabeth, cujus haec verba sunt,
prosecuta subjunxit: Et benedictus fructus ventris tui
(Luc. 0073C I, 42). Non quia tu benedicta, ideo
benedictus fructus ventris tui: sed quia ille te praevenit in benedictionibus
dulcedinis, ideo tu benedicta. Vere etenim benedictus fructus ventris tui, in
quo benedictae sunt omnes gentes, de cujus plenitudine tu quoque accepisti cum
caeteris, etsi differentius a caeteris. Ac propterea quidem benedicta tu, sed in
mulieribus; ille vero benedictus non in hominibus, non inter angelos, sed, qui est, ut ait Apostolus, super omnia
benedictus Deus in saecula (Rom. IX, 5). Dicitur benedictus
vir, benedictus panis, benedicta mulier, benedicta terra, vel, si quid tale in
creaturis benedictum esse memoratur: sed singulariter benedictus fructus ventris
tui, cum sit super omnia benedictus 0073D Deus
in saecula. 6. Benedictus ergo fructus
ventris tui. Benedictus in odore, benedictus in sapore, benedictus in
specie. Hujus odoriferi fructus fragrantiam sentiebat qui dicebat: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit
Dominus (Gen. XXVII, 27). Annon vere
benedictus, cui benedixit Dominus? De sapore hujus fructus quidam qui gustaverat
[alias, quod gustaverat], taliter eructabat, dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal.
XXXIII, 9); et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20).
Et alius quidam: Si tamen, inquit, gustastis quoniam dulcis est Dominus (I Petr. II,
3). Et ipse Fructus de se, invitans nos ad se: Qui edit
me, ait, adhuc 0074A esuriet; et qui bibit
me, adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29). Utique propter saporis
dulcedinem hoc dicebat, qui semel gustatus magis excitat appetitum. Bonus
fructus, qui animarum esurientium et sitientium justitiam, et esca, et potus
est. Audisti de odore, audisti de sapore: audi et de specie. Si enim fructus
ille mortis non solum suavis fuit ad vescendum, sed etiam, teste Scriptura, delectabilis aspectu (Gen. III, 6); quanto magis
hujus vitalis fructus vivificum decorem debemus inquirere, in
quem, teste alia Scriptura, desiderant etiam angeli prospicere? (I Petr. I, 12.) Cujus
pulchritudinem in spiritu videbat, et in corpore videre cupiebat, qui dicebat:
Ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX,
2). Et ne mediocrem tibi videatur commendasse decorem, 0074B recole quod in alio psalmo legis: Speciosus
forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis, propterea
benedixit te Deus in aeternum (Psal. XLIV, 3). 746 7. Benedictus ergo fructus ventris tui, cui benedixit Deus in aeternum: ex cujus
benedictione benedicta etiam tu in mulieribus; quia non potest mala arbor
fructum facere bonum. Benedicta, inquam, tu in mulieribus, quae illam generalem maledictionem
evasisti, qua dictum est, In tristitia paries filios
(Gen. III, 16); et nihilominus illam, qua secutum est, Maledicta sterilis in Israel (Exod. XXIII, 26; Deut.
VII, 14): ac singularem consecuta es benedictionem, ut nec sterilis
maneas, nec cum dolore parturias. Dura necessitas, et grave jugum super 0074C omnes filias Evae! Et si parturiunt, cruciantur: et si non
parturiunt, maledicuntur. Et dolor prohibet parere, et non parere maledictio.
Quid facies, Virgo, quae haec audis, quae haec legis? Si parturis, angustiaris:
si sterilis manes, malediceris. Quid eliges, Virgo prudens? Angustiae, inquit,
mihi sunt undique: melius est tamen mihi maledictum incurrere, et castam manere,
quam prius quidem concipere per concupiscentiam, quod merito post cum dolore
parturiam. Hinc etenim etsi video maledictum, sed non peccatum: illinc vero et
peccatum simul et cruciatum. Denique haec maledictio quid aliud est, quam
hominum exprobratio? Neque ob aliud sane dicitur sterilis maledicta, nisi quod
opprobrio et 0074D contemptui sit habenda, tanquam inutilis et
infructuosa, et hoc in Israel tantum. Mihi autem pro minimo est quod hominibus
displiceo, dum me possim virginem castam exhibere Christo. O Virgo prudens, o
Virgo devota, quis te docuit Deo placere virginitatem? Quae lex, quae justitia,
quae pagina Veteris Testamenti vel praecipit, vel consulit, vel hortatur in
carne non carnaliter vivere, et in terris angelicam ducere vitam? Ubi legeras,
beata Virgo: Sapientia carnis mors est (Rom. VIII,
6); et: Curam carnis ne perfeceritis in desiderio
(Rom. XIII, 14)? Ubi legeras de virginibus, quia
cantant canticum novum, quod nemo alius cantare potest, et sequuntur Agnum
quocunque ierit? (Apoc, XIV, 4.) Ubi legeras laudatos esse,
qui se castraverunt propter regnum 0075A coelorum? (Matth. XIX, 12.) Ubi legeras: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus
(II Cor. X, 3); et: Qui matrimonio jungit
virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit? Ubi audieras:
Volo vos omnes esse sicut et me ipsum? et Bonum est homini, si sic permaneat secundum meum consilium? De
virginibus, inquit, praeceptum non habeo, consilium autem
do (I Cor. VII, 38, 7, 40, 25). Tu vero non dicam praeceptum,
sed nec consilium, nec exemplum: nisi quod unctio docebat te de omnibus; ac
sermo Dei vivus et efficax, ante tibi factus magister quam filius, prius
instruxerit mentem, quam induerit carnem. Christo ergo devoves te exhibere
virginem; et nescis quod ipsi exhibere te oporteat etiam matrem. Eligis in
Israel esse contemptibilis, 0075B et ut illi placeas cui te
probasti, maledictum incurrere sterilitatis: et ecce maledictio benedictione
commutatur, sterilitas fecunditate recompensatur. 8. Aperi,
virgo, sinum, expande gremium, praepara uterum: quia ecce facturus est tibi
magna qui potens est, in tantum ut pro maledictione Israel, beatam te dicant
omnes generationes. Nec suspectam habeas, prudens Virgo, fecunditatem, quia non
auferet integritatem. Concipies, sed sine peccato, gravida eris, sed non
gravata; paries, sed non cum tristitia: nescies virum, et gignes filium. Qualem
filium? Illius eris mater, cujus Deus est Pater. Filius paternae claritatis [al., charitatis; al., majestatis] erit
corona tuae castitatis. Sapientia paterni cordis 0075C erit
fructus uteri virginalis. Deum denique paries, et de Deo concipies. Confortare
ergo, Virgo fecunda, casta Puerpera, Mater intacta; quia non eris in Israel
ultra maledicta, neque inter steriles deputata. Et si adhuc malediceris ab
Israel secundum carnem, non quia sterilem vident. Sed quia fecundam invident:
memento quod et Christus maledictum pertulit crucis, qui te suam matrem
benedixit in coelis: sed et in terris ab angelo benedicta, et a cunctis
generationibus terrae merito beata praedicaris. Benedicta ergo tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui. 9. Quae
cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat 747 qualis esset ista salutatio. Solent
virgines, quae verae virgines sunt, semper pavidae, et 0075D nunquam esse securae; et ut caveant timida, etiam tuta
pertimescere, scientes se in vasis fictilibus thesaurum portare pretiosum, et
nimis arduum esse vivere angelice inter homines, et in terris more coelestium
conversari, et in carne caelibem agere vitam. Ac proinde quidquid novum,
quidquid subitum fuerit ortum, suspectas habent insidias, totum contra se
aestimant machinatum. Idcirco et Maria turbata est in sermone angeli. Turbata
est, sed non perturbata. Turbatus sum, inquit, et non sum locutus; sed, cogitavi dies
antiquos, et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVI, 5,
6). Ita ergo et Maria turbata est, et non est locuta, sed cogitabat
qualis esset ista salutatio. Quod turbata est, verecundiae 0076A fuit virginalis: quod non perturbata, fortitudinis: quod tacuit
et cogitavit, prudentiae. Cogitabat autem qualis esset ista
salutatio. Sciebat prudens virgo, quod saepe angelus Satanae transfigurat
se in angelum lucis: et quia nimirum humilis et simplex erat, nihil tale penitus
a sancto angelo sperabat; et ideo cogitabat qualis esset ista salutatio. 10. Tunc angelus intuitus Virginem, et varias secum volvere
cogitationes facillime deprehendens, pavidam consolatur, confirmat dubiam, ac
familiariter vocans ex nomine, benigne ne timeat persuadet. Ne
timeas, inquit, Maria, invenisti gratiam apud Deum
Nihil hic doli, nihil hic fallaciae est. Nullam circumventionem, nullas hic
suspiceris insidias. Non sum homo, sed spiritus; et Dei angelus, non Satanae.
0076B Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud
Deum. O si scires quantum tua humilitas Altissimo placeat, quanta te apud
ipsum sublimitas maneat! angelico te indignam nec alloquio judicares, nec
obsequio. Ut quid enim indebitam tibi dixeris gratiam angelorum, quae invenisti
gratiam apud Deum? Invenisti quod quaerebas, invenisti quod nemo ante te potuit
invenire, invenisti gratiam apud Deum. Quam gratiam? Dei et hominum pacem,
mortis destructionem, vitae reparationem. Haec est ergo gratia, quam invenisti
apud Deum. Et hoc tibi signum: Ecce concipies et paries
filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Intellige, prudens Virgo, ex nomine
Filii promissi, quantam et quam specialem gratiam inveneris apud Deum. Et vocabis, ait, nomen ejus Jesum.
Rationem 0076C hujus vocabuli alius evangelista ponit, angelo sic
interpretante: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum (Matth. I, 21). 11. Duos Jesus lego in
typo hujus, quem nunc in manibus habemus, praecessisse, ambos populis
praefuisse: quorum unus populum suum de Babylone eduxit (Agg. I; III Esdr.
V, 5), alter suum in terram promissionis introduxit (Josue, I,
11). Et illi quidem illos, quibus praeerant, ab hostibus defendebant; sed
nunquid salvabant a peccatis eorum? Is autem noster Jesus et a peccatis salvat
populum suum, et introduxit in terram viventium. Ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quis est hic qui etiam peccata
dimittit? Utinam et me peccatorem dignetur Dominus 0076D Jesus
annumerare populo suo, ut salvum me faciat a peccatis meis! Vere enim beatus
populus cujus iste Jesus Dominus Deus ejus, quia ipse salvum faciet populum suum
a peccatis eorum. Vereor autem ne multi se profiteantur esse de populo ejus,
quos tamen ipse non habeat pro populo suo, vereor ne plerisque, qui quasi in
populo ejus religiosiores esse videntur, ipse aliquando dicat: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me
(Matth. XV, 8). Novit enim Dominus Jesus qui sunt ejus (II
Tim. II, 19); novit et quos elegit a principio. Quid me
vocatis, ait, Domine, Domine, et non facitis quae
dico? (Luc. VI, 46.) Vis scire an pertineas ad populum ejus,
vel potius vis esse de populo ejus? Eac quae dicit Jesus; et computabit te in
populo 0077A suo; fac quae jubet in Evangelio Dominus Jesus, quae
jubet in lege et propetis, quae jubet per ministros suos qui sunt in Ecclesia;
obtempera ejus vicariis praepositis tuis, non tantum bonis et modestis, sed
etiam dyscolis; et disce ab ipso Jesu, quia mitis est et humilis corde; et 748 eris de beato populo ejus, quem elegit in haereditatem sibi;
eris de laudabili populo ejus, quem Dominus exercituum benedixit, dicens: Opus manuum mearum tu es, haereditas mea Israel (Isai.
XIX, 25): cui, ne forte Israel carnalem aemuleris, etiam testimonium
perhibet, dicens: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in
auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). 12. Sed audiamus quid idem angelus sentiat de illo, cui necdum
concepto tale indidit nomen. Ait 0077B namque: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Bene magnus,
qui Filius Altissimi merebitur appellari. An non magnus,
cujus magnitudinis non est finis? (Psal. CXLIV,
3.) Et quis magnus, ait, sicut
Deus noster? (Psal. LXXVI, 14.) Plane magnus, qui tam magnus,
quam Altissimus, quia et ipse Altissimus. Neque enim Altissimi Filius rapinam
arbitrabitur esse se aequalem Altissimo (Philipp. II, 6). Ille
merito arbitrandus est cogitasse rapinam, qui cum de nihilo in angelicam formam
factus fuisset, factori suo se comparans, usurpavit sibi quod Filii Altissimi
proprium est, qui utique in forma Dei a Deo non factus, sed genitus est.
Altissimus enim Deus Pater, quamvis omnipotens sit, non potuit tamen vel
aequalem sibi condere creaturam, vel inaequalem gignere 0077C filium. Fecit itaque angelum magnum, sed non quantus ipse: et
ideo nec altissimum. Solum autem Unigenitum, quem non fecit, sed genuit
Omnipotens omnipotentem, Altissimus altissimum, Aeternus coaeternum; ipsum sibi
per omnia comparari, nec rapinam aestimat, nec injuriam. Recte ergo hic erit
magnus, qui Filius Altissimi vocabitur. 13. Sed quare hic erit,
et non potius est magnus, qui semper aequaliter magnus, non habet quo crescat,
nec major post conceptum futurus sit, quam ante vel sit, vel fuerit? An forte
propterea dixerit, erit, quia qui magnus Deus erat,
magnus homo futurus sit? Bene ergo, Hic erit magnus.
Magnus homo, magnus doctor, magnus propheta. Sic enim dicitur 0077D de eo in Evangelio: Quia propheta magnus
surrexit in nobis (Luc. VII, 16). Et a minori quodam propheta
magnus itidem propheta venturus promittitur: Ecce,
inquit, veniet propheta magnus, et ipse renovabit
Jerusalem. Et tu quidem, o Virgo, parvulum paries, parvulum nutries,
parvulum lactabis: sed videns parvulum, cogita magnum. Erit enim magnus, quia
magnificabit eum Deus in conspectu regum, adeo ut adorent eum omnes reges, omnes
gentes serviant ei. Magnificet ergo et anima tua Dominum, quia hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Magnus erit,
et magna faciet tibi qui potens est, et sanctum nomen ejus Quod enim sanetius
nomen, quam quod Filius Altissimi vocabitur? Magnificetur
et a nobis parvulis magnus Dominus, quos ut faceret magnos, 0078A factus est parvulus. Parvulus, ait, natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. IX,
6). Nobis, inquam, non sibi, qui utique ante tempora multo nobilius natus
ex Patre, nasci temporaliter non indigebat ex matre. Non angelis quoque, qui,
cum magnum haberent, parvulum non requirebant. Nobis ergo natus, nobis et datus,
quia nobis necessarius. 14. Jam de nobis nato et dato
faciamus ad quod natus est et datus. Utamur nostro in nostram utilitatem, de
Salvatore salutem operemur. Ecce parvulus in medio statuitur. O parvulus,
parvulis [Al., parvulus] desideratus! O vere parvulus, sed malitia, non
sapientia! Studeamus effici sicut parvulus iste; discamus ab ipso, quia mitis
est et humilis corde: ne magnus videlicet Deus sine causa factus sit homo 0078B parvus, ne gratis mortuus, ne in vacuum crucifixus. Discamus
ejus humilitatem, imitemur mansuetudinem, amplectamur dilectionem, communicemus
passionibus, lavemur in sanguine ejus. Ipsum offeramus propitiationem pro
peccatis nostris; quoniam ad hoc ipse natus et datus est nobis. Ipsum oculis
Patris, ipsum offeramus et suis: quia et Pater proprio Filio suo non pepercit,
sed pro nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32), et ipse filius
semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Ipse
tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccata
749 multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit ut non
perirent (Isa. LIII, 12). Non possunt perire pro quibus Filius
rogat ne pereant, pro quibus Pater tradidit Filium in mortem 0078C ut vivant. Aequaliter ergo ab utroque speranda est venia, quibus
aequalis est in pietate misericrodia, par in voluntate potentia, una in deitate
substantia, in qua unus cum eis Spiritus sanctus vivit et regnat Deus per omnia
saecula saeculorum. Amen. HOMILIA IV. In Luc. cap. I, V. 32-38.1. Non est dubium, quidquid in laudibus Matris proferimus, ad Filium
pertinere; et rursum, cum Filium honoramus, a gloria Matris non recedimus. Nam,
si juxta Salomonem, Filius sapiens gloria est patris
(Prov. X, 1): quanto magis gloriosum est matrem ipsius effici
Sapientiae? Sed quid ego tento in 0078D ejus laudibus, quam
laudabilem praedicant prophetae, perhibet angelus, narrat evangelista? Non ergo
laudo, quia non audeo; sed tantum replico devotus, quod jam explicavit per os
evangelistae Spiritus sanctus. Sequitur namque, et ait: Et
dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui. Verba sunt angeli ad
Virginem de promisso Filio, promittentis quod debeat possidere regnum David.
Quod de stirpe David duxerit originem Dominus Jesus, nemo dubitat. Quaero autem,
quomodo dederit ei Deus sedem David patris sui, cum ipse in Jerusalem non
regnaverit, quin imo turbis eum volentibus constituere regem, non acquieverit
(Joan. VI, 15), sed et ante faciem Pilati protestatus sit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII,
36). Denique quid magnum 0079A promittitur ei qui sedet
super Cherubim (Psal. LXXIX, 2), quem propheta vidit sedentem super
solium excelsum et elevatum (Isai. VI, 1), sedere in throno David
patris sui? Sed novimus quamdam aliam Jerusalem ab ea quae nunc est, in qua
regnavit David, significatam, multo ista nobiliorem, multo ditiorem. Hanc igitur
puto hic fuisse significatam, illo videlicet usu loquendi, quo saepe reperis in
Scripturis significans poni pro significato. Tunc sane dedit illi Deus sedem
David patris sui, quando constitutus est rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II,
6). Sed hic propheta de quo regno dixerit, expressius aperuisse videtur,
in eo quod non in Sion posuit, sed super Sion. Nam ideo
fortassis dictum est, super, quia in Sion quidem 0079B regnavit David: super Sion vero regnum est illius, de quo dictum
est ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem
tuam (Psal CXXXI, II): de quo et dictum est per alium
prophetam, Super solium David, et super regnum ejus
sedebit (Isai. IX, 7). Vides quia ubique reperis, super? Super Sion, super sedem, super solium, super regnum.
Dabit ergo ei Dominus Deus sedem David patris sui, non typicam, sed veram; non
temporalem, sed aeternam; non terrenam, sed coelestem. Quae idcirco, ut jam
dictum est, memoratur fuisse David, quia haec, in qua temporaliter sedit,
aeternae illius gerebat imaginem. 2. Et
regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Hic
quoque, si domum Jacob temporalem accipimus, quomodo in illa, quae aeterna 0079C non est, in aeternum regnaturus est? Quaerenda est ergo domus
aeterna Jacob, in qua regnet in aeternum, cujus regni non erit finis. An non
denique domus illa Jacob exasperaus impie abnegavit eum, et insipienter respuit
ante faciem Pilati, quando illo perhibente, Regem vestrum
crucifigam? uno ore respondendo clamavit: Non habemus
regem nisi Caesarem? (Joan. XIX, 15.) Require itaque
Apostolum, et discernet tibi eum qui in occulto Judaeus est, ab illo qui in
manifesto; et quae in spiritu est circumcisio, ab ea quae fit in carne
(Rom. II, 28): spiritualem Israel a carnali, et filios fidei
Abrahae a filiis carnis. Non enim, inquit, omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae: neque qui semen sunt
Abrahae, hi filii (Rom. IX, 0079D 6, 7).
Sequere ergo et dic: Similiter non omnes qui ex Jacob, hi reputandi sunt in domo
Jacob. Jacob quippe ipse est qui Israel. Solos igitur qui in fide Jacob perfecti
inveniendi sunt, reputa
750 in domo Jacob, vel potius ipsos noveris fore spiritualem
et aeternam domum Jacob, in qua regnabit Dominus Jesus in aeternum. Quis ex
nobis est, qui juxta interpretationem nominis Jacob, supplantet diabolum de
corde suo, luctetur cum vitiis et concupiscentiis suis. ut non regnet peccatum
in suo mortali corpore, sed regnet in eo Jesu, et nunc quidem per gratiam, et in
aeternum per gloriam? Beati in quibus Jesus regnabit in aeternum, quia et ipsi
cum eo regnabunt, et regni hujus non erit finis. O quam gloriosum est regnum
illud, in quo reges congregati 0080A sunt, convenerunt in unum,
ad laudandum scilicet et glorificandum eum qui super omnes est Rex regum, et
Dominus dominantium: de cujus splendidissima contemplatione fulgebunt justi
sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). O si et mei
peccatoris meminerit Jesus in beneplacito populi sui, cum venerit in regnum
suum! O si me in illa die, quando traditurus est regnum Deo et Patri, visitare
dignabitur in salutari suo, ad videndum scilicet in bonitate electorum suorum,
ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur etiam a me cum haereditate
sua! Veni interim, Domine Jesu, auter scandala de regno tuo, quod est anima mea,
ut regnes tu (qui debes) in ea. Venit enim avaritia, et vindicat in me sibi
sedem; jactantia cupit dominari 0080B mihi; superbia vult mihi
esse rex. Luxuria dicit: Ego regnabo; ambitio, detractio, invidia et iracundia
certant in me ipso de me ipso, cujus ego potissimum esse videar. Ego autem
quantum valeo resisto; renitor quantum juvor. Dominum meum Jesum reclamo; ipsi
me defendo; quia ipsius me juris agnosco. Ipsum mihi Deum, ipsum mihi Dominum
teneo, et dico: Non habeo regem nisi Dominum Jesum. Veni ergo, Domine, disperge
illos in virtute tua, et regnabis in me, quia tu es ipse Rex meus, et Deus meus,
qui mandas salutes Jacob. 3. Dixit autem
Maria ad angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Primo
quidem prudenter tacuit, cum adhuc dubia cogitabat qualis esset ista salutatio;
maleus nimirum humiliter non 0080C respondere, quam temere loqui
quod nesciret. Jam vero confortata et bene praemeditata, angelo quidem foris
loquente, sed Deo intus persuadente (erat enim Dominus cum illa, dicente angelo:
Dominus tecum): ita ergo confirmata, fide scilicet
depellente timorem, laetitia verecundiam, dixit ad angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Non dubitat
de facto, sed modum requirit et ordinem. Nec enim quaerit an fiet istud, sed
quomodo. Quasi dicat: Cum sciat Dominus meus, testis conscientiae meae, votum
esse ancillae suae non cognoscere virum; qua lege, quo ordine placebit ei ut
fiat istud? Si oportuerit me frangere votum, ut pariam talem filium; et gaudeo
de filio, et doleo de proposito: fiat tamen voluntas 0080D ejus.
Sin vero virgo concipiam, virgo et pariam quod utique si placuerit ei,
impossibile non erit; tunc scio vere quia respexit humilitatem ancillae suae.
Quomodo ergo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Et
respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi. Superius dicta est fuisse gratia plena: et nunc quomodo dicitur, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi? Nunquid potuit repleri gratia, et necdum habere Spiritum sanctum, cum
ipse sit dator gratiarum? Si autem jam Spiritus sanctus in ea erat, quomodo
adhuc tanquam noviter superventurus repromittitur? An forte ideo non dixit
simpliciter, veniet in re, sed addidit super, quia et prius quidem in ea fuit per 0081A multam gratiam, sed nunc supervenire nuntiatur, propter
abundatioris gratiae plenitudinem, quam effusurus est super illam? At vero cum
plena jam sit, illud amplius quomodo capere poterit? Si autem plus aliquid
capere potest, quomodo et ante plena fuisse intelligenda est? An prior quidem
gratia ejus tantum repleverat mentem, sequens vero etiam ventrem perfundere
debet: quatenus scilicet plenitudo divinitatis, quae ante in illa, sicut et in
multis sanctorum, spiritualiter 751 habitabat, etiam sicut in
nullo sanctorum corporaliter in ipsa habitare incipiat? 4. Ait
itaque: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi? Quid est, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi? Qui potest capere, capiat. 0081B Quis enim,
excepta fortassis illa quae hoc sola in se felicissime meruit experiri,
intellectu capere, ratione discernere possit, qualiter splendor ille
inaccessibilis virgineis sese visceribus infuderit; et ut illa inaccessibilem
accedere ad se ferre potuisset, de portiuncula ejusdem corporis, cui se animatae
contemperavit, reliquae massae umbraculum fecerit? Et fortasse propter hoc
maxime dictum est, obumbrabit tibi, quia res nimirum in
sacramento erat, et quod sola per se Trinitas in sola et cum sola Virgine voluit
operari, soli datum est nosse, cui soli datum est experiri. Dicatur ergo, Spiritus sanctus superveniet in te, qui utique sua potentia
fecundabit te. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi: hoc
est, illum modum quo de Spiritu sancto concipies, Dei virtus, et Dei 0081C sapientia Christus, sic in suo secretissimo consilio obumbrando
conteget et occultabit, quatenus sibi tantum notus habeatur et tibi. Ac si
angelus respondeat ad Virginem: Quid a me requiris, quod in te mox experieris?
Scies, scies, et feliciter scies, sed illo doctore, quo et auctore. Ego autem
missus sum nuntiare virginalem conceptum, non creare. Nec potest doceri nisi a
donante: nec potest addisci nisi a suscipiente. Ideoque et
quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quod est dicere:
Quoniam non de homine, sed de Spiritu sancto concipies [Al.
Quoniam non est de homine, sed de Spiritu sancto, quod concipies], concipies
autem Altissimi virtutem, hoc est Filium Dei; Ideoque et quod
nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei: id est, non solum 0081D qui de sinu Patris in uterum tuum veniens obumbrabit tibi, sed
etiam id quod de tua substantia sociabit sibi, ex hoc jam vocabitur Filius Dei,
quemadmodum et is qui a Patre est ante saecula genitus, tuus quoque amodo
reputabitur filius. Sic autem et quod natum est ex ipso Patre, erit tuus, et
quod nascetur ex te, erit ejus; ut tamen non siut duo filii, sed unus. Et licet
aliud quidem ex te, aliud ex illo sit; jam non tamen cujusque suus, sed unus
utriusque erit filius. 5. Ideoque et quod
nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Attende, quaeso, quam
reverenter dixerit, quod nascetur ex te Sanctum. Utquid
enim ita simpliciter Sanctum, et absque additamento?
Credo quia 0082A non habuit quid proprie digneve nominaret illud
eximium, illud magnificum, illud reverendum, quod de purissima videlicet
Virginis carne cum sua anima Unico Patris erat uniendum. Si diceret, sancta
caro, vel sanctus homo, vel sanctus infans; quidquid tale poneret, parum sibi
dixisse videretur. Posuit ergo indefinite, Sanctum: quia
quidquid illud sit quod Virgo genuit, sanctum procul dubio ac singulariter
sanctum fuit, et per Spiritus sanctificationem, et per Verbi assumptionem. 6. Et adjecit angelus: Et ecce Elisabeth, cognata
tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Quid fuit necesse etiam
hujus sterilis Virgini nuntiare conceptum? Nunquid forte dubiam adhuc et
incredulam oraculo, recentiori voluit confirmare miraculo? 0082B Absit! Legimus et Zachariae incredulitatem ab hoc ipso angelo
fuisse castigatam: Mariam autem in aliquo reprehensam non legimus; quin potius
fidem! ipsius Elisabeth prophetante laudatam agnovimus. Beata, inquit, quae credidisti, quoniam
perficientur in te quae dicta sunt tibi a Domino (Luc. I, 45).
Sed ideo sterilis cognatae conceptus Virgini nuntiatur, ut, dum miraculo
miraculo miraculum additur, gaudium gaudio cumuletur. Porro necesse erat non
modico laetitiae et amoris praeveniente inflammari incendio, quae Filium
paternae dilectionis cum gaudio Spiritus sancti mox fuerat conceptura. Neque
enim nisi in devotissimo corde atque hilarissimo tanta se capere poterat
dulcedinis et alacritatis affluentia. Vel ideo conceptus Elisabeth nuntiatur
0082C Mariae, quia profecto 752 decebat ut
verbum mox divulgandum ubique prius sciret Virgo per angelum, quam audiret ab
homine: ne Mater videlicet Dei a consiliis Filii videretur amota, si eorum quae
in terris tam prope gererentur, remansisset ignara. Vel ideo potius conceptus
Elisabeth Mariae nuntiatus est, ut dum nunc Salvatoris, nunc praecursoris
edocetur adventum, rerum tempus et ordinem tenens, ipsa melius postmodum
scriptoribus ac praedicatoribus Evangelii reseraret veritatem, quae et plene de
omnibus a principio coelitus fuerit instructa mysteriis. Vel ideo adhuc
nuntiatur Mariae conceptus Elisabeth, ut audiens cognatam vetulam et gravidam,
cogitet juvencula de obsequio: sicque illa properante ad visitandum, parvulo
prophetae 0082D locus et occasio detur, quo minori adhuc Domino
suo officii valeat exhibere primitias; et dum ad se invicem occurrit matrum,
infantumque ab alterutro excitata devotio, mirabilius fiat miraculum de
miraculo. 7. Vide autem ne haec tam magnifica, quae ab angelo
audis praenuntiata, ab ipso speres perficienda. A quo ergo si quaeris; ipsum
audi Angelum. Quia non erit, inquit, impossibile apud Deum omne verbum; tanquam diceret: Haec quae
ego tam fideliter promitto, non de mea, sed de illius qui me misit, virtute
praesumo. Quia non erit impossible apud Deum omne verbum.
Quale enim illi verbum impossibile poterit esse, qui omnia fecit in Verbo? Movet
me et hoc in verbis angelicis, quod signanter non ait? 0083A Quia non erit impossibile apud Deum omne factum; sed, omne verbum. An idcirco posuit verbum, quia quam facile
possunt homines loqui quod volunt, etiam quod nullatenus facere possunt; tam
facile, imo incomparabiliter facilius valet Deus opere implere, quidquid illi
verbo valent exprimere? Dicam apertius. Si hominibus tam facile esset facere
quam dicere quod volunt; et ipsis quoque non esset impossibile omne verbum. Nunc
autem quoniam vulgaris et vetus sermo est, multum interesse inter loqui et
facere, sed apud homines, non apud Deum: soli Deo quia idem est facere quod
loqui, idem loqui quod velle; merito non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Verbi gratia: potuerunt praevidere et praedicere prophetae Virginem vel sterilem
concepturam 0083B ac parituram; sed nunquid facere ut conciperet
et pareret? Deus autem, qui dedit eis posse praevidere, quam facile potuit tunc
quod voluit, per illos praedicere, tam facile potuit nunc quando voluit, per se
ipsum quod promisit implere. Siquidem apud Deum nec verbum dissidet ab
intentione, quia veritas est; nec factum a verbo, quia virtus est; nec modus a
facto, quia sapientia est: ac per hoc non erit impossible apud Deum omne
verbum. 8. Audisti, Virgo, factum; audisti et modum: utrumque
mirum, utrumque jucundum. Jucundare, filia Sion; et exsulta satis, filia
Jerusalem (Zach. IX, 9). Et quoniam auditui tuo datum est gaudium
et laetitia, audiamus et nos a te responsum laetitiae quod 0083C desideramus, ut jam exsultent ossa humiliata. Audisti, inquam,
factum, et credidisti: crede et de modo quod audisti. Audisti quia concipies, et
paries filium: audisti quod non per hominem, sed per Spiritum sanctum. Exspectat
angelus responsum: tempus est enim ut revertatur ad Deum qui misit illum.
Exspectamus et nos, o Domina, verbum miserationis, quos miserabiliter premit
sententia damnationis. Et ecce offertur tibi pretium salutis nostrae: statim
liberabimur si consentis. In sempiterno Dei Verbo facti sumus omnes, et ecce
morimur: in tuo brevi responso sumus reficiendi, ut ad vitam revocemur. Hoc
supplicat a te, o pia Virgo, flebilis Adam cum misera sobole sua exsul de
paradiso, hoc Abraham, hoc David. Hoc caeteri flagitant sancti 0083D Patres, patres scilicet tui, qui et ipsi habitant in regione
umbrae mortis. Hoc totus mundus tuis genibus provolutus exspectat. Nec immerito
quando ex ore tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio
damnatorum: 753 salus denique universorum filiorum Adam,
totius generis tui. Da, Virgo, responsum festinanter. O Domina, responde verbum,
quod terra, quod inferi, quod exspectant et superi. Ipse quoque omnium Rex et
Dominus quantum concupivit decorem tuum, tantum desiderat et responsionis
assensum: in qua nimirum proposuit salvare mundum. Et cui placuisti in silentio
jam magis placebis ex verbo, cum ipse 0084A tibi clamet e coelo:
O pulchra inter mulieres, fac me audire vocem tuam. Si ergo tu eum facias audire
vocem tuam, ipse te faciet videre salutem nostram. Nunquid non hoc est quod
quaerebas, quod gemebas, quod diebus et noctibus orando suspirabas? Quid igitur?
tu es cui hoc promissum est, an aliam exspectamus? Imo tu ipsa, non alia. Tu,
inquam, illa promissa, illa exspectata, illa desiderata, ex qua sanctus pater
tuus Jacob jam morti appropinquans vitam sperabat aeternam, cum dicebat: Exspectabo salutare tuum, Domine (Gen. XLIX,
18). In qua denique, et per quam Deus ipse rex noster ante saecula
disposuit operari salutem in medio terrae. Quid ab alia speras, quod tibi
offertur? quid per aliam exspectas, quod per te mox exhibebitur, dummodo 0084B praebeas assensum, respondeas verbum? Responde itaque citius
angelo, imo per angelum Domino. Responde verbum, et suscipe Verbum: profer tuum,
et concipe divinum: emitte transitorium, et amplectere sempiternum. Quid tardas?
quid trepidas? Crede, confitere, et suscipe. Sumat humilitas audaciam,
verecundia fiduciam. Nullatenus convenit nunc ut virginalis simplicitas
obliviscatur prudentiam. In hac sola re ne timeas, prudens Virgo,
praesumptionem: quia, etsi grata in silentio verecundia, magis tamen nunc in
verbo pietas necessaria. Aperi, Virgo beata, cor fidei, labia confessioni,
viscera Creatori. Ecce desideratus cunctis gentibus foris pulsat ad ostium. O si
te morante pertransierit, et 0084C rursus incipias dolens
quaerere quem diligit anima tua! Surge, curre, aperi. Surge per fidem, curre per
devotionem, aperi per confessionem. 9. Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi
secundum verbum tuum. Semper solet esse gratiae divinae familiaris virtus
humilitas. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliter
ergo respondet, ut sedes gratiae praeparetur. Ecce,
inquit, ancilla Domini. Quae est haec tam sublimis
humilitas, quae cedere non novit honoribus, insolescere gloria nescit? Mater Dei
eligitur, et ancillam se nominat. Non mediocris revera humilitatis insigne, nec
oblata tanta gloria oblivisci humilitatem. Non magnum est esse humilem in
abjectione; magna prorsus et rara virtus, humilitas honorata. Si me miserum
homuncionem 0084D meis decepta simulationibus ad
aliquem vel mediocrem honorem provexerit Ecclesia, Deo nimirum hoc vel propter
mea, vel propter subditorum peccata permittente; nonne statim oblitus qui
fuerim, talem me puto, qualis ab hominibus (qui cor non vident) putatus sum?
Credo famae [alias, sane], conscientiam non attendo; et reputans non
honorem virtutibus, sed virtutes honori, eo sanctiorem, quo superiorem me
aestimo. Videas plerosque in Ecclesia de ignobilibus nobiles, de pauperibus
divites factos, subito intumescere, pristinae oblivisci abjectionis: genus
quoque suum erubescere, et infimos dedignari parentes. Videas et homines
pecuniosos 0085A [al. perniclosos.] ad
honores quosque ecclesiasticos pervolare; moxque sibi applaudere sanctitatem,
vestium duntaxat mutatione, non mentium; et dignos se aestimare dignitate ad
quam ambiendo pervenerunt; quodque (si audeo dicere) adepti sunt nummis,
attribuere meritis. Omitto autem de his quos excaecat ambitio, et honor ipse
superbiendi eis materia est. 10. Sed video (quod magis doleo)
post spretam saeculi pompam nonnullos in schola humilitatis superbiam magis
addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri gravius insolescere, et
impatientes amplius fieri in claustro, quam fuissent in saeculo. Quodque magis
754 perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur haberi
contemptui, qui in 0085B sua nonnisi contemptibiles esse
potuerunt: ut quia videlicet, ubi a pluribus honores appetuntur, ipsi locum
habere non meruerunt, saltem ibi honorabiles videantur, ubi ab omnibus honores
contemnuntur. Video et alios (quod non sine dolore videri debet) post aggressam
Christi militiam, rursus saecularibus implicari negotiis, rursus cupiditatibus
terrenis immergi: cum magna cura erigere muros, et negligere mores: sub
praetextu quoque communis utilitatis, verba vendere divitibus, et matronis
salutationes: sed et contra Imperatoris sui edictum concupiscere aliena, et sua
cum lite repetere; non audientes apostolum ex imperio Regis tubicinantem: Hoc ipsum, inquit, delictum est in vobis,
quod causas habetis. Quare non magis fraudem patimini? (I Cor. VI,
0085C 7.) Itane mundum sibi, et se mundo crucifixerunt, ut
qui antea vix in suo vico vel oppido cogniti fuerant, modo circumeuntes
provincias et curias frequentantes, regum notitias, principumque familiaritates
assecuti sint? Quid de ipso habitu dicam, in quo jam non calor, sed color
requiritur; magisque cultui vestium, quam virtutum insistitur? Pudet dicere!
vincuntur in suo studio mulierculae, quando a monachis pretium affectatur in
vestibus, non necessitas: nec saltem forma religionis retenta, in habitu ornari,
non armari appetunt milites Christi: qui, dum se praeparare ad praelium, et
contra aereas potestates praetendere paupertatis insigne debuerant (quod utique
adversarii valde formidant), in mollitie 0085D vestimentorum
pacis potius praeferentes indicium, ultro se hostibus sine sanguine tradunt
inermes. Nec aliunde haec omnia mala contingunt, nisi quod illam, qua saeculum
deseruimus, deserentes humilitatem, dum per hoc cogimur inepta denuo sectari
studia saecularium, canes efficimur revertentes ad vomitum. 11.
Audiamus itaque, quotquot tales sumus, quid illa responderit, quae Dei mater
eligebatur, sed humilitatem non obliviscebatur. Ecce,
ait, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Fiat
est desiderii signum, non dubitationis indicium. Et hoc quod
dicit, fiat mihi secundum verbum tuum, magis intelligenda
est affectum exprimere desiderantis, quam effectum requirere more dubitantis.
0086A Quanquam nil obstat intelligi, fiat,
esse verbum orantis. Nemo quippe orat, nisi quod credit et sperat. Vult autem a
se requiri Deus etiam quod pollicetur. Et ideo forte multa quae dare disposuit,
prius pollicetur, ut ex promissione devotio excitetur: sicque quod gratis
daturus erat, devota oratio promereatur. Sic pius Dominus, qui omnes homines
vult salvos fieri, merita nobis extorquet a nobis: et dum nos praevenit
tribuendo quod retribuat, gratis agit, ne gratis tribuat. Hoc utique prudens
Virgo intellexit, quando praevenienti se muneri gratuitae promissionis, junxit
meritum suae orationis: fiat, inquiens, mihi secundum verbum tuum. Fiat mihi de Verbo secundum verbum
tuum. Verbum quod erat in principio apud Deum, fiat caro de carne mea 0086B secundum verbum tuum. Fiat, obsecro, mihi verbum, non prolatum
quod transeat, sed conceptum ut maneat, carne videlicet indutum, non aere. Fiat
mihi non tantum audibile auribus, sed et visibile oculis, palpabile manibus,
gestabile humeris. Nec fiat mihi verbum scriptum et mutum, sed incarnatum et
vivum: hoc est, non mutis figuris, mortuis in pellibus exaratum - sed in forma
humana meis castis visceribus vivaciter impressum: et hoc non mortui calami
depictione, sed sancti Spiritus operatione. Eo videlicet modo fiat mihi, quo
nemini ante me factum est, nemini post me faciendum. Porro multifariam multisque
modis olim Deus locutus est Patribus in prophetis; et aliis quidem in aure,
aliis in ore, aliis etiam in manu factum esse 0086C verbum Domini
memoratur: mihi autem oro ut in utero fiat juxta verbum tuum. Nolo autem ut fiat
mihi aut declamatorie praedicatum, aut figuraliter significatum, aut
imaginatorie somniatum; sed silenter 755 inspiratum,
personaliter incarnatum, corporaliter invisceratum. Verbum igitur, quod in se
nec poterat fieri, nec indigebat, dignetur in me, dignetur et mihi fieri
secundum verbum tuum. Fiat quidem generaliter omni mundo, sed specialiter fiat
mihi secundum verbum tuum. Excusatio S.
Bernardi, quod locum istum Evangelii post alios expositores tractandum
sumpserit.Lectionem evangelicam exposui, sicut
potui: nec ignoro quod non omnibus placebit. sed scio me ob hanc rem multorum
fore indignationi obnoxium; et 0086D aut judicabor superfluus,
aut praesumptor, quod videlicet post Patres, qui hunc ipsum locum plenissime
exposuerunt, rursus in eodem novus expositor ausus fuerim mittere manum. Sed si
quid dictum est post Patres quod non sit contra Patres; nec Patribus arbitror,
nec cuiquam displicere debere. Ubi autem dixi quod a Patribus accepi, dum sic
absit typhus praesumptionis, ut non desit fructus devotionis, patienter audiam
de superfluitate causantes. Noverint tamen qui me tanquam de otiosa et non
necessaria explanatione suggillant, non tam intendisse exponere Evangelium, quam
ex Evangelio sumere occasionem loquendi quod loqui delectabat. Si vero peccavi,
quod propriam magis ex hoc excitarim 0087A devotionem, quam
communem quaesierim utilitatem: potens erit pia Virgo apud suum misericordem
Filiam hoc meum excusare peccatum, cui hoc 0088A meum qualecumque
opusculum devotissime destinavi.
|