0141 IN
EPIPHANIA DOMINI SERMO I.
De verbis Apostoli, «Apparuit benignitas et humanitas
Salvatoris nostri Dei,» (Tit. III, 4), et de
tribus Christi apparitionibus.0141C 1.
Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei.
Gratias Deo, per quem sic abundat consolatio nostra in hac peregrinatione, in
hoc exsilio, 796 in hac miseria. Super his namque saepius vos
admonere curamus, ut nunquam mente excidat, peregrinos nos esse, longe factos a
patria, pulsos haereditate. Quisquis enim desolationem non novit, nec
consolationem agnoscere potest. Quisquis consolationem ignorat esse necessariam,
superest ut non habeat Dei gratiam. Inde est quod homines saeculi, negotiis et flagitiis implicati, dum
miseriam 0141D non sentiunt, non attendunt misericordiam. Vos
quibus non frustra dictum est, Vacate et videte quoniam suavis
est Dominus (Psal. XLV, 11); et de quibus idem propheta: Virtutem, inquit, operum suorum annuntiavit
populo suo (Psal. CX, 6); vos, inquam, quos non detinet
occupatio saecularis, attendite 0142C quaenam sit consolatio
spiritualis. Vos qui non ignoratis exsilium, audite quia de coelo venit
auxilium. Apparuit enim benignitas et
humanitas Salvatoris nostri Dei. Priusquam appareret humanitas, latebat
benignitas; siquidem et prius erat: nam et misericordia Domini ab aeterno est.
Sed unde tanta agnosci poterat? Promittebatur, sed non sentiebatur; unde et a
multis non credebatur. Multifarie quippe multisque modis loquebatur Dominus in
prophetis (Hebr. I, 1), Ego, inquiens, cogito cogitationes pacis, et non afflictionis (Jerem.
XXIX, 11). Sed quid respondebat homo, afflictionem sentiens, pacem
nesciens? Quousque dicitis, Pax, pax, et non est pax
(Ezech. XIII, 10)? Propter hoc angeli pacis amare flebant
(Isa. XXXIII, 7), dicentes: Domine, 0142D quis credidit auditui nostro (id. LIII, 1)?
Sed nunc credant homines vel visui suo, quia testimonia Dei
credibilia facta sunt nimis (Psal. XCII, 5). Ut enim nec
turbatum quidem oculum lateat, in sole posuit tabernaculum
suum (Psal. XVIII, 6). 2. Ecce pax non
promissa, sed missa; non dilata, 0143A sed data; non prophetata,
sed praesentata. Ecce quasi saccum plenum misericordia sua Deus Pater misit in
terram; saccum, inquam, in passione concidendum, ut effundatur quod in eo latet
pretium nostrum; saccum utique, etsi parvum, sed plenum. Parvulus siquidem datus
est nobis, sed in quo habitat omnis plenitudo divinitatis. Postquam enim venit
plenitudo temporis, venit et plenitudo divinitatis. Venit in carne, ut vel sic
carnalibus exhiberetur, et apparente humanitate benignitas agnosceretur. Ubi
enim Dei innotescit humanitas, jam benignitas latere non potest. In quo enim
magis commendare poterat benignitatem suam, quam suscipiendo carnem meam? Meam,
inquam, non carnem Adam, id est non qualem ille habuit ante culpam. 0143B Quid tantopere declaret ejus misericordiam, quam quod ipsam
suscepit miseriam? Quid ita pietate plenum, quam quod Dei Verbum propter nos
factum est fenum? Domine, quid est homo quia reputas eum? aut
quid apponis erga eum cor tuum? (Job. VII, 17.) Hinc attendat
homo quanta sit cura ejus Deo; hinc sciat quid de eo cogitet aut quid sentiat.
Non interroges, o homo, ea quae pateris, sed quae passus est ille. Quanti te
fecit, ex his quae pro te factus est, agnosce, ut appareat tibi benignitas ejus
ex humanitate. Quanto enim minorem se fecit in humanitate, tanto majorem
exhibuit in bonitate; et quanto pro me vilior, tanto mihi charior est. Apparuit, inquit Apostolus, benignitas et
humanitas 0143C Salvatoris nostri Dei. Magna plane et
manifesta benignitas Dei et humanitas! et magnum benignitatis indicium
declaravit, qui humanitati addere nomen Dei curavit. 3. Et
quidem ad Mariam missus Gabriel angelus Filium Dei loquitur, sed non nominat
Deum. Benedictus Deus, qui talem nobis de nobis ipsis Angelum dedit, ut noster
ipse suppleret quod ille non dixit. Nam et ipse spiritum Dei habuit, et ejus
spiritu locutus est, quod nobis valde necessarium fuit. Quid enim sic instruit
fidem, spem roborat, charitatem accendit, quomodo humanitas Dei? Sed Angelo
nostro id reservatum est quod alii tacuerunt. Neque enim omnes 797 omnia dicere congruum erat, ut a diversis diversa colligere
gratulemur, et debitas 0143D singulis gratias referamus. Attamen
unum est in quo conveniunt Apostolus et angeli qui de Christi nativitate
loquuntur, id est in nomine Salvatoris. Ad Mariam quidem, tanquam plenius
edoctam per Spiritum, Gabriel loquens indicat nomen solum: Et
vocabis, inquit, nomen ejus Jesum (Luc. I,
31). Ad Joseph veniens angelus non solum nomen protulit, sed et causam
ejus interpretatus edocuit, dicens: Et vocabis nomen ejus
Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth.
I, 21). Sed et pastoribus quoque annuntiatur gaudium magnum, natum illis
Salvatorem Christum Dominum (Luc. II, 10, 11). Simile aliquid
Paulus loquitur: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris
nostri Dei. Bene dulce nomen nullus ex ipsis tacuit, 0144A qui hoc mihi maxime necessarium fuit. Alioquin quid agerem,
audiens Dominum venientem? Nunquid non fugerem, sicut Adam qui a facie ejus
fugit, sed non effugit? Nonne desperarem, audiens quia venit ille cujus legem
sic praevaricatus sum, cujus patientia sic abusus sum, cujus beneficio tam
ingratus inventus sum? Quae vero major consolatio poterat esse, quam in dulci
vocabulo, in nomine consolatorio? Propterea et ipse dicit quia non venit Filius ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per
ipsum (Joan. III, 17). Jam confidenter accedo, jam supplico
fiducialiter. Quid enim timeam, quando Salvator venit in domum meam? Ei soli
peccavi; donatum erit quidquid indulserit ille; utique enim licet ei quod vult
facere. Deus est qui justificat, 0144B quis est qui condemnet?
aut quis accusabit adversus electos Dei? (Rom. VIII, 33, 34.)
Propterea gaudere nos oportet, quod in nostra venerit; nunc enim facilis ad
indulgentiam erit. 4. Denique parvulus est: leviter placari
potest. Quis enim nesciat quia puer facile donat? Ecce si non fuerit nobis pro
minimo, possumus reconciliari pro minimo. Pro minimo, inquam, non tamen sine
poenitentia; sed quia minimum quiddam sit nostra ipsa poenitentia. Pauperes
sumus, parum dare possumus; attamen reconciliari possumus pro parvo illo, si
volumus. Totum quod dare possum, miserum corpus istud est; illud si dedero,
satis est. Si quominus, addo et corpus ipsius: nam illud de 0144C meo est, et meum est. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. IX,
6). De te, Domine, suppleo, quod minus habeo in me. O dulcissima
reconciliatio! o satisfactio suavissima! o vere reconciliatio facilis, sed
perutilis! satisfactio parva, sed non parvipendenda! Etenim quam facilis modo,
tam difficilis erit postea; et sicut modo nemo est qui reconciliari non possit,
ita post paululum nemo qui possit: quoniam sicut benignitas apparuit ultra omnem
spem, ultra omnem humanam aestimationem, similem exspectare possumus judicii
districtionem. Noli ergo contemnere Dei misericordiam, si non sentire vis
justitiam, sed iram, sed indignationem, sed aemulationem, sed furorem. Domine,
ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Ut enim scires quanta
districtio succedit, tanta illam mansuetudo 0144D praevenit. Ex
magnitudine indulgentiae, magnitudinem ultionis attende. Immensus est enim Deus
et infinitus in justitia, sicut et in misericordia; multus ad ignoscendum,
multus ad ulciscendum. Sed misericordia quidem priora sibi vindicat; ut, si
voluerimus, districtio invenire non possit in quem saeviat. Propter hoc enim
benignitatem praerogavit, ut per eam reconciliati severitatem videamus securi.
Propterea voluit non solum ad terras descendere, sed etiam innotescere; non
solum nasci, sed et agnosci. 5. Denique propter hanc agnitionem
dies ista celebris habetur, et insignis dies apparitionis. Hodie enim magi ab
Oriente venerunt, ortum Solem justitiae requirentes, eum de quo legitur: Ecce vir, 0145A Oriens nomen illi (Zach.
VI, 12). Hodie adoraverunt novum Virginis partum, sequentes novi sideris
ductum. Nonne et hic nobis est magna consolatio, sicut in illo, de quo locuti
sumus, Apostoli verbo? Ille dixit Deum; isti non voce, 798
sed opere dicunt. Quid facitis, o Magi? Quid facitis? Lactentem puerum adoratis,
in turgurio vili, in vilibus pannis! Ergone Deus est iste? Deus certe in templo
sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus; et vos eum quaeritis in vili stabulo,
in matris gremio. Quid facitis, quod et aurum offertis? Ergo rex est ipse? Et
ubi aula regia, ubi thronus, ubi curiae regalis frequentia? Nunquid aula est
stabulum, thronus praesepium, curiae frequentia Joseph et Maria? Quomodo ita
insipientes facti sunt viri sapientes, ut adorent parvulum despicabilem 0145B tam sua aetate quam paupertate suorum? Insipientes facti sunt,
ut fierent sapientes, et praedocuit eos Spiritus quod postea praedicavit
Apostolus: Qui vult sapiens esse, stultus fiat, ut sit
sapiens (I Cor. III, 18). Quia enim per
sapientiam mundus in sapientia sua Deum cognoscere non poterat, placuit Deo per
stultitiam praedicationis salvos fieri credentes (I Cor. I,
21). Nonne timendum erat, fratres, ne scandalizarentur viri isti, et
illusos se crederent, cum tanta indigna viderent? A regia civitate, ubi regem
quaerendum conjectabant, ad Bethlehem villam parvulam diriguntur; ingrediuntur
stabulum, inveniunt involutum pannis infantulum. Non illis sordet stabulum, non
pannis offenduntur, non scandalizantur lactentis infantia; procidunt, venerantur
0145C ut regem, adorant ut Deum. Sed profecto qui illos adduxit,
ipse et instruxit; et qui per stellam foris admonuit, ipse in occulto cordis
edocuit. Haec igitur Domini declaratio clarificavit hanc diem, et Magorum devota
veneratio devotam fecit et venerabilem. 6. Nec sola haec
apparitio, sed altera quaedam, sicut a patribus nostris accepimus, hodie
celebratur; quae, etsi longo post tempore, facta creditur hoc ipso die. Cum enim
jam Christus triginta annorum tempus exegisset in carne, qui secundum
divinitatem idem ipse est, et anni ejus non deficiunt, inter populares turbas ad
baptismum Joannis advenit; venit tanquam unus e populo, qui solus erat sine 0145D peccato. Quis eum tunc crederet Filium Dei? quis putaret Dominum
majestatis? Valde quidem humiliaris, Domine; in imis absconderis, sed Joannem
latere non poteris. Nonne ipse est, qui per maternum uterum, te nondum natum
nondum natus agnovit? Nonne ipse est qui per utriusque materni uteri parietes te
agnovit; et, quia turbis clamare non potuit, saltem matrem suam motu
exsultationis edocuit? (Luc. II, 41.) Nunc autem quid? Vidit eum Joannes, ait evangelista, venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata
mundi (Joan. I, 29). Vere agnus, vere humilis, vere mansuetus.
Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui
tollit peccata mundi. En ipse qui purgationem faciat delictorum, ecce
sentinam nostram purgaturus advenit: et tamen post hoc testimonium 0146A baptizari vult a Joanne. Tremit ille. Quid mirum? quid, inquam,
mirum, si tremit homo, nec audet attingere sanctum Dei verticem, caput adorandum
angelis, reverendum Potestatibus, tremendum Principatibus? Baptizari vis, Domine
Jesu? Utquid enim, aut quid tibi opus fuit baptismate? Nunquid sano opus est
medicina, aut mundatione mundo? Unde tibi peccatum, ut baptisma sit necessarium?
Nunquid a patre? At patrem quidem habes, sed Deum; et aequalis es illi, Deus de
Deo, lumen de lumine. Nam in Deum peccatum cadere non posse quis nesciat? An
vero de Matre? Nam et Matrem habes, sed virgo est. Quod ergo peccatum ex ea
trahere potuisti, quae te sine iniquitate concepit, et salva integritate
peperit? Quam maculam habere 0146B potest Agnus sine macula? Ego, inquit Joannes, a te debeo baptizari,
et tu venis ad me? Magna utrimque humilitas, sed nulla comparatio. Quomodo
enim non humiliaretur homo coram humili Deo? Sine modo,
inquit Dominus: decet enim sic nos implere omnem
justitiam (Matth. III, 14, 15). Acquievit Joannes, et
obedivit: baptizavit Agnum Dei, et aquas lavit. Nos abluti sumus, non ille: quia
nobis lavandis aquae cognoscuntur ablutae. 7. Sed fortassis
minus credis Joannis testimonio, 799 quia et ipse homo est,
et potes habere suspectum; cognatus ejus est cui testimonium perhibet. Ecce
testimonium majus Joanne, testimonium advenientis columbae. Nec incongrue ad
indicandum Agnum Dei venit columba; quia nihil melius agno 0146C convenit quam columba. Quod agnus in animalibus, hoc columba in
avibus est. Summa utriusque innocentia, summa mansuetudo, summa simplicitas.
Quid enim sic alienum ab omni malitia, sicut agnus et columba? Nocere cuiquam
nesciunt, laedere non noverunt. Sed ne fortuito casu id evenisse causeris, ecce
testimonium Dei Patris. Ecce Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas
multas (Psal. XXVIII, 3), et Vox Patris andita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui
(Matth. III, 17). Vere enim hic est, in quo non est quod Patri
displiceat, quod oculos majestatis offendat. Unde et ipse ait: Quia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII,
29). Ipsum, inquit, audite.
Ecce, Domine Jesu, 0146D vel jam nunc loquere. Quousque siles?
quousque dissimulas? Diu tacuisti, et valde diu; sed jam nunc loquendi licentiam
habes a Patre. Quandiu, Dei virtus et Dei sapientia, quasi infirmus aliquis et
insipiens, lates in populo? Quandiu, nobilis Rex, et Rex coeli, fabri filium te
pateris appellari pariter et putari? Etenim Lucas evangelista testatur quoniam
adhuc filius Joseph putabatur (Luc. III,
23.) O humilitas, virtus Christi! o humilitatis sublimitas! quantum
confundis superbiam nostrae vanitatis? Parum aliquid scio, vel magis scire mihi
videor, et jam silere non possum, impudenter me et imprudenter ingerens et
ostentans, promptus ad loquendum, velox ad docendum, tardus ad audiendum. Et
Christus cum tanto tempore silebat cum se ipsum. 0147A abscondebat, nunquid inanem gloriam metuebat? Quid timeret ab
inani gloria, qui est vera gloria Patris? Utique timebat; sed non sibi. Nobis
timebat ab illa, quibus noverat esse timendum; nobis cavebat, nos instruebat.
Tacebat ore, sed instruebat opere; et quod postea docuit verbo, jam clamabat
exemplo: Discite a me quia mitis sum et humilis corde
(Matth. XI, 29). Nam de infantia Domini parum aliquid audio; extunc
jam usque ad hunc tricesimum annum nihil invenio. Nunc vero jam latere non
potest, qui tam manifeste demonstratur a Patre. Nam in prima quoque apparitione
cum matre virgine voluit apparere, quod verecundia quaedam in virginitate
signaretur. 8. Tertia quoque apparitio ejus in Evangelio
invenitur: 0147B et haec nihilominus hodie celebratur. Invitatus
enim ad nuptias Dominus, vino deficiente, compassus eorum verecundiae, aquam
mutavit in vinum. Hoc etiam, sicut ait evangelista, signorum ejus fuit initium (Joan. II, 11).
Itaque in prima apparitione homo verus innotuit, ubi inter ubera matris infans
apparuit; in secunda vero, verum esse Dei Filium Patris indicat testimonium; in
tertia vero, verus esse Deus demonstratur, ad cujus imperium natura mutatur. Tot
testimoniis hodie confirmatur fides nostra, tot indiciis roboratur spes nostra,
tot incentivis inflammatur charitas nostra. SERMO II. De Magis, ubi exponitur
illud de Canticis, III, 11, «Egredimini, filiae Sion, et
videte regem Salomonem.»0147C 1. Tres
apparitiones Domini legimus: una quidem die, sed non uno tempore factas. Et
quidem mirabilis secunda, mirabilis tertia; sed prima apparitio mirabilius
admiranda. Mirabilis aquarum mutatio, mirabilis Joannis et columbae pariter et
paternae vocis attestatio; sed illud mirabile magis, quod agnitus est a Magis.
Nam quod Deum agnoscant, indicat adoratio, indicat thuris oblatio. Nec solum
Deum, sed et regem agnoscunt, quod designatur in auro. Et in his non latet eos
magnum pietatis sacramentum: 800 unde et in myrrha indicant
moriturum. Adorant Magi, et offerunt munera 0147D adhuc sugenti
matris ubera. Sed ubi est, o Magi, ubi est purpura regis hujus? Nunquid viles
panni isti, quibus est involutus? Si rex est, diadema ejus ubi est? Sed vos eum
vere videtis in diademate, quo coronavit eum Mater sua, in sacco mortalitatis,
de quo resurgens ait: Quia conscidisti saccum meum, et
circumdedisti me laetitia (Psal. XXIX, 12). Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate,
quo coronavit eum mater sua, etc. Egredimini, virtutes angelicae, incolae
civitatis supernae. Ecce rex vester, sed in corona nostra, in diademate, quo
coronavit eum mater sua. Sed his deliciis usque modo caruistis, hanc hactenus
dulcedinem non gustastis. Habetis sublimitatem ejus, sed humilitatem ejus non
vidistis. Egredimini igitur, et videte 0148A regem Salomonem in
diademate, quo coronavit eum mater sua. 2. Verumtamen non est
opus illis nostra exhortatione, quoniam ipsi sunt qui desiderant in illum
prospicere. Illis enim quanto sublimitas notior, tanto humilitas pretiosior et
amabilior est. Unde, (licet nobis major sit causa laetitiae: nobis enim natus
est, et nobis datus,) tamen ipsi nos praeveniunt, ipsi nos exhortantur. Probat
hoc angelus, qui gaudium magnum exangelizat pastoribus, et quae cum eo facta est
multitudo coelestis exercitus (Luc. II, 10, 13). Vobis ergo
dicimus, filiae Sion, animae saeculares, debiles, delicatae filiae, et non
filii, in quibus nihil est fortitudinis, nihil est virilis animi: Egredimini, filiae Sion. Egredimini de sensu carnis ad 0148B intellectum mentis, de servitute carnalis concupiscentiae ad
libertatem spiritualis intelligentiae. Egredimini de terra vestra, et de
cognatione vestra, et de domo patris vestri, et videte regem
Salomonem; alioquin non erit tutum vobis videre eum Ecclesiasten. Idem enim
qui Salomon, id est pacificus, in exsilio est,
Ecclesiastes, id est concionator, erit in judicio, Idida, id est dilectus
Domini, in regno. In exsilio mansuetus et amabilis, in judicio justus et
terribilis, in regno gloriosus et admirabilis. Egredimini igitur, et videte
regem Salomonem: nam ubique rex est. Licet enim regnum ejus non sit de hoc
mundo, tamen rex est etiam in hoc mundo. Iuterrogatus siquidem, Ergo rex es tu? Ego, inquit, in hoc natus
sum, et in hoc veni in mundum 0148C (Joan. XVIII,
37). Hic ergo rector est morum, in judicio discretor meritorum, in regno
distributor praemiorum. 3. Egredimini proinde, filiae Sion, et
videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua, in corona
paupertatis, in corona miseriae. Siquidem coronatus est et a noverca sua corona
spinea, corona miseriae; coronandus a familia sua corona justitiae, quando
exibunt angeli, et tollent de regno ejus omnia scandala, quando veniet ad
judicium cum senioribus populi sui; cum pugnabit pro eo orbis terrae adversus
insensatos. Coronat eum et Pater corona gloriae, sicut ait Psalmista: Gloria et honore coronasti eum, Domine (Psal. VIII,
6). Videte 0148D eum, filiae Sion, in diademate, quo
coronavit eum mater sua. Suscipite coronam parvuli propter vos regis vestri, et
una cum Magis humilitatem ejus adorate, quorum fidei devotio vobis hodie
proponitur in exemplum. Cui enim comparabimus, et cui similes aestimabimus viros
istos? Si latronis fidem, si centurionis confessionem considero, in eo
superexcellere videntur isti, quod jam tunc miracula multa fecerat, jam tunc a
multis praedicatus fuerat, a multis adoratus. Attamen consideremus quid et illi
dixerint. Clamabat latro de cruce: Domine, memento mei, dum
veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Ergone per supplicium
ille vadit in regnum? Quis indicavit tibi quoniam oportebat pati Christum, et
sic intrare in gloriam suam? Tu quoque, 0149A centurio, eum unde
nosti? Videns quod sic clamans exspirasset: Vere, inquit,
hic homo Filius Dei erat (Marc. XV, 39).
Mira res, et omni admiratione digna! 801 4.
Propterea, rogo vos, intuemini et videte quam oculata sit fides; quam lynceos
oculos habeat, diligentius considerate. Cognoscit Dei Filium lactentem,
cognoscit in ligno pendentem, cognoscit morientem: siquidem latro in patibulo,
Magi in stabulo cognoscunt; ille clavis infixum, isti pannis involutum; centurio
vero vitam agnovit in morte. Isti Dei virtutem in teneri corporis infirmitate,
ille summum Spiritum in exspiratione. Isti Dei Verbum in infantia cognovere:
siquidem quidquid illi sermonibus, isti muneribus confitentur. 0149B Latro regem, centurio Dei Filium simul et hominem pronuntiat. Et
quid haec tria ipsa magorum munera indicant, nisi quod in thure non tam Dei
Filium monstravere, quam Deum? Obsecramus ergo, charissimi, prosit vobis tanta
charitas, quam nobis Deus majestatis exhibuit; tanta humilitas, quam suscepit;
tanta benignitas, quae nobis per Christi humilitatem apparuit. Agamus gratias
Redemptori et mediatori nostro, per quem nobis innotuit tam bona erga nos
voluntas Dei Patris; siquidem talem jam novimus ejus animum, ut non immerito
dicamus: Sic currimus, non quasi in incertum (I Cor. IX, 26).
Profecto enim tale est erga nos cor Dei Patris, quale nobis expressit qui de
ejus corde processit. SERMO III. De lectione evangelica, «Ubi est qui
natus est Rex Judaeorum?» (Matth. II, 1-11).0149C 1. Necessarium nobis videtur, fratres, juxta
caeterarum solemnitatum consuetudinem, etiam solemnitatis hodiernae vobis
exponere rationem. Interdum enim contra vitia loquimur, et genus illud sermonis
perutile; sed diebus caeteris videtur opportunius convenire. Festivis autem, et
maxime in praecipuis solemnitatibus, magis circa ea quae solemnitatis sunt,
immorandum videtur, ut pariter et erudiatur animus, et excitetur affectus.
Quomodo enim celebrabitis quod nescitis? aut quomodo scietis, nisi annuntietur
vobis? Propterea non sit molestum his 0149D qui sunt in lege
periti, si parum doctis morem gerimus, ut exigit ratio charitatis. Credo enim ne
ipsos quidem suis epulis esse fraudandos, si minus eruditis, tanquam popularibus
turbis, grossiores prius apposuerint cibos. Ita vero apponent, si fraternae
charitatis intuitu placuerint eis quae necessaria sunt non satis
intelligentibus, etsi fortasse minus necessaria videantur. Sic autem fragmenta
postmodum recolligent sibi ipsis, si diligentius recogitantes subtiliora
quaeque, tanquam munda animalia ruminaverint quae parum intelligibiles animos
prae subtilitate effugerint. 2. Solemnitas igitur hodiernae
diei ab apparitione nomen accepit. Epiphania quippe apparitio est. Hodie ergo
apparitio Domini celebratur, non tantum 0150A una, sed trina,
sicut a patribus nostris accepimus. Hodie enim parvulus rex noster, paucis a
Nativitate diebus transactis, stella declarante primitiis gentium apparuit.
Hodie quoque, cum jam triginta ferme in dispensatione carnis egisset annos (qui
secundum divinitatem idem ipse est, et anni ejus non deficiunt), inter populares
turbas absconditus, ad Jordanem baptizandus advenit; sed testimonio Dei Patris
innotuit (Matth. III, 13-17). Hodie nihilominus cum discipulis suis
vocatus ad nuptias, deficiente vino, signo admirabili suae potentiae aquas in
vinum mutavit (Joan. II, 1-11). Sed delectat eam, quae in infantia
Salvatoris facta est, apparitionem diligentius intueri, quoniam et dulcissima
est, et specialius hodie noscitur celebrari. 0150B 3. Hodie ergo, sicut audivimus in evangelica lectione, Magi
Jerosolymam venerunt ab Oriente. Merito sane ab Oriente veniunt, qui Solis
justitiae novum nobis ortum annuntiant, qui laetis rumoribus totum mundum
illuminant; nisi quod infelix Judaea, 802 quia lucem oderat,
ad fulgorem novae claritatis obtenebratur, et caligantes oculi ejus coruscante
radio Solis aeterni multo magis excaecantur. Venientes ergo ab Oriente Magi,
quid dixerint audiamus: Ubi est, qui natus est Rex
Judaeorum? Quam certa fides, et nihil penitus haesitans! Non quaerunt utrum
natus sit; sed fiducialiter loquuntur, et interrogant sine dubitatione, ubi sit
qui natus est Rex Judaeorum. Porro, audito nomine regis, rex Herodes successorem
0150C suspicatus expavit. Nec mirum si turbatur Herodes; sed quod
Jerusalem civitas Dei, quae visio pacis est, cum Herode
turbatur, quis non miretur? Videte, fratres, quantum noceat iniqua potestas;
quomodo caput impium subjectos quoque suae conformat impietati. Misera plane
civitas, in qua regnat Herodes; quoniam Herodianae sine dubio particeps erit
malitiae, et ad novae salutis ortum Herodiana movebitur turbatione. Confido ego
in Domino, quoniam inter nos minime regnabit, etiamsi adesse contingat; quod et
ipsum Deus avertat! Nam Herodiana malitia et Babylonica crudelitas est,
nascentem velle exstinguere religionem, et allidere parvulos Israelis. Si quid
enim ad salutem pertinens, si quid religionis oritur, quicunque resistit,
quicunque 0150D repugnat, plane cum Aegyptiis parvulos Israeitici
germinis necare conatur; imo cum Herode nascentem persequitur Salvatorem. Sed
jam inchoatam prosequamur historiam. Credo, si quis conscius est hujus rei,
studiosius sibi cavebit de caetero; et Herodianum exsecrabitur animum, ne
similem exitum sortiatur. 4. Ergo quaerentibus Magis Regem
Judaeorum, et sciscitante a Scribis Herode Dominicae Nativitatis locum, illi
juxta prophetam nomen civitatis edicunt. Cumque recessissent Magi, et
reliquissent Judaeos, ecce stella quam viderant in Oriente,
antecebat eos. Hinc manifeste datur intelligi quoniam, humanum flagitantes
consilium, divinum amisere ducatum; et conversos ad terrenum documentum, signum
coeleste 0151A deseruit. Unde et relicto Herode, continuo gavisi
sunt gaudio magno valde. Stella enim antecedebat eos, usque dum veniens staret
supra ubi puer erat. Et intrantes domum invenerunt puerum cum
Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Unde vobis hoc, o
alienigenae? Neque enim tantam invenimus fidem in Israel. Sic vos non offendit
vilis habitatio stabuli, non pauperes cunae praesepii? non vos pauperis matris
praesentia, non lactentis infantia scandalizat? 5. Denique apertis thesauris suis, ait evangelista, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Si solum
obtulissent aurum, videri fortasse poterant paupertati matris voluisse
consulere, ut haberet nimirum unde parvulum posset filium educare. Nunc 0151B autem offerentes pariter aurum, thus et myrrham; sine dubio
spiritualis oblationis genus insinuant. Aurum enim inter divitias saeculi
videtur excellere; quod per ejus gratiam omnes nos devote obtulimus Salvatori,
cum pro ejus nomine ex integro dereliquimus substantiam hujus muudi. Jam vero
necesse est ut, qui perfecte terrena contempsimus, flagranti desiderio coelestia
requiramus. Sic enim offerimus et thuris odoramentum; quo nimirum, ut in
Apocalypsi beati Joannis legis, significantur orationes sanctorum (Apoc.
V. 8). Unde et Propheta in psalmo: Dirigatur,
inquit, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
(Psal. CXL, 2). Sic et in alio loco legis, quia oratio justi coelos penetrat (Eccli. XXXV, 21).
Oratio, inquam, non cujuslibet, sed justi. Nam qui 0151C avertit aurem suam ne
audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. 6. Porro si justus
esse volueris, et non avertere aurem tuam a mandatis Domini, ne avertat et ipse
suam a precibus tuis, necesse est ut non solum praesens saeculum contemnas, sed
et ipsam carnem castiges, et subjicias servituti. Nam qui dixit: Nisi quis abrenuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus
esse discipulus (Luc. XIV, 33), et alibi: Si
vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni,
sequere me (Matth. XIX, 21), idem ipse in alio loco ait: Qui vult venire post me, 803 abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me
(Luc. IX, 23). Quod exponens Apostolus: 0151D Quicunque, inquit, sunt Christi, carnem
suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V,
24). Duas igitur alas habeat oratio nostra, contemptum mundi, et
afflictionem carnis; nec dubium quin coelos penetret, et dirigatur sicut
incensum in conspectu Dei. Erit enim gratum sacrificium, et acceptabilis oblatio
nostra, in qua cum auro et thure fuerit etiam et myrrha; quae, licet amara sit,
tamen perutilis est, et conservat corpus quod mortuum est propter peccatum, ne
defluens in vitium putrefiat. Haec breviter pro imitanda Magorum oblatione sint
dicta. 7. Caeterum quoniam apparitionem hanc esse diximus, quid
in ea appareat, dignum est ut quaeramus. Utique secundum verba Apostoli: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei
(Tit. III, 0152A 4). Ecce enim in evangelica
lectione audivimus quoniam intrantes domum Magi invenerunt
puerum cum Maria matre ejus. In infantili corpore, quod virgineo mater
fovebat in gremio, quid nisi veritas susceptae carnis apparuit? Quid in eo quod
cum matre parvulus invenitur, nisi verus homo et verus hominis filius
declaratur? Jam vero et in secunda apparitione vide si non manifeste vocis
paternae testimonio Dei Filius approbatur. Coeli namque aperti sunt super eum,
et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in illum, et vox
Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi
bene complacui (Matth. III, 17). Satis equidem manifestum est
ex hoc ipso, satis evidens et indubitabile, quoniam Dei Filium necesse est Deum
esse. 0152B Nam et filios hominum homines, et ipsorum quoque
animalium fetus ex eodem cum eis genere esse nemo est qui dubitet. Verumtamen,
ut nullus sacrilego errori remaneat locus, qui in prima apparitione verus homo
et filius hominis est declaratus, et in secunda verus nihilominus Dei Filius, in
tertia jam verus Deus et auctor naturae probatur, ad cujus nutum natura mutatur.
Nos ergo, dilectissimi, Christum Jesum diligamus ut verum hominem et fratrem
nostrum, honoremus ut Dei Filium, adoremus ut Deum. Secure credamus in eum,
secure credamus ei nos ipsos, fratres mei, cui nec potestas deest salvandi nos,
cum sit verus Deus, et Dei Filius, nec bona voluntas, cum sit tanquam unus ex
nobis verus homo, et hominis filius. Quomodo namque nobis 0152C erit inexorabilis, propter quos factus est similis nobis
passibilis? 8. Jam si desideratis super his apparitionibus
aliquid ad aedificationem morum audire, illud attendite, quod primo omnium
Christus appareat puer cum Virgine matre, ut simplicitatem et verecundiam ante
omnia quaerendam nobis doceat esse. Nam et pueris simplicitas naturalis, et
cognata virginibus verecundia est. Omnibus ergo nobis in conversionis nostrae
initio nulla magis virtus necessaria est, quam simplicitas humilis, et gravitas
verecunda. In secunda vero apparitione venit Salvator ad aquas baptismi, non
quidem lavandus, sed magis a Patre testimonium accepturus. Hae sunt lacrymae
devotionis, 0152D in quibus non indulgentia peccatorum, sed
beneplacitum quaeritur Dei Patris, cum descendit in nos spiritus adoptionis
filiorum, testimonium perhibens spiritui nostro quod sumus filii Dei, ut
mellifluam nobis vocem de coelo videamur audire, quia vere Deus Pater in nobis
complaceat sibi. Nec parum distat inter has lacrymas devotionis, et aetatis
utique jam virilis, atque eas quas primaeva aetas inter infantiae vagitus
emisit, lacrymas utique poenitentiae et confessionis. Verumtamen longe amplius
utrisque praecellunt aliae quaedam lacrymae, quibus et infunditur sapor vini.
Illas enim lacrymas vere in vinum mutari dixerim, quae fraternae compassionis
affectu in fervore prodeunt charitatis; pro qua etiam ad horam tui ipsius
immemor esse sobria quadam ebrietate videris.
|