0173 IN
QUADRAGESIMA. SERMO III. De jejunio Quadragesimae.0173D 1. Rogo vos, dilectissimi, tota devotione suscipite quadragesimale
jejunium, quod non sola abstinentia commendat, sed multo magis sacramentum. Nam
si devote usque modo jejunavimus, utique sancto hoc 0174D tempore
jejunandum nobis est multo devotius. Si quid enim additur ad solitum
abstinentiae modum, nunquid non valde indignum est, ut nobis onerosum sit quod
Ecclesia portat universa nobiscum? Hactenus usque ad nonam jejunavimus soli:
nunc usque ad vesperam jejunabunt nobiscum pariter universi, 0175A reges et principes, clerus et populus, nobiles et ignobiles,
simul in unum dives et pauper. Haec idcirco dixerim, fratres, ne quis forte
turbetur a pusillanimitate spiritus, et jejunium praesens minori devotione
suscipiat, dum se fortassis meminerit prioris quoque jejunii pondus satis
difficile tolerasse. Hoc enim quantum potest laborat adversarius noster, ut
holocaustum nostrum devotionis pinguedine vacuetur, ut et minus acceptum sit
Deo, et conscientia nostra in spirituali gaudio minus exhilaretur: sicque de
pusillanimitate tolerantiae, etiam conscientiae pusillanimitas generetur. Cujus
astutias non ignorantes, tota, obsecro, adversus eum sollicitudine vigilemus: et
quia hilarem datorem diligit Deus, et ipsa quoque conscientia nostra ampliori
exinde 0175B fiducia sublevatur; ut devotiora sint nostra
jejunia, sollicite nobis totius Ecclesiae proponamus exempla. 2. Sed quid de his loquor, quos habemus in hac jejunii observatione
consortes? quasi non multo excellentiores habeamus in ea duces, imo et
consecratores. Quanta devotione suscipiendum est nobis, quod a sancto Moyse
tanquam haereditario jure traditur (Exod. XXXIV, 28), cui speciali
prae caeteris prophetis praerogativa, facie ad faciem Dominus loquebatur?
(Exod. XXXIII, 11.) Quanto fervore amplectendum est, quod Elias
ille commendat (III Reg. XIX, 8), igneo curru raptus in coelum?
(IV Reg. II, 11.) Ecce enim quam multa millia a diebus illis 0175C generalis conditio mortis invasit: Elias tamen usque adhuc,
conservante Domino, manus ejus evasit. Jam vero si commendant jejunium praesens
Moyses et Elias, quamvis magni, tamen conservi nostri; quantum commendat illud
Jesus Dominus noster, qui et ipse diebus totidem jejunavit? (Matth. IV,
2.) Qualis ille est, non dicam monachus, sed Christianus, qui minus
devote jejunium suscipit, quod ei tradidit ipse Christus? Denique tanto devotius
imitandum nobis est, dilectissimi, Christi jejunantis exemplum, quanto certius
est propter nos eum jejunasse, non propter se ipsum. 3.
Jejunemus ergo, charissimi, et devote jejunemus sancto hoc Quadragesimae
tempore: ita sane ut noverimus quadragesimam nostram non solos quadraginta 0175D dies habere. Continuanda enim nobis est quadragesima 820 cunctis diebus miserae hujus vitae, dum per auxilium gratiae
(quae in quatuor Evangeliis commendatur) necesse est nos Decalogum legis
implere. Errant plane qui paucissimos dies istos ad poenitentiam sufficere
credunt, cum certum sit totum vitae hujus tempus nonnisi ad poenitentiam
institutum. Quaerite Dominum, ait propheta, non solum
quadraginta diebus, sed dum inveniri potest; invocate eum, dum
prope est (Isai. LV, 6). Neque enim tunc erit invocandi
tempus, quando nemini proximus erit Deus; sed aliis quidem praesens, aliis vero
nimis valde remotus. Interim sane ex eo quod proximus dicitur, manifestum est
quod nondum habetur: sed tamen haberi, et inveniri facile potest. 0176A Quis tibi videtur proximus fuisse illi qui incidit in latrones?
Utique qui fecit cum eo misericordiam (Luc. X, 36, 37). Ergo quia
toto hoc tempore misericordiae proximus est, quaerite
Dominum, charissimi, dum inveniri potest; invocate eum,
dum prope est. 4. Verumtamen praesenti Quadragesima majore
nobis est fervore quaerendus, quae non solum pars, sed et sacramentum est totius
temporis hujus. Propterea si forte diebus caeteris studia nostra aliquatenus
intepuerant, dignum est ut nunc in fervore spiritus recalescant. Quod si gula
sola peccavit, sola quoque jejunet, et sufficit. Si vero peccaverunt et membra
caetera, cur non jejunent, et ipsa? Jejunet ergo oculus, qui depraedatus est
animam; jejunet 0176B auris, jejunet lingua, jejunet manus,
jejunet etiam anima ipsa. Jejunet oculus a curiosis aspectibus et omni
petulantia, ut bene humiliatus coerceatur in poenitentia, qui male liber
vagabatur in culpa. Jejunet auris nequiter pruriens a fabulis et rumoribus, et
quaecunque otiosa sunt, et ad salutem minime pertinentia. Jejunet lingua a
detractione et murmuratione, ab inutilibus, vanis atque scurrilibus verbis:
interdum quoque, ob gravitatem silentii, et ab ipsis quae videri poterant
necessaria. Jejunet manus ab otiosis signis, et ab operibus omnibus, quaecunque
non sunt imperata; sed et multo magis anima ipsa jejunet a vitiis, et propria
voluntate sua. Etenim sine jejunio haec caetera a Domino reprobantur, sicut 0176C scriptum est, quia in diebus jejuniorum
vestrorum voluntates vestrae inveniuntur (Isai. LVIII,
3). SERMO IV De oratione et jejunio.1. Quia jejunii
quadragesimalis tempus advenit, quod tota devotione suscipere moneo charitatem
vestram; dignum reor aliquatenus exponere, quo fructu, et quemadmodum oporteat
jejunare. Primum quidem, fratres, pro eo quod ab ipsis quoque licitis
abstinemus, ea nobis, quae prius commisimus, illicita condonantur. Quid vero est
condonari commissa, nisi jejunio brevi jejunia redimi sempiterna? Gehennam enim
meruimus, ubi nullus unquam cibus est, consolatio nulla, terminus nullus; ubi
guttam aquae dives postulat, et accipere non meretur (Luc. 0176D XVI, 24-26). Bonum ergo et salutare jejunium, quo
redimuntur jejunia sempiterna et supplicia, dum redimuntur [alias, remittuntur] hoc modo peccata. Non solum autem
abolitio est peccatorum, sed exstirpatio vitiorum; non solum obtinet veniam, sed
et promeretur gratiam; non solum delet peccata praeterita quae commisimus, sed
et repellit futura quae committere poteramus. 2. Dicam et unum
adhuc quod facile capiatis, saepius, ni fallor, experti. Jejunium orationi
devotionem et fiduciam donat. Et vide quemadmodum sibi invicem jejunium et
oratio socientur, sicut scriptum est: Frater adjuvans fratrem,
ambo consolabuntur (Prov. XVIII, 19). Oratio virtutem impetrat
jejunandi, et jejunium gratiam promeretur orandi. 0177A Jejunium
orationem roborat, oratio sanctificat jejunium, et Domino repraesentat. Quid
enim jejunium nobis proderit, si relinquatur in terra? quod absit. Sublevetur
ergo jejunium penna quadam 821 orationis. Verum huic, ne
forte minus sufficiat, alteram quoque necesse est sociari. Oratio justi, ait Scriptura, penetrat
coelos (Eccli. XXXV, 20, 21). Sint ergo jejunio nostro, ut
facile coelos penetret, alae duae, orationis scilicet atque justitiae. Justitia
vero quae est, nisi quae cuique reddit quod suum est? Noli ergo quasi solum
attendere Deum. Debitor enim es etiam praelatis, etiam fratribus tuis: nec vult
Deus ut parvipendas, quos ipse minime parvipendit. Neque enim sine causa ait
Apostolus: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam
coram hominibus (Rom. 0177B XII, 17). Dicebas
fortasse: Sufficit mihi si tantum Deus approbat quod ago; quae mihi de humano
cura judicio? Sed certus sis quod ei minime placeat, quidquid cum scandalo
filiorum ejus, et contra ipsius feceris voluntatem, cui obedire tanquam ejus
vicario oportebat. Sanctificate, inquit, jejunium, vocate coetum (Joel. III, 15). Quid
est enim coetum vocare? Unitatem servare, diligere pacem, fraternitatem amare.
Superbus ille Pharisaeus jejunium habuit, jejunium sanctificavit, qui nimirum
jejunavit bis in Sabbato, et gratias egit Deo; sed non vocavit coetum, dicens:
Non sum sicut caeteri hominum (Luc. XVIII,
11); ideoque ala una nitens jejunium ejus non pervenit in coelum. Vos
ergo, charissimi, lavate manus vestras in sanguine peccatoris, 0177C et omnino solliciti estote, ut alas duas habeat jejunium
vestrum, sanctimoniam scilicet et pacem, sine qua nemo videbit Deum. Sonctificate jejunium, ut pura intentio et devota oratio
divinae illud offerat majestati: Vocate coetum, ut
congruat unitati: Laudate Dominum in tympano et choro
(Psal. CL, 4), ut concors sit mortificatio carnis. 3. Porro quia et de jejunio et de justitia aliqua diximus, dignum est
ut de oratione quoque pauca loquamur. Haec enim quanto efficacior est, si fiat
ut debet; tanto callidius impediri ab adversario solet. Interdum enim graviter
impeditur oratio a pusillanimitate spiritus et timore immoderato. Hoc autem tunc
solet fieri, cum sic cogitat homo propriam indignitatem, 0177D ut
non convertat oculos ad divinam benignitatem. Abyssus enim
abyssum invocat (Psal. XLI, 8): abyssus luminosa, abyssum
tenebrosam; abyssus misericordiae, abyssum miseriae. Profundum namque est cor
hominis, et imperscrutabile. Sed si magna est iniquitas mea, multo major est,
Domine, pietas tua. Ideoque cum ad me ipsum turbata fuerit anima mea, memor sum
multitudinis misericordiae tuae, et respiro in ea: et cum introiero in
impotentias meas, nolo
memorari justitiae tuae solius. 4. Verumtamen sicut periculum
est, si fuerit oratio nimis timida; sic in contraria parte non minus, imo et
majus periculum est, si forte fuerit temeraria. 0178A De his qui
sic orant, audi quid loquatur ad prophetam Dominus. Clama, inquit, ne cesses: quasi tuba exalta
vocem tuam (Isai. LVIII, 1), etc. Quasi
tuba, inquit: quia in spiritu vehementi increpandi sunt temerarii. Me
etenim quaerunt, qui semetipsos nondum invenerunt. Nec hoc dico ut peccatoribus
auferam orandi fiduciam; sed volo eos orare, tanquam gentem quae peccatum
fecerit, non justitiam. Orent pro indulgentia peccatorum suorum in animo
contrito et spiritu humilitatis, quemadmodum Publicanus ille: Deus, inquit, propitius esto mihi
peccatori (Luc. XVIII, 13). Temeritatem enim dico, quando is
in cujus conscientia peccatum adhuc aut vitium aliquod regnat, ambulat in magnis
et in mirabilibus super se, minus sollicitus 0178B pro periculo
animae suae. Tertium periculum est, si sit oratio tepida, et non ex viva
affectione procedens. Timida quidem oratio coelum non penetrat, quia restringit
animum timor immoderatus, ut oratio, non dicam non ascendere, sed nec procedere
queat. Tepida vero in ascensu languescit et deficit, eo quod non habeat vigorem.
Nam temeraria ascendit, sed resilit; resistitur enim ei: nec tantum non obtinet
gratiam, sed et meretur offensam. Quae vero fidelis, et humilis, 822 et fervens oratio fuerit, coelum sine dubio penetrabit: unde
certum est quod vacua redire non poterit. SERMO V. De triplici modo
orationis.1. Charitas, qua pro vobis sollicitus sum,
fratres 0178C mei, cogit ut loquar vobis: et urgente ea multo
saepius loquerer, nisi tam multis occupationibus impedirer. Nec mirum si
sollicitus sum pro vobis, cum inveniam in me ipso materiam multam et occasionem
sollicitudinis. Quoties enim propriam miseriam et multimoda pericula cogito,
haud dubium quin ad me ipsum conturbetur anima mea. Nec minor mihi sollicitudo
est pro singulis quibusque vestrum, si tamen diligo vos tanquam me ipsum. Novit
ipse qui scrutatur corda, quoties in corde meo propriae sollicitudini
praeponderat sollicitudo vestra. Nec mirum si multa mihi sollicitudo est, et
timor magnus conturbat me super omnibus vobis, quos video in tanta miseria et in
tantis constitutos 0178D esse periculis. Ipsi enim, ut manifestum
est, gestamus laqueum nostrum, ubique proprium circumferimus inimicum: carnem
hanc loquor de peccato natam, in peccato nutritam; corruptam nimis ipsa origine,
sed multo amplius prava consuetudine vitiatam. Hinc est quod tam acriter caro
adversus spiritum concupiscit, quod assidue murmurat, et impatiens est
disciplinae, quod illicita suggerit, quod nec rationi obtemperat, nec inhibetur
ullo timore. 2. Huic accedit, hanc adjuvat, hac utitur ad
impugnandos nos callidissimus serpens, cui nullum aliud desiderium est, nullum
studium, nullum negotium, nisi effundere sanguinem animarum. Hic est 0179A qui jugiter machinatur malum, qui desideria carnis instigat, qui
concupiscentiae ignem naturalem quodammodo venenatis suggestionibus sufflat,
illicitos motus inflammat; peccati occasiones parat, et mille nocendi artibus
corda hominum tentare non cessat. Hic est qui manus nostras proprio cingulo
alligat, et, ut dicitur, baculo nostro nos caedit, ut caro quae data est in
adjutorium, in ruinam nobis et in laqueum fiat. 3. Sed quid
prodest indicasse pericula, si nulla consolatio, nulla adhibeantur remedia?
Grande quidem periculum est, et gravis lucta adversus domesticum hostem: maxime
cum nos advenae simus, et ille civis; ille suam inhabitet regionem, nos exsules
simus, et peregrini. Magnum quoque discrimen, 0179B adversus
diabolicae fraudis astutias tam crebros, imo continuos habere conflictus; quem
nec videre quidem possumus, et quem nimis astutum fecerit tam natura subtilis,
quam longa exercitatio malitiae ejus. Verumtamen in nobis est, si vinci nolumus:
et nemo nostrum in hoc certamine dijicitur invitus. Sub te est, o homo,
appetitus tuus, et tu dominaberis illi (Gen. IV, 7). Potest
inimicus excitare tentationis motum: sed in te est, si volueris, dare seu negare
consensum. In tua facultate est, si volueris, inimicum tuum facere servum tuum,
ut omnia tibi cooperentur in bonum. Ecce enim inflammat inimicus desiderium
cibi, vanitatis aut impatientiae cogitationes ingerit, aut excitat libidinis
0179C motum: tu solummodo ne consenseris; et quoties restiteris,
toties coronaberis. 4. Verumtamen negare non possumus, fratres,
molesta sunt haec, et periculosa: sed, et in ipso certamine, si viriliter
resistimus, quaedam pia tranquillitas de conscientia bona nascitur. Credo etiam,
si cogitationes istas quam cito in nobis advertimus, non patimur remorari, sed
in spiritu vehementi animus adversus illas excitatur, quoniam inimicus confusus
abscedet a nobis, nec tam libenter illico revertetur. Sed qui sumus nos, aut
quae fortitudo nostra, ut tam multis 823 tentationibus
resistere valeamus? Hoc erat certe quod quaerebat Deus, hoc erat ad quod nos
perducere satagebat: ut videntes defectum nostrum, et quod non est nobis
auxilium 0179D aliud, ad ejus misericordiam tota humilitate
curramus. Propterea rogo vos, fratres, ut semper ad manum habeatis tutissimum
orationis refugium, de qua etiam memini me paulo ante in fine sermonis esse
locutum. 3. Verumtamen quoties de oratione loquor, verba
quaedam humanae cogitationis audire mihi videor in corde vestro, quae et ab
aliis frequenter audivi, et nonnunquam expertus sum in corde meo. Quid enim est,
quod licet nunquam ab oratione cessemus, vix unquam experiri videatur aliquis
nostrum quis sit orationis suae fructus? Sicut ad orationem accedimus, sic et
redire videmur: nemo nobis respondet verbum, nemo quidquam donat, sed laborasse
videmur incassum. Sed quid in Evangelio dicit Dominus? 0180A Nolite, ait, judicare secundum faciem, sed
justum judicium judicate! (Joan. VII, 24.) Quod est autem
justum judicium, nisi judicium fidei? Quoniam justus ex fide vivit (Habac.
II, 4). Ergo judicium fidei sequere, et non experimentum tuum: quoniam
fides quidem verax, sed experimentum fallax. Quae est ergo veritas fidei, nisi
quod promittit ipse Filius Dei: Quidquid orantes petitis,
credite quia accipietis, et fiet vobis? (Matth. XXI, 22.) Nemo
vestrum, fratres, parvipendat orationem suam. Dico enim vobis quia ipse ad quem
oramus, non parvipendit eam. Priusquam egressa sit ab ore nostro, ipse scribi
jubet eam in libro suo. Et unum indubitanter e duobus sperare possumus, quoniam
aut dabit quod petimus, aut quod nobis noverit esse utilius. Nos enim quid 0180B oremus sicut oportet nescimus: sed miseretur ille super
ignorantia nostra; et orationem benigne suscipiens, quod nobis aut omnino non
est utile, aut non tam cito dari necesse est, minime tribuit: oratio tamen
infructuosa non erit. 6. Ita sane, si fecerimus quod monemur in
psalmo, id est si delectemur in Domino. Ait enim sanctus David: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui
(Psal. XXXVI, 4). Sed quid est, o Propheta, quod tam absolute mones
delectari in Domino, ac si ad manum nobis sit hujusmodi delectatio?
Delectationem cibi, somni, quietis et caeterorum, quae in terra sunt, novimus:
Deus autem quam delectationem habet, ut in eo delectemur? Fratres mei,
saeculares hoc dicere possunt, vos non potestis. Quis 0180C enim
vestrum est qui non saepe expertus sit conscientiae bonae delectationem? qui non
gustaverit saporem castitatis, humilitatis, charitatis? Non est haec delectatio
potus, neque cibi, aut similis cujuslibet rei: delectatio tamen est, et major
omnibus illis. Divina enim est, et non carnalis delectatio: et cum in his
delectamur, plane delectamur in Domino. 7. Sed causantur multi
fortasse quod affectum hunc delectabilem et dulciorem super mel et favum rarius
experiantur, nimirum quia tentationibus interim exercentur: multoque virilius
agunt, si virtutes ipsas non pro delectatione, quam experiantur, sed pro
virtutibus ipsis et pro solo beneplacito Dei tota 0180D intentione, etsi non tota affectione sectantur. Nec dubium quin
optime compleat qui hujusmodi est, Prophetae admonitionem, qua dicit: Delectare in Domino; quoniam non de affectu loquitur, sed de
exercitio. Affectus enim ille beatitudinis est, exercitium vero virtutis. Delectare, inquit, in Domino: ad hoc
tende, ad hoc conare, ut in Domino delecteris, et dabit tibi
petitiones cordis tui. Sed considera quod petitiones
cordis dixerit, quas approbat judicium rationis. Nec habes unde causeris,
sed unde magis toto affectu in gratiarum actione verseris: quandoquidem tanta
super te cura est Deo tuo, ut quoties ignorans quaeris quod tibi inutile est,
non te audiat super hoc, sed mutet illud utiliori dono. Sic et pater carnalis
parvulo quaerenti panem libenter porrigit: 0181A quaerenti
cultellum, quem non necessarium putat, non consentit, sed magis panem ei quem
dederat frangit, vel per aliquem 824 ministrorum frangi
praecipit, ut nihil ille habeat periculi, nihil laboris. 8.
Porro petitiones cordis in tribus credo constare, nec video quid praeter illa
electus quisque sibi debeat postulare. Duo quidem hujus temporis sunt, id est
bona corporis et animae, tertium vero beatitudo aeternae vitae. Nec mireris quod
bona corporis a Deo dixerim esse quaerenda; quoniam ejus sunt corporalia omnia,
sicut et spiritualia omnia bona. Ab eo ergo petendum et sperandum nobis est,
unde possimus in ejus servitio sustentari. Verumtamen pro necessitatibus animae
orandum nobis est et frequentius, 0181B et ferventius, id est pro
obtinenda gratia Dei, animaeque virtutibus. Sic et pro vita aeterna tota pietate
et toto nobis orandum est desiderio, ubi nimirum corporis et animae plena et
perfecta sit beatitudo. 9. In his ergo tribus, ut cordis
petitiones sint, tria nobis sunt observanda. Nam et in prima quidem
superfluitas, et in secunda impuritas, et elatio interdum subrepere solet in
tertia. Nonnunquam enim temporalia quaeri solent ad voluptatem, virtutes ad
ostentationem; sed et vitam aeternam fortassis aliqui non in humilitate
quaerunt, sed tanquam in fiducia suorum meritorum. Nec hoc dico, quin accepta
gratia fiduciam donet orandi; sed non oportet ut in ea constituat quisquam
fiduciam impetrandi. Hoc 0181C solum conferunt haec
prima [alias, praemissa] dona, ut ab ea misericordiae quae tribuit
haec, sperentur etiam ampliora. Sit ergo oratio quae pro temporalibus est, circa
solas necessitates restricta; sit oratio quae pro virtutibus est animae, etiam
ab omni impuritate libera, et circa solum beneplacitum Dei intenta; sit ea quae
fit pro aeterna vita, in omni humilitate, praesumens de sola (ut dignum est)
miseratione divina. SERMO VI. De oratione Dominica. (Matth.
VI, 9-13.)1. Voluntas Domini, fratres, quae prius
angelos creavit faciens eosdem, postmodum in eis facta beavit. Sicut enim Verbum
quod erat in principio, carnem suspiciens dicitur, et vere dicitur, factum 0181D caro (Joan. I, 1, 14): sic voluntas illa aeterna in
angelo facta est, cum angelicam omnino in se absorbuit voluntatem. Quidni
dicatur facta in angelo, cum angelica facta est? Haec enim summa illius
felicitatis est, hic voluptatis coelestis torrens, quod divina voluntas ipsa
facta est etiam angelorum: ut quemadmodum placet Deo universitas
administrationis hujus, sic et ipsi in cunctis gaudeant, in omnibus delectentur.
Hoc igitur oramus, ut haec voluntas, sicut in coelestibus facta est creaturis,
fiat etiam in terrenis; ut sicut angelus, sic et homo adhaerens Deo, unus cum eo
spiritus sit. Sed heu me! quot obstacula separant, quot prohibent impedimenta!
Objicit sese malitia mediam, objicit infirmitas, objicit concupiscentia 0182A et ignorantia nostra. Inest enim nobis quasi a natura, magis
autem ab exterminio naturae, affectio quaedam pessima et libido nocendi, ut
inexstinguibilis inveniatur in miseris animabus nostris malitiae delectatio.
Quid vero longuis a voluntate divina? Plane chaos magnum inter nos et illam
firmatum est in hac parte: cum semper eum delectet praestare beneficia, et
ingratis nobis e contra suggerat affectio crudelissima et innoxiis velle nocere.
Hinc omnis radix amaritudinis germinat, hinc invidiae, hinc detractiones, hinc
dissentiones pullulant, hinc silvescunt inimicitiae. At haec quidem germina
virulenta praecidi semper necesse est falce justitiae, qua videlicet extorquemus
a nobis, ne cui faciamus quod nolumus nobis fieri; sed quae 0182B volumus ut faciant nobis homines, et nos eis eadem faciamus.
Eradicari tamen aut exstirpari a cordibus nostris omnino non poterit malitia,
donec in mundo fuerimus, qui totus positus est in maligno. Conteritur quidem 825 serpentis caput, sed frequenter experiri est calcaneo
insidiantem. 2. Secundo loco ipsa quoque corruptibilis hujus
infirmitate corporis praepedimur, ne voluntas nostra divinae valeat cohaerere.
Nobis siquidem quod molestum sentimus, non potest non displicere; et frequenter
in his voluntas nostra a divina dissidet voluntate: cui ne penitus adversetur,
fortitudo est nobis necessaria, quae secunda species est virtutis. 3. Nec sola impedit afflictio corporis: impedit et concupiscentia,
qua multiplicibus et inexplebilibus 0182C distrahimur desideriis.
Quando autem poterit anfractuosa et angulis plena voluntas ei uniri, quae
rectissima est, et omnimodis indistorta? Heu me! Domine Deus, quia undique mihi
bella, undique tela volant, undique pericula, undique impedimenta! Quocunque me
vertam, nulla usquam securitas est. Et quae mulcent, et quae molestant, timeo:
et esuries et refectio, et somnus et vigiliae, et labor et requies militant
contra me. Divitias et paupertatem ne dederis mihi, orat
sapiens (Prov. XXX, 8): nimirum quia utrobique laqueus, utrobique
periculum. Quod si reprimit temperantia concupiscentiam (hoc quippe unicum in
hujusmodi remedium est), erit quidem unio jam nonnulla, sed plena non erit. Hinc
et Apostolus 0182D de se fatetur: Ego
ipse, ait, mente consentio legi Dei, carne autem legi
peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 25, 23). Ex parte
ergo cohaeret, et ex parte dissidet, donec veniat quod perfectum est, et quod ex
parte est evacuetur. 4. Quarta est ignorantia, quam et ipsam
nobis plurimum obesse non ignoratis. Quo enim pacto voluntatem Dei praeviam
sequar, ubi ignoro eam? Cognosco autem tantum ex parte, et necdum sicut cognitus
sum. Propterea inquirenda sunt nobis cum omni desiderio incrementa prudentiae,
ut magis ac magis notam faciat nobis Deus voluntatem suam, ut sciamus quid
acceptum sit ei omni tempore. Sic virtutum consummatio, justitiae, fortitudinis,
temperantiae et prudentiae, unionem illam tam felicem 0183A quam
desiderabilem consummabit, ut sit nobis cum Deo una voluntas, et quaecunque ei
placent, placeant simul et nobis: atque haec nobis erit (ut de angelis supra
dictum est) omnino perfecta jucunditas. 5. Oramus autem ut
adveniat regnum Domini, quo videlicet nobis plena sit de regni potestate
securitas. Quod autem petimus ut sanctificetur nomen ejus, omnino jam supra nos
in ejus notitiam pergere concupiscimus. Ubi nimirum nobis in nobis et felix
securitas, et secura felicitas fuerit, in eum qui supra nos est, tota jam
spiritus vehementia rapiemur. Sanctificetur nomen tuum.
Nomen ejus, gloria ejus. Et illa quando non sancta? Fieri tamen dicitur sancta
gloria ejus, cum in sanctitate glorificatur a nobis: 0183B sicut
et voluntatem ejus, quae aeterna est, in nobis, ut nostra fiat, fieri
postulamus. Hoc ergo primum fieri petimus quod maximum est, ut nobis gloriae
illius innotescat sanctitas illibata. Exinde quod ad nos spectat optamus, et
regni potestatem propter securitatem, et voluntatis ejus in nobis perfectionem
propter jucunditatem. Sed quia necdum illa perfectione gaudentes, non sine magno
labore divinae possumus obtemperare voluntati; opus est cibo ne deficiamus, opus
est, inquam, pane quotidiano. Saepius quoque aberrantes ab ea, et deliquentes,
hoc est derelinquentes eam, necessario pro indulgentia supplicamus, dicentes:
Dimitte nobis debita nostra, etc. At ne forte in eadem
recidamus post 0183C acceptam veniam peccatorum, orandus a nobis
idem ipse est, ne nos inducat in tentationem; sed magis educat nos, et liberet a
malo. Amen. 826 SERMO VII. De peregrino, mortuo et
crucifixo.1. Felices, qui se praesenti saeculo nequam
advenas et peregrinos exhibent, immaculatos se custodientes ab eo! Neque enim
habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII,
14). Abstineamus ergo a carnalibus desideriis, quae militant adversus
animam, tanquam advenae et peregrini. Peregrinus siquidem via regia incedit; non
declinat ad dexteram, neque ad sinistram. Si forte jurgantes viderit, non
attendit; si nubentes, aut choros ducentes, aut aliud quodlibet facientes, 0183D nihilominus transit, quia peregrinus est, et non pertinet ad eum
de talibus. Ad patriam suspirat, ad patriam tendit: vestitum et victum habens
non vult aliis onerari. Beatus plane, qui suum sic agnoscit, sic deplorat
incolatum, dicens Domino: Quoniam advena ego sum apud te et
peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13).
Magnum hoc quidem, sed forte gradus aliquis altior est. Nam peregrinus, etsi non
admiscetur civibus, aliquando tamen delectatur videre quae fiunt, aut audire ab
aliis, aut ipse narrare quae viderit: et his et hujusmodi, etsi penitus non
retinetur, detinetur tamen et retardatur, dum minus memor patriae, minori
accelerat desiderio. Nam et tantopere [Alias, tanto
tempore] potest in his delectari, ut jam non solum remoretur, et 0184A minus cito veniat; sed et remanens ex toto, ne tarde quidem
perveniat. 2. Quis igitur est magis alienus ab actibus saeculi,
quam peregrinus? Profecto quibus dicit Apostolus: Mortui enim
estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III,
3). Peregrinus nimirum potest facile occasione viatici plus quam
oporteat, et detineri quaerendo, et praegravari portando: mortuus, si desit
etiam ipsa sepultura, non sentit. Sic vituperantes ut laudantes, sic adulantes
audit ut detrahentes, imo vero nec audit, quia mortuus est. Omnino felix mors,
quae sic immaculatum servat; imo penitus alienum facit ab hoc saeculo. Sed
necesse est ut qui non vivit in se, vivat Christus in illo. Hoc est enim quod
ait Apostolus: 0184B Vivo autem, jam non ego,
vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Ac si diceret: Ad
alia quidem omnia mortuus sum, non sentio, non attendo, non curo: si qua vero
sunt Christi, haec me vivum inveniunt et paratum. Nam si non aliud possum,
saltem sentio: placet quod ad ejus honorem fieri video, displicent quae aliter
fiunt. Magnus omnino gradus est iste. 3. At fortasse poterit
aliquid adhuc superius inveniri. In quo ergo quaeremus? In quo putas, nisi in eo
de quo nunc loquebamur, qui raptus est usque ad tertium coelum? Quis enim
prohibet tertium coelum dicere, si quem gradum supra istos poteris invenire?
Audi igitur ipsum de hac tanta altitudine non in se gloriantem, sed dicentem:
0184C Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce
Domini Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo
(Galat. VI, 14). Non solum inquit, mortuus mundo, sed et crucifixus: quod est ignominiosum genus mortis. Ego illi,
pariter et ipse mihi. Omnia quae mundus amat, crux mihi sunt: delectatio carnis,
honores, divitiae, vanae hominum laudes. Quae vero mundus reputat crucem, illis
affixus sum, illis adhaereo, illa toto amplector affectu. An non major iste est
secundo et primo gradu? Peregrinus, si prudens est, et non obliviscitur suae
peregrinationis, licet cum labore, transit, et non magnopere saecularibus
implicatur. Mortuus aeque blanda hujus saeculi, sicut aspera spernit. Qui vero
raptus est usque ad tertium coelum, crux illi est omne cui 0184D mundus inhaeret; et his adhaeret quae mundo crux esse videntur.
Quamvis in his verbis Apostoli illud quoque non incongrue possit intelligi,
crucifixum ei mundum reputatione, ipsum vero mundum crucifixum compassione.
Crucifixum enim mundum videbat obligationibus vitiorum, et 827 ipse crucifigebatur ei per compassionis affectum. 4. Pensemus nunc singuli in quo gradu quisque sit positus, et
studeamus proficere de die in diem, quoniam de virtute in virtutem videbitur
Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Maxime vero hoc sancto
tempore in omni, obsecro, puritate conversari studeamus, ubi et certus, et
brevis dierum numerus positus est, ne desperet humana fragilitas. Nam si dicitur
nobis: Omni tempore solliciti estote 0185A omnino ad custodiendam
puritatem vestrae conversationis; quis non desperet? Nunc autem monemur, brevi
dierum numero omnes aliorum temporum negligentias emendare: ut vel sic gustemus
dulcedinem perfectae puritatis, et omni deinceps tempore in conversatione nostra
sanctae hujus Quadragesimae vestigia clara resplendeant. Conemur ergo, fratres,
sanctum hoc tempus tota devotione suscipere, et nunc magis arma spiritualia
reparare. Nunc enim generali quodam totius orbis exercitu contra diabolum
Salvator congreditur: beati qui sub tali duce strenue militaverint. Toto
siquidem anno domestica 0186A regis familia militat,
et assidua est in bellorum procinctu [alias additur lucta]; semel
autem et certo tempore universum imperium generali congregatur exercitu. Felices
vos, qui domestici meruistis esse, quibus dicit Apostolus; Jam
non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei
(Ephes. II, 19). Quid igitur facturi sunt qui toto anno pugnare
susceperunt, quando et ipsi rudes, et vacantes prius spiritualia arma arripiunt?
Utique solito amplius solitae opus est insistere pugnae, ut magna quaedam
victoria regi nostro ad gloriam, nobis proveniat ad salutem.
|