0131 IN CIRCUMCISIONE DOMINI. SERMO I. De lectione evangelica, «Postquam
consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Puer, vocatum est nomen ejus
Jesus.» (Luc. II, 21).0131D 1. Audivimus paucis expressum magnum pietatis sacramentum: audivimus
congruam lectionem Verbo abbreviato quod fecit Dominus super terram. Abbreviatum
enim in carne, amplius abbreviatur suscepta etiam carnis circumcisione.
Minoratus paulo minus ab angelis Dei Filius, humanam naturam induit; sed jam nec
ipsum respuens remedium humanae corruptionis, plane multo minoratus ab eis.
Habes igitur hic magnum fidei documentum, habes et manifestum humilitatis
exemplum. Ad quid enim tibi circumcisio necessaria, qui peccatum non commisisti
nec contraxisti? Quod ipse non feceris, aetas manifestat; quod non contraxeris,
0132D multo certius probat Patris divinitas, integritas matris.
Summus sacerdos es, quem nec super patre, nec super matre contaminandum,
prophetatum est in lege (Levit. XXI, 11) potius quam mandatum. Est
enim tibi Pater ab aeterno, sed Deus est, 789 in quem
peccatum non cadit. Est et mater ex tempore, sed virgo; nec parere potuit
incorruptio corruptelam. Super haec omnia circumciditur Puer, Agnus sine macula:
etsi non eguit, tamen voluit circumcidi. Nec vestigium quidem ullum vulneris
habens, alligaturam non refugit vulneris. Non sic impii, non sic; non sic agit
perversitas elationis humanae. Erubescimus vulnerum ligaturam, qui de vulneribus
interdum etiam gloriamur. Quem nemo potest arguere de peccato, ipse peccati
remedium, et verecundum pariter et austerum, sine ulla necessitate suscepit; nec
repulit cultrum lapideum, in quo solo 0133A vetus illa quae
eraderetur rubigo non fuit. Nos e contra inverecundi ad obscenitatem culpae,
erubescimus agere poenitentiam; quod extremae dementiae est: male proni in
vulnera, pejus in remedia verecundi. Qui peccatum non fecit, non dedignatus est
peccatorem reputari: nos et esse volumus, et nolumus aestimari. Itane sano opus
est medicina, et non male habentibus? imo vero itane eget medicamine non aeger,
sed medicus? Quis hominum tantae sibi non dicam gloriae, sed vel innocentiae
conscius, aequanimiter circumcidentis manum admitteret? Christus vero patienter
quae non rapuit exsolvit [alias exsolvebat], qui venerat
purgationem facere, non suspicere, delictorum. Sed dicas: Quidni susciperet
parvulus? Imo vero, quidni susciperet humilis 0133B et mansuetus?
Quidni obmutesceret coram circumcidente, qui coram tondente obmutuit, coram
crucifigente siluit? Alioquin non erat illi difficile carnem suam integram
conservare ne scinderetur, qui fecerat ne virginalis uteri porta in exitu suo
aperiretur. Non erat difficile parvulo prohibere ne caro illa circumcideretur,
quando nec mortuo fuit difficile custodire ne corrumperetur. 2.
Postquam ergo consummati sunt dies octo
ut circumcideretur Puer, vocatum est nomen ejus Jesus. Magnum et mirabile
sacramentum! Circumciditur puer, et vocatur Jesus. Quid sibi vult ista connexio?
Circumcisio nempe salvandi potius, quam Salvatoris esse videtur; et Salvatorem
circumcidere decet, quam circumcidi. Sed agnosce mediatorem Dei et 0133C hominum, qui ab ipso nativitatis suae exordio divinis humana
sociat, ima summis. Nascitur ex muliere, sed cui fecunditatis fructus sic
accedat, ut non decidat flos virginitatis; pannis involvitur, sed panni ipsi
angelicis laudibus honorantur; absconditur in praesepio, sed proditur radiante
stella de coelo. Sic et circumcisio veritatem susceptae probat humanitatis; et
nomen, quod est super omne nomen, gloriam indicat majestatis. Circumciditur
tanquam verus Abrahae filius; Jesus vocatur tanquam verus Filius Dei. Neque enim
ad instar priorum meus iste Jesus, nomen vacuum aut inane portat. Non est in eo
magni nominis umbra, sed veritas. Coelitus siquidem inditum nomen evangelista
testatur, quod vocatum 0133D est ab angelo,
priusquam in utero conciperetur. Et attende verbi profunditatem. Postquam
natus est Jesus, Jesus vocatur ab hominibus, quo nomine vocatus est [alias qui vocatus est] ab angelo, priusquam in utero
conciperetur. Idem quippe et angeli Salvator, et hominis; sed hominis ab
incarnatione, angeli ab initio creaturae. 3. Vocatum est, ait, nomen ejus Jesus, quod
vocatum est ab angelo. In ore ergo duorum vel trium testium stat omne
verbum: et ipsum quod in propheta abbreviatum, manifestius in Evangelio legitur
caro factum. Nos, fratres mei, nos respicit haec parabola. Christus enim nec
angelico eguit testimonio, nec humano: sed, ut scriptum est, omnia propter electos (II Tim. II, 10). Triplex
proinde 0134A quaerendum nobis salutis propriae testimonium, ne
forte videamur assumpsisse nomen Dei nostri in vanum. Et nos enim, fratres,
circumcidi necesse est, et sic nomen salutis accipere; circumcidi sane non
littera, sed spiritu et veritate; circumcidi non uno membro, sed toto corpore
simul. Licet enim magis in ea parte, in qua mandata est Judaeis circumcisio,
regnet additamentum Leviathan, quod a malo est, et amputari 790 debet, universam tamen occupat carnem. A planta pedis usque
ad verticem non est in nobis sanitas; nec est aliqua pars quae non tabida sit
hoc veneno. Propterea sicut parvulus adhuc in fide et dilectione populus
congruum sibi mandatum exiguae circumcisionis accepit: sic ubi crevit in virum
perfectiorem, toto jubetur corpore 0134B baptizari, quae totius
est hominis integra circumcisio. Hinc est quod Salvator noster et circumcidi
octavo die, et post annum tricesimum dignatus est crucifigi, ubi in poenam
corpus omne distensum est: cujus similitudini mortis complantamur et nos, ut
scribit Apostolus (Rom. VI, 5), nimirum quod novissime traditum est
observantes. 4. Quae est ergo moralis circumcisio nostra, nisi
quam commendat idem apostolus: Victum, inquiens, et vestitum habentes, his contenti simus? (I Tim. VI,
8.) Optime prorsus circumcidit nos, et superflua resecat universa,
voluntaria haec paupertas, poenitentiae labor, regularis observatio disciplinae.
Caeterum in hac circumcisione triplex nobis quaerendum est salutis nostrae
testimonium, ab angelo, 0134C et Maria, et Joseph. Oportet,
inquam, ut ante omnia nobis magni consilii angelus salutis nomen imponat. Dehinc
et ipsius quoque congregationis necessaria est attestatio, quae tanquam mater
est singulorum; mater, inquam, virgo, tanquam ea quam despondit Apostolus, uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI,
2). Sed nec ipsius ministri contemnendum est testimonium ei qui imitari
quaerit Salvatoris exemplum. Hic est Joseph, locum quidem obtinens sponsi, re
autem vera servus et dispensator, qui sane pater vocatur, magis autem nutritius
est. 5. Sed dico eadem manifestius. Et ab his qui foris sunt,
fratres mei, et ab eo qui intus est, habere 0134D oportet
testimonium bonum. Cujus enim omnibus grata, nemini onerosa est conversatio,
huic sine dubio propria de salute universa fratrum congregatio attestatur.
Frustra plane super his duntaxat quae sunt in manifesto, nequissimus ille
fratrum accusator trahat [alias trahit] in causam, quem
excusat universitas fratrum. Habet et a praelatis testimonium, quisquis et
peccata saecularis vitae, et hujus quoque temporis negligentias (quoniam in
multis offendimus omnes (Jacob. III, 2), nisi forte sanctiores nos
arbitramur discipulo quem dilexit Jesus (I Joan. I, 8) humili eis
et pura confessione judicanda semper exponit, et eorum satisfacere studet
arbitrio. Jam ne in his quidem pessimi illius timenda est accusatio, quoniam non
judicabit Dominus bis 0135A in idipsum. At forte criminari volet
intentionem, et in ea parte calumniam struere machinabitur, in qua nec fratrum,
nec ipsius patris testimonium satis efficax videatur. Necesse est ergo ut in hac
parte opituletur nobis testis internus, qui magis cor quam faciem intuetur: a
quo sane et incipiendum est, ut non prius quidquam concipiatur in animo, quam ab
eo salutis nomen acceperit. Ubi vero in opus processerit manifestum, expedit jam
exteriora quoque sibi testimonia conciliare, sicut ait Apostolus: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram
hominibus (II Cor. VIII, 21). SERMO II. De variis Christi
nominibus.1. Postquam consummati
sunt dies octo, ut circumcideretur 0135B Puer, vocatum est nomen
ejus Jesus (Luc. II, 21). Ab initio Deus modum acceptat, et
nihil unquam Immoderatum illi placuit aequitati. Hinc fuit quod non modo in
pondere et mensura et numero condidit universa, sed et protinus ipsi homini
modum praescripsit, mandatum contulit, dicens: Ex omni ligno
paradisi comedes, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas
(Gen. II, 16, 17). Levissimum plane mandatum, et larga omnino
mensura! Sed transgressus est homo praescriptum sibi modum, et constitutum sibi
terminum praetergressus. Unde et avertens ab eo faciem suam Deus, vix tandem in
diebus 791 Abrahae amici sui placabilis fieri incipiens,
rursus modum instituit, promulgavit legem, sed non priori similem usquequaque.
Ea 0135C siquidem ad cautelam fuerat, haec ad medelam; ibi
prohibitio, facta, ne superfluitas subintraret; hic jam indicta abscissio est,
ut Sacramenti remedio, quae subintraverat, tolleretur; postremo illa quidem in
arbore data est lex, ne fructu ejus vesceretur; haec in proprio corpore, ut caro
praeputii scinderetur. Nec dubium sane quin caetera quoque humani corporis
membra additamentum illud Leviathan occuparet, venenum scilicet concupiscentiae,
et immoderatae atque inordinatae illecebra voluptatis, ut generalis quaedam
abscissio omnibus necessaria videretur. 2. Caeterum, quia
singulorum membrorum abscissionem humanae carnis fragilitas, et infantilis
aetatis infirmitas nullatenus sustineret, pio moderamine dispositio 0135D superna providit ut in ea potissimum parte concupiscentia
castigaretur in qua vehementius eam saevire constabat et violentius malignari.
In omni siquidem contradicentium spiritui rebellione membrorum, solum illud
usque adeo contumax invenitur, ut contra omnem voluntatis deliberationem ad
inhonestos et illicitos motus assurgat. Nam quod haec circumcisio octava die
fiebat, spem commendabat regni coelestis, quod videlicet ad primum reflexus
dierum circulus praeferre quamdam coronae speciem videretur. Hinc est quod
octava potissimum dies post solemnitates praecipuas celebratur; et in sermone
Domini, primae beatitudini copulatur octava (Matth. V, 3, 10), ut
coelestis regni demum iterata 0136A promissio, evidenter nobis
coronam fabricaret [alias fabricet.] 3.
Merito sane dum circumciditur Puer qui natus est nobis, Salvator vocatur; quod
videlicet ex hoc jam coeperit operari salutem nostram, immaculatum illum pro
nobis sanguinem fundens. Neque enim jam quaerere est Christianis, cur voluerit
Dominus Christus circumcidi. Propter hoc siquidem circumcisus est, propter quod
natus, propter quod passus. Nihil horum propter se, sed omnia propter electos.
Nec in peccato genitus, nec a peccato circumcisus, nec mortuus est pro peccato
suo, magis autem propter delicta nostra. Quod vocatum
est, inquit, ab angelo priusquam in utero
conciperetur. Vocatum est plane, non impositum: nempe hoc ei nomen est ab
aeterno. A natura 0136B propria habet ut sit Salvator; innatum
est ei nomen hoc, non inditum ab humana vel angelica creatura. 4. Sed quid dicimus, quod egregius ille propheta, hunc ipsum puerum
multis nominibus appellandum fore praedicens, hoc unum tacuisse videtur quod
solum (ut praemonuit angelus, et testatur Evangelista) vocatum
est nomen ejus? Exsultavit Isaias, ut videret diem hunc; et vidit, et
gavisus est. Denique et loquebatur gratulabundus et laudans Deum: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est
principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus Admirabilis,
Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis
(Isa. IX, 6). Magna quidem nomina; sed ubi est nomen quod est nomen
quod est super 0136C omne nomen, nomen Jesu, in quo omne genu
flectatur? Forte in his omnibus unum illud invenies, sed expressum quodammodo et
effusum. Nempe ipsum est de quo sponsa in Cantico amoris: Oleum, inquit, effusum nomen tuum
(Cantic. I, 2). 5. Habes ergo unum in his omnibus
appellationibus Jesum; nec omnino aut vocari posset aut esse Salvator, si forte
quidpiam horum defuisset. Nunquid non vere admirabilem eum singuli sumus
experti, in mutatione utique voluntatum nostrarum? Hoc nempe est salvationis
nostrae principium, cum incipimus respuere quod diligebamus, dolere unde
laetabamur, amplecti quod timebamus, sequi quod fugiebamus, optare quod
contemnebamus. Admirabilis plane qui haec operatur mirabilia. Sed nihilominus
0136D et consiliarium sese exhibeat necesse est in electione
poenitentiae et vitae ordinatione, ne forte sit nobis 792
absque scientia zelus, et voluntati bonae prudentia desit. Sane opus est ut Deum
quoque probemus, in remissione videlicet priorum delictorum: quia nec sine hac
salus nobis constare potest, et nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus.
Verum ne id quidem sufficit ad salutem, nisi fortem quoque experiamur in
expugnando impugnantes nos; ne ab eisdem rursum concupiscentiis superemur, et
fiant novissima nostra pejora prioribus. Videturne jam aliquid deesse Salvatori?
Plane deesset quod maximum est, nisi et pater esset futuri saeculi, ut per eum
scilicet in immortalitatem 0137A resurgeremus, qui per praesentis
saeculi patrem generamur ad mortem. Neque hoc satis, si non etiam princeps pacis
Patri nos reconciliaret, cui traditurus est regnum, ne forte sicut filii
perditionis utique, non salutis, resurrecturi videremur ad poenam.
Multiplicabitur sane ejus imperium, ut merito Salvator dicatur etiam pro
multitudine salvandorum; et pacis non erit finis, ut veram noveris esse salutem,
quae non possit timere defectum. SERMO III. De die octavo De octo diebus].1. In Circumcisione
Domini, fratres, habemus quod amemus et admiremur, habemus etiam quod imitemur.
Patet in ea magnum dignationis beneficium, unde gratias agamus; latet aliquid
clausum, 0137B quod in nobis implere debeamus. Venit namque
Dominus propter nos non solum redimendos sanguinis effusione, sed et docendos
verbis, et exemplis nihilominus instruendos. Sicut enim penitus erat inutile
viam scire, si detineremur in carcere, ita redimi non prodesset, si viae ignaros
qui primus inveniret, primus reduceret in carcerem retrudendos. Itaque in majore
quidem aetate, patientiae et humilitatis, et super omnia charitatis,
caeterarumqu virtutum manifesta dedit Salvator exempla, in infantia vero figuris
velata. 2. Sed antequam ad haec discutienda veniamus delectat
aliquid prius de tanta et tam manifesta dignatione loqui. Habent angeli gloriam
puram et perfectam; sed nec nos erimus sine gloria. Videmus 0137C gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, gloriam
misericordiae et affectus vere paterni, gloriam procedentis ex corde Patris et
paterna plane viscera exhibentis. Omnes enim peccaverunt,
ait Apostolus, et egent gloria Dei (Rom. III,
23). Et alio loco: Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi
(Galat. VI, 14)! Quid enim nobis gloriosius, quam quod tanti
aestimavit nos Deus? Quaeve major illi gloria, quam tanta dignatio et tanta
benignitas, eo utique dulcissima, quod tam gratuita? nam pro impiis mortuus est.
Videtis quantum fecit, et pro qualibus: pro qualibus, ut non superbiamus;
quantum, ne desperemus. Propterea, ut inveniamini non spiritum habere hujus
mundi, sed spiritum qui ex Deo est, et sciatis quae 0137D a Deo
data sunt vobis, nolite, obsecro, fieri sicut equus et mulus, sed sicut pium
jumentum, quod ait: Ut jumentum factus sum apud te, et ego
semper tecum (Psal. LXXII, 23). Talia enim jumenta cognoscunt
possessorem suum, et praesepe domini sui: in quo positum est eis piissimum
fenum, ipse qui panis est angelorum. Ipse enim est panis vivus, de quo vivere
debuit homo; sed quia homo jumentum factus est, et panis factus est fenum, ut
vel sic vivat de eo. 3. Et hujus quidem mutationis sacramentum
die Nativitatis celebratum est, quando Verbum caro factum est, cum sit omnis
caro fenum. Ipsa ergo die minoratus est paulo minus ab angelis, et habitu 0138A inventus ut homo: hodie vero mirabilius aliquid audio. Jam
minoratus est multo minus angelis, qui non solum formam hominis, sed formam
habet peccatoris, et infigitur velut quodam cauterio latronis. Quid est enim
circumcisio, nisi superfluitatis et peccati indicium? In te, 793 Domine Jesu, quid est superfluum quod circumcidatur? Nonne tu
verus Deus es de Deo Patre, homo verus sine omni peccato de Virgine matre? Quid
facitis circumcidentes eum? Putatis quia super eum possit cadere illa sententia:
Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit
anima ipsius de populo suo? (Gen. XVII, 14.) Potest oblivisci
Pater Filii uteri sui? aut non cognosceret eum, nisi signum circumcisionis
haberet? Imo vero si quo modo posset non agnoscere Filium, 0138B in quo ei bene complacuit, ex hoc maxime signo poterat ignorare
eum, inventa in eo circumcisione quam peccatoribus ipse providerat, ob
purgationem utique delictorum. Sed quid mirum si caput pro membris accepit
curationem, quam tamen in se ipso non habuit necessariam? Nonne et in membris
nostris saepe pro unius infirmitate alteri adhibetur curatio? Dolet caput, et in
brachio fit coctura; dolent renes, et fit in tibia: ita hodie pro totius
corporis putredine cauterium quoddam infixum est in Capite. 4.
Denique quid mirum si pro nobis dignatus est circumcidi, pro quibus dignatus est
mori? Totus siquidem mihi datus, et totus in meos usus expensus est. Ego enim,
audiens quia transit ante carcerem filius magni Regis, coepi altius gemere, et
miserabilius 0138C exclamare, dicens: Fili Dei, miserere mei. At
ille, sicut benignissimus: Quisnam est, inquit, iste fletus et ululatus quem
audio? Et dicunt ei: Ipse est Adam proditor ille, quem Pater vester trudi fecit
in carcerem, donec cogitet quibus illum suppliciis faciat interire. Quid ageret,
cujus natura bonitas, cui proprium est misereri semper et parcere? Descendit in
carcerem, venit ut educat vinctum de domo carceris. Judaei vero non immemores
odii quo oderant Patrem, exercent illud in Filium: unde et ipse ait: Quia oderunt me et Patrem meum (Joan. XV, 24).
Quid ergo fecerunt impii, quibus gravis erat etiam ad videndum? Hic est, inquiunt, haeres, venite,
occidamus eum (Matth. XXI, 38). Sic ergo occiderunt Agnum Dei,
in suam quidem perniciem, sed in salutem 0138D
nostram. Illi enim sanguinem Agni fuderunt; nos accessimus, et bibimus illum.
Accepimus calicem salutaris: et calix [alias calix noster] inebrians quam
praeclarus est! Ecce unde gratias agamus. Nam ante paucos dies celebravimus
adventum ejus in carcerem hujus mundi, id est diem Natalis; hodie vero
celebramus quod catenas et vincula nostra suscepit. Hodie enim qui peccatum non
fecit, ut reos absolveret, innoxias manus eorum catenis inseruit; hodie sub lege
factus est, qui legem dedit. 5. Sed dicendum est jam quid in
hac circumcisione nobis spiritualiter indicetur agendum. Neque enim sine causa
in lege praeceptum, nec sine causa completum est in Domino, ut octava die fieret
circumcisio 0139A (Gen. XVII, 12). Sed quis cognovit
sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI, 34.)
Adsit nunc vestris desideriis advocatus Spiritus, qui scrutatur alta Dei, et
edisserat nobis [alias vobis] sacramentum istud octavae
diei. Non ignoramusjam oportere hominem nasci denuo: nam propter hoc secundo
natus est Dei Filius. In peccatis siquidem nascimur omnes, et necesse habemus
renasci in gratia, quam in Baptismate quidem percepimus, sed heu! totum periit
in saeculari vita. Nunc primum, miserante Deo, virtus gratiae in nobis operatur,
ut in novitate vitae ambulemus. Ergo tunc nascitur homo, quando Sol justitiae,
ortus in animo, peccatorum illuminat tenebras, horrendumque Dei judicium
internis obtutibus offert, addens ad terroris 0139B vinculum
brevem dierum numerum, et finem incertum. Haec plane vespera est, ad quam
demorabitur fletus; et necesse est addi matutini laetitiam, ut auditam faciat
nobis misericordiam suam. Sic enim fit vespere et mane dies unus. Est autem dies
ista justitiae, reddens unicuique quod suum est: nobis miseriam, misericordiam
Deo. In hac die Puer nascitur, quando ex his quae diximus, ad amorem
poenitentiae et odium peccati animus excitatur. 794 6. Sed periculosum est si forte velit inter saeculi turbas
agere poenitentiam, ubi nimirum alii venenatis persuasionibus, alii undique
exemplis pejoribus ad peccatum alliciant, alii adulationibus in vanam gloriam,
alii detractionibus in impatientiam animum ejus dejiciant. Procedat jam necesse
est 0139C prudentiae radius. Ostendat quantas et quam importunas,
praesertim in hac generatione nequam, opportunitates et occasiones peccati
offerat mundus et ingerat; quam debilis sit ad illas humanus animus, maxime qui
in peccati consuetudine sit nutritus. In hac ergo die prudentiae eligat de
praesenti saeculo nequam fugere, dicens cum propheta: Odivi
Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV,
5). Sed nondum sufficit hoc. Forte enim vult eligere solitudinem, non
satis attendens propriam infirmitatem, et periculosam diaboli luctam. Quid enim
periculosius quam solum luctari contra antiqui hostis versutias, a quo videatur,
et quem videre non possit? Itaque jam habet necessariam fortitudinis 0139D diem, ut noverit custodiendam ad Dominum fortitudinem suam, et
in acie multorum pariter pugnantium esse quaerendam, ubi tot sunt auxiliarii
quot socii, et tales qui dicere possint cum Apostolo: Quia non
ignoramus astutias inimici (II Cor. II, 11). Congregatio enim
pro fortitudine sua terribilis est, ut castrorum acies ordinata. Vae autem soli!
quia si ceciderit, non habet sublevantem (Eccle. IV, 10). Quod si
cuiquam ex antiquis Patribus gratiam hanc concessam audivimus, non expedit
temere se committere huic periculo, nec oportet tentare Deum, sicut et magister
noster, de anachoretis loquens: «Qui non, inquit, conversionis fervore novitio
(Reg. S. Benedicti, cap. 1),» etc. Itaque in hac fortitudinis die
ad id quod jam coeperat, id est, Odivi Ecclesiam 0140A malignantium, etiam addit quod sequitur: Lavabo inter innocentes manus meas. 7. Verum
cum eligit esse in congregatione multorum, nunquid eliget esse magister, qui
nondum discipulus fuit, et docere quod didicit nunquam? Et quomodo aut in se,
aut in aliis motus irrationabiles poterit temperare? Nemo
unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Quomodo ergo
putatis, si jam magister suus fuerit iste, quin facile sibi aliquando, eo
amplius quo familiarius, condescendat? Illucescat igitur dies temperantiae, ut
quaerat quomodo temperari et refrenari possint incontinentes motus voluptatis,
bestiales motus curiositatis, cervicosi motus elationis suae. Eligat abjectus
esse in domo Dei sui, et subjectus esse magistro, sub quo frangatur ejus 0140B voluntas, et obedientiae freno concupiscentia reprimatur, sitque
quod ait propheta: Imposuisti homines super capita nostra
(Psal. LXV, 12). Nec dedignandum servo, quod praecessit in Domino;
siquidem non est servus major domino suo (Joan. XIII, 16). Ille
enim cum jam crevisset aetate, sapientia, et gratia apud Deum et homines; cum
jam duodecim annorum esset, et remansisset in Jerusalem, inventus a beata
Virgine et Joseph, cujus filius putabatur, in medio doctorum, audiens illos et
interrogans: tamen descendit cum illis, et erat subditus
illis (Luc. II, 42-51). Et tu ergo subditus esto propter
illum. 8. Sed jam tibi in ipsa obedientiae via aliqua fortassis
dura et aspera occurrere possunt, ut accipias 0140C
interdum praecepta nonnulla, quae, licet salubria sint, minus tamen suavia
videantur. Haec si moleste coeperis sustinere, si dijudicare praelatum, si
murmurare in corde; etiamsi exterius impleas quod jubetur, non est haec virtus
patientiae [fortasse obedientiae], sed velamentum malitiae. Necesse
est ergo ut illucescat dies patientiae, per quam omnia dura et aspera tacita
amplectaris conscientia, te magis dijudicans et durius arguens, cui nimirum
displicent quae ad salutem sunt; et in cogitatione tua semper partem magistri,
quoad potes, adversus temetipsum juvans; te quidem in omnibus accusare, ipsum
vero magis excusare laborans. 9. Porro in hoc loco jam cavendum
tibi arbitror 0140D a superbia. Magnum est enim omnino sic
vincere semetipsum. Melior est, ait Salomon, patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore
urbium (Prov. XVI, 32). Considera 795
denique quam manifeste propheta doceat necessariam esse humilitatem post
patientiam, dicens: Verumtamem Deo subjecta esto, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea (Psal. LXI, 6). Nonne videtur
hic occasione patientiae tentationem sensisse superbiae? Necesse est ergo ut
illuminet cor tuum radius humilitatis, et declaret quid a te sit, quid a Deo, ut
non altum sapias: quoniam Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam
(Jac. IV, 6). 10. Jam vero cum in his diutius
fueris exercitatus, roga dari tibi devotionis lumen, diem serenissimam, 0141A et Sabbatum mentis, in quo, tanquam emeritus miles, in laboribus
universis vivas absque labore, dilatato nimirum corde currens viam mandatorum
Dei; ut quod prius cum amaritudine et coactione tui spiritus faciebas, de
caetero jam cum summa dulcedine peragas et delectatione. Hanc, ni fallor,
gratiam petebat qui ait: Remitte mihi ut refrigerer
(Psal. XXXVIII, 14); ac si dicat, Quousque in sudore et dolore isto
crucior, et morte afficior tota die? Remitte mihi ut
refrigerer. Verum, et ad hanc quidem perfectionem pauci, ni fallor, per
veniunt in hac vita. Neque enim si quis aliquando videtur hanc habere, continuo
credat sibi necesse est, maxime si novitius est, nec [alias sed necdum] per praefatos ascenderit gradus. Pius enim
0141B Dominus noster Jesus Christus pusillos corde blanditiis
talibus solet allicere. Sed noverint qui hujusmodi sunt, gratiam hanc praestitam
sibi esse, non datam, ut in die bonorum memores sint malorum, et in die malorum
non immemores sint bonorum. Longe aliter qui exercitatos habent sensus,
devotionis hujus felici fruuntur jucunditate. Sed multi tota vita sua ad hoc
tendunt, et nunquam pertendunt; quibus tamen, si pie et perseveranter conati
sunt, statim ut de corpore exeunt, redditur quod in hac vita dispensatorie est
negatum, illuc perducente eos sola gratia, quo prius tendebant ipsi cum gratia,
ut consummati in brevi, expleant tempora multa. 0142A 11. Illis vero qui ad hanc devotionis gratiam perveniunt, unum
videtur restare periculum, et omnino timendum eis a daemonio meridiano: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II
Cor. XI, 14). Hoc ergo timendum ei qui tanta delectatione omnia facit,
ne, dum sequitur affectionem, corpus destruat per immoderatam exercitationem, ac
deinde necesse habeat, non sine magno spiritualis exercitii detrimento, circa
debilitati curam corporis occupari. Ergo ne incurrat qui currit, illuminari
necesse est lumine discretionis, quae mater virtutum est, et consummatio
perfectionis. Haec nimirum docet, ne quid nimis; atque haec est octava dies in
qua circumciditur puer: quia discretio vere circumcidit, ut non plus nec minus
fiat. Nam et qui nimius est, fructum 0142B boni operis abscindit,
non circumcidit; sicut qui tepidus est, si minus facit. In hac ergo die nomen
imponitur, et nomen salutis; nec de eo qui sic conversatur dubitem dicere quod
suam ipsius salutem operetur. Usque ad hunc enim diem dicere possunt angeli, qui
norunt secreta coelestia; sed ego nunc primum ei fiducialiter nomen salutis
impono. At vero, quia omnino rara ista avis est in terris (JUVEN. sat.
VI), hujus discretionis locum in vobis, fratres, suppleat virtus
obedientiae, ut nihil plus, nihil minus nihil aliter quam imperatum sit,
faciatis.
|