PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0273

IN DIE SANCTO PASHAE. SERMO De septem signaculis quae solvit Agnus.

0273D 1. Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Vicit plane malitiam sapientia, attingens a fine usque ad finem fortiter, et suaviter universa disponens: sed pro me fortiter, suaviter mihi. Vicit Judaeorum blasphemias in patibulo, fortem armatum alligavit in atrio, et de ipso mortis imperio triumphavit. Ubi enim sunt opprobria tua, Judaee? ubi sunt, Zabule, vasa captivatis? ubi est, mors, victoria tua? Confusus est calumniator, raptor spoliatus est. Novum genus potentiae! hactenus victoriosa mors obstupescit. Quid tu, Judaee, qui pridie ante crucem agitabas caput sacrilegum? quid verum hominis caput Christum exagitabas opprobriis? Christus, inquit, rex Israel descendat de cruce (Marc. 0274D XV, 32). O venenata lingua, verbum malitiae, sermo nequam! Non est hoc, Caipha, quod paulo ante dicebas: Expedit ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50). At illud, quia mendacium non erat, non loquebaris de proprio, non a temetipso dicebas: Si rex Israel est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 42), hoc plane tuum est; magis autem ejus qui mendax est ab initio. Quid enim consequentiae videtur habere ut descendat, si rex est; et non magis ascendat? Sic non meministi, serpens antique, quam confusus abscesseris olim, cum dicere praesumpsisses: Mitte te deorsum; et: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me? (Matth. IV, 6, 9). Sic tibi, Judaee, 0275A excidit quod audisti quia Dominus regnavit a ligno, 893 ut regem abneges, quia manet in ligno? Sed forsitan nec audisti <alias legisti> quia non Judaeis, sed nationibus haec annuntiatio debebatur. Dicite, inquit, in nationibus, quia Dominus regnavit a ligno . (Psal. XCV, 10.)

2. Merito proinde titulum regni praeses gentilis inscripsit ligno, nec potuit Judaeus, ut voluit, corrumpere tituli inscriptionem, nedum impedire Dominicam passionem, et nostram redemptionem. Descendat, inquiunt, si rex Israel est. Imo vero quia rex Israel est, titulum regni non deserat, virgam imperii non deponat, cujus nimirum imperium super humerum ejus, sicut praecinit Isaias (Isa. IX, 6). Noli, inquiunt Judaei ad Pilatum, noli scribere: 0275B Rex Judaeorum; sed, Quia ipse dixit, Rex sum Judaeorum; et Pilatus: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 19-22). Si Pilatus quod scripsit, scripsit, Christus non perficiet quod incoepit? Ipse enim coepit, et salvabit nos. Sed dicunt: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere (Matth. XXVII, 42). Imo vero si descenderit, neminem salvum faciet. Cum enim salvus esse non possit, nisi qui perseveraverit usque in finem, quanto minus poterit esse Salvator? Alios ergo salvos facit <alias fecit>: nam salvatione, cum sit salus, ipse non indiget. Operatur salutem nostram, nec caudam deesse patitur sacrificio vespertino hostiae salutaris. Novit, inique, quid cogites. Non dabit tibi occasionem subripiendae nobis perseverantiae, quae sola coronatur. 0275C Non faciet obmutescere praedicatorum linguas, consolantium pusillanimes, et dicentium singulis: Tu locum tuum ne deseras; quod sine dubio sequeretur, si respondere possent quia Christus suum desernit. Proni enim sunt sensus hominis et cogitationes in malum. Sine causa, maligne, parasti sagittas tuas in pharetra; et discipulorum suspiria cumulas opprobriis Judaeorum. Illi quippe desperant, isti improperant: sed Christo neutra tela nocebunt. Aliud tempus elegit confortandis discipulis, et aliud adversariis confutandis.

3. Interim patientiam magis exhibet, humilitatem commendat, obedientiam implet, perficit charitatem. 0275D His nempe virtutum gemmis quatuor cornua crucis ornantur: et est supereminentior charitas, a dextris obedientia, patientia a sinistris, radix virtutum humilitas in profundo. His ditavit tropaeum crucis consummatio Dominicae passionis, cum ad Judaeorum blasphemias humilis, ad vulnera patiens, intus linguis, clavis exterius pungeretur. Nam et charitas in eo perfecta est, quod pro amicis animam posuit; et obedientia consummata, cum inclinato capite tradidit spiritum, factus obediens usque ad mortem. His spoliare dotibus, hac privare gloria Christi satagebant Ecclesiam, qui dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce. Nimirum ut non sit 0276A jam obedientiae forma, non incentivum amoris, non patientiae vel humilitatis exemplum; sed deleri habeant ex Evangelio verba illa suavissima, et dulciora super mel et favum: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13); et ad Patrem: Opus consummavi quod dedisti mihi ut facian (Joan. XVII, 4); itemque ad discipulos: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29); et: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Hoc est enim quod dolet venenati serpentis astutia, exaltatum in deserto serpentem aeneum, cujus intuitu sanentur vulnera quae inflixit (Num. XXI, 8). Alioquin quonam alio instigante misisse credimus uxorem Pilati ad ipsum, dicentem: Nihil 0276B tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum? (Matth. XXVII, 19.) Timebat ergo jam tunc; sed nunc maxime virtute crucis enervari se sentiens inimicus, sera ducitur poenitentia: et quos instigavit ad crucifigendum, instigat ad suadendum ut de cruce descendat. Denique: Si rex Israel est, inquiunt, descendat de cruce, et credimus ei. Haec plane serpentis astutia, haec adinventio nequitiae spiritualis. Audierat impius Salvatoris vocem dicentis: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24): et noverat quantum pro salute illius populi zelum gerere 894 videretur. Propterea malitiose nimis linguas erudiens blasphemorum, suggerebat ut dicerent: Descendat, et credimus; quasi jam nihil posset obstare 0276C quin descenderet, qui eorum credulitatem tantopere desideraret.

4. Sed quid machinatur, aut cui parat insidias versipellis? Nempe ei in quo nihil proficiet inimicus, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Non movetur vana pollicitatione, qui novit omnium corda, sicut nec exprobratione blasphema mitissimus omnium movebatur. Eo quippe tendebat malitiosa suasio, non ut ipsi crederent, sed nostra quoque, si qua erat, fides in eum omnimodis deperiret. Legentes enim: Dei perfecta sunt opera (Deut. XXXII, 4), quando fateremur Deum, qui salutis opus reliquisset imperfectum? Sed audiamus quid ad haec Christus respondeat per prophetam: Quaeris signa, Judaee? Exspecta me in die resurrectionis meae (Soph. 0276D III, 8). Si vis credere, majora jam tibi opera demonstravi. Multiplicavi signa, sanitates perfeci heri et pridie: hodie magis habeo consummari. An non majus erat, quod vidisti e corporibus obsessis spiritus exire malignos, et de grabatis suis exsilire paralyticos, quam e manibus meis vel pedibus clavos resilire quos infixisti? Sed patiendi tempus est, non faciendi; et passionis horam sicut praevenire frustra conatus es, sic nec poteris impedire.

5. Sed si adhuc generatio prava et adultera signum quaerit, non ei dabitur nisi signum Jonae prophetae (Matth. XII, 39); non signum descensionis, sed resurrectionis. 0277A Quod si Judaeus non quaerit, amplectatur et gaudeat Christianus Vicit enim leo de tribu Juda. Suscitatus est paterna voce leonis catulus; clauso prodiit tumulo, qui de patibulo non descendit. An vero id majus sit, inimici nostri sint judices, qui tam curiose munierant monumentum, signantes lapidem cum custodibus. Hunc enim lapidem magnum valde, de quo mulieres illae devotae invicem querebantur, facta jam resurrectione Dominica revolvit angelus, et resedit, sic scriptum est, super eum (Matth. XXVIII, 2; Marc. XVI, 3). Constat proinde clauso exiisse tumulo redivivum corpus, quod clauso Virginis utero natum processit in vitam, et ad discipulos clausis introivit januis in conclavim. Sed est locus unde clausis noluit procedere januis, carcer 0277B utique gehennalis. Confregit siquidem ferreos vectes, repagula universa contrivit, ut libere suos educeret, quos redemerat de manu inimici et plenis egrederentur portis agmina <alias additur sanctorum> dealbatorum, qui laverant stolas suas, et candidas eas fecerant in sanguine Agni, candidas prorsus in sanguine; quia exivit cum eo et in eo etiam aqua dealbans; et testimonium perhibet ipse qui vidit. Aut certe candidas in sanguine, sed in sanguine Agni novelli lacteo, candido et rubicundo, sicut habes in Cantico canticorum: Dilectus meus, ait sponsa, candidus et rubicundus, electus ex millibus (Cant. V, 10). Inde est quod in stola candida et fulgureo vultu testis quoque resurrectionis apparet.

0277C 6. Jam si confutandis Judaeorum calumniis sufficere videtur hoc ipsum, quod clauso egressus est monumento, cui insultantes dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce: curiosius namque monumentum claudere et signare studuerant, quam infigere clavos; si igitur vicit leo de tribu Juda in hoc ipso processu, et majus demonstravit opus quam peterent; ipsum jam resurrectionis miraculum cui poterit comparari? Legimus quidem nonnullorum praecessisse resurrectiones, aut magis certe suscitationes, sed istius praeambulas, quibus et duplici privilegio noscitur praeeminere. Nam caeteri quidem resurrexerant <alias additur mortui> iterum morituri: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Illi mortui denuo 0277D opus habent iterum resuscitari: Christus quod mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 9, 10), vivit in aeternitate. Merito proinde resurgentium primitiae Christus; qui ita resurrexerit, 895 ut cadere non adjiciat, qui solus attigit immortalitatem.

7. Est aliud, in quo resurrectionis hujus innotescat gloria singularis. Quis enim in caeteris omnibus suscitavit aliquando semetipsum? Ineffabile istud est, ut a morte se excitet ipse qui dormit: singulare est; non est qui faciat, non est usque ad unum. Eliseus propheta mortuum suscitavit (IV Reg. IV, 35), sed alterum, non semetipsum. Ecce enim quot annis jacet in monumento, quod a se non potest, 0278A sperans ab alio suscitari; ab eo utique qui triumphavit mortis imperium in seipso. Inde est quod caeteros quidem dicimus suscitatos, Christum resurrexisse, qui solus virtute propria victor prodiit de sepulcro: siquidem et in hoc vicit leo de tribu Juda, Quantum poterit, immo quid non posse videbitur vivens, et dicens Patri: Resurrexi, et adhuc sum tecum (Psal. CXXXVIII, 18); qui tam potens exstitit deputatus cum mortuis, sed inter mortuos liber?

8. Nec vero resurrectionem distulit ultra tertiam diem, ut propheta fidelis inveniatur, qui dixit: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos (Osee VI, 3). Decet nimirum ut quemadmodum caput praecessit, sequantur membra. In patibulo sexta feria redemit hominem, ipsa die qua fecerat 0278B hominem in initio: sequenti die sabbatizavit in monumento, consummato opere quod susceperat; tertia vero, quae prima dierum est, primitiae dormientium apparuit mortis victor, novus homo. Ita et nos, quicunque sequimur caput nostrum, tota die hac qua plasmati et redempti sumus, non cessemus agere poenitentiam, non cessemus tollere crucem nostram, perseverantes in ea, sicut ipse perseveravit, donec dicat Spiritus ut requiescamus a laboribus nostris. Neminem audiamus, fratres, non carnem et sanguinem, non spiritum quemlibet, descensum a cruce suadentem. Persistamus in cruce, moriamur in cruce; deponamur aliorum manibus, non nostra levitate. Caput nostrum deposuere viri justi; nos vero dignatione sua angeli sancti deponant, 0278C ut consummata viriliter die crucis, secunda quae post mortem est, quiescamus suaviter, dormiamus feliciter in sepulcris, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, qui resuscitabit corpora nostra tertia demum die, configurata corpori claritatis suae. Fetent quatriduani, sicut de Lazaro scribitur: Jam fetet, Domine; quatriduanus est enim (Joan. XI, 39).

9. Adinventio filiorum Adam quartam formavit diem, quam a Domino non accepit. Propterea corrupti sunt, et abominabiles facti sunt tanquam jumenta quae in stercore suo putruerunt. Divinae siquidem ordinationis est triduum quod praediximus, in labore, in requie, in resurrectione. Non placent haec filiis hominum, sed suam volunt praeferre diem 0278D differentes poenitentiam, ut indulgeant voluptati. Non est haec dies quam fecit Dominus: quatriduani facti sunt, et jam fetent. Non novit hanc, quod de Maria natum est, Sanctum: tertia resurrexit die, ne videret corruptionem. Vicit itaque leo de tribu Juda. Occisus est agnus. sed leo vicit. Leo rugiet. quis non timebit? Leo, inquam, fortissimus bestiarum, qui ad nullius pavebit occursum, scilicet Leo de tribu Juda. Paveant qui abnegaverant, qui dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Paveant qui dixerunt: Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX, 14). Redit siquidem accepto regno, et malos male perdet. Vultis nossa quia redit accepto regno? Data est mihi, inquit, 0279A omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Sed et Pater in psalmo: Postula a me, ait, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 8, 9). Fortis siquidem leo est, non crudelis: gravis tamen indignatio ejus; et intolerabilis ira columbae. Sed pro suis leo rugiet, non in suos. Paveant alieni: tribus Juda magis exsultet.

10. Gaudeant qui induri sunt confessione, quorum omnia ossa dicunt: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.) Leo de tribu Juda, radix David. Dicitur enim David visu desiderabilis, vel manu fortis; et idem ait: Ante te omne 896 desiderium meum (Psal. XXXVII, 10); et: Fortitudinem meam ad te 0279B custodiam (Psal. LVIII, 10). Radix inquit, David. Non David radix ejus, sed ipse radix David, quia portat, et non portatur. Merito, David sancte, filium tuum vocas dominum tuum, quia non tu radicem portas, sed radix te. Radix fortitudinis tuae et desiderii, radix desiderabilis, radix fortis. Vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. Apocalypsis verba sunt haec. Discant qui non legerunt, recolant qui noverunt. Vidi, inquit Joannes, in dextera sedentis super thronum, librum signatum sigillis septem, et non erat qui legeret, vel aperiret. Et ego, ait, flebam multum, quod nemo aperire librum dignus inveniretur. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Juda, radix David. Et vidi, et ecce in medio 0279C throni Agnum stantem, tanquam occisum: et veniens accepit librum de dextera sedentis in throno, et aperuit librum: factaque est laetitia magna, et gratiarum actio. Leonem Joannes audierat, et Agnum vidit. Agnus occisus est, Agnus accepit librum, Agnus aperuit, et apparuit Leo. Denique dignus est, aiunt seniores, Agnus qui occisus est, accipere fortitudinem (Apoc. V, 12). Non mansuetudinem amittere, sed accipere fortitudinem, ut et agnus maneat, et leo sit. Plus dico, ut mihi videtur, idem etiam liber est qui non poterat aperiri. Quis enim dignus inveniretur aperire hunc librum? Indignum se profitetur et ipse Baptista Joannes, quo inter natos mulierum major nemo surrexit: Non sum, inquit, dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Marc. I, 7). Venerat 0279D enim ad nos calceata majestas, divinitas incarnata: venerat Dei Sapientia, sed in libro clauso utique et signato. Quod ligabat corrigia calceamenti, hoc claudebant signacula libri.

11. Sed quid dicimus super his septem? An forte triplex animae virtus, ratio, memoria, et voluntas; et quadrifaria corporis compositio, ex elementis videlicet quatuor, in his septem est intelligenda, ut nihil de veritate humanitatis defuisse noverimus Salvatori? An magis humanitas ejus ipse est liber, et quaerenda sunt signacula septem? Septem enim quaedam arbitror inveniri, quibus maxime celabatur in carne praesentia majestatis, ut non posset aperiri liber, et sapientia quae latebat agnosci. Sunt autem 0280A quae occurrunt interim, Matris desponsatio, qua partus virginis et conceptionis puritas velabatur, ita ut hominis fabri filius, fabricator hominis putaretur. Infirmitas etiam corporis, qua nimirum plorans et vagiens, lactens et dormiens, et caeteris subjacens necessitatibus carnis, latebat inter haec virtus divinitatis. Sic et circumcisionis signum suscipiens, peccati remedium, aegritudinis medicinam, qui morbum omnem tollere venerat et peccatum: et item in Aegyptum fugiens a facie Herodis reguli, nec Dei Filius agnosci poterat, nec Rex coeli. Quid trina illa tentatio inimici in deserto, in pinnaculo, supra montem? Si Filius Dei, inquit, es, dic ut lapides isti panes fiant; et item: Mitte te deorsum. Neutrum Christus fecit, ut signaretur liber, ut falleretur astutus. 0280B Denique eousque seductus est, ut haberet jam pro constanti hominem esse purum, et in tantam vesaniam superbia caeca prorumperet, ut non diceret ultra: Si filius Dei es, sed: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 3-9). Sextum est signaculum crucis, ubi pependit inter latrones, et cum iniquis deputatus est Dominus majestatis. Clausit et sepultura librum hunc: nec ullum signaculum omnino sic astrinxit, sic occultavit magnum pietatis sacramentum. Sepulto nimirum Domino, sola restare desperatio videbatur, adeo ut discipuli ipsi dicerent: Quia nos sperabamus (Luc. XXIV, 21). Quis non illo fleret in tempore clausum arctius librum, et non esse qui aperiret?

12. Sed ne fleveris ultra, Joannes sancte; etiam 0280C tu noli flere, Maria. Procul sit luctus, tristitiae nebula dissipetur. Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde (Psal. XXXI, 11). Dignus est Agnus qui occisus est, Leo qui resurrexit, postremo liber ipse dignus est aperire seipsum. Resurgens nimirum a 897 mortuis, resurgens autem virtute propria, et post tres dies, sicut ipse praedixerat, testimonium perhibentibus inimicis; et resurgens in tanta majestate et gloria, indicat manifeste quaecunque praediximus signacula, vel operimenta voluntaria, non necessaria; nec conditionis fuisse, sed dignationis. Quid tu nuper, Judaee, signabas lapidem monumenti? Quia seductor ille dixerat adhuc vivens: Post tres dies resurgam (Matth. 0280D XXVII, 63). Vere seductor, sed pius, non malitiosus, Denique seduxisti me, Domine, et seductus sum, ait propheta vester in persona vestra; fortior me fuisti, et invaluisti (Jerem. XX, 7). Seduxit vos, o Judaei, in passione: nam in resurrectione invaluit et praevaluit vincens Leo de tribu Juda. Etenim, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Quid ergo facturus es? Et praedixit, et jam revixit. Diligenter explora signaculum sepulturae, apertum est enim. Datur tibi signum Jonae prophetae, quia et praedixit ipse. Egreditur Jonas de ventre ceti; Christus de corde terrae tertia die procedit. Nisi quod manifeste plus quam Jonas hic (Matth. XII, 39-41), qui semetipsum viriliter et ab ipso utero mortis eduxit. Propterea viri Ninivitae 0281A consurgent contra vos in judicio; propterea ipsi judices vestri erunt, quia prophetae obtemperaverunt, vos nec Domino prophetarum.

13. Ubi est quod dicebatis: Descendat de cruce, et credimus ei? (Matth. XXVII, 42.) Crucis signaculum dirumpere voluistis, promittentes ad fidem vos introituros. Ecce apertum, non diruptum est: introite. Alioquin si non creditis resurgenti, utique nec credidissetis descendenti. Si sic vos scandalizabat crux Christi; verbum enim crucis Judaeis quidem scandalum est, ait Apostolus (I Cor. I, 23); excitet vos saltem novitas resurrectionis. Invenimus nos in cruce gloriam. Nobis qui salvamur, Dei virtus est, et omnium, ut ostendimus, plenitudo virtutum. Sit vobis pars vel in resurrectione. Sed forte et illa, imo 0281B multo magis illa vos scandalizat, et odor vitae nobis in vitam, vobis est odor mortis in mortem. Quid ergo insistimus? Non sustinet audire symphoniam et chorum senior frater, occisum nobis saginatum vitulum indignatur. Foris stat, omnino non acquiescit intrare (Luc. XV, 28). Ingrediamur nos, fratres, et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis; etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Amplectamur commendatas nobis in cruce virtutes, humilitatem, patientiam, obedientiam, et charitatem.

14. In hac quoque tam praecipua solemnitate quid commendetur nobis, sedula cogitatione pensemus. Nempe resurrectio, transitus et transmigratio. Christus enim, fratres, non recidit hodie, sed resurrexit: 0281C non rediit, sed transiit; transmigravit, non remeavit. Denique et ipsum quod celebramus Pascha, transitus, non reditus interpretatur: et Galilaea, ubi videndus nobis promittitur qui resurrexit, non remeationem sonat, sed transmigrationem. Credo jam aliquorum ingenia praevolant, et quorsum haec velint tendere, suspicantur. Dicimus tamen breviter: praesertim ne devotionem vestram in tanta solemnitate sermonis videatur prolixitas onerare. Si post consummationem crucis in nostram hanc mortalitatem et vitae praesentis aerumnas Christus Dominus revixisset; ego eum, fratres, non transiisse dicerem, sed rediisse; non transmigrasse in sublimius aliquid, sed ad statum remeasse priorem. 0281D Nunc autem quia transiit in novitatem vitae, nos quoque invitat ad transitum, vocat in Galilaeam. Propterea siquidem quod mortuus est peccato, mortuus est semel; quia quod jam vivit, vivit non carni, sed Deo.

15. Quid nos dicimus, qui sacram Domini resurrectionem Paschae privamus nomine, ut sit nobis in reditum magis quam in transitum? Luximus his diebus, compunctioni et orationi, gravitati et abstinentiae dediti, caeterorum negligentias temporum sacro hoc quadragenario redimere et diluere cupientes. Communicavimus passionibus Christi, complantati ei denuo sumus per baptismum quemdam lacrymarum, poenitentiae, confessionis. Si ergo mortui sumus 898 peccato, quomodo vivemus adhuc 0282A in illo? Si negligentias planximus, quid causae est ut recidamus nunc in easdem? Inveniemur nunc iterum curiosi ut ante, verbosi ut ante, pigri et negligentes ut ante, vani, suspiciosi, detractores, iracundi, caeterisque impliciti vitiis, quae tam anxie deploravimus his diebus. Lavi pedes meos, quomodo iterum inquinabo eos? exui me tunicam meam, quomodo induam eam? (Cant. V, 3.) Non est transmigratio haec, fratres: non sic videbitur Christus, non hoc iter quo ostendat nobis Deus salutare suum. Denique qui retro respicit, indignus est regno Dei (Luc. IX, 62).

16. Sic amatores saeculi, inimici crucis Christi, cujus in vanum accepto nomine dicuntur Christiani, toto hoc tempore quadragesimali ad instantes inhiant 0282B dies Resurrectionis, heu! ut liberius indulgeant voluptati. Obnubilat, fratres, solemnitatis laetitiam materia tristior; sed ipsius plangimus solemnitatis injuriam, quam dissimulare non possumus nec in ipsa, imo minus in ipsa. Proh dolor! peccandi tempus, terminus recidendi facta est resurrectio Salvatoris! Ex hoc nempe comessationes et ebrietates redeunt, cubilia et impudicitiae repetuntur, et laxantur concupiscentiis frena: quasi vero ad hoc surrexerit Christus, et non magis propter justificationem nostram. Sic honoratis, miseri, Christum, quem suscepistis? Venturo parastis hospitium, confitentes peccata cum gemitu, castigantes corpora, eleemosynas impendentes: et ecce susceptum proditis inimicis, imo exire compellitis, priores nequitias admittendo. 0282C Neque enim cohabitatio esse potest luci ad tenebras, Christi cum superbia, cum avaritia, cum ambitione, cum fraterno odio, cum luxuria, cum fornicatione. Quid enim minus praesenti debetur, quam venturo? Quid minus reverentiae resurrectionis tempus exigit, quam passionis? Sed vos, ut manifestum est, neutram honoratis. Nam, si compateremini et conregnaretis; si commoreremini, et conresurgeretis.

17. Nunc autem ex sola consuetudine temporis et simulatione quadam humiliatio illa processit, quam non sequitur exsultatio spiritualis. Propter hoc, ut ait Apostolus, multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (I Cor. XI, 30). Propter hoc crebra 0282D in diversis regionibus hominum mortalitas, specialiter his diebus. Quid enim? Deprehensi estis inter angustias, praevaricatores, non qui praevaricati estis, sed qui persistitis in peccato, addentes praevaricationem, aut penitus impoenitentes, aut tepide poenitentes; nec periculosa <alias pericula> fugientes, vel post miseram experientiam, incentiva peccati. Irretivit vos inimicus perplexis, ut ait Scriptura, nervis testiculorum (Job. XL, 12). Si hac conscientia Christi sacramenta refugitis, nihil vobis commune cum Christo, non habetis vitam in vobis. Ipsum audite dicentem: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Si indigne suscipitis, judicium vobis manducatis, sanctum corpus Domini non dijudicantes. 0283A Redite ergo, praevaricatores, ad cor, et in toto cordo quaerite Dominum, et odite malum; poenitentes non verbo tantum et lingua, sed spiritu et veritate. Quia vero non satis cecidisse piget hominem, ut videtur, qui adhuc manere disponit in lubrico; aut errasse, qui ducem non quaerit: sit verae compunctionis indiciam, opportunitatis fuga, subtractio occasionis. Alioquin timendum valde ne dies ista (siquidem et ipsa posita est in ruinam et resurrectionem multorum) reprobet vos, vel tanquam manifeste alienos a Christo. Christo non communicantes, vel tanquam socios Judae, in quem intravit Satanas post buccellam (Joan. XIII, 27).

18. Sed quid ad nos, fratres, de his qui foris sunt judicare? nisi quod in eodem nos fuisse laqueo plangimus, 0283B ab eodem erutos gratulamur, sola misericordia operante, in quo miserabiliter eos detineri fraterna charitate dolemus. Utinam autem vel nos jam sanctificati, et penitus alieni ab hac misera et sacrilega consuetudine inveniamur, nec quidquam in nobis pereat 899 aut minuatur de exercitio spirituali sacrae resurrectionis adventu, sed transire magis et excrescere studeamus! Quicunque enim 0284A post lamenta poenitentiae non ad carnales redit consolationes; sed in fiduciam divinae miserationis excedit, ingreditur novam quamdam devotionem et gaudium in Spiritu sancto; nec tam compungitur praeteritorum recordatione peccatorum, quam delectatur memoria et inflammatur aeternorum desiderio praemiorum: is plane est qui cum Christo resurgit, qui Pascha celebrat, qui festinat in Galilaeam. Vos ergo, charissimi, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursunt sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2): ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et vos in novitate vitae ambuletis (Rom. VI, 4); ut a saeculari laetitia et consolatione mundi per compunctionem 0284B et tristitiam, quae secundum Deum est, ad devotionem sanctam, et spiritualem vos transire gaudeatis exsultationem, ipso praestante, qui transivit ex hoc mundo ad Patrem, et nos quoque trahere post se, et in Galilaeam vocare dignatur, ut semetipsum nobis ostendat, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen.