0161 IN
SEPTUAGESIMA, SERMO
I.0161D 1. Magna mihi consolatio est,
fratres mei, in verbo ilio Domini, Qui ex Deo est, verba Dei
audit (Joan. 0162D VIII, 47) 811. Propterea enim vos libenter auditis, quia ex Deo estis. Nec
ignoro quod alio in loco dicit Scriptura: Ex ipso, et per
ipsum, et in ipso sunt 0163A omnia (Rom. XI,
36). Sed multo aliter sunt ex eo, qui, secundum beati Joannis Evangelium,
non ex voluntate carnis nati sunt, sed ex Deo
(Joan. I, 13). Unde et invenies ab eodem Joanne in Epistola sua
scriptum: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed
generatio caelestis conservat illum (I Joan. V, 18). Non peccat, inquit, id est non permanet in peccato; quia conservat illum, utique ut perire non possit, ea quae falli
non potest generatio coelestis. Sive non peccat, id est, tantumdem est ac si non peccet, pro eo
scilicet quod non imputatur ei peccatum: generatio enim
caelestis etiam in hac parte conservat
illum. Sed generationem istam quis enarrabit? Quis potest dicere: Ego de
electis sum, ego de praedestinatis ad vitam, ego de numero filiorum? Quis 0163B haec, inquam, dicere potest? reclamante nimirum Scriptura, Nescit homo si sit dignus amore an odio (Eccle. IX,
1). Certitudinem utique non habemus; sed spei fiducia consolatur nos, ne
dubitationis hujus anxietate penitus cruciemur. Propter hoc data sunt signa
quaedam et indicia manifesta salutis, ut indubitabile sit eum esse de numero
electorum, in quo ea signa permanserint. Propter hoc, inquam, quos praescivit
Deus, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut quibus
certitudinem negat causa sollicitudinis, vel fiduciam praestet gratia
consolationis. Hoc enim est unde semper solliciti, et in timore et tremore
humiliemur necesse est sub potenti manu Dei, quoniam quales sumus, nosse
possumus vel ex parte; quales autem futuri simus, id nosse 0163C penitus nobis impossible est. Itaque qui stat, videat ne cadat;
et in ea forma quae salutis indicium est, et argumentum praedestinationis,
perseveret atque proficiat. 2. Porro inter ea quae fiduciam
praestant et materiam spei, unum illud maximum est, de quo nunc coepimus loqui:
Qui ex Deo est, verba Dei audit. Nonnullos enim sic
interdum audientes invenies, ac si nihil omnino ad eos pertineant quae dicuntur:
non intrare cor suum, non discutere mores suos, non cogitare, ne forte quod
audiunt dictum, sit propter eos. Magis autem si forte sermo Dei vivus et
efficax, qui suo, et non ejus qui loquitur, arbitrio fertur quocunque voluerit;
si, inquam, manifeste 0164A adversus vitia illa processerit,
quibus sese illi sentiunt obligatos, dissimulant, et avertunt oculos cordis, aut
qualibet adinventione palliant vitia <alias audita>, et
seducunt miseri semetipsos. In his ergo salutis signa non video, magis autem
vereor ne forte propterea non audiant verbum Dei, quia non sunt ipsi ex Deo. In
vobis, fratres, (Deo gratias) vere invenio aures audiendi; nimirum cum in
emendatione vestra sine mora appareat fructus verbi, sed etiam inter loquendum,
fateor, nonnunquam sentire mihi videor fervorem studii vestri. Etenim quanto
abundantius sugitis, tanto amplius replet ubera mea dignatio Spiritus sancti; et
tanto copiosus datur quod propinem vobis, quanto citius quod propinatur hauritis
<alias hausistis>. Propterea saepius loquor vobis, 0164B etiam praeter consuetudinem Ordinis nostri. Scio euim quis
dixerit: Si quid supererogaveris, cum rediero, reddam
tibi (Luc. X, 35). 3. Initium Septuagesimae,
fratres, hodie celebratur, cujus nomen in universa Ecclesia celebre satis
habetur. Jam vero dico vobis, charissimi, quia plurimum in hoc nomine compatior
mihi ipsi. Commovetur enim intra me spiritus meus, suspirans nimirum ad patriam
illam in qua nec numerus est nec mensura nec pondus. Quandiu enim in pondere et
mensura et numero universa corporis et animae bona recipio? Quanti mercenarii in
domo Patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Nam de corporali
cibo ad Adam dictum est, et pervenit usque ad me: In sudore
vultus tui vesceris pane tuo 0164C (Gen. III,
19). Sed et cum laboravero, panis datur mihi in pondere, 812 potus in mensura, pulmenta in numero. Et de corporali quidem
sic. Quid vero de spirituali? Utique antequam comedam, suspiro, atque utinam cum
suspiravero et flevero, vel fragmentum exiguum merear de coelesti convivio, et
tanquam catellus edam de micis quae cadunt de mensa dominorum meorum! O
Jerusalem, civitas Regis magni, qui te ex adipe frumenti satiat, et quam
fluminis impetus laetificat! in te nec pondus utique nec mensura, sed satietas
est et affluentia summa. Sed nec habes numerum, quippe cujus participatio ejus
in idipsum. Ego vero, qui totus sum in vicissitudine et numero, quando veniam ad
unam 0165A illam quam requiro? quando satiabor apparente gloria
tua, Domine? quando inebriabor ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis
tuae potabis me? Nunc enim tam exigua sunt stillicidia stillantia super terram,
ut nec glutire quidem possim salivam meam. 4. Sic omnino, sic
verum est, fratres, quoniam modo omnia dantur in pondere et mensura et numero;
sed veniet dies quando omnia sunt cessatura. Nam de numero quidem legimus,
quoniam sapientiae illius non est numerus (Psal.
CXLVI, 5). Et alio in loco apud eumdem prophetam: Delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV,
11). Audi etiam apud Apostolum pondus sine pondere: Supra modum, inquit, in sublimitate
aeternum pondus gloriae (II Cor. 0165B IV, 17).
Audi pondus aeternum; sed attende quia praemiserit, supra
modum. Sic et Christum audio mensuram sine mensura promittentem: Mensuram, inquit, confertam, et coagitatam,
et supereffluentem (Luc. VI, 38). Sed quando venient ista?
Profecto in fine praesentis Septuagesimae, quod est tempus captivitatis nostrae.
Sic enim legimus, quod captivati a Babyloniis filii Israel, terminum acceperunt
annorum septuaginta; quibus transactis redierunt in sua, cum instauratum est
templum, et civitas reaedificata (Jerem. XXV, XXIX, et I Esdr.,
etc.). At vero captivitas nostra, fratres, quando finietur, quae tot
annis, ab initio utique mundi, protenditur? Quando liberabimur a servitute ista?
quando restaurabitur Jerusalem, civitas sancta? Utique completa hac 0165C Septuagesima, quae ex denario et septenario constat, propter
decem mandata quae accepimus, et septem impedimenta quibus a mandatorum
obedientia retardamur. 5. Primum enim impedimentum nostrum et
occupatio gravis, est ipsa necessitas hujus miseri corporis, quod, dum modo
somnum, modo cibum, modo vestem, caeteraque similia quaerit, haud dubium quin
frequenter impediat nos ab exercitio spirituali. Secundo loco impediunt nos
vitia cordis, ut est levitas, suspicio, impatientiae aut invidiae motus, laudis
appetitus, et similia, quae quotidie experimur in nobis. Tertium et quartum
impedimentum accipe prosperitatem hujus saeculi et adversitatem. Sicut 0165D enim corpus quod corrumpitur, aggravat animam, sic deprimit
etiam terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15).
Utrinque ergo cave a laqueo tentationis, et quaere arma justitiae a dextris et a
sinistris. Quintum impedimentum gravissimum et periculosissimum ignorantia
nostra est. In multis enim omnino incertum habemus quid agere debeamus, ita ut
quid oremus, sicut oportet, nesciamus. Sextum impedimentum est adversarius
noster, qui 0166A tanquam leo rugiens circuit quaerens quem
devoret (I Petr. V. 8). Atque utinam in istis sex tribulationibus
liberaremur, ut vel in septima non tangeret nos malum, nec apprehenderet nos
periculum in falsis fratribus. Utinam soli impugnarent nos maligni spiritus cum
suggestionibus suis, et nihil nocerent homines perniciosis exemplis,
persuasionibus importunis, sermonibus adulationis vel detractionis, atque aliis
mille modis. Videtis certe quam necessarium sit ut adversus haec septem
pericula, quibus impedimur, septiformis Spiritus sancti anxilio sublevemur. Pro
his enim septem, quibus ab observantia Decalogi retardamur, in luctu
poenitentiae Septuagesima praesens agitur. Unde et reticetur interim 813 Alleluia solemne, et humanae 0166B transgressionis
historia miserabilis ab exordio recensetur. SERMO II. De eo quod scriptum
est, «Immisit Dominus soporem in Adam (Gen. II,
21-24).»1. Immisit Dominus soporem
in Adam. Immisit et in se ipsum, factus nimirum secundus Adam; sed est
distantia forte non parva. Ille enim soporatus videtur prae excessu
contemplationis; Christus miserationis affectu: ut in illum soporem immiserit
veritas, in hunc charitas, cum utraque sit Dominus. Ait enim Joannes
evangelista: Deus charitas est (I Joan. IV,
16); et ipse Dominus: Ego sum via, veritas et vita
(Joan. XIV, 6). Sane soporem Christi solius charitatis fuisse nemo
dubitat, vel nomine 0166C tenus Christianus. Siquidem
accubuit ut leo, non victus plane, sed victor, potestate
propria ponens animam, somnum mortis excipiens propria voluntate. Caeterum
qualis et ille sopor dicendus est fuisse vel credendus, quem Dominus immisit in
Adam, in quo, sine sensu omnino doloris, in mulierem aedificandam costa sublata
est de latere dormientis? Mihi quidem nonnisi incommutabilis veritatis intuitu,
et abysso divinae sapientiae, corporeis excedens sensibus obdormisse videtur;
quod ex ejus verbis vel maxime conjici potest. Rediens nimirum indicat quo
abiisset, dum, tanquam ebrius de cella vinaria veniens, et eructans illud magnum
sacramentum quod tanto post in Christo et in Ecclesia Apostolus commendavit: Hoc nunc, inquit, os ex ossibus meis;
et: 0166D Propter hoc relinquet homo patrem et
matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Ephes.
V, 31, 32). An tibi penitus obdormisse videtur, qui in hanc vocem
excitatus erupit, et non magis dicere potuisse: Ego dormio, et
cor meum vigilat (Cant. V, 2). 2. Verum id
quidem sine praejudicio dixerim, si cui forte aliter visum fuerit, maxime si
quid aliud 0167A in sanctorum paginis invenitur. Neque enim
communem arbitror fuisse soporem, aut nostris similem somnis, quos nec
contemplationis excessus, nec miserationis affectus, sed infirmitatis defectus
immittit; quos nec veritas, nec charitas, sed necessitas parit. Grave siquidem
jugum super filios Adam (Eccli. XL, 1); non autem in principio
super Adam, sed nunc jam super filios ejus. Quid non grave miseris, quibus et
vivere labor est? quibus et (quod pauci videntur advertere, sentire penitus
nemo) ipse quoque sensualitatis usus invenitur oneri, adeo ut nequeat sustineri,
nisi alterna requie foveamur? Quid non labor, et dolor, et afflictio spiritus ex
omnibus quae sub sole sunt, quando et illud ei gravissimum est, quo potissimum
delectatur, vegetatio 0167B scilicet et sensificatio carnis?
Nimirum quam sit ei dulce consortium, triste divortium manifestat, dum vix
tandem avelli potest, dum corruptio ipsa corporis penitus intolerabilis est
vegetanti. Sane non simpliciter corpus, sed corpus quod corrumpitur, aggravat
animam (Sap. IX, 15); ut immunem ab hoc gravamine primi parentis
animam noveris exstitisse, donec adhuc corpus gereret <alias degeret> incorruptum. Nimirum in libertate posuit eum
Deus, ut, inter summa et infima versans, et in illa excederet sine difficultate,
et ad haec sine illecebra aut necessitate descenderet; illa penetrans naturali
vivacitate et puritate mentis, haec auctoritate dijudicans praesidentis. Denique
adducta sunt animalia 0167C ad Adam, ut videret quid vocaret ea
(Gen. II, 19); non ipse aliqua curiositate ductus est ut videret
ea. 3. Non sic in nobis libera ratio, sed undique ei luctandum
est. Sic enim et ab infimis visco quodam captiva 814 tenetur,
et a summis indigna repellitur: ut nec ab his sine dolore possit avelli, nec ad
illa 0168A sine magno gemitu vel raro queat admitti. Hinc nempe
vim faciunt qui quaerunt animam meam, ut clamare necesse sit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
(Rom. VII, 24.) Inde priusquam comedam suspiro, quia regnum
coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12).
Nihilominus tamen et illic unitas, et hic tenenda divisio est, sicut et Adam
soporatus est in contemplatione, et animalia nominum impositione discrevit. Sic
nimirum, sic et Abraham in sacrificio, non quidem volatilia, sed animalia
legitur divisisse (Gen. XV, 9, 10). Et Martha erga multa turbatur,
cum unum sit necessarium. Necessarium plane unum, et maxime necessarium, quoniam
haec pars optima, quae non auferetur (Luc. X, 41, 42). Cessabit
divisio 0168B cum venerit plenitudo, et erit totius sanctae
civitatis Jerusalem participatio in idipsum. Interim Spiritus sapientiae non
modo unicus, sed et multiplex est: interiora quidem in unitate solidans, sed sub
judicio exteriora distinguens. Utrumque tibi in primitiva Ecclesia commendatur,
quando multitudinis credentium erat cor unum, et anima
una, ne volatilia scinderentur; dividebatur autem
singulis prout cuique opus erat (Act. IV, 32, 35), ut animalia
secarentur. Sit igitur etiam in nobis, charissimi, unitas animorum; unita sint
corda, diligendo unum, quaerendo unum, adhaerendo uni, et idipsum invicem
sentiendo. Sic nimirum exterior ipsa divisio et evadit periculum, et scandalum
non incurrit; dum videlicet, etsi propria cuique tolerantia, propria quoque
nonnunquam 0168C in terrenis agendis sententia, sed et diversa
interdum dona gratiarum, nec membra omnia actum eumdem videntur habere; unitas
tamen interior et unanimitas ipsam quoque multiplicitatem colligat et
constringat charitatis glutino, et vinculo pacis.
|