0185 IN PSALMUM XC, QUI HABITAT, SERMONES XVII, IN QUADRAGESIMA HABITI. PRAEFATIO.0185B 1. Considero
labores vestros, fratres, non sine magno miserationis affectu. Quaero
consolationem quam exhibere possim, et corporalis occurrit; sed ea non prodest
quidquam, magis et obesse plurimum potest. Siquidem modica sementis detractio,
non modicum messis est detrimentum: et si poenitentia vestra minuatur
miseratione crudeli, paulatim gemmis corona vestra privatur. Quid tamen agimus?
ubi prophetae farinula? (IV Reg. IV, 41.) Siquidem mors in olla
est; et mortificamini tota die in jejuniis multis, in laboribus frequenter, in
vigiliis supra modum, praeter ea quae intrinsecus sunt contritio cordium, et
multitudo tentationum. Mortificamini, sed propter eum qui mortuus est pro vobis.
Quod si 0185C abundat tribulatio vestra pro eo, abundabit
consolatio vestra per eum, ut in eo delectetur anima, quae in aliis renuit
consolari. Apud ipsum namque ipsa quoque tribulatio magna quaedam consolatio
poterit inveniri. Nonne enim certum est supra vires humanas, ultra naturam,
contra consuetudinem esse quae sustinetis? Alius igitur portat ista, ille sine
dubio, qui secundum Apostolum portat omnia verbo virtutis suae (Hebr. I,
3). Nonne ex hoc jam suo ipsius gladio inimicus perimitur, et magnitudo
tribulationis, de qua tentare solebat, ipsa magis tentationes exsuperat, tanquam
certissimum divinae praesentiae argumentum? Quid enim timendum nobis, si adest
0185D qui portat omnia? Dominus protector vitae
meae, a quo trepidabo? (Psal. XXVI, 1.) Nam
si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es
(Psal. XXII, 4). Quid est quod totam molem terrae sustinet? et
universus orbis cui innititur? Nam si est 828 aliquid quod
sustineat caetera, ipsum a quo sustinetur? Non invenitur nisi virtutis verbum
omnia portans. Verbo enim Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis
virtus eorum (Psal. XXXII, 6). 2. Propterea, ut
sit vobis in verbo Domini consolatio, 0186B maxime his diebus,
quibus (sicut omnino dignum est) aliquatenus major est labor vester; ut confido,
non erit inutile tractare vobiscum aliquid de Scripturis sanctis, quod etiam
aliqui vestrum rogaverunt. Unde nobis eligendus est psalmus ipse, de quo
tentationis occasionem inimicus assumpsit, ut inde confringantur arma
maligni, unde sibi usurpare praesumpsit. Propterea nolo vos ignorare, fratres,
quoniam manifeste imitatores sunt inimici, quicunque de Scripturis sanctis
aliquid non sancte usurpant, et detinent veritatem Dei in mendacio, sicut solent
quandoque nonnulli. Cavete hoc, dilectissimi, quia prorsus diabolicum est, et de
parte ejus se esse probant qui id faciunt, in suam ipsorum perniciem salutaria
scripta pervertere molientes. 0186C Sed non modo plus immoror:
sufficit, credo, breviter tetigisse. Jam de ipso, quem elegimus, psalmo aliqua
praestante Domino disserere et explanare tentemus. SERMO I. De versu primo, «Qui
habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli
commorabitur.»1. Quis sit divini inhabitator
adjutorii, per non inhabitantes illud melius potest agnosci. Tria siquidem eorum
reperies genera: unum non sperantium, aliud desperantium, tertium frustra
sperantium. Neque enim habitat in adjutorio Dei, qui non posuit Deum adjutorem
suum, sed confidit in virtute sua, 0186D et in multitudine
divitiarum suarum. Surdus namque est ad prophetae vocem dicentis: Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum. dum prope
est (Isa. LV, 6); et sola temporalia quaerens, aemulatur in
malignantibus, pacem peccatorum videns; et elongatur ab adjutorio Altissimi,
quod sibi ad haec necessarium esse non reputat. Sed quid nobis de his quae foris
sunt judicare? Timeo, fratres, ne forte etiam sit in nobis, qui non habitet in
adjutorio Altissimi, sed confidat in virtute sua et in multitudine divitiarum
suarum. Forte enim fervorem habet 0187A aliquis, potens in
vigiliis, in jejuniis, in labore et caeteris hujusmodi, aut etiam multorum (ut
sibi videtur) divitias meritorum longo tempore acquisivit; et in his confidens,
remissior est in timore Dei, facile jam ad otiositates et curiositates
perniciosa quadam securitate declinat, murmurat, detrahit, dijudicatque. Qui
profecto, si habitaret in adjutorio Dei, attenderet utique sibi et timeret
offendere, quem sibi cognosceret adhuc tam necessarium esse. Tanto siquidem
amplius timere Deum, et magis sollicitus esse debuerat, quanto majora ejus
munera jam percepit. Neque enim quae habemus ab eo, servare aut tenere possumus
sine eo. Nunc vero (quod non sine dolore loquimur aut videmus) sunt aliqui qui
in conversionis initio satis timorati et solliciti sunt, 0187B donec initium aliquod conversationis
[alias, conversionis] acceperint; et cum multo magis
desiderare debuerant, juxta illud: Qui edunt me adhuc
esurient (Eccli. XXIV, 29); incipiunt sic agere ac si dicant:
Utquid ei serviamus ultra, quando jam habemus quod daturus est? O si scires quam
parum est quod habes, et hoc ipsum quam cito pordes, si non servaverit ille qui
dedit! Haec enim duo sunt quae valde sollicitos et subjectos Deo nos reddere
possunt, ut non simus de his qui propterea non habitant in adjutorio Altissimi,
quia non reputant illud sibi necessarium esse; et hi sunt qui non sperant in
Domino. 2. Sunt autem et alii qui et desperant; hi scilicet qui
considerantes imbecillitatem propriam, deficiunt 0187C 829 et obruuntur a pusillanimitate spiritus, habitantes in carne
sua, et circa infirmitatem propriam semper intenti, ut omnia quae patiuntur,
cursim enumerare parati sint. Ubi enim intenderis, ingenium valet. In adjutorio
autem Dei non habitant, neque noverunt illud, quod nec assurgere valeant, ut
aliquando cogitent illud. Sunt autem alii qui sperant quidem in Domino, sed
frustra; quia sic de misericordia ejus sibi ipsis blandiuntur, ut a peccatis
suis non emendentur. Vana est omnino spes ista, et haec confundit, eo quod
charitas desit. Contra hos propheta: Maledictus, inquit,
qui peccat in spe; et alius: Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant
super misericordia ejus (Psal. CXLVI, 11). Dicturus, qui sperant, signanter praemisit, 0187D super timentes eum. Frustra siquidem sperat, qui contemptu
suo gratiam a se repellit, et spem suam prorsus evacuat. 3.
Nullus ergo horum trium habitat in adjutorio Altissimi. Primus enim habitat in
meritis suis, secundus in poenis, tertius in vitiis. Immunda habitatio tertii,
anxia secundi, stulta et periculosa primi. Quid enim stultius quam habitare in
domo vix adhuc inchoata? Consummasse te putas? At cum consummaverit homo, tunc
incipit (Eccli. XVIII, 6). Denique ruinosa est omnino haec
habitatio, et quae sustentari magis opus habeat et fulciri, quam inhabitari.
Nonne vita praesens fragilis est et incerta? 0188A Simile ergo
esse necesse est quidquid fundatur in ipsa. Quis enim super fragile fundamentum
stabile credat aedificium? Periculosa habitatio eorum qui in meritis suis
sperant; periculosa, quia ruinosa. Eorum vero qui consideratione propriae
infirmitatis desperatione dejiciuutur, habitatio est anxia, et eos in tormentis
diximus habitare. Quandiu enim et poenas sustinent, in quibus nocte et die
conteruntur; et eis quoque quas nondum sentiunt, amplius cruciantur, ut non
sufficiat diei malitia sua, sed opprimuntur his quoque quae fortasse nunquam
experientur: quae tormenta, quis infernus intolerabilior potest excogitari?
praesertim quia et tanto labore premuntur, et coelestis panis non sustentantur
edulio. Hi sunt qui in adjutorio Altissimi non habitant, 0188B quia desperant. Priores autem idcirco non quaerunt, quia
nequaquam sibi illud necessarium sentiunt. Extremi vero propterea longe sunt,
quia eo modo quaerunt auxilium Dei, quo obtinere non possunt. Soli enim in
adjutorio Altissimi habitant, qui id solum obtinere desiderant, id solum
amittere trepidant; sedula circa illud et sollicita cogitatione versantes, quae
est utique pietas cultus Dei. Beatus plane qui sic habitat in adjutorio
Altissimi, quia in protectione Dei coeli commorabitur. Quid ei nocere poterit
eorum quae sub coelo sunt, quem Deus coeli protegere et conservare voluerit?
Porro sub coelo sunt quaecunque nocere possunt. Sub coelo sunt aereae
potestates, sub coelo praesens saeculum nequam, 0188C et caro
adversus spiritum concupiscens. 4. Optime igitur dictum est:
In protectione Dei coeli commorabitur; ut nihil eorum
quae sub coelo sunt timere possit, quisquis protectionem ejus habere meruerit;
sive ita dictum sit, ut ad versum sequentem oratio dependeat: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli
commorabitur, dicet Domino: Susceptor meus es tu; et sit quod dicitur, in protectione Dei coeli commorabitur, expositio praecedentis
partis: Qui habitat in adjutorio Altissimi: aut magis
addere videatur, ut non solum adjutorium ad operandum bonum, sed protectionem
quoque ad liberandum a malo doceat esse quaerendam. At vero diligenter attende
quod in protectione dicit, non, in praesentia. Angelus in
praesentia ejus exsultat; ego 0188D utinam possim in ejus
protectione morari. Ille beatus in praesentia; ego utinam in protectione sim
securus. Dei coeli, inquit. Licet enim ubique esse non
dubitetur, sic tamen in coelo est, ut ad ejus comparationem nec esse videatur in
terris. 830 Propter quod et orantes dicimus: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9).
Sicut enim anima, cum in toto quoque sit corpore, excellentius tamen et
singularius est in capite, in quo sunt omnes sensus (nam in caeteris omnibus
membris vix unum exercet solum, scilicet tactum, unde quantum ad eum modum quo
in capite est, caetera membra videtur quodammodo non tam inhabitare quam
regere); ita si 0189A praesentiam illam [alias, illius] cogitemus, qua beati angeli perfruuntur,
videri possumus vix aliquam Dei protectionem et nomen habere. Felix tamen anima,
quae vel hanc protectionem meretur. Dicet enim Domino: Susceptor meus es tu. Verum id quidem sermoni alteri
reservemus. SERMO II.
De versu secundo, «Dicet Domino: Susceptor meus es tu,»
etc.1. Qui habitat in adjutorio
Altissimi, ait Propheta, dicet Domino: Susceptor meus es
tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. Dicet in gratiarum
actione, confitens Domino et misericordiae ejus super duplici adjutorio ejus.
Omnis enim qui adhuc in adjutorio habitat, non in regno, et frequenter 0189B opus habet fugere, et interdum cadit. Fugere, inquam, dum in hoc
corpore sumus, a facie tentationis persequentis oportet. Quod si minus celeriter
fugimus, aliquando (ut assolet) impellimur et evertimur, sed Dominus suscipit
nos. Ipse itaque refugium est, ut venientem cum stercoribus boum pigrorum
lapidatorem impigri fugiamus, et evadere possimus foedam nimis lapidationem
(Eccli. XXII, 1). Ipse quoque susceptor est, ut etiam, cum
ceciderimus, non collidamur, quoniam supponit manum suam. Cum ergo tentationis
impetum sentimus in cogitatione, statim fugiamus ad ipsum, et humiliter
postulemus auxilium. Quod si forte praeoccupaverit nos, ut fit aliquando, cum
tardius quam oporteat 0189C ad eum confugimus; solliciti simus ut
suscipiat nos manus Domini. Homines enim aliquando cadere necesse est, dum in
hoc saeculo detinentur; sed alii colliduntur, alii non, quia Deus supponit manum
suam. Sed quomodo eos discernere poterimus, ut segregemus juxta Domini exemplum
agnos ab haedis, justos ab injustis? (Matth. XXV, 32.) Nam et
justus septies in die cadit (Prov. XXIV, 16). 2.
Verum hoc interest inter eorum casus, quod justus suscipitur a Domino, ideoque
resurgit fortior: injustus autem cum ceciderit, non adjiciet ultra ut resurgat;
imo vero aut in pudorem noxium, aut in impudentiam cadit. Aut enim excusat quod
fecit, et hic est pudor adducens peccatum; aut fit ei frons meretricis, et jam
nec Deum timet, nec hominem 0189D reveretur, sed praedicat
peccatum suum sicut Sodoma. Justus vero super manum Domini cadit, et miro quodam
modo etiam ipsum ei peccatum in justitia cooperatur. Scimus enim, quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Nonne
cooperatur nobis ille casus in bonum, unde et humiliores efficimur, et
cautiores? Nonne Dominus cadentem illum suscipit, qui ab humilitate suscipitur?
Impulsus eversus sum ut caderem, ait Propheta: sed nihil
proficit qui impulit me, quoniam Dominus suscepit me
(Psal. CXVII, 13). Sic ergo dicet fidelis anima Domino: Susceptor meus es tu. Possunt omnia dicere: Creator meus es
tu; possunt et animalia dicere: Pastor meus es tu; possunt omnes homines dicere:
Redemptor meus es tu. 0190A At vero Susceptor
meus es tu, is tantum dicere potest qui habitat in
adjutorio Altissimi. Unde et addidit: Et Deus meus.
Cur non, Deus noster? Quia in creatione, in redemptione, caeterisque communibus
beneficiis est Deus omnium; sed in tentationibus suis tanquam proprium eum
habent singuli electorum. Sic enim paratus est suscipere cadentem, et eripere
fugientem, 831 ut videri possit relictis omnibus aliis ei
soli operam dare. 3. Propterea expedit omni animae Deum semper
attendere tanquam proprium, non modo adjutorem, sed etiam inspectorem. Quando [Alias, quomodo] enim negligens poterit fieri, qui
intuentem se Deum nunquam desinit intueri? Aut quomodo non quasi proprium illum
habere videtur, qui sic eum super 0190B se videt intentum, ut
omnia interiora ejus et exteriora omni hora considerare non cesset; omnesque non
solum actus, sed etiam ipsos subtilissimos animae motus perscrutetur atque
dijudicet? Hic igitur non immerito dicere potest: Deus meus,
sperabo in eum. Et attende quod non dixerit: Speravi, aut, spero; sed, sperabo. Hoc, inquit, est votum meum, hoc propositum meum,
haec intentio cordis mei. Reposita est haec spes mea in sinu meo, et in hac
perseverabo. Sperabo in eum. Non desperabo, nec frustra
sperabo, quia maledictus qui peccat in spe, et nihilominus qui peccat in
desperatione; sed nec esse volo de his qui non sperant in Domino. Sperabo, inquit, in eum. Sed jam dic
nobis quo fructu, qua mercede, quo lucro? Quoniam ipse
liberavit me de 0190C laqueo venantium, et a verbo aspero.
Sane laqueum hunc et hoc verbum in diem alterum, et sermonem si placet, alterum
differamus. SERMO III.
De versu tertio, «Deus meus, sperabo in cum. Quoniam ipse
liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.»1. Ego utique, fratres, in hoc verbo magna mei ipsius pietate
compungor, et valde misereor animae meae. Ipse liberavit me de
laqueo venantium. Ergone bestiae sumus nos? Bestiae prorsus. Homo enim cum in honore esset, non
intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est
illis (Psal. XLVIII, 13). Bestiae profecto sunt homines, oves
errantes 0190D non habentes pastorem. Quid superbis, o homo? quid
te sciolum jactas? Vide quia bestia factus es, cui venandae laquei praeparantur.
Sed qui sunt venatores isti? Venatores utique pessimi et nequissimi,
callidissimi et crudelissimi. Venatores, qui cornu non sonant, ut non audiantur,
sed sagittant in occultis immaculatum. Ipsi rectores sunt tenebrarum harum,
astutissimi nequitia et versutia diabolicae fraudis: ita ut sicut est ante
venatorem bestia, sic ad eorum comparationem sit quilibet astutissimus hominum,
praeter eos duntaxat, qui cum Apostolo non ignorant cogitationes eorum (II
Cor. II, 11), quibus in Dei sapientia datum est fraudes deprehendere
malignorum. Obsecro vos, novellae plantationes Dei, vos qui nondum exercitatos
habetis 0191A sensus ad discretionem boni et mali, nolite sequi
cordis vestri judicium, nolite abundare in sensu vestro; ne vos, tanquam rudes
adhuc, versutus ille venator decipiat. Nam silvestribus illis et omnino
bestialibus bestiis (saeculares homines loquor) apertos satis expandit laqueos,
utpote quos facile capiendos esse non dubitat. Vobis autem, qui tanquam
prudentiores cervi serpentes necatis, et desideratis ad fontem vivum, subtiliores occultat laqueos, et
callidiora fraudis suae argumenta conquirit. Unde, obsecro vos, humiliamini sub
potenti manu Dei pastoris vestri, et acquiescite eorum consiliis, qui melius
norunt venatoris illius versutias, edocti diuturno longi temporis exercitio, et
crebris experimentis, tam in se, quam in 0191B multis. 2. Sed ecce quia jam venatores et bestias novimus; quisnam sit
laqueus iste quaerendum est. Nolo ego adinvenire ex me, nec dubium aliquid
tradere vobis. Ostendat nobis Apostolus laqueum istum: ipse enim venatorum
illorum non ignorat cogitationes. Dic nobis, inquam, beate Paule, quis sit
laqueus iste diaboli, a quo se liberatam fidelis anima congratulatur. Qui volunt, inquit, divites fieri in hoc
saeculo, incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli (Tim. VI,
9). Ergone laqueus diaboli, divitiae sunt hujus saeculi? Heu quam paucos
832 invenimus, qui ab hoc laqueo liberari exsultent! quam
multos, qui dolent quod parum sibi videntur irretiti; et adhuc quantum possunt,
ipsi se involvere et intricare laborant! 0191C Vos qui
reliquistis omnia, et secuti estis non habentem ubi caput suum reclinaret,
Filium hominis (Luc. IX, 58), exsultate, et dicite: Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium. Confitemini
illi toto corde, tota anima, tota virtute, et ex ipsis medullis cordis gratias
ei agite, dicentes: Quoniam ipse liberavit me de laqueo
venantium. Et ut noveritis quam magnum sit beneficium hoc, et sciatis quae
a Deo donata sunt vobis, audite quod sequitur: Et a verbo
aspero. O homo, vel magis bestia, laqueum non timebas? Time vel malleum.
A verbo, inquit, aspero. Quod est
hoc verbum, nisi illud insatiabilis gehennae: Affer, affer, percute, dilacera,
cito interfice, velociter spolia detrahe? Quod est verbum 0191D asperum, nisi, tollatur impius ne videat
gloriam Dei? (Isai XXVI, 10.) Quomodo exsultant venatores
capta bestia, et clamant: Tolle, tolle, infige verubus, infer prunis, et male
bullientibus impone lebetibus? Verbum asperum fuit, quod protulit domus
exasperans, populus Judaeorum: Tolle, tolle, crucifige
eum (Joan. XIX, 15). Quam horribile verbum, quam asperum, quam
crudele! Vere dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Hoc
verbum asperum tu sustinuisti, Domine. Cur, nisi ut nos liberares a verbo
aspero? Sit jam pietatis tuae, ut non sustineamus nos, quod tu dignatus es
sustinere pro nobis. 3. Respondent homines saeculares, cum eis
suademus 0192A agere poenitentiam, et dicunt: Durus est hic sermo. Nempe hoc est quod in Evangelio legimus.
Loquebatur de poenitentia ipsa Dominus, sed in figura, tanquam his quibus non
erat datum nosse mysterium regni Dei. Cumque audirent dicentem: Nisi maducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis, ejus
sanguinem, dixerunt: Durus est hic sermo, et abierunt
retrorsum (Joan. VI, 61). Quid autem est manducare ejus
carnem, et bibere sanguinem, nisi communicare passionibus ejus, et eam
conversationem imitari, quam gessit in carne? Unde et hoc designat illibatum
illud altaris sacramentum, ubi Dominicum corpus accipimus: ut sicut videtur illa
panis forma in nos intrare; sic noverimus per eam quam in terris habuit
conversationem, ipsum intrare 0192B in nos, ad habitandum per
fidem in cordibus nostris. Cum enim justitia ingreditur, ille ingreditur qui
factus est nobis a Deo Patre justitia. Sed et qui manet in charitate, in Deo
manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). Sed tamen adhuc multi nobis
dicunt: Durus est hic sermo. Ergone durum est momentaneum hoc et leve
tribulationis, quod supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur
in nobis? Durum est brevissimo et levissimo labore cruciatus illos et tormenta
redimere, quae nullus terminus finiat, nullus animus sufficiat cogitare? Durum
vobis videtur cum dicitur: Agite poenitentiam?
(Matth. III, 2.) Erratis; sed audituri estis aliquando verbum
asperum, sermonem durum, auditionem malam: Ite, maledicti, in
ignem aeternum. 0192C Ita dico vobis, hoc timete, hoc durum
reputate: et invenietis quia jugum Domini suave est, et onus ejus leve. Si in se
ipso suave illud credere necdum potestis, vel hoc non ignoratis, quoniam hujus
comparatione suavissimum est. 4. Vos autem, fratres mei, vos
pennati, ante quorum oculos frustra jacitur rete; vos qui divitias hujus saeculi
penitus reliquistis, quid timeatis a verbo aspero, quando jam liberati estis a
laqueo? Felix tu Idithum, pro quo psalmi quidam inscripti sunt (Psal.
XXXVIII, LXI, LXXVI), qui transilisti laqueum, ut omnino longe fieres a
verbo aspero. Quibus enim dicitur: Ite, maledicti, in ignem
aeternum; Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXXV,
41, 42); quibus, inquam, dicetur, nisi his qui substantiam 0192D hujus mundi habuere? Nunquid non valde exhilarantur ad verbum
hoc corda vestra, et spirituali jucunditate replentur? Nunquid non pretiosiorem
ducitis paupertatem vestram thesauris saeculi? siquidem ipsa est quae liberat
vos a verbo aspero. Quomodo namque a nobis 833 exigat Deus,
quod pro ipsius amore relictum est? Et tamen etiam hoc facitis, et de labore
manuum vestrarum Christus alitur et vestitur, ut nihil desit. Agite ergo
gratias, exsultate et dicite: Quoniam ipse liberavit me de
laqueo venantium, et a verbo aspero. Exsultate, inquam, sed adhuc interim
cum tremore. Laetos vos esse volo, sed nondum securos; gaudentes in Spiritu 0193A sancto, sed tamen paventes adhuc, et caventes a recidivo. 5. Quid enim vobis ultra pavendum est? Unum utique, idque
gravissimum, peccatum Judae, peccatum apostasiae. Bene enim factum est, ut
pennas acciperetis sicut columbae, et volaretis ad requiescendum. Nam in terra
non erat requies, sed labor, et dolor, et afflictio spiritus. Quid ergo timendum
est sic volanti, nisi ne forte cadaver vel simile aliquid in terra videat, cujus
desiderio tractus videatur a venatoribus illis pessimis, et praeparatis laqueis
capiatur, et sint novissima hominis illius pejora prioribus? Hoc, inquam, omnino
timendum est, ne quis aut corde solo, aut etiam corpore ad vomitum revertatur.
Legimus enim de filiis Israel, quia corde 0193B redierunt in
Aegyptum (Num. XIV, 3). Nam corpore reverti, clausum post eorum
talos Rubrum mare prohibebat. Hoc est quod vehementer singulis quibusque
timendum est, ne quando forte eatenus Deum offendant, ut manifeste abjiciantur
et evomantur ab eo: aut si pudor neget apostasiam corporis, tepor ipse paulatim
ingerat apostasiam cordis; ut videlicet sub habitu religionis cor saeculare
gerant, et quidquid saecularis consolationis invenire potuerint, amplectantur.
Neque enim sumus nos Apostolo sanctiores, qui tamen verebatur ne forte, cum
aliis praedicasset, ipse reprobus efficeretur (I Cor. IX, 27). Sed
id tamdiu timendum est donec laqueus contritus sit, donec corpus istud anima
deposuerit. 0193C Nam et ipsum corpus laqueus quidam est: unde et
oculus legitur animam depraedari (Thern. III, 51). Minime ergo
decet esse securum hominem, qui secum portat laqueum suum: imo vero bonum est
magis habitare in adjutorio Altissimi, ut per eum possit laqueus
evitari. SERMO IV. De versu quarto, «Scapulis suis obumbrabit tibi,»
etc.1. Confitenti humiliter, et devote gratias referenti,
non immerito ampliora beneficia promittuntur. Nam qui fidelis invenitur in
modico, jure constituetur super multa: sicut e contrario accipiendis indignus
est qui fuerit de acceptis ingratus. Itaque devotae illi gratiarum actioni
respondet Spiritus: 0193D Non id solum, inquiens, faciet, sed et
scapulis suis obumbrabit tibi. Credo in his scapulis
geminam Dei promissionem intelligendam, vitae scilicet ejus quae nunc est,
pariter et futurae. Si enim solum promitteret regnum, et in itinere deesset
viaticum, omnino conquererentur homines, et responderent: Magnum quidem est quod
promittitur, sed perveniendi illuc nulla facultas datur. Propterea qui post hoc
saeculum vitam promisit aeternam, ipse dandum etiam in hoc saeculo centuplum
providentissima pietate promisit (Matth. XIX, 29). Quid jam
excusationis habes, o homo? Profecto obstructum est os loquentium iniqua. Quid
plus afferet inimicus ad tentandum, nisi quia longa futura est vita tua? Et si
grandis tibi restat via, cur 0194A hoc timeas, cui fortis cibus
datur, ne deficere possis in via? Eliae utique cibus allatus est ab angelo, quo
nullus in humana consuetudine vilior invenitur, scilicet panis et aqua: tanta
tamen in eo fortitudo collata est, ut quadraginta diebus ambulans non
fatigaretur nec esuriret (III Reg. XIX, 5-8). Vis tibi hunc cibum
ab Angelis ministrari? Mirum valde, si non vis. 2. Quod si
cibum hunc desideras, et angelica ministeria non superba, sed humili magis
ambitione requiris; audi quomodo scriptum sit de Domino, quia tentante diabolo,
et suadente ut de lapidibus faceret 834 panem, restitit, et
dixit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod
procedit de ore Dei. Deinde tentationibus superatis, et tentatore 0194B fugato, accesserunt angeli, et ministrabant ei (Matth. IV,
3-11). Et tu ergo, si vis habere ministerium angelorum, fuge
consolationes saeculi et tentationibus resiste diaboli. Renuat consolari anima
tua in aliis, si vis in Dei memoria delectari. Cum esuris, currere suadet ad
panem: at tu potius audi dicentem, Non in solo pane vivit
homo. Cur enim tanta varietate distraheris, ut modo cibum, modo potum, modo
vestem aut lectum, nisi pro sola corporis necessaria sustentatione requiras, qui
in uno, id est in verbo Dei, potes haec omnia invenire? Manna enim est, omnem
saporem habens, et odoris delectationem; requies est vera et sincera, suavis et
salubris, jucunda et sancta. 0194C 3. Haec est
promissio vitae praesentis. Nam promissionem futurae quis explicet? Si
exspectatio justorum laetitia (Prov. X, 28), et tanta laetitia ut
omne quod desideratur in saeculo non valeat ei comparari; ipsum quod
exspectatur, quid erit? Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti
diligentibus te (Isai. LXIV, 4). Sub his itaque scapulis quatuor
nobis beneficia conferuntur. Sub his enim abscondimur: sub his ab incursu [alias occursu] accipitrum et milvorum protegimur, quae sunt
aereae potestates: sub his umbraculum salubre refrigerat nos, et repellit nimium
solis fervorem: sub his quoque alimur et fovemur. Ait enim Propheta in alio
psalmo: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die
malorum (Psal. XXVI, 5): id est, dum 0194D adhuc dies mali sunt, et in terra aliena sumus, quae data est in
manus impii, in qua non est regnum pacis, nec Deus pacis regnat in ea. Nam si
regnat, quid est quod orantes dicimus: Adveniat regnum
tuum? (Matth. VI, 10.) Necesse igitur est abscondere interim,
si quid habemus boni; quoniam thesaurum regni coelorum, qui invenit homo,
abscondit (Matth. XIII, 44). Propter quod etiam corporaliter in
claustris et in silvis abscondimur. Et si scire vultis quantum in hac
absconsione lucramur, credo nullum hic esse qui, si quartam partem eorum quae
facit, in saeculo actitaret, non adoraretur ut sanctus, reputaretur ut angelus:
nunc autem quotidie tanquam negligens arguitur et increpatur. Parumne hoc lucrum
ducitis, quod non reputamini sancti 0195A antequam sitis? An non
timetis ne forte vili mercede hic recepta, in futuro mercedem non habeatis?
Necessaria est ergo haec absconsio non solum ante oculos aliorum, sed etiam
multo magis ante te ipsum. Hoc enim habet Dominica illa sententia: Cum feceritis omnia quae praecipiuntur vobis, dicite: Servi
inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus (Luc. XVII, 10).
Vae enim nobis si non fecissemus! Et haec est utique magna virtus et summa
securitas, quando et pie vivis; et tamen plus attendis quae desunt tibi, quam
quae obtinuisse videris, oblitus quae retro sunt, et extendens te in anteriora.
Haec igitur est absconsio, quam sub scapulis Domini praestari dixeramus; qualis
forsitan absconsio fuit vel obumbratio quae Mariae facta est a Spiritu sancto ad
0195B celandum videlicet tam incomprehensibile sacramentum. 4. De protectione quoque idem iste propheta ait: Obumbrasti super caput meum in die belli (Psal. CXXXIX,
8). Sicut enim videns venientem accipitrem mater expandit alas suas, ut
pulli subeant, et habeant tutum refugium: sic nobis parata, et quodammodo
dilatato sinu extensa est summa illa et ineffabilis pietas Domini nostri. Unde
et supra dixit: Quoniam refugium meum es tu. Jam vero sub
ipsis quoque scapulis et umbraculum salubre, et protectionem habemus. Sicut enim
iste corporeus sol, licet bonus sit et valde necessarius, tamen et fervor ejus,
si temperatus non fuerit, infirmo capiti, et 0195C splendor
infirmis oculis nocet, nec est solis culpa, sed infirmitatis: sic etiam Sol
justitiae est. Unde et dicitur: Noli nimium justus esse
(Eccle. VII, 17). Non quod justitia bona non sit; sed quia, dum
adhuc infirmi sumus, oportet ipsa bona gratia temperari, ne forte elationis aut
indiscretionis vitium incurramus. Quid enim est quod incessanter orantes et
supplicantes non possumus 835 ad eam, quam desideramus,
gratiae abundantiam pervenire? Putatis quia avarus aut inops factus est Deus,
impotens aut inexorabilis? Absit hoc, prorsus absit! sed ipse cognovit figmentum
nostrum, et scapulis suis obumbrat nobis. Non tamen a petitione propterea
cessandum est: quia etsi non dat ad satietatem, dat tamen ad sustentationem:
etsi cavet nobis a fervore 0195D nimio, tamen fovet nos tanquam
mater calore suo. Hoc est enim quartum quod diximus sub scapulis ejus nobis
praestari, ut tanquam pulli calore materni corporis foveamur, ne foris vagantes
moriamur, refrigescente nimirum charitate; quae non diffunditur in nobis nisi
per Spiritum qui datur nobis. Sub his igitur pennis ejus securus sperabis, ut
videlicet de exhibitione praesentium munerum firma sit exspectatio
futurorum. SERMO V. De versu quinto, «Scuto circumdabit te veritas
ejus.»1. Vigilate et orate, ut non
intretis in tentationem (Marc. XIV, 38.) Et quis hoc dixerit,
scitis, et tempus scitis: Domini enim est verbum istud instante jam passione
sua. Et attendite quoniam ipse quidem 0196A erat passurus, et non
discipuli: nec tamen pro se dicebat orandum, sed pro illis. Unde ad Petrum ait:
Ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego
autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus
confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31, 32). Si tantum illos
oportebat timere in passione Domini, quantum nobis timendum est, fratres, in
passione nostra? Vigilate proinde et orate, ut non intretis in tentationem,
quoniam undique circumdati estis tentationibus. Unde et legistis quia tentatio est vita hominis super terram (Job VII,
1). Itaque si tot tentationibus plena est vita nostra, ut non immerito
tota ipsa tentatio debeat appellari; pervigili circumspectione opus est et
oratione, ne inducamur in eam: unde est et illud in oratione 0196B Dominica, Et ne nos inducas in
tentationem. Quia ergo undique sic circumdatus es tentationibus, scuto
circumdabit te veritas ejus, ut, quemadmodum undique bella, ita undique sint et
praesidia. In quo et omnino illud manifestum est, spirituale scutum esse
oportere quod circumdare potest. Veritas autem circumdat, quia verax qui
promittit, et sic exhibet ut promittit. Fidelis Deus, ait
Apostolus, qui non patietur vos tentari supra id quod
potestis. (I Cor. X, 13.) 2. Non incongrue
sane scuto comparatur gratia divinae protectionis, quod in superiori parte
amplum et latum est, ut caput humerosque custodiat; in inferiori vero strictius,
ut minus oneret, maxime quod 0196C graciliores sint tibiae, nec
tam facile vulnerentur, sed nec adeo periculosum sit illis in partibus
vulnerari. Sic omnino, sic militibus suis Christus ad inferiora tuenda, id est
carnem, magnam, ut ita dixerim, strictitatem atque penuriam rerum temporalium
donat; nec vult eos illarum multitudine praegravari, sed ut victum et vestitum
habentes, quemadmodum, ait Apostolus, his contenti simus (I Tim. X,
13); in superioribus vero ampliorem latitudinem, et abundantiam gratiae
spiritualis. Sic enim habes: Primum quaerite regnum Dei et
justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). De
victu utique dixit et vestitu; unde dixerat sollicitos esse non debere. Nam et
haec ipsa Pater noster coelestis benignissima pietate ministrat, ob duplicem
scilicet causam: ne vel 0196D omnino crederemus infensum, si ista
negaret, et sic desperaremus; vel illorum nimia sollicitudo, spiritualis
exercitii fieret detrimentum. Sine his enim neque vivere, neque Deo servire est.
Caeterum quanto strictius, tanto melius. 3. Itaque scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno,
a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et
daemonio meridiano. Hae sunt quatuor tentationes, quibus undique
circumdati, necesse habemus circumdari etiam scuto Domini ut sit nobis a dextris
et a sinistris, ante et retro. 836 Hoc enim praemonitos vos
esse volo, neminem super terram absque tentatione victurum, ut cui forte
tollitur aliqua, alteram securus exspectet: aut forte non securus, sed pavidus
magis: et 0197A sic petat ab ea liberari, ut nunquam sibi in
corpore mortis hujus libertatem perfectam seu requiem audeat polliceri. Qua in
re consideranda est nobis tam benigna erga nos divinae pietatis dispensatio, ut
quibusdam nos tentationibus patiatur diutius occupari, ne forte periculosiores
occurrant: ab aliquibus vero citius liberet, ut possimus in aliis, quas nobis
utiliores fore praevidet, exerceri. Verum considerandum nobis est, sed non modo,
quae sint istae quatuor quas hic ponit. Credo enim quod et hoc ordine, quo hic
numerantur, contra eos qui convertuntur insurgunt, et velut principes sunt
omnium tentationum. SERMO VI. De altera parte versus quinti, «Non
timebis a timore nocturno:» et de versu sexto, «A sagitta volante in die,»
etc.0197B 1. Solet in divinis Scripturis
adversitas designari per noctem; et scimus quia adversus eos qui convertuntur,
primum esse certamen de molestiis corporis consuevit. Caro enim, hactenus
indomita, castigari et in servitutem redigi nequaquam aequanimiter patitur; sed
adhuc memor recens perditae libertatis, acrius concupiscit adversus spiritum,
maximeque in his poenis in quibus estis vos quotidie morientes, imo vero morte
affecti tota die, quae et supra vires sunt, et ultra naturam, et contra
consuetudinem vestram. Quid igitur mirum si turbant ista, maxime eos qui necdum
consueverunt, necdum satis in promptu habent recurrere ad orationem, refugere
0197C ad meditationes sanctas, ut sic relevetur diei pondus et
aestus? Necessarium plane nobis inter ipsa nostrae conversionis initia scutum
Domini, ut non timeamus a timore nocturno. Bene autem dicitur non timendum a
timore nocturno, et non dicitur a nocte; quia non ipsa afflictio tentatio est,
sed magis timor ipsius. Nam et omnes laboramus, cum tamen non omnes inde
tentemur: et qui tentantur, multa magis timore futurae poenae, quam praesentis
dolore laeduntur. 2. Quia ergo timor ipse tentatio est, congrue
dictum est ei qui circumdatur scuto Domini, quod a tentatione hac non timebit.
Forte impugnabitur, forte tentabitur, forte timebit noctem, sed non ei timor
iste nocebit: magis autem si non fuerit dominatus, 0197D tunc
immaculatus erit, et emundabitur, sicut scriptum est, quia territi purgabuntur
(Job XLI, 16). Caminus est timor iste; sed ut examinet, non exurat,
veritas facit. Nocturnus plane et tenebrosus timor; sed facile hunc radius
veritatis exsuperat. Ingerit enim oculis cordis nunc quidem peccata quae
fecimus; ut, quemadmodum de se propheta ait, etiam nos in flagella parati simus,
annuntiantes iniquitatem nostram, et cogitantes pro peccato nostro (Psal.
XXXVII, 18, 19), nunc vero aeterna supplicia quae meruimus, ut in eorum
comparatione quae evadimus, universa quae patimur delicias reputemus: nunc
quoque coelestia praemia ad quae tendimus, crebro videlicet memorantes quoniam
non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur
0198A in nobis (Rom. VIII, 18): nunc etiam ea quae
pro nobis pertulit Christus, ut crebro considerantes quanta sustinuit illa
majestas pro inutilibus servis, erubescamus non sustinere vel parva pro
nobis. 3. Sed fortasse praevaluit veritas, praesertim tam
multiplex et usquequaque circumdans, non repellere modo, sed etiam expellere
penitus hunc timorem. Nox praecessit: ut filius lucis et diei honeste ambulans,
time sagittam. Leviter volat, leviter penetrat: sed dico tibi, non leve infligit
vulnus, cito interficit. Nimirum sagitta haec vana gloria est: non est unde haec
impugnet pusillanimes et remissos. Qui ferventiores esse videntur, ipsi paveant,
ipsi sibi caveant in hac parte: nihilominus adhuc solliciti non deserere 0198B scutum 837 inexpugnabile veritatis. Quid enim
aliud tam contrarium vanitati? Nec sane huic opponenda sagittae secreta illa et
quodammodo intima veritatis exigimus: semetipsam noverit anima, de se teneat
veritatem. Difficile prorsus, ni fallor, homo verbis laudantium hominem in vita
sua abduci poterit altum sapere, si se intus ad lucem veritatis sollicita
consideratione discutiat. Nonne enim si propriam cogitat conditionem, dicturus
est sibi: Quid superbis, terra et cinis? (Eccli. X,
9.) Nonne si propriam consideret corruptionem, fateatur necesse est
quoniam non est in eo bonum? Sed et si forte aliquid habere videtur, non
inveniet, puto, quid respondeat Apostolo dicenti: Quid habes
quod non accepisti? (I Cor. IV, 7.) et alibi: Qui stat, videat 0198C ne cadat (I Cor.
iX, 12). Postremo si fideliter computet, facile illi erit advertere quod
nec cum decem millibus possit occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se,
et omnes justitias suas tanquam pannum menstruatae reputari. 4.
Eadem quoque veritas et eis nihilominus opponenda est tentationibus quae
sequuntur. Nec enim vel sic desistit hostis antiquus, sed ad callidiora forte
convertitur argumenta. Firmam probavit utroque latere turrim: non est quod vel a
sinistris pusillanimitate timoris, vel a dextris eam humanis concutere laudibus,
in utraque jam molitione frustratus, attentet. Sed si viribus, inquit, dejicere
nequeo, forte decipere possum alicujus ingenio proditoris. 0198D Quis, putas, erit hic proditor? Plane cupiditas, radix
iniquitatis; ambitio subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli
artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes,
virtutum aerugo, tinea sanctitatis, excaecatrix cordium, ex remediis morbos
creans, generans ex medicina languorem. Contempsit vanam gloriam, ait, quoniam
vana est: forte solidius aliquid affectaret, forte honores, forte divitias.
Quantos hoc negotium perambulans in tenebris trudi fecit in tenebras exteriores,
veste spolians nuptiali, et virtutum exercitia fructu pietatis evacuans? quantos
pestis haec nequiter supplantatos turpiter quoque dejecit, ut caeteri quique,
quos latuit occultus effossor, suhitam expavescerent ad ruinam? Quid vero hunc
fovet vermem aliud 0199A quam mentis alienatio, et oblivio
veritatis? aut quid nisi veritas hunc prodendum vestigat proditorem, et negotium
arguit tenebrarum? Nimirum haec est quae dicit: Quid prodest
homini si universum mundum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui
faciat? (Math. XVI, 26.) et item: Potentes, ait, potenter tormenta
patientur (Sap. VI, 7). Haec est quae sedula suggestione
reducit in mentem, quam sit in ambitu frivola consolatio, grave judicium, usus
brevis, finis ignotus. 5. Hucusque tentationes Domini: quartam
inimicus non praesumpsit affere. Illa enim de ignorantia est: nec dubitabat sapientissimum, qui sic
moderabatur responsiones suas, ut in nullo unquam posset deprehendere quod
quaerebat. Prima siquidem 0199B tentatione esurienti suadebat de
lapidibus panem facere: sed ille nec posse, nec non posse respondens, cibum
alium praetendit, dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in
omni verbo quod procedit de ore Dei. Secunda vero tentatione praecipitium
suadebat, promittens quia non laederetur si Filius Dei esset; et sic videns
omnis civitas laudaret eum et magnificaret: et nec esse se, nec non esse
respondit. Tertia de ambitione fuit, quando omnia regna mundi promisit, si
cadens adoraret eum (Matth. IV, 3-9). Videsne quod ambitionis via
adoratio diaboli sit, qua videlicet ad honores et gloriam mundi perveniendum
suis ille adoratoribus pollicetur? Quarta, ut dixi, tentatione apud eum
abstinuit, cujus nimirum tantam esset expertus prudentiam ex responsis. 0199C 6. Quid autem adversus alios faciat, quos videt
omnimodo diligere justitiam, et odisse iniquitatem? Quid nisi ut iniquitatem
palliet virtutis imagine? Quos enim perfectos boni noverit amatores, malum 838 eis sub specie boni non mediocris, sed perfecti persuadere
conatur; ut cito consentiat qui magnopere diligit bonum, et facile qui currit,
incurrat. Hoc est igitur daemonium non modo diurnum, sed etiam meridianum. An
non hoc timuit Maria, quando ad novam angeli salutationem expavit? (Luc.
I, 29.) An non hoc insinuabat Apostolus, cum diceret: Non enim ignoramus cogitationes ejus? (II Cor. II,
11.) Ipse enim angelus satanae transfigurat 0199D se in
angelum lucis (II Cor. XI, 14). An non denique hoc ipsum metuebant
discipuli, quando videntes Dominum super mare ambulantem, clamabant putantes
phantasma esse? Et vide quam bene congruit, quod quarta vigilia noctis fuisse
dicitur (Matth. XVI, 26, 25), quando contra tentationem quartam
vigilasse discipuli perhibentur. Nec vero in re manifestissima nostro arbitror
opus esse eloquio, quod videlicet sola sit veritas, quae palliatam detegit
falsitatem. 7. Quatuor has tentationes etiam in generali statu
0200A Ecclesiae haud difficile diligens considerator inveniet.
Nonne enim timor nocturnus exercebat novellam adhuc Ecclesiae plantationem,
quando omnis qui occideret servos Dei arbitrabatur obsequium se praestare Deo?
Demum persecutione cessante et die reddita, turbavit eam gravius et afflixit
sagitta volans, quando exierunt aliqui de Ecclesia inflati spiritu carnis suae,
inanis et volatilis gloriae cupidi: et volentes sibi facere nomen, linguas suas
magnificando, diversa et perversa dogmata fabricaverunt. At nunc quidem pax a
paganis, pax ab haereticis, sed non est pax a falsis filiis. Multiplicasti
gentem, Domine Jesu, sed non magnificasti laetitiam, quoniam multi sunt vocati,
pauci vero electi. Omnes christiani, et omnes fere quae sua sunt quaerunt, non
0200B quae Jesu Christi. Ipsa quoque ecclesiasticae dignitatis
officia in turpem quaestum et tenebrarum negotium transiere: nec in his salus
animarum, sed luxus quaeritur divitiarum. Propter hoc tondentur, propter hoc
frequentant ecclesias, missas celebrant, psalmos decantant. Pro episcopatibus et
archidiaconatibus impudenter hodie decertatur, ut ecclesiarum redditus in
superfluitatis et vanitatis usus dissipentur. Superest jam ut reveletur homo
peccati filius perditionis, daemonium non modo diurnum, sed et meridianum; quod
non solum transfiguratur in angelum lucis, sed extollitur supra omne quod
dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4). Nimirum
insidiatur crudelius calcaneo matris Ecclesiae, a qua dolet caput suum esse
contritum. Hic plane 0200C gravissimus erit incursus; sed ad hoc
quoque Ecclesiam electorum Veritas liberabit, propter eos brevians dies
(Matth. XXIV, 22), et daemonium meridianum destruens illustratione
adventus sui. Et haec quidem dicta sint de tentationibus istis: nam et in
sermone quodam super Cantica canticorum memini me super his tractasse
similiter, cum meridiani hujus daemonii mentio incidisset, ex
occasione scilicet meridiani accubitus sponsi, quem sibi sponsa petierat
indicari. SERMO VII. De versu septimo, «Cadent a latere tuo mille, et decem millia a
dextris tuis, ad te autem non appropinquabit.»0200D
1. In spe vivimus, fratres, nec deficimus in tribulatione praesenti, quod in
exspectatione simus indefectibilium gaudiorum. Neque enim vana nobis haec
exspectatio, aut dubia spes videtur, innixa nimirum aeternae promissionibus
veritatis. Deinde etiam ex perceptione praesentium munerum firma est exspectatio
futurorum, et praesentis gratiae virtus nimis credibiliter attestatur
felicitatem promissae gloriae sine dubio secuturam. Nempe Dominus virtutum ipse
est rex gloriae: et in hymno quoque eumdem votis vocamus [alias, cantamus] Patrem perennis 0201A gloriae, Patrem potentis gratiae (Brev. feria 2, ad Laudes.);
cui et in psalmo canimus: Quia misericordiam et 839 veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam
dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12). Viriliter ergo sustineat in
hoc saeculo pietas colluctationem, et persecutionem quamlibet aequanimiter
patiatur. Quidni tolleret omnia, quae ad omnia valet, promissionem habens ejus
vitae, quae nunc est, et futurae? Repugnet fortiter impugnanti: quia et
repugnanti propugnator aderit indefessus, et triumphanti non deerit largissimus
remunerator. Scuto, inquit, circumdabit
te veritas ejus. 2. Necessaria plane insuperabilis
protectio veritatis non modo interim in carne degenti, sed et postmodum exeunti:
et nunc quidem ob periculosos 0201B conflictus, tunc vero ob
monstruosos occursus spirituum malignorum. Nempe et sanctissimam illam gloriosi
Martini animam voluit pars inimica nocere, et cruenta bestia sciens quod modicum
jam tempus haberet, tota profecto insania malitiae infatigabilis non est verita
prope assistere ei quoque in quo nihil habebat. Imo vero ad ipsum etiam Regem
gloriae accedere impudentissima temeritas illa praesumpsit, sicut ipse testatur:
Venit enim princeps mundi hujus, et in me non invenit
quidquam (Joan. XIV, 30). Felix anima, quae
sic interim tentationum jacula scuto veritatis repulerit, ut nil prorsus
venenatum in se coalescere passa, omnino non confundatur cum loquetur inimicis
suis in porta. Nihil in me, funeste [alias, funestum], reperies. Felix
quem sic circumdat 0201C clypeus veritatis, ut introitum quoque
et exitum ejus custodiat: exitum utique ab hac vita, et introitum in futuram,
quo videlicet nec moliatur a tergo, nec a facie mali quidpiam inimicus attentet.
Siquidem omnino opus erit illic custode, opus erit duce fideli, opus erit
consolatore magno propter horribiles illas visiones; non minus quam hic adjutore
et propugnatore contra invisibiles tentatores. 3. Glorificate
itaque, dilectissimi, et portate interim Christum in corpore vestro, onus
delectabile, suave pondus, sarcinam salutarem; etiamsi premere aliquando forte
videtur; etiamsi interdum latera tundit, et flagellat recalcitrantem; etiamsi
quandoque in camo et freno maxillas constringit et coercet; omnino feliciter.
Esto ut jumentum, qui Salvatorem 0201D portas; sed non penitus ut
jumentum. Homo, inquit, cum in honore
esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus
est illis (Psal. XLVIII, 13). Quid enim tantopere vel plangit
Propheta, vel arguit in homine similitudinem jumentorum, praesertim qui alio
quodam loco de se loqui et dicere Deo non sine quadam congratulatione videtur:
Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum?
(Psal. LXXII, 23.) Puto, imo non puto, sed scio, 0202A similitudinem aliquam jumentorum homini commendari; sed plane
non eam quae in non intelligendo, et insipientiae, sed patientiae imitatione
consistat. Neque enim succensentis similiter, sed ne plangentis quidem videretur
vox, si dixisset: Homo cum sub onere Dei esset, non recalcitravit; ut jumentum
factus est apud eum. Quis enim non illi jumento plurimum invideret, cujus in
humili tergo ad commendationem ineffabilis suae mansuetudinis dignatus est
sedere Salvator, si cum illius tam pretiosi oneris gestatione intelligentiam
quoque tam singularis habuisset honoris? Ut jumentum igitur esto, minime tamen
jumentum: patienter quidem sustinens onus, sed honorem intelligens; sapienter et
delectabiliter cogitans tam ipsius oneris qualitatem, 0202B quam
propriam utilitatem. 4. Magnus ille Ignatius, discipuli quem
diligebat Jesus auditor, martyr noster, cujus pretiosis reliquiis nostra ditata
est paupertas, Mariam quamdam in pluribus quas ad eam scripsit epistolis, Christiferam
consalutat. Egregius plane titulus dignitatis, et commendatio honoris immensi.
Nempe cui servire, regnare 840 est;
gestare hunc, non onerari est, sed honorari [alias, ornari.]
Caeterum num [alias, unde] ei, de quo nunc loquebamur, Salvatoris asello
verendum ullatenus videbatur, ne sub illa tali sarcina deficere posset in via?
An vero timendus ei aut luporum incursus, aut raptorum occursus; vel
praecipitium, seu periculum aliquod sub tanto praeside metuendum? Felix qui sic
tulerit Christum, 0202C ut a Sancto sanctorum in sanctam
civitatem mereatur induci. Non est omnino quod timeat, ne vel in via aliquod
offendiculum, vel repulsam in janua patiatur. Illi nempe jumento viam parabant
fideles populi (Matth. XXI, 7-9), huic angeli sancti: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus
viis tuis, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Sed non sunt haec
praeoccupanda modo; series magis ipsa Scripturae expositionis ordine sequenda
est. 5. Cadent a latere, inquit, tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non
appropinquabit. Hic enim versus hodie nobis tractandus est; non ignoratis.
In praecedenti sane capitulo quod novissime tractabatur, dictum est, si
recolitis, quemadmodum 0202D a quatuor quibusdam maximis equidem,
gravissimisque tentationibus hujus vitae, protectio liberet veritatis; videlicet
a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris,
ab incursu et daemonio meridiano. Quod igitur sequitur: Cadent
a latere tuo mille, etc. futurae magis vitae arbitror assignandum. Unde et
in principio sermonis hujus meministis adhuc, ni fallor, sententiae apostolicae,
qua videlicet valere ad omnia pietatem, vitae quoque ejus quae nunc est, et
futurae 0203A promissionem habere commendat (I Tim. IV,
8). Audite ergo, et audite in laetitia cordis vestri, quod ad futurae
vitae promissionem, vestramque exspectationem pertinere videtur. Ubi est
thesaurus vester, sit et cor vestrum. Et quidem studiose audistis praesentia,
non sum immemor; sed studiosius decet futura audire. Nam et pseudopropheta,
Balaam dico, recolite qui historias nostis: et ipse, inquam, iniquus justorum
mortem optabat, et novissima sua horum similia fieri precabatur (Num.
XXIII, 10). Tantus est pietatis fructus, tanta justitiae merces, ut ne ab
ipsis quidem non desiderari queat impiis et injustis. Minus tamen oblectat
canticum Sion salices Babylonis. Suspendenda proinde organa apud eos;
lamentandum magis super flumina Babylonis, si forte persuaderi 0203B eis possit ut plangant. Hic plane cantandum est, ubi non deerunt
qui tota alacritate spiritus saltent ad vocem psalterii, ad canticum Sion; et
vehementia quadam sacri desiderii ad eam gestiant praevolare, dicentes: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et
requiescam? (Psal. LIV, 7.) Quid enim aliud exsultare, quam ex
se ipso saltare est? Minus sapit iis qui medio adhuc periclitantur in mari,
jactantur undis, aguntur fluctibus, quamlibet favorabile sit, quod de remoti et
prope jam desperati tranquillitate seu amoenitate littoris nuntiatur. Sed nec ad
ejusmodi pertinet animam quod hodie nobis propositum est: neque enim talis
quaepiam adhuc meretur audire: Cadent a latere tuo mille, et
decem millia a dextris tuis. Memento cui haec promissio facta sit, 0203C nempe ei qui habitat in adjutorio Altissimi,
in protectione Dei coeli commorabitur. 6. Audiat igitur is
qui salutis portui cogitatione jam et aviditate appropinquat, qui praejactata
velut quadam anchora spei suae terrae illi desiderabili inconvulsibiliter
inhaesisse videtur, cunctis diebus, quibus nunc militat, exspectans donec veniat
immutatio sua. Certissima sane et praecipua propinquatio portus hujus, haec ipsa
conversatio, in qua positi estis, exitus praeparatio est, vocationis videlicet
et justificationis divinae. In his nempe duobus fidelis quaedam constituta est
connexio velut cujusdam aeternitatis ad aeternitatem, id 841
est magnificationis ad praedestinationem: quarum equidem sicut praedestinatio
0203D nullo est praecisa principio, sic et magnificatio
nihilominus nullo unquam fine claudenda. Ne vero eam, quam diximus, quasi
geminae hujus aeternitatis mediam connexionem esse putes nostrae adinventionis,
Apostolum audi, si non eamdem tibi manifestius ipse commendat: Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis
Filii sui. Quomodo, putas, aut quo ordine magnificabit? siquidem quae a Deo
sunt, ordinata sunt. Num a praedestinatione ad magnificationem saltu quodam
pervenies repentino? Provide tibi medium pontem, aut magis ingredere jam
paratum. Quos praedestinavit, inquit, hos et vocavit: quos autem vocavit, hos et justificavit: et quos
justificavit, hos et magnificavit (Rom. VIII, 29, 30). 0204A 7. Haec via equidem bona videtur nonnullis
hominibus; sed et bona est, nihil super ejus fine timendum. Non tibi sint viae
hujus suspecta novissima: perge securus, tanto vividius, quando certius ea jam
propinquare videntur. Nempe tenes media: quomodo non novissima propinquarent?
Agite, inquit, poenitentiam:
appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Sed regnum, inquies, coelorum vim patitur, et
violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). Nullus mihi ad hoc
nisi per medios hostium cuneos patet accessus. In itinere medio sunt gigantes,
in aere volitant, obsident transitum, observant transeuntes. Attamen
fiducialiter age, ne timeas. Magni sunt, multi sunt; sed, cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.
Cadent undique, nunquam 0204B tibi deinceps in perpetuum
nocituri: parum est; non appropinquaturi. Equidem videbit peccator et irascetur,
sed a latere veniet: quod videlicet praeveniat te misericordia Dei tui, eadem
quoque nihilominus etiam misericordia subsequatur, et introitum videlicet tuum,
ut quidem supra meminimus, et exitum tuum custodiens. Alioquin quid in illo tam
terribili spiritualium nequitiarum occursu humani posset consistere sensus, quod
non intolerabili concuteretur horrore? 8. Quid putatis,
fratres? si vel uni alicui e tam multis principibus tenebrarum in medium vestri
irruere, et in tota feritate sua ac tenebrosi enormitate corporis apparere
liceret; quis illum posset vel corporis sensu sustinere, vel cordis? Denique
ante 0204C hos paucos dies (ipsi scitis) unum quemdam ex vobis,
et prius dormientem, et postea excitatum, tam graviter phantasia nocturna
perturbare permissa est, ut vix illa die rationis compos, vix potuerit esse
securus. Etiam omnes vos pariter expavistis cum territus ille terribilem nimis
exclamasset in vocem. Erubescendum sane, quod usque adeo fides in vobis, vel
dormientibus, visa fuerit obdormisse: sed ad nostram sine dubio factum est
admonitionem, ut tota sollicitudine meminerimus adversum quos nobis sit
colluctatio, nequando scilicet aut ignari hostilis invidiae, aut protectionis
divinae inveniamur ingrati. Ex vehementissimo siquidem proprii cruciatu livoris
in tantum prorupit malitia inveterata furorem, his 0204D praesertim diebus sanctis, acrius sese indicans vestra devotione
torqueri. Eodem sane tabescentis insaniae zelo, sed licentia ampliori,
exeuntibus sanctis adest, nonnisi a latere tamen. Neque enim vel occurrere jam a
facie, quasi ut vim faciat; vel a tergo repere, tanquam ut decipiat,
permittetur. 9. Sed nec juxta iter quidem scandalum de caetero
ponet tibi: ad te enim non appropinquabit. Non modo non attinget ut feriat, sed
nec accedet ut terreat. Puto enim, id verebaris, ne te forsitan gravis ad illas
tam monstruosas effigies, et larvalium tantam multitudinem facierum horror
invaderet. Sed egregius tibi Paraclitus et efficacissimus aderit consolator,
ipse nimirum de quo legisti: Coram illo procident Aethiopes,
et inimici ejus terram lingent 0205A (Psal. LXXI,
9). Plane ad nihilum deducetur in conspectu ejus malignus, sic timentes
se glorificabit. Praesente te, Domine Jesu, quantumlibet irruant hostes, imo non
irruant, sed ruant; confluant undique, sed ut fluant, et pereant a conspectu
Domini, quemadmodum fluit cera a facie ignis. Quid 842 enim
metuam deficientes? quid trementes paveam? quid verear cadentes? Etsi ambulavero
in medio umbrae mortis, non timebo mala, dummodo tu mecum sis, Domine Deus meus
(Psal. XXII, 4). Siquidem protinus aspirabit dies, et inclinabuntur
umbrae, cadent hinc inde principes tenebrarum. Quos enim nunc quoque, dum inter
malignas eorum occultasque suggestiones per fidem adhuc, non per speciem
ambulamus, fides tamen victoriosa triumphat; quomodo 0205B non
facilius ipsa jam tunc propalatae cognitio veritatis evidens cum suis illis
tenebrosis ferrugineisque imaginibus exsufflabit? Nec causeris forte de numero,
vel ipsam saltem multitudinem verearis. Memento sane quod ad unum Salvatoris
imperium ab obsesso jam et diu possesso unius hominis corpore daemonum legio
tota discessit, et ne ipsos quidem ausa est, nisi ab eo jussa, contingere porcos
(Psal. XXII, 4): quanto magis ipso duce, quotquot fuerint, undique
cadent cum ingenti admiratione et confusione, dicentes.: Quae
est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata? (Marc. V, 1-16.)
Intrepidus itaque et omnino impavidus, magis autem gratulabundus et 0205C laudans, oculis tuis considerabis: nec sane jam vel
impugnationem sustinebis, vel furorem pavebis, sed magis retributionem
peccatorum videbis. 10. Et quidem videntur sufficere posse
hodie quae dicta sunt: sed adhuc sane aliquos vestrum nonnulla arbitror
exspectatione suspendi. Movet enim studiosiores quosque, ni fallor, quidnam sibi
velit, quod a dextris quidem decem millia, a sinistris vero mille perhibet esse
casuros. Nam latus sane quod simpliciter dicitur, nonnisi sinistrum hoc loco
licere accipi puto, praesertim quod dextrum quidem incontinenti proprio
designetur ex nomine. Et quidem non sine certi ratione mysterii a sinistris
multos, sed multo plures a dextris casuros esse praedixisse videtur. Nisi forte
quis tam hebes fuerit et insulsus, ut in eo quod 0205D dicitur,
mille, et decem millia (Cant. VI, 9), certam
exprimi putet numeri taxationem, et non magis superabundantem comparationem. Nos
enim sic non divinas Scripturas accipimus, sed neque Ecclesia Dei. Cadent ergo a
sinistris quidem mille, a dextris autem decem millia: quod videlicet
abundantiori malignitate, et velut copiosiore manu dextris insistere partibus,
dextrum latus appetere consuevissent. Quod quidem si magnum illud Ecclesiae
corpus considerare libet, facile satis advertimus, longe acrius impugnari
spirituales viros ipsius Ecclesiae, quam carnales: quae nimirum duo ejus latera,
dextrum sinistrumque puto non inconvenienter accipimus. Agit hoc sane superba
semper invidiosa malitia, perfectiores quosque vehementius pulsans, juxta illud:
0206A Esca ejus electa; et iterum: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod
influat Jordanis in os ejus (Job XL, 18). Agit, inquam, etsi
non sine certa divini dispensatione consilii, qui quidem nec imperfectiores,
supra id quod ferre possunt, tantari permittit, faciens cum tentatione
proventum; et perfectioribus non modo gloriosiores, sed et numerosiores parat ex
hoste triumphos. Tota ergo pariter electorum Ecclesia coronabitur, quod ex
utraque parte sui legitime certaverit, utroque nimirum cornu tam potenter
interim ventilans inimicos, ut paulo post manifestius cadere videantur a latere
ejus mille, et decem millia a dextris ejus. Sic nimirum olim jam quidem David
perfectiore virtute probata, necdum vero propalata in Israel reprobatione 0206B Saulis, canebant in choro dicentes: Percussit
Saul mille, et David decem millia (I Reg. XVIII, 7).
11. Sin autem ad singulos magis placet hoc referri, non vobis deest ne in hac
quidem parte spiritualis intelligentiae via, dummodo propriam super hoc
experientiam consulatis. Longe siquidem ampliori sollicitudine, et calliditate
multiplici pars adversa vulnerare [alias,
vulnera] in nobis dexteram satagit, quam sinistram: nec tam corporis profecto,
quam cordis laborat auferre substantiam. Utramque nimirum prosperitatem humano
generi invidere noscuntur: utraque nos [alias, eos]
felicitate 843 privare contendunt, et coelesti videlicet, et
terrena; sed longe amplius rore coeli, quam pinguedine 0206C terrae. An vero incongrue haec dixerimus duo latera, quibus
nimirum duplicem hominis substantiam constat inniti, vos judicate. Nam quod
spiritualia quidem bona attribuimus dexterae, sinistrae vero carnalia, minime
prorsus vereor arguendum; praesertim a vobis, quibus semper studii est, nec
dexteram aliquando sinistram, nec sinistram dexteram reputare. Nec vero aliter
vera quidem Sapientia probat, quam ut in sinistra divitiae et gloria, in dextera
autem sit longiturnitas vitae (Prov. III, 16). Nam et hoc sane
nullatenus expedit ignorare, quanam vobis vehementius instet pervicax hostium
multitudo. Illic nempe studiosius repugnandum, ubi gravior urget necessitas, ubi
totum belli imminet pondus, ubi colluctationis ratio universa consistit: 0206D unde vobis paratur tota aut victis ignominiosa captivitas, aut
vincentibus gloria triumphalis. 12. Denique propter hoc, non
quidem ad insipientiam vobis, tundendum libere adversario videmini latus
exposuisse sinistrum, ut dexterum proinde tota sollicitudine conservetis. Haec
nimirum commendata a Christo, et Christianis omnibus imitanda serpentis
prudentia est, ut caput solum toto, si necesse fuerit, exposito corpore tueatur.
Haec vera philosophia, hoc consilium Sapientis, ut omni custodia servetur cor,
quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Haec denique gratia et
misericordia Dei in servos ejus, et respectus in electos illius; ut eorum
interim sinistram quidem velut dissimulans, dexterae semper studiosus protector
assistat. Hinc est quod de se ipso propheta 0207A testatur: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est
mihi ne commovear (Psal. XV, 8). Nunquid non et illius manum
dexteram, et solam eam putas dexteram tenuisse, cujus totam in facultatem
pariter et in carnem licere passus est, quidquid libere visum est inimico? Verumtamen animam, inquit, ejus serva
(Job II, 6). Utinam mihi semper a dextris sis, Jesu bone! utinam
semper teneas manum dexteram meam! Scio enim et certus sum quoniam nulla nocebit
adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Tondeatur interim et tundatur
sinistrum latus; pulsetur injuriis, vellicetur opprobriis: libens illud expono,
dum a te custodiar, dummodo sis ipse protectio mea super manum dexteram
meam. 0207B 13. Forte etiam mille qui a
sinistris casuri sunt, homines magis intelligendi sunt, quam daemones. Hi
nimirum nobis nonnisi ob temporalia quaelibet adversantur et transitoria bona,
quae quidem aut nos habere invidiosa malignitate suspirent, aut cupiditate
injusta sese potius doleant non habere. Forte enim mundi hujus conantur auferre
substantiam, forte favorem hominum, forte ipsam corporum vitam. Usque huc
saevire humana persecutio potest; animae vero non habent quid faciant. Nam
daemones quidem superna nobis et aeterna potius invidere noscuntur, non tamen ut
sibi cedat, quod irreparabiliter amiserunt; sed ne illuc pauper de pulvere
suscitatus accedat, unde ipsi in gloria conditi irreparabiliter ceciderunt.
Indignatur et livore tabescit obstinata 0207C malignitas humanam
fragilitatem obtinere, quod retinere ipsa non meruit. Sed etsi quando forte
cuivis temporalia damna aut inferre conantur, aut gratulantur inferri; haec
eorum tota molitio est, ut jactura exterior vel eidem ipsi, vel alteri occasio
sit interna: sicut e regione homines, quoties ea suadere nobis, aut quolibet
modo efficere curant, unde dextera nostra laedatur, non hoc quidem principaliter
agere, sed temporale aliquod cuivis proventurum, vel sibi scilicet, vel nobis,
vel alteri forte cuipiam; aut detrimentum aut emolumentum exinde seu captare,
seu propulsare velle videntur. Nisi forte eatenus quis in daemonem transierit ex
homine, ut optare ullo modo possit quemlibet sibi inimicissimum hominem aeterna
damnatione multari. 0207D 14. Quid nos miseri
dormitamus a spirituali studio, quos tam multipliciter insectatur nequitia
spiritualis? Et pudor est dicere, et silere prohibet vis doloris. 844 Quantos enim invenire est, fratres, ex his quoque qui in
religionis habitu et proposito degunt perfectionis, quos terribilis illa
prophetae sententia comprehendisse videtur: Si oblitus fuero
tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea! (Psal. CXXXVI,
5.) Nempe sinistri custodiae lateris tota sollicitudine incubantes,
callent admodum, sed sapientia hujus saeculi, cui abcenuntiasse debuerant: ea
quoque nihilominus quam revelat caro et sanguis, quibus juxta Apostolum noluisse
acquiescere videbantur (Galat. I, 16). Denique videas eos tam avide
lucra 0208A captare praesentia, tam saeculariter transitoriis
utilitatibus adgaudere, ad terrenarum damna vel minima facultatum tam
pusillanimiter turbari, tam carnaliter super his decertare, discurrere tam
impudenter, tam irreligiose saecularibus sese implicare negotiis, ac si hoc
esset tota eorum portio, haec universa substantia. Attentius sane agricola
pauperem excolit fundum, sed cui forte nulla amplior pretiosiorve sit possessio.
Buccellam panis in sinu suo mendicus abscondit, quod in saccellis suis solum hoc
metalli genus aeruginet. Tu quid ita extremae huic paupertati, et quidem proprii
male prodigus laboris, incumbis? Est et alia tibi possessio, etsi forte remota.
Erras. Nil tam prope nos, quam quod intra nos est. At forte non quidem longius
positam, 0208B sed inutilem esse causaris, ut hic tibi quaerendam
magis sufficientiam putes. Falleris: ibi magis invenies, imo non invenies nisi
ibi. An vero aestimas quod vel operam tuam non exigat, vel minus respondeat
operanti? aut certe in tuto credis esse locatam, nec ulla deinceps sollicitudine
custodis egere? Quodlibet horum sapias, scito quod desipias vehementer. Ibi enim
quammaxime quae seminaverit homo, haec et metet (Id. VI, 8). Sed et
qui parce seminat, parce et metet; qui vero in benedictionibus seminaverit, de
benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6), ut faciat unum
tricesimum, unum sexagesimum, unum centesimum. Habes autem thesaurum istum in
vasis fictilibus, si tamen adhuc habes. Puto enim, jam amisisti; puto, jam
sublatus est; puto, 0208C jam comederunt alieni robur tuum, et
ignorasti; nec potes thesauro tuo cor apponere, quippe qui thesaurum ipsum non
habeas. Alioquin, quaeso te, si tam sollicitus es, si nec minima spernis, si tam
prudenter servas paleas tuas; etiam horreum tuum servare memento et custodire.
Imo vero non exponas thesaurum tuum, qui sic incubas sterquilinio tuo. Forte
enim illud tibi invident mille, sed istum obsident decem millia, nec minus
superabundantes astutia et crudelitate quam numero. Cadent, inquit, a latere tuo mille, et
decem millia a dextris tuis. Verte illuc oculos fidei. Forte enim jam
irruperunt aditus, forte jam libere diripiunt omnia, forte jam spolia ipsa
distribuunt. Quid sinistro lateri tam male 0208D studiosus
observator inhaeres, nisi quod non in latere jam tibi esse, sed in facie
sinistra videntur, quod haec provideas in conspectu tuo semper; et qui tangit
hoc, non latus tetigisse putetur, sed pupillam oculi tui? 15.
Caeterum jam nunc tibi provide, quisquis es dextri negligens, sinistri lateris
cultor, ne cum haedis locum accipias in sinistra quam elegisti (Matth.
XXV, 33). Asperum verbum est, fratres: non immerito expavistis. At cavere
non minus necesse est quam pavere. Et quidem Dominus meus Jesus post caetera
inaestimabilis suae erga me beneficia pietatis, etiam dextrum sibi propter me
passus est latus fodi: quod videlicet nonnisi de dextera mihi propinare vellet,
nonnisi in dextera locum parare refugii. Utinam 0209A ego talis
merear esse columba, quae in foramine petrae habitet, et in foramine lateris
dextri. Considera tamen hoc vulnus eum penitus non sensisse. Neque enim illud
excipere voluit, nisi jam soporatus in morte: ut moneret te, quamdiu vivis, in
hujus semper lateris vigilare custodia; sed et mortuam censeri eam animam
oportere, quae quidem perniciosa insensibilitate dissimulet in dextera sibi
vulnus infligi. Merito quidem in sinistro latere positum esse dicitur cor
hominis, quod affectatio ejus prona sit semper et proclivis in terram. Nec sane
ignorabat hoc miserabiliter 845 ingemiscens: Adhaesit, inquit, pavimento anima mea,
vivifica me secundum verbum tuum (Psal. CXVIII, 25). Sed ne
his quidem in hoc pondere nos conditionis humanae 0209B et
gravedine cordis volebat remanere qui sic admonens loquebatur: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum (Thren. III,
41). Plane id suadebat, ut a sinistro latere erigerentur ad dextrum.
Saecularis militia, fratres, in sinistro tantum latere clypeum portat: non
imitemur, si inter eos nolumus deputari, quos huic saeculo militare constat, non
Christo. Nemo, inquit, militans Deo,
implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4): hoc est,
scutum applicat non tam dextrae, quam sinistrae. 16. Attamen,
fratres, utrumque nobis latus tegendum est, si meministis. Scuto, inquit, circumdabit te veritas
ejus: et Apostolus ipse, Per arma, inquit, justitiae a dextris et a sinistris (II Cor. VI,
7). Caeterum ipsam audi justitiam. Forte enim non eadem 0209C utrique lateri forma praescribitur. Nempe hinc quidem mandatur,
Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum
irae (Rom. XII, 19): et, In patientia vestra
possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Inde vero
praecipitur, Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV,
27). Et item, Resistite diabolo, et fugiet a vobis
(Jacobi IV, 7). Audi adhuc quomodo tegas latus utrumque. Providentes bona, ait idem apostolus, non
tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17).
Haec est enim voluntas Dei, ut benefacientes, non modo tabescere malignorum
daemonum invidiam, verum etiam obmutescere faciatis imprudentium hominum
ignorantiam (I Petr. II, 15). Numquid tamen in aeternum erit nobis
haec 0209D protectio necessaria? aut semper [alias, certe] ab utroque latere hostile agmen instabit? Erit
quando non modo non instabunt, sed nec stabunt quidem. Cadent
a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.
Siquidem nec humana malitia jam tunc habebit quid faciat; nec daemonum millia
plus verebimur, quam totidem vermium agmina, vel muscarum. Haud aliter denique
intuebimur eos, quam filii Israel, transmisso jam mari Rubro, undique sui
Aegyptios mortuos, sed et rotas curruum ire in profundum cernebant: ut et nos
scilicet, longe tamen securius et delectabilius, cantemus Domino, quod gloriose
honorificatus sit, equum et ascensorem ejus dejiciens in abyssum (Exod.
XIV, XV). SERMO
VIII De versu octavo, «Verumtamen oculis tuis considerabis, et
retributionem peccatorum videbis.»0210A 1. Brevius quidem vobis aliquando, dilectissimi, loqueremtur, si
crebrius id liceret: quod et vos credimus nonnunquam advertere potuisse.
Caeterum quoties, ipsa diei praeoccupante malitia, pluribus forte diebus
molestissimum sustinuimus a vestra exhortatione et consolatione silentium,
neminem vestrum reor oportere mirari si, tempus ipsum redimere cupientibus
nobis, sermo rarior interdum protractior videatur. Hoc sane nobis actum sit
brevi prooemio, ut hesterni pariter hodiernique sermonis, illius quidem
prolixitas, hujus vero brevitas excusata apud vos habeatur. Vereor siquidem
minus 0210B gratam fore nonnullis vel fuisse illam, vel istam
fore; aut magis utramque quam alteram. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno, a
sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et
daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis,
ad te autem non appropinquabit. Diximus hinc praecedentibus sermonibus quod
dignata est Veritas ipsa largiri, quemadmodum scilicet fidelem animam interim
quidem a tentationibus, postmodum vero a difficultatibus tueatur. Quae tamen
utraque brevius quidem in alio psalmo idem iste propheta commendans, In te, inquit, eripiar a tentatione, et in
Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII, 30): quod ipso nimirum
duce, nec hic gradiens offendiculum, nec 0210C egrediens hinc
obstaculum pateretur. In altero ergo crebra ereptio, in altero plena jam et
secura liberatio designatur. Nam in hoc sane tertio quod 846
adjungit, Verumtamen oculis tuis considerabis, etiam
felicitatis non modicae promissionem arbitror contineri. Cadent, inquit, a latere tuo mille, et
decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis
tuis considerabis. Ita oro, Domine, ita fiat. Cadant illi, et non cadam
ego; paveant illi, et non paveam ego; confundantur illi, et non confundar
ego. 2. Evidentius siquidem paucis hoc loco verbis et animae
mihi immortalitas commendatur, et ipsius quoque fides astruitur corporeae
resurrectionis. 0210D Nempe ruentibus illis futurus sum ipse qui
videam, et ne isti quoque, quibus eorum novissimam intuear retributionem, oculi
defuturi. Neque enim simpliciter oculis, sed oculis, ait,
tuis considerabis: istis utique qui nunc languent prae
inopia, et deficiunt, dum speras in Deum tuum. Et vere, fratres deficiunt oculi
dum speramus. Quod enim videt quis, quid sperat? Spes,
inquit, quae videtur, non est spes (Rom. VIII,
24). Ipsis ergo jam tunc considerabis oculis, quos modo quidem nec levare
audes ad coelum; ipsis plane, qui toties interim fluunt lacrymis, ac crebris
compunctionibus atteruntur. Nec enim novos tibi instaurandos putes, sed tuos
utique restaurandos. Quid tamen de oculo dixerim, etsi minutissima,
eminentissima tamen, excellentissimaque 0211A humani corporis
portione? Reposita est in sinu nostro beata spes, ex promissione utique Veri
tatis, nec capillum quidem de capite periturum (Luc. XXI,
18). 3. Forte tamen idcirco signanter visio promittitur
oculorum, quod hoc quidem summum interim animae desiderium videatur, ut videat
bona. Credo, inquit, videre bona Domini
in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Supremas nimirum corporis
sui fenestras supernae aperiri desiderat veritati, per speciem magis ambulare
gestiens, quam per fidem. Sane fides ex auditu, non ex visu. Denique substantia
est sperandarum rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). Et
in fide ergo, sicut et in spe, deficit 0211B oculus, auris
proficit sola. Dominus Deus aperuit mihi aurem, ait
propheta (Isai. L, 5): sed quandoque etiam oculum revelabit. Erit
quando jam non dicetur, Audi, filia, et vide, et inclina aurem
tuam (Psal. XLIV, 11): sed, leva potius oculos tuos, et
contemplare. Quid? Plane jucunditatem et exsultationem, quam thesaurizat super
te Deus tuus. Quid? Plane non ea modo, quae interim quidem etsi non videre
adhuc, et audire tamen, et credere potes; verum etiam quod sicut non vidit
oculus, sic nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit
Deus diligentibus se (Isai. LXIV, 4, et I Cor. II, 9). Nimirum
tanta capiet oculus resurrectionis, quanta nec auditus, nec animus ipse nunc
capiat. Ob hanc denique tam vehementem animae 0211C concupiscentiam videndi, scilicet quod audit et credit, alium
quoque evidentissimum futurae praeconem resurrectionis ipsorum propriam
mentionem fecisse arbitror oculorum. Rursum, ait, circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem
meum: quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi
sunt: et adjecit, Reposita est haec spes mea in sinu
meo (Job. XIX, 26, 27). Forte tamen
considerandum attentius quod ait, Oculi mei, sicut et in
Psalmo, Oculis, inquit, tuis
considerabis. Numquid enim mei esse oculi nunc videntur? Plane non mei.
Nonnunquam sane visi sunt fuisse mei, quod ipsi quoque ad eam pertinere
noscantur, quam male servaturus accepi, paternae substantiae portionem. Nempe
velociter profligata 0211D est, universam citius
dissipavi. Occupavit membra omnia lex peccati, libere intrabat mors per
fenestras meas; cujus nimirum factus eram servus etiam ego ipse. Miser equidem
servus, non sane homini serviens, sed immundo pecori et coenoso. Neque enim
mercenaria saltem conditione famulabar, sed plane servili. Nisi forte mercedem
quis dari putet, cui etiam cibus negatur, et cibus quoque ipsa esurie
perniciosior. Cupienti siquidem porcorum siliquas nemo dabat, ut porcis viverem,
nec conviverem porcis. Denique [alias, deinde] numquid meus tunc oculus erat,
quando depraedabatur animam meam? Qua quidem 847
necessitate demum coactus sum beneficium resignare [alias, refutare]
in manu dominatoris, 0212A ut quod omnino non poteram, ipse sibi
illud ab hostili tyrannide vindicaret. 5. Considerate
attentius, dilectissimi, et animadvertite in quanam potestate evaseritis
Pharaonis intolerabile jugum, ut jam membra vestra non sint arma iniquitatis
peccato, nec regnet ultra in mortalibus corporibus vestris. Non est hoc operis
vestri, fratres: dextera Domini facit virtutem; solus hoc potest ille, qui nihil
omnino non potest. Ne dixeritis, Manus nostra excelsa
(Deut. XXXII, 27); sed tam salubriter quam veraciter confitemini
quia Dominus facit haec, omnia. Denique nemo sibi dubitet omnimodis esse
cavendum, ne forte donec adhuc dies mali sunt, et nulla usquam securitas homini,
hanc suam possessionem de manu tam pii, tamque providi 0212B tutoris, in periculosam perniciosamque interim libertatem
recipere velle praesumat. Quod enim aemulatur Pater, pro te aemulatur: nec
invidentiae, sed providentiae est, quod sibi totam jubet manere substantiam, ne
pereat tibi. Denique ubi ad magnam illam sanctamque civitatem perveneris, cujus
fines posuit pacem, ubi nullus jam hostium timeatur incursus; non modo reddet te
tibi, sed dabit insuper et se ipsum. Interim sane a voluntatibus tuis avertere,
et Deo dicata membra nulla tibi temeritate usurpes, sciens quod pietati
sanctificata non absque gravi sacrilegio in usus vanitatis, curiositatis,
voluptatis, aut ejusmodi saecularis operis assumantur. Nescitis, ait Apostolus, quod corpora
vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis 0212C vestri? et item, Corpus, inquit, non fornicationi. Sed cui? Numquid tibi? Plane sit tibi
liberum, sed si eripere illud, aut ereptum saltem deinceps a fornicationis
impetu vindicare propriis viribus potes. Quod si forte non potes, imo quia vere
non potes, sit corpus non fornicationi, sed Domino
(I Cor. VI, 19, 13): serviatque interim sanctificationi, ne
corruptioni denuo pejus servire contingat. Humanum dico
ait Apostolus, propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut
exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete
membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI,
19). Verum id quidem propter infirmitatem, ut ipse quoque praemisit.
Caeterum ubi resurrexerit in virtute quod in infirmitate fuerat seminatum, nulla
jam erit necessitas 0212D serviendi. Ubi et securitas libera
fuerit, et secura libertas, quidni multo magis reddat eum sibi? Quidni potius
libertate donet fidelem servum magnus ille Paterfamilias, quandoquidem et super
omnia bona sua constituet cum? 6. Jam tunc ergo oculis tuis
considerabis, si tamen eos fideliter agnoveris interim esse ejus, non tuos. Nam
et praeter eam quam diximus, voti utique tam necessarii rationem, quo nimirum
membra ipsa, quae tibi a peccati tyrannide vindicare omnino non posses, propriis
abrenuntians voluntatibus, divino cultui mancipasti; nunquid vel modo tua esse
videntur, in quibus adhuc contraria lex, etsi non regnat, habitat tamen: in
quibus poena peccati, 0213A secundus equidem hostis tuus, non
modo manet, sed et praevalet et libere dominatur? Tunc tuum dixeris corpus, quod
mortuum est propter peccatum; aut animae esse, quod animam aggravare non cessat?
Plane si quis suum illud dicere cupit, non aliud convenienter dixisse videbitur,
quam onus suum, quam carcerem suum. Alioquin quonam modo tuos dixeris oculos,
quos sane interim, vis, non vis, toties somnus occupat, fumus turbat, exiguus
pulvis sauciat, noxius humor obnubilat, dolor acerbus excruciat, vel ipsa demum
novissima mors excaecat? At tunc plane tui erunt, quando omnia ista non erunt:
ut vere jam tuis oculis considerare sit, quibus nimirum pro libito deinceps
utaris ad omnia tam libere, quam secure. Neque enim avertendi de 0213B caetero erunt oculi, ne videant vanitatem, quod purissimam
videant veritatem: multo minus intrabit per fenestras mors, quod ipsa quoque
inimica novissima destruatur. An vero times eos e tanta plenitudine 848 luminis, ubi singuli justi tanquam singuli soles fulgeant,
aliquando caligaturos fore? Timendum id plane, si non ipsos quoque oculos, sicut
caetera humani corporis membra, resurrectio glorificaret. 7.
Et retributionem peccatorum videbis. Hoc plane eis grave
tormentum, et magnus quidam malorum cumulus erit. Forte enim quodcunque solatium
videretur, eorum quos tam malitiose impugnaverint, in tormentis suis vel
conscientia latere, vel ipsos saltem declinare posse conspectus. Verumtamen etsi
0213C illis ex hac nostra consideratione immensum quoddam
miseriae pondus accedat, nobis quae necessitas erit, quae utilitas, quae
voluptas? Quid enim modo tam irreligiosum, imo quid tam inhumanum et exsecrabile
videretur, quam cruore quantumlibet inimicorum, quantumlibet iniquorum, pascere
velle oculos, et oblectare aspectus suppliciis miserorum? Attamen sicut videbit
peccator et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet (prius enim benedicti
vocabuntur in regnum, quam maledicti in caminum dejiciantur ignis aeterni, quo
videlicet acrius doleant, videntes quid amiserint); sic justi quoque videbunt,
et laetabuntur, considerantes quid evaserint. In illa ergo tanta separatione,
quemadmodum 0213D haedis agnorum visio gravissimi livoris occasio
fiet; sic electis e regione consideratio reproborum, immensa quaedam materia
gratiarum actionis et laudis. Unde enim justi tam magnifice gratias agerent,
nisi cum inexcogitabili felicitate qua perfruuntur, ipsam quoque retributionem
cernerent injustorum, a quibus equidem sola misericordia Redemptoris segregatos
sese esse fidelissime et devotissime recordantur? Unde vero impii tanto animi
furore tabescerent, nisi in regnum summae beatitudinis coram sese vidissent
alios introduci, et tunc demum in illos sese fetores, in illos horrores, in
illos aeterni incendii cruciatus, in illas denique immortalis mortis miserias
gemerent esse damnatos? Ibi enim, inquit, fletus, et stridor dentium (Matth. XIII, 50).
Fletus 0214A quidem ob ignem qui non exstinguitur, stridor vero
ob vermem qui non moritur. Plane fletus ex dolore, stridor dentium ex furore.
Fletum nempe tormentorum immanitas, stridorem dentium vehementia ipsa
tabescentis invidiae, et obstinata malignitas extorquebit. Ita ergo
retributionem peccatorum videbis: ne videlicet ignarus tanti periculi, ingratus
aliquando liberatori posse fieri videaris. 8. Non solum autem,
sed et securitas perfecta justorum erit visa retributio peccatorum, quo
videlicet nec humanam aliquando, nec diabolicam ultra vereri malitiam possint,
qui nimirum cadentibus a latere suo mille, et decem millibus a dextris suis, non
modo eos cadere viderint, sed et cadere in gehennam. Putas enim, timere adhuc
non poterant, 0214B et callidiorem cunctis animantibus serpentem
habere suspectum, praesertim seductae quondam in paradiso non immemores
mulieris, nisi cum toto jam corpore suo ultricibus traditum flammis, et inter se
et eum magnum plane jam chaos firmatum esse conspicerent? 9.
Tertium quoque hoc nihilominus peccatorum tibi consideratio ipsa praestabit, ut
ex comparatione deformitatis eorum eminentius gloriosiusque resplendeas. Sic
nimirum sibi invicem collata contraria, suae quidem utrumque videtur suscepisse
augmentum aliquod qualitatis: ut album nigro si conferas, et hoc candidius, et
illud tetrius apparebit. Sed audi certius super hoc testimonium, propheticum
0214C sermonem: Laetabitur, ait, justus cum viderit vindictam. Utquid ita? Manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII,
11). Plane non inquinabit in sanguine, sed lavabit: ut unde ille cruentus
magis, inde iste nitidior videatur; unde ille plus sordet, inde iste pulchrius
elucescat. 10. Nullam forte ex his tribus causis humanus
refugere vel modo inveniatur affectus: sed non propter aliquod horum Sapientia
in eorum ridebit interitu, quod tamen sine ulla dubitatione factura est. Nempe
ipsa praedicit quae mentiri omnino non potest: Quia 849 vocavi, et renuistis; extendi manum meam,
et non fuit qui aspiceret. Et post pauca: Ego quoque in
interitu vestro ridebo et subsannabo, cum 0214D vobis quod
timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi
tempestas ingruerit (Prov. I, 24, 26, 27). Quid ergo in
insipientium interitu Sapientiae credimus placiturum, nisi justissimam suam
dispositionem, et irreprehensibilem ordinem rerum? Sane quod Sapientiae tunc
placebit, sapientibus quoque placeat necesse est universis. Non igitur tibi
durum videatur fore quod dicitur, Oculis tuis
considerabis, quando et ridebis in eorum interitu: non quod velut quadam
immanitate crudelitas in ipsa tibi ultione complaceat; sed quod modus ipse
pulcherrimus divinae ordinationis ultra quam credi possit, justitiae relatorem
et amatorem aequitatis oblectet. Ubi optime omnia constituta, et suum cuique
cessisse locum, imo in suum quemque cessisse, 0215A plenius et
perfectius illustrante veritate cognosces; quomodo non omnia considerare, et in
omnibus omnium moderatorem magnificare libebit? Pulchre omnino Petrus apostolus
filium perditionis in locum suum abiis setestatus est,
quod in aere crepuerit medius (Act. I, 25, 18), aeriarum collega
potestatum: utpote quem veri Dei et veri pariter hominis, qui de coelo venisset
operaturus salutem in medio terrae, hujus, inquam, proditorem, nec coelum
reciperet, nec terra sustineret. 11. Itaque oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum
videbis. Primo quidem, ob tuam evasionem; secundo, ob omnimodam
securitatem; tertio quoque, ob comparationem; quarto, ob ipsius justitiae
perfectam aemulationem. Erit enim jam tunc non 0215B
misericordiae, sed judicii tempus: nec ulla omnino credenda est erga impios
futura illic miseratio, ubi nec ulla speranda est correctio. Procul erit humanae
infirmitatis ista mollities, qua tamen interim pro tempore charitas utitur ad
salutem, amplissimo quodam velut [alias,
videlicet] expansae sagenae sinu et bonos et malos colligens pisces, id est
affectus jucundos pariter et molestos. Verum hoc quidem in mari. Nam in littore
solos eliget bonos, sic videlicet gaudens cum gaudentibus, ut ex hoc jam cum
flentibus flere non possit. Alioquin quomodo in nobis judicabitur hic mundus,
nisi hujus tenerae affectionis obliti, introductique fuerimus in cellam
vinariam, secundum eum qui dixit: Introibo in potentias
Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius? (Psal. 0215C LXX, 16.) Nec modo quidem considerare permittimur
personam pauperis, aut misereri ejus in judicio: sed cum molestia licet,
coercendus ejusmodi pietatis affectus, et aequitatis est dictanda sententia.
Quanto magis ubi nulla animi colluctatio, ubi nulla poterit subintrare molestia,
oportet impleri quod dictum est, Absorpti sunt juncti petrae
judices eorum? (Psal. CXL, 6.) Absorpti piane in affectum
justitiae, et Petrae soliditatem, cui juncti sunt, imitantes. Juncti, inquit, petrae, quam profecto
solam ut sequerentur, caetera omnia reliquerunt. Nempe hoc est quod interroganti
Petro quidnam accepturi essent, Petra ipsa respondit: Cum
sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes
duodecim, 0215D judicantes duodecim tribus Israel
(Matth. XIX, 28). Haec quoque propheta praenuntians ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui
(Isa. III, 14). Tune putes flexibile quidpiam inveniendum in
judicibus junctis Petrae? Qui adhaeret Deo, Apostolus
ait, unus spiritus est (I Cor. VI, 17): qui
et Petrae jungitur, lapis unus. Ad quod sane Propheta non immerito suspirans,
Mihi, inquit, adhaerere Deo bonum
est (Psal. LXXII, 28). Ita ergo absorpti sunt juncti Petrae
judices eorum. O familiaritatis gratiam! o honoris culmen! o fiduciae
privilegium! o praerogativam securitatis perfectae! 12. Quid
enim tam pavendum, quid tam plenum anxietatis, et vehementissimae sollicitudinis
excogitari potest, quam judicandum astare illi tam terrifico 0216A tribunali, et incertam adhuc exspectare sub tam districto Judice
sententiam? Horrendum est, ait Apostolus, incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31).
Judicemur interim, fratres, et terribilem illam exspectationem praesenti 850 studeamus declinare judicio. Non judicabit Deus bis in
idipsum. Sane ut quorumdam peccata, sic et quorumdam studia bona manifesta sunt,
praecedentia ad judicium: ut illi quidem non exspectantes sententiam, proprio
statim pondere criminum in tartara dejiciantur; isti vero e regione paratas sibi
sedes tota libertate spiritus sine ulla cunctatione conscendant. Felix paupertas
voluntarie omnia relinquentium, et sequentium te, Domine Jesu! Felix plane, quae
tam securos, imo tam gloriosos faciat in illo singulari fragore elementorum,
0216B et in illo tremendo examine meritorum, in illo tanto
discrimine judiciorum! Jam vero audiamus quid ad tantas promissiones devota et
fidelis anima respondeat, ne forte aut diffidere, aut secus quam oporteat fidere
videatur. Quoniam tu es, inquit, Domine, spes mea. Quid tam sobrie, quid tam pie poterat dici?
Sed nec aliud huic verbo videtur posse convenientius responderi, quam quod
sequitur: Altissimum posuisti refugium tuum. Caeterum
ignoscite nobis, fratres: hodie quoque promissae etiam terminos brevitatis paulo
minus excessisse videmur. SERMO IX. De versu nono, «Quoniam tu es, Domine,
spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.»0216C 1. Etiam, fratres, hodie aliquid audiamus de promissione Patris,
de exspectatione filiorum, de fine hujus nostrae peregrinationis, de mercede
laboris, de fructu captivitatis. Et quidem dura omnino captivitas, non modo illa
communis, quam ex ipsa jam conditione generis toleramus humani, sed haec quoque
qua voluntates mortificare proprias, etiam perdere proprias in hoc mundo animas
festinantes, in hos tam rigidae compedes disciplinae, in hunc tam gravis
poenitentiae carcerem dedimus nosmetipsos. Miseranda servitus plane, sed si
coacta, sed si non spontanea videretur. Nunc vero cum voluntarie sacrificetis
Deo, nec ingeratur ulla nisi per ipsam voluntatem violentia voluntati, profecto
aliquid in 0216D causa est. Illud puto aliquid, quo majus aliquid
esse non potest. An vero plangendum videtur quamlibet magnum, quamlibet
laboriosum, quod propter Deum fiat? Etsi magnitudo ipsa laboris interdum forte
extorqueat compassionem, sed multo magis causae consideratio exigit
congratulationem. Quid quod bona omnia non modo propter eum constat fieri, sed
per eum? Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona
voluntate (Philipp. II, 13). Ipse ergo auctor, ipse remunerator
operis, ipse remuneratio tota: ut summum illud bonum, cujus nimirum tam perfecta
est simplicitas in se ipso, duplex quodammodo videatur in nobis causa bonorum,
effectiva scilicet, et finalis. Bene ergo, dilectissimi, quod in his omnibus tam
multis laboribus vestris 0217A non modo subsistitis, sed etiam
superatis propter eum qui dilexit vos. An vero non per eum? Et manifeste. Sicut enim abundant pro Christo tribulationes nostrae, ait
Apostolus, ita abundant etiam consolationes nostrae per
ipsum (II Cor. I, 5). 2. Usitatus sermo,
communis sermo, propter Deum: sed plane, ubi non vacue dicitur, profundissimus
sermo. Crebro sonat in ore hominum, etiam a quorum corde longe esse probatur.
Omnes sibi propter Deum praestari postulant. Omnes sibi propter Deum praestari
postulant, propter Deum flagitant sibi subveniri. Facile quoque ipsa petuntur
propter Deum, quae tamen non sunt secundum Deum: et id ipsi fieri quis obsecrat
propter Deum, quod non desiderat propter Deum, magis autem forte contra Deum.
Caeterum vivus plane et efficax 0217B sermo, ubi non
perfunctorie, non usurpatorie, non velut quodam usu loquendi, vel arte
persuadendi; sed ex pinguedine, ut dignum est, devotionis, et pura animi
intentione procedit. Nempe et mundus transit, et concupiscentia ejus; nec satis
utiliter posita, aut stabilita firmiter, vel cadente eo, quae pro eo facta sunt,
videbuntur. 851 Ubi enim causa ipsa
deficiet, quomodo non omnia quoque quae ei videbantur innixa pariter
evacuabuntur? Propterea quoque [Alias, denique] et qui in carne seminant, de carne
habent metere corruptionem: quod videlicet omnis caro fenum, et gloria ejus
tanquam flos feni; et ubi fenum aruerit, florem quoque nihilominus cadere sit
necesse. Solus qui est, causa est indeficiens: nec flos feni, sed verbum Domini
manet 0217C in aeternum (Isai. XL, 6-8). Denique coelum, inquit, et terra transibunt, verba
autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). 3. Prudenter itaque, dilectissimi, et utiliter elegistis propter
verba labiorum ejus custodire vias duras; illic seminantes, ubi ne minima quidem
portio vestri seminis valeat deperire. Sane qui parce seminat, non quidem non
metet, sed parce metet (II Cor. IX, 6). Nempe qui metit, mercedem
accipit: et scimus quis promisit ne eum quidem qui pro nomine suo calicem aquae
frigidae dederit sitienti, mercede propria cariturum (Matth. X,
42). Nunquid tamen non in qua mensura mensus fuerit sibi quoque
remetietur, aut in retributione aequabitur ei 0217D qui non aquam
porrigens, sed sanguinem fundens, propinatum sibi biberit calicem Salvatoris?
Non est hic calix aquae frigidae, sed calix inebrians quam praeclarus
(Psal. XXII, 5), calix vini meri, et quidem plenus mixto
(Psal. LXXIV, 9). Solus enim merum habuit vinum Dominus meus Jesus,
qui solus perfecte mundus, et semper etiam potest facere mundum de immundo
conceptum semine. Solus plane merum habuit vinum, qui nimirum et secundum
divinitatem sapientia est ubique attingens propter munditiam suam, et nihil
inquinatum cadit in eum: et secundum humanitatem peccatum non fecit, nec
inventus est dolus in ore ejus. Solus non debito 0218A conditionis gustavit mortem, sed suae beneplacito voluntatis,
sane non ad propriam utilitatem, bonorum enim nostrorum non eget: sed nec
tanquam retribuens nobis gratiam pro gratia, qui non aliter pro amicis mortuus
est, nisi pro acquirendis, videlicet ut amicos faceret ex inimicis. Cum enim
adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per sanguinem Filii sui. Aut
potius pro jam amicis, etsi nondum quidem amantibus, sed tamen jam amatis. In
hoc est enim gratia, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quia prior ipse dilexit
nos. Vis nosse quam longe prior? Benedictus Deus et Pater
Domini nostri Jesu Christi, ait Apostolus, qui benedixit
nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos
in ipso ante mundi constitutionem: et post pauca: 0218B Gratificavit, inquit, nos in dilecto Filio
suo (Ephes. I, 3, 4, 6). Quomodo non dilecti jam tunc in illo,
quando electi in illo? quomodo non ei grati, in quo gratificati sumus? Sic ergo
Christus secundum tempus quidem pro impiis mortuus est: secundum
praedestinationem autem pro fratribus et amicis. 4. In his ergo
omnibus merum est vinum ipsius equidem et solius, uti ne quispiam caeterorum
praesumere audeat non esse quod sibi propheticum illud aptetur: Vinum tuum mistum est aqua (Isai. I, 22).
Primum, quod nemo interim mundus a sorde, nemo gloriari possit omnino se castum
habere cor. Deinde quod mortis debitum persolvant quandoque necesse est. Tertio,
quod ponentes pro Christo animas, hoc sibi compendio vitam mereantur
aeternam: sed 0218C et vae eis, si ipsius
erubescerent testimonium. Quarto, quod praerogatae sibi gratis exhibitae tantae
dilectioni imparem nimis exiguamque rependant. Attamen nec hoc mistum, qui sine
mistura est, dedignatur, adeo ut fiducialiter Apostolus dicat, implere se quae
desunt passionum Christi in corpore suo (Coloss. 1, 24). Sit ergo
licet electis pariter omnibus unus idemque denarius vitae reddendus aeternae et
in ipsa tamen sicut stella a stella differt in claritate, et alia claritas
solis, alia claritas lunae, alia stellarum; sic erit et resurrectio mortuorum:
et quamvis domus una, diversae tamen in ea sunt mansiones: ut videlicet, quantum
quidem ad aeternitatem et sufficientiam, et qui parum, non minoretur, 0218D et qui multum, non abundet: quantum vero ad eminentiam et
discretionem meritorum, 852 unusquisque accipiat secundum
suum laborem, ne quid omnino pereat quod in Christo sit seminatum. 5. Haec autem dicta sunt, fratres, ut illius tam spiritualis
responsi, quod hodie nobis considerandum est, gratia commendetur: Quoniam tu es, Domine, spes mea. Quidquid igitur agendum sit,
quidquid declinandum, quidquid tolerandum, quidquid optandum, tu es, Domine,
spes mea. Haec mihi omnium promissionum causa, haec tota ratio meae
exspectationis. Praetendat alter meritum, sustinere se jactet pondus diei et
aestus, jejunare bis in Sabbato dicat, 0219A postremo non esse
sicut caeteros hominum glorietur: mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in
Domino Deo spem meam. Sperent in aliis alii; forte hic in scientia litterarum,
hic in astutia saeculi, ille in nobilitate, ille in dignitate, ille in alia
qualibet vanitate confidat: propter te omnia detrimentum feci, et ut stercora
arbitror, quoniam tu es, Domine, spes mea. Speret qui
vult in incerto divitiarum; ego vero ne ipsa quidem nisi abs te victui
necessaria spero, nimirum verbo tuo confidens, in quo abjeci omnia: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur
vobis (Matth. VI, 33). Nempe tibi derelictus est pauper;
orphano tu eris adjutor (Psal. IX, 14). Si mihi praemia
promittuntur, per te obtinenda sperabo; si insurgant adversum 0219B me praelia, si saeviat mundus, si fremat malignus, si ipsa caro
adversum spiritum concupiscat; in te ego sperabo. 6. Fratres,
hoc sapere, ex fide vivere est, nec alius ex sententia dicere potest: Quoniam tu es, Domine, spes mea, nisi cui intus sit persuasum
a Spiritu, ut quemadmodum monet propheta, jactet cogitatum suum in Domino,
sciens quod enutriendus sit ab eo (Psal. LIV, 23), juxta illud
quoque Petri apostoli: Omnem sollicitudinem vestram
projicientes in eum: ipsi enim cura est de vobis (I Petr. V,
7). Utquid enim, si haec sapimus, utquid cunctamur abjicere omnino spes
miseras, vanas, inutiles, seductorias; et huic uni tam solidae, tam perfectae,
tam beatae spei, tota devotione animi, toto fervore spiritus inhaerere? 0219C
Si quid illi impossibile, si quid vel difficile est, quaere aliud in quo speres.
Sed verbo omnia potest. Quid facilius dictu? Attamen hujusmodi dictum intelligas
[alias, ne negligas] volo. Si
decreverit salvare nos, continuo liberabimur; si vivificare placuerit, vita in
voluntate ejus est; si praemia aeterna largiri, licet ei quod vult facere. An
vero de facilitate jam non dubitas, sed ipsa tibi est suspecta voluntas? Plane
et voluntatis testimonia credibilia facta sunt nimis. Majorem
hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis
(Joan. XV, 13). Denique quando in se speranti desit illa majestas,
quae tam studiose monet in se sperari? Plane non derelinquit sperantes in se.
Adjuvabit eos, 0219D ait, et liberabit eos, et eruet eos a peccatoribus, et salvabit
eos (Psal. XXXVI, 40). Quare? quibus meritis? Audi quod
sequitur: Quia speraverunt in eo. Dulcis causa, attamen
efficax, attamen irrefragabilis. Nimirum haec justitia, sed quae ex fide est,
non ex lege. De quacunque tribulatione, inquit, clamaverint ad me, exaudiam eos. Ecce numera tribulationes.
Secundum multitudinem earum consolationes ejus laetificabunt animam tuam:
dummodo ad aliam non convertaris; dummodo clames ad eum; dummodo speres in eum;
nec humile aliquid vel terrenum, sed altissimum ponas refugium tuum. Quis
speravit in eo, et confusus est? Facilius est coelum et terram transire, quam
verbum ejus evacuari. 7. Altissimum,
inquit, posuisti refugium tuum. Non 0220A accedet illuc tentator, non calumniator ascendet, non pessimus
ille fratrum accusator attinget. Nempe ei dicitur hoc (recolite psalmi
primordia) ei dicitur, qui in protectione Altissimi commoratur, illuc refugiens
a pusillanimitate spiritus et tempestate. Quae quidem duplex est necessitas
fugiendi, quod videlicet et foris pugnae, et intus timores. Minus enim fugere
oporteret, si vel interior magnanimitas exteriores tumultus viriliter
sustineret, vel exteriori tranquillitate pusillanimitas propria foveretur. Altissimum, ait, 853 posuisti refugium tuum. Saepe illuc fugiamus, fratres:
munitus est locus, nullus ibi timetur hostis. Utinam magis semper ibi manere
liceret! Sed non est hoc temporis hujus. Quod modo refugium est, quandoque
habitaculum erit, et habitaculum 0220B sempiternum. Interim sane,
etsi persistere non conceditur, frequenter tamen est recurrendum. Nempe ad omnem
tentationem, ad omnem tribulationem, ad omnem denique cujuscunque modi
necessitatem, aperta est nobis urbs confugii; sinus matris expansus est: parata
sunt foramina petrae; patent viscera misericordiae Dei nostri. Hoc refugium qui
declinat, nihil mirum si effugere non meretur. 8. Jam quidem,
fratres, quae dicta sunt, ad expositionem versus hujus viderentur posse
sufficere, si dixisset Propheta: Quoniam in te speravi;
sicut in aliis psalmis quibusdam invenitur (Psal. XV, 1). Caeterum
quod dicit: Tu es, Domine, spes mea, forte amplius
aliquid sonat et sublimius, quod videlicet non modo in eo speret, sed eum.
Convenientius siquidem 0220C spes nostra dicitur quod speramus,
quam in quo speramus. Sunt autem forte nonnulli, qui a Domino obtinere
temporalia seu spiritualia quaelibet concupiscunt: sed perfecta charitas solum
sitit quod summum est, tota desiderii vehementia clamans: Quid
enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et
pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII, 25, 26). Pulchre nobis
utrumque paucis verbis hodie Jeremiae prophetae lectio commendavit: Bonus es, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te
(Thren. III, 25). Ubi sane et ipsam numeri discretionem prudenter
adverte, quod sperantes quidem in eo pluraliter dixerit, quod hoc videatur
commune multorum; quaerentem vero eum, 0220D singulariter, quod
singularis sit puritatis, singularis gratiae, singularis perfectionis, non modo
nil sperare nisi ab eo, sed nil quaerere nisi eum. Quod si bonus illis, quanto
magis isti? 9. Merito proinde quaerenti illum animae
respondetur: Altissimum posuisti refugium tuum. Neque
enim sic Deum sitiens anima, aut cum Petro ei in terreno monte facere
tabernaculum (Matth. XVII, 4), aut cum Maria deinceps eum tangere
vult in terra (Joan. XX, 17), sed plane clamat: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae hinnuloque cervorum super
montes Bethel (Cant. VIII, 14). Audivit enim dicentem: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia
Pater major me est (Joan. XIV, 28). Audivit dicentem; Noli me tangere; nondum enim 0221A ascendi ad
Patrem (Joan. XX, 17). Et coelestis jam non ignara consilii
clamat cum Apostolo: Etsi cognovimus Christum secundum carnem,
sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Super montes, inquit
Bethel, supra omnem videlicet potestatem et principatum, super angelos et
archangelos, cherubim quoque et seraphim (neque enim alii sunt montes domus Dei,
quod sonat Bethel), plane in dextera Patris, ubi jam non sit Pater major eo, in
dextera Altissimi coaltissimum apprehendere concupiscens. Haec enim est vita
aeterna, fratres, ut Patrem cognoscamus verum Deum; sed et quem misit Jesum
Christum, verum nihilominus et unum cum eo Deum, super omnia benedictum in
saecula. Amen. SERMO X.
De versu decimo, «Non accedet ad te malum, et flagellum non
appropinquabit tabernaculo tuo.»0221B 1. Nec nostra est, nec nova vobis, sed nota omnino sententia, in
praecipuis quibusque partibus nostrae fidei, quid non sit, quam quid sit, et
sciri posse facilius, et periculosius ignorari. Idem sane etiam spei non
inconvenienter tribui posse videtur. Longe enim facilius mens humana tantorum
experta malorum, quibus sit caritura, quam quibus perfruitura, comprehendit.
Nempe germana fidei, speique cognatio est; ut quod illa futurum credit, haec
sibi incipiat sperare futurum. Merito proinde Apostolus fidem sperandarum rerum
substantiam esse definit (Hebr. XI, 1): quod videlicet non credita
nemo sperare, non plus 854 quam super 0221C inane pingere possit. Dicit ergo fides: Parata sunt magna et
inexcogitabilia bona a Deo fidelibus suis. Dicit spes: Mihi illa servantur. Nam
tertia quidem charitas: Curro mihi, ait, ad illa. Caeterum, ut jam memini,
difficile omnino, aut etiam impossibile est illorum qualitatem investigare
bonorum, nisi cui forte, juxta illud Apostoli: Quae oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se (I Cor. II, 9), revelaverit ipse per Spiritum
suum. Sane quantumlibet perfectus in carne adhuc mortali degens (nisi enim esset
hic quaedam, ut ita dixerim, imperfecta perfectio, non diceret Apostolus: Quotquot perfecti sumus, idipsum sentiamus; idipsum profecto
quod 0221D praemiserat: Non quasi jam
acceperim, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 12), etiam
Paulus ipse necesse est fateatur, quia nunc cognosco ex
parte; et item: Videmus nunc per speculum in aenigmate,
tunc autem facie ad faciem (Cor. XIII, 12). Quod ergo homini
interim noscitur capabilius, pia sane et provida inculcatione amplius
commendatur. Proprium enim est afflictorum, ut molestiis eximi, summam reputent
felicitatem; et carere miseria, summam beatitudinem arbitrentur. Unde Propheta
in psalmo: Convertere, inquit, anima
mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi: nec ulla tamen collatae
munera felicitatis enumerat, sed adjungit: Quia eripuit animam
de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu (Psal. CXIV, 7,
8). In quibus 0222A sane verbis patenter indicat, quantam
sibi requiem, quantaque Domini beneficia judicet a tribulationibus et periculis
liberari. 2. Cui profecto sententiae illud quoque, quod de
psalmo nonagesimo hodie nobis tractandum est, simile invenitur: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit
tabernaculo tuo. Est autem versus ipsius, quantum nos capimus, facilis
intelligentia, ad quam forte ex vobis jam aliqui praevolarint. Neque enim tam
rudes estis, aut spiritualis studii tam expertes, ut non facillime inter vos et
tabernacula vestra, et rursum inter id quod malum, et quod flagellum dicitur,
discernatis. Nam et Apostolum sane audistis dicentem, cum jam bonum certamen
certasset, velocem 0222B fore depositionem tabernaculi sui
(II Tim. IV, 6). Sed quid ego Apostoli verba memoro? Quasi vero
ignorare possit miles tabernaculum suum, aut docendus sit exemplo alieno.
Videmus sane nonnullos tabernacula sua in turpissimae captivitatis domicilia
commutasse, nec militare in his, sed miseram gerere servitutem. Imo vero quod
omnino ridiculum est, sic errant aliqui, et in tantam oblivionem et spiritualem
phrenesim devenerunt, ut nihil sese aliud putare, quam suum hoc exterius
tabernaculum videantur. Quid enim aliud quam non modo Dei, sed et sui
ignorantiam habent, qui tanquam mortui a corde, omnem insumunt operam circa
carnem sic intendentes tabernaculo suo, ac si nunquam putent esse casurum?
Verumtamen cadat 0222C necesse est, atque id quidem in brevi. An
non se ipsos nescire videntur, qui sic dediti sunt carni et sanguini, ac si
omnino nihil aliud quam carnem solum se esse reputent, sic in vano accipientes
animas suas, tanquam prorsus ignorent animas se habere? Si
separaveris pretiosum a vili, ait Dominus, tanquam os
meum eris (Jerem. XV, 19): hoc est, si solerter discreveris
inter exteriorem interioremque substantiam, ut non plus tabernaculo tuo timeas a
flagello, quam tibi ipsi a malo. Hoc enim malum est, unde dicitur: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27).
Hoc malum, quod sua quidem anima animam privat, quod separat inter te et Deum;
ut eo regnante, tanquam corpus sine anima, 0222D sic sit anima
sine Deo, plane mortua in semetipsa instar unius eorum quos tanquam sine Deo in
hoc saeculo fuisse Apostolus memorabat. (Ephes. II, 12). 3. Nec sane dixerim, ut vel ipsam odio habeas carnem tuam. Dilige
eam, tanquam tibi datam in adjutorium, et ad aeternae beatitudinis consortium
praeparatam. Caeterum sic amet anima carnem, ut non ipsa in carnem transisse
putetur, dicaturque ei a Domino: 855 Non
permanebit spiritus meus in homine, quia caro est (Gen. VI,
3). Diligat anima carnem suam; sed multo magis suam ipsius animam servet.
Amet Adam Evam suam; sed non sic amet, ut voci ejus plus obediat quam divinae.
Denique ne ipsi quidem expedit sic amari, ut videlicet cui interim caves a
flagello paternae correptionis, 0223A thesaurizes iram aeternae
damnationis. Genimina viperarum, ait Joannes, quis demonstravit vos fugere a ventura ira? Facile dignos fructus
poenitentiae (Matth. III, 7, 8). Ac si evidentius loqueretur:
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus; sustinete virgam
corripientem, ne sentiatis malleum conterentem. Quomodo dicunt nobis carnales
homines: Crudelis est vita vestra, non parcitis carni vestrae? Esto, non
parcimus semini. In quo ei magis parcere poteramus? An non melius est illi
renovari et multiplicari in agro, quam in horreo putrefieri? Heu! computruerunt
jumenta in stercore suo! (Joel. I, 17.) Sic vos parcitis carni
vestrae? Simus nos crudeles interim non parcendo: at vos plane parcendo
crudeliores. Siquidem etiam nunc caro nostra requiescit 0223B in
spe: videritis vos ipsi quid ignominiae interim vestra sustineat, quid miseriae
eam maneat in futurum. Non accedet ad te malum, et flagellum
non appropinquabit tabernaculo tuo. Hic duplex est stola, et gemina
quaedam immortalitas commendatur. Unde enim nisi ex separatione animae et
corporis mors procedit? Inde est quod mortuum corpus, exanime nominatur. Unde
autem separatio haec, nisi ex flagellis praesentibus, ex qualibet doloris
vehementia, et ipsius corporis corruptione, ex poena peccati? Merito timet
proinde et odit flagellum caro nostra, quo nimirum ab ipsius animae tam
delectabili honorabilique consortio amarum nimis divortium patiatur. Caeterum
interim quidem donec revocetur [alias, renovetur], velit, nolit, sustineat
0223C illud necesse est. Expedit autem sic tolerare, ut prorsus
evadas, et flagellum deinceps non appropinquet tabernaculo tuo. 4. Jam vero, ut supra meminimus, et incessanter convenit meminisse,
vera animae vita Deus est: et inter haec quoque separat malum, sed malum animae,
quod non est aliud quam peccatum. Eia, fratres, nugari libeat, otiositatibus
indulgere delectet; nimirum gemino hoc serpente vicino, qui duplicem nobis
auferant vitam, alter corporis, alter cordis. Quidni secure dormiamus, nisi quod
negligentia in graviori periculo, non tam securitatis est, quam desperationis
indicium? Et quidem optandum nobis ab utroque liberari: sed cavendum sane
interim 0223D peccatum, quam peccati poena; et eo studiosius a
malo, quam a flagello declinandum, quo perniciosius et omnino infelicius sit a
Deo animam, quam a corpore separari. Sane ubi prorsus de medio factum fuerit
omne peccatum, causa quidem omnino sublata nec ipse quoque deinceps manebit
effectus: ut quomodo accedere jam ad te malum omnino non poterit, sic nec
flagellum quidem valeat appropinquare tabernaculo tuo, quod videlicet tam longe
sit ab exteriori homine quaelibet poena, quam longe fuerit culpa ab interiori.
Neque enim dicit, Non erit in te malum, aut flagellum in tabernaculo tuo; sed:
Non accedet, non appropinquabit. 5.
Siquidem est considerare homines, in quibus peccatum non modo habitat, sed et
regnat: nec jam 0224A proximum magis, aut magis intimum posse
esse videtur, nisi forte cum sic dominabitur eis, ut nullo modo deinceps valeat
non dominari. Est autem et alios invenire, in quibus quidem adhuc manet
peccatum, sed jam non dominatur aut praevalet in eis, evulsum quodammodo, necdum
tamen expulsum; dejectum, sed non prorsus ejectum. Constat sane ab initio non
fuisse sic; sed in parentibus primis ante primam illam mandati praevaricationem
non modo non regnasse peccatum, sed nec fuisse quidem. Attamen quodammodo jam
tunc prope illos fuisse videtur, quod tam facile persuasum est, quod tam
festinanter intravit. Quid vero aliud admonebat, quam et ipsam quoque peccati
poenam, etsi necdum inesse corporibus, jam 856 tamen velut
pro foribus 0224B esse qui dixit: In quacunque
die comederitis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini?
(Gen. II, 17.) Felix proinde exspectatio, et beata spes nostra,
quorum tam longe gloriosior futura est resurrectio, quam fuerit prima conditio:
ut nec culpa omnino, nec poena: nec malum scilicet nec flagellum, aut regnet,
aut habitet; aut regnare, aut habitare jam possit aliquando in animabus, seu in
corporibus nostris. Non accedet, inquit, ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Nempe nil tam remotum, quam quod adesse ultra non potest. 6.
Sed quid agimus, fratres? Vereor deprehendi. Nempe horam hanc magnus ille et
communis abbas noster et vester non vacationi sermonum, sed operi manuum
noscitur assignasse (Reg. S. Benedicti, 0224C cap.
48). Puto tamen ignoscet facile, praesertim non immemor religiosae
fraudis illius, qua Romanus olim tribus annis in specu posito pie ministravit.
«Pie» siquidem, ut legimus, «patris sui oculis furabatur horas, et quem sibi
subripere ad manducandum poterat, certis diebus Benedicto panem ferebat
(Greg. lib. II Dialog., cap. 1).» Et ego quidem non dubito,
fratres, pluribus qui inter vos sunt, abundantiorem spiritualium deliciarum
suppetere copiam; sed quod vobis communico, non subripio mihi. Quinimo et
securius, et suavius, quidquid illud sit quod Dominus donat, sumo vobiscum: nec
enim alimonia haec distribuendo minuitur, sed potius augetur ministrando.
Verumtamen 0224D quod aliquoties [alias
aliquando] vobis loquimur praeter consuetudinem ordinis nostri, non nostra id
agimus praesumptione, sed de voluntate venerabilium fratrum et coabbatum
nostrorum, qui id nobis etiam injungunt, quod tamen sibi quidem passim nolunt
omnino licere. Nempe aliam mihi rationem et singularem necessitatem esse
noverunt. Neque enim modo loquerer vobis, si possem laborare vobiscum. Illud
forte vobis efficacius verbum foret, sed et conscientiae meae magis acceptum.
Caeterum quando id mihi peccatis meis exigentibus, et onerosi hujus (ut ipsi
scitis) tam multiplici infirmitate corporis, et ipsa quoque temporis necessitate
negatur; utinam dicens et non faciens, in regno Dei vel minimus merear inveniri.
Amen. SERMO XI. De versu undecimo, «Quoniam angelis suis mandavit de te ut
custodiant te in omnibus viis tuis.»0225A 1. Scriptum est, et veraciter scriptum, quia Misericordiae Domini quod consumpti non sumus, quod non tradidit
nos in manus inimicorum nostrorum (Thren. III, 22). Vigilat
super nos indefessus et pervigil ille singularis clementiae oculus; non dormit,
neque dormitat qui custodit Israel. Id quidem necesse est. Non enim dormit,
neque dormitat qui impugnat Israel. Et sicut ipse sollicitus est nostri, et ipsi
cura est nobis: sic ille sollicitus est ut nos mactet et perdat, et una ei cura,
ne forte qui aversus est revertatur. Nos autem aut non attendimus, aut minus
attendimus reverentiam praesidentis, 0225B protegentis custodiam,
beneficia largientis, ingrati gratiae, imo tam multiplicibus gratiis, quibus
praevenit nos, et subvenit nobis. Et nunc quidem per se ipsum implet
splendoribus animas nostras, nunc per angelos visitat, nunc per homines
instruit, nunc etiam consolatur et erudit per Scripturas. Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt:
ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom.
XV, 4). Bene ad doctrinam, ut per patientiam
speremus: siquidem, ut alibi dictum est: Doctrina viri per
patientiam noscitur (Prov. XIX, 11). Sed et patientia
probationem operatur, probatio vero spem (Rom. V, 4). Quid nos soli
nobis non adsumus? quid soli negligimus nosmetipsos? An ideo dissimulandum
nobis, quia undique 0225C subvenitur nobis? Imo vero propterea
studiosius vigilandum. Neque enim tam magna pro nobis in coelo pariter et in
terra sollicitudo gereretur, si non magna nobis incumbere necessitas videretur:
non tam multiplex 857 nobis custodia, nisi ob multiplices
insidias, poneretur. 2. Felices proinde fratres nostri, qui jam
liberati sunt de laqueo venantium, qui de tabernaculis militantium ad atria
quiescentium transierunt, malorum timore sublato, in spe singulariter
constituti! Uni istorum, imo universitati dicitur: Non accedet
ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Sane
considera, non ad hominem qui secundum carnem vivit, sed ad eum qui in carne
0225D degens secundum spiritum ambulat, hanc fieri promissionem:
si quidem non est distinguere inter illum, et tabernaculum suum. Confusa in eo
sunt omnia, tanquam in filio Babylonis. Denique hujusmodi homo etiam caro est,
nec in eo spiritus manet. Ubi autem non fuerit spiritus bonus, quando deerit
malum? Porro ubi malum, flagellum quoque appropinquare necesse est. Semper enim
malum poena comitatur. Non accedet ad te malum, et flagellum
non appropinquabit tabernaculo tuo. Magna promissio: sed unde id sperare
licet? Quomodo malum et flagellum evadam, quomodo effugiam, quomodo elongabo, ut
non appropinquent mihi? Quo merito, qua sapientia, qua virtute? Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus
0226A viis tuis. In quibus omnibus viis?
Quibus declinas a malo, quibus fugis a ventura ira. Multae sunt viae, et genera
multa viarum: magnum profecto periculum viatori. Quam facile in multarum occursu
errabit in via sua, qui viarum discretione caruerit! Nam neque angelis mandavit
ut in omnibus viis custodiant nos, sed in omnibus viis nostris. Sunt autem a
quibus, non in quibus [alias, et in quibus] oporteat
custodiri. 3. Scrutemur proinde vias nostras, fratres, etiam
vias daemonum, vias quoque beatorum spirituum, et vias Domini investigemus. Et
quidem supra me est quod incipio; sed adjuvabitis orationibus vestris, ut
aperiat mihi thesaurum intelligentiae suae, et voluntaria oris mei beneplacita
faciat sibi Deus. 0226B Viae igitur filiorum Adam in necessitate
et cupiditate versantur. Ab utraque siquidem ducimur, et ab utraque trahimur:
nisi quod videmur magis urgeri necessitate, trahi cupiditate. Et necessitas
quidem specialiter corpori tribuenda videtur. Nec simplex illa est, sed
anfractus habens plurimos, plurimaque dispendia: nam compendia pauca admodum, si
qua tamen. Quis hominum nesciat quod necessitas hominum revera quam multiplex
sit? quis sufficiat, quam sit multiplex, explicare? Ipsa nos erudit experientia,
ipsa vexatio dat intellectum. In his quisque docetur, quam necesse habeat
clamare ad Dominum, non, de necessitate, sed, de
necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17). Nec modo ab hac
via necessitatis, sed ab ea quoque, quae cupiditatis est, 0226C optabit educi, quisquis non surda aure monita Sapientis
exceperit. Quid enim ille ait? A voluntatibus tuis
avertere: et item, Post concupiscentias tuas non eas
(Eccli. XVIII, 30). Siquidem e duobus malis longe melius est in
necessitate gradi, quam in cupiditate. Multiplex illa: sed ista amplius per
omnem modum, imo ultra omnem modum multiplicior invenitur. Res cordis ista
cupiditas: propterea tanto major, quanto anima plus est quam corpus. Denique hae
sunt viae quae videntur hominibus bonae; sed finem non habent, nisi cum
demergunt in profundum inferni. Si invenisti vias hominum, illud quoque
considera, ne forte de his dictum sit, Contritio et
infelicitas in viis eorum (Psal. XIII, 3); ut 0226D sit contritio in necessitate, infelicitas in cupiditate. Quomodo
in cupiditate infelicitas; id est non felicitas, ut putatur? Quid enim, si cui
forte videtur in terrenarum affluentia rerum felicitas arridere concupita? Eo
ipso infelicior est, quo vehementius ipsam pro felicitate amplectitur
infelicitatem, aut magis immergitur ei, et absorbetur ab ea. Vae filiis hominum
ab hac felicitate falsa atque fallaci! Vae qui dicit, Quia dives sum, et nullius
egeo; cum sit pauper et nudus, et miser, et miserabilis! Et necessitas quidem ex
infirmitate carnis, cupiditas ex cordis inedia et oblivione 858 procedit. Idcirco enim alienum mendicat anima, quod oblita
sit comedere panem suum: propterea terrenis inhiat, quod minime coelestia
meditetur. 0227A 4. Videamus et daemonum vias,
videamus et caveamus, videamus et fugiamus eas: siquidem viae illorum
praesumptio et obstinatio. Scire vultis unde id sciam? Considerate eorum
principem: qualis ille est, tales et domestici ejus. Considerate viarum ipsius
principia, si non manifeste in immanissimam statim praesumptionem prosilierit,
dicens: Sedebo, in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,
similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13). Quam
temeraria, quamque horrenda praesumptio! Numquid non illic ceciderunt omnes qui
operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare? Propter praesumptionem
stare non potuerunt; propter obstinationem qui cecidit, non adjiciet ut
resurgat. Ex hac nempe [alias, namque] spiritus vadens, ex illa et non
0227B rediens est. Et mira quidem praesumptio daemonum, sed non
minus mira obstinatio est, quod superbia eorum semper ascendit: propterea non
est illis commutatio. Quia enim converti noluerunt a via praesumptionis,
inciderunt in viam obstinationis. Quam perverso et everso sunt corde filii
hominum, quicunque sectantur vestigia daemonum, ingrediuntur daemonum vias! Haec
enim tota adversum nos spiritualium colluctatio nequitiarum est, ut nos seducant
ut nos inducant in vias suas, ut deducant in eis, perducant ad destinatum finem,
qui paratus est eis. Fuge, homo, praesumptionem, ne gaudeat de te inimicus tuus.
Nempe in his maxime vitiis gaudet, in se ipso expertus quam difficile possis ab
hac tanta voragine respirare. 0227C 5. Nolo
autem ignorare vos, fratres, quonam modo descendatur, imo cadatur in illas.
Primus enim, ut interim occurrit, gradus descensionis hujus, dissimulatio est
propriae infirmitatis, iniquitatis, inutilitatis; dum sibi parcens, sibi
blandiens, sibi persuadens homo aliquid se esse, cum nihil sit, jam ipse se
seducit. Secundus gradus, ignorantia sui. Ubi enim in primo gradu inutilia sibi
consuerit perizomata foliorum, quid superest nisi ut vulnera tecta non videat,
praesertim cum ad hoc solum texerit ne videret? Ex hoc tandem fit ut etiam alio
revelante, vulnera non esse contendat, conversus in verba malitiae ad excusandas
excusationes in peccatis. Atque is quidem tertius gradus est admodum jam
vicinus, imo contiguus praesumptioni. Quid 0227D enim mali jam
actitare vereatur, qui praesumit et defensare? Caeterum difficile hic haerebit
in tenebris et lubrico, praesertim cum non desit etiam angelus Domini malus
persequens et impellens. Itaque quartus gradus, vel quartum potius praecipitium,
contemptus est; ut, quemadmodum Scriptura dicit, Impius, cum
venerit in profundum malorum, contemnat (Prov. XVIII, 3). Ex
hoc et deinceps magis ac magis super eum urget puteus os suum, dum videlicet
ejusmodi animam contemptus tradit impoenitentiae, impoenitentia obstinatione
firmatur. Hoc est jam peccatum, quod neque in hoc saeculo, neque in futuro
remittitur: quia cor durum et induratum nec timet Deum, nec hominem reveretur.
0228A Qui sic in omnibus viis suis adhaeret diabolo, manifeste
factus est unus spiritus cum eo. Et viae quidem hominum, quas superius
demonstravimus, ipsae sunt de quibus dicitur, Tentatio vos non
apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13): et quia humanum est
peccare. Porro vias diabolicas a natura hominis alienas esse quis nesciat? nisi
quod in nonnullis ipsa sibi consuetudo induisse naturam videatur. Caeterum etsi
quorumdam hominum sit, non humanum tamen, sed diabolicum est in malo
perseverare. 6. Quae vero sunt sanctorum angelorum viae?
Profecto illae quas Unigenitus enarravit, dicens: Videbitis
angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I,
51). Ascensio igitur et descensio viae illorum: ascensio propter se:
descensio vel 0228B potius condescensio propter nos. Sic beati
illi spiritus ascendunt per contemplationem 859 Dei,
descendunt per compassionem tui, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Ascendunt ad vultum ejus, descendunt ad nutum ejus; quoniam angelis suis
mandavit de te. Nec tamen vel descendendo visione gloriae fraudantur, quia
semper vident faciem Patris. 7. Puto et vias Domini vultis
audire. Multum praesumere videor, si me illas promisero ostensurum. Legitur
autem de ipso, quoniam docebit nos vias suas (Psal.
XXIV, 9, et Mich. IV, 2). Cui enim alteri crederetur? Docuit itaque vias
suas, cum aperuit labia prophetae, ut diceret: Universae viae
Domini, misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Ita ad
singulos, 0228C ita ad omnes communiter venit; in misericordia
scilicet et veritate. Ubi enim multa jam fuerit de miseratione praesumptio, sed
oblivio veritatis; non continuo ibi Deus. Sed neque ubi terror multus ex
recordatione veritatis, nulla autem de memoria misericordiae consolatio. Nam
neque veritatem tenet, qui misericordiam, ubi vere est, non agnoscit: nec vera
esse sine veritate misericordia potest. Itaque ubi misericordia et veritas
obviaverunt sibi, sese etiam justitia et pax osculantur; nec is abesse potest,
cujus in pace factus est locus. Quanta audivimus et cognovimus (siquidem patres
nostri annuntiaverunt nobis) super hac copula tam felici misericordiae et
veritatis! Misericordia tua et veritas tua susceperunt
me, ait Propheta (Psal. XXXIX, 12), et 0228D alio loco, Misericordia, inquit, tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua
(Psal. XXV, 3). Sed et Dominus ipse de eo: Veritas mea et misericordia mea cum ipso (Psal.
LXXXVIII, 25). 8. Sed considera etiam manifestos
adventus Domini, quemadmodum scilicet in eo, qui jam praesumptus est,
misericordem teneas Salvatorem; porro in eo qui in fine promissus est, veracem
sustineas retributorem. Nam et hinc forte videbitur dictum, Quia misericoridiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam
dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12). Quamvis et in priore quoque
adventu recordatus sit misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel et in
posteriori, licet judicaturus sit orbem terrae in 0229A aequitate, et populos in veritate sua; non tamen futurum
judicium fiet sine misericordia, nisi forte ei qui non fecerit misericordiam.
Haec sunt etenim aeternitatis itinera, de quibus apud prophetam sic habes: Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus
(Habac. III, 6). Ad manum est unde id facillime probare possim:
siquidem Misericordia Domini ab aeterno, et usque in
aeternum (Psal. CII, 17); et, Veritas Domini
manet in aeternum (Psal. CXVI, 2). Ab his itineribus incurvati
sunt colles mundi, superbi daemones, principes mundi hujus, tenebrarum harum:
qui viam veritatis et misericordiae nescierunt, neque meminerunt semitarum ejus.
Quid illi et veritati, qui mendax est et pater ejus?
Denique habes manifeste de eo scriptum: 0229B Quoniam in veritate non stetit. Quam vero longe fuerit a
misericordia, etiam inflicta nobis ab illo miseria nostra testatur. Quando ille
unquam misericors fuit, qui homicida ab initio erat?
(Joan. VIII, 44.) Postremo qui sibi nequam, cui bonus? Quam
nequissimus ille sibi, qui nunquam super propria iniquitate dolet, nunquam super
propria damnatione compungitur? Nimirum falsa praesumptio a via veritatis
extrusit, crudelis obstinatio viam misericordiae interclusit. Inde enim nec in
se unquam assequi, nec a Domino misericordiam consequi potest. In hunc ergo
modum tumidi illi colles incurvati sunt ab itineribus aeternitatis, dum a viis
Domini (quae quidem rectae sunt) per anfractus suos et distorta non tam itinera,
quam praecipitia corruerunt. 0229C Quam vero prudentius atque
utilius alii quidem colles ab his itineribus incurvati et humiliati sunt ad
salutem! Non enim incurvati ab his, tanquam ab eorum rectitudine dissidentes:
sed quod ipsa eos incurvaverunt itinera aeternitatis. An non incurvatos jam
cernere est colles mundi, dum sublimes quique ac potentes devota subjectione
inclinantur ad Dominum, et ejus vestigia adorant? Nunquid non incurvantur, cum
ab ipsa sua perniciosa celsitudine vanitatis et crudelitatis, ad humiles semitas
convertuntur misericordiae et veritatis? 860
9. Ad ista nimirum Domini vias non modo bonorum spirituum, sed etiam electorum
viae hominum diriguntur. Et primus quidem gradus misero homini emergenti de
profundo vitiorum, illa est 0229D misericordia, qua miseretur
filio matris suae, miseretur animae suae, proinde placens Deo. Imitatur enim qui
hujusmodi est, magnum illud divinae miserationis opus; compunctus cum eo, qui
prior pro eo punctus est, moriens et ipse quodammodo pro salute sua, nec parcens
sibi ipsi. Haec miseratio prima excipit redeuntem ad cor, et haec intra ipsa
viscerum actitatur arcana. Superest ut via regia progrediatur, et procedat usque
ad veritatem: et, quod saepissime commendamus vobis, cordis contritionem oris
confessio comitetur. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit
ad salutem. Conversus ad cor parvulus fiat in oculis suis necesse est, sicut
Veritas ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini 0230A sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum
(Matth. XVIII, 3). Non ergo velit dissimulare, quod non valet
nescire, quam ad nihilum redactus sit. Non confundatur in lucem prodere
veritatis, quod non sine miserationis affectu viderit in occulto. Sic ingreditur
homo misericordiae vias et veritatis, vias utique Domini, vias vitae; et fructus
viarum, salus est viatoris. 10. Vias quoque angelorum ad easdem
nihilominus tendere manifestum est. Cum enim ascendunt ad contemplationem,
inquirunt veritatem, de qua et desiderando satiantur, et satiando desiderant.
Cum vero descendunt, faciunt nobiscum misericordiam, ut custodiant nos in
omnibus viis nostris. Administratorii enim spiritus sunt, missi in ministerium
0230B propter nos (Hebr. I, 14). Plane ministri
nostri, non Domini nostri. Et in hoc Unigeniti formam imitantur, qui non venit
ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28): qui stetit inter
discipulos tanquam qui ministrat. Fructus angelicarum viarum, quod ad ipsos
spectat, sua ipsorum beatitudo, et obedientia est charitatis: quod autem ad nos
pertinet, inde quidem obtentus divinae gratiae, hinc vero custodia viae nostrae;
siquidem angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus indigentiis
tuis, in omnibus desideriis tuis. Alioquin facile est tibi incurrere vias
mortis, ut videlicet aut de necessitate in obstinationem, aut in praesumptionem
de cupiditate prorumpas: quae quidem jam non hominum, sed daemonum viae sunt. In
quo enim tam facile inveniri 0230C solent homines obstinati, quam
in eo quod ad necessitatem pertinere aut simulant, aut arbitrantur? Quidquid
moneas, ait ille, ego quod possum, possum et non ultra possum. «Tu si hic sis,
aliter sentias (Terentius, Andria, act. 2, sc. 1).» Unde vero in
praesumptionem, nisi ex quodam impetu vehementioris desiderii prosilimus? 11. Interim ergo mandavit angelis suis Deus, non quidem ut amoveant
te a viis tuis, sed in eis ipsis te custodiant, et quasi per vias suas, vias
tuas dirigant in vias ipsius. Quonam modo? inquis. Nempe ut quod angelus ex sola
charitate purius agit, tu propria saltem necessitate compulsus et admonitus,
descendas et condescendas, exhibere scilicet 0230D proximo
misericordiam: et rursum cum eodem angelo levans desideria tua, tota animi
cupiditate ascendere studeas ad summam et perpetuam veritatem. Hinc enim monemur
levare corda nostra cum manibus (Then. III, 41); hinc audimus
quotidie, «Sursum corda.» Hinc quoque negligentes arguimur, et dicitur nobis:
Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis
vanitatem, et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3). Exoneratum
enim cor et leve levatur magis, ut quaerat et diligat veritatem. Nec mireris
quod in vias Domini secum nos admittere, imo et immittere non dedignentur, qui
custodire dignantur in nostris. Quam felicius tamen in eis ipsi ambulant,
quamque securius. Caeterum et ipsi quoque, quanquam longe inferius ab eo qui
Veritas 0231A ipsa, et ipsa Misericordia est, in misericordia et
veritate versantur. 12. Quam vero congrue suis quaeque
gradibus, sibique competentibus disposuit Deus! Summam rerum 861
tenet ipse qui summus est, ipse supra quem nihil est, ultra quem nihil. Porro
angelos suos non in summo quidem posuit, sed in tuto: quippe ei qui in summo
stat, vicinius adhaerentes, ac proinde confirmatos virtute ex alto. Nam homines
quidem nec in summo, nec in tuto sunt, sed in cauto. Denique et in solido sunt,
id est in terra, habentes locum imum, sed non infimum, unde et possibile et
necesse sit ut sibi caveant. Daemones autem in pendulo hujus aeris vagi [alias, vani] ventosique vagantur. Indigni
siquidem coelos conscendere, 0231B ad terram tamen descendere
dedignantur. Et hodie quidem ista sufficiant. Atque utinam ejusdem ipsius munere
sufficientes ei gratias referre valeamus, ex quo et sufficientia nostra est. Non
enim sufficientes sumus, vel cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis (II
Cor. III, 5), nisi ipse dederit nobis qui dat omnibus affluenter, et est
super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen. SERMO XII. De versu
undecimo. «Quoniam angelis suis mandavit de te,» etc., et
de versu duodecimo, «In manibus portabunt te,» etc.1.
Si meministis, hesterno sermone vias daemonum praesumptionem diximus et
obstinationem, nec tacuimus quare id diceremus. Possumus tamen, si 0231C necessarium judicatis, vias eorum via adhuc alia investigare.
Nam, etsi omnimodis eas occultare laborent, multipliciter eos prodit Spiritus
sanctus, multipliciter in Scripturis sanctis declarat semitas iniquorum. Legimus
siquidem de eis omnibus, quoniam in circuitu impii
ambulant (Psal. XI, 9). Legimus de eorum principe, quoniam circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8).
Quod et ipse fateri cogitur in praesentia majestatis, cum inter filios Dei
astans et unde veniat requisitus: Circuivi, ait, terram, et perambulavi eam (Job I, 7). Dicamus
itaque vias ejus, circuitionem et circumventionem: ista enim ad nos, illa utitur
in se ipso. Semper ille extollitur, sed dejicitur semper: superbia ejus ascendit
0231D semper, semper humiliatur. Numquid non circuitus iste? Qui
enim in circuitu ambulat, proficiscitur quidem, sed proficit nihil. Vae homini
qui sequitur hunc circuitum, qui nunquam a propria voluntate recedit. Si conaris
avellere, paululum sequi videbitur, sed in dolo. Circuitus est, aliunde reditum
parat, non ab ea penitus abducetur. Satagit undique, undique fugitat, haeret
tamen semper propriae voluntati. 2. Verumtamen, si mala est
circuitio propria, longe quidem pejor circumventio aliena. Ea siquidem vel
maxime diabolum facit. Sed quomodo, fratres, ut miserum hominem circumveniat,
superbissimus ille descendit? Vide circuitum impii etiam in hoc ipso. Oculi ejus
omne sublime vident: attamen ima quoque ipsa curiose vestigat, sed ut magis 0232A ascendat, ut vehementius intumescat, et, dum conculcaverit
humilem, sibi videatur esse sublimior, sicut scriptum est, Dum
superbit impius, incenditur pauper (Psal. IX, 2). Quam
perverse ascendentes et descendentes angelos bonos angelus malus aemulatur!
Ascendit studio vanitatis, descendit livore malignitatis. Cujus mendax ascensio,
ejus crudelis descensio est: expers ille, ut heri diximus, misericordiae et
veritatis. Caeterum si descendunt maligni ut circumveniant, gratias ei cujus
mandato descendunt et benigni angeli, ut subveniant nobis, ut custodiant nos in
omnibus viis nostris. Neque hoc solum, sed: In manibus,
inquit, portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem
tuum. 3. Quanta nobis, fratres, in hujus Scripturae 0232B verbis et eruditio, et admonitio, et consolatio exhibetur! Quis
in omnibus psalmis tam magnifice pusillanimes consolatur, negligentes admonet,
erudit ignorantes? Unde id quoque fidelibus suis providentia voluit divina
praestare, ut in ore ipsorum versiculi psalmi hujus hoc maxime quadragesimali
tempore versarentur. Nec aliunde quam ex ipsius usurpatione diaboli 862 sumpta videtur occasio, ut in hoc quoque nequissimus ille
servus filii serviat vel invitus. Quid enim tam molestum ei, quid nobis esse
poterat tam jucundum, quam ut etiam malum ejus nobis cooperaretur in bonum? Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis
tuis. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis
hominum. Confiteantur 0232C et dicant inter gentes, quoniam
magnificavit Dominus facere cum eis. Domine, quid est homo quia innotuisti ei?
aut quid apponis erga eum cor tuum? Apponis cor erga eum, geris pro eo
sollicitudinem, curam illius habens. Denique ei mittis Unigenitum tuum, immittis
Spiritum tuum, promittis etiam vultum tuum. Et ne quid in coelestibus vacet ab
opera sollicitudinis nostrae, beatos illos spiritus propter nos mittis in
ministerium, custodiae nostrae deputas, nostros jubes fieri paedagogos. Parum
est enim quod facis angelos tuos spiritus; facis et angelos parvulorum. Denique
angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10). Illos
utique spiritus tam felices, et tuos ad nos, et nostros ad te 0232D angelos facis. 4. Angelis
suis mandavit de te. Mira dignatio, et vere magna dilectio charitatis! Quis
enim, quibus, de quo, quid mandavit? Studiose consideremus, fratres, diligenter
commendemus memoriae hoc tam grande mandatum. Quis enim mandavit? Cujus sunt
angeli? cujus mandatis obtemperant? cujus obediunt voluntati? Nempe: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis
tuis; nec cunctantur, quin etiam in manibus tollant te. Summa ergo majestas
mandavit angelis, et angelis suis mandavit. Illis utique sublimibus, tam beatis,
tam proximis sibi cohaerentibus, tam familiariter adhaerentibus, et vere
domesticis Dei. Mandavit autem de te. Tu quis es? Domine, quid est homo quod
memor es ejus, aut 0233A filius hominis, quoniam reputas eum?
Quasi vero non sit homo putredo, et filius hominis vermis. Sed quid putas
mandavit de te? Nunquid scripsit contra te amaritudines? nunquid ut contra
folium quod vento rapitur, ostendant potentiam suam, et stipulam siccam
persequantur? nunquid ut tollant impium, ne videat gloriam Dei? Mandandum istud
est, non mandatum. Non recedas ab adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli
commorare, ne de te illud quandoque mandetur. Quem enim protexerit Deus coeli,
non de eo illud mandabitur, sed pro eo. Et quod interim non mandatur, pro eo
differtur, ut sint omnia propter electos. Denique parantibus ire servis, et
continuo superseminata colligere zizania cupientibus, providus paterfamilias:
Sinite, inquit, 0233B usque ad messem, ne forte eradicetis simul et triticum
(Matth. XIII, 30, 29). Quomodo igitur tandiu conservabitur interea?
Hoc plane, hoc opus praesens, hoc mandatum temporis hujus. 5.
Itaque angelis suis mandavit de te, ut custodiant te. O
triticum inter zizania! o granum inter paleas! o lilium inter spinas! Gratias
ei, fratres, gratias ei et pro nobis pariter et pro vobis. Pretiosum depositum
nobis commiserat, fructum crucis suae, pretium sanguinis sui. Non est contentus
custodia hac tam parum tuta, tam parum utili, tam fragili, tam insufficienti.
Super muros tuos, Jerusalem, constituit custodes. Nempe etiam ipsi qui videntur
muri, aut in muro ipso columnae, his custodibus egent, et maxime. 6. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te
0233C in omnibus viis tuis. Quantam tibi debet hoc verbum
inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam! reverentiam pro
praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ambula, ut
videlicet cui adsunt angeli, sicut eis mandatum est, in omnibus viis tuis. In
quovis diversorio, in quovis angulo, angelo tuo reverentiam habe. Tune audeas
illo praesente, quod vidente me non auderes? An praesentem esse dubitas quem non
vides? Quid si audires? quid si tangeres? quid si olfaceres? Vide quia non solo
visu rerum praesentia comprobatur. Non omnia 863 visui
subjacent, nec corporalia quidem: quanto magis spiritualia procul sunt ab omni
sensu corporeo, et spiritualiter potius vestiganda? 0233D Si
fidem consulas, ea tibi angelicam probat praesentiam non deesse. Nec dixisse
piget, quoniam fides probat; quam nimirum Apostolus argumentum non apparentium
esse definit (Hebr. XI, 1). Adsunt igitur, et adsunt tibi, non modo
tecum, sed etiam pro te. Adsunt ut protegant, adsunt ut prosint. Quid retribues
Domino pro omnibus quae retribuit tibi? siquidem soli ei honor et gloria. Quare
ei soli? Quia ipse mandavit; et omne datum optimum nonnisi ab illo est
(Jac. I, 17). 7. Verumtamen etsi ille mandavit,
ipsis quoque, qui et ei ex tanta charitate obediunt, et nobis subveniunt in
tanta necessitate, ingratos esse non licet. Simus ergo devoti, simus grati
tantis custodibus: redamemus eos, honoremus eos quantum possumus, 0234A quantum debemus. Totus tamen ei reddatur et amor, et honor
noster, a quo tam ipsis quam nobis est totum, unde honorare possumus vel amare,
unde amari honorarive meremur. Neque enim Apostolus ubi ait: Soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17),
prophetico credendus est obviare sermoni, qui sibi etiam amicos Dei nimis
honorificatos esse testatur (Psal. CXXXVIII, 17). Puto autem simile
esse illud verbum Apostoli ei quod item ait: Nemini quidquam
debeatis, nisi ut invicem diligatis. Siquidem hoc non voluit, ut alia
quaelibet debita negarentur, praesertim cum idem ipse dicat: Cui honorem, honorem (Rom. XIII, 8, 7), et
caetera in hunc modum. Ut ergo plenius intelligas quid in utroque senserit,
quidve monuerit, vide quemadmodum inter radios 0234B
solis minora quaelibet luminaria non videntur. Nunquid amota modo sidera
arbitramur? Nunquid exstincta? Minime quidem, sed ampliori claritate quodammodo
tecta, interim apparere non posse. Sic ergo dilectio alia quaevis debita
superans, quasi sola regnare debet in nobis: ut quidquid debetur caeteris, sibi
vindicet, et ex dilectione omnia faciamus. Sic divinus praevalere debet honor,
et quodammodo praejudicare universis, ut solus ipse non modo prae omnibus, sed
in omnibns honoretur. Idipsum sane putes dictum etiam de amore. Quid enim extra
ipsum reliquit caeteris, qui totum cor, totam animam, totam virtutem Domino Deo
suo in dilectione donavit? In ipso itaque, fratres, affectuose diligamus angelos
ejus, tanquam futuros aliquando cohaeredes nostros, 0234C interim
vero actores et tutores a Patre positos, et praepositos nobis. Nunc enim filii
Dei sumus, etsi nondum appareat quid erimus, eo quod adhuc parvuli sub tutoribus
et actoribus simus, tanquam nihil interim differentes a servis. 8. Caeterum etsi tam parvuli sumus, et tam magna nobis, nec modo tam
magna, sed et tam periculosa via restat; quid tamen sub tantis custodibus
timeamus? Nec superari, nec seduci, minus autem seducere possunt, qui custodiunt
nos in omnibus viis nostris. Fideles sunt, prudentes sunt, potentes sunt: quid
trepidamus? Tantum sequamur eos, adhaereamus eis, et in protectione Dei coeli
commoremur. Vide enim quam tibi necessaria sit ista protectio, 0234D ista custodia in omnibus viis tuis. In
manibus. inquit, portabunt te, ne unquam offendas ad
lapidem pedem tuum. Parum tibi videtur, quod sit lapis offensionis in via?
Considera quae sequuntur: Super aspidem et basiliscum
ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quam necessarius paedagogus,
imo etiam bajulus, praesertim parvulo inter haec gradienti! In
manibus, inquit, portabunt te. In tuis quidem viis
custodient te, et deducent parvulum, qua potest parvulus ambulare. Caeterum non
te patientur tentari supra quam sustinere potes, sed in manibus tollent, ut
pertranseas offendiculum. Quam facile transit, qui illis portatur in manibus!
quam suaviter, juxta vulgare proverbium, natat, cujus alter sustinet
mentum! 0235A 9. Quoties ergo gravissima
cernitur urgere tentatio, 864 et tribulatio vehemens
imminere, invoca custodem tuum, ductorem tuum, adjutorem tuum in
opportunitatibus, in tribulatione. Inclama eum, et dic: Domine, salva nos,
perimus. Non dormit, neque dormitat, etsi ad tempus quandoque dissimulet, ne
forte periculosius ab illius te manibus ipse praecipites, si te eis ignoraveris
sustentatum. Spirituales enim sunt manus istae, et auxilia utique spiritualia,
quae singulis electorum pro cujusque discriminis modo et objectae difficultatis,
tanquam lapideae molis quantitate, ab his qui sibi deputati sunt angelis
spiritualiter et multipliciter exhibentur. Dico ego tamen aliqua ex his quae
communia magis arbitror, et paucis qui inter vos sunt 0235B inexperta. Turbatur aliquis vehementer, seu corporali quovis
incommodo, seu tribulatione aliqua saeculari, seu acedia spiritus et quadam
animi defectione languescens? Jam tentari incipit supra quam valeat sustinere,
jam impinget et offendet in lapidem, si non fuerit qui subveniat. Quis vero est
lapis iste? Ego illum intelligo lapidem offensionis, et petram scandali, in quam
si offenderit quis, collidetur: super quem vero ceciderit, conteret eum; lapidem
utique angularem, electum, pretiosum, qui est Dominus Christus (Isai.
VIII, 14 et I Petr. II, 6-8). In hunc lapidem offendere, est murmurare
adversus eum, scandalizari a pusillanimitate spiritus et tempestate. Itaque opus
illi est angelica consolatione, angelicis manibus, qui jam defecit, jam 0235C propemodum offendit in lapidem. Et vere offendit in lapidem qui
murmurat et blasphemat, se ipsum collidens, non eum in quem furibundus
impingit. 10. Arbitror sane velut duabus quibusdam manibus
ejusmodi homines interdum ab angelis supportari, ut quodammodo non sentientes
transeant quod tantopere formidabant, nec parum mirentur postmodum tam super
posteriori facilitate, quam super difficultate priori. Vultis scire quas
intelligam duas manus? Duplicem utique demonstrationem, dum videlicet hinc
quidem tribulationis brevitas, inde aeternitas retributionis ostenditur, aut
magis pingitur vel imprimitur cordi, ut intimo affectu sentiamus quoniam
momentaneum hoc et leve tribulationis 0235D nostrae supra modum
in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in nobis. Quis vero istas tam
bonas per bonos non credat fieri, cum certum sit quod e contrario malae utique
fiant immissiones per angelos malos? Habetote familiares angelos, fratres mei,
frequentate eos sedula cogitatione et devota oratione, qui semper vobis adsunt
ad custodiam et consolationem. SERMO XIII. De versu duodecimo, «In manibus
portabunt te,» etc.1. Possumus hunc versum, qui in
manibus est, videlicet, In manibus portabunt te, etc.,
non modo de praesenti consolatione dictum accipere, sed etiam de futura. Nempe
custodiunt nos in viis nostris angeli 0236A sancti, sed via
finita (quod est utique vita finita) in manibus tollunt. Nec enim desunt nobis
testes fideles. Proxime lectum est vobis de beatissimo patre nostro vere per
omnia Benedicto, quot dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis
habere videretur, vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab
angelis in coelum deferri. Sed quid hujusmodi testimonia
requiramus? Ipsa in Evangelio Veritas de mendico et ulceroso ait, quoniam portatus est ab angelis in sinum Abrahae (Luc. XVI,
22). Neque enim in illa tam nova nobis, tamque incognita regione ambulare
ipsi possemus, praesertim cum tantus sit lapis in via. Qui lapis? Qui in
lapidibus olim consueverat adorari, qui lapides obtulit Domino, dicens: Dic ut 0236B lapides isti panes fiant
(Matth. IV, 3). Porro pes tuus, affectio tua; pes animae, quam in
manibus angeli portant, ne offendas ad lapidem pedem tuum. Quomodo enim non
vehementissime turbaretur anima, si sola hinc egrederetur, 865 si illas sine consolatione ingrederetur vias, si inter illos
lapides suis pedibus graderetur? 2. Enimvero manifestius audi,
quam necesse habeas portari in manibus alienis, nec aliis quam angelicis tamen.
Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem
et draconem. Quid inter haec faceret pes humanus? quid humanae
affectionis inter tam horribilia [alias terribilia] monstra
constaret? Nempe nequitiae spirituales sunt, et quidem non incongruis
appellationibus designatae. Siquidem 0236C et de his dictum, quod
nequaquam vobis excidisse reor: Cadent a latere tuo mille, et
decem millia a dextris tuis. Quis vero scire potest an divisae sint inter
eos operationes malitiae, ministeria iniquitatis: ut ex diversis officiis, vel [alias quin] potius maleficiis, vocabula quoque diversa
sortiti, nominentur alius quidem aspis, alius vero basiliscus, alius autem leo,
et alius draco, quod videlicet suo quidem invisibili modo varie noceant, quasi
alius morsu, alius visu, alius rugitu vel ictu, alius flatu? Legi etiam de
quodam genere daemoniorum, quod non ejiciatur nisi in oratione et jejunio: nihil
potuerat namque verbum apostolicae increpationis ad illud (Matth. XVII,
14-20). Quomodo non illud aspis erat: 0236D illa utique de
Psalmo aspis surda, et obturans aures suas, ne vocem audiat incantantis?
(Psal. LVII, 5.) Vis non terreri a tam terrifico monstro? Vis
securus post mortem ambulare super aspidem istam? Cave ne interim post eam
ambules, cave ne imiteris, et non erit quod paveas in futuro. 3. Enimvero vitium est, cui reor ejusmodi spiritum dominari; et si
vultis scire, ipsa est cicuitio, a qua vobis hesterno sermone monuimus esse
cavendum; ipsa obstinatio est, adversus quam pridie loquebamur. Nec enim piget,
quoties datur occasio, ab hac tam gravi peste praemunire vos, ut eam omnimodis
fugiatis: quod haec quidem sit summa 0237A quaedam religionis
subversio, et vere, juxta testimonium Legislatoris, venenum
aspidum insanabile (Deut. XXXII, 33). Dicitur aspis hinc
alteram aurem, quam pressius potest, terrae infigere; inde vero alteram caudae
immissione nihilominus obturare, ne audiat. Quid ad haec incantantis vox, quid
sermo faciat praedicantis? Orabo pro eo, humiliabo in jejunio animam meam,
baptizabor pro mortuo uberrimo quodam profluvio lacrymarum, apud quem viderim
nihil humanae incantationis quamlibet sapientiam, nihil quantamcumque
admonitionis industriam praevalere. Noverit tamen vir pertinax, non coelo sese,
sed solo infigere caput, quod sapientia, quae desursum est, non modo pudica, sed
et pacifica sit; haec autem magis, ut ita dicam, aspidica, nisi 0237B terrena esse non potest. Sed nec adeo obsurdesceret, nisi cauda
quoque obturaret auditum. Quae est haec cauda? Finis intentionis humanae. Haec
surditas desperata, dum hinc quidem velut terrae infixus, propriae quisque
inhaeret voluntati; inde velut reflectens caudam, finem aliquem meditatur, et
infigit animo quod desiderat adipisci. Nolite, obsecro, fratres, nolite obturare
aures, nolite aliquando obdurare corda vestra. Inde enim tam mordax et amarus
sermo invenitur in ore hominis obstinati, quod nulla ad eum penetrare queat
benevolentia monitoris. Inde aspidis virus in linguae aculeo perseverat, quod
adversus linguam incantatoris tanto se studio obturarit. 1. At
basiliscus, ut aiunt, venenum in oculo gerit, pessimum animal, et prae omnibus
exsecrabile. Nosse 0237C cupis oculum venenatum, oculum nequam,
oculum fascinantem? Invidiam cogitato. Quid vero invidere, nisi malum videre
est? Si non esset ille basiliscus, nunquam per ejus invidiam mors intrasset in
orbem terrarum. Vae homini misero, quod invidum non praevidit! Superemus et
vitium hoc, dum adhuc vivimus, si post mortem volumus ministrum tantae nequitiae
non timere. Nemo alterius bonum invido aspiciat oculo. Nempe hoc ipsum jam, quod
in se est, tabe sua illud inficere, et quodam modo interficere est. Qui hominem
odit, homicidam illum Veritas ipsa testatur (I Joan, III, 15). Quid
et ille qui bonum odit in homine? 866 nunquid non homicida
poterit appellari? Adhuc vivit homo, et ille 0237D jam reus est
mortis ejus. Adhuc ardet ignis, quem Dominus Jesus misit in terram (Luc.
XII, 49), et invidus tanquam qui spiritum exstinxerit, jam
damnatur. 5. Vae vobis a dracone! Immanis est bestia, flatu
igneo quidquid attigerit, necat; non modo bestias terrae, sed et volucres coeli.
Haud alium ego draconem hunc, quam spiritum iracundiae reor. Quantos etiam
sublimis (ut videbatur) vitae, flatu hujus draconis misere satis adustos,
turpiter in ejus os ingemimus cecidisse? Quam melius sibi ipsis irasci potuerant
ne peccarent? Nimirum affectio naturalis ira hominum est; sed abutentibus bono
naturae gravis perditio est, et miseranda pernicies. Occupemus illam, fratres,
in quibus expedit, ne forte ad inutilla illicitaque prorumpat. Sic nimirum solet
amorem 0238A amor expungere, solet timor timore depelli. Nolite timere eos qui corpus occidunt, ait Dominus, animae autem non habent quid faciant: et confestim, Ostendam autem, ait, vobis quem timeatis.
Timete autem eum qui potestatem habet corpus et animam mittere in gehennam. Ita
dico vobis, hunc timete (Luc. XII, 4, 5). Ac
si manifestius dicat: Hunc timete, ne illos timeatis. Repleat vos spiritus
timoris Domini, et timor alienus locum non habebit in vobis. Et ego vobis dico,
non autem ego, sed Veritas; non ego, sed Dominus: Nolite irasci eis qui
transitoria vobis auferunt, qui convicia inferunt, qui ingerunt forte supplicia,
et praeter haec [alias, post haec] faciunt nihil. Ostendam autem vobis cui
debeatis irasci. Irascimini ei quae sola vobis nocere potest, sola facere 0238B ut omnia illa non prosint. Vultis scire quaenam illa sit?
Iniquitas propria. Ita dico vobis, huic irascimini. Nulla enim nocebit
adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Qui perfecte huic irascitur, caeteris
non movetur, magis et amplectitur ea. Ego, inquit, in flagella paratus sum (Psal. XXVII, 18). Sit
damnum, sit convicium, sit laesio corporalis; paratus sum, et non sum turbatus:
quoniam dolor meus in conspectu meo semper. Quidni exteriora omnia parvi pendam
in hujus aestimatione doloris? Filius, inquit, uteri mei persequitur me, et convicianti servulo indignabor?
(II Reg. XVI, 11.) Cor meum dereliquit me, dereliquit me virtus
mea, et lumen oculorum meorum: et damna temporalia plangam, aut incommoda
corporalia reputabo? 0238C 6. Hinc nimirum non
modo mansuetudo oritur, cui draconis flatus non noceat; sed etiam magnanimitas,
quam rugitus leonis non terreat. Adversarius vester tanquam
leo rugiens, ait Petrus (I Petr. V, 8). Gratias magno illi
Leoni de tribu Juda: rugire iste potest, ferire non potest. Rugiat quantum vult:
tantum non fugiat ovis Christi. Quanta minitatur! quanta exaggerat! quanta
intentat! Non simus bestiae, ut nos prosternat vacuus ille rugitus. Sic enim
perhibent qui talia curiosius vestigaveruut, ad rugitum leonis nullam bestiam
stare posse, ne eam quidem quae adversus ictum ejus tota animositate repugnat:
et plerumque superat ferientem, quae non sustinet rugientem. Vere bestia, vere
rationis expers, 0238D qui tam pusillanimis est, ut solo timore
cedat, qui sola futuri exaggeratione laboris victus, ante conflictum, non telo,
sed tuba prosternitur. Nondum restitistis usque ad
sanguinem (Hebr. XII, 4), ait strenuus ille dux, qui leonis
hujus noverat vanum esse rugitum. Et alius quidam: Resistite, inquit, diabolo, et fugiet a
vobis (Jacobi IV, 7). SERMO XIV. De versu decimo
tertio, «Super aspidem et basiliscum ambulabis,» etc.1. Agamus, fratres, gratias factori nostro, benefactori nostro,
redemptori nostro, remuneratori nostro, aut potius spei nostrae. Ipse enim
retributor, ipse retributio nostra: nec aliud jam quam ipsum exspectamus ab
ipso. Primum quod nobis praestitit, 0239A nos ipsi sumus:
siquidem ipse fecit nos, et non 867 ipsi nos. Parumne tibi
videtur istud quia te fecit? Cogita qualem te fecit: nempe etiam secundum corpus
egregiam creaturam, sed secundum animam magis, utpote imagine creatoris
insignem, rationis participem, capacem beatitudinis sempiternae; porro secundum
ambo simul prae caeteris creaturis maxime admirandam, cohaerentem sibi
incomprehensibili artificio, investigabili sapientia conditoris. Itaque tam
magnum hoc donum, quam magna res homo. Sed quam gratuitum putas? Planum est quia
nihil ante promeruit, qui penitus nihil fuit. An postea sperabatur gratiam
retributurus auctori? Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam
bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Non igitur necessariam
0239B retributurus gratiam ei qui sic per omnia sibi sufficit,
sed devotas relaturus gratias ei qui sic meruit sperabatur. Quidni gratias agat?
Si quis oculorum lumen, si quis usum aurium, si quis narium, si quis manuum, si
quis pedum tibi praepeditum aliquando reparasse videretur officium, si quis
sopitam quavis occasione excitasse in te rationem: quis non alius tibi
vehementissime succenseret, si quando forte beneficii hujus immemorem te, aut
benefactori deprehendisset ingratum? Enimvero Dominus Deus tuus, ipsa etiam tibi
instrumenta largitus, ex nihilo fecit haec omnia. Nec modo fecit, sed et
compegit etiam, et formavit, ac suo quodque illustravit officio. Quomodo non in
his omni jure sibi gratias exigit ampliores? 2. Nam ne hoc
quidem, licet maximo, contentus 0239C munere, qui dedit ut esses
qui ante non fueras, adjecit etiam unde subsisteres qui jam eras. Nec minus
liberaliter hoc, quam illud mirabiliter est operatus. Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et
similitudinem nostram. Quid vero postea? Et praesit
piscibus maris, et bestiis terrae, et volatilibus coeli. Nam et coelestia
sese elementa in usus creasse tuos, ante docuerat. Nempe facta memorantur, ut
essent in signa, et tempora, et dies et annos (Gen.
I, 26, 14). Cui putas? Nulli utique nisi tibi. Caeterae siquidem omnes
creaturae aut in nullo egent his omnibus, aut non intelligunt ea. Quam copiosus
in secundo hoc beneficio, quam liberalissimus fuit? Quanta tibi largitus est ad
sustentationem! quanta ad eruditionem! 0239D quanta ad
consolationem! quanta ex hoc jam ad correptionem! quanta etiam ad delectationem!
Verum haec duo gratis, et dupliciter gratis fecit. Quid dico, dupliciter gratis?
Sine merito tuo, sine labore suo. Nempe dixit, et facta
sunt (Psal. XXXII, 9). An idcirco minus devotus, minus
obnoxius, minus gratus es, quod haec quidem sicut pro nihilo, ita de nihilo
fecit? Perversi cordis est occasiones ingratitudinis vestigare. Nemo id facit,
nisi qui etiam gratis est ingratus. Puto enim neutrum tibi propterea minus
utile, quod praestanti minime difficile fuit. Alioquin si forte quod ei
laboriosum, tibi magis commodum ducis, ex te ipso tibi judicium hoc, nec te
alibi illud putem quam apud te didicisse. Sic praestares libentius ipse fratri
tuo absque incommodo tuo. Verum etsi gratis praestare velles, nolles tamen, ut
0240A hanc tibi ille praetenderet ingratitudinis causam. 3. Caeterum ex hoc jam tertium opus tuae redemptionis attende. Non
est velamen excusationis; laboratum prorsus in ea. Gratis hoc quoque praestitum
est, sed gratis quod ad te pertinet. Nam quod ad illum, plane non gratis. Salvus
factus es pro nihilo, non de nihilo tamen. Quid adhuc dormitat affectio? Imo
vero mortua est illa, non dormit, quae huic beneficio non respondet, quae se
totam non effundit in gratiarum actionem, et vocem laudis. Nam et caetera duo
evidentissime tertium hoc commendat, ut in eis quoque vera fuisse dilectio
comprobetur; non propterea de facili praestans quod nollet aliter, sed quod non
aliter oporteret. Itaque fecit te Deus tuus, fecit tam multa propter te, fecit
propter te et semetipsum. 0240B Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Quid adhuc
restat? Factus est ipse tecum caro una: te quoque secum faciet spiritum unum.
Non recedant 868 haec quatuor a corde tuo, non ab ore, non a
memoria, non ab affectione. Haec cogita semper, in his jugiter delectare. His
velut quibusdam stimulis urgens sollicita animam tuam, his facibus eam
inflammare curato, ad redamandum eum qui tam multipliciter suum tibi erga te
commendat amorem. Memento sane quod idem ait: Si diligitis me,
mandata mea servate (Joan. XIV, 15). Serva igitur mandata
Creatoris tui, serva mandata benefactoris tui, redemptoris tui, remuneratoris
tui. 4. Sed si haec quatuor, quot sunt mandata? Omnes novimus
decem esse. Itaque per quaternarium hunc 0240C
decalogum legis multiplicans, veram habes quadragesimam, tenes quadragesimam
spiritualem. Tantum sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Cave
serpentis astutiam, observa insidias inimici. Nempe quadruplici tentamento
quadrifariam impedire conatur actionem quam exigeris gratiarum. Tentatus est in
his omnibus Christus, ut veraciter ab Apostolo scriberetur [alias, scribitur]:
Tentatus per omnia pro similitudine absque peccato
(Hebr. IV, 15). Erit forte qui miretur et dicat, quartam sese
Domini tentationem non legisse. Verum, ut ego arbitror, non hoc diceret, si
legisse se meminisset, quoniam tentatio est vita hominis super
terram (Job VII, 1). Hoc enim qui meminit, non ea 0240D tantum triplici tentatione tentanum fuisse Dominum arbitratur,
quae facta est in jejunio deserti, in pinnaculo templi, in vertice montis
(Matth. IV). Sane in his omnibus erat manifesta
tentatio. Verum illa quae extunc et deinceps usque ad mortem crucis ei non
defuit, etsi occultior, vehementior tamen fuit. Nec hoc quoque a proposita
similitudine videbitur [alias, videtur] abhorrere. Nam et tria illa
beneficia, quae jam transiere, evidentissima et in lucem posita esse noscuntur.
Sane quod ad spem vitae aeternae pertinet, nondum exhibitum, necdum propalatum
est nobis. Nihil proinde mirum, si sit minus aperta tentatio, ubi etiam causa
tentationis occulta. Caeterum et diuturnior, et validior ipsa est, quod adversus
spem nostram quidquid habet malignitatis, exserat inimicus. 0241A 5. Itaque primo quidem ut auctori naturae
ingratos faciat, ampliorem ingerit pro natura sollicitudinem, quemadmodum etiam
ipsi Christo esurienti ausus est dicere: Dic ut lapides isti
panes fiant: quasi vero figmentum nostrum ignoret ipse qui finxit, aut non
curet homines qui coeli volucres pascit. Quam vero ingratus est ei, qui propter
hominem universum hunc condidit mundum, quisquis, ut substantiam ejus quam
concupiscit obtineat, procidens non veretur adorare malignum? Haec omnia, inquit, tibi dabo, si procidens
adoraveris me. Tune illa fecisti, miser? Quomodo dabis quae ille creavit?
Aut quomodo abs te speranda, quomodo tua adoratione petenda, quae ab illo
condita in illius posita sunt ditione? Jam in hoc quod ait: Mitte te deorsum, 0241B cave tibi, quicunque
es qui templi pinnaculum conscendisti; cave tibi, speculator domus Domini, cave
tibi, qui in Ecclesia Christi locum cerneris tenere sublimem. Quam ingratus
enim, imo quam injuriosus es illi magno sacramento pietatis, si in illo quaestum
aestimes pietatem! Quam infidelis ei es, qui ministerium hoc sanguine proprio
consecravit, si in eo quaeras gloriam tuam, quae nihil est, quaeras quae tua
sunt, non quae Jesu Christi? Quam indigne respondes ejus dignationi, qui in
dispensatione humilitatis suae sublimem esse te fecit, coelestia tibi sacramenta
commisit, coelestem, forte et ampliorem quam ipsis spiritibus coelestibus,
tradidit potestatem, si deorsum ipse te mittas, sapiens non quae sursum, sed
quae super terram! Sed et omnis qui 0241C de virtutum eminentia
ad inanis gloriae sese demittit et dejicit appetitum, haud dubium quin Domino
virtutum, qui tanta inter nos toleravit ut nobis formam hujus imprimeret
sanctitatis, pro gratia contumeliam reddat, 6. Consideremus
diligentius, fratres, ne forte prima illa tentatio, quae corporalis necessitatis
occasione animum turbat, aspidi debeat comparari. Hoc enim animal quodammodo
violento [alias, violentum] morsu nocet, obturat 869 aurem ne audiat vocem incantantis. Quid vero agere nititur in
hac parte tentator, nisi ut adversus consolationem fidei aurem cordis obstruat
et obturet? Sed non profecit inimicus in eo, non illius praeclusit auditum, qui
ait: 0241D Non in solo pane vivit homo: sed in
omni verbo quod procedit de ore Dei. Nam in eo quod ait: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me
(Matth. IV, 3-9), in malum insidiantis suadibilem sibilum
animadvertite draconis. Ferunt illum in arena latitantem, etiam aves volantes
flatu attrahere venenato. Quam venenatus hic flatus fuit: Haec
omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me! Verum non erat ista quaelibet
avis: nihil potuit draconis flatus ad illam. 7. De basilisco
quid dicemus? Monstruosius coeteris solo visu hominem inficere, et interficere
perhibetur. Ni fallor, vana gloria est. Videte, inquit,
ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab
eis (Matth. VI, 1). Ac si dicat: Cavete oculos basilisci. Sed
cui nocere dicitur basiliscus? 0242A Ei qui non viderit
basiliscum. Alioquin si prior eum videas, jam non tibi nocet, ut aiunt: magis
moritur ipse. Ita est, fratres. Non videntes necat inanis gloria, caecos et
negligentes, qui se ei ostentant, qui se exponunt; et non potius ipsi
inspiciunt, non attendunt, non discutiunt illam; non vident denique, quam sit
frivola, quam sit caduca, quam vana, quam inutilis. Si quis enim eum intueatur
hoc modo, moritur basiliscus: nec jam occidit eum gloria, sed occiditur magis et
occidit ei, quodam modo versa in pulverem, imo redacta in nihilum. Puto autem,
non est quaerere, quid ad inanem gloriam ea tentatio visa sit pertinere, ubi
dictum est: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Utquid
enim hoc, nisi ut videretur, ut laudaretur a basilisco? 0242B 8. Et vide quomodo se ipsum occultaverit basiliscus, quasi ut
non posset ante videri. Scriptum est, inquit, quoniam angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent
te. Quid scriptum est, maligne? quid scriptum est? Angelis suis mandavit de te. Quid mandavit? Animadvertite et
videte, quoniam subticuit malignus et fraudulentus, quod malignitatis suae
commenta dissolveret. Quid enim mandavit? Nempe quod in psalmo sequitur: Ut custodiant te in omnibus viis tuis. Nunquid in
praecipitiis? Qualis via haec de pinnaculo templi mittere se deorsum? Non est
via haec, sed ruina; et si via, tua est, non illius. Frustra in tentationem
capitis intorsisti, quod scriptum est ad corporis consolationem. Huic enim
necesse est custodiri, cui timendum, ne offendat ad lapidem 0242C pedem suum. Non est quod custodiatur, cui non est quod timeatur.
Quid vero taces et illud quod sequitur: Super aspidem et
basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem? Te enim haec
parabola tangit. Monstruosa malignitas monstruosis appellationibus conculcanda
signatur, nec modo ab ipso capite, sed etiam a corpore universo. Siquidem
adversus Dominum post trinam confusionem hanc, non jam serpentina calliditate,
sed crudelitate usus est leonina, usque ad contumelias, ad flagella, ad alapas,
ad mortem, et mortem crucis. Sed manifesto etiam leonem te conculcavit Leo de
tribu Juda. Sic et adversum nos, fratres, ut in caeteris omnibus viderit sese
frustratum, toto jam furore persecutionem 0242D suscitat, qualis
non fuerit ab initio, ut vehementia tribulationis regnum coeleste sperantibus
intercludat. Felix anima, quae et ipsum leonem potenti virtute conculcans,
violenter illud rapere praevalebit! 9. Ex hoc itaque,
dilectissimi, tanquam super aspidem et basiliscum cautius et sollicitius
ambulemus. Caveamus omnem radicem amaritudinis, ut nemo nostrum mordax
inveniatur, nemo audax vel ardens, nemo inexorabilis aut rebellis. Nec vero
deorsum mittamus nos, sed transcendamus et transiliamus [alias, transeamus] lethalem gloriae temporalis obtutum, ut
quomodo scriptum est: Frustra jacitur rete ante oculos
pennatorum (Prov. I, 17). conculcemus quoque leonem pariter et
draconem: ut neque illius rugitus terreat, nec istius flatus 870 0243A inficiat. Videntur haec quatuor monstra
affectionibus aeque quatuor, singula singulis incubare. Cui ergo potissimum
draco insidiatur? Aestimo quia cupiditati, quod hanc noverit esse radicem
malorum omnium, et quae proxime cor subvertat. Inde enim etiam quasi consulens
dixit: Haec omnia tibi dabo. Nam de leone quidem
manifestum est, quod nonnisi ad januam timoris terrificos det rugitus. Porro
tristitiae fores aspis observat, quod eas maxime morsibus suis pervias
arbitretur. Unde et ad Christum Dominum, donec jam esurientem cerneret, non
accessit. E contra sane caveat necesse est laetitia basiliscum, quod eo
potissimum aditu venenatos ingerere soleat radios oculorum; nec vana gloria nisi
ob laetitiae noceat vanitatem. 0243B 10. Illud
quoque considera, an forte virtutes quatuor, quatuor his tentationibus opponere
valeamus. Leo rugiet, quis non timebit? Si quis ille fuerit, fortis erit. Sed
frustrato leone, draco absconditur in arena, ut virulentis flatibus attrabat
animam, insufflans ei quodammodo concupiscentiam terrenorum. Quis, putas, illius
praetervitabit insidias? Nemo utique nisi prudens. At forte dum ad ista
descendere caves, urget quis molestia: et ecce protinus aspis adest: nam
opportunum tempus sibi invenisse videtur. Quis non exasperabitur ab aspide ista?
Nempe vir temperans et modestus, qui sciat abundare, et penuriam pati. Puto ex
hac occasione fascinare te volet male blandiens oculus nequam. Quis avertet
faciem suam? Profecto justus, qui non modo non 0243C ipse sibi
accipere gloriam quae Dei est, sed ne ab alio quidem recipere velit oblatam: si
tamen ille sit justus, qui juste quod justum est exsequatur, qui justitiam suam
non faciat coram hominibus, qui denique, etsi justus fuerit, caput non levet.
Haec enim virtus specialiter in humilitate consistit, haec intentionem purgat,
haec quoque meritum omne eo veracius et efficacius obtinet, quo minus arrogat
sibi. SERMO XV. De versu decimo quarto, «Quoniam in me speravit, liberabo eum;
protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.»1. Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis; et ego
reficiam vos, dicit Dominus. Tollite jugum 0243D meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum
enim meum suave est, onus meum leve (Matth. XI, 28-30).
Laborantes ad refectionem invitat, ad requiem provocat oneratos. Non tamen
interim onus subtrahit, aut laborem; magis autem onere alio, alio labore
commutat: sed onere levi, suavi jugo, in quibus requies ac refectio, etsi minus
appareat, tamen inveniatur. Grave onus iniquitas, sedens super talentum plumbi
(Zach. V, 7). Sub hac gemebat sarcina qui dicebat: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave
gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). Quod ergo onus
Christi, quod onus leve? Ut quidem ego sentio, onus beneficiorum. Dulce onus,
sed ei qui sentit, ei qui experitur. Alioquin si non invenias, si non advertas,
0244A grave omnino et periculosum. Oneriferum animal homo tempore
suae mortalitatis. Si adhuc portat peccata sua, onus est grave: si jam forte
exoneratus est a peccatis, minus quidem grave; sed, si sanum sapiat, non minus
grande onus inveniet hanc ipsam, quam diximus, exonerationem. Onerat nos cum
exonerat Deus: onerat beneficio, cum exonerat a peccato. Vox onerati: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
(Psal. CXV, 12). Vox onerati: Exi a me, quia homo
peccator sum, Domine (Luc. V, 8). Vox onerati: Semper enim quasi tumentes super me fluctus, timui Deum
(Job XXXI, 23). Semper, inquit, timui: sicut ante, sic post
acceptam indulgentiam peccatorum. Beatus homo qui ita semper est pavidus, nec
minori angitur 0244B sollicitudine, ne forte obruatur tam
beneficiis quam peccatis. 2. Ad hoc siquidem divina nobis tam
sedula erga nos, et tam profusa beneficentia commendatur, ut sollicitemur ad
gratiam, invitemur ad dilectionem. 871 Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis
tuis. Quid ultra potuit tibi facere, et non fecit? Novi quid cogites,
ingenua creatura? Habes gratiam angelis Domini, sed ad ipsum ambis Dominum
angelorum. Oras et optas, ut nuntiis non contentus, ipse quoque qui loquebatur,
adsit: nec te quasi per medium, sed sui oris osculo osculetur. Audisti super
aspidem et basiliscum, leonem pariter et draconem tibi ambulandum fore, nec
super dracone ipso victoriam Michaelis et angelorum ejus 0244C ignoras. Verumtamen non Michaeli, sed Domino clamant desideria
tua: Libera me, et pone me juxta te; et cujusvis manus pugnet
contra me (Job XVII, 3). Hoc nempe est non modo aliis; sed
ipsis quoque altioribus altius captare refugium, ut ex sententia profitenti quoniam tu es, Domine, spes mea, merito respondeatur: Altissimum posuisti refugium tuum. 3. Non
enim dedignatur esse spes miserorum miserator et misericors Dominus; non se
ipsum liberatorem simul et protectorem in se sperantibus exhibere recusat. Quoniam in me speravit, inquit, liberabo
eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Nempe nisi Dominus
custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI,
1), sive 0244D ille homo, sive etiam angelus esset. Montes
in circuitu Jerusalem: sed parum hoc, imo nihil hoc foret, si non etiam Dominus
in circuitu esset populi sui. Merito proinde in Cantico sponsa describitur,
inventis licet vigilibus (imo ab eis magis inventa; nec enim eos ipsa quaerebat)
non substitisse, nec contenta fuisse vigilibus, sed percontata breviter de
dilecto, ad ipsum ocius pervolasse (Cantic. III, 3, 4). Erat enim
cor ejus non in vigilibus, sed in Domino fiduciam habens; et aliter forte
suadentibus aiebat: In Domino confido: quomodo dicitis animae
meae, Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2). Minus
vigilanter id observarant Corinthii, cum offensis quasi vigilibus secederent
apud eos, et minime pertransirent. Ego quidem Cephae; ego
autem Pauli, 0245A aiunt; ego vero
Apollo (I Cor. I, 12). Sed quid fecerunt vigiles sobrii,
vigiles circumspecti? Non enim poterant sibi suscipere sponsam, qui bene eam
aemulabantur, qui aemulabantur Dei aemulatione, qui desponderant uni viro
virginem castam exhibere Christo. Percusserunt me et
vulneraverunt me, ait. Utquid ita? Ni fallor, urgebant ut pertransiret,
perinde inventura dilectum. Denique etiam tulerunt pallium
meum (Cantic. V, 7), inquit, haud dubium quin ut curreret
expedita. Animadvertere est quam valide percutiat, quibus sagittis Apostolus
vulneret eos qui divertisse apud vigiles videbantur. Nunquid
Paulus pro vobis cruxifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis?
(I Cor. I, 13). et item: Cum enim dicit quis, Ego
sum Pauli; alius autem, Ego sum Apollo: 0245B nonne homines
estis? Quid ergo est Apollo? quid vero Paulus? Ministri ejus cui
credidistis? (I Cor. III, 45). Quoniam in me
speravit, liberabo eum. Non in vigilibus, non in homine, non in angelo, sed
in me, inquit, speravit, nihil boni nisi ex me, ne per ipsos exspectans. Omne
enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre
luminum (Jacobi I, 17). Ex me vigiliae hominum utiles, circa opera
utique manifesta: eis nimirum custodes homines deputavi. Ex me excubiae
angelorum, observantium secretiores motus, specialiter sollicitantium,
propulsantium suggestores iniquos. Caeterum intima sane custodia secretissimae
intentionis, non modo ex me, verum etiam per me fiat necesse est, quod illo
quidem humanus nequeat, sed 0245C ne angelicus quoque oculus
penetrare. 4. Agnoscamus triplicem hanc custodiam, fratres, et
exhibeamus nos eis, quales cuique convenit exhiberi. Provideamus bona coram
hominibus, coram angelis, coram Deo. Contendamus placere omnibus per omnia, sed
maxime ei qui maximus est super omnia. In conspectu angelorum psallamus ei, ut
in eis impleatur quod scriptum est: Qui timent te, videbunt me
et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi (Psal. CXVIII,
74). Obediamus praepositis nostris, qui pervigilant, tanquam reddituri
rationem pro animabus nostris, ut non cum tristitia hoc faciant (Hebr.
XIII, 17). Et quidem (gratias Deo, ex cujus solo 872
munere venit) non est quod multum 0245D vos moneam; non est quod
multum vobis timeam in hac parte. Quod enim est gaudium meum et gloria mea, nisi
prompta obeditio, et irreprehensibilis conversatio vestra? Quid si certo
cognoscerem, ne angelos quidem amplius aliquid in vobis cognoscere quod
dedeceat, apud neminem vestrum ex anathemate Jericho quidpiam occultari, non
murmurare aliquem, non detrahere in occulto, non simulatorie agere vel remisse,
non ignominiosas volvere animo cogitationes, quibus solet, heu! interdum ipsa
quoque pars corporis perturbari? Magnum hoc mihi gaudii incrementum, sed nondum
utique plenitudo. Non enim tam magni sumus, ut possit nobis adeo esse pro
minimo, ab homine judicari non posse, minus autem nihil conscios esse nobis.
Caeterum si occultissimum 0246A Judicem timent etiam magni;
quantum nos ad illius examinis memoriam convenit trepidare? O si mihi
contingeret certum esse, nil esse in omnibus nobis illum offendens oculum, qui
solus perfecte novit quid sit in homine, videns in eo et qood in se ille non
videt? Hoc vel maxime judicium vestigemus, fratres, et eo amplius frequentemus
in timore et tremore ipsius considerationem, quo minus comprehendere possumus
investigabilem abyssum judiciorum Dei, et irrefragabilem dispositionem. Cum hoc
timore spes habet meritum, cum hoc metu fructuose speratur. 5.
Est autem is ipse timor firmissima quaedam et efficax materia spei, si quis
prudenter advertat. Siquidem maximum quoddam. Dei donum timor iste, 0246B et ex perceptione praesentium firma est exspectatio futurorum.
Postremo beneplacitum est Domino super timentes eum (Psal. CXLVI,
11); et utique vita in voluntate ejus, et in beneplacito ejus salus
aeterna. Quoniam in me speravit, liberabo eum. Dulcissima
liberalitas, in se sperantibus non deesse. Hoc enim totum hominis meritum, si
totam spem suam ponat in eo qui totum hominem salvum facit. In
te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; ad te clamaverunt,
et salvi facti sunt, in te speraverunt, et non sunt confusi (Psal.
XXI, 5, 6). Quis enim speravit in eo, et confusus est? Sperate in eo,
omnis congregatio populi. Quemcunque enim locum calcaverit pes vester, vester
erit. Pes vester utique spes vestra est. Quantumcumque illa processerit,
obtinebit, 0246C si tamen in Deum tota figatur, ut firma sit et
non titubet. Quid timeat aspidem aut basiliscum? quid leonis rugitus, aut
draconis sibilos expavescat? 6. Quoniam in me
speravit, liberabo eum. Porro liberatum quidem, ne iterum impugnetur, ne
iterum egeat liberari, protegam eum et conservabo: si tamen cognoverit nomen
meum, nec sibi tribuat quod liberatus est, sed nomini meo det gloriam. Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. In praesentia enim
vultus glorificatio, in notitia nominis protectio exhibetur. Spes in nomine, res
in facie est. Quod enim videt quis, quis sperat? (Rom. VIII, 24.)
Fides utique ex auditu (Rom.
X, 17); et eo quidem, juxta eumdem Apostolum, est rerum
substantia sperandarum (Hebr. XI, 1). Protegam 0246D eum, quoniam cognovit nomen
meum. Non novit nomen ejus, qui illud assumit in vanum, qui dicit ei,
Domine, Domine, et non facit quae dicit ipse. Non novit nomen ejus, qui eum nec
honorat ut Patrem, nec ut Dominum timet. Non novit nomen ejus, qui ad vanitates
et insanias falsas convertitur. Beatus vir, cujus est nomen
Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas
(Psal. XXXIX, 5). Hoc nomen cognoverat qui dicebat: Non enim est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos
salvos fieri (Act. IV, 12). Nos quoque si novimus nomen
sanctum quod invocatum est super nos, desiderandum utique nobis, ut semper
sanctificetur in nobis, atque ita orandum juxta doctrinam utique Salvatoris: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen 0247A tuum (Matth. VI, 9). Denique audi quid
sequatur in Psalmo: Clamavit ad me, et ego exaudiam eum.
Hic fructus notitiae nominis, clamor orationis: porro fructus clamoris,
exauditio Salvatoris. Quomodo 873 enim aut non invocans
exaudiri poterat; aut nomen Domini nesciens, invocare? Gratias ei qui
manifestavit hominibus nomen Patris, fructum salutis in ejus invocatione
constituens, sicut scriptum est: Quicunque invocaverit nomen
Domini, salvus erit (Joel II, 32). SERMO XVI. De versu decimo sexto,
«Clamavit ad me, et ego exaudiam eum,» etc.1. Clamavit ad me, et exaudium eum. Hoc plane est testamentum
pacis, hoc pietatis foedus, hoc pactum 0247B misericordiae et
miserationis. Speravit, ait, in me,
liberabo eum. Nomen meum cognovit, protegam eum; invocavit me, et ego
exaudiam eum. Non dicit: Dignus fuit, justus et rectus fuit, innocens manibus et
mundo corde: propterea liberabo, protegam, et exaudiam eum. Si enim haec aut similia diceret, quis non
diffideret? Quis gloriabitur castum se habere cor? Nunc autem apud te
propitiatio est, et propter hanc legem tuam sustinui te, Domine. Dulcis lex,
quae meritum exauditionis in clamore constituit postulationis. Clamavit, inquit, ad me, et exaudiam
eum. Merito non exauditur qui clamare dissimulat, aut omnino non postulans,
aut tepide postulans et remisse. Siquidem in Dei auribus desiderium vehemens
clamor magnus: e regione 0247C autem remissa intentio, vox
submissa. Quando illa penetrabit nubes? quando audietur in coelis? Nempe ut
clamandum sibi noverit homo, inter primordia suae orationis ipsum quem oraturus
est Patrem in coelis esse protinus admonetur, quod videlicet impetu quodam
spiritus illo sibi jaculandam esse meminerit orationem. Spiritus est Deus, et in
spiritu clamet necesse est, quisquis clamorem suum ad eum desiderat
pervenire. Sicut
enim in faciem hominis non respicit tanquam homo, sed magis intuetur cor: sic ad
cordis potius vocem, quam corporis, aures ejus; cui merito dicitur, Deus cordis mei (Psal. LXXII, 26). Hinc est quod
Moyses, foris tacens, intus auditur, dicente Domino, Quid
clamas 0247D ad me? (Exod. XIV, 15.) 2. Clamavit ad me, et exaudiam eum. Non
immerito. Clamorem magnum sane magnitudo necessitatis extorsit. Quid enim
clamans petiit, nisi consolationem, liberationem, glorificationem? Alioquin
quomodo super his exauditur, si pro aliis clamat? Exaudiam
eum, ait. In quo exaudies, Domine, vel in quibus? Cum
ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Ad magnum illud
triduum, quod proxime sumus celebraturi, hunc mihi ternarium arbitror
referendum. Siquidem et ipse propter nos tribulationem et dolorem invenit,
quando 0248A proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione
contempta. Verumtamen quae de ipso erant, sicut ante mortem praedixerat, finem
habuerunt; et sicut in morte dixit, Consummata sunt et extunc sabbatizavit. Nec
dilata est gloria resurrectionis: die tertia, summo diluculo Sol justitiae de
tumulo ortus est nobis. Ita ergo fructus pariter tribulationis et veritas
ereptionis in manifestatione glorificationis apparuit. Nihilominus quoque et in
nobis simile quoddam triduum posse videbitur assignari. Cum
ipso sum, ait, in tribulatione. Quando hoc, nisi in
die tribulationis nostrae, in die crucis nostrae? dum impletur quod ipse ait,
In mundo quidem pressuram habebitis (Joan. XVI,
33); et quod Apostolus ejus, Omnes qui pie volunt
vivere in Christo, persecutionem patientur 0248B (II
Tim. III, 12). Nam liberatio plena atque perfecta ante diem sepulturae
esse non poterit, quod maneat jugum grave super filios Adam a die exitus de
ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL,
1). In hac ergo die eripiam eum, inquit, quando nihil jam ultra quod vel
corpori, vel animae faciat, mundus habebit. Sane glorificatio diem ultimum
manet, diem resurrectionis, quando surget in gloria, quod in ignominia interim
seminatur. 874 3. Unde scimus quod nobiscum
sit in tribulatione? Ex eo utique quod in ipsa tribulatione nos sumus. Quis enim
sustineret, quis subsisteret, quis persisteret sine eo? Omne gaudium
existimemus, cum in tentationes (alias, tribulationes)
varias inciderimus, 0248C fratres mei; non modo quia per multas
tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21), sed
quoniam juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII,
19). Si ambulavero in medio umbrae mortis, ait
quidam, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal.
XXII, 4). Ita ergo nobiscum est omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi. Quando autem nos erimus cum ipso? Nimirum quando rapiemur obviam
Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Quando apparebimus cum ipso in
gloria? Nempe cum Christus apparuerit vita nostra. Interim sane abscondatur
necesse est, ut praecedat tribulatio ereptionem, ereptio glorificationem. Vox
liberati: 0248D Convertere, anima mea, in
requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu (Psal. CXIV, 7, 8).
Eripiam eum, et glorificabo eum. Felix, qui te interim
consolatorem et adjutorem habet, adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
At quam felicior, quem jam eripuisti et exemisti tantis malis! quam felicior,
qui jam exemptus de laqueo venantium, qui jam raptus est ne malitia mutet
intellectum illius, aut ne fictio decipiat animam ejus! Longe tamen prae his
omnibus felicissimus ille erit, quem assumpseris ad te ipsum, quem repleveris in
0249A bonis domus tuae, et claritati tuae conformaveris
eum. 4. Et nunc, filioli, clamemus in coelum, et miserebitur
nostri Deus noster. Clamemus in coelum, quia sub coelo omnia labor et dolor, et
vanitas, et afflictio spiritus. Denique pravum est cor hominis et
imperscrutabile (Jerem. XVII, 9), proni sensus ejus in malum. Non
est in me bonum, hoc est in carne mea. Lex peccati in ea habitat, adversus
spiritum concupiscit. Postremo et cor meum dereliquit me, et corpus mortuum est
propter peccatum. Sufficit autem diei quoque malitia sua; et est mundus ipse
positus in maligno. Quam nequam in omnibus saeculum praesens! quam nequiter
adversus animam saecularia desideria militare noscuntur! Sunt et principes mundi
hujus, tenebrarum harum, spirituales 0249B nequitiae, et aereae
potestates, et inter eas callidior cunctis animantibus serpens. Haec ergo sub
sole omnia: haec omnia sub coelo. Ad quod horum omnium confugium facis? In quo
horum omnium speras solatii aliquid, aliquid auxilii invenire? Si quaeras intra
te, aruit cor tuum, et oblivioni datum te reperies, tanquam mortuum a corde. Si
infra te, corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Si circa te, etiam terrena
inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. I, 15). Qaaere
ergo supra te, sed cautus esto ventosa agmina transilire. Quia enim omne datum
optimum, et omne donum perfectum nonnisi desursum esse noverunt, medium iter
latrunculi obsedere. Transi ergo, transi pervigiles illas nequitias, quae tam
indefesse custodiunt et 0249C observant, ne quis in illam possit
evadere civitatem. Si te percusserint, si vulneraverint, dimitte eis pallium,
quod in Aegypto olim Joseph adulterae dereliquit (Gen. XVXIX, 12):
dimitte sindonem, ut cum evangelico illo juvene profugias nudus ab eis
(Marc. XIV, 52). Numquid non solum pallium ejus et sindonem dederat
Deus in manus impii? in cujus facultatem et caruem dans potestatem, Verumtamen animam, ait, illius serva
(Job II, 6). Ita ergo sursum cor, sursum clamor, sursum desideria,
sursum conversatio, sursum intentio, et omnis exspectatio tua desursum sit.
Clama in coelum ut exaudiaris, et qui in coelis est Pater mittat tibi auxilium
de sancto, et de Sion tueatur te. Mittat interim auxilium 0249D de tribulatione, eripiat a tribulatione, et glorificet in
resurrectione. Magna sunt haec, sed tu, magne Domine, promisisti. Ex tua
promissione speramus, inde audemus dicere: Si corde clamemus pio, certe debes ex
promisso. Amen. 875 SERMO XVII. De versu decimo septimo, «Longitudine dierum replebo eum,»
etc.1. Bene nobiscum agitur, fratres; satis competit huic
tempori versus Psalmi. Celebraturis proxime Dominicam Resurrectionem, jam nunc
cuique nostrum sua promittitur: ut festivius in capite suo factum recolant
membra, quod in se ipsis praestolantur aliquando faciendum. Congruus 0250A finis Psalmi, ubi psallenti finis promittitur tam beatus.
Jucunde completur, dum in eo spondetur repletio tam jucunda. Longitudine, inquit, dierum replebo eum, et
ostendam illi salutare meum. Saepius vos admoneo, fratres, quod juxta Pauli
sententiam, promissionem habeat pietas
vitae ejus quae nunc est, pariter et futurae (I Tim. IV, 8).
Unde et idem ait: Habetis nunc quidem fructum vestrum in
sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 22).
Ipsa est quae hoc loco promittitur plenitudo, ipsa longitudo dierum. Quid enim
tam longum, quam quod aeternum est? quid tam longum, quam quod nullo fine
praeciditur? Bonus finis, vita aeterna; bonus finis, qui finem non habet. Et
sane cujus finis bonus, ipsum quoque bonum est. Amplectamur 0250B itaque sanctificationem, quoniam bona est, quoniam finis ejus
vita sine fine. Sanctimoniam sectemur et pacem, sine qua nemo videbit Deum
(Hebr. XII, 14). Longitudine, inquit, dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Dextrae
Dei est ista promissio; munus est dextrae, quam sibi olim sanctus porrigi
optabat: Operi, inquit, manuum tuarum
porriges dexteram (Job XIV, 15). Delectationes in dextera hac
usque in finem. Hanc nimirum et ille sibi porrigi optavit, et obtinuit dexteram,
de quo Psalmista ait: Vitam petiit a te, et tribuisti ei
longitudinem dierum in saeculum, et in saeculum saeculi (Psal. XX,
5). Manifestius denique Sapiens dixit: In sinistra
illius divitiae et gloria, in dextera autem ejus longiturnitas vitae
(Prov. III, 16). Quis est homo qui 0250C vult vitam,
diligit dies videre bonos? Haec enim vita, qua vivimus, magis mors est; nec
simpliciter vita, sed vita mortalis. Moritur homo, dicimus, quando morti
certissime jam appropinquat. Quid vero agimus ex quo primum incipimus vivere,
nisi morti appropinquare, et incipere mori? Sed et dies qualescunque vitae
hujus, pauci et mali sunt, sicut sanctus patriarcha testatur (Gen. XLVII,
9). Ibi vere vivitur, ubi vivida vita est et vitalis: ibi dies boni, ubi
interminabilis longitudo dierum. Gratias ei, qui tam non modo fortiter, sed et
suaviter disponit universa. Eorum nempe paucitas dierum finietur brevi, quorum
sufficit cuique malitia sua. Ubi autem dierum bonitas, aeternitas quoque non
deerit. 0250D 2. Longitudine
dierum replebo eum. Quod prius dixerat: Glorificabo
eum, evidentius hoc versiculo declaravit. Cui tamen non sufficeret ab eo
glorificari, cujus perfecta sunt opera? Non enim tanta immensitas, nisi in
immensum quempiam glorificare potest. Necesse est magna sit glorificatio, a
magnifica gloria quae descendit. Voce delapsa a magnifica
gloria, ait Petrus (II Petr. I, 17). Bene magnifica gloria,
glorificans tam magnifice, in longitudine, in multitudine, in plenitudine
claritatis. Fallax gloria, et vana est claritas, dies hominum brevis. Sapiens
ejusmodi non optavit; magis loquetur ex corde ei qui intuetur cor: Et diem hominis non desideravi, tu scis (Jerem. XVII,
16). Ego tamen plus aliquid quam 0251A non desiderat
desidero, ut ne recipiam quidem. Scio enim cujus vox sit: Ego
claritatem ab homine non accipio (Joan. V, 41). Quam vero
miseri, qui gloriam quae ab invicem est quaerimus, et nolumus eam quae a solo
est Deo! Sola siquidem ea, quam solam negligimus, longitudinem habet, sola
repletionem. Breves dies hominis, et dies ejus tanquam flos agri sic efflorebit.
Exsiccatum est, inquit, fenum, et
cecidit flos; verbum autem Domini in aeternum manet (Isai. XL,
8). Verus nimirum dies, qui non novit occasum, aeterna veritas, vera
aeternitas; ac proinde vera, aeternaque satietas. Alioquin quomodo gloria illa
replebit, quae fallax et vana est? Denique et inanis dicitur, ut noveris 876 te ex ea magis exinaniri posse, non posse repleri. Bonum ergo
interim magis 0251B abjectio, quam elatio est; bonum magis
necessitas, quam voluptas: quod, cum utraque res citius transeat, altera poenam
habeat, altera sit paritura coronam. 3. Utilis tribulatio, quae
probationem operatur, ducit ad gloriam. Cum ipso sum,
inquit, in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.
Agamus gratias Patri misericordiarum, qui nobiscum est in tribulatione, et in
omni tribulatione nostra nos consolatur. Res enim, ut dixi, necessaria,
tribulatio, quae in gloriam vertitur; tristitia, quae mutatur in gaudium,
gaudium sane longum, quod nemo tollit a nobis, gaudium multiplex, gaudium
plenum. Res necessaria est ista necessitas, quae coronam parit. Non contemnamus,
fratres: semen modicum est; 0251C magnus exinde fructus exsurgit.
Forte insipidum, forte acerbum est, forte granum sinapis. Non consideremus quae
videntur, sed quae non videntur in eo: quae enim videntur, temporalia sunt; quae
autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Praelibemus primitias
gloriae, gloriemur in spe gloriae magni Dei. Non solum autem, sed, ut dicam
expressius, gloriemur in tribulatione, in ea siquidem spes gloriae est. Vide si
non hoc ipsum docere te voluit Apostolus, cum subjunxit: Quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio
vero spem. Manifeste advertere est in his verbis, cum praemisisset
Apostolus gloriari in spe, non aliud aliquid, sed amplius eum addidisse dicendo:
Non solum autem, sed et gloriari in tribulationibus
(Rom. V, 4, 3). 0251D Non enim altera gloriatio
commendatur, sed additur magis, ubi spes gloriae, ubi ipsa spei gloriatio
requiratur. Siquidem in tribulatione spes gloriae, imo et ipsa in tribulatione
gloria continetur: sicut spes fructus in semine, sicut ipse fructus in semine
est. In hunc modum etiam modo regnum Dei intra nos est, thesaurus ingens in
fictili vase, in agro vili. Est, inquam, sed absconditum est. Felix, qui ibi
invenerit illud? Quis ille? Nempe qui messem magis cogitaverit, quam sementem.
Oculus fidei invenit hunc thesaurum, non secundum faciem judicans; sed videns
quae non apparent, et intuens quae non videntur. Quam veraciter hunc thesaurum
invenerat, quem volebat inveniri et ab aliis, qui dicebat: Momentaneum hoc et leve tribulationis nostrae supra 0252A modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in
nobis (II Cor. IV, 17). Non dixit: Remunerabitur, sed, aeternum pondus gloriae operatur in nobis. Latet gloria,
fratres mei, abscondita nobis est in tribulatione, in momentaneo hoc latet
aeternitas, in hoc levi pondus sublime et supra modum. Interim ergo festinemus
nobis emere agrum istum, emere thesaurum istum, qui absconditus est in agro.
Omne gaudium existimemus, cum in varias inciderimus tribulationes. Dicamus ex
animo, dicamus ex sententia: Melius est ire ad domum luctus,
quam ad domum convivii (Eccle. VII, 3). 4.
Cum ipso sum in tribulatione, ait Deus: et ego aliud
interim requiram quam tribulationem? Mihi adhaerere Deo bonum est; non solum
autem, 0252B sed et ponere in Domino spem meam (Psal.
LXXII, 28); quia eripiam eum, inquit, et glorificabo eum. Cum ipso sum in tribulatione. Deliciae,
inquit, meae esse cum filiis hominum (Prov. VIII,
31). Emamanuel, nobiscum Deus. Ave, gratia plena,
ait angelus ad Mariam, Dominus tecum (Luc. I,
28). In plenitudine gratiae nobiscum est, in plenitudine gloriae erimus
nos cum illo. Descendit, ut prope sit his qui tribulato sunt corde, ut nobiscum
sit in tribulatione nostra. Erit autem quando rapiemur in nubibus obviam Christo
in aera, et sic semper cum Domino erimus; si tamen curemus interim eum habere
nobiscum, ut sit comes viae, qui patriae redditor est futurus: imo qui tunc
patria, modo sit via. Bonum mihi, Domine, tribulari, dummodo ipse sis mecum,
0252C quam regnare sine te, epulari sine te, sine te gloriari.
Bonum mihi, Domine, in tribulatione magis amplecti te, in camino habere te
mecum, quam esse sine te vel in coelo. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid
volui super terram? Aurum 877 probat fornax, et viros justos
tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Ibi, ibi cum eis es,
Domine; ibi in tuo nomine congregatis medius astas, sicut olim cum tribus pueris
es dignatus etiam ethnico apparere, ut diceret: Quia species
quarti, similis Filio Dei (Dan. III, 92). Quid trepidamus,
quid cunctamur, quid refugimus hunc caminum? Saevit ignis, sed Dominus nobiscum
est in tribulatione. Si Deus nobiscum, quis contra nos? Nihilominus quoque si
ille cripit, 0252D quis est qui rapiat de manu ejus? quia est qui
de manu ejus possit eruere? Postremo, si ille glorificat, quisnam alius
inglorium faciet? si ille glorificat, quis himiliabit? 5. Audi
denique quanam gloria ipse glorificet. Longitudine,
inquit, dierum replebo eum. Et primo quidem in eo quod
dierum nomen pluraliter posuit, non vicissitudinem
aliquam, sed multitudinem voluit commendare. Alioquin si vicissitudinem
suspicaris, melior est dies una in atriis Domini super millia (Psal.
LXXXIII, 11). Legimus sanctos atque perfectos viros etiam ab his diebus
nostris plenos migrasse dierum: nec sane aliud, quam virtutum plenos, plenos
intelligimus gratiarum. Nimirum in hanc plenitudinem, velut de die in diem, de
claritate in 0253A claritatem, non quidem a suo, sed a Domini
spiritu transformantur. Si ergo dies gratia dicitur; si, ut supra meminimus, et
dies hominis, claritas quae ab homine est, et male nitens gloria, quam ab
invicem quaerimus: quomodo non magis verus dies, imo et plenus meridies, verae
gloriae plenitudo? Quod si dies plurimos divisiones dicimus gratiarum; quomodo
non in multiplici gloria dierum intelligitur multitudo? Postremo evidentius audi
sine ulla vicissitudine dies multos. Erit lux lunae sicut lux
solis, ait propheta, et lux solis septempliciter sicut
lux septem dierum (Isai. XXX, 26). Istis, ni fallor, cunctis
diebus vitae suae psalmos suos cantare in domo Domini rex fidelis optabat. Erit
enim devotos esse Deo ad singula tantae et tam multiplicis gloriae munera, 0253B et in omnibus semper gratias agere, quasi cunctis diebus psalmos
dicere nomini ejus. 6. Longitudine dierum
replebo eum. Ac si manifestius dicat: Scio quid desideret, scio quid
sitiat, quid sapiat ei. Non ei aurum vel argentum sapit, non voluptas, non
curiositas, non dignitas aliqua saecularis. Omnia detrimentum facit, omnia
aspernatur et arbitratur ut stercora. Exinanivit penitus semetipsum, nec se ex
his patitur occupari, quibus novit se non posse repleri. Non ignorat ad cujus
imaginem conditus sit, cujus magnitudinis sit capax; nec sustinet de modico
crescere, ut de maximo minuatur. Itaque longitudine dierum
replebo eam, quem nisi lux vera reficere, nisi aeterna implere non potest:
siquidem nec longiturnitas illa terminum, nec 0253C claritas illa
occasum, nec satietas illa fastidium habet. Erit enim securitas de aeternitate,
gloriatio de veritate, exsultatio de satietate. Et ostendam
illi salutare meum. Nimirum extunc videre merebitur quod optavit, cum sibi
Rex gloriae gloriosam exhibebit Ecclesiam, non habentem maculam ob splendorem
diei, sed neque rugam ob omnimodam plenitudinem sui. Alioquin ad illius fulgorem
luminis, sicut non impurus, sic nec turbatus quidem in aliquo animus vel
inquietus assurgit. Inde est quod 0254A nunc quoque, ut supra
memini, sanctimoniam simul et pacem sectari praecipimur, quod sine his nemo
videat Deum (Hebr. XII, 14). Cum ergo repleverit in
bonis desiderium tuum, ut non aliud sit quod requiras, serenato penitus ex ipsa
plenitudine animo, videre jam poteris serenitatem illam, illam plenitudinem
majestatis, similis Deo factus, quod videas eum sicuti est: aut forte quia [alias, jam] plenus omni gloria in semetipso, etiam foris
salvationem, quam operatus est Deus, et plenam majestate ejus omnem terram
undique circumspiciet deliciosissimi saeculi habitator. Ad hoc quoque referri
posse videbitur quod adjecit: Et ostendam illi salutare
meum. 7. Alioquin accipiamus, si magis placet, etiam 0254B hoc modo, ut ipsos quos promiserat dies in hac ostensione
salutaris exponat. Longitudine, inquit, dierum 878 replebo
eum. Et tanquam quaereres, unde erit dies in civitate, de qua legimus, quia
non lucebit ibi sol per diem, nox enim non erit in ea. Ostendam illi, ait, salutare meum: ut,
quemadmodum et in illa Scriptura legitur, Lucerna ejus sit Agnus (Apoc.
XXI, 23). Ostendam illi salutare meum. Non jam in
fide erudiam, non jam exercebo in spe, sed in specie adimplebo. Ostendam illi salutare meum, ostendam illi Jesum meum, ut in
aeternum jam videat in quem credidit, quem dilexit, quem semper optavit. Ostende
nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal.
LXXXIV, 8). Ostende nobis, Domine, salutare tuum, 0254C et
sufficit nobis. Qui enim videt illud, videt et te: quia ipsum in te, et tu in
ipso. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscamus te verum Deum, et quem misisti
Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Itaque tunc dimittes servum tuum,
Domine, secundum verbum tuum in pace, cum viderint oculi mei salutare tuum,
Jesum tuum, Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen.
|