0115 IN NATIVITATE DOMINI. SERMO I. De fontibus Salvatoris.0115B 1. Grandis quidem est, dilectissimi, hodierna
Dominicae Nativitatis solemnitas; sed dies brevis cogit breviare sermonem. Nec
mirum, si facimus nos breve verbum, quando et Deus Pater Verbum fecit
abbreviatum. Vultis nosse quam longum, quam breve fecit? Coelum, inquit hoc Verbum, et terram ego
impleo (Jerem. XXIII, 24). Nunc caro factum, in angusto
locatum praesepio est. A saeculo, ait Propheta, et in saeculum tu es Deus (Psal. LXXXIX, 2): et
ecce factus est infans diei unius. Ad quid hoc, fratres, aut quae necessitas
fuit ut sic exinaniret, sic humiliaret, sic abbreviaret se Dominus majestatis,
nisi ut 0115C vos similiter faciatis? Jam clamat exemplo, quod
postmodum praedicaturus est verbo. Discite a me quia mitis sum
et humilis corde (Matth. XI, 29): ut verax inveniatur qui
dicit: Coepit Jesus facere, et docere (Act. I,
1). Obsecro proinde et plurimum rogo, fratres, non patiamini sine causa
tam pretiosum exemplar vobis exhibitum esse, sed conformamini illi, et
renovamini spiritu mentis vestrae. Studete humilitati, quae fundamentum est
custosque virtutum: sectamini illam, quae sola potest salvare animas vestras.
Quid enim magis indignum, quid detestandum amplius, quid gravius puniendum, quam
ut, videns Deum coeli parvulum factum, ultra apponat homo magnificare se super
terram? Intolerabilis impudentiae est ut, ubi sese exinanivit maiestas,
vermiculus infletur et intumescat. 0115D 2. Hoc
igitur est propter quod exinanivit se formam servi accipiens, qui in forma Dei
Patri aequalis erat; sed exinanivit majestate et potentia, non bonitate et
misericordia. Quid enim ait Apostolus? Apparuit, inquit,
benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit.
III, 4) Apparuerat ante potentia in rerum creatione, apparebat sapientia
in earum gubernatione; sed benignitas misericordiae nunc maxime apparuit in
humanitate. Innotuerat Judaeis potestas in signis atque portentis, unde et in ea
lege 0116B saepius invenies: Ego Dominus, Ego
Dominus. Philosophis quoque abundantibus in sensu suo majestas innotuit,
quoniam juxta Apostoli verba, quod notum est Dei, manifestum
est in illis (Rom. I, 19). Verumtamen et Judaei potestate ipsa
premebantur, et philosophi scrutatores majestatis opprimebantur a gloria.
Potestas subjectionem, majestas exigit admirationem, neutra imitationem.
Appareat, Domine, bonitas, cui possit homo, qui ad imaginem tuam creatus est,
conformari: nam majestatem potestatem, sapientiam nec imitari possumus, nec
expedit aemulari. Quousque angusta est misericordia tua in sola angelorum parte,
reliquam occupat judicium cum toto pariter humano genere? Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad 0116C nubes (Psal. XXXV, 6), 777
terram universam condemnans, et aereas potestates. Dilatet misericordia terminos
suos, extendat funes, expandat sinus, attingat a fine usque ad finem fortiter,
disponens omnia suaviter. Restrictus est, Domine, judicio sinus tuus; solve
cingulum tuum, et veni miserationibus affluens, et supereffluens
charitate. 3. Quid tu times, o homo? quid trepidas a facie
Domini, quia venit? Venit non judicare, sel salvare terram. Olim tibi persuasum
est ab infideli quodam servo, ut furtim tolleres et imponeres regium diadema
capiti tuo. Deprehensus in furto, quidni timeres? quidni fugeres a facie ejus?
Forte enim jam gladium vibrabat ignitum. Nunc in exsilio positus, in sudore
vultus tui vesceris pane tuo: et ecce vox audita est in terra, quia Dominator
advenit. Quo ibis 0116D a spiritu ejus? et quo a facie ejus
fugies? Noli fugere, noli timere. Non venit cum armis; non puniendum, sed
salvandum requirit. Et ne forte dicas etiam nunc: Vocem tuam
audivi, et abscondi me (Gen. III, 10); ecce infans est, et
sine voce. Nam vagientis vox magis miseranda est, quam tremenda: aut si cui
forte terribilis, sed non tibi. Parvulus factus est, tenera membra Virgo mater
pannis alligat; et adhuc timore trepidas? Vel in hoc scies quia non venit
perdere te, sed salvare; eripere, et non 0117A ligare. Jam
adversus hostes tuos dimicat, jam superborum et sublimium colla tanquam Dei
virtus et sapientia calcat. 4. Duo sint tibi hostes, peccatum
et mors, id est mors corporis et animae. Utrumque debellaturus advenit, et ab
utroque salvabit te: noli timere. Et jam quidem peccatum in propria persona
vicit, quando humanam naturam sine ulla contagione suscepit. Grandis enim
peccato facta est violentia, et revera expugnatum esse cognoscitur, quando
natura, quam se totam infecisse et occupasse gloriabatur, ab eo penitus aliena
in Christo inventa est. Dehinc persequitur inimicos tuos, et comprehendit eos;
nec convertitur donec deficiant. Contra peccatum dimicans in conversatione sua,
verbis pariter 0117B et exemplis oppugnat; sed in passione sua
alligat illud, alligat plane fortem, et diripit vasa ejus. Jam vero eodem ordine
mortem quoque superat prius in se ipso, cum resurgit primitiae dormientium, et
primogenitus mortuorum: postmodum debellaturus cam pariter in omnibus nobis,
quando videlicet suscitabit mortalia corpora nostra, et destructur novissima
inimica mors. Propterea enim resurgens decorem indutus est, non (sicut antea
nascens) pannis involutus est. Propterea qui prius sinu misericordiae affluebat
non judicans quemquam, resurgens praecinxit se, et justitiae cingulo videtur
quodammodo effluentem sinum misericordiae collegisse: quoniam extunc preparatur
ad judicium, quod in nostra resurrectione 0117C futurum est. Nam
et propterea parvulus antea venit, ut misericordiam praerogaret; et futurum in
fine judicium praecurrens, misericordia temperaret. 5. Licet
enim parvulus ad nos venerit, non parum tamen attulit, non parum contulit nobis.
Si quaeris quid attulit: primo omnium attulit misericordiam, secundum quam,
teste Apostolo, salvos nos fecit (Tit. III,
5). Neque enim his tantum profuit, quos tunc praesens invenit; sed fons
est qui nunquam poterit exhauriri. Fons nobis est Christus Dominus unde lavemur,
sicut scriptum est: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis
nostris (Apoc. I, 5). Verumtamen non iste solus aquarum est
usus; nec tantum sordes abluunt, sed et sitim exstinguunt. 0117D Beatus vero, ait Sapiens, qui in sapientia morabitur, et qui in justitia meditabitur
(Eccli. XIV, 22); et post pauca: Aqua,
inquit, sapientiae salutaris potabit illum (Eccli.
XV, 3). Bene sapientiae salutaris, quoniam
sapientia carnis mors est, et sapientia mundi etiam ipsa inimica est Deo. Sola
quae ex Deo est sapientia salutaris est, quae secundum beati Jacobi definitionem
primum pudica, deinde pacifica est (Jacob. III,
17). Nam sapientia carnis voluptuosa est, non pudica: sapientia mundi 778 tumultuosa est, non pacifica. Sapientia vero quae ex Deo est,
primum pudica est, non quaerens quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ut non
suam quisque faciat voluntatem, 0118A sed consideret quae sit
voluntas Dei; deinde pacifica, non abundans in suo sensu, sed alieno magis
acquiescens consilio vel judicio. 6. Tertius aquarum usus est
irrigatio, quam profecto maxime necessariam habent novellae plantationes:
alioquin aut minus proficient, aut ex toto peribunt prae siccitate. Quaerat ergo
devotionis aquas, quisquis seminaverit bonorum operum semina: ut irrigatus fonte
gratiae, bonae conversationis hortus non arescat, sed in perpetua viriditate
proficiat. Orat enim pro hujusmodi Propheta: Et holocaustum
tuum, inquiens, pingue fiat (Psal. XIX,
4). Sic et in laudibus Aaron legis, quoniam sacrificium ejus quotidianus
ignis assumpsit. In quibus omnibus nihil aliud intelligendum videtur, nisi ut
bona opera 0118B fervore devotionis et dulcedine spiritualis
gratiae condiantur. Putas inveniri poterit quartus fons, ut paradisum
recuperemus quatuor fontium irrigatione amoenissimum? Nam si terrenum paradisum
denus nobis reddendum non speramus, quomodo regnum coelorum sperabimus? Si terrena, inquit, dixi vobis et non
creditis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis (Joan. III,
12). Nunc autem, ut de exhibitione praesentium firma sit exspectatio
futurorum; paradisum habemus multo meliorem et longe delectabiliorem, quam primi
parentes habuerunt, et paradisus noster Christus Dominus est. In quo tres quidem
fontes jam invenimus: quartum quaeramus. Habemus de fonte misericordiae ad
diluendas culpas, 0118C aquas remissionis; habemus de fonte
sapientiae ad potandam sitim nostram, aquas discretionis; habemus de fonte
gratiae ad irrigandas plantas bonorum operum, aquas devotionis: quaeramus ad
decoquendos cibos aquas ferventes, aquas aemulationis. Hae nimirum condiunt et
decoquunt affectiones nostras, et ebulliunt de fonte charitatis. Unde ait
Propheta: Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea
exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4); alibi quoque: Zelus, inquit, domus tuae comedit me
(Psal. LXVIII, 10). Siquidem ex dulcedine devotionis diligens
justitiam, ex fervore aemulationis odio habet iniquitatem. Et vide ne forte de
fontibus istis praedixerit Isaias: Haurietis aquas in gaudio
de fontibus Salvatoris. Nam ut promissionem hanc vitae praesentis 0118D esse noveris, non futurae, illud attende quod sequitur: Dicetis in illa die: Confitemini Domino, et invocate nomen
ejus (Isai. XII, 3, 4). Invocatio quippe praesentis temporis
est, sicut scriptum est: Invoca me in die tribulationis
(Psal. XLIX, 15). 7. Porro ex his quatuor
fontibus, tres quidem proprie convenire videntur tribus Ecclesiae ordinibus,
singuli singulis. Nam primus quidem communis est omnibus. In multis enim
offendimus omnes: et necessarium habemus misericordiae fontem ad diluendas
offensionum sordes. Omnes, inquam, peccavimus, et egemus gloria Dei (Rom.
III, 23): et praelati, et continentes, et conjugati, si dixerimus 0119A quia peccatum non hebemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I,
8). Quia ergo nemo mundus a sorde, necessarius est omnibus fons
misericordiae, et pari voto debent ad hunc fontem Noe, Daniel et Job properare.
De caetero quidem Job maxime sapientiae fontem quaerat: quoniam ipse magis inter
medios laqueos ambulat, ita ut magnum videatur, si a malo declinat. Danieli vero
currendum est ad fontem gratiae, cui nimirum poenitentiae opera et labores
abstinentiae devotionis gratia necesse est impinguare. Oportet enim ut nos
maxime in hilaritate omnia faciamus; quoniam hilarem datorem diligit Deus
(II Cor. IX, 7). Nam et terra nostra nequaquam fertilis est
hujusmodi seminis, bonae scilicet conversationis: ideoque facile exarescet, nisi
crebris irrigationibus 0119B adjuvetur. Unde et in oratione
Dominica hujusmodi gratiam sub quotidiani panis nomine postulamus. Merito sane,
ne forte cadat super nos terribilis illa maledictio propheticae imprecationis:
Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur,
exaruit (Psal. CXXVIII, 6). Fons vero aemulationis Noe
convenit 779 specialiter, quia maxime praelatos decet hic
zelus. 8. Quatuor itaque fontes istos adhuc in carne viventibus
nobis in semetipso Christus exhibet: quintum, qui est fons vitae, post hoc
saeculum repromittens, ad quem sitiebat Propheta cum diceret: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. XLI,
2). Et fortassis etiam propter hos quatuor fontes, quatuor in locis
vulneratus est Christus adhuc vivens in 0119C cruce: propter
quintum, cum jam tradidisset spiritum, transforatus est in latere. Vivebat
adhuc, quando foderunt ei manus et pedes, ut nobis adhuc viventibus quatuor
fontes ex se ipso proferret: quintum pertulit vulnus cum jam exspirasset, ut in
se nihilominus quintum nobis fontem post obitum aperiret. Sed ecce dum loquimur
de mysteriis Nativitatis, ad scrutanda repente venimus sacramenta Dominicae
Passionis. Nec mirum tamen si quaerimus in Passione, quid in Nativitate sua
Christus attulerit. Tunc enim conscisso sacco pecuniam quae latebat, in pretium
nostrae redemptionis effudit. SERMO II. De tribus praecipuis Dei operibus, et
triplici commistione.0119D 1. Magna opera Domini, ait propheta David (Psal. CX,
2). Magna quidem omnia opera ejus, fratres, siquidem magnus et ipse: sed
ad nos maxime spectant, quae in eis maxima esse videntur. Hinc est quod psallit
idem propheta, dicens: Magnificavit Dominus facere
nobiscum (Psal. CXXV, 3). Denique quam magnifice nobiscum
agat, specialiter tria quaedam ejus opera clamant; primae nostrae creationis,
praesentis redemptionis, futurae glorificationis. Quam magnificata sunt in
singulis opera tua, Domine! Tuum est virtutem operum tuorum annuntiare populo
tuo, nos ipsa saltem opera non silemus. Triplicem, fratres, commistionem in his
tribus considerare est coelestis plane operis, et divinae virtutis. 0120A Nam in primo opere conditionis nostrae de limo terrae plasmavit
hominem Deus, et inspiravit in faciem ejus spiritum vitae. Qualis artifex,
qualis unitor rerum, ad cujus nutum sic conglutinantur sibi limus terrae et
spiritus vitae! Limus quidem jam ante creatus erat, quando in principio creavit
Deus coelum et terram: at spiritus sane non communen, sed propriam habet
conditionem; nec in massa creatur, sed singulari quadam excellentia inspiratur.
Agnosce, o homo, dignitatem tuam, agnosce gloriam conditionis humanae. Est enim
tibi cum mundo corpus: sic enim decet eum qui constitutus est super universam
hujus creaturae corporeae molem, aliqua ei similari ex parte. Sed est tibi etiam
sublimius aliquid, nec omnino comparandus es caeteris creaturis. 0120B Compacta et confederata sunt in te caro et anima; illa plasmata,
haec inspirata. 2. Sed cujus interest haec commistio? cui hac
unione praestatur? Etenim juxta sapientiam filiorum hujus saeculi, ubi sociantur
summis inferiora, praevalent qui potestatem habent, et humilioribus utuntur pro
libito suo. Conculcat fortior minus fortem, ridet sapiens indoctum, simplicem
fallit astutus, potens despicit imbecillem. Non sic in opere tuo, Deus, non sic
in tua commistione; non ad hoc sociasti spiritum limo, sublimem humili, dignam
et excellentem creaturam abjectae et inutili massae. Quis non videat, fratres,
quantum corpori praestet anima? Nunquid non truncus esset insensibilis caro
inanimata? Ab anima enim pulchritudo, ab anima 0120C incrementum,
ab anima claritas visus et sonus vocis: denique sensus omnis ab anima est.
Charitatem mihi conjunctio ista commendat, charitatem in hac ipsa conditionis
propriae pagina lego: charitatem in ipso statim principio non solum praedicat,
sed ingerit mihi manus benignissima Creatoris. 3. Et quidem
magna haec conjunctio, dilectissimi, sed si stabilis permansisset. Nunc autem
licet divino 780 fuerit munita sigillo (ad imaginem quippe et
similitudinem suam creavit Deus hominem), heu! diruptum est sigillum, et unitas
dissipata. Accedens pessimus ille latro recens adhuc sigillum fregit: et sic
mutata similitudine divina, comparatus est miser homo jumentis insipientibus, et
similis factus 0120D est illis (Psal. XLVIII, 13).
Rectum quippe fecit Deus hominem: atque haec similitudo ejus, de quo scriptum
est: Quia rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in
eo (Psal. XCI, 16). Veracem quoque et justum fecit eum, sicut
et ipse veritas et justitia est: nec unitas ipsa posset disjungi, dum sigilli
hujus integritas permaneret. Verum supervenit falsarius, qui indoctis sigillum
promittens melius, vae, vae! fregit quod erat manu divinitatis impressum. Eritis, inquit, sicut dii, scientes bonum
et malum (Gen. III, 5). O malevole! o maligne! ad quid eis
hujus similitudo scientiae? Sint certe sicut dii, recti, justi; veraces sint,
sicut Deus, in quem peccatum non cadit. Hoc quippe sigillo stante, stabit unitas
illa. Jam experimur miseri, quid nobis 0121A persuaserit versutia
diobolicae fraudis. Fracto namque sigillo, sequitur amarum discidium, triste
divortium. Ubi est quod dixisti, nequam, Nequaquam
moriemini? Ecce enim morimur omnes, et non est homo qui vivat, et non
videat mortem. 4. Sed quid erit, Domine Deus? nunquamne
reparabitur opus tuum, et qui ceciderit non adjiciet ut resurgat? Non est qui
reficiat, nisi qui fecit. Itaque propter miseriam inopum et
gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in salutari, fiducialiter
agam in eo (Psal. XI, 6). Nihil
siquidem proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non
apponet nocere ei (Psal. LXXXVIII, 23.). Novam, inquit, ego
facio commisturam, ubi et expressius, et robustius pono sigillum, eum qui non ad
imaginem 0121B meam factus est, sed est ipsa imago, splendor
gloriae, et figura substantiae, non factus, sed genitus ante saecula. Et ne
forte timeas esse frangendum, audi Prophetam: Aruit,
inquit, tanquam testa virtus mea (Psal. XXI,
16); sed talis testa, cui nec ipse malleus universae terrae nocere ullo
modo possit. Sane cum prima ex duobus facta sit, secunda jam cunjunctio fit ex
tribus, ut discas ex hoc ipso ad sacramentum accedere Trinitatis. Verbum, quod
erat in principio apud Deum, et Deus erat; anima, quae de nihilo creata est, et
ante non erat, caro de massa corruptionis sine corruptione aliqua divino
segregata artificio; qualis nulla jam caro erat; vinculo indissolubili in
personae coeunt unitatem. Habes in his triplex genus potentiae: quod non erat,
creatum; 0121C quod perierat, reparatum; quod super omnia erat,
paulo minus ab angelis minoratum. Haec sunt evangelica illa sata farinae, quae
pariter fermentantur (Matth. XIII, 33), ut sit panis angelorum quem
manducet homo, panis cor hominis confirmans. Felix mulier, benedicta in
mulieribus, in cujus castis visceribus, superveniente igne sancti Spiritus,
coctus est panis iste (al. vitae). Felix, inquam, mulier
quae in haec tria sata immisit fidei suae fermentum. Siquidem fide concepit,
fide peperit. et, ut ait Elisabeth, beata quae credidit, quoniam perfecta sunt
in ea quae dicta sunt ei a Domino (Luc. I, 45). Nec mireris quod
fide ejus mediante unitum dixerim Verbum carni, quandoquidem et carnem ipsam de
ejus carne suscepit. Sane ne hoc quidem praesenti 0121D expositioni obviare potest, quod de coelestis regni dicitur
similitudine. Neque enim indignum videtur, si coelorum regnum fidei Mariae
comparatur, qua et reparatur. 5. Hujus itaque vinculum unionis
nulla omnino solvere poterit creatura: siquidem nec princeps hujus mundi habet
in eo quidquam, nec ipse Joannes solvere dignus est corrigiam calceamenti. Quid
tamen? Solvatur certe aliquatenus necesse est: alioquin quod dissolutum est, non
resolidatur. Panis integer, thesaurus absconditus, sapientia occulta, quae
utilitas in his omnibus? Merito flebat Joannes non inveniri qui aperiret librum,
et solveret signacula 0122A ejus (Apoc. V, 4): dum
enim clausus staret, nemo ex nobis divinam illam attingere sapientiam
praevaleret. Aperi tu librum, Agne Dei, vera mansuetudo. Fodiendas expone Judaeo
781 manus tuas et pedes, ut qui in eis latet procedat
thesaurus salutis, et copiosa redemptio. Frange denique esurientibus panem tuum.
Solus enim frangere potes, qui solus, ut confracta solides, stare potes: et in
ipsa confractione solus potestatem habes ponendi animam, cum volueris,
resumendam. Tua igitur miseratione solvatur aliquatenus hoc templum, sed non
penitus dissolvatur. Separetur ab anima caro, sed Verbum sane et carnis servet
incorruptionem, et animae plenam conferat libertatem: ut sola inter mortuos
libere agat, educens vinctos de domo carceris, sedentes 0122B in
tenebris et umbra mortis. Ponat anima sancta carnem immaculatam, sed resumendam
tertia die: ut moriens mortem perimat, et vita hominum cum resurgente resurgat.
Ita factum est, dilectissimi, et ita factum esse gaudemus. Morte illa mors
mortua est, et regenerati sumus in spem vitae per resurrectionem Jesu Christi ex
mortuis. 6. Jam quid futurum sit in unione tertia, quis
loquetur? Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae
praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Consummatio erit
illa, cum tradiderit Christus regnum Deo et Patri: et erunt duo non jam in carne
una, sed in spiritu uno. Etenim si adhaerens carni Verbum, factum est caro;
multo magis qui adhaeserit Deo, unus spiritus erit 0122C cum eo.
Et in hac quidem unione, media humilitas exhibetur, et humilitas magna nimis: in
ea vero quam exspectamus, ad quam suspiramus, perfecta nobis (si tamen nobis)
reposita glorificatio est. Quod si meminimus in prima conjunctione, qua ex anima
et carne compactus est homo, charitatem commendari; merito humilitas eminet in
secunda, quia sola virtus humilitatis est laesae reparatio charitatis. Porro
quod unitur rationalis animae creatura terreno corpori, omnino non est
humilitati adscribere: siquidem non ex deliberatione propria carni miscetur, sed
creando immittitur, immittendo creatur. Nou sic sane summus ille Spiritus, qui
cum esset magis bonus, ipso beneplaciti sui arbitrio accessit ad corpus
incoinquinatum. Merito denique charitatem 0122D et humilitatem
sequitur glorificatio, quia sine charitate nihil prodesse potest; et nemo, nisi
qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). SERMO III. De loco,
tempore et aliis circumstantiis Nativitatis.1.
Duo quaedam rerum genera, fratres, in
hac Nativitate Domini considero, non solum diversa, sed et dissimilia valde.
Siquidem et puer qui nascitur, Deus est; et mater de qua nascitur, virgo est; et
partus ipse sine dolore est. Fulget in tenebris lux nova de coelo; gaudium
magnum angelus evangelizat; laudat multitudo coelestis militiae; datur gloria
Deo, pax hominibus bonae voluntatis; currunt pastores, 0123A inveniunt quod ad eos dictum est verbum, nuntiant aliis:
quicunque audiunt, admirantur. Haec et his similia, dilectissimi, divinae
virtutis sunt, non fragilitatis humanae. Vasa sunt aurea et argentea, quibus pro
tanta solemnitate in mensa Domini etiam egenis quibusque hodie ministratur. Non
est nobis tollere ista, non nobis datur aureus discus aut scyphus, sed qui in
eis est cibus et potus. Diligenter considera, ait
Sapiens, quae tibi apponuntur (Prov. XXIII,
1). Et ego certe agnosco mea esse Nativitatis hujus tempus et locum,
infantilis corporis teneritudinem, parvuli vagitus et lacrymas; sed et ipsorum
quibus primo annuntiatur nativitas Salvatoris, paupertatem pastorum atque
vigilias. Mea sunt haec, pro me faciunt, mihi apponuntur, mihi 0123B proponuntur imitanda. Hieme natus est, nocte natus est Christus.
Nunquid credimus casu factum ut in tanta aeris inclementia et in tenebris
nasceretur, cujus est hiems et aestas, dies et 782 nox? Non
eligunt parvuli caeteri quando nascantur: quippe quibus adhuc vix incipientibus
vivere, nullus subest rationis usus, nulla eligendi libertas, facultas nulla
deliberandi. Christus, fratres, etsi homo non erat, erat tamen in principio
apud Deum, et Deus erat, ejusdem, cujus nunc est, sapientiae et potestatis,
utpote Dei virtus, et Dei sapientia. Nasciturus itaque Dei Filius, cujus in
arbitrio erat quodcunque vellet eligere tempus, elegit quod molestius est,
praesertim parvulo, et pauperis matris filio, quae vix pannos haberet ad
involvendum, praesepe ad reclinandum. 0123C Et certe cum esset
tanta necessitas, nullam audio pellium fieri mentionem. Primus Adam pelliceis
vestitur tunicis, pannis secundus obvolvitur. Non est tale judicium mundi: aut
iste fallitur, aut mundus errat. Sed divinam falli impossibile est sapientiam.
Merito proinde et carnis prudentia (mors siquidem et ipsa) inimica est Deo
(Rom. VIII, 7); et saeculi quoque prudentia stultitia nominatur
(I Cor. III, 19). Quid enim? Christus utique, qui non fallitur,
elegit quod carni molestius est. Id ergo melius, id utilius, id potius
eligendum: et quisquis aliud doceat vel suadeat, ab eo tanquam a seductore
cavendum. 2. Jam vero etiam nocte voluit nasci. Ubi sunt 0123D qui tam impudenter ostentare gestiunt semetipsos? Christus
eligit quod salubrius judicat: vos eligitis quod reprobat ille. Quis prudentior
e duobus? cujus judicium justius? cujus sententia sanior? Denique tacet
Christus, non se extollit, non magnificat, non praedicat: et ecce annuntiat eum
angelus, laudat multitudo coelestis exercitus. Et tu ergo qui Christum sequeris,
inventum absconde thesaurum. Ama nesciri, laudet te os alienum, sileat tuum.
Adhuc autem in stabulo nascitur Christus, et in praesepio reclinatur. Et nonne
ipse est qui dicit: Meus est orbis terrae, et plenitudo
ejus? (Psal. XLIX, 12.) Quid ergo stabulum elegit? Plane ut
reprobet gloriam 0124A mundi, damnet saeculi vanitatem. Necdum
loquitur lingua, et quaecunque de eo sunt, clamant, praedicant, evangelizant:
ipsa quoque infantilia membra non silent. In omnibus mundi judicium arguitur,
subvertitur, confutatur. Quis enim hominum, si daretur optio, non magis eligeret
robustum corpus et aetatem intelligibilem, quam infantilem? O Sapientia, quae de
occultis traheris? o vere incarnata et velata Sapientia! Et tamen, fratres, ipse
est promissus olim per Isaiam parvulus, sciens reprobare malum, et eligere bonum
(Isai. VII, 15). Malum ergo voluptas corporis, bonum vero afflictio
est: siquidem et hanc eligit, et illam reprobat puer sapiens, Verbum infans.
Verbum enim caro factum est, et caro infirma, caro infantilis, caro tenera, caro
0124B impotens, omnis operis, omnis laboris impatiens. 3. Et vere, fratres, Verbum factum est caro, et sic habitavit in
nobis. Dum esset in principio apud Deum (Joan. I, 14), lucem
habitabat inaccessibilem (I Tim. VI, 16), et non erat qui caperet
illud. Quis enim investigavit sensum Domini? aut quis consilia rius ejus fuit?
(Isai. XL, 13.) Carnalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus
Dei (I Cor. II, 14): sed jam capiat et carnalis, quia Verbum factum
est caro. Si nihil praeter carnem novit audire, ecce Verbum caro factum est:
audiat illud vel in carne. O homo, in carne tibi exhibetur Sapientia: illa
quondam occulta, ecce jam trahitur de occultis, et ipsis sese ingerit sensibus
carnis tuae. Carnaliter, ut ita dixerim, praedicatur tibi: Fuge voluptatem, 0124C quia posita est mors secus introitum delectationis; age
poenitentiam, quia per hanc appropinquat regnum Dei (Matth. III,
2). Hoc tibi praedicat stabulum istud hoc praesepe clamat, hoc membra
illa infantilia manifeste loquuntur, hoc lacrymae et vagitus evangelizant.
Plorat quippe Christus, sed non sicut caeteri, aut certe non quare caeteri
solent. In aliis sensus, in Christo praevalebat affectus. Patiuntur illi, non
agunt, utpote nec ipsius adhuc usum voluntatis habentes. 783
Illi ex passione lugent, Christus ex compassione. Illi jugum grave, quod est
super omnes filios Adae: Christus filiorum Adae peccata deplorat. Et certe pro
quibus nunc lacrymas fundit, postea fundet et sanguinem. O duritia cordis 0124D mei! Utinam, Domine, sicut Verbum caro factum est, ita et cor
meum carneum fiat! siquidem et hoc pollicitus es per prophetam: Auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et
dabo vobis cor carneum (Ezech. XI, 19). 4.
Fratres, lacrymae Christi mihi et pudorem pariunt, et dolorem. Ludebam ego foris
in platea, et in secreto regalis cubiculi super me ferebatur judicium mortis.
Audivit hoc Unigenitus ejus: exiit posito diademate, sacco vestitus, aspersus
cinere caput, nudus pedes, flens et ejulans, quod morte damnatus esset servulus
ejus. Intueor illum subito procedentem, stupeo novitatem, causam percontor 0125A et audio. Quid facturus sum? adhucne ludam, et deludam lacrymas
ejus? Plane si insanus sum et mentis inops, non sequar eum, nec simul cum
lugente lugebo. Ecce unde pudor? Dolor et timor unde? Utique quia ex
consideratione remedii, periculi mei aestimo quantitatem. Nesciebam, sanus mihi
videbar: et ecce mittitur Virginis Filius, Filius Dei altissimi, et jubetur
occidi; ut vulneribus meis pretioso sanguinis illius balsamo medeatur. Agnosce,
o homo, quam gravia sunt vulnera pro quibus necesse est Dominum Christum
vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, nunquam pro
eorum remedio Dei Filius moreretur. Pudet itaque, dilectissimi, propriam
negligenter dissimulare passionem; cui tantam a majestate 0125B tanta exhiberi video compassionem. Compatitur Filius Dei, et
plorat: homo patitur, et ridebit? Sic et medicinae aestimatio, et doloris mihi
et timoris exaggeratio est. 5. Verum si diligenter observem
praecepta medici, erit etiam consolationis occasio. Sicut enim gravem agnosco
morbum, cui tanta apponitur medicina; sic et ex hoc ipso non incurabilem esse
conjector. Neque enim pretiosissimas species frustra insumeret medicus sapiens,
imo sapientia ipsa. Porro frustra insumi constat, non solum si absque eis
facilis esset curatio, sed multo magis et si cum eis sit impossibilis. Animat
itaque ad poenitentiam, et accendit vehementius desiderium spes concepta. 0125C Sane accedit ad consolationem ipsa quoque, quae pastoribus
vigilantibus exhibita est, visitatio et allocutio angelorum. Vae vobis, divites,
qui habetis consolationem vestram, ut jam non mereamini habere coelestem! Quam
multi enim nobiles secundum carnem, quam multi potentes, quam multi sapientes
hujus saeculi, hora illa in stratis mollibus quiescebant; et nemo eorum dignus
habitus est novam videre lucem, scire magnum illud gaudium, angelos audire
cantantes: Gloria in excelsis Deo (Luc. XI,
14)! Agnoscant igitur homines, quia qui in labore hominum non sunt,
visitari ab angelis non merentur. Agnoscant quam placeat supernis civibus labor
cujus spiritualis intentio est, quandoquidem et eos qui pro victu corporis,
corporali urgente necessitate, 0125D laborant, suo
dignantur alloquio, et alloquio tam felici. Nimirum humanum in eis agnoscunt
ordinem [alias ordinationem], quo constituit Deus ut in sudore vultus
sui vescatur Adam pane suo (Gen. III, 19). 6.
Obsecro vos, dilectissimi, considerate diligentius, quantum fecerit Deus pro
vestra exhortatione et salute: ne infructuosus inveniatur in vobis sermo tam
vivus et efficax, sermo fidelis et omni acceptione dignus; sermo non tam oris
quam operis. Putatis, fratres, parum mihi molestum esse, si hoc ipsum verbum,
quod nunc loquor ad vos, vacuum et sine aliqua utilitate deperire in cordibus
vestris nossem? Et quis sum ego, aut quis est hic sermo meus? Si hunc tantillum
vocis laborem inutilem esse doleret homo pusillus, imo et nihili, quam 0126A justius indignabitur Dominus majestatis, si tantam ejus operam
nostra aut duritia aut negligentia contingat evacuari? Avertat hoc a servulis
suis, qui pro eorum salute induere dignatus 784 est formam
servi, Unigenitus Dei Patris, qui est super omnia Deus benedictus in saecula!
Amen. SERMO IV. De eo quod pastores invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem
positum in praesepio.1. Agnoscite, fratres
dilectissimi, quanta sit hodierna solemnitas, cui et dies brevis, et terrae
angusta est latitudo. Loco pariter et tempore dilatatur. Noctem praeoccupat,
coelum replet antequam terram. Nox enim ut dies illuminata est, cum intempestae
noctis hora pastores circumfulsit lux nova de coelo. 0126B Et ut
noveritis quo in loco solemnitatis hujus coeperint gaudia celebrari: quod jam
angelis erat, futurum omni populo gaudium evangelizatur: sed et confestim adest
divinis personans laudibus coelestis exercitus multitudo. Hinc est quod solemnis
ducitur nox ista prae caeteris, in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus: et
his potissimum in vigiliis sine ulla haesitatione credendum est, coelestes illos
principes praevenire conjunctos psallentibus, in medio juvencularum
tympanistriarum. Sed quam multa hodie gemmis et auro fulgent altaria! quanti
ubique palliis parietes adornantur! Putas ad haec divertent angeli, et pannosos
homines declinabunt? Si ita est, cur pastoribus ovium magis apparuere, quam
terrae 0126C regibus, quam sacerdotibus templi? Cur et ipse
Salvator, cujus est aurum pariter et argentum, sacram in corpore suo dedicat
paupertatem? Aut certe, cur paupertas ipsa tam sollicite enarratur ab angelo?
Neque enim sine certi ratione mysterii pannis Salvator obvolvitur, et ponitur in
praesepio, quando id manifeste in signum nobis commendatur ab angelo. Hoc, inquit, vobis signum: invenietis
infantem pannis involutum (Luc. II, 12). In signum positi sunt
panni tui, Domine Jesu; sed in signum, cui a multis usque hodie contradicitur.
Multi quippe vocati, sed non multi electi, et ideo nec signati. Agnosco certe,
agnosco Jesum magnum sacerdotem sordidis opertum vestibus, dum altercaretur cum
diabolo. Scientibus Scripturas loquor, et quibus non ignota est 0126D prophetica visio Zachariae (Zach. III). Ubi vero
exaltatum est caput nostrum super inimicos nostros, ex hoc plane mutavit vestem,
decorem induit, amictus lumine sicut vestimento, exemplum dedit nobis, ut et nos
eadem faciamus, Utilior siquidem in conflictu lorica ferrea quam stola linea,
licet oneri sit illa, haec honori. Erit cum et membra sequentur caput, ut corpus
jam universum uno psallat spiritu, et dicat: Conscidisti
saccum meum, et circumdedisti me laetitia (Psal. XXIX,
12). 2. Invenietis, inquit, infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Et post
pauca: Venerunt, ait evangelista, festinantes, et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum
in praesepio (Luc. II, 16). Quid est quod sola ab angelo
commendari videtur 0127A humilitas, nec tamen sola a pastoribus
inveniri? Forte specialius commendat angelus humilitatem, quia ruentibus
caeteris per superbiam, ipse in humilitate stetisset. Aut propterea certe
coelitus annuntiatur humilitas, quod haec quasi propria virtus divinae exhibenda
sit majestati. Sola tamen non potuit inveniri, quia semper gratia datur
humilibus. Invenerunt ergo Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio.
Sicut enim Salvatoris infantia manifestam praetendit humilitatem, sic per
Virginem continentia, justitia per Joseph virum justum, cujus laus est in
Evangelio, non incongrue designatur. Sane continentiam deberi carni quis
nesciat? Justitia vero virtus est, quod suum est cuique tribuens: et haec erga
proximos est necessaria. Porro humilitas 0127B Deo nos
reconciliat, Deo facit esse subjectos, Deo placet in nobis; sicut ait Virgo
beata: Respexit humilitatem ancillae suae (Luc. I,
48). Itaque qui fornicatur, peccat in corpus suum; qui injuriosus est, in
proximum; qui extollitur et inflatur, in Deum. Fornicator 785
semetipsum dehonestat; injuriosus molestat proximum; elatus, quod in se est,
Deum inhonorat. Gloriam meam, Dominus ait, alteri non dabo (Isai. XLII, 8). Et superbus:
Ego, inquit, mihi eam, licet non dederis, usurpabo. Nec enim placet ei angelica
distributio, dans gloriam Deo, pacem hominibus
(Luc. II, 14). Non ergo colit Deum, sed adversus eum extollitur,
impius plane et infidelis. Quae est enim pietas, nisi cultus Dei? Quis vero Deum
colit, nisi qui voluntarie ei subjectus est, 0127C et sicut oculi
servorum in manibus Dominorum, suorum, sic oculi cordis ejus ad dominum Deum
suum? 3. Ut ergo inveniatur in nobis semper Maria, et Joseph,
et infans positus in praesepio; sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo.
Propter hoc enim apparuit gratia Dei erudiens nos, et per hoc quoque illius
gloria apparebit. Sic enim habes. Apparuit gratia Dei omnibus
hominibus, erudiens nos; ut abnegantes impietatem et saecularia desideria,
sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et
adventum gloriae magni Dei (Tit. II, 11-13). Apparuit in
parvulo gratia ad eruditionem: sed hic erit magnus, sicut
de eo Gabriel locutus est (Luc. I, 32); et quos parvulus erudierit
ad humilitatem cordis et mansuetudinem, magnificabit 0127D postmodum et glorificabit magnus et gloriosus adveniens Jesus
Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula saeculorum.
Amen. SERMO V. De verbis Apostoli, «Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu
Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos
in omni tribulatione nostra.» (II Cor. I, 3, 4).1. Benedictus, qui propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos,
misit nobis Filium suum dilectum, in quo ei bene complacuit, per quem
reconciliati pacem habeamus ad eum, et idem sit in nobis reconciliationis hujus
et mediator, et obses. Non est quod vereamur, fratres mei, sub tam pio
mediatore; non est quod de tam fido obside dubitemus. 0128A Sed
qualis mediator est, inquies, qui in stabulo nascitur, in praesepio ponitur,
pannis involvitur sicut caeteri, plorat ut caeteri, denique infans jacet, ut
caeteri consueverunt? Magnus plane mediator est, etiam in his omnibus, quae ad
pacem sunt, non perfunctorie, sed efficaciter quaerens. Infans quidem est, sed
Verbum infans, cujus ne ipsa quidem infantia tacet. Consolamini, consolamini, dicit Dominus Deus vester
(Isai. XL, 1). Dicit hoc Emmanuel, nobiscum
Deus. Clamat hoc stabulum, clamat praesepe, clamant lacrymae, clamant
panni. Clamat stabulum, curando sese homini, qui in latrones inciderat
(Luc. X, 30), praeparari; clamat praesepe, eidem homini, qui
jumentis comparatus fuerat (Psal. XLVIII, 13), pabulum ministrari;
clamant lacrymae, clamant 0128B panni ejusdem ipsius cruenta jam
vulnera abluiet detergi: siquidem nullo horum Christus eguit; nihil horum illi
propter se, magis autem omnia propter electos. Verebuntur
Filium meum, ait Pater misericordiarum (Matth. XXI, 37). Verum
id quidem, Domine, reverentur eum: Sed qui? Non plane Judaei, ad quos missus,
sed electi, propter quos missus. 2. Reveremur enim eum nos in
praesepio, reveremur in patibulo, reveremur in sepulcro. Devote suscipimus
tenerum propter nos, cruentum propter nos, pallidum propter nos, sepultum
propter nos reveremur. Devote adoramus cum Magis, devote amplectimur cum Simeone
sancto infantiam Salvatoris, suscipientes misericordiam tuam in medio templi
tui: siquidem ipse est de quo legimus: Misericordia 0128C Domini ab aeterno (Psal. CII, 17). Alioquin
quid coaeternum Patri, nisi Filius et Spiritus sanctus? Et uterque quidem non
tam misericors, quam ipsa vere misericordia. Nihilominus etiam Pater
misericordia est: atqui hi tres nonnisi una misericordia, sicut una essentia,
una sapientia, una divinitas, una majestas. In eo tamen quod Pater misericordiarum 786 dicitur Deus,
quis non videat velut proprio nomine Filium designari? Et bene dicitur Pater
misericordiarum, cui proprium est miserere semper et parcere. 3. Sed forte quis dicat: Quomodo illi proprium est misereri, cujus
judicia abyssus multa? (Psal. XXXV, 7,) neque enim dicitur: Omnes viae ejus 0128D sola misericordia; sed,
misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).
Non minus justus quam misericors est, cui misericordia et judicium decantatur
(Psal. C, 1). Verum id quidem: Cui vult miseretur, et quem vult
indurat (Rom. IX, 18); sed quod miseretur, proprium illi est. Ex se
enim sumit materiam, et velut quoddam seminarium miserendi. Nam quod judicat et
condemnat, nos eum quodammodo cogimus, ut longe aliter de corde ipsius miseratio
quam animadversio procedere videatur. Ipsum audi dicentem: Nunquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus, et non magis ut convertatur et vivat? (Ezech. XVIII,
23.) Recte igitur non Pater judiciorum vel ultionum dicitur, sed Pater misericordiarum, non modo quod pater videatur misereri
0129A potius quam indignari, et quemadmodum pater filiorum
misereatur timentium se; sed eo magis quod miserendi causam et originem sumat ex
proprio, judicandi vel ulciscendi magis ex nostro. 4. Sed si
propter hoc Pater misericordiae, quare Pater misericordiarum?
Semel locutus est Deus, ait Propheta, duo haec audivi:
quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12,
13). Caeterum Apostolus nobis in uno Verbo, in Filio uno ipsam quoque
misericordiam duplicem commendat, Patrem dicens non unius tantum misericordiae,
sed misericordiarum; et Deum non unius, sed totius consolationis, qui consolatur nos non modo in hac vel
illa, sed in omni tribulatione nostra. Misericordiae
Domini multae, ait quidam (Thren. III, 32), videlicet 0129B quia multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit
eos Dominus. Unus est Dei Filius, unum Verbum; sed miseria nostra multiplex, non
modo magnam misericordiam, sed et multitudinem quaerit miserationum. Forte tamen
propter substantiam duplicem, qua subsistit humana conditio, cum sit utraque tam
misera, non incongrue duplex hominum dicatur esse miseria, licet sit multiplex
in utraque. Siquidem et corporis et cordis nostri tribulationes multiplicatae;
sunt sed ab utrisque necessitatibus eruit, qui totum hominem salvum fecit. Cum
ergo unus ille et unicus Dei Filius et jam nunc venerit propter animas, tollere
scilicet peccata mundi, et secundo propter corpora sit venturus, ut ea
resuscitet, et configuret corpori claritatis suae; 0129C non
incongruum fortasse videbitur ut, in eo quod Patrem misericordiarum bene
dicimus, duplicem hanc misericordiam confiteamur. Suscipiens enim humanae
naturae corpus simul et animam, non modo semel consolamini, sed (ut supra quoque meminimus) consolamini, consolamini, dicit Dominus Deus vester; ut
videlicet certi simus quod utrumque 0130A sit salvaturus, qui
neutrum suscipere est dedignatus. 5. Sed in quibus putas? Plane
in populo suo. Ipse enim et nunc salvum faciet, non quoscunque, sed populum suum
a peccatis eorum (Matth. I, 21): et postmodum non omne corpus, sed
corpus humilitatis configurabit corpori claritatis suae (Philipp. III,
21). Denique populum suum consolatur, utique populum humilem, quem salvum
faciet: nam oculos superborum humiliabit. Vis nosse populum ejus? Tibi derelictus est pauper (Psal. IX, 14), ait
homo secundum cor Dei. Sed et ipse in Evangelio: Vae
vobis, inquit, divites, qui habetis consolationem
vestram! (Luc. VI, 24.) Utinam nos, dilectissimi, in eo populo
inveniri semper optemus, non cui dicit: Vae! sed quem consolatur Dominus Deus
suus. Quid 0130B enim consoletur eos qui suam habent
consolationem? Non consolatur Christi infantia garrulos, non consolantur Christi
lacrymae cachinnantes, non consolantur panni ejus ambulantes in stolis, non
consolantur praesepe et stabulum amantes primas cathedras in synagogis; sed
aequanimiter forte universam hanc consolationem exspectantibus in silentio
Dominum, 787 lugentibus, pannosis pauperibus cedere
videbuntur. Caeterum audiant quod et ipsi quoque angeli non alios consolantur.
Vigilantibus enim pastoribus et custodientibus vigilias noctis evangelizatur
gaudium novae lucis, et eis natus dicitur esse Salvator. Pauperibus atque
laborantibus, non vobis divitibus, qui vestram habetis consolationem, et vae
divinum, inter ipsas vigilias noctis 0130C dies sanctificatus
illuxit; et nox sicut dies illuminata, imo in diem mutata est, dicente angelo:
Quia natus est vobis Salvator, hodie (Luc. II,
11) utique, non hac nocte. Siquidem nox praecessit, dies autem
appropinquavit, verus utique dies ex die, salutare Dei, Jesus Christus Dominus
noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
|